'mansuetudo' - search in All Authors, Showing 501 to 1000 of 1157 hits      Show next 157

501Henricus de Castro Marsiaco, De peregrinante civitate Dei, 204, 0326B
Minoribus quippe, quibus dictum est: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X) , pietas specialiter congruit, et mansuetudo, ut nulla seditiosarum plebium inquietudine, nulla improbitate ad rancorem vel odium provocentur; sed, sicut agni mansuetissimi luporum rabiem sustinentes, illum qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutuit (Isai. LIII) , infatigabiliter imitentur.
502Henricus de Castro Marsiaco, De peregrinante civitate Dei, 204, 0345C
Vel si moraliter libet has stellas intelligere, dicamus eas duodecim virtutes, quas fructus Spiritus Apostolus enumerat, dicens: Charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V) . Harum virtutum merita sibi Virgo accumulans, earumdem praemiis velut stellis totidem creditur a Deo coronata.
503Henricus Huntingdonensis, Historia Anglorum, 195, 0820B
Huius et apud homines mansuetudo, et apud Deum exstitit summa devotio.
504Heraclides Alexandrinus Incertus, Heraclidis Paradisus, 74, 0249
Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XVI) . Sed quoniam unusquisque delinquens, id quod agit, ex fide se agere dicit, etiam cum aliquid stulta persuasione et corrupta atque vitiosa conscientia facit, ita hoc Salvator noster distinxit, ut diceret: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII) . Nam quod eorum qui rationabiliter vivunt, atque sapienter secundum Apostolum, iste sit fructus, hoc est charitas, gaudium, pax, longanimitas, mansuetudo, bonitas, fides, continentia, atque simplicitas, profecto manifestum est; Paulus enim dicebat: Fructus autem spiritus est, hoc et hoc (Galat. V) . Quod vero is qui huiusmodi fructus habere festinat, non intempestive neque sine consideratione, aut carnem edat, aut vinum bibat, et quod neque cum eo habitet cuius conscientiam magis norit malignam, Paulus iterum ipse dicebat: Quia unusquisque qui se ad agonem parat, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX) ; scilicet ut corpore videatur incolumis, abstineat se ab iis quae faciunt crassiores; cum autem infirmitate aliqua aut dolore vexatur, aut tristitia, vel quibusdam tentationibus mordetur, utatur quidem cibis aut potibus tanquam medicamentis, quae possint curare sollicitos, abigat autem a se ea quibus anima vulneratur, hoc est iracundiam, invidiam, amorem vanae gloriae et rectae voluntatis defectionem, susurrationes quoque et irrationabiles suspiciones, agens Domino gratias sempiternas.
505Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1462B (auctor -1186)
Delegavit nobis pia mansuetudo vestra quid de his haereticis qui apud vos Deonas appellantur, deprehensis et palam etiam convictis agendum sit.
506Herbertus de Boseham, Vita S. Thomae, 190, 1216A (auctor -1186)
Donum quippe proprie desuper datum in tanta potestate mansuetudo tanta.
507Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1192A (auctor c.1080-1150)
Et hactenus quidem partim descripta sunt inutilia et exsecranda carnis opera, post haec autem exponuntur et utilia ac sacra spiritus opera, cum dicitur: « Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
508Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1192D (auctor c.1080-1150)
Et quia sunt nonnulli, qui dum bona proximis impendunt, aspere loquuntur eis et austeritatem ostendunt, congrue subnectitur mansuetudo, ut qui benigne tribuit, non intractabilis sit vel asper, sed mansuetus et levis, id est mitis et affabilis et familiaris.
509Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1499C (auctor c.1080-1150)
Potest aliquis ob iactantiam et opinionem vulgi auramque popularem, simulare apud quosdam mansuetudinem, et fingere bonitatem; sed ubi non est vera et germana et solida mansuetudo, nescio an eum esse mansuetum possit omnibus persuaderi.
510Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1089C (auctor c.1080-1150)
Et mansuetudo atque modestia Christi, cuius imitator sum, est causa cur non imperans, sed obsecrans vobis loquor, quia et lenis sum exemplo Christi ad parcendum, et modeste ad modificate puniendum severus, qui in facie quidem, id est in praesentia et visione corporis sum inter vos humilis et quasi contemptibilis, sed absens confido in vobis, id est confidenter per epistolam vos reprebendo.
511Heterius Uxamensis Beatus, Epistola, 96, 0937B
Grana acini virtutes eius sunt, id est, charitas, castitas, humilitas, veritas, obedientia, ieiunium, eleemosyna, oratio, vigilia, lingua benevola, mansuetudo, patientia, et caetera quae ad virtutum opera pertinent: et multorum granorum maiorem facit acinum, cum multa habuerit in se dona virtutum.
512Hieronymus Stridonensis, Epistulae 120-154 [CSEL], 140, 14, 1; 2 (auctor 340-420)
Septuaginta: quoniam superuenit mansuetudo super nos et corripiemur.
513Hieronymus Stridonensis, Epistulae 120-154 [CSEL], 140, 14, 3; 1 (auctor 340-420)
quod autem dixere Septuaginta: quia superuenit mansuetudo et corripiemur, hunc habet sensum: post septuaginta annos et octoginta, cum uenerit domini mansuetudo et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum sed iuxta clementiam et, quae putatur correptio esse, eruditio est atque doctrina.
514Hieronymus Stridonensis, Epistulae 71-120 [CSEL], 106, 58, 2; 1 (auctor 340-420)
' m eodem: quoniam superuenit mansuetudo et corripiemur.
515Hieronymus Stridonensis, Adversus Iovinianum, 23, 0264B (auctor 340-420)
Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V, 16, 17) . Non necesse est nunc de operibus carnis dicere, quia longum est, et facile potest, de Apostoli Epistola sumere, qui [Al. quia, etc.] voluerit. Dicam tantum de spiritu, cuius fructus sunt, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia.
516Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 2, IV; 22 (auctor 340-420)
Mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione turbatur: et specialiter ira et furore non rumpitur.
517Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 3, V; 6 (auctor 340-420)
Si enim, omissis vitiis, virtutes sequimur: omnes autem virtutes, sapientia, veritas, iustitia, mansuetudo, et caetera ad Christum intellecta referuntur: cum has virtutes habuerimus, ipsas nobis etiam nostro studio comparamus, et habere nos facimus, quas Deus nobis donavit in Christo.
518Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Galatas, 26, 0418C (auctor 340-420)
(Vers. 22.) Fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, adversus huiusmodi non est Lex.
519Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Galatas, 26, 0420C (auctor 340-420)
Post fidem mansuetudo numeratur, quae adversa est irae, rixis, dissensionibus: et numquam ad sui contraria provocatur, vere de bona spiritus arbore, bonos fructus egerminans.
520Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Galatas, 26, 0421A (auctor 340-420)
De David quoque, licet multi de Domino nostro aestiment prophetatum, quod nos etiam non negamus, Spiritus sanctus in typo venturi canit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius (Ps. CV, 1) . Cuius mansuetudo adversus Saul, Absalon, et Semei, vel maxime claruit (I Reg. XXIV; II Reg. XV) ? Cum alius eum vellet occidere: alius res novas molitus, fraudare imperio niteretur: alius lapides in eum iaciens, et pulverem ventilans, clamaret et diceret: Egredere, egredere, vir inique (Ibid., XVI, 7) . Extrema continentia in fructibus spiritus collocatur.
521Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Titum, 26, 0568D (auctor 340-420)
Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque et benignitas, praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentia: sic et castitas propria et (ut ita dixerim) pudicitia sacerdotalis, ut non solum ab opere se immundo abstineat, sed etiam a iactu oculi et cogitationis errore, mens Christi corpus confectura sit libera.
522Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Titum, 26, 0592C (auctor 340-420)
Sed ubi non est vera et genuina et solida mansuetudo, nescio an eum esse mansuetum possit omnibus persuaderi.
523Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Matthaeum, 26, 0040C (auctor 340-420)
Ecclesiasticus vir describitur, imitator eius qui dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Infra II, 29) . Et pollicitationem suam, percussus alapa, comprobat: Si male locutus sum, argue de malo: sin autem bene, quid me caedis (Ioan. XVIII, 23) ? Tale quid et David loquebatur in Psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Ps. VII, 5) . Et Ieremias in Lamentationibus: Bonum est homini cum portaverit [Al. sederit ab, etc.] iugum ab adolescentia sua. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis (Thren. III, 27, 30) . Hoc adversum eos qui putant alterum Deum Legis, alterum Evangelii; quod et ibi, et hic mansuetudo doceatur.
524Hieronymus Stridonensis, Dialogus contra Pelagianos, 23, 0512B (auctor 340-420)
Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, immo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus, partibusque virtutum Deo subiecti simus [Al. sumus]. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et corruptivum hoc incorruptione vestitum, et absorpta mors fuerit in Christi victoria, tunc Deus erit omnia in omnibus: ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides; in Petro, cui dictum est: Simon Ioannis, amas me (Ioan. XXI, 15) , perfecta dilectio; in electionis vase studium praedicandi, et in caeteris vel bina vel trina; sed totus in cunctis sit, et in omni virtutum choro Sanctorum, numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus.
525Hieronymus Stridonensis, Epistola Pauli ad Galatas, 29, 0777B (auctor 340-420)
Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
526Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0518 (auctor 340-420)
O vere benedicta Episcoporum Cypri mansuetudo et bonitas, et nostra rusticitas sensu tuo et arbitratu digna misericordia Dei.
527Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0531 (auctor 340-420)
Tu aurum contemnis, alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae.
528Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0858 (auctor 340-420)
Nam et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes, et Septuaginta similiter transtulerunt, ἀπὸ τοῦ αίῶνος, και ἓως τοῦ αίῶνος σὺ εἶ ὸ Θεός, quod Hebraice dicitur MEOLAM AD-OLAM ATH EL. In eodem: Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur (Ibid. 10) .
529Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0858 (auctor 340-420)
In Graeco invenisse vos dicitis: Mansuetudo super nos: sed et hoc superfluum est.
530Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 1176 (auctor 340-420)
Septuaginta: Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et corripiemur.
531Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 1176 (auctor 340-420)
Quod autem Septuaginta dixere, Quoniam superveniet [al. supervenit] mansuetudo, et corripiemur, hunc habet sensum.
532Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 1176 (auctor 340-420)
Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit Domini mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum, sed iuxta clementiam: et quae putatur correptio esse, eruditio est et doctrina.
533Hieronymus Stridonensis, Liber Psalmorum 1, 28, 1139C (auctor 340-420)
Dedisti mihi clypeum salutis tuae [Al. meae], et dextera tua confortavit [Al. confirmavit] me, et mansuetudo tua multiplicavit me.
534Hieronymus Stridonensis, Liber Psalmorum 2, 29, 0287B (auctor 340-420)
Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
535Hieronymus Stridonensis, Liber Psalmorum 2, 29, 0288B (auctor 340-420)
Quoniam supervenit super nos mansuetudo: et corripiemur.
536Hieronymus Stridonensis, Libri Samuelis et Malachim, 28, 0658C (auctor 340-420)
Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo mea [h. tua] multiplicavit me. Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
537Hieronymus Stridonensis, Epistulae Selectiones, 52, 5; 51 (auctor 340-420)
Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae: in tanta morum discordia quae potest esse concordia?
538Hieronymus Stridonensis Incertus, Commentarii in epistolas Pauli, 30, 0821B
Mansuetudo.
539Hieronymus Stridonensis Incertus, Epistolae, 30, 0038B
Tua vero conversatio nova esse debet, mira gravitas, patientia, mansuetudo, pietas: quidquid sanctius est atque perfectius, quidquid magis Deo te commendare potest, et maiorem in coelo facere, id semper sequere, id semper amplectere (I Cor.
540Hildebertus Cenomanensis, Applicatio moralis, 171, 1267B (auctor 1056-1133)
Sic in presbytero perfecta scientia debet Esse, bovis mansuetudo feritasque leonis.
541Hildebertus Cenomanensis, De quattuor virtutibus vitae honestae, 171, 1060B (auctor 1056-1133)
Observa ne sit tibi parcimonia sordens, Ne sit paupertas squalida, munda parum, Ne sit simplicitas torpens hebetudine stulta, Ne mansuetudo languiditate tepens.
542Hildebertus Cenomanensis, Epistolae, 171, 0153A (auctor 1056-1133)
His formabitur, et in bonum proficiet quidquid bona terra cordis tui concepit a timore Domini Dei tui, cultoris sui; fructum autem hunc intellige fructum spiritus, fructum de quo Apostolus ait: Fructus spiritus, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, adversus quae non est lex (Gal. I, 22, 23) .
543Hildebertus Cenomanensis, Epistolae, 171, 0184A (auctor 1056-1133)
Porro virtus est fides, modestia, continentia, castitas, mansuetudo, et his similia, quibus manifestum est fieri bonos, fieri etiam beatos.
544Hildebertus Cenomanensis, Epistolae, 171, 0277B (auctor 1056-1133)
In veris etiam iniuriis, decuit haec mansuetudo sacerdotem, ut habentem malles impunitum abscedere, quam pro incerto, certis suppliciis debacchari.
545Hildebertus Cenomanensis, Moralis philosophia, 171, 1013A (auctor 1056-1133)
Nam sub praetextu iustitiae credulitas agitur, et remissa segnities mansuetudo creditur.
546Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0591D (auctor 1056-1133)
Noluit prius peccatores ferire, sed cum mansuetudine attrahere, quia mansuetudo per columbinam simplicitatem designatur. In igne venit in omnibus [f. in hominibus], quia peccata nostra, quae Dominus prius per mansuetudinem toleravit, nos per zelum rectitudinis, ardore poenitentiae debemus cremare.
547Hildebertus Cenomanensis, Tractatus theologicus, 171, 1144A (auctor 1056-1133)
Ex timore, quod est initium sapientiae, nascitur humilitas: ex spiritu pietatis, mansuetudo nascitur, et ita per singula quae numerantur ibi: « Beati pauperes, (Matth. V, 3, » etc. Hic videndum est quatuor esse timores, ut ait Augustinus: servilis, mundanus, initialis, filialis.
548Hildebertus Cenomanensis, Vita, 159, 0881A (auctor 1056-1133)
Assumpta est omnis forma supplicandi, qua mansuetudo etiam apud crudeles provocatur potestates; ille tamen animum gerens obduratum, abbatem aversatus est supplicantem, qui ad hanc quoque prorupit insaniam, ut diceret se B. Martini conventum, ad obsequium unius asini redacturum.
549Hildefonsus Toletanus, De itinere deserti, 96, 0178D (auctor 601-667)
Reiectis exhinc nauseis talium humorum, et ventre mentis sordenti putredine liberato, tranquillo et apto iam in appetitum salutis stomacho praeparato, idem apostolicus sermo opulentam virtutum dapem apparatu piae administrationis apponit consequenter, et dicit: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, patientia, mansuetudo, modestia, continentia, castitas: adversus huiusmodi non est lex.
550Hildefonsus Toletanus Incertus, Sermones, 96, 0255D
Unde David Propheta ait: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 6) ? Quod si ab ipsis angelis in coelo mansuetudo exigitur, quid putatis hic, fratres, ubi superbia regnat, ut humiliemur quantum necesse est nobis?
551Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 197, 0774A (auctor 1098–1179)
Ex ore autem capitis agni, patientiam, ut supra dictum est, demonstrantis, alius flatus, id est mansuetudo, ad perfectionem quae inter corporalem tribulationem et timorem Domini est, perveniens; sed ex ore capitis serpentis, prudentiam designantis, alius flatus, videlicet providentia, ad perfectionem, quae inter corporalem tribulationem et infernales poenas existit, procedens, hominem per vindictam Dei castigatum, ut terrena contemnat, et ut ad coelestia anhelet, quomodo etiam superius de eis ostensum est, commonent.
552Hincmarus Rhemensis, De cavendis vitiis, 125, 0878A (auctor 806-882)
Quanta sit ergo iracundiae culpa pensemus, per quam mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur.
553Hincmarus Rhemensis, De divortio Lotharii et Tetbergae, 125, 0743A (auctor 806-882)
» Nemo quippe sic misericors, quanto magis Deo misericordior poterit inveniri, quem Psalmista misericordiam voluit appellare dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18) , qui iustis iudicibus de muliere in adulterio deprehensa sibique oblata, iustum iudicium noluit tollere (Ioan. VIII) . Unde sanctus Hieronymus versum psalmi exponens dicit: Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam (Psal. XLIV, 5) . Veritas ipse est Christus, unde de illa muliere dixit ad Iudaeos: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem mittat (Ioan. VIII, 7) . Mansuetudo, quando dixit: Nec ego te condemnabo (Ioan. VIII, 11) . Iustitia, quando dixit: Vade, mulier, et amplius noli peccare (ibid.) . Nam quod in tomo supra memorato relegimus de praefata muliere Bosonis hoc modo conscriptum: « Maritum vero illius cum pacto securitatis, dum advenit, vel immoratur nobiscum, sive recedit, evocavimus, ut eius coniugem in ipsius praesentia examinemus, inexaminatam vero morti tradere ad nos confugientem, ut iniquum et crudele devitamus: quia cum nullus specialis accusator accedat, ipsa tamen admonita pariter et interrogata nihil aliud confitetur, quam quod solius Hucberti persecutionem mori timens declinet, » prudenter debent legentes advertere, utrum auctoritati, vel rationi valeat convenire.
554Hincmarus Rhemensis, De divortio Lotharii et Tetbergae, 125, 0757D (auctor 806-882)
Et quicunque rex veraciter rex est, legi non subiacet, quia lex non est posita iusto, sed iniustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, et his qui operibus carnis serviunt, de quibus dicit Apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Gal. V, 19, 20, 21) . Qui autem se et alios secundum fructus Spiritus regit, qui sunt charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, legi non subiacet, quia adversus huiusmodi non est lex (ibid., 22-23) . Sed solo iudicio Christi subiacet, a quo et remunerabitur cuius est qui carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis.
555Hincmarus Rhemensis, De praedestinatione, 125, 0232D (auctor 806-882)
» In psalmo CXXXVII, Quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum (Psal. CXXXVII, 2) . « Non tantum unigeniti Dei nomen est cognitum, super omnia magnificatum est, et in omnes se mansuetudo sanctitatis extendit.
556Hincmarus Rhemensis, Epistolae, 126, 0026D (auctor 806-882)
Dicenti vero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligeretur dimittere deberem: maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster filius vester Carolus faceret: quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed verbis eorum utar, quae mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinae Dei, mitis et humilis corde ac patiens aequanimiter sustinebit, dicentium, ut quia non saecularis, sed ecclesiastica pietas de hoc mihi negotio imperaret, conspirationem resistentium aliquantulum declinarem, ne quisquam aemulus noster vestrae sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti Apostolatus vestri et sedis apostolicae hoc egissent, et vestrae mansuetudinis erga me animum commoveret, et quamcunque excommunicationem, sicut pro Rothado actum fuerat (quod tamen ad me non pervenit, nisi quantum Odo episcopus, et postea Luido detulit), antequam ad auctoritatem vestram gestorum seriem inde mittere valuissemus, vel quomodo res gesta fuerit per legatos vestros resciretis, obtineret.
557Hincmarus Rhemensis, Expositiones, 125, 1059D (auctor 806-882)
Tandem peto ut in hoc servitutis meae obsequio diligentius discernatis, quoniam si quaedam ibidem mordacius resonant, non mihi verba sunt sensus: quae etsi forent, mansuetudo vestra debet modeste perpendere, quoniam adulator blandus est inimicus.
558Hincmarus Rhemensis, Vita S. Remigii, 125, 1137B (auctor 806-882)
Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis.
559Hincmarus Rhemensis, De cavendis vitiis et virtutibus exercendis, 119, 3a; 6 (auctor c.806-882)
Quanta sit ergo iracundiae culpa, pensemus, per quam, dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur.
560Hincmarus Rhemensis, Vita Remigii episcopi Remensis, 6, 4; 10 (auctor c.806-882)
Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis.
561Honorius Augustodunensis, Gemma animae, 172, 0610C (auctor -1158)
Per durum os, duritia legis; per lignum, mansuetudo Evangelii insinuatur; per gemmam sphaerulae, divinitas Christi.
562Honorius Augustodunensis, Sacramentarium, 172, 0745A (auctor -1158)
Feria quarta ad memoriam nostri reducitur crudele consilium Iudaeorum, et mansuetudo Christi.
563Honorius Augustodunensis, Scala coeli maior, 172, 1235D (auctor -1158)
Porro fidelis anima multiplices ascensiones in corde suo disponit, dum de virtute in virtutem it; et ita locum tabernaculi admirabilis, quasi regionem latissimam intellectualium, ingreditur, dum quod ipsa mens vel omnis animae bona affectio, cui contraria sunt vitia, contuetur, ut est castitas, continentia, mansuetudo, fides, bonitas, benignitas, longanimitas, pax, gaudium, charitas.
564Honorius Augustodunensis, Speculum ecclesiae, 172, 1089D (auctor -1158)
Hinc mansuetudo, inde mortificatio.
565Hormisdas I, Epistolae et decreta, 63, 0379B
Ergo quia mansuetudo vestra futuram synodum scriptis sacratissimis indixit, cui nos interesse debere iisdem paginis Deo, ut credimus, sibi imperante commonuit, gaudemus, scientes quoniam directarum mentium est, venerabilis Ecclesiae magistros expetere.
566Hugo Cluniacensis, Epistolae, 159, 0930B (auctor 1024-1109)
Quia vero mansuetudo vestra ex multa qua vos praeditum scimus humilitate ad hoc se non dedignatur inclinare, ut quod restat temporis, nobiscum se unanimem ac concorde vivere velle fateatur, suamque nobis benevolentiam offerens, nostram devote reposcat, id gratulanter amplectimur, et super hoc corde benevolo exsultamus, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
567Hugo de Folieto, De claustro animae, 176, 1115D (auctor 1096-1172)
Portat enim humilitas ligna, patientia lapides, stabilitas sabulum seu arenas, mansuetudo calcem, continentia aquam.
568Hugo de Folieto Incertus, De bestiis et aliis rebus, 177, 0055C
Tu igitur, Christiane homo, qui ex aqua et Spiritu sancto renatus es, ingredere ad intelligibiles et spirituales aquas, id est in altitudinem praeceptorum Christi, quae sunt charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, longanimitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V) . Quia, si nolueris in altiores ingredi, et de ipsis spiritualibus escas tibi capere et sumere, sed circumiens foris et oberrans mortuis, et foedissimis cadaveribus saginari volueris, de quibus dicit Apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt immunditia, adulteria, fornicatio, impudicitia, luxuria, ebrietas, commessatio, avaritia, cupiditas (ibid.) , ad immundorum societatem pervenies.
