'praetor' - search in All Authors, Showing 501 to 1000 of 2111 hits      Show next 500

501Iulius Paris, Epitoma, p10, 3; 5 (auctor fl.c.350)
Flauius humillimae sortis praetor factus esset, plurimi e nobilibus anulos proiecerunt, phaleras equis detraxerunt, tamquam indignis darentur magistratus.
502Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, p1, 21; 12 (auctor fl.c.450)
A facultatibus: «Cleomenes huius libidini nec adversari poterat nec audebat; erat enim praetor qui maximam haberet potestatem»: inde Tullius traxit invidiam.
503Iulius Victor, Ars rhetorica, De narratione; 50 (auctor fl.c.350)
Finem narrandi quidam dicunt perducendum esse eo, unde quaestio oritur, ut 'his rebus ita gestis Publius Dolabella praetor interdixit' et cetera, deinde 'ex hac quaestione vobis iudicandum est'.
504Iulius Victor, Ars rhetorica, De figuratis; 41 (auctor fl.c.350)
Vt apud Tullium: 'stetit soleatus praetor populi Romani cum palliolo purpureo, tunica talari, muliercula nisus in litore'.
505Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 1, 11; 5 (auctor c.482-565)
praetor quoque ius reddere dicitur etiam cum inique decernit, relatione scilicet facta non ad id quod ita praetor fecit, sed ad illud quod praetorem facere conuenit.
506Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 1, 11; 7 (auctor c.482-565)
quem locum determinare hoc modo possumus: ubicumque praetor salua maiestate imperii sui saluoque more maiorum ius dicere constituit, is locus recte ius appellatur.
507Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 2, 2; 51 (auctor c.482-565)
Cumque consules auocarentur bellis finitimis neque esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe ius redderet.
508Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 2, 2; 52 (auctor c.482-565)
Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.
509Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 14, 3; 2 (auctor c.482-565)
Barbarius Philippus cum seruus fugitiuus esset, Romae praeturam petiit et praetor designatus est.
510Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 14, 3; 3 (auctor c.482-565)
sed nihil ei seruitutem obstetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin uerum est praetura eum functum.
511Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 14, 4; 2 (auctor c.482-565)
Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest.
512Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 21, 1; 4 (auctor c.482-565)
et si a familia dominus occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non poterit.
513Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 21, 2; 3 (auctor c.482-565)
Si tutores uel curatores uelint praedia uendere, causa cognita id praetor uel praeses permittat: quod si mandauerit iurisdictionem, nequaquam poterit mandata iurisdictione eam quaestionem transferre.
514Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 1, 21, 3; 2 (auctor c.482-565)
Et si praetor sit is, qui alienam iurisdictionem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandatu ius dicit, quotiens partibus eius fungitur.
515Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 1, 7; 3 (auctor c.482-565)
Serui quoque et filii familias uerbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est.
516Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 1, 13; 3 (auctor c.482-565)
Magistratus autem uel is qui in potestate aliqua sit, ut puta proconsul uel praetor uel alii qui prouincias regunt, iudicare iubere eo die, quo priuati futuri essent, non possunt.
517Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 1, 15; 2 (auctor c.482-565)
Si per errorem alius pro alio praetor fuerit aditus, nihil ualebit quod actum est.
518Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 1, 16; 2 (auctor c.482-565)
Solet praetor iurisdictionem mandare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur uice eius qui mandauit, non sua.
519Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 1, 17; 2 (auctor c.482-565)
Praetor sicut uniuersam iurisdictionem mandare alii potest, ita et in personas certas uel de una specie potest, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum aduocationis alterius partis habuerat.
520Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 1, 18; 2 (auctor c.482-565)
Si conuenerit, ut alius praetor, quam cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata uoluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur eiusmodi conuentioni stare.
521Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 2, 3; 12 (auctor c.482-565)
Quod autem ait praetor, ut is eodem iure utatur, an etiam ad heredem haec poena transmittatur?
522Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 2, 4; 2 (auctor c.482-565)
Illud eleganter praetor excipit: 'praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, qui ipse eorum quid fecisset': et recte, ne scilicet uel magistratus, dum studet hoc edictum defendere, uel litigator, dum uult beneficio huius edicti uti, ipse in poenam ipsius edicti committat.
523Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 4, 4; 3 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis uocet'.
524Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 4, 10; 21 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'in ius nisi permissu meo ne quis uocet'.
525Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 4, 11; 2 (auctor c.482-565)
Quamuis non adiciat praetor causa cognita se poenale iudicium daturum, tamen Labeo ait moderandam iurisdictionem: ueluti si paeniteat libertum et actionem remittat: uel si patronus uocatus non uenerit: aut si non inuitus uocatus sit, licet edicti uerba non patiantur.
526Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 5, 2; 3 (auctor c.482-565)
Si quis in ius uocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iurisdictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit actoris eo tempore in ius aduersarium uenisse, remittit praetor poenam, puta quia feriatus dies fuit.
527Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 7, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius uocatos ui eripiunt.
528Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 7, 3; 6 (auctor c.482-565)
Quod praetor praecepit 'ui eximat': ui an et dolo malo?
529Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 7, 4; 7 (auctor c.482-565)
Praetor ait 'neue faciat dolo malo, quo magis eximeretur': nam potest sine dolo malo id fieri, ueluti cum iusta causa est exemptionis.
530Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 8, 2; 4 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronae, liberosue suos eumue quem in potestate habebit, uel uxorem, uel nurum in iudicium uocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur.
531Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 8, 2; 5 (auctor c.482-565)
' quod ait praetor 'liberosue suos', accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos.
532Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 8, 2; 9 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor 'qualiscumque fideiussor accipiatur': hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples.
533Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 8, 2; 10 (auctor c.482-565)
In fideiussorem, qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat praetor.
534Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 8, 4; 2 (auctor c.482-565)
Si decesserit qui fideiussorem dederit iudicio sistendi causa, non debebit praetor iubere exhibere eum.
535Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 8, 12; 3 (auctor c.482-565)
et plerumque ipse praetor et ante condicionem existentem et ante diem petitionis uenientem ex causa iubere solet stipulationem interponi.
536Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 9, 1; 2 (auctor c.482-565)
Si quis eum, de quo noxalis actio est, iudicio sisti promisit, praetor ait in eadem causa eum exhibere, in qua tunc est, donec iudicium accipiatur.
537Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 10, 1; 2 (auctor c.482-565)
Aequissimum putauit praetor dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti.
538Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 10, 3; 6 (auctor c.482-565)
Si et stipulator dolo promissoris et promissor dolo stipulatoris impeditus fuerit quo minus ad iudicium ueniret: neutri eorum praetor succurrere debebit, ad utraque parte dolo compensando.
539Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 11, 1; 2 (auctor c.482-565)
Uicena milia passuum in singulos dies dinumerari praetor iubet praeter eum diem, quo cautum promittitur, et in quem sistere in iudicium oportet.
540Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 12, 1; 3 (auctor c.482-565)
Sed si praetor aut per ignorantiam uel socordiam euocare eos perseuerauerit hique sponte uenerint: si quidem sententiam dixerit praesentibus illis et sponte litigantibus, sententia ualebit, tametsi non recte fecerit qui eos euocauerit: sin uero, cum abesse perseuerauerint, sententiam protulerit etiam absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti (neque enim praetoris factum iuri derogare oportet): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur.
541Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 13, 1; 6 (auctor c.482-565)
diem autem et consulem excepit praetor quo instrumentum conscriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est stipulationis.
542Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 13, 2; 2 (auctor c.482-565)
Si legatum petatur, non iubet praetor uerba testamenti edere: ideo fortasse, quia heredes solent habere exemplum testamenti.
543Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 13, 4; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Argentariae mensae exercitores rationem, quae ad se pertinet, edent adiecto die et consule'.
544Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 13, 6; 20 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Argentario eiue, qui iterum edi postulabit, causa cognita edi iubebo'.
545Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 13, 9; 4 (auctor c.482-565)
et cum dolo malo socius negotia gessit, praetor per hanc clausulam non interuenit: est enim pro socio actio.
546Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 13, 9; 5 (auctor c.482-565)
sed nec tutorem cogit praetor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelae solet cogi edere.
547Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 14, 7; 27 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Pacta conuenta, quae neque dolo malo, neque aduersus leges plebis scita senatus consulta decreta edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, seruabo.
548Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 14, 7; 31 (auctor c.482-565)
Dolo malo ait praetor pactum se non seruaturum.
549Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 14, 7; 33 (auctor c.482-565)
Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: sed eleganter Labeo ait hoc aut iniquum esse, aut superuacuum.
550Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 14, 8; 4 (auctor c.482-565)
in numero autem pari creditorum auctoritatem eius sequetur praetor, qui dignitate inter eos praecellit.
551Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 15, 8; 3 (auctor c.482-565)
solet igitur praetor interuenire et inter consentientes arbitrari, an transactio uel quae admitti debeat.
552Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 15, 8; 21 (auctor c.482-565)
In causa hoc erit requirendum, quae causa sit transigendi: sine causa enim neminem transigentem audiet praetor.
553Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 15, 8; 36 (auctor c.482-565)
Si praetor aditus citra causae cognitionem transigi permiserit, transactio nullius erit momenti: praetori enim ea res quaerenda commissa est, non neglegenda nec donanda.
554Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 2, 15, 8; 38 (auctor c.482-565)
Sed nec mandare ex hac causa iurisdictionem uel praeses prouinciae uel praetor poterit.
555Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hunc titulum praetor proposuit habendae rationis causa suaeque dignitatis tuendae et decoris sui causa, ne sine delectu passim apud se postuletur.
556Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 5 (auctor c.482-565)
Initium autem fecit praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare.
557Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 9 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Si non habebunt aduocatum, ego dabo.
558Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 10 (auctor c.482-565)
' nec solum his personis hanc humanitatem praetor solet exhibere, uerum et si quis alius sit, qui certis ex causis uel ambitione aduersarii uel metu patronum non inuenit.
559Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 11 (auctor c.482-565)
Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit praetor sexum et casum, item notauit personas in turpitudine notabiles.
560Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 14 (auctor c.482-565)
casum: dum caecum utrisque luminibus orbatum praetor repellit: uidelicet quod insignia magistratus uidere et reuereri non possit.
561Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 30 (auctor c.482-565)
his igitur personis, quae non uirtutis causa cum bestiis pugnauerunt, pro se praetor permittit allegare, pro alio prohibet.
562Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 33 (auctor c.482-565)
Ut initio huius tituli diximus, tres ordines praetor fecit non postulantium: quorum hic tertius est, quibus non in totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deliquerint quam hi qui superioribus capitibus notantur.
563Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 34 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Qui lege, plebis scito, senatus consulto, edicto, decreto principum nisi pro certis personis postulare prohibentur: hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent.
564Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 36 (auctor c.482-565)
Deinde adicit praetor: 'Qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit, eum.
565Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 38 (auctor c.482-565)
De qua autem restitutione praetor loquitur?
566Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 41 (auctor c.482-565)
an autem et praetor restituere possit, quaeritur: et mihi uidetur talia praetorum decreta non esse seruanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suae subuenerunt: ut in aetate obseruatur, si quis deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur.
567Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 1; 43 (auctor c.482-565)
Deinde adicit praetor: 'Pro alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni patronae': de quibus personis sub titulo de in ius uocando plenius diximus.
568Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 1, 7; 2 (auctor c.482-565)
Quos prohibet praetor apud se postulare, omnimodo prohibet, etiam si aduersarius eos patiatur postulare.
569Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 2; 2 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor: 'qui ab exercitu dimissus erit': dimissum accipere debemus militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem, uel praefectum cohortis uel alae uel legionis, uel tribunum siue cohortis siue legionis dimissus est.
570Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 2; 12 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'qui in scaenam prodierit, infamis est'.
571Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 4; 6 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'qui lenocinium fecerit'.
572Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 8; 2 (auctor c.482-565)
'Genero' inquit 'mortuo': merito adiecit praetor: 'cum eum mortuum esse sciret', ne ignorantia puniatur.
573Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 11; 3 (auctor c.482-565)
Etsi talis sit maritus, quem more maiorum lugeri non oportet, non posse eam nuptum intra legitimum tempus collocari: praetor enim ad id tempus se rettulit, quo uir elugeretur: qui solet elugeri propter turbationem sanguinis.
574Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 13; 4 (auctor c.482-565)
non notabitur: praetor enim ad initium nuptiarum se rettulit.
575Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 2, 13; 6 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor 'eodem tempore', non initium sponsaliorum eodem tempore factum accipiendum est, sed si in idem tempus concurrant.
576Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 3, 8; 12 (auctor c.482-565)
'Procuratorem ad litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solui exposuit' praetor ait 'iudicium accipere cogam'.
577Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 3, 33; 9 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Cuius nomine quis actionem dari sibi postulabit, is eum uiri boni arbitratu defendat: et ei quo nomine aget id ratum habere eum ad quem ea res pertinet, boni uiri arbitratu satisdet'.
578Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 3, 39; 18 (auctor c.482-565)
sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famae causa est, nisi constet ei a tutore mandatum nominatim, aut si etiam absente tutore, quasi non defenderetur, praetor erat cogniturus.
579Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 3, 76; 5 (auctor c.482-565)
nec multum ei praestaturus est praetor, si eum non coegerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit et hi quidquid praestiterint a defensore consecuturi sint.
580Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 4, 7; 2 (auctor c.482-565)
Sicut municipum nomine actionem praetor dedit, ita et aduersus eos iustissime edicendum putauit.
581Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 3, 5, 3; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Si quis negotia alterius, siue quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo.
582Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 1, 5; 2 (auctor c.482-565)
Nemo uidetur re exclusus, quem praetor in integrum se restituturum polliceatur.
583Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 1; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Quod metus causa gestum erit, ratum non habebo'.
584Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 8; 3 (auctor c.482-565)
praetor tamen etiam ut restituant interuenire debet: nam et gestum est malo more, et praetor non respicit, an adulter sit qui dedit, sed hoc solum, quod hic accepit metu mortis illato.
585Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 9; 9 (auctor c.482-565)
Animaduertendum autem, quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo siue singularis sit persona, quae metum intulit, uel populus uel curia uel collegium uel corpus, huic edicto locus erit.
586Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 9; 10 (auctor c.482-565)
sed licet uim factam a quocumque praetor conplectatur, eleganter tamen Pomponius ait, si quo magis te de ui hostium uel latronum uel populi tuerer uel liberarem, aliquid a te accepero uel te obligauero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ipse hanc tibi uim summisi: ceterum si alienus sum a ui, teneri me non debere, ego enim operae potius meae mercedem accepisse uideor.
587Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 9; 12 (auctor c.482-565)
Sed quod praetor ait ratum se non habiturum, quatenus accipiendum est uideamus.
588Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 12; 3 (auctor c.482-565)
Quaeri poterit, an etiam ei qui uim fecerat passo uim restitui praetor uelit per hoc edictum ea quae alienauit.
589Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 14; 4 (auctor c.482-565)
satis clementer cum reo praetor egit, ut daret ei restituendi facultatem, si uult poenam euitare.
590Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 21; 3 (auctor c.482-565)
Quod metus causa gestum erit, nullo tempore praetor ratum habebit.
591Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 21; 9 (auctor c.482-565)
Si coactus hereditatem repudiem, duplici uia praetor mihi succurrit aut utiles actiones quasi heredi dando aut actionem metus causa praestando, ut quam uiam ego elegerim, haec mihi pateat.
592Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 3, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hoc edicto praetor aduersus uarios et dolosos, qui aliis offuerunt calliditate quadam, subuenit, ne uel illis malitia sua sit lucrosa uel istis simplicitas damnosa.
593Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 3, 1; 7 (auctor c.482-565)
Non fuit autem contentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam ueteres dolum etiam bonum dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si aduersus hostem latronemue quis machinetur.
594Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 3, 1; 8 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'si de his rebus alia actio non erit'.
595Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 3, 1; 9 (auctor c.482-565)
merito praetor ita demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit a praetore decerni, si sit ciuilis uel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et Pedius libro octauo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, uel exceptio qua se tueri possit, cessare hoc edictum.
596Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 3, 9; 11 (auctor c.482-565)
Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est.
597Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 3, 16; 2 (auctor c.482-565)
Item exigit praetor, ut comprehendatur, quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in tanto crimine uagari.
598Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hoc edictum praetor naturalem aequitatem secutus proposuit, quo tutelam minorum suscepit.
599Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 1; 3 (auctor c.482-565)
nam cum inter omnes constet fragile esse et infirmum huiusmodi aetatium consilium et multis captionibus suppositum, multorum insidiis expositum: auxilium eis praetor hoc edicto pollicitus est et aduersus captiones opitulationem.
600Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 1; 4 (auctor c.482-565)
Praetor edicit: 'Quod cum minore quam uiginti quinque annis natu gestum esse dicetur, uti quaeque res erit, animaduertam'.
601Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 3; 16 (auctor c.482-565)
mouet dubitationem, quod, si quis dixerit etiam filiis familiarum in re peculiari subueniendum, efficiet, ut per eos etiam maioribus subueniatur, id est patribus eorum: quod nequaquam fuit praetori propositum: praetor enim minoribus auxilium promisit, non maioribus.
602Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 7; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'gestum esse dicetur'.
603Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 7; 9 (auctor c.482-565)
quid tamen: si praetor decernat soluendam pecuniam minori sine curatoribus et soluerit, an possit esse securus?
604Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 23; 3 (auctor c.482-565)
sed si euentu damnum minor passurus sit, quia quod praestiterit seruare ab eo cuius negotia gessit non potest, quia is non erit soluendo, sine dubio praetor interueniet.
605Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 24; 5 (auctor c.482-565)
itaque nisi aut manifesta circumscriptio sit aut tam neglegenter in ea causa uersati sunt, praetor interponere se non debet.
606Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 4, 24; 10 (auctor c.482-565)
itaque si in uendendo fundo circumscriptus restituetur, iubeat praetor emptorem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere, nisi si tunc dederit, cum eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in ea pecunia, quae ei consumpturo creditur, sed parcius in uenditione, quia aes alienum ei soluitur, quod facere necesse est, credere autem non est necesse.
607Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 5, 2; 4 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Qui quaeue, posteaquam quid cum his actum contractumue sit, capite deminuti deminutae esse dicentur, in eos easue perinde, quasi id factum non sit, iudicium dabo'.
608Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 13; 2 (auctor c.482-565)
Recte Labeo ait eum non contineri, qui liber et heres institutus sit, antequam sit heres, quia nec bona habeat et praetor de liberis hominibus loquatur.
609Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 15; 5 (auctor c.482-565)
Si damni infecti missus