569Hugo de Folieto Incertus, De medicina animae, 176, 1188B
Hoc est itaque temperantia veris, mansuetudo scilicet noviter conversae mentis.
570Hugo de S Victore, Adnotationes in libros Regum, 175, 0105B (auctor -1141)
In eo igitur quod tenerrimus appellatur, notatur humilitas et mansuetudo; in eo quod vermiculus ligni dicitur, fortitudo signatur.
571Hugo de S Victore, Adnotationes in libros Regum, 175, 0105B (auctor -1141)
Has sequuntur tres quasi imagines aliarum: disciplina, sapientiae; mansuetudo, humilitatis; constantia, fortitudinis.
572Hugo de S Victore, De fructibus carnis et spiritus, 176, 1004D (auctor -1141)
Eius comites sunt gratia, pax, pietas, mansuetudo, liberalitas, misericordia, indulgentia, compassio, benignitas, concordia.
573Hugo de S Victore, De fructibus carnis et spiritus, 176, 1005A (auctor -1141)
Mansuetudo est per quam mansueti vel modesti tranquillitas animi, nullius improbitate limitem suae quietis excedit.
574Hugo de S Victore, De sacramentis, 176, 0527A (auctor -1141)
Prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compunctio, quarta desiderium iustitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax mentis interna.
575Hugo de S Victore, De sacramentis, 176, 0553D (auctor -1141)
Sed mansuetudo Dei tibi demonstratur qui tam mitis et suavis est omnibus ad se confugientibus ut ab ipso improperium aliquod te non oporteat formidare, etsi, talia fuerint peccata tua ut ea te homini manifestare sine erubescentia non posse contingat.
576Hugo de S Victore, De sacramentis, 176, 0554A (auctor -1141)
Dic ergo homini ut salubriter confundaris ad tempus coram eo, ut ista confusio gloriam tibi postmodum adducat, et fiduciam praestet ne improperium timeas cum manifestari coeperis coram Deo; tamen ne forte tibi diceret cogitatio tua, si tam grave est homini revelare peccata; et si ita erubescimus coram homine, quid faciemus ante Deum, cuius maiestatem declinare non possumus, neque iudicium effugere; ne igitur temetipsum desperares sic de Deo cogitando, ostenditur tibi mansuetudo Dei erga poenitentes et confitentes, quod peccata omnia poenitentibus condonat et confitentibus non improperat.
577Hugo de S Victore, De V septenis, 175, 0405D (auctor -1141)
Prima, paupertas spiritus, id est humilitas; secunda, mansuetudo sive benignitas; tertia, compunctio sive dolor; quarta, esuries iustitiae sive desiderium bonum, quinta, misericordia; sexta, cordis munditia; septima, pax.
578Hugo de S Victore, Expositio in Abdiam, 175, 0401A (auctor -1141)
Prima, paupertas spiritus, id est humilitas; secunda, mansuetudo, sive benignitas; tertia, compunctio, sive dolor; quarta, esuries iustitiae, sive desiderium bonum; quinta, misericordia; sexta, cordis munditia; septima, pax.
579Hugo de S Victore, Expositio in regulam S. Augustini, 176, 0905D (auctor -1141)
Habitus cordis vestri sanctificatur per gratiam Dei; per inhabitationem Spiritus sancti, quando inest pax, charitas, bonitas, humilitas, patientia, concordia, mansuetudo, et alia huiusmodi.
580Hugo de S Victore, Expositio in regulam S. Augustini, 176, 0915C (auctor -1141)
Quanta sit ergo iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, similitudo supernae imaginis vitiatur.
581Hugo de S Victore, Expositio in regulam S. Augustini, 176, 0919B (auctor -1141)
Rursumque cum cogitat ut ea alteri faciat quae sibi ab altero fieri exspectat, nimirum ut malis bona, ut bonis meliora respondeat, ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat, ut discordes pace muniat, ut concordes ad concupiscentiam verae pacis accendat, ut indigentibus necessaria tribuat, ut errantibus viam rectitudinis ostendat, ut afflictos verbo et compassione mulceat, ut accensos in huiusmodi desideriis increpatione restringat, ut minas potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias quanta praevalet ope levet, et foris obsistentibus opponat patientiam, ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam, ut erga subditos sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non declinet, si ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat, ut ingratos quosque ministeriis in amorem attrahat, ut proximorum mala cum corrigere non valet taceat, ut quaecunque corrigi possunt consensum esse silentium pertimescat, ut sic ea quae tacet toleret, nec tamen in animo virus doloris occultet, ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a iure rectitudinis excidat, ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed impendendo non tumeat, ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium caveat, ne tamen et boni exercitio torpescat, ut sic quae possidet tribuat, ut quanta sit largitas remunerantis attendat, nec cum terrena largitur suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris claritatis lumen tristitia obscuret.
582Hugo de S Victore, Summa sententiarum, 176, 0115A (auctor -1141)
Ex timore, qui est initium sapientiae (Psal. CX) , nascitur humilitas; ex spiritu pietatis mansuetudo nascitur; et ita per singula quae numerantur ibi: Beati pauperes spiritu (Matth. V) , etc. Sed hic videndum est quod quatuor sunt timores, ut Augustinus inquit: servilis, mundanus, initialis, filialis.
583Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0867C
In cherubim scientia: in bove mansuetudo, in leone terror innuitur.
584Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0867C
Scientia pertinet ad doctrinam, mansuetudo ad charitatem, terror ad correctionem.
585Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0872D
Igitur in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus imprimuntur, quia in sacerdotibus debet esse mansuetudo et ira, ut in furore sciant iram temperare, et in mansuetudine excitare.
586Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0587D
Gloriatio monachi, mansuetudo et fides.
587Hugo Flaviniacensis, Chronicon, 154, 0048D (auctor 1065-c.1111)
Et dum haec praedicante beatissimo Silvestro agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri integre me sanitati corporis restitutum, utile iudicavimus una cum omnibus nostris satrapis et universo senatu et cuncto populo Romanae gloriae et imperio subiacente, ut sicut in terris vicarius filii Domini videtur esse constitutus, ita etiam et pontifices qui ipsius principis apostolorum vices gerunt, principatus potestatem amplius quam terrena nostrae imperialis mansuetudo serenitatis habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos.
588Hugo S Victoris, De quinque septenis, p1; 42 (auctor c.1096-1141)
Secunda mansuetudo siue benignitas.
589Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 922, 119; 114 (auctor c.1229-1298)
Arma tibi sint benignitas in sudoribus, mansuetudo inter maleficos, patientia in hiis que pereunt.
590Iacobus de Voragine, Chronica civitatis Ianuensis, 1, 7, 1; 33 (auctor c.1229-1298)
nam in equo ferocitas, in asino mansuetudo designatur.
591Incertus 007, Disquisitiones dogmaticae in Lactantium, 7, 1015B
Ecce alia totidem eius verba: « Quisquis omnibus praeceptis coelestibus obtemperaverit, hic cultor est veri » (sive ut recte in regio antiquissimo codice legitur verus) Dei, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni.
592Incertus 017, De vitiorum virtutumque conflictu, 17, 1064D
Sed mansuetudo respondet: Non tua in huiusmodi persuasio, sed apostoli Pauli sequenda est praeceptio, qui de hoc dilectum discipulum admonuit, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate (I Tim. V) .
593Incertus 040, De salutaribus documentis, 40, 1051
Nam pudicitia pudicos nos facit, et iustitia iustos, et pietas pios, et humilitas humiles, et mansuetudo mansuetos, et innocentia innocentes, et simplicitas simplices, et puritas puros, et prudentia prudentes, et temperantia temperantes, et charitas Deo et hominibus nos facit charos.
594Incertus 040, De salutaribus documentis, 40, 1053
Quapropter, charissime in Christo frater, deprecanda nobis est divina clementia, ut desideria carnalia delectatio spiritualis imminuat, et pietas in nobis crudelitatis iram resistat, et malignitatem patientia coerceat, et libidinem pudicitia vincat, et animositatem tranquillitas toleret, scurrilitatem et verbositatem taciturnitas moderata compescat, curiositati studium spirituale in vigiliis et orationibus et eleemosynis succedat, ebrietatem sobrietas domet, irae et furori mansuetudo dominetur, levitatem maturitas regat, luxuriam vera castitas excludat, mundi cupiditatem Dei et proximi charitas refrenet, iactantiam et superbiam conculcet profunda humilitas: quia humilitas homines sanctis Angelis similes facit, et superbia ex Angelis daemones fecit.
595Incertus 050, Admonitio ad virgines, 50, 1212C
5. Felices ergo sunt illae animae, quae ita cor suum diversis virtutum aromatibus Christo donante replere contendunt; ut ex illorum ore non nisi charitas et humilitas, numquam nisi castitas, vel mansuetudo, vel obedientia proferatur: unde et sibi aeterna praemia, et aliis praebeant sanctae conversationis exempla.
596Incertus 050, Commentarii in Genesim, 50, 0910C
Praecipitur enim nobis ut fruamur omni ligno paradisi, quo significantur spiritales deliciae, de quibus ait Apostolus: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V) .
597Incertus 050, Commentarii in Genesim, 50, 0981B
Vides quantus malorum populus intra nos est Si vero mereamur illam vocem dicere sanctorum, A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus; spiritum salutis tuae fecimus super terram (Isa. XXVI) , tunc et alius intra nos populus invenitur, in spiritu generatus; fructus enim spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V) , et his similia.
598Incertus 051, De promissionibus et praedictionibus Dei, 51, 0771C
Ex his catenulae portantes umbones: fructus sunt spiritus: charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Gal. V, 22) .
599Incertus 083, De conflictu vitiorum et virtutum, 83, 1137D
35. ( Mansuetudo: ) Non tua in his persuasio, sed Apostoli sequenda est praeceptio, qui de hac sententia dilectum discipulum admonet dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate (I Tim. V, 1, 2) .
600Incertus 083, De numeris, 83, 1299C
Dulcis namque et nimis valde diligenda talis magistra, quae facit miracula multa, et miranda est quae facit de filiis diaboli filios Dei, et de inimicis amicos, de adversariis fratres, de extraneis propinquos, de alienis domesticos; ex qua sinceritas et simplicitas, mitigatio et lenitas, mansuetudo et indulgentia, planities et veritas, taciturnitas et iustitia, stabilitas et patientia, dilectio et tutio ( sic ), auxilium et curatio.
601Incertus 083, Sententiae, 83, 1179B
Invidia quoque iram generat, quia quanto interno laboris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur, et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco positae actionis mens velut gravius pressa sentitur.
602Incertus 085, Missale mixtum, 85, 0147A
Prestetur Ecclesiae tue pax indeficiens: bonitas affluens: clementia regens: pietas benefaciens: protectio exuberans: lenitas mulcens: patrocinium defendens: mansuetudo corripiens: tranquillitas iustificans: visitatio salvans: a misericordia subveniens: et consueta subventio: nobis miseris parcens: quo mereamur repulsis adversariis tibi Domino deservire: et ad tuam clementiam quandoque sine merito iustificati letabundi attolli.
603Incertus 086, Breviarium, 86, 0561A
Concupisce sapientiam, et Deus praebebit illam tibi: sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod bene placitum est illi, fides, et mansuetudo, adimplebit thesauros illius.
604Incertus 086, Psalterium, 86, 0802D
Quoniam supervenit mansuetudo super nos * et corripiemur.
605Incertus 088, Regula Magistri, 88, 0959B
fides, spes, charitas, pax, gaudium, mansuetudo, humilitas, obedientia, taciturnitas; prae omnibus castitas corporum, conscientia simplex, abstinentia, puritas, simplicitas, benignitas, bonitas, misericordia; prae omnibus pietas, temperantia, vigilantia, sobrietas, iustitia, aequitas, veritas, dilectio, mensura, modus, et perseverantia usque in finem.
606Incertus 088, Sermo de decem virginibus, 88, 1078C
Qui vero per superbiam, per inobedientiam vel invidiam adiutorem vel vicarium diaboli esse se sentit, doleat de praeterito, caveat de futuro, et per humilitatem construat quod superbiae tyrannide destruxerat; quod iracundia succenderat, mitiget mansuetudo; quod malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis dulcedo componat: et dum adhuc anima illa tenebrosa, quae diabolo servire consueverat, in isto mortali corpore retinetur, remedium sibi in diem necessitatis acquirat: ut de sinistra translatus ad dexteram cum ovibus Christi mereatur audire: Venite, benedicti, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth.
607Incertus 140, Additamentum ad acta S. Henrici, 140, 0196A
Sed enim serenitati vestre immensus refero gratias, quia mihi parcendo gravem in me ferre sententiam noluit vestra mansuetudo.
608Incertus 141, Vita altera S. Guillelmi, 141, 0867A
Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis; non personae potentiam, sed morum elegantiam attendebat in singulis; et tanto eminentius unumquemque honorabat quanto sanctius vivere didicisset.
609Incertus 177, Sermones, 177, 0909C
Chordae sunt virtutes, humilitas, patientia, compassio, modestia, castitas, continentia, constantia, mansuetudo, bonitas, prudentia, fortitudo, iustitia, temperantia.
610Incertus 177, Sermones, 177, 0980C
Quid enim fuit innocentia Abel, iustitia Noe, fides Abrahae, longanimitas Isaac, tolerantia Iacob, continentia Ioseph, mansuetudo Moysi, fortitudo Iosue, charitas Samuelis, humilitas David, zelus Eliae, abstinentia Danielis, eximia sanctitas B. Ioannis, aliorumque virtutes sanctorum in comparationem B. Mariae?
611Incertus 177, Sermones, 177, 0987A
Prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compunctio, quarta desiderium iustitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax mentis aeterna.
612Incertus 177, Sermones, 177, 1050A
Vel certe secundum evangelicam descriptionem unus mons est humilitas, unus mons est mansuetudo, unus mons est mentis compunctio, unus mons est desiderium iustitiae, unus mons est misericordia, unus mons est cordis munditia, unus mons pax mentis interna.
613Incertus 177, Sermones, 177, 1147A
Quarum prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compunctio, quarta desiderium iustitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax mentis interna.
614Incertus 184, De charitate, 184, 0630C
Sunt autem fructus spiritus, teste Apostolo, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, benignitas, temperantia, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, castitas (Galat. V, 22, 23) .
615Incertus 184, De modo bene vivendi, 184, 1268C
113. Hospitium cordis nostri per gratiam Dei sanctificatur, et per inhabitationem Spiritus sancti, quando intus est charitas, pax, bonitas, humilitas, concordia, mansuetudo et alia huiusmodi: hae sunt nostrae divitiae, scilicet boni mores, et virtutes.
616Incertus 184, De ordine vitae, 184, 0576D
Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse virtus quod nimirum vitium est: sicut remissa segnities mansuetudo esse creditur; et quod agit torpens negligentia, putatur agere indulgentia pietatis.
617Incertus 184, In antiphonam Salve Regina, 184, 1073D
Porro ne de corde meo videar prophetare, tuas has praerogativas Paulus apostolus et nominat pariter et enumerat dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, benignitas, mansuetudo, fortitudo, misericordia, continentia, castitas (Galat.
618Incertus 184, In orationem Dominicam, 184, 0814A
Necessaria est ergo mansuetudo, ut mitis sit et humilis omnibus nocentibus, et nulla ira vel rancore moveatur, quod fit per spiritum pietatis.
619Incertus 184, Meditatio in passionem et resurrectionem Domini, 184, 0762B
Quae est autem fortitudo tua, nisi misericordia, nisi mansuetudo, nisi humilitas, nisi patientia?
620Incertus 184, Vitis mystica, 184, 0726B
Ibi procul dubio thesaurus ineffabilis desiderabilis charitatis latet: ibi nova devotio invenitur, inde lacrymarum gratia extrahitur, dicitur mansuetudo, patientia in adversis, compassio in afflictis.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Si mansuetudo et liberalitas sanctae Romanae Ecclesiae universis Christianis debet opportuna solatia ministrare, multo magis his qui religiosam vitam ducunt et omnipotenti Domino familiarius adhaerere videntur id ipsum convenit propensius impertiri.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Totius Ecclesiae Dei, quae peregrinatur in terris, ordinatio et dispensatio beato Petro coelorum clavigero, eiusque vicariis est concessa; unde ei licuit semperque licebit pro qualitate rei et temporis episcopatus dividere, divisos coniungere, regnorum iura transferre, novas metropoles constituere, et metropolitanorum subiectionem primatibus pro sui arbitrii moderatione conferre.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Apostolicae sedis clementiae convenit religiosorum precibus aures accommodare, et eorum quieti et utilitati salubriter providere; ideoque, dilecte in Domino fili Ioannes abbas, tuis desideriis clementer annuimus, monasterii de Septem-Fontibus cui Deo auctore praesides, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum idem venerabilis locus iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: ex dono videlicet Ioannis de Runiaco, Lamberti et Hugonis filiorum eius, Raeiri de Fanon, Iacobi, Hugonis . . . . . Praeterea molendinum atque atrium et officinas eorum usibus necessarias cum caeteris supradictis a praefato nostro Rainaldo archiepiscopo vobis corroboratas, praesenti decreto vestrae Ecclesiae confirmamus; adiicientes etiam ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini regulam, et institutionem fratris nostri bonae memoriae Norberti archiepiscopi in eadem est ecclesia stabilitus, futuris temporibus ibidem perpetuo conservetur; sancimus etiam ut nulli fratrum eiusdem ecclesiae post factam ibi professionem absque vestro assensu et capituli ipsius loci, ad aliam ecclesiam liceat transmigrare, nec eumdem transfugam cuiquam suscipere liceat vel tenere, qui etiam si invitatus canoniceque commonitus redire noluerit, abbas in eum canonicam sententiam perferendi habeat facultatem.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, et ut fidelis devotio laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Super iniuria quam clero et Ecclesiae vestrae a Pistoriensibus illatam esse accepimus, charitati vestrae affectione debita condolemus, et tam in hoc quam in aliis, prout expedit vobis, tanquam charissimis fratribus consilium et auxilium volumus exhibere.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Perlatum est ad aures vestras quod consules Pistorienses in suam matrem Ecclesiam gravissime deliquerunt, eamque suis thesauris, postposita Dei reverentia, spoliaverunt; pro quo nimirum venerabilis frater noster A., eiusdem loci episcopus, in eos sententiam protulit: quia ergo iuxta sacrae Scripturae vocem frater fratrem adiuvans, civitas munita et fortis, et proximorum mala debemus propria deputare, mandamus vobis atque praecipimus quatenus eidem fratri nostro et Pistoriensibus clericis in hoc viriliter assistatis, et sententiam quam idem episcopus iam in illos sacrilegos protulit, aut in antea canonice promulgaverit, per vestras parochias observetis et observari firmiter faciatis.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Piis votis assensum praebere et religiosos viros in suis postulationibus exaudire nos convenit, qui quanto fragiliores sumus, tanto magis eorum orationibus. . . . . Nec dubium quod si eorum petitionibus clementer annuimus, nostris opportunitatibus omnipotentem Dominum propitium reperimus.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Iustis votis assensum praebere, et religiosorum preces benignis auribus exaudire apostolicae convenit dignitati.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Iustis votis assensum praebere, et religiosorum preces benignis auribus exaudire apostolicae convenit dignitati.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Iustis votis assensum praebere et religiosorum preces benignis auribus exaudire, apostolicae convenit dignitati.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Caeterum a canonicis sive clericis communi vita viventibus nulla ratio sinit, ut episcopi vel personae quaelibet ecclesiasticae seu mundanae decimas de ipsorum laboribus propriis, vel nutrimentis accipiant, beato scilicet Gregorio magno et egregio doctore attestante atque dicente: « Communi vita viventibus de faciendis eleemosynis et exhibenda hospitalitate nobis quid erit dicendum, cum omne quod superest in piis causis debeant erogare?
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Qui divina disponente clementia locum pastoris obtinere meretur, necesse habet non solum de sua, sed etiam de fratrum suorum salute sollicite cogitare.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Piae postulatio voluntatis debet effectu consequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Piae postulatio voluntatis, prosequente debet studio confoveri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata, vires indubitanter assumat.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri assensum.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Suscepti regiminis cura nos admonet, ita disponente Domino, erga singulos attentam sollicitudinem atque vigilantiam adhibere, ut in ecclesiasticis dispositionibus nulla confusio inducatur, sed potius unicuique suum ius et propria dignitas conservetur.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Noverit tua fraternitas quod E. Burensis monasterii abbas, et O. confrater suus, cum sedem apostolicam anno praeterito visitassent, ex mandato nostro a sententia qua eos alligaverat sunt soluti.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Non videtur fraternae charitatis amore succensus qui quod sibi non vult fieri, proximo suo ausu temerario inferre praesumit; sed et quanto aliquis maiore dignitate atque officio decoratur, quove amplius religiosus dici et esse desiderat, eo magis debet attendere, ne quidquam extraordinarium vel minus canonicum in suis actionibus valeat inveniri, sed potius eius opera coram hominibus luceant, et per ipsius bona studia omnipotens Dominus collaudetur.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Fraternitatem tuam latere non credimus quoniam nos de discordia quae inter clericos Sancti Vincentii et Sancti Alexandri agebatur affectione paterna dolentes susceptis sacramentis eam definivimus et definitionem scripti nostri auctoritate firmavimus.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Pro discordia terminanda quam inter vos et canonicos Sancti Vincentii agebatur, affectione paterna laboravimus, et susceptis sacramentis debitum finem imposuimus.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Non dubium vobis quod ecclesiam Sancti P. ad reformandam in eodem loco religionem dilectis filiis nostris I. priori et fratribus ecclesiae S. Fridiani commisimus.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Perlatum est ad aures nostras quod Nogariensem Silvam, quam comitissa Mathildis a monasterio Nonantulano sub annuali pensione tenuit, et antequam moreretur, eidem monasterio reddidit, exstirpaveritis, eamque vestris usibus excolatis.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Quisquis Deo placere desiderat, expedit ut religiosos viros, divino famulatui mancipatos, iuxta facultatem sibi a Deo concessam iuvet et manuteneat, et in suis opportunitatibus opem eis et consilium praebeat.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Ex parte filiorum nostrorum monachorum beati Petri Westmonasterii per dilectum filium nostrum Osbertum querelam accepimus, quod videlicet ecclesiae possessiones et bona ipsius monasterii a multis in partibus illis eis auferantur, et violenter detineantur.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Cum religiosum virum priorem Osbertum a vestra fraternitate cum litteris vestris directum gratanter accepimus, eum pro merito probitatis et conversationis egregiae, ut dilectum filium nostrum proprie et specialiter vobis commendamus, cuius honesta importunitas adeo nos coegit vestro satisfacere desiderio, ut, si sufficientia prae manibus habuissemus testimonia episcoporum et abbatum iam canonizatum in catalogo sanctorum a Romana secum curia reportasset regem vestrum.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Non videtur fraternae charitatis amore succensus, qui quod sibi non vult fieri, proximo suo ausu temerario inferre praesumit, sed et quanto aliquis maiore dignitate atque officio decoratur, quove amplius religiosus dici et esse desiderat, eo magis debet attendere, ne quicquam extraordinarium vel minus canonicum in suis actionibus valeat inveniri, sed potius eius opera coram hominibus luceant et per ipsius bona studia omnipotens Dominus collaudetur.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
De dignitate, et excellentia vitae canonicorum multa nos docet divina Scriptura, et multa possemus dicere, quod vita canonicorum vita est apostolica, quoniam apostoli contemptis omnibus hac vita cum Domino vixerunt, et post ascensionem cum multitudine credentium, cuius erat anima una et cor unum, hac vita viventes, eam posteris suo exemplo tenendam reliquerunt.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Apostolicae sedis clementia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius novit diligere, et suae protectionis munimine confovere.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Dilectus filius noster Laurentius abbas S. Savini nobis conquestus est, quod concives vestri aquam rivi Sancti Savini, quae ab imperatoribus eis concessa, et scripto nostro firmata est, eisdem auferant, et ad prata et terras suas a recto cursu suo.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Sacrum et Deo amabile Cluniacense coenobium est a gloriosis principibus propitius confovendum.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Oportuerat quidem universitatem vestram multorum excessuum, quibus saepe offendistis Dominum, reminisci, atque de commissis vestris debita humilitate ab eo veniam promereri.
621Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0631C (auctor -1143)
Nuntios vestros, dilectos videlicet filios nostros I. et G., ad nos venientes debita benignitate recepimus, et pro visitatione per eos nobis transmissa dilectioni vestrae grates referimus.
622Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0548A (auctor -1143)
Si mansuetudo et liberalitas sanctae Romanae Ecclesiae Christianis debet opportuna sola[tia] ministrare, multo magis his qui religiosam vitam ducunt et omnipotenti Domino familiarius adhaerere videntur, id ipsum convenit propensius impertiri.
623Innocentius III, Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae, 217, 0898D (auctor -1216)
Septem dona sunt ista: Sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor, de quibus inquit propheta: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI) . Septem autem virtutes sunt haec: Paupertas spiritus, mansuetudo, luctus, esuries iustitiae, misericordia, munditia cordis et pax.
624Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 1046B (auctor -1216)
Assumat igitur, quaesumus, mansuetudo regia spiritum lenitatis, et ita super hoc facilem et benevolam se ostendat, ut quod de tam salubri negotio coelitus est provisum, debite prosequendo favore, non videatur in hoc, velut factum ab altero, consentire, sed potius, suam gratiam apponendo, ipsa illud comprobet se fecisse.
625Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0908B (auctor -1216)
Cum enim olim vobis pluries direxerimus scripta nostra, ut dilectum filium, B. subdiaconum nostrum, in canonicum vestrum reciperetis et fratrem, praebenda eidem in ecclesia vestra liberaliter assignata, vos, aures vestras more surdae aspidis obturantes, id efficere penitus contempsistis; et, licet propter hoc exstiteritis diu vinculo excommunicationis astricti, nondum tamen vestra potuit rebellio emolliri, quod quam grave nobis et molestum existat, nisi mansuetudo rigorem, et misericordia motum animi temperasset, aliter monstravissemus.
626Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 1160B (auctor -1216)
In arca foederis cum tabulis testamenti virga continebatur et manna; quoniam in monte rectoris cum scientia legis divinae virga correctionis et manna dulcedinis debet esse, ut rigor mansuetudine temperetur, et mansuetudo rigore.
627Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 1523B (auctor -1216)
Hucusque pia mansuetudo vestra nostras preces et petitiones benigne recepit, et quod bono inchoata est principio, placido consequatur effectu; quia nisi patrocinio vestro terra et imperium nostrum totius Romaniae regatur, non est dubium quin succumbat; sed si vestrum auxilium habuerimus, cedet nobis adversitas praeliorum.
628Innocentius III, Sermones de tempore, 217, 0409C (auctor -1216)
Tria praecipue commendantur in ove, mansuetudo, innocentia et utilitas.
629Innocentius III, Sermones de tempore, 217, 0426B (auctor -1216)
Fructus enim Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, mansuetudo, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, castitas.
630Innocentius III Incertus, Regula ordinis S. Spiritus de Saxia, 217, 1158B
Obedientiam insuper, maioribus ipse Dominus exhibendam praecipit, prout ipsi Patri, et parentibus exhibuit; et descendit cum eis et venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. II) ; cibumque dicebat esse suum, voluntatem eius, qui eum miserat perficere (Ioan. IV) , et voluntatem non suam, sed Patris quaerere (Matth. XII) : et humilians seipsum factus obediens (Philipp. II) , non mea, inquit, voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII) . Discere atque debemus exinde postquam solemni voto nos Deo tradidimus, velle, et nolle, apud nos non remansisse, sed apud eos, qui nobis praesunt; caveamusque, ne per inobedientiam incidamus in sententiam illam: Quia vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, advenerit (Prov. I). Paupertas, patientia, obedientia, mansuetudo, et his similia, militiae nostrae fructus sunt, quos assecuti sunt Christi servi.
631Ioannes Cassianus, De coenobiorum institutis, 49, 0207B (auctor c.360–435)
De ipso enim dicitur, qui factus est nobis ex Deo sapientia, iustitia, sanctitas et redemptio (I Cor. I) . Dum ergo in alio sapientia, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas, in alio patientia reperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum divisus est.
632Ioannes Cassianus, De coenobiorum institutis, 49, 0358B (auctor c.360–435)
Sed illa tristitia quae poenitentiam ad salutem stabilem operatur, obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis, ac patiens, utpote ex Dei charitate descendens, et ad omnem dolorem corporis ac spiritus contritionem infatigabiliter semetipsam desiderio perfectionis extendens, et quodammodo laeta ac spe profectus sui vegetata, cunctam affabilitatis et longanimitatis retinet suavitatem, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti, quos enumerat idem Apostolus: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. VII) . Haec vero asperrima, impatiens, dura, plena rancore et moerore infructuoso, ac desperatione poenali, eum quem complexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac revocans, utpote irrationabilis et intercipiens non solum orationum efficaciam, verum etiam universos, quos praediximus, fructus spiritales evacuans, quos novit illa conferre.
633Ioannes Damascenus Billius Iacobus, Vita SS. Barlaam et Iosaphat, 73, 0482D
Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, sanctificatio animae et corporis, cordis afflictatio et contritio, eleemosyna, iniuriarum oblivio, humanitas, vigilia, sincera de omnibus praecedentibus peccatis poenitentia, compunctionis lacrymae, luctus tum pro suis, tum pro aliorum peccatis, aliaque eiusdem generis: quae quidem tanquam gradus et scalae inter se cohaerentes, atque aliae ab aliis suffultae, animum in coelum subvehunt.
634Ioannes diaconus, De ecclesia Lateranensis, 78, 1381D (auctor fl. 1169)
Deinde privilegium Romanae Ecclesiae pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes hunc ita caput et principem habeant, sicut omnes iudices regem habere consueverant; in quo privilegio ita inter caetera legitur: « Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris, et universo senatu, optimatibus etiam et cuncto populo Romanae gloriae subiacenti, ut sicut beatus Petrus in terris vicarius Filii Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis apostolorum vice principatus potestatem amplius quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, obtineant, » etc.
635Ioannes diaconus Romanus, De ecclesia Lateranensi, 194, 1545D
Deinde privilegium Romanae Ecclesiae pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes hunc ita caput et principem habeant, sicut omnes iudices regem habere consueverant: in quo privilegio ita inter caetera legitur: « Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris, et universo senatu, optimatibus etiam et cuncto populo Romanae gloriae subiacenti, ut sicut beatus Petrus in terris vicarius Filii Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis apostolorum, vice principatus potestatem, amplius quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, obtineant, etc.
636Ioannes IV, Epistolae, 80, 0608A
Delegavit enim nobis pia mansuetudo vestra, utrum ecclesiae pro quiete monachorum a sanctis catholicisque episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et investitos debeant institui.
637Ioannes Moschus, Pratum spirituale, 74, 0145D (auctor 550-619)
Senex vero dixit fratri: Diebus Patrum nostrorum tres istae virtutes in amore et studio apud monachos erant: nuditas rerum omnium, mansuetudo, et continentia; nunc autem avaritia, gula et audacia.
638Ioannes Saresberiensis, De VII septenis, 199, 0954C (auctor c.1120–1180)
Primus gradus est humilitas ex timore Domini qui est initium sapientiae, oriensque superbiam deprimit; secundus gradus, mansuetudo, ex spiritu pietatis nascitur, invidiam comprimens; tertius gradus, patientia, ex spiritu scientiae gignitur, iram vincens; quartus gradus, instantia boni operis seu perseverantia ex spiritu fortitudinis, acediam suffocans; quintus gradus, largitas sive misericordia, ex spiritu consilii, avaritiam deprimens; sextus gradus, parcimonia sive abstinentia, ex spiritu intelligentiae, gastrimargiam vincens; septimus gradus, cordis munditia ex spiritu sapientiae, philargyriam perimens.
639Ioannes Saresberiensis, Epistolae, 199, 0079C (auctor c.1120–1180)
At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convictis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et haereditatis damno liberat, quas ecclesiae per ignorantiam detentae coniungit auctoritas.
640Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 199, 0828A (auctor c.1120–1180)
Singula suis sunt examinanda indiciis, et paria meritis sunt praemia conferenda; ita tamen, ut rigorem mansuetudo clementiae vincat.
641Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 199, 0493C (auctor c.1120–1180)
In multis millibus increduli, indurati, et Deum semper exacerbantis populi, Moysi mansuetudo ostenditur, et imminentibus adversis, confidentis Iosuae magnimitas declaratur.
642Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 199, 0515D (auctor c.1120–1180)
Unde et antiquitus ab officialibus, quorum manu index nocentes punit, cum reo gladius immineret, obtempera legis arbitrio dicebatur, vel legem imple, ut rei tristitiam mitigaret vel mansuetudo verborum.
643Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 199, 0702A (auctor c.1120–1180)
Cuius utique fructus iucundissimus est, Apostolo testante, et qui operibus carnis haec opera spiritus, quae ad vitam proficiunt evidenter opponit; quae sunt charitas, pax, patientia, longanimitas, bonitas, gaudium, mansuetudo, continentia, castitas (ibid.) . Qui ergo hos virtutis ramos a terra cordis sui succidunt, et radicem charitatis, de qua oriuntur, exterminant, quanam via ad beatitudinem pergunt?
644Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 199, 0712B (auctor c.1120–1180)
Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur.
645Ioannes Scotus Erigena, De divisione naturae, 122, 0946D (auctor 810-877)
Non enim ex natura, vel gratia provenit, quod per privationem nihil est, quoniam neque substantia est, neque naturale accidens, neque virtus naturalis quadriformis, qua rationalis anima ornatur, prudentiam dico, temperantiam, fortitudinem, iustitiam; neque harum bicornis fons, sophia videlicet et mansuetudo, quae ex caritate manant; neque ulla virium, quae ab eis erumpunt, de quibus nunc tractare longum videtur, propositoque alienum; neque supernaturalis excellentia ineffabilis deificationis ultra omnem creaturam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendere potest.
646Ioannes Scotus Erigena, Expositiones super Ierarchiam caelestem S. Dionysii, 122, 0168B (auctor 810-877)
Quae figura dupliciter in Christo intelligitur: aut enim e contrario accipitur, ut per nimiam ipsius bestiae ferocitatem ineffabilis divinae pietatis clementia et mansuetudo, qua vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire, significetur, aut per metaphoram saevissimae bestiae zelus divinae bonitatis, quo devorat et consumit omnes ferales et irrationabiles nostrae naturae motus, imaginatur.
647Ioannes Venetus, Chronicon Venetum et Grandense, 139, 0882A (auctor fl. 1008)
Quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestrae placet sanctitati, in hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym.
648Ioannes Venetus, Chronicon Venetum et Grandense, 139, 0950B (auctor fl. 1008)
Quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestrae placet sanctitati, in hoc castro Gradense nostram confirmare metropolim.
649Ioannes X, Epistolae et privilegia, 132, 0807D
Cum sincera in vobis charitas, atque perfecta mansuetudo clarescat, quia divina dispensatione hoc agitur, conditori nostro Deo immensas gratiarum actiones referimus.
650Ioannes XIII, Epistolae et decreta, 135, 0994A
Quoniam concedenda sunt quae rationabilibus desideriis pertinere noscuntur, nostri apostolatus auctoritate, ad roboranda pia devotione sancta loca construentium, in praestandis privilegiis debet minime abnegari. 1. Igitur excellentiae vestrae laudabilis mansuetudo postulavit a nobis, quatenus monasterium Dei, et Domini nostri Salvatoris, situm non longe a Ticinensi civitate, quod ad laudem et gloriam nominis eius modo aedificasse, renovasse, et exstruxisse, religiososque monachos aggregatione, sub venerabilis abbatis regulari institutione excoluisse, et ex propriis rebus ditasse videmini, privilegiis sanctae Romanae et apostolicae sedis, modis omnibus decoretur, ut sub patrocinio, et tuitione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae constitutum, nullius Ecclesiae iuri et ditioni submittatur.
651Ioannes XV, Epistolae et privilegia, 137, 0834C
Et quia excellentiae vestrae laudabilis mansuetudo postulavit a vobis, quatenus pro amore dilecti filii nostri domini Ottonis III imperatoris, et dilectae matris suae Theophaniae, et dominae nostrae aviae suae, spiritualium filiarum nostrarum, praedictum monasterium confirmaremus, concedimus et confirmamus vobis vestrisque posteris praefatum monasterium cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus illuc pertinentibus, quae dici vel nominari possunt, a praesenti III indictione ad ipsum sacratissimum monasterium permanendum statuimus, et statuendo confirmamus, ita ut cuncta loca urbana vel rustica, id est in fundis et casalibus, casis et villis, vinetis et terminis, seu castellis, campis, pratis, pascuis, silvis, saltibus, arboribus, pomiferis, fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus et rivis, aquis, molendinis, piscationibus, praedia culta et inculta, una cum colonis et familiis suis, cum decimis, et solitis dationibus et universis rebus, quae aliquo modo ad ipsum locum pertinent vel pertinere debent amodo et usque in finem saeculi, sicuti ab antecessore nostro domino N. sanctissimo papa, per praecepti paginam vobis concessum est, ita et nos omnia in integrum per hoc nostrum privilegium, et auctoritate beati Petri apostoli cum omni securitate et tranquillitate vobis et posteris vestris concedimus et confirmamus donandum perpetualiter.
652Ioannes XV, Epistolae et privilegia, 137, 0839C
Igitur excellentiae tuae laudabilis mansuetudo postulavit a nobis quatenus apostolica auctoritate per hoc privilegium concederemus et confirmaremus tibi, tuisque successoribus, in perpetuum supradictum monasterium cum omnibus suis adiacentiis, et pertinentiis, cum finibus terminisque suis.
653Iohannes Aegidii Zamorensis OFM, Legende sanctorum, C, p27; 162 (auctor c.1241-c.1318)
Quam inuicta mansuetudo!
654Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 5, 4, 3; 1 (auctor c.360–435)
dum ergo m alio saplenua, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas repperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum diuisus est.
655Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 9, 11, 1; 1 (auctor c.360–435)
Sed illa tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, oboediens est, adfabilis, humilis, mansueta suauis ac patiens, utpote ex dei caritate descendens: et ad omnem dolorem corporis ar spiritus contritionem infatigabilite semet ipsam desiderio perfectionis extendens et quodammodo laeta ac spe profectus sui uegeta cunctam adfabilitatis et longanimitatis retinet suauitatem, habens in semet ipsa omnes fructus spiritus sancti, quos enumerat idem apostolus: fructus auteIIL spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia.
656Iohannes de Fonte, Auctoritates Aristotelis, 1h, 2; 6 (opus c.1312)
Mansuetudo est quietatio irae.
657Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 261 (auctor 1210-1298)
Mansuetudo eloquii aufert tedium; promittere et non complere privat bonitatem, et qui incipit bene facere et non complet, non potest ei mereri.
658Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 2237 (auctor 1210-1298)
Et dixit alter: amor est infermitas anime et amicus est curator ipsius, et mansuetudo est fructus anime, et fidelitas est vita eiusdem.
659Iohannes Diaconus, Istoria Veneticorum, 1, 11; 3 (auctor -1018)
Sed et nunc Langobardorum infande gentis flagella sustinere non potest; quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestre placet sanctitati, in hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym".
660Iohannes Porta de Annoniaco, Liber de coronatione Karoli IV imperatoris, 5, 19; 4 (auctor fl.c.1350)
Regie sublimitati presentibus innotescat, quod de sanctissimi patris domini nostri summi pontificis speciali conscientia et expresso mandato pro quibusdam arduis et ponderosis negotiis coronam Francie tangentibus, ad que feliciter consummanda, certus existo, ferventer nimium desideria regie serenitatis aspirant, que latores presentium vestre celsitudini reserabunt, promissionem meam, quam de discessu meo feceram, non servavi, propter quod me regia mansuetudo recipiet excusatum.
661Ionas Bobiensis, Vita Burgundofarae, 87, 1073D
Sed mira in iuvenili aetate patientia reperiebatur, mira virtus humilitatis, mira mansuetudo, mira pietas, mira lenitas, mira charitas pollebat.
662Ionas Bobiensis, Vita Columbani, 87, 1018B
Tanta erat humilitatis ubertas, ut versa vice, sicut de honoribus homines saeculi conantur quaerere dignitates, ita iste cum sodalibus suis de humilitatis cultu alter alterum nitebatur praevenire, memores praecepti illius: Qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII) . Et illud Isaiae: Ad quem respiciam, nisi ad humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI) ? Tanta pietas, tanta charitas omnibus inerat, ut unum velle, unum esset nolle; modestia atque sobrietas, mansuetudo et lenitas in omnibus redolebat.
663Ionas Bobiensis, Vita Columbani, 4, 13; 4 (auctor -665)
Sed mira in iuvenili aetate patientia repperiebatur, mira virtus humilitatis, mira mansuetudo, mira pietas, mira lenitas, mira caritas!
664Ionas Bobiensis, Vita Columbani, 151, 5; 6 (auctor -665)
Tanta pietas, tanta caritas omnibus, ut unum velle, unum nolle, modestia atque sobrietas, mansuetudo et lenitas aeque in omnibus redolebat.
665Isaac de Stella, Sermones, 194, 1694B
Hinc pecunia, hinc mansuetudo.
666Isaac de Stella, Sermones, 194, 1854C
Quomodo obiicietur ei Christi mansuetudo, patientia, ac forma praedicandi?
667Isidorus Hispalensis, De ecclesiasticis officiis, 83, 0786C (auctor 565-636)
Erit quoque illi etiam iuxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam a iactu oculi, et cogitationis errore, ita ut dum nullum vitium in se regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro subditorum facinoribus valeat.
668Isidorus Hispalensis, Quaestiones in Veterum Testamentum, 83, 0218C (auctor 565-636)
2. Praecipitur enim nobis ut fruamur omni ligno paradisi, quo significantur spirituales deliciae, de quibus ait Apostolus: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Galat. V) . Sicut Apostolus dicit.
669Isidorus Hispalensis, Sententiae, 83, 0636B (auctor 565-636)
Nam saepe iustitia, dum suum modum excedit, crudelitatis saevitiam gignit; et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit, et zeli studium, dum plus est quam oportet, in iracundiae vitium transit, et multa mansuetudo torporis segnitiem gignit.
670Isidorus Hispalensis, Sententiae, 83, 0637A (auctor 565-636)
Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse virtus quod nimirum est vitium, sicut et remissa segnities mansuetudo esse creditur, et quod agit torpens negligentia putatur agere indulgentia pietatis.
671Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0248C (auctor fl. 850)
Et, dum haec praedicante beato Silvestro agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri integerrime sanitati me comperi restitutum, utile iudicavimus una cum omnibus nostris satrapis et universo senatu, optimatibus meis, etiam et cuncto populo Romano gloriae imperii subiacenti, ut sicut in terris vicarius Filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt vices principatus, potestatem amplius quam terrenam, imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos, et sicut nostra est terrena imperialis potentia, eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem, atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor praecipuas sedes Antiochenam, Alexandrinam, Constantinopolitanam, et Hierosolymitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei Ecclesias.
672Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0499D (auctor fl. 850)
Tum relatis Deo laudibus de unitatis alternae proventu, magna nos cum tranquillitatis gratia allocutus est dicens: Etsi summus Auctor rerum me divae memoriae domini genitoris mei temporibus regni sede subvexit, atque ipsius gloriae deferens participem fecit, nunc tamen cum ipse requiem aeternam adeptus est mansionum, ea quae in me totius regiminis transfusa iura reliquit ex toto divina mihi potentia subiugavit, unde quia regendorum membrorum causa salus est capitis, et felicitas populorum nonnisi mansuetudo est principum, votive decrevi vobis coram positis et votorum meorum deliberationes sanctione patula reserare, et studiorum apta decreta sincera exhibitione deferre.
673Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0514A (auctor fl. 850)
Decimae collocutionis assensu molestis actibus quibus sagax indagatio pietatis obviaret, decrevit, non tam bene regendi licentia, quam se mansuetudo impugnasse probatur, satis (ut opinamur) illi et gloriosi principis et decreto sanctae synodi huius contradictum esse conspeximus.
674Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0550C (auctor fl. 850)
Unde licet eamdem legem nostrae gloriae mansuetudo temperare disponat, vestrae tamen paternitatis sententia hos qui per illam infamiae notam titulum dignitatis amiserant, revestiri iterum claro pristinae generositatis testimonio devotissime optat.
675Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0557D (auctor fl. 850)
Et ideo quia legem illam a domino Vuambano principe edictam, quae de proditione est adnotata, huius principis nostri domini Eringii mansuetudo temperare disposuit, ideo, annuente nobis glorioso, et religiosissimo Eringio, principe nostro, necessarie hoc sanctum concilium definivit, ut hi, qui per superiorem legem testificandi dignitatem perdiderint, recepto testimonio pristinae dignitatis, causas exsequi possint debitae actionis, aequaliter nobilitatis solidae titulum reportantes, et quaeque de praeteritis legitime testificari voluerint, licentiae obtineant votum, et iudicibus nullis prohibentibus arceantur, hoc videlicet adiicientes ut, si quid in praeteritis testificari voluerint, si pro sola huius rei informatione reiecti sunt, testimonio suo nuper conquirant.
676Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0564A (auctor fl. 850)
Unde talibus non solum privatis, sed etiam fiscalibus servis remedia pietatis praeoptans nostra gloria affluenter impendere, ut omnes tributorum exactiones quae apud illos de retroactis temporibus adiacent, usque ad primum annum mansuetudo nostra illis remittendas laxavit, et stylo propriae auctoritatis sacro sancto coetui nostro relegendas elegit.
677Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0792A (auctor fl. 850)
Quod ergo synodum Chalcedonensem haberi clementia vestra praecepit cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac diiudicatione deberet, ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.
678Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0817A (auctor fl. 850)
Quia vero novimus quantum piae sollicitudinis catholicis sacerdotibus mansuetudo vestra dignetur impendere, indicandum esse curavimus fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium nobiscum degere, et nostrae communionis esse consortem, cuius commendamus ecclesiam, quam dicitur vastare qui illi iniuste asseritur subrogatus.
679Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0871A (auctor fl. 850)
Nunc autem quia non desperatur correctio, mansuetudo servanda est.
680Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0879C (auctor fl. 850)
Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae?
681Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0887C (auctor fl. 850)
Modestiae igitur tuae non auctoritas constantiam, sed mansuetudo commendet, iustitiam lenitas temperet, patientia contineat libertatem, et declinata superbia cui proximum est, ut decidat ametur humilitas cui semper debetur ut crescat, ecclesiasticarum legum non ignara est delectio tua, ut intra earum regulas atque mensuras omnia potestatis tuae iura contineas.
682Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 1028D (auctor fl. 850)
Sera namque de his rebus poenitudine commovemur, cum iam transactis temporibus contra huiusmodi personas canonum suffulti praesidio se sacerdotes Domini erigere debuissent, ut non mansuetudo indulgentiae ad similia perpetranda improborum audacia adhuc quotidie provocaret.
683Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 1064A (auctor fl. 850)
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et hoc quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
684Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0188A (auctor fl. 850)
Et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros eius.
685Iulianus Pomerius, De vita contemplativa, 59, 0456D (auctor 430-490)
Divitiae nostrae credendae sunt pudicitia, quae nos pudicos; iustitia, quae iustos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et caritas, quae nos facit Deo et hominibus caros, virtutum potentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores.
686Iulianus Toletanus, Commentarius in Nahum, 96, 0736C (auctor 642–690)
65. Sed his via eius fuit trifaria: veritas, mansuetudo, iustitia.
687Ivo Carnotensis, Epistolae, 162, 0021B (auctor c.1040–1115)
Cum testem factorum meorum circumspicio conscientiam meam, vehementer admiror, quia nihil in me reperio cur pia lenitas vestra atque regia mansuetudo in tantam adversum me conversa sit amaritudinem ut a vestra serenitate nullum audiam nuntium bonum, nihil audiam nisi verbum asperum.
688Ivo Carnotensis, Epistolae, 162, 0060D (auctor c.1040–1115)
Redeat ergo ad se mansuetudo vestra, et acquiescat verbis sapientiae dicentis: Ne transgrediaris terminos antiquos, terminos quos posuerunt patres tui [al.
689Ivo Carnotensis, Epistolae, 162, 0133B (auctor c.1040–1115)
Cum enim in regibus praecipue vigere debeat pietas, mansuetudo, iustitia, ad pietatem pertinere credimus, quod ad divinum cultum etiam usque ad nos aliquos facultatum vestrarum ramusculos extendi flagitamus.
690Ivo Carnotensis, Sermones, 162, 0585B (auctor c.1040–1115)
Quod indubitanter cognoscere potest, et rationabiliter aliis approbare mansuetudo Christiana, transumptionem faciendo de minoribus ad maiora, de prioribus ad posteriora.
691Lactantius, Divinae Institutiones [CSEL], 5, 8, 8; 2 (auctor 250-325)
quam beatus esset quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur!
692Lactantius, Divinae Institutiones [CSEL], 6, 24, 26; 1 (auctor 250-325)
quisquis igitur his omnibus praeceptis caelestibus obtemperauerit, hic cultor est uerus dei, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi et uita innocens et actus boni:
693Lactantius, Divinarum institutionum liber V, 6, 0574A (auctor 250-325)
Quam beatus esset, quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo, et pietas, et pax, et innocentia, et aequitas, et temperantia, et fides moraretur!
694Lactantius, Divinarum institutionum liber VI, 6, 0727A (auctor 250-325)
Quisquis igitur his omnibus praeceptis coelestibus obtemperaverit, hic cultor est verus Dei, cuius sacrificia sunt, mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni.
695Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 2, 178; 254 (auctor fl.c.400)
Sensus ergo talis est: si tua mansuetudo illis gentibus praesideret, nunquam Mycenae fraterno scelere potuissent fugam Solis scire.
696Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 530; 622 (auctor fl.c.400)
Defunctus deinde, quantum mansuetudo mereatur, nec fato quidem hoc honore priuatus est.
697Lanfrancus Cantuariensis, Commentarius in omnes epistolas Pauli, 150, 0283 (auctor c.1005–1089)
Fructus, opera, autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, hoc debetis facere, quia adversus huiusmodi non est lex. ( assumptio. ) Qui autem sunt Christi, carnem suam vitiosam, et concupiscentem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
698Leo I, Epistolae, 54, 0651C (auctor 440-461)
Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae.
699Leo I, Epistolae, 54, 0661B (auctor 440-461)
Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae; et quia universae viae Domini misericordia et veritas (Ps.
700Leo I, Epistolae, 54, 0696C (auctor 440-461)
Nunc autem quia non desperatur correctio, servanda est mansuetudo.
701Leo I, Epistolae, 54, 0816A (auctor 440-461)
Modestiae igitur tuae non desit auctoritas, constantiam mansuetudo commendet, iustitiam lenitas temperet, patientia contineat libertatem; et declinata superbia, cui proximum est ut decidat, ametur humilitas, cui semper debetur ut crescat.
702Leo I, Epistolae, 54, 0912A (auctor 440-461)
Quia vero novimus, quantum piae sollicitudinis catholicis sacerdotibus mansuetudo vestra dignetur impendere, indicandum esse curavimus, fratrem et coepiscopum meum Eusebium nobiscum degere, et nostrae communionis esse consortem, cuius commendamus Ecclesiam, quam dicitur vastare qui illi iniuste asseritur subrogatus; illud etiam a tua pietate poscentes, quod vos spontaneo facere non dubitamus arbitrio, ut tam fratrem et coepiscopum meum Iulianum, quam Constantinopolitanos clericos, qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt, ea qua debetis gratia foveatis.
703Leo I, Epistolae, 54, 0943A (auctor 440-461)
Quod ergo synodum Nicaeae haberi clementia vestra praecepit, cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret, convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, etiam datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac diiudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.
704Leo I, Epistolae, 54, 1099A (auctor 440-461)
Nam et vestra mansuetudo insinuationem meam tam libenter accepit, ut et semper rescribere dignaretur, et haec ageret ut quae nunc correcta sunt vestrae gloriae debeantur: quod tales nunc misit epistolas, quibus notabilem ambitus culpam aliis potius quam sibi assereret deputandam.
705Leo I, Epistolae, 54, 0861B (auctor 440-461)
Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem fidei catholicae religionis immaculatam servari praecipiat: ut secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tamquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis iudicium transmittatur, in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit; quando scilicet decet nos huic maximae civitati, quae domina omnium est terrarum, in omnibus reverentiam conservare.
706Leo I, Epistolae, 54, 0877C (auctor 440-461)
Haec igitur sciens tua mansuetudo, domina sacratissima mater et venerabilis Augusta, nihil nos aliquando contrarium a tradita fide sentire, sicut a quibusdam dicitur, suspicemini aut cogitetis.
707Leo I, Epistolae, 54, 0879A (auctor 440-461)
Dominae meae EUDOXIAE venerabili Augustae THEODOSIUS. Semper equidem tui desiderii litteris delectamur, et has tota animae suavitate complectimur, et omnibus tuis petitionibus consuevimus gratanter annuere, domina, sacratissima filia, venerabilis Augusta; sed de praesenti causa, hoc est de Flaviano qui fuit episcopus, quae in hac causa subsecuta sint, reverendissimo archiepiscopo Leoni perfecte nostra mansuetudo significavit.
708Leo I, Sermones, 54, 0258A (auctor 440-461)
Dispositos dies sub persecutione inchoavit, et sub persecutione finivit; nec puero tolerantia passionis, nec passuro defuit mansuetudo puerilis: quia unigenitus Dei Filius sub una maiestatis suae inclinatione suscepit, ut et homo vellet nasci, et ab hominibus posset occidi.
709Leo I, Sermones, 54, 0317C (auctor 440-461)
Post illud ergo impium Iudae detestandumque commercium, quo ab eo, Iudaeis persequentibus, mundi Redemptor est traditus, post illas sacrilegas illusiones, inter quas usque ad locum poenae eius mansuetudo perducta est, crucifixi cum eo sunt, statutis utrinque patibulis, latrones duo: quorum unus ad id usque temporis par similisque consorti, insidiator viarum et saluti hominum semper infestus, usque ad crucem reus, fit Christi repente confessor; et inter illos acerrimos corporis animique cruciatus, quos simul et instantia et difficultas mortis augebat, mira conversione mutatus, Memento, inquit, mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) . Quae istam fidem exhortatio persuasit?
710Leo I, Sermones, 54, 0449B (auctor 440-461)
Nutrit patientiam labor, mansuetudo exstinguit iram, benevolentia calcat invidiam, immundae cupiditates sanctis desideriis enecantur, avaritia liberalitate depellitur, et onera divitiarum fiunt instrumenta virtutum.
711Leo I, Sermones, 54, 0462A (auctor 440-461)
Dubitari autem non potest quod humilitatis istius bonum facilius pauperes quam divites assequantur: dum et illis in tenuitate amica est mansuetudo, et istis in divitiis familiaris elatio.
712Leo I, Sermones, 54, 0184A (auctor 440-461)
Sed his atque aliis omnibus destruendis habet acies Christiana potentes munitiones et arma victricia, dum instruente milites suos Spiritu veritatis, mansuetudo iram, largitas avaritiam, benignitas exstinguit invidiam. Commutante (enim dextera Excelsi corda multorum, rediit in novitatem vetustas, et de famulis iniquitatis ministri prodiere iustitiae.
713Leo I, Sermones, 54, 0271A (auctor 440-461)
In ista autem, dilectissimi, exercendarum opportunitate virtutum, sunt et aliarum insignia coronarum, quae nullo horreorum dispendio, nulla diminutione pecuniae capiantur; si repellatur lascivia, si abdicetur ebrietas, et carnalis concupiscentia castitatis legibus edometur; si odia transeant in dilectionem, si inimicitiae convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat iniuriam, si denique dominorum atque servorum tam ordinati sint mores, ut et illorum potestas mitior, et istorum sit disciplina devotior.
714Leo I, Sermones, 54, 0305A (auctor 440-461)
Beati vero misericoraes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7) : qui in iudiciis suis et iustus est et benignus; ad hoc quosdam sub aliorum esse potestate permittens, ut sub aequa moderatione servetur et utilitas disciplinae, et mansuetudo clementiae; et nemo audeat alterius delictis veniam denegare, quam pro suis optat accipere.
715Leo I, Sermones, 54, 0378C (auctor 440-461)
Tenuit itaque dispositam mansuetudo patientiam, et cohibita famulantium sibi angelicarum virtute legionum, hausit calicem doloris et mortis, totumque supplicium transtulit in triumphum.
716Leo I Incertus, Sermones S. Leoni Magno attributi, 54, 0489A
Cui non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo?
717Leo IX, De conflictu vitiorum atque virtutum, 143, 0566D
Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? » (Iac. III.) Hac de causa alibi etiam dicitur: « Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIIII) . » PROTERVIA DICIT: Nunquid stultis, nunquid insensatis, ac brutis animalibus lenia verba, et non magis asperrima (ut talibus decet dum delinquunt) obiicienda sunt? MANSUETUDO RESPONDET:
718Leo IX, Epistolae et decreta, 143, 0753C
Vel admoniti recognoscite quia idem gloriosus princeps in iam dicto privilegio, post Christianae fidei claram perfectamque confessionem atque baptismatis sui enucleatam commendationem, specialem sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem sic promulgavit, dicens: « Utile iudicavimus, una cum omnibus nostris satrapis, et universo senatu, optimatibus etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio subiacente, ut, sicut beatus Petrus in terris vicarius Filii Dei videtur esse constitutus, ita etiam et pontifices ipsius principis apostolorum vice, principatus potestatem, amplius quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum, vel eius vicarios, firmos apud Deum esse patronos.
719Lorenzo Valla, De falso credita et ementita Constantini donatione, 5, 2; 9 (auctor 1405-1457)
Ita hoc loco noster Sinon facit, qui, cum a vero incepisset, adiecit: In eo privilegio ita inter cetera legitur: Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu, optimatibus etiam et cum cuncto populo imperio Romane ecclesie subiacenti, ut, sicut beatus Petrus in terris vicarius Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis apostolorum vicem, principatus potestatem amplius, quam terrene imperialis nostre serenitatis mansuetudo habere videretur, concessam a nobis nostroque imperio optineant.
720Lorenzo Valla, De falso credita et ementita Constantini donatione, 5, 3; 14 (auctor 1405-1457)
Et illud veneranter honorare, et illud nostre imperialis serenitatis mansuetudo!
721Lorenzo Valla, De falso credita et ementita Constantini donatione, 55, 95; 58 (auctor 1405-1457)
Ita hoc loco noster Sinon facit, qui, cum a vero incepisset, adiecit: In eo privilegio ita inter cetera legitur: utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu, optimatibus etiam et cum cuncto populo imperio Romane ecclesie subiacenti, ut, sicut beatus Petrus in terris vicarius Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis apostolorum vicem, principatus potestatem amplius, quam terrene imperialis nostre serenitatis mansuetudo habere videretur, concessam a nobis nostroque imperio optineant.
722Lorenzo Valla, De falso credita et ementita Constantini donatione, 55, 95; 104 (auctor 1405-1457)
Et illud veneranter honorare, et illud nostre imperialis serenitatis mansuetudo!
723Lotharius I Germaniae, Epistolae tres, 121, 0372C (auctor 795-855)
Praesertim cum nostra mansuetudo promptissima sit omni deroganti vera, et iusta ratione resistere: quod et legati vestri, nuper in his partibus directi, vobis intimare poterant si vellent, quia nos data nostris accusatoribus firmitate aditum veniendi concessimus et rationabilem satisfactionem, tanquam in vestra patientia, ex vestro latere directis explere parati fuimus, nihil nostrae regiae dignitati faventes, sed quasi unus ex vilioribus personis, sacerdotalibus monitis parentes.
724Lotharius I Germaniae, Epistolae tres, 121, 0374D (auctor 795-855)
Et quia nos hoc idem de vestra sanitate incunctanter credimus, satius vobis intimandum decrevimus, quod divina opitulante clementia, nostra mansuetudo optime viget, fideliumque nostrorum generalitas in necessariis reipublicae negotiis, opitulante Christo, salubribus proficit incrementis, imo prosperitatis successum ab ipso bonorum omnium largitore profuturum humiliter ac fideliter praestolamur.
725Lucas Tudensis, Vita S. Martini, 208, 0012B
Verumtamen diligebant omnes puerum propter religionem patris, et maxime quia futurorum operum in eo praefulgebat imago; hilaritas continua, mansuetudo iucunda, senilis prudentia; quidquid est puerile moribus abdicabat in eo, et utrobique spiritu consilii senioribus obediens se regebat.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Apostolicae sedi clementiae convenit universis eius patrocinium implorantibus matricae tuitionis suffragium exhibere, ut quemadmodum disponente Domino, patres in Dei populo dicimur, ita etiam operum exhibitione comprobemur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Officii nostri nos hortatur auctoritas, etc.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ex iniuncto nobis a Deo, etc. . . suas utique, Laurentio priori et monachis eiusdem loci, etc.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Desiderium, quod ad Religionis propositum, et animarum salutem pertinere cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosas personas diligere, earum loca pia protectione munire.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Devotioni tuae, dilecte in Domino fili, maxime congaudemus, quod temetipsum de illis ovibus recognoscens, quas Dominus noster Iesus Christus beati Petri custodiae commendavit, ipsius limina reverenter visitavisti, et personam ac terram tuam eiusdem apostolorum principis tuitioni commiseris.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Si ad coelestia regna pervenire desideramus, non pigri studio laborare debemus, sed quantum possumus, Deo adiuvante, festinare studeamus ut exaltationem ecclesiarum, quas etiam Dominus noster proprio sanguine acquisivit, in omnibus sublevare, et in melius restaurare possimus, quas vero divino coelitus auxilio clavigero Christus Dei Filius tradidit Petro, eas quidem idcirco in praestantissimo statu sublevare debemus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Domino commissa est, ut religiosas diligamus personas et beneplacentes Deo, religionem studeamus modis omnibus propagare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia ab ipso Salvatore omnium Domino Iesu Christo caput et cardo est Ecclesiarum omnium constituta.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Unde nos, quorum praecipue interest, ecclesiarum omnium curam gerere, venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum reverendissimum Toletanum archiepiscopum benigne recepimus, et inspectis praedecessorum nostrorum privilegiis, primatus dignitatem per universa Hispaniarum regna, iuxta eorumdem privilegiorum tenorem, ei confirmavimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Fraternitatis tuae litteras debita benignitate suscepimus; et quod de dignitate Ecclesiae tuae tam in ipsis quam in aliis quae super hoc ad sedem apostolicam missae sunt, diligenter attendimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quae iudicii veritate decisa sunt, litterarum debent memoriae commendari, ne pravorum hominum valeant in posterum refragatione turbari.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illis tamen personis propensiori studio providere nos convenit, quae sanctae Romanae Ecclesiae noscuntur specialius adhaerere, proinde, dilecti in Domino filii, iustis vestris petitionibus accommodantes assensum, ecclesiam Beati Martini Turonensis in qua divino vacatis officio, quae utique ad ius et proprietatem Sanctae Romanae Ecclesiae specialiter noscitur pertinere, protectione sedis apostolicae duximus muniendam et praesentis scripti patrocinio roborandam.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Universitati vestrae notum fieri volumus, quod frater noster G. [Godefridus] Dolensis episcopus praedecessori nostro felicis memoriae papae Innocentio nobis praesentibus questus est in causa, quae de praelatione Turonensis Ecclesiae et subiectione Dolensis inter ipsum et venerabilem fratrem nostrum Hu.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad uberes fructus quos sacer Praemonstratensis ordo in agro militantis Ecclesiae, coelesti institutione plantatus produxit hactenus, et continue producere non cessat, nostrae dirigentes considerationis intuitum, et attenta meditatione pensantes, quod illi Dominus tantum dederit incrementum, ut a mari usque ad mare suos palmites iam extenderit, ex apostolici cura tenemur officii circa huiusmodi religionis augmentum attenti et vigiles inveniri.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quoniam sine verae cultu religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere, et religiosa loca apostolicae sedis munimine confovere.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc in apostolicae dignitatis specula, Domino largiente promoti sumus, ut ecclesiarum utilitati et quieti paterna sollicitudine provideamus, et suam cuique iustitiam ratam illibatamque servemus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
fratri RAYNERIO Ariminensi episcopo, eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti ex iniuncto nobis officio fratres nostros episcopos debemus diligere, et Ecclesiis sibi a Deo commissis, suam iustitiam conservare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad nobilitatem tuam pertinet venerabilia loca cum ipsis personis divino famulatui mancipatis diligere et facere, et suam eis iustitiam conservare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quoniam sine verae cultu religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas diligere personas, et religiosa loca, maxime quae B. Petri iuris existunt, et ad Romanam spectant Ecclesiam specialiter, sedis apostolicae munimine confovere, et sua iura eis illibata servare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Religionis monasticae modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense monasterium, ab ipso suae fundationis exordio sedi apostolicae in ius proprium est oblatum.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Iuxta canonicam sanctionem omnino providendum est episcopis, ut aliae Ecclesiae antiquiores propter novas suam iustitiam aut decimam non perdant, sed semper antiquiores Ecclesias persolvantur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ab hoc nos, disponente Domino, in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut eius filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Lator praesentium, sicut accepimus, iuvenis est et boni testimonii et in litterarum scientia eruditus, et Atrebatensi Ecclesiae honeste deservire potest.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc in apostolicae dignitatis specula, Domino largiente, promoti sumus, ut Ecclesiarum utilitati, et quieti paterna sollicitudine provideamus, et suam cuique iustitiam, ratam illibatamque servemus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Iustis votis assensum praebere, iustisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui licet indigni iustitiae praecones, in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, conspicimur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quid de fidelitatibus faciendis a sacerdotibus tui episcopatus ecclesiis Sancti Vincentii et Sancti Alexandri a praedecessore nostro bonae memoriae papa Innocentio statutum sit, et a nobis postea confirmatum, fraternitatem tuam nosse credimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Nobilis vir Ebrardus de Britolio per nos ab Hierosolymis rediens significavit nobis quod quamdam suam consanguineam, filiam videlicet Thomae de Marna, contra prohibitionem episcopi, et Ecclesiae Belvacensis sibi copulare praesumpserit, qua praesumptione et ipse ab eodem episcopo est excommunicationis vinculo innodatus, et terra sua divinis officiis interdicta.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Nobilis vir Walterius de Werdone per nos ab Hierosolymis rediens questus est quod parochiani vestri, postquam Hierosolymitanum iter incepit, terram suam depraedati sunt, et plurima damna sibi intulerunt.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Universitati vestrae notum fieri volumus, venerabilem fratrem nostrum M. canonice et concorditer vobis electum debita benignitate suscepimus, ipsumque Spiritus sancti gratia invocata, vobis in archiepiscopum, manibus propriis tanquam B. Petri manibus consecravimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Fraternitatis tuae litteras debita benignitate suscepimus, et super hoc, quod ex ipsarum inspectione, de nostra promotione te laetari intelleximus, gratum habemus, licet ipsa promotio et officii dignitas nullam nobis quietem vel mentis tranquillitatem conferat, imo curas et sollicitudines, labores quoque et tribulationes nobis quandoque augeat.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Prior Sancti Angeli in Folo ad nostram praesentiam veniens nudis verbis se excusavit, quod super ecclesia Sancti Salvatoris nullam iniuriam fratribus nostris S. Fridiani intulerat.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Fraternitatis tuae litteras debita benignitate suscepimus, et quae in eis continebantur, diligenter attendimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Si mansuetudo et liberalitas sanctae Romanae Ecclesiae universis Christianis debet opportuna solatia ministrare, multo magis his, qui religiosam vitam ducunt, et omnipotenti Domino familiarius adhaerere videntur, id ipsum convenit propensius impertiri.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Dilectionis tuae litteras debitas benignitate suscepimus, et petitiones tuas, quae nobis et fratribus nostris rationabiles visae sunt, libenter admisimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Desiderium quod a religiosis ad religionis propositum animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Apostolici moderaminis culmine convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire, etc.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Dilectionem tuam ignorare non credimus, quod Vizeliacense monasterium B. Petri iuris existit, et ad eius proprietatem et defensionem specialiter pertinet.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
monasterii, quod Omnium Sanctorum dicitur in loco Cuti in Barensi suburbio, sive eius fratribus, tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quanto nobis et gloriosa Parisiensis Ecclesia pro sede regis Francorum existit famosior, et in amore et reverentia beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae, venerabilis frater Theobaude, manifestis argumentis exstat devotior, tanto propensius, in his quae ad utriusque decus et emolumentum spectare noscuntur optata suffragia impertimur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenter concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc nobis Ecclesiae catholicae cura summo pastore Deo commissa est, ut Dei servos paternis affectibus diligamus, et eo amplius studeamus ipsorum devotionem modis omnibus confovere, quo ferventius ipsi disciplinis ecclesiasticis et sanctorum Patrum Regulis inhaerere noscuntur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Gratum nobis est quod religiosos fratres Savigniensis monasterii, sicut dilecto filio nostro Serlone abbate referente cognovimus, in terra potestatis a Deo vobis commissa iuvatis et manutenetis, et de facultatibus vobis a Deo commissis optata eis solatia ministratis.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Litteras tuas debita benignitate suscepimus, utpote quia personam tuam ante pontificale officium vera in Domino charitate dileximus, et nunc ampliori affectu diligere volumus et in quibus secundum Deum possumus honorare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Si religiosorum virorum petitiones clementer admittimus nostris procul dubio opportunitatibus benignum ac pium omnipotentem Dominum reperimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Etsi, ex iniuncto nobis a Domino apostolatus officio, venerabilia loca diligere et manutenere (debeamus), locum vestrum Fontis-Ebraldi, pro religione et honestate sua, iamdiu specialiter dileximus et diligimus, et in quibus secundum Dominum possumus, vobis providere et iura vestra volumus illibata servare.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Venerabilium locorum cura nos admonet de eorum perpetua securitate tractare, et infra.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quoties nobis illud petitur et infra, etc.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Omne datum optimum (Iacob. I) , etc. Populus enim Romanus nullas insaniae suae metas ponere volens, senatoribus, quos ante instituerat, patricium adiiciunt, atque ad hanc dignitatem Iordanem Petri Leonis filium eligentes, omnes ei tanquam principi subiiciuntur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Quanto apostolicae sedi et beato Petro, apostolorum principi, ab universis Ecclesiis longe lateque diffusis reverentiam convenit exhiberi, dicente ad eum Domino: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, tanto magis in earum curam sive tuitionem nos oportet esse sollicitos et exacta diligentia laborare; cumque caetera venerabilia loca sanctorum honorare summopere debeamus, non ab re erit si civitatem regis magni sanctique sanctorum peculiarem locum ac reverentissimam Ierosolymitanam Ecclesiam specialius veneremur, eique dignitatem et iura sua conservemus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Venientem ad apostolicam sedem dilectum filium nostrum Gerhoum Richerispergensem praepositum paterna benignitate suscepimus, et pro religione et honestate sua personam eius honorantes cum gratia sedis apostolicae ad propria remisimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Meminisse debet tua fraternitas quod ecclesiam de Caradigua dictante iustitia tibi restituimus; facta vero restitutione discretionem tuam studiose monuimus, quatenus eamdem Ecclesiam fratribus Cluniacensibus, ad reformandam ibidem religionem, pro reverentia Beati Petri et nostra committeres.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Conquerentes nobis transcripsere litteras dilecti filii. . . abbas et fratres eiusdem de Porevnov, quod sibi per laicas personas videlicet Wratizlaum ducem et nonnullos nobiles terrae eiusdem rapiendo et detinendo bona monasterii Raygradensis, quod eorum esse dignoscitur, non modicae iniuriae et damnationes inferantur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Fratres vestros debita benignitate suscepimus, eosque apud Sanctum Sabam honeste locavimus.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Ad hoc nobis Ecclesiae Catholicae cura a summo pastore Deo commissa est, ut Dei servos paternis affectibus diligamus, et eo amplius studeamus ipsorum devotionem modis omnibus confovere, quo ferventius ipsis disciplinis ecclesiasticis, et sanctorum Patrum regulis inhaerere noscuntur.
726Lucius II, Epistolae et privilegia, 179, 0934C
Cum simus ad regimen universalis Ecclesiae, Domino disponente, vocati, sicut ea solvere debemus, quae ipsius Ecclesiae nutriunt honestatem; sic ea tenemur evellere quae canonicis obviant institutis, et materiam dissolutionis videntur afferre.
727Ludovicus I Franciae Lotharius I Germaniae, Capitularia, 97, 0486C
Quamobrem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit.
728Lupus de Olmeto, Regula monachorum ex scriptis Hieronymi collecta, 30, 0370B
Mansuetudo namque nulla passione turbatur, et specialiter ira et furore non rumpitur.
729Macarius Nitriensis, Epistola ad monachos, 103, 0452B (auctor fl. 300)
Gloriatio monachi, mansuetudo et cordis silentium.
730Marius Victorinus, In epistolam Pauli ad Ephesios, 8, 1271B (auctor c.285-c.365)
Primo posita humilitas, deinde mansuetudo.
731Marius Victorinus, In epistolam Pauli ad Ephesios, 8, 1271B (auctor c.285-c.365)
Frenum superbiae et immanitatis, mansuetudo est.
732Marius Victorinus, In epistolam Pauli ad Ephesios, 8, 1271C (auctor c.285-c.365)
In prioribus, ne vereantur pati, duo posita, humilitas et mansuetudo.
733Martinus Legionensis, Expositio in epistolam B. Iacobi apostoli, 209, 0202C (auctor c.1130–1203)
Haec est mansuetudo, quam superius habendam esse praecepit, zelo amaritudinis et contentionis adversa.
734Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1145B (auctor c.1130–1203)
Per David enim typice significatur ille unus homo, cuius vox saepe in Psalmis auditur, scilicet totus Christus, caput videlicet et corpus, cuius humilitas et mansuetudo hic commendatur.
735Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1238C (auctor c.1130–1203)
Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV) . Ecce astutiam serpentis audivimus, nunc iterum de simplicitate columbae ab eodem apostolo admoneamur. Sed malitia parvuli estote (ibid.) . Hinc de beato Iob dicitur: Erat vir simplex et rectus (Iob I) . In rectitudine iustitia, in simplicitate autem mansuetudo signatur.
736Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1270A (auctor c.1130–1203)
Non vos superbia deiiciat, non discordia dividat, non invidia consumat, non iracundia accendat, non odium homicidas faciat, non scandalum inimicos constituat, non vana gloria seducat, non vos iactantia elevet, non cupiditas inflammet, non amor saeculi sollicitet, et secundum Apostoli praeceptum: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis; sed omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV) . Et: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut Deus in Christo donavit vobis (ibid.) . Habitaculum cordis nostri sanctificatur per gratiam Dei, et per inhabitationem Spiritus sancti, quando intus est charitas, pax, bonitas, benignitas, humilitas, patientia, concordia, mansuetudo, et alia huiusmodi (Galat. V) . Hae sunt nostrae interiores divitiae, scilicet boni mores, et virtutes.
737Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1012A (auctor c.1130–1203)
Prima virtus est paupertas; secunda, mansuetudo; tertia, lugere sua et aliorum peccata; quarta, esurire et sitire iustitiam; quinta, habere misericordiam; sexta, habere mundum cor; septima, pacificum esse.
738Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1012B (auctor c.1130–1203)
Et quia hoc fit per mansuetudinem, sequitur mansuetudo, et ex hac virtute sequitur beatitudo secunda, scilicet possidere terram.
739Martinus Turonensis, Confessio, 18, 0012C (auctor 317-397)
Omnis ergo mansuetudo et modestia peritorum, convertatur ad prophetam: et dominica auctoritate praesumat, dicendo: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10) . Quod autem per mysterium simplex sit professio, ut fundamentum Ecclesiae, solidatae Apostolica auctoritate, praedestinatio sequens praesumat, dicendo.
740Masenius Iacobus, Familiarium argutiarum fontes., 3, 8; 59 (auctor 1606-1681)
Quanquam ex agni parcius sanguine affusum videatur, adeo tara obriosorum mansuetudo est, facilius reperias, qui suum instar delectentur sordibus, et iocis sese oblectent non nisi illiberalibus.
741Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, p11; 4 (auctor 1606-1681)
Mansuetudo quid qualisque virtus.
742Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1a, 11, 4; 1 (auctor 1606-1681)
Mansuetudo est virtus, quae irae, adversus eos qui nos iniuria et contumeliis afficiunt, moderatur, tranquillitate quadam, id est, miti et sedato animo ab omni perturbatione libero adversantium impetus sustinet.
743Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1a, 24; 133 (auctor 1606-1681)
12. mansuetudo seu Clement a irae adversatur, est enim traductio animi ab inordina is irae commotionibus ad quietem.
744Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1b, 19, 11; 75 (auctor 1606-1681)
Et tamen ita probanda est mansuetudo, atque clementia, ut adhibeatur reip.
745Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 2, 16; 17 (auctor 1606-1681)
Huius fiducia, mansuetudo illius augetur, nec non et alii pueri dextra laevaque simul eunt, hortantes monenresque, ne timeat.
746Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 2, 16; 37 (auctor 1606-1681)
Consuetudine huius fiducia atque illius mansuetudo augetur.
747Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, p4, 2a; L (auctor 1606-1681)
Notior in Innocentio Columbae est innocentia, notior Olivae mansuetudo, quam ut ego illustrare, aut symbola illi a Superis, aut decus a propria virtute comparatum, possim.
748Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 2, 4, p0; 519 (auctor 1606-1681)
MANSUETUDO, Tenellum ulnis agnum fovet, oleagineo coronata serto.
749Maximus Taurinensis, Homiliae, 57, 0430C (auctor -c.420)
Christus enim est castitas, pax, veritas, mansuetudo.
750Maximus Taurinensis Incertus, Sermones, 57, 0876D
Ecce iam decertant fides et infidelitas, misericordia et avaritia, mansuetudo et saevitia.
751Melchiades papa Constantinus I Ioa Incertus, Appendix, 8, 0574C
Utile iudicavimus una cum omnibus nostris satrapis, et universo senatu, optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio subiacenti, ut sicut in terris sanctus Petrus vicarius filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui successores sunt ipsius principis apostolorum (al. qui ipsius p. a. gerunt vices) , principatus potestatem, amplius quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum, et eius successores, firmos apud Deum esse patronos.
752Merobaudes Flavius, Reliquiae, 7; 12 (auctor -426)
iam vero praeter Martias laudes cuius tanta in consiliis alacritas, in iudiciis severitas, in conloquiis mansuetudo, in vultu aequalitas, in ira brevitas, in amore diuturnitas?
753Moneta Cremonensis, Adversus Catharos et Valdenses, 1a, XIII., VIII.; XVI. (opus c.1240)
Item ad Galat. 5.v. 18. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege: idest sub onere vindictae legis, & dicit quare, cum ait v. 22. Fructus autem spiritus est: Charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas (v. 23.) mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
754Moneta Cremonensis, Adversus Catharos et Valdenses, 2, VI., I.; 596 (opus c.1240)
In quo apparet crudelitas Dei Veteris Testamenti, & mansuetudo Dei Novi Testamenti, & per consequens contrarietas eorum ad invicem.
755Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p2, 70, 3; 3
Defunctus deinde, quantum mansuetudo mereatur, nec fato quidem honore priuatus est; nam dicitur apud manes de supremo exitu iudicare mortalium.
756Natalis Franciscus, Francisci Natalis Carmina, 79; 81 (auctor 1469-1562)
Viuimus hic quod nos, tribuit tua mansuetudo; Quod procul hostis abest, haec tua cura fuit.
757Nazarius, Panegyricus dictus Constantino imperatori (Romae ante 321 AD), 4, 22; 2 (auctor fl.c.321)
Ecce iam apud Taurinos venientem pugna gravior exspectat; nec Segusiensium vastitas monet ut sibi caveant, nec cogitant quo cum principe res futura sit, quod neque vis eius resistendi spem faciat nec mansuetudo rationem.
758Nazarius, Panegyricus Constantini, 8, 0597B (auctor fl. 321)
Ecce iam apud Taurinos venientem pugna gravior expectat, nec Segusiensium vastitas monet ut sibi caveant; nec cogitant quod cum principe res futura sit, quod neque vis eius resistendi spem faciat, nec mansuetudo rationem.
759Nicolaus I, Epistolae et decreta, 119, 0969C
Sed cum iam pro hoc ipso factum vestrum reprehenderimus, valde miramur cur non resipiscitis, modum vestrum minime transcendentes, et quo non congruit, gressus ducentes: pro quibus sine congrua invectione, non iam evaderitis, nisi nos utrum a vobis, an non iidem apices destinati essent, qui signo vestro carere videbantur, intentio dubios redderet, et apostolica mansuetudo correctionis adhuc tempus more solito protelaret; quod tamen evidenter, quantum correctioni ecclesiasticae pro tam praesumptiva factione subiacere pavescitis.
760Nicolaus I, Epistolae et decreta, 119, 0970D
Tamen quia apostolica mansuetudo neminem repentina unquam invectione redarguit, et per negligentiam forte scriptoris hoc evenisse utcunque cognovit, distulit vos modo pro meritis coercere, quod tantum volumus emendetis, quantum correctioni ecclesiasticae pro tam praesumptiva factione subiacere formidatis.
761Nicolaus I, Epistolae et decreta, 119, 1066B
Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem immaculatam fidei catholicae religionis salvari praecipiat, ut secundum formam et diffinitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tanquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii ille, remanente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis iudicium transmittatur; in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit: quando scilicet decet nos huic maximae civitati, quae domina omnium est, tuam in omnibus reverentiam conservare.
762Nimireus Arbensis Martinus, Sermo de passione Domini, p2; 9 (auctor fl. 1494)
Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me paratos conspicio.
763Nogarola Angela, Liber de virtutibus, 1; 57 (auctor fl.ca.1450)
Mansuetudo feram flectit sine verbere mentem Et gelidum membrum molle medulla facit.
764Oddo Astensis, Expositio in Psalmos, 165, 1256C
« Quoniam supervenit mansuetudo.
765Odo Cameracensis, Liber de villico iniquitatis, 160, 1136D (auctor -1113)
Immensitas potentiae meae vel severitas iustitiae tibi mei non attulerunt timorem: collatio tot et tantorum beneficiorum, patientia et mansuetudo tibi mei dignum non contulerunt amorem.
766Odo Cluniacensis, Moralia in Iob, 133, 0111B (auctor c.878–942)
Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: « Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19) . » Hinc Veritas ait: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut colombae (Matth. X, 15) . » Sed quoniam in rectitudine iustitia, in simplicitate autem mansuetudo designatur, incarnatus Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit, quia nec in mansuetudine districtionem iustitiae, nec rursum in districtione iustitiae virtutem mansuetudinis amisit.
767Odo Cluniacensis, Moralia in Iob, 133, 0120C (auctor c.878–942)
Per asinas vero patientia et mansuetudo signari potest.
768Odo Cluniacensis, Moralia in Iob, 133, 0126B (auctor c.878–942)
Aliae namque sunt donationes sancti Spiritus, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur: ut est mansuetudo, humilitas, fides, spes, charitas; aliae quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur: ut est prophetia, virtus curationum, genera linguarum.
769Odo Cluniacensis, Moralia in Iob, 133, 0485C (auctor c.878–942)
Plerumque dissoluta remissio quasi mansuetudo ac pietas habetur; nonnunquam effusio misericordia creditur.
770Origenes Hieronymus Stridonensis, Translatio XXXIX Homiliarum, 26, 0270A (auctor 340-420)
Charitas fructus 317-318 est Spiritus, gaudium fructus est Spiritus, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, et reliqua huiuscemodi (Galat. V) . Si haec omnia habuerimus, fecimus fructus dignos poenitentiae.
771Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 4, 19; 17 (auctor 1554-1606)
Sed odia vicit hostilia singularis caritas Patris, insolentiam mansuetudo: perseuerauitque monitis, et consiliis, optime quoque de maleuolis, et ingratis in sua statione mereri.
772Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 6, 101; 22 (auctor 1554-1606)
Sed mitius agendum Christiana mansuetudo suasit.
773Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 9, 7; 111 (auctor 1554-1606)
Plurimos tamen ex iis, quos monentis Patris mansuetudo non potuit, plectentis Dei seueritas, emendauit.
774Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 6, 100; 20 (auctor 1554-1606)
Praeclaras inter eius virtutes mansuetudo et modestia eluceban t, mentes humanas mite, vt assolent, rapientes, praemollitas eas ad virtutum satum excipiendum praebebant.
775Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 6, 40; 343 (auctor 1554-1606)
Sed adeo exitiosam, exultantemque impudentiam diu diuina mansuetudo non tulit.
776Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 6, 14; 26 (auctor 1554-1606)
In omnium corona virtutum eius emicuit praecipue mansuetudo, et clementia aduersus omnes paterna, caritasque blandissima, sed strenua simul, et efficax.
777Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De doctrina spirituali, 146, 0268D (auctor 1010-1070)
Haec mansuetudo nec degustatur ab ullo, Ni labor assiduus carnales atterat aestus.
778Otto Frisingensis, Gesta Friderici I imperatoris, 29, XXV; 36 (auctor 1114-1158)
Sed auditis a Nikoforo, tuae dilectionis prudenti apocrisiario, preter illa quae in litteris continebantur, quibusdam verbis duris et, ut verum fateamur, ab omni retro tempore inauditis et nostrae maiestatis, ultra quam lingua explere valeat, perturbata est mansuetudo, et est ammirata universa imperii nostri latitudo.
779Otto Frisingensis, Gesta Friderici I imperatoris, 167, XVIIII; 4 (auctor 1114-1158)
Etas iuvenilis, eloquentia mirabilis; prope moribus equales, preter quod uni ex officio et ordine clericali mansuetudo et misericordia, alteri, quem non sine causa portabat, gladii severitas dignitatem addiderat.
780Palladius Helenopolitanus, Historia Lausiaca, 73, 1211B (auctor 364-430)
Tanta autem erat eius mansuetudo, ut etiam longe superaret simplicitatem ipsorum puerorum.
781Paschasius Radbertus, De fide spe et charitate, 120, 1422C (auctor 785-860)
Mansuetudo, modestia, benignitas leniter, atque suaviter motus componunt animi; ne in aliquo charitatem laedant.
782Paschasius Radbertus, Epitaphium Arsenii, 120, 1636B (auctor 785-860)
Idcirco, gloriosissime, venimus humiles et devoti, subditi, ut decet, et subiecti: tantum dignetur pietas vestra et mansuetudo recogitare de nobis, ne condemnemur iniuste, ne abdicemur sine crimine, ne exhaeredemur sine culpa.
783Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0219A (auctor 785-860)
Deinde eos exterius solvat ab omni concupiscentia mundi, ut deponant hinc inde tunicam primi parentis; mores quoque temperet mansuetudo, et mitescat animus.
784Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0219B (auctor 785-860)
Sed huius incendii materia vix ad purum detrahitur, ideoque in nobis quam saepe ista mansuetudo corrumpitur.
785Paschasius Radbertus, Expositio in Psalmum XLIV, 120, 1021C (auctor 785-860)
Hinc charitas dilatatur, pax et patientia mores exornant vestros, bonitas et benignitas fragrant; hinc humilitas profunda coelum pulsat; modestia et mansuetudo habitum decorant; contemptus saeculi, longanimitas et victus parcimonia in vobis vigent; hinc virginitas floret, castitas et pudicitia vernant; hinc de bono cordis thesauro doctrina virtutum, et Spiritus sancti dona fluunt, ut et singulae possitis dicere, non ex vobis, sed in eo per quem accepistis verbum salutis et donum gratiae: Eructavit cor meum verbum bonum; quia in eo cui vos vovistis, quem in corde geritis, omnes thesauri sapientiae et scientiae.
786Paschasius Radbertus, Expositio in Psalmum XLIV, 120, 1030B (auctor 785-860)
Unde ipse ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Ioan. XIV, 6) . Et Apostolus: Qui factus est nobis a Deo iustitia, et redemptio (I Cor. I, 30) , et sanctitas. Nulli dubium qui etiam mansuetudo Christus esse monstretur, dum victoria eius triumphus servorum ostenditur, et eruditio magistri disciplorum profectus; verumtamen Christus aeternaliter veritas est.
787Paschasius Radbertus, Expositio in Psalmum XLIV, 120, 1030C (auctor 785-860)
Quae nimirum magna mansuetudo in capite praecessit; ideo Christus etiam et in illis multum processit ad regnum, et adhuc hodie procedit.
788Paschasius Radbertus, Expositio in Psalmum XLIV, 120, 1032C (auctor 785-860)
Nihil enim tam proprium in regibus, quam veritas et iustitia; nihilque tam honestum quam mansuetudo.
789Paschasius Radbertus, Expositio in Psalmum XLIV, 120, 1032C (auctor 785-860)
Inter utrasque igitur virtutes, media mansuetudo collocatur, ut diligentius cum tranquillitate veritas in negotiis eligatur, et iustitia unicuique quae sua sunt modestius conservando, partibus suis compleatur.
790Paschasius Radbertus, Liber de corpore et sanguine Domini, 120, 1317A (auctor 785-860)
Sed quia duricordes sumus, voluit divina mansuetudo in quibusdam omnibus satisfacere, ut ulterius de his iam nemo dubitet.
791Paterius notarius Gregorii I, Expositio Veteris ac Novi Testamenti, 79, 1100D (auctor -606)
Pensate, rogo, fratres charissimi, in quo mentis vertice stetit, qui illas Epistolas laudavit in quibus se scriptum vituperabilem invenit, quae illa tanta esse mansuetudo potuit, quae quies animi, quae soliditas atque imperturbatio cogitationis?
792Paterius notarius Gregorii I, Expositio Veteris ac Novi Testamenti, 79, 0928C (auctor -606)
Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur, et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur.
793Paterius notarius Gregorii I, Expositio Veteris ac Novi Testamenti, 79, 1074D (auctor -606)
Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona eius sunt; sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt: prophetiae autem virtus, curatio, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona eius sunt; sed quae virtutis eius praesentiam pro correptione intuentium ostendunt.
794Paterius notarius Gregorii I, Expositio Veteris ac Novi Testamenti, 79, 0809A (auctor -606)
Itaque in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper in sacerdotali pectore cum terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, et eamdem mansuetudinem, ne fortasse dissoluta sit, zelus districtionis accendat.
795Paulinus Aquileiensis, Exhortatio sive De salutaribus documentis, 99, 0207D (auctor c.726–c.803)
Nam pudicitia pudicos nos facit, et iustitia iustos, et pietas pios, et humilitas humiles, et mansuetudo mansuetos, et innocentia innocentes, et simplicitas simplices, et puritas puros, et prudentia prudentes, et temperantia temperantes, et charitas Deo et hominibus nos facit charos.
796Paulinus Aquileiensis, Exhortatio sive De salutaribus documentis, 99, 0210C (auctor c.726–c.803)
(Ex eod. lib. III, cap. 3) . Quapropter, charissime in Christo frater, deprecanda nobis est divina clementia, ut desideria carnalia delectatio spiritualis imminuat, et pietas in nobis crudelitatis iram restringat, et malignitatem patientia coerceat, et libidinem pudicitia vincat, et animositatem tranquillitas toleret, scurrilitatem et verbositatem taciturnitas moderata compescat, curiositati studium spiritale in vigiliis et orationibus et eleemosynis succedat, ebrietatem sobrietas domet, irae et furori mansuetudo dominetur, levitatem maturitas regat, luxuriam vera castitas excludat, mundi cupiditatem Dei et proximi charitas refrenet, iactantiam et superbiam conculcet profunda himilitas: quia humilitas homines sanctis angelis similes facit, et superbia ex angelis daemones fecit.
797Paulinus Nolanus, Epistulae [CSEL], 18, 1; 3 (auctor c.354–431)
sed fatemur uiolentiam nostram, qua illum de urbe ad sanctitatem tuam redire cupientem, quamuis festinationem piam iustissimi desiderii probaremus, tamen in tuo amore conplexi Nolam perduximus, ut et hospitium illic humilitatis nostrae quaedam per illius ingressum tui spiritas aura benediceret et diutius quasi quadam tuae gratiae portione frueremur, uidentes et tenentes eum, quem et institutionis tuae discipulum et uiae comitem modestia morum cordis humilitas mansuetudo spiritus fides ueritatis et sermo in omnibus sale conditus probabat.
798Paulinus Nolanus, Epistolae, 61, 0237C (auctor c.354–431)
Sed fatemur violentiam nostram qua illum de Urbe ad sanctitatem tuam redire cupientem, quamvis festinationem piam iustissimi desiderii probaremus, tamen in tuo amore complexi Nolam perduximus; ut et hospitium illic humilitatis nostrae quaedam per illius ingressum tui spiritus aura benediceret; et diutius quasi quadam tuae gratiae portione frueremur, videntes et tenentes eum, quem et institutionis tuae discipulum: et viae comitem, modestia morum, cordis humilitas, mansuetudo spiritus, fides veritatis, et sermo in omnibus sale conditus probabat.
799Paulus Bernriedensis, Vita S. Gregorii VII, 148, 0089A
Decreverunt ergo quam plures Concilii, in illum tyrannidem gladium Apostolicum debere evaginari: sed distulit Apostolica mansuetudo, simul et illud attendens, quod Petro Albanensi et Altmanno Battaviensi Episcopis de eodem negotio scribens, inter cetera dicit: Sic vos utrique parti communes, et ab omni suspicionis naevo, quantum in vobis est, cum divinae gratiae adiutorio exhibete immunes, ut iustitiae semper, et nullo modo partibus faveatis, sicut habetis formam nostram: qui videlicet, postquam iudicium tanti huius negotii in manu B. Petri commissum est, nihil aliud testibus vobis intendimus, nisi ut per iustitiae semitam incedamus.
800Paulus Diaconus, Historia Romana, p13; 37 (auctor 720-799)
|| huius et apud homines mansuetudo et quanta extiterit apud deum devotio, hoc uno monstratur exemplo: nam cum apud Mediolanum missarum fruiturus sollemniis ecclesiam vellet intrare eumque beatus Ambrosius pro quodam facinore, nisi publice peniteret, non admissurum se diceret, et prohibitionem humiliter pertulit et satisfactionem non erubescens indictum ab episcopo paenitentiae modum deuotus excepit.
801Paulus Diaconus, Historia Romana, 96; 28 (auctor 720-799)
|| huius et apud homines mansuetudo et quanta extiterit apud deum devotio, hoc uno monstratur exemplo: nam cum apud Mediolanium missarum fruiturus sollemniis ecclesiam vellet intrare eumque beatus Ambrosius pro quodam facinore, nisi publice paeniteret, non admissurum se diceret, et prohibitionem humiliter pertulit et satisfactionem non erubescens indictum ab episcopo paenitentiae modum devotus excepit.
802Pelagius I, Epistolae, 69, 0405D
Ut erogetur, charissime frater, auctoritas pontificis, et pastoris mansuetudo, per nos tibi locum vicarii, sicut et decessoribus tuis, noveris gratiae largitate concessum.
803Petrus Abaelardus, Dialogus inter philosophum Iudaeum et Christianum, 178, 1657B (auctor 1079–1142)
Temperantiae vero quantum mihi videtur, nec vos improbare arbitror, partes haec sunt, humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas, sobrietas.
804Petrus Abaelardus, Dialogus inter philosophum Iudaeum et Christianum, 178, 1657B (auctor 1079–1142)
Sic et mansuetudo frenum est irae et castitas luxuriae, et sobrietas gulae.
805Petrus Blesensis, De amicitia Christiana et de charitate Dei et proximi, 207, 0953C (auctor 1135-1212)
Sunt autem fructus, teste Apostolo, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, castitas .
806Petrus Blesensis, De transfiguratione Domini, 207, 0785B (auctor 1135-1212)
Ecce mansuetudo, quae omnis mansuetudinis modum et exuberantiam benignitatis excedit.
807Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0277B (auctor 1135-1212)
Misericordiam quam monastici ordinis institutor ad ternarium numerum coarctavit, evangelicae mansuetudo gratiae septuagies septies ampliavit.
808Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0215B (auctor 1135-1212)
Faciat, quaeso, timor humiles, quos fecit mansuetudo principis tumidos et rebelles.
809Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0398A (auctor 1135-1212)
Fructus autem spiritus sunt: charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, fides, modestia, mansuetudo, continentia, castitas .
810Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0413A (auctor 1135-1212)
De ligno vitae percipite spirituales fructus, qui, teste Apostolo, sunt: charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas .
811Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0393B (auctor 1135-1212)
In omni tamen exercitio disciplinae misericordia primas partes obtineat, ut quod rigor exasperavit verbo aut verbere, pia mansuetudo mulceat.
812Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0373C (auctor 1135-1212)
Non sustinet Dominus tempus poenitentiae debitum curiositati ulterius indulgeri, et quem lectioni et orationi vacare divina mansuetudo monuit, coactio eius violenta induxit.
813Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0407C (auctor 1135-1212)
Sunt autem fructus, teste Apostolo, charitas, gaudium, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas .
814Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0425D (auctor 1135-1212)
Sunt autem fructus spiritus, teste Apostolo, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas .
815Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0501B (auctor 1135-1212)
Suscipite in mansuetudine insitum verbum, ut nec inferatis nec referatis iniuriam: haec est enim vestra mansuetudo nec inimicum fieri nec ultorem: hac via dirigit Dominus mansuetos in salutem; si superexaltet misericordia vestra iudicium, si promptior estis ignoscere quam ulcisci, et sic iustitiae zelus erga filios moveat patrem, ut salvatricem nunquam deserat charitatem.
816Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0553C (auctor 1135-1212)
Aemulare ergo charismata meliora; caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt: Caro non prodest quidquam ; fructus autem spiritus sunt charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, fides, modestia, mansuetudo, continentia, castitas: bonum est sollicitari cum Martha, sed quietius est sedere ad pedes Domini cum Maria, providere Dominum in conspectu tuo, semper vacare, et videre quam suavis est Dominus: postquam ergo disposueris ea quae necessitas fraterna deposcit, descende in hortos aromatum ut pascaris deliciis spiritualibus, et gratissima colligas lilia gaudiorum.
817Petrus Blesensis, Sermones, 207, 0695A (auctor 1135-1212)
Extraordinarios siquidem motus carnis mansuetudo pacificat, ut eveniat quod Propheta precatur: Fiat pax in virtute tua , id est in mansuetudine.
818Petrus Blesensis, Sermones, 207, 0708C (auctor 1135-1212)
Porro sicut fides, quae per dilectionem operatur, dilectum Deo facit; sic mansuetudo, sive lenitas hominem hominibus amabilem reddit; ut a Deo per dilectionem sanctificetur, et ab hominibus pro mansuetudine et lenitate sua tanquam sanctus Domini diligatur.
819Petrus Cantor, Verbum abbreviatum, 205, 0297A (auctor -1197)
Sed et multum virtutis et auctoritatis supra caeteras virtutes contulit Dominicus sermo paci, directus ad discipulos: « In quamcunque, inquit, domum intraveritis, dicite: Pax huic domui (Luc. IX) . » Non ait charitas, vel fides, mansuetudo, et huiusmodi, sit huic domui, sed « pax » ; quasi concludens omnes alias virtutes in fasciculo pacis.
820Petrus Cantor, Verbum abbreviatum, 205, 0393D (auctor -1197)
Et Apostolus: Argue cum mansuetudine. Et paulo post: Psalmista (cap. XLIV): Propter veritatem et mansuetudinem, etc. Quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur (Psal. LXXXIX) . Poeta etiam hanc approbat: Non cadit, etc.
821Petrus Cellensis, Epistolae, 202, 0486B (auctor c.1115-1183)
O David mansuetudo!
822Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0720A (auctor c.1115-1183)
Remittit ergo peccata tanquam ex superiori parte confitentibus, quae ut homo improperat ad hoc ut quaeratur medicus; unde in psalmo dicitur ei: Intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam (Psal. XLIV, 5) . Veritas monet non peccare; mansuetudo tolerat nolentem redire; iustitia liberat volentem ad Deum redire.
823Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0744D (auctor c.1115-1183)
Hinc igitur propositis armis lucis, quae sunt humilitas, patientia, et iustitia et mansuetudo, illinc vasis belli et irae, quae sunt avaritia, perditio, calumnia, convicia, flagella, alapae, irrisiones, sputa, corona spinea, lancea, fel, acetum, crux, clavi, et caetera quae loquitur Evangelium; passionem ex ordine recitemus, et de hortulo isto fasciculum myrrhae inter ubera nostra, id est in corde conferamus, ut in lectulo Salomonis, myrrha et aloe perfusum Iesum collocemus; et propter timores nocturnos accincti gladiis eumdem lectulum ambiamus.
824Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0756C (auctor c.1115-1183)
Non inconvenienter et septem cornua, septem illa remunerationis et beatitudinis itinera sunt; videlicet paupertas spiritus, mansuetudo, luctus, esuries et sitis iustitiae, misericordia, munditia cordis et pax.
825Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0887D (auctor c.1115-1183)
In oleo mansuetudo consolationis, in vino intelligitur mordens increpatio satisfactionis.
826Petrus Cluniacensis, Epistolae, 189, 0359B (auctor 1092-1156)
Venerabilis vir et sacerdos Dei, dominus Aurelianensis episcopus, paternitati vestrae devotus filius, a filiis Belial multa perpessus, et cum his qui oderunt pacem, ut ovis mitissima semper pacificus, ad vos ut ad pacatum portum, et ad tutum pietatis asylum, et nuper confugit, et rursum recurrit, ut virtus ac mansuetudo apostolica, sit ei turris fortitudinis a facie inimici.
827Petrus Comestor, Sermones, 198, 1803D (auctor -c.1178)
In tribus siquidem mansuetudo consideratur: si quis scilicet socialis est, ut cum quibuscunque vivat, gratiosus sit eis.
828Petrus Damianus, Collectanea in Vetus Testamentum, 145, 1067D (auctor 1007-1072)
ausculta quod subdidit: « Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Ibid.) . » Hic ergo filius tanquam primogenitus duplicia debet habere substantiae, videlicet ut fructus Spiritus corpus simul et animam regat atque utriusque substantiae, interioris scilicet, et exterioris hominis iura possideat.
829Petrus Damianus, Collectanea in Vetus Testamentum, 145, 1049C (auctor 1007-1072)
Unde dicit Apostolus: « Quia qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI) . » Qui vero fructus et in hac vita de spiritu colliguntur, idem alibi diligenter enumerat, dicens: « Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Gal. V) . » Quisquis igitur hos fructus intra suae mentis horreum colligit, hic procul dubio solemnitatem Novorum salubriter colit.
830Petrus Damianus, De frenanda ira et simultatibus extirpandis, 145, 0660A (auctor 1007-1072)
Si flamma fornacis emoritur, metalli puritas non probatur; ita me non aliena mansuetudo faciet patientem, sed intra me debent erigi propugnacula turrium, quae procul abiiciant ac propellant ingruentium turbines iaculorum.
831Petrus Damianus, De vera felicitate ac sapientia, 145, 0836A (auctor 1007-1072)
Ausculta quod subdidit: « Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Ibid.) . » Hic ergo filius tanquam primogenitus duplicia debet habere substantiae, videlicet, ut fructus spiritus corpus, simul et animam regat: atque utriusque substantiae, interioris scilicet et exterioris hominis iura possideat.
832Petrus Damianus, De vita eremitica et probatis eremitis, 145, 0755B (auctor 1007-1072)
Sed hoc modo, ut et blanditiam in auctoritatem austeritas erigat, et eamdem austeritatem blanda rursus mansuetudo compescat.
833Petrus Damianus, Epistolae, 144, 0334A (auctor 1007-1072)
» Qui vero fructus et in hac vita de spiritu colligantur, idem alibi diligenter enumerat, dicens: « Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Gal. V) .
834Petrus Damianus, Epistulae; 3278 (auctor 1007-1072)
Qui vero fructus et in hac vita de spiritu colligantur, idem alibi diligenter enumerat dicens: Fructus autem spiritus est karitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
835Petrus diaconus, De ortu et obitu Iustorum, 173, 1074A (auctor 1007-1150)
Hoc itaque orbis moderante habenas, vir Domini Severus Omnitenentis beneficio donatus Campaniae, ceu topazius, morum gravitate, vitae praerogativa, virtutumque iubare coruscus, eo potissimum tempore Casiniensis Ecclesiae pontifex splenduit, quo aequitas ab iniustitia, pietas ab impietate, mansuetudo a severitate, catholicae et apostolicae Ecclesiae status sub nefandissimorum Arianorum, Nestorianorum, Manichaeorum, Circumcellionum, Priscillianistarum ac Donatistarum fluctuabat vesania.
836Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 2, 192, 0159D (auctor c.1096-1164)
VERS. 22-26. - « Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
837Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 2, 192, 0160B (auctor c.1096-1164)
Pax, quando se non inquietant, patientia adversariorum, longanimitas exspectationis; bonitas, id est dulcedo animi; benignitas, id est largitas rerum; mansuetudo, quod non intractabilis, sed potius tractabilis est quis; fides, de invisibilibus certitudo; modestia, quod modum in dictis vel in factis servat; continentia, quod etiam a licitis se abstinet.
838Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 2, 192, 0012C (auctor c.1096-1164)
Personis dico multarum facierum, id est discretionum, id est discretorum meritorum et diversarum virtutum, ut facies Iob fuit patientia, facies David humilitas, facies Mosi mansuetudo.
839Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0157B (auctor c.1096-1164)
Quasi dicat: Et illud argentum divini eloquii est Septuplum, quia septem sunt gradus beatitudinis, de quibus totus sermo in monte productus est, scilicet paupertas spiritus, mansuetudo, misericordia, etc.
840Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0206A (auctor c.1096-1164)
cum reliquis, mansuetudo tua multiplicabit me, quia verbum Heb.
841Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0839D (auctor c.1096-1164)
VERS. 12. - « Quoniam supervenit mansuetudo; et corripiemur.
842Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0840A (auctor c.1096-1164)
Quoniam supervenit mansuetudo Dei.
843Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0840A (auctor c.1096-1164)
Mansuetudo, si Dei est, dicitur clementia: si nostra est, dominatio dicitur.
844Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0840A (auctor c.1096-1164)
Quosdam alios dum punis, mansuetudo est.
845Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0844C (auctor c.1096-1164)
VERS. 12. - Quoniam superveniet mansuetudo et corripiemur.
846Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0844D (auctor c.1096-1164)
Septuaginta, quoniam superveniet mansuetudo super nos, et corripiemur.
847Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0845A (auctor c.1096-1164)
Quod autem Septuaginta dixere, quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur, hunc habet sensum: Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum, sed iuxta clementiam.
848Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0845B (auctor c.1096-1164)
Itaque mansuetudo hac ratione signata supervenit.
849Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 1175B (auctor c.1096-1164)
Per illum enim typice significatur ille unus homo, cuius vox saepe in psalmis auditur, scilicet totus Christus caput et corpus, cuius humilitas et mansuetudo commendatur hic: VERS. 2. - « Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob.
850Petrus Lombardus, Sententiae, 192, 0829 (auctor c.1096-1164)
Quibusdam enim videtur quod aliae magis, aliae minus habeantur ab aliquo; sicut in Iob patientia emicuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo; qui etiam concedunt magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam.
851Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 1134A (auctor c.1130-1215)
Aliae tamen magis, aliae minus habentur ab aliquo, sicut in Iob patientia eminuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo.
852Phaedrus, Fabulae Aesopiae, p6, 10; 6 (auctor c.15BC–c.50)
Atrocitati mansuetudo est remedium.
853Philastrius Brixiensis, Diversarum hereseon liber [CSEL], 154, 2; 2 (auctor -397)
Nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentium beatissimum prophetam ostendebatur, in auibus autem, id est coruis, tanta mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut, a quibus auibus humana aberat ratio, qui non erant dei imagines rationabiles, sed aues sicut percudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem auibus, ad obprobrium hominum, Iudaeorum regisque ex uoluntate pessima insequentium prophetam, agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii, quod beato prophetae cottidie ministrabatur, ut in.
854Philastrius Brixiensis, De haeresibus, 12, 1294B
Nam si de pane quidem aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corvi attulerint: de carnibus autem incongruum reperitur; nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentia beatissimum prophetam ostendebatur: in avibus autem, id est corvis, tantum mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut a quibus avibus humana aberat ratio, qui non erant Dei imagines rationabiles, sed aves sicut pecudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem avibus ad opprobrium hominum Iudaeorum regisque ex voluntate pessima insequentium propheta agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii quod beato prophetae quotidie monstrabantur, ut in eis avibus ministrabantur, ut in eis avibus magis inveniretur esse ratio quaedam lenitatis motu quodammodo concessa velut rationabilis.
855Philippus de Harveng, Commentaria in Cantica canticorum, 203, 0259C (auctor 1100-1183)
De quo et mandatum accepistis: « Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI) . » Collum igitur Virginis est eius humilitas mansueta, mansuetudo humilis obedientiae legibus assueta; cuius formam vel exemplum ipse Sponsus voluit se praebere, cum Patri obediens, in utero virginis Deus homo voluit apparere.
856Philippus de Harveng, Commentaria in Cantica canticorum, 203, 0261A (auctor 1100-1183)
Et recte collum Virginis Sponsus comparatione monilium insignivit, quia mansuetudo humilis, qua Virgo ferre iugum eo dulcius, quo diutius obedivit, seu praerogativa meriti qua vicinior capiti reliqua membra corporis antecessit, qua ad Sponsum pro filiis mediatrix efficax intercessit; auro sapientiae rutilat, lapidibus operum solidatur, digna virtutum copula per manum artificis adornatur.
857Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 1060D (auctor 1100-1183)
Haec autem mansuetudo qua parcere talibus invenitur in qua malitiosus quisque sibi adgaudet misere vel blanditur, cum et iram in praesenti et mortem postmodum operetur, carnali tamen oculo gravis et incommoda non videtur.
858Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 0921B (auctor 1100-1183)
Huius autem generis est charitas, humilitas, patientia, mansuetudo, temperantia, fortitudo, et caeterae huiusmodi virtutes, quae generaliter omnibus indicuntur, sine quibus iusti nec novi nec veteres salutem consequuntur; quas ita per se bonas, et in eo bono stabiles constat esse, ut nullo unquam modo vel aliud vel aliter possint esse.
859Philippus de Harveng, Epistolae, 203, 0111B (auctor 1100-1183)
Caeterum ne nimia et vitiosa inveniatur mansuetudo, quidquid enim est nimium, declinare in vitium fixa est certitudo: necessario adiungitur eidem mansuetudini rectitudo, adiunctione cuius illam obtinet matura sanctitudo.
860Philippus de Harveng, Epistolae, 203, 0111B (auctor 1100-1183)
Quamvis enim praelati mansuetudo ad colligendum subditos se inclinet, necesse est tamen ut ad terrena vitia non declinet; sed rectitudini tanquam vasi firmiter innitatur, ne lapsis plus iusto condescendens, et ipsa levitate instabili collabatur.
861Philippus de Harveng, Moralitates in Cantica canticorum, 203, 0522B (auctor 1100-1183)
Mansuetudo autem in ea locum praecipuum obtinuit, quia nisi mansueta esset, Spiritus sanctus nullatenus illam ad habitandum elegisset.
862Philippus de Harveng, Moralitates in Cantica canticorum, 203, 0560A (auctor 1100-1183)
Mandatorum Dei ex vera dilectione observatio, bonitas, concordia, benignitas, mansuetudo, fraternus amor, spiritualis in Deo societas, eleemosynarum largitio, rationabilis morum compositio, contemptus sui, despectus mundi, abiectio gloriae saecularis, abrenuntiatio propriae voluntatis, amor spiritualis, paupertatis, ieiunia, vigiliae, orationes, lacrymae, carnis maceratio, in lege Dei assidua meditatio, animae nostrae semper infatigabilis in coelestibus contemplatio, gaudium, exsultatio, iubilatio: non in terrenis rebus, sed in Spiritu sancto, temperantia in prosperis, fortitudo in adversariis.
863Pirminius abbas, Scarapsus de singulis libris canonicis, 89, 1049B
Charitas et gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, spes, fides, modestia, mansuetudo, continentia, castitas, dilectio sit in vobis, et hoc in bonis cogitationibus et eloquiis et sacris operibus conservate.
864Plinius minor, Epistolae, 9, 33, 6; 19 (auctor c.61–c.113)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse; neuter timet, neuter timetur; huius fiducia, mansuetudo illius augetur.
865Primasius Adrumetanensis, Commentaria in Apocalypsim, 68, 0843B (auctor -c.560)
Cum varias noverimus fidelibus singulis inesse virtutes, ut verbi gratia, in alio plenitudo scientiae salutaris emineat, in alio autem sola mansuetudo praecellat, hic tamen necessario pro donorum ordine et gradibus proficientium animarum, ipsa duodecim nomina disponi videmus, non sicut geniti, nec sicut intrantes Aegyptum fuerant nominati: quia illic terrenae generationis origo, et in Exodo Aegyptiae regionis cohabitatio memoratur.
866Primasius Adrumetanensis, Commentaria in epistolas S. Pauli, 68, 0601C (auctor -c.560)
Mansuetudo, fides.
867Prudentius Trecensis, De praedestinatione, 115, 1153C (auctor -861)
Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum est: Non solum septies, sed etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata (Matth. XVIII, 22) : non ad hoc valet, ut sit iniquitas impunita, aut torpens et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta.
868Rabanus Maurus, Commentaria in Ecclesiasticum, 109, 0770C (auctor 780-856)
ostendat bonam conversationem in mansuetudine sapientiae (Ibid. III) . » De quo consequenter subditur: « Sapientia enim et disciplina, timor Domini; et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo; et adimplebit thesauros illius.
869Rabanus Maurus, Commentaria in Ecclesiasticum, 109, 0780A (auctor 780-856)
» Mansuetudo enim et humilitas maximam gratiam et gloriam pariunt habentibus eas.
870Rabanus Maurus, Commentaria in Ecclesiasticum, 109, 0784D (auctor 780-856)
» His sententiis commendatur nobis mansuetudo et humilitas cordis, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas nemini se praefert, sed omnibus se subiicit.
871Rabanus Maurus, Commentaria in Ecclesiasticum, 109, 0892A (auctor 780-856)
» Hoc est quod ante iam monuit, ut patientia et mansuetudo magis valeat in correptione fratrum, quam furor et duritia: quia inde datur locus timori Altissimi, et conversio a peccatis.
872Rabanus Maurus, Commentaria in Ezechielem, 110, 0590B (auctor 780-856)
Et contra Ierusalem, quam describit in latere praedicator munitiones aedificat, quando mala quae que, quam munita contra mentem veniant demonstrat, ut sese vitia sub virtutum specie abscondant, quatenus, sicut saepe iam diximus, immoderata ira iustitia videri appetat et disciplinae remissio mansuetudo videri velit, et tenacia sese parcimoniam nominet, et inordinata rerum effusio se benevolentiam appellet: quasi enim aedificatae munitiones contra mentem sunt, quando vitia sub virtutum specie excrescunt, et in alto se ostendunt per imaginem, quae in imo iacent semper per actionem.
873Rabanus Maurus, Commentaria in Ezechielem, 110, 0925C (auctor 780-856)
Quae illa tanta esse mansuetudo potuit, quae quies animi, quae soliditas mentis atque imperturbatio cogitationis?
874Rabanus Maurus, Commentaria in libros Machabaeorum, 109, 1150D (auctor 780-856)
Et contritus est Seron, et exercitus eius in conspectu ipsius. Quia saepe patrum sanctorum [humilitas] furorem mitigat persequentium, et mansuetudo humilium prosternit audaciam superborum.
875Rabanus Maurus, Commentaria in librum Iudicum, 108, 1119D (auctor 780-856)
Certum est enim quia sicut iustitia opus Dei, ita et iniustitia opus diaboli; et sicut mansuetudo opus Dei est, ita et ira vel furor opus sit diaboli.
876Rabanus Maurus, Commentariorum in Genesim, 107, 0481B (auctor 780-856)
Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Galat. V) , sicut dicit Apostolus. Et non tangamus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est, non velimus superbire de natura arbitrii nostri, quae media est, ut decepti propter scientiam experiamur ad malum.
877Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0827A (auctor 780-856)
Hac ergo Evangelii sententia ecclesiasticus vir describitur imitator eius qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI) . Et pollicitationem suam percussus alapa comprobat, dicens: Si male locutus sum, argue; sin autem bene, cur me coedis? (Ioan. XVIII.) Tale quid et David loquebatur in psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII) . Et Ieremias in lamentationibus: Bonum est homini, si consederit ab adolescentia sua, dabit percutienti se maxiltam, saturabitur opprobriis (Thren. III) . Hoc adversum eos qui putant alterum Domini legis, alterum Evangelii, quod et ibi et hic mansuetudo doceatur.
878Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0849B (auctor 780-856)
Et qui sunt per quos cognoscimus arborem bonam idem ipse Apostolus consequenter dicit: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, etc. (MAURUS.) Quae se veraciter habentes, et in his Christo servientes perducunt ad vitam aeternam.
879Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0917A (auctor 780-856)
Hoc etiam in baptismo eius Spiritus sanctus in columbae specie super ipsum descendens significabat, quia potestatem eius mansuetudo temperabat.
880Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0925A (auctor 780-856)
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae (Isai. XLII) . Quod enim propheta de illo futurum praedixit, necesse erat in ipso impleri, ut innocentia et mansuetudo eius verum comprobaret prophetarum oraculum.
881Rabanus Maurus, De clericorum institutione, 107, 0417B (auctor 780-856)
Irae duci contraria est dux mansuetudo; comitibusque eius illius comites istius, id est, tumori mentis placiditas animi; contumeliae, benignitas; clamori gravitas verborum; indignationi, suavitas morum; blasphemiae, puritas oris.
882Rabanus Maurus, De ecclesiastica disciplina, 112, 1251B (auctor 780-856)
De qua et beatus Apostolus, « quae secundum Deum est tristitia, » inquit, « poenitentia ad salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10) . » Sed illa tristitia quae poenitentiam operatur ad salutem stabilem obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis ac patiens, utpote ex Dei charitate descendens, et ad omnem dolorem corporis ac spiritus contritionem infatigabiliter semetipsam desiderio perfectionis extendens, et quodammodo laeta, ac spe provectus sui vegetata, cunctam affabilitatis et longanimitatis retinet suavitatem, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti: quos enumerat idem Apostolus: « Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, benignitas, continentia (Gal. V, 22) . » Haec vero asperrima, impatiens, infructuosa, plena rancore, et timore, dura, ac desperatione poenali eum quem complexa fuerit ab industria et salutis dolore frangit, ac revocat utpote irrationabilis et intercipiens non solum orationum efficaciam, verumetiam universos quos praediximus fructus spirituales evacuans quos novit illa conferre.
883Rabanus Maurus, De universo, 111, 0212B (auctor 780-856)
Asinorum quoque vel asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultitia gentilium designatur.
884Rabanus Maurus, De universo, 111, 0519C (auctor 780-856)
Est enim genus materiae levissimae, quae et apibus ad mel conficiendum utilissima est: sic et in doctoribus mansuetudo laudabilis est, et valde suavis est praedicatio verbi.
885Rabanus Maurus, De videndo Deum de puritate cordis et modo poenitentiae, 112, 1275A (auctor 780-856)
Porro si ea quae in animo nostro sunt corporalibusque locis simillima, non tamen locorum spatiis ac finibus continentur, nec intervallis localibus in nostra memoria reponuntur, quanto magis illa, quae nullam gerunt similitudinem corporum, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, nulla locorum spatia tenent, nulla intercapedine separantur, aut aliqua oculi cordis, quo radios suos mittant et ea videant, intervalla conquirunt!
886Rabanus Maurus, De vitiis et virtutibus, 112, 1351A (auctor 780-856)
Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo, tranquillitas amittitur, et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur; ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens, quo inordinate se concutit, eo addicendo confundit, et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit; tristitia quoque ab avaritia derivatur, quia dum confusum cor bonum laetitiae intus amiserit, unde consolari debeat, foras quaerit, et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto non habet ad quid intrinsecus recurrit.
887Rabanus Maurus, De vitiis et virtutibus, 112, 1361A (auctor 780-856)
Ira enim ex invidia generatur, cum in externo vulneris livore animus sauciatur, et tanto mansuetudo tranquillitatis amittitur, quanto plus invidia cuiusque mentem obsederit.
888Rabanus Maurus, De vitiis et virtutibus, 112, 1363B (auctor 780-856)
(Cass.) Praedicator egregius de hac tristitia ait: quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur, haec enim aut alienum peccatum luget aut proprium, nec de hoc dolet, quod divina iustitia agitur, sed de eo moeret, quod humana iniquitate committitur, haec namque tribus generatur modis, primo pro poenitudine delictorum, secundo pro desiderio perfectionis, tertio pro contemplatione futurae beatitudinis, his enim indiciis salutifera dignoscitur tristitia, est namque obediens, affabilis, humilis, mansueta, suavis ac patiens, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti quos enumerat idem Apostolus: « Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Gal. V, 22) . » Haec est enim ut dictum est, salubris tristitia, secundum Deum, quae poenitentiam ad salutem stabilem operatur, quae sectatores suos a mundanis et noxiis separat actibus, et ad coeli dirigit arcem.
889Rabanus Maurus, De vitiis et virtutibus, 112, 1389D (auctor 780-856)
(Isid.) Igitur contra singula vitia virtutes singulae opponendae sunt, et adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum; contra ingluviem enim ventris parcitas et abstinentia est opponenda; contra luxuriam cordis, cordis est adhibenda munditia; contra luxuriam carnis, cordis et corporis est castitas exhibenda; contra avaritiam largitas; contra philargyriam, id est, amorem pecuniae, nuditas et exspoliatio divitiarum; contra invidiam charitas et fraterna congratulatio; contra odium dilectio; contra irae incendia mansuetudo; contra tristitiam saeculi spiritale gaudium; contra acediam dissolutamque vagationem, stabilitas firma; contra vanam gloriam, Dei timor; contra superbiam diaboli, opponitur humilitas Christi: ita et contra caetera vitia unaquaeque propria boni operis virtus opponatur, principalium enim septem vitiorum regina et mater superbia est, eademque septem principalia multa de se parturiunt vitia, quia ita sibi et quadam cognatione iunguntur, ut ex altero alterum oriatur, sicut David, qui dum non evitavit adulterium perpetravit et homicidium, et qui non restringit nimiam ventris ingluviem cadit infeliciter in luxuriam.
890Rabanus Maurus, Enarratio super Deuteronomium, 108, 0996D (auctor 780-856)
» Sol etenim iustitiae Dominus Iesus Christus est, qui in Evangelio de seipso ait: « Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Marc. XII) . » Quod exponens Ioannes, ait: « Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est (I Ioan. III) . » Huius igitur solis fructus dona sunt spiritualium charismatum, quos enumerans Apostolus ait: « Fructus autem Spiritus, charitas est, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, patientia, castitas (Gal. V) . Fructibus autem solis sui luna declaratur, cum per subministrationem Spiritus Iesu Christi, sancta Ecclesia donorum spiritualium dote ditatur.
891Rabanus Maurus, Enarrationes in Epistolas Beati Pauli, 111, 1447C (auctor 780-856)
Sic et patientia spiritus impatientiam carnis exstinguit, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo ferociam, et continentia intemperantiam, et castitas impudicitiam necat, talique ordine qui per spiritum actus carnis mortificaverit, vivet.
892Rabanus Maurus, Enarrationes in Epistolas Beati Pauli, 111, 1543C (auctor 780-856)
Si vero e contrario mansuetudo, patientia, lenitas, continentia, fides, veritas, caeteraeque virtutes habitent in sensu tuo conformem te futuri saeculi facient, et ita pulchram animae tuae speciem reddent, ut verbum Dei quod despondit eam sibi in misericordia et fide, dicat ad eam: Tota es formosa, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV) . Intende autem diligentius quod ait: Sed reformamini in novitate sensus vestri, ut ostendat formam quidem culpabilem: prius enim formam malitiae habuit omnis anima.
893Rabanus Maurus, Enarrationes in Epistolas Beati Pauli, 111, 1568A (auctor 780-856)
Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum deiiciens exaltet, ne ambitio cogitationem laniet; cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet, ne cor luxuria polluat, et subiectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet et usque ad iaculum maledictionis irritet: rursum, cum cogitat, ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora respondeat, ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis perducat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in huius mundi desideriis increpatione restringat; ut minas potentium ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quantum praevalet, ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non enervet: sic ad ultionem zelus ferveat, nec tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem provocet; ut gratos quosque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat; utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, nec tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a iure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis, quae praevalet, impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat, nec cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret.
894Rabanus Maurus, Enarrationes in librum Numerorum, 108, 0766D (auctor 780-856)
Inde nascetur generosa progenies; inde pudicitia orietur; inde iustitia; inde mansuetudo et charitas, atque omnium virtutum proles veneranda succedet.
895Rabanus Maurus, Excerptio de Arte grammatica Prisciani, 111, 0622A (auctor 780-856)
Omnes quippe consonantes syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae, ut trux, crux; aliae leves [Forte, lenes], ut luna, lana; aliae proceres, quae vocalem longam extremam habent aut penultimam, ut, mansuetudo, facilitas; aliae retorridae, quae mutam habent extremam; ut hic, hoc; aliae barbarae, ut, gaza, mammon; aliae graeculae, ut, hymnos, zenon; aliae durae, ut ignotus, cognitus; aliae molles, ut aedes, ludus et ideo hoc omnino servare debent, qui volunt lubricos et currentes versus facere, ut quodcunque in sonis aures gravet, vel obstupescere faciat, vitare contendant, et euphoniae in carminibus summam tribuant.
896Rabanus Maurus, Expositiones in Leviticum, 108, 0553A (auctor 780-856)
Et pomis arbores replebuntur; sive, ut LXX, ligna campi dabunt fructum suum, ligna autem campi sunt animae motus, ut pote qui sunt motibus intelligibilis nostrae terrae, videlicet carnis, sublimiores; horum enim fructus veritas, iustitia, mansuetudo, compassio et his similia. (Ex Origene.) Habemus intra nosmetipsos et ligna camporum, quae fructum suum producunt.
897Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0074C (auctor 780-856)
subiungit Apostolus dicens: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Ibid.) . Bonae quoque arboris fructus subsequenter enumerat, cum ait: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Ibid.); qui nimirum fructus, cum arboribus e quibus procedunt, et hic ad domum fidei, et illic ad habitationem supernae beatitudinis veraciter pertinent.
898Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0320B (auctor 780-856)
Horum enim fructus est veritas, iustitia, mansuetudo, compassio et his similia.
899Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0385A (auctor 780-856)
Verum est enim mortificari posse libidinem per continentiam, et emundari mala acta, adulteria et fornicationes, sic et poenitentia [F., patientia] impatientiam exstinguit, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo ferociam, et castitas impudicitiam necat, talique ordine qui per spiritum actus carnis mortificaverit, vivet.
900Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0387A (auctor 780-856)
Et qui sunt per quos cognoscimus arborem bonam, idem ipse Apostolus consequenter dicit: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, etc.
901Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0454D (auctor 780-856)
Quod enim propheta de illo futurum praedixit, necesse erat in ipso impleri, ut innocentia et mansuetudo eius verum comprobaret prophetarum oraculum.
902Rabanus Maurus, Poenitentiale, 110, 0470A (auctor 780-856)
Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
903Rabanus Maurus Incertus, Allegoriae in universam sacram scripturam, 112, 1026C
Plectae sunt concordiae, ut in libris Regum: « Inter coronulas et plectas, leones et boves, » quod in viris sanctis cum charitate et concordia zelus est et mansuetudo.
904Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2011C (auctor -c.1200)
Qui autem sit fructus malorum, Apostolus ad Galatas ostendit: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, rixae, dissentiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis, sicut iam praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V) . Qui vero sint fructus bonorum ostendit, subdens: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Ibid.) . Nunquid, inquit, colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
905Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2051B (auctor -c.1200)
Sequitur pars quarta, in qua enumerat Apostolus desideria spiritus dicens; Fructus autem lucis sunt, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, modestia, continentia, castitas.
906Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2051D (auctor -c.1200)
Mansuetudo, quae est virtus faciens nos tractabiles et humiles ad obediendum.
907Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2068D (auctor -c.1200)
Itaque humilitas, mansuetudo, patientia, et mutua suppportatio, sunt virtutes quae efficiunt et conservant charitatem et pacem.
908Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2069A (auctor -c.1200)
» Econtrario vero mansuetudo est pax aeris.
909Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2095D (auctor -c.1200)
Apponitur autem in his nuptiis ad imitandum innocentia Abelis, iustitia Noe, fides Abrahae, castitas Ioseph, mititudo Moysi, mansuetudo David, patientia Iob, perfectio apostolorum, conscientia martyrum, sobrietas confessorum, munditia virginum.
910Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 9, 1, 9; 1 (auctor c.1232-c.1315)
De pietate 1. Per principia deducta 1. | Voluntas cum bonitate pietatis se disponit ad habendum dolorem de langore proximi sui. 2. Magnitudo pietatis mouet uoluntatem ad habendum dolorem magnum de aduersitatibus sui amici et etiam inimici. 3. Pietas durat cum caritate, humilitate, patientia et mansuetudine. 4. Voluntas cum potestate pietatis potest causare in corde suspiria, et in oculis lacrimas et fletus, et in anima tristitiam. 5. Intellectus intelligit, quod signa pietatis | sunt caritas, humilitas, patientia, mansuetudo, suspiria et fletus. 6. Pietas est amabilis, eo quia uoluntas cum ipsa destruit suam crudelitatem. 7. Pietas cum caritate, humilitate, et ceteris, ostendit se esse uirtutem. 8. Vera pietas est uera medicina uoluntatis. 9. Voluntas cum pietate putat, quod suus langor et sua tristitia sint sua gloria et sua delectatio. 10. Pietas, mediante habitu caritatis non distinguit inter proprium et commune. 11. Homo pius cum patientia concordat et pacificat inimicos. 12. Pietas cum caritate et humilitate, patientia et mansuetudine contradicit impietati; quae est sua inimica. 13. | Pietas est principium formale, et suspiria et fletus sunt sua materia, et actus est suus finis. 14. Pietas in medio caritatis consistit. 15. Pietas sine actu non quiescit.
911Ratramnus Corbeiensis, Contra Graecorum opposita, 121, 0339A (auctor -c.870)
Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem immaculatam catholicae fidei servari praecipiat, et secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tanquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis iudicium transmittat; in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit.
912Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0306C (auctor c.841–908)
Novum vero canticum, est, mansuetudo, humilitas, charitas.
913Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0619D (auctor c.841–908)
Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
914Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0622D (auctor c.841–908)
Quia supervenit mansuetudo, et corripiemur, id est manifesta correptio: et sic corripiemur mansuete, ne tandem corripiatur severe.
915Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0624A (auctor c.841–908)
Quia corripiemur gravi correptione quando supervenit mansuetudo, id est, quando apparebit in maiestate, videlicet terribilis, qui nunc omnibus mitis.
916Remigius Antissiodorensis, Homiliae, 131, 0908D (auctor c.841–908)
O miranda Domini humilitas et mansuetudo!
917Remigius Florentinus, De bono comuni, 1, 10; 2 (auctor 1235-1319)
Circa primum notandum est quod virtus existens in aliquo homine, sive sit virtus intellectualis ut sapientia et prudentia, sive sit virtus moralis ut mansuetudo liberalitas fortitudo iustitia misericordia et huiusmodi, est causa movens naturaliter hominem ad amandum hominem sic virtuosum ex natura rationis; quia scilicet in ratione est virtus intellectualis sicut in subiecto, et ab ipsa est virtus moralis sicut a causa, sicut apparet per Philosophum in libro Ethicorum.
918Remigius Lugdunensis, De damnatione generali per Adam, 121, 1074B
Sic suam Christo consummante victoriam, ut in ipso et cum ipso omnes qui in eum credunt triumpharent.] Et iterum: [Tenuit, inquit, dispositam mansuetudo patientiam, et cohibita famulantium sibi angelicarum virtute legionum, hausit calicem doloris et mortis totumque supplicium transtulit in triumphum: victi sunt errores, subactae sunt potestates, accepit novum mundus exordium, ut damnata generatio non obesset quibus salvandis regeneratio subveniret.] Item alio loco: [Continuit, inquit, se ab impiis potestas, et ut dispositione uteretur occulta, uti noluit virtute manifesta.
919Richardus S Victoris, De sacrificio David prophetae, 196, 1033A (auctor -1173)
Quemadmodum igitur in ariete probata mansuetudo, sic in bove intelligitur voluntaria subiectio.
920Richardus S Victoris, De sacrificio David prophetae, 196, 1033C (auctor -1173)
Arietina caro, probata mansuetudo; bovina caro, voluntaria subiectio; hircina caro, voluntaria abiectio.
921Richardus S Victoris, De sacrificio David prophetae, 196, 1033D (auctor -1173)
Sit ergo devota mansuetudo nostra, sit obedientia nostra, sit humilitas nostra devota, ut sit medullata quaelibet oblatio nostra.
922Richardus S Victoris, Explicatio in Cantica canticorum, 196, 0452C (auctor -1173)
Nullus enim sanctorum sicut Christus exemplo aedificat, quia nullius tanta fuit humilitas, patientia et obedientia, mansuetudo, charitas et omnium perfectio virtutum.
923Rogerius de Pontiniaco, Vita II S. Thomae Cantuariensis, 190, 0060A
Luxuriam namque, scurrilitatem, et avaritiam tanto studio et exsecratione detestatur, ut illis, quibus talia placent, omnino se odibilem et ingratum fecisset, nisi superexcellens eius mansuetudo et liberalitas etiam ipsis, quibus in hac parte displicebat, eum amore dignum praestitisset.
924Rogerius de Pontiniaco, Vita II S. Thomae Cantuariensis, 190, 0091B
Accedit etiam ad hoc imo et superexcedit quod mansuetudo regni nostri omnibus oppressis patet ad refugium, nam hoc nobis et pietas animi indicit, ut regnum nostrum libertatem quam sonat in nomine exprimere debeat operis attestatione.
925Rogerus Baco, Opus maius, 7, 3, 1, pro.; 23 (auctor c.1214–1294)
Septima virtus est mansuetudo, que compescit iras.
926Rogerus Baco, Opus maius, 7, 3, 3, 2; 9 (auctor c.1214–1294)
Aristotiles enim in Ethicorum quarto libro docet quod mansuetudo est virtus contraria ire.
927Rogerus Baco, Opus maius, 7, 3, 3, 2; 49 (auctor c.1214–1294)
Et tandem convertens sermonem ad principem romanum dicit: "Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundetur que paulatim per omne imperii tui corpus, et cuncti in similitudinem tuam formabuntur, a capite bono in omnes valetudine vecetata".
928Rufinus Aquileiensis Incertus, Commentarius in LXXV psalmos, 21, 0732B
In dulcedine mansuetudo, in rectitudine iustitia signatur.
929Rupertus Tuitiensis, Commentaria in Ioannem, 169, 0253C (auctor 1070-1129)
Columba namque, avis simplex et mitis est (Matth. X) . Et charitas saevit quidem et zelatur, sed primo blanditur; ita, ut in neminem saeviat, nisi in eum, quem non flectunt blandimenta, nunquam in virga venit, nisi ad eos, a quibus sua mansuetudo fuerit contempta (I Cor. IV) . Utrumque in Christo sic eadem charitas ordinavit, ut primus adventus eius ad nos in mansuetudine fieret; secundus autem in fortitudine zeli futurus sit.
930Rupertus Tuitiensis, Commentaria in Ioannem, 169, 0576A (auctor 1070-1129)
» Magna plane mansuetudo Filii Dei, qua percontari dignatur quis eum de peccato arguere velit aut possit, cum ipse ad relaxanda peccata venerit, magna nihilominus iustitia, cuius conscientia talem apud malevolos auditores propositionem facit magna itidem et tuta Veritas dicentis: « Si veritatem dico quare vos non creditis mihi.
931Rupertus Tuitiensis, Commentarius in Iob, 168, 1064B (auctor 1070-1129)
De quibus subditur: VERS. 4. - « Subverterunt pauperum viam, » id est eorum vitam, qui divini eloquii non habent argentum et aurum, et ideo facilius subverti possunt, « et oppresserunt pariter mansuetos terrae, » eos videlicet quorum mansuetudo cum discretione non est, et terrae dedita est.
932Rupertus Tuitiensis, Commentarius in librum Ecclesiastes, 168, 1211A (auctor 1070-1129)
Nascitur enim ex his charitas, patientia, misericordia, mansuetudo, pax, et caetera bona.
933Rupertus Tuitiensis, Commentarius in Matthaeum, 168, 1547B (auctor 1070-1129)
Iam, ut ad propositum sermo recurrat, considerandum in isto capitulo, quanta sit faciei praescriptae, faciei vitulinae mansuetudo, quanta ratio, quanta veritatis et iustitiae pulchritudo.
934Rupertus Tuitiensis, De divinis officiis, 170, 0057A (auctor 1070-1129)
Propter quod illa tunc Evangelii lectio recitatur, in qua vel maxime commendantur illae Domini viae, per quas illuc, unde corruit homo, debeat et possit redire, scilicet obedientia, mansuetudo, et humilitas charitasque summa.
935Rupertus Tuitiensis, De divinis officiis, 170, 0110D (auctor 1070-1129)
Quibus ita obviavit mansuetudo cum iustitia, ut, cedentibus accusatoribus, quippe quos sua subtraxerat conscientia, soli duo remanerent misera et misericordia.
936Rupertus Tuitiensis, De glorificatione Trinitatis, 169, 0191D (auctor 1070-1129)
Multum igitur pertinuit ad magnum sacramentum pietatis, quod Spiritus sanctus in specie columbae super eum apparuit, de quo Apostolus ait: « Quia per Spiritum sanctum semetipsum immaculatum offerens Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Hebr. IX) . » Adde quod ibidem Ioannes Baptista, ubi testimonium perhibuit dicens: « Quia vidi Spiritum sanctum descendentem de coelo quasi columbam, et mansit super eum; » tali voce talique iudicio mansuetudinem eius praedicavit: « Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Ioan. I) . » Denique in sacrificio Domini, sacrificio odoris suavissimi, eadem mansuetudo agni, quam simplicitas columbae, mystice significat innocentiam et pietatem Christi Filii Dei.
937Rupertus Tuitiensis, De glorificatione Trinitatis, 169, 0195D (auctor 1070-1129)
» Usque illuc patientia et mansuetudo Agni, quam columba significaverat circa vos, o oves domus Israel, ad quos missus venerat, unde et dicebat: « Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV) . » Ex tunc vobis peccantibus peccatum vestrum in spiritu blasphemiae reputatur, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro remittatur.
938Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 0374C (auctor 1070-1129)
Simulque senioris Abram mansuetudo et aequitas demonstratur, dum dicit: Ne quaeso sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos, fratres enim sumus.
939Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 1169D (auctor 1070-1129)
Itaque his basibus, nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper a sacerdotali pectore, in terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, et eamdem mansuetudinem ne forte dissoluta sit, zelus districtionis accendat.
940Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 1784C (auctor 1070-1129)
Quod enim de meritoria taberna per totum diem Romae oleum fluxit, hoc significavit quod de hospita Ecclesia, quae tanquam multis diis prostituta fuerat, per omne tempus Romani imperii poenitentibus daretur in remissionem peccatorum dulcedo supernae consolationis, et ubi regnaverat procacitas turpitudinis superabundaret mansuetudo religionis.
941Rupertus Tuitiensis, De victoria verbi Dei, 3, 16; 1 (auctor 1070-1129)
[Quod unus idemque omnipotens sermo domini et durus debellator et mitis sit atque humilis, et quod eadem nocte, qua apud impios omnia replevit morte tamquam gigas, in domibus Israel per agnum qui immolabatur significabatur eius mansuetudo] Mirabile utique fecit inter domos Aegyptiorum et domos Israel uno eodemque tempore una eademque nocte.
942Saba Malaspina, Rerum Sicularum libri, 5; 77 (auctor -1297)
Tunc etiam consideratione reverendi patris domini R. Sancti Angeli diaconi cardinalis, quemdam Ricardellum militem civem romanum nepotem cardinalis eiusdem, qui tempore dispendiosae viduitatis ecclesiae castrum Ariani, quod est sedis apostolicae, occuparat, et sub castro illo in nemore famoso Algiarii multos iugulaverat Gallicos, et per quosdam suos latrunculos, quos fovebat, fecerat iugulari, suis parentem omnino mandatis regia mansuetudo recepit.
943Salimbene de Adam, Cronica, 123; 26 (auctor 1221-1288)
Imitetur autem prelatus illum David cuius commendatur mansuetudo: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius.
944Salimbene de Adam, Cronica, 123; 29 (auctor 1221-1288)
De mansuetudine dicit Propheta: Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
945Sallustius, De Catilinae coniuratione, p52z; 31 (auctor 86BC–c.35BC)
Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat!
946Samuel Marochianus, De praeterito adventu Messiae, 149, 0361D
Aestimo, domine mi, quod de isto sacrificio dixit Deus per Salomonem: « Melior est buccella panis cum charitate quam vitulus saginatus cum inimicitia (Prov. XVII) . » Buccella amoris, domine mi, pura est mansuetudo super mansuetudinem, et remissio mutua offensarum, et vitulus odii saginatus est oculus pro oculo, et occulta interfectio inimicorum.
947Samuel Presbyter, Collecta ex speculo beati Gregorii cum uersibus, 1; 111 (auctor fl.1210)
quia quanto interno liuoris uulnere animus sautiatur; tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur.
948Samuel Presbyter, Collecta ex speculo beati Gregorii cum uersibus, 3; 46 (auctor fl.1210)
Per quam dum mansuetudo amittitur; superne ymaginis similitudo uiciatur.
949Samuel Presbyter, Collecta ex speculo beati Gregorii cum uersibus, 3; 70 (auctor fl.1210)
Hac mansuetudo.
950Samuel Presbyter, De oratione dominica, p1; 73 (auctor fl.1210)
mansuetudo siue benignitas.
951Samuel Presbyter, De oratione dominica, p1; 129 (auctor fl.1210)
Mansuetudo.
952Sedulius Caelius, Opus Paschale [CSEL], 2, 13; 8 (auctor fl.c.450)
quod autem Spiritus Dei super eum in specie columbae descendit, ostenditur quanta sit eius bonitas, mansuetudo, simplicitas per uolucrem fellis amaritudinem non habentem.
953Sedulius Scotus, Collectanea in omnes B. Pauli epistolas, 103, 0110B (auctor -c.860)
Si vero e contrario mansuetudo, patientia, lenitas, continentia, fides, veritas caeteraeque virtutes habitent in sensu tuo, conformem te futuri saeculi facient, et ita pulchram animae tuae speciem reddent, ut Verbum Dei quo despondet eam sibi in misericordia et fide, dicat ad eam: Tota es formosa, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV) . Sed reformamini in novitate sensus vestri.
954Sedulius Scotus, Collectanea in omnes B. Pauli epistolas, 103, 0175D (auctor -c.860)
Mansuetudo autem in corde, modestia in verbis est.
955Seneca, De Clementia, 2, 2, 1; 3 (auctor c.4BC–65)
Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
956Seneca, De Consolatione ad Polybium, 12, 4; 10 (auctor c.4BC–65)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
957Sennert Daniel, Epitome naturalis scientiae, 8, 2; 122 (auctor 1572-1637)
Ab irascibili facultate omnes animi affectus prodeunt, ira, mansuetudo, audacia, timor, spes, animi deiectio, gaudium, moestitia, et id genus alii, qui hos sequuntur.
958Severus Rhetor, Carmen bucolicum, 19, 0799A
Plaustris subdideram fortia corpora Lectorum studio quo potui, boum, Queis montis geminae consona tinnulo Concentu crepitacula, Aetas consimilis, setaque concolor: Mansuetudo eadem, robur idem fuit, Et fatum, medio nam ruit aggere Par victum parili nece.
959Sicardus Cremonensis, Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis, 213, 0271C (auctor 1155–1215)
Sabbato legitur Evangelium de muliere deprehensa in adulterio, de cuius sententia Scribae et Pharisaei Dominum tentaverunt, si pro misericordia legis obviaret iustitiae, vel pro iustitia declinaret misericordiam, quibus sic obviat mansuetudo cum iustitia, ut recedentibus accusatoribus, quos cauteriata subtrahit conscientia, solae remaneant miseria et misericordia.
960Sidonius Apollinaris, Epistolae, 58, 0563C
Nam modo scenae moenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes saepe flammati caducas culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabant audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito, ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur.
961Sidonius Apollinaris, Epistolae, 103, I; 6 (auctor c.431-c.487)
nam modo scaenae moenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes sulpure flammati caducas culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabat audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur.
962Sidonius Apollinaris, Epistulae libri 1-7, 7, 1; 3 (auctor c.430-c.480)
non enim latet nostram sciscitationem, quod 1 primis temporibus harumce supplicationum institutarum civitas caelitus tibi. credita per cuiusque modi 2 prodigiorum terriculamenta vacuabatur. name modo scaenae 3 moenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes saepe 4 flammati caducas culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabat audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur.
963Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0503C (auctor c.760-c.840)
Modestia enim mansuetudo vel pudor, sive probitas intelligitur.
964Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0466D (auctor c.760-c.840)
Mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione turbatur, et specialiter ira et furore rumpitur, quam qui habuerit, beatitudinem, quae Domini voce promissa est, consequetur.
965Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0449A (auctor c.760-c.840)
Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
966Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0452C (auctor c.760-c.840)
Mansuetudo .
967Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0452D (auctor c.760-c.840)
Septimus fructus spiritus est mansuetudo, quae adversa est irae, rixae, dissensionibus, et nunquam ad sui contraria provocatur, per hanc famulus Dei Moses testimonium meruit accipere Scripturae dicentis: Moses mansuetus erat, plusquam omnes homines super terram .
968Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0413D (auctor c.760-c.840)
Fructus enim Spiritus est charitas, gaudium, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas , et his similia.
969Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0411D (auctor c.760-c.840)
Sic et in patientia spiritus patientia carnis exstinguitur, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo ferociam et continentia intemperantiam, et castitas impudicitiam necat.
970Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0076A (auctor c.760-c.840)
Si vero e contrario, mansuetudo, patientia, lenitas, continentia, fides, veritas, caeteraeque virtutes habitent in corde tuo, conformem te futuri saeculi faciunt, et ita pulchram animam tuam, ut dicatur illi a verbo Dei.
971Smaragdus S Michaelis, Diadema monachorum, 102, 0655B (auctor c.760-c.840)
De quo alibi scriptum est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV) . Hinc et Paulus ait: Repleti fructu per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei (Phil. V) . Hunc autem fructum iustitiae in epistola ad Galatas fructum Spiritus nominavit dicens: Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V) . Quo multiplici fructu vult nos in die Christi Iesu esse repletos, in gloriam et laudem Dei; quia de omnibus bonis quae ab ipso accepimus, non nobis, sed ipsi gloriam et laudem referre debemus cum Psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII) . Venerunt aliquando duo fratres ad quemdam senem.
972Smaragdus S Michaelis, Diadema monachorum, 102, 0678B (auctor c.760-c.840)
Gloriatio monachi, mansuetudo cordis et silentium.
973Sozomenus Socrates Theodoretus Cassiodorus, Historia tripartita, 69, 1004A (auctor 485-580)
Illud itaque nobiscum considerare tua mansuetudo debet, quanta sit modo tristitia quantusque moeror, ut beatissimis temporibus tuis, tantae Ecclesiae privatae videantur episcopis.
974Stephanus Parisiensis, Epistolae, 173, 1419B
Redeat ergo ad se mansuetudo vestra, et ne in amicum subito insurgat, indignationem suam erga nos compescat, qui sic parati sumus vestrae parere amicitiae ut honorificemus ministerium vestrum satisfaciendo iustitiae.
975Symphosius Amalarius, De ecclesiasticis officiis, 105, 1009C (auctor -c.850)
Eadem die memoriam nostri reducitur crudele consilium Iudaeorum, et mansuetudo Christi; de qua mansuetudine dicit qui supra, in psalmo XLIV: Usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce, diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt +.
976Symphosius Amalarius, De ecclesiasticis officiis, 105, 1010A (auctor -c.850)
Mansuetudo Christi orabat, quam nos imitemur.
977Symphosius Amalarius, Forma institutionis canonicorum, 105, 0831D (auctor -c.850)
Erit quoque illi etiam iuxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam ab oculi, oris, et cogitationis errore.
978Symphosius Amalarius, Forma institutionis canonicorum, 105, 0834C (auctor -c.850)
Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque et benignitas praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentia: sic et castitas proprie, et, ut ita dixerim, pudicitia sacerdotalis: ut non solum ab opere se immundo abstineat, verum a iactu oculi et cogitationis errore mens Christi corpus confectura sit libera.
979Symphosius Amalarius, Forma institutionis canonicorum, 105, 0854C (auctor -c.850)
Praedicator quisque studeat ut minas potentium ratiocinatione mitiget; et oppressorum angustias, quantum praevalet, ope levet: ut foris resistentibus opponat patientiam, et intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non enervet: sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat.
980Symphosius Amalarius, Forma institutionis canonicorum, 105, 0883C (auctor -c.850)
Tibi cordi est mansuetudo, silentium, secretum: illi loquacitas, attrita frons, fora placent, et plateae, et medicorum tabernae.
981Symphosius Amalarius, Forma institutionis canonicorum, 105, 0898C (auctor -c.850)
Divitiae nostrae credendae sunt, pudicitia, quae nos pudicos; iustitia, quae iustos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et charitas, quae nos facit Deo et hominibus charos, virtutum potentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores.
982Taio Caesaraugustanus, Sententiae, 80, 0780A (auctor c.600—c.683)
Aut quis eius iram toleret, cuius et ipsa non potuit mansuetudo tolerari? (Moral. lib. II, c. 2, n. 2.) De negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se (Ioan. XVIII, 18) . Iam Petrus intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis saeculi, quasi ad persecutorum prunas desiderio aestuante se calescebat. (Praefat. l. IV Moral., c. 4.) Gelboe montes superba Iudaeorum corda significant, quae dum in huius mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt.
983Taio Caesaraugustanus, Sententiae, 80, 0827C (auctor c.600—c.683)
Quam tamen potestatem recte dispensat qui sollicite noverit et sumere ex illa quod iuvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre. (Moral. X, c. 6, n. 8.) Praedicator quisque studeat ut minas potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias, quanto praevalet, ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam, et intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam: ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat.
984Taio Caesaraugustanus, Sententiae, 80, 0932C (auctor c.600—c.683)
Cum tranquillitatem mentis plerumque ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat (Moral. lib. V, c. 45, n. 78) . Quanta sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur.
985Theodoretus Cyrensis, Philotheus sive Theophiles, 74, 0096D
Eadem enim et simplicitas et mansuetudo et moderatio, eadem lenitas sermonis, eadem in congressu suavitas, eadem animae vigilantia, et Dei intelligentia, idem status et labor et vigilia et cibus: et quae est ex lege divina, paupertas et nihil possidere.
986Theodoretus Cyrensis, Philotheus sive Theophiles, 74, 0098B
Est enim ei idem et cibus, et vestis, et morum moderatio, in hospitesque et in fratres charitas, lenitasque et mansuetudo, et cum Deo conversatio, et summa paupertas, et maximae virtutis copiae, et opes philosophiae, et alia omnia quae de illo sacro capite recensuimus.
987Thomas Aquinas, Catena aurea, in Mt., 1, 11; 6 (auctor 1225-1274)
Notatur etiam mansuetudo Ioseph quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quae suspecta erat; sed in se cogitabat.
988Thomas Aquinas, Catena aurea, in Mt., 9, 4; 26 (auctor 1225-1274)
Miranda est autem pariter atque imitanda domini humilitas et mansuetudo: nam mox ut rogatus est, rogantem coepit sequi; unde subdit et surgens Iesus sequebatur eum.
989Thomas Aquinas, Catena aurea, in Mt., 12, 3; 65 (auctor 1225-1274)
In hoc autem quod dicit linum fumigans non extinguet, demonstrat et illorum furorem accensum, et virtutem Christi potentem ad extinguendum huiusmodi furorem cum omni facultate: unde in hoc multa mansuetudo Christi ostenditur.
990Thomas Aquinas, Catena aurea, in Mt., 20, 1; 5 (auctor 1225-1274)
Vinea autem eius iustitia est, in qua diversae species iustitiarum positae sunt quasi vites: puta mansuetudo, castitas, patientia, ceteraeque virtutes; quae omnes generaliter iustitia appellantur.
991Thomas Aquinas, Catena aurea, in Lc., 2, 13; 77 (auctor 1225-1274)
Haec est demonstratio prima sapientiae et virtutis pueri Iesu; quae namque puerilia eius vocant, diabolicae putamus esse considerationis: nisi quis ea sola velit acceptare nequaquam his quae tenemus oppugnantia, sed magis consona propheticis dictis: quia speciosus prae filiis hominum, et matri obediens, et moribus facetus, et visu non modicum venerandus et placidus, ad loquendum facundus, dulcis et providus, et multum strenuitate cognitus, tamquam qui repletus sapientia fuerat; et sicut in aliis sic conversationis humanae atque locutionis, quamvis supra hominem, terminus et ratio; mansuetudo enim sibi praecipuum elegit locum.
992Thomas Aquinas, Catena aurea, in Lc., 3, 7; 39 (auctor 1225-1274)
Cum enim oportebat delictis ignoscere, mansuetudo necessaria erat; sed ut adepti sumus gratiam, restat examinis et iudicii tempus.
993Thomas Aquinas, Catena aurea, in Lc., 6, 8; 21 (auctor 1225-1274)
Sicut enim fornacem succensam aqua proiecta extinguit, sic iram ratio cum lenitate: quod enim est aqua igni, hoc est irae humilitas et mansuetudo.
994Thomas Aquinas, Catena aurea, in Lc., 22, 3; 32 (auctor 1225-1274)
Haec autem mysteria Petrus et Ioannes parant, idest actio et contemplatio, fervor zeli et mansuetudo pacifica.
995Thomas Aquinas, Catena aurea, in Io., 1, 22; 30 (auctor 1225-1274)
In his enim donis, sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis omnibus semper permanet; ut sunt mansuetudo, humilitas, fides, spes, caritas; in illis autem quibus per ostensionem spiritus non nostra servatur vita, sed aliorum quaeritur, non semper manet, sed aliquando se a signorum ostensionibus subtrahit, ut humilius eius virtutes habeantur.
996Thomas Aquinas, Catena aurea, in Io., 6, 3; 19 (auctor 1225-1274)
Mansuetudo autem et lenitas non ubique est utilis; cum enim deses fuerit discipulus et grossus, stimulo uti ad eum oportet; hoc et hic filius Dei facit: venientibus enim turbis et blandientibus ei dicendo Rabbi, quando huc venisti?
997Thomas Aquinas, Catena aurea, in Io., 8, 1; 24 (auctor 1225-1274)
Cum loqueretur, veritas agnoscebatur; cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur; in tertio ergo, iustitia scilicet, scandalum posuerunt: dixerunt enim apud seipsos: si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit: lex enim quod iniustum erat, iubere non poterat; et ideo legem inducunt, dicentes in lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare.
998Thomas Aquinas, De decem praeceptis, 7; 103 (auctor 1225-1274)
Unde philosophus dicit, quod mansuetudo non est nullo modo irasci.
999Thomas Aquinas, Expositio super Isaiam ad litteram, 11; 123 (auctor 1225-1274)
Mansuetudo ostenditur quantum ad tria.
1000Thomas Aquinas, In psalmos Davidis expositio, 21, 24, 8; 18 (auctor 1225-1274)
Mansuetudo est virtus mitigans iram, quae ira valde impedit cognitionem, et maxime in maribus invenitur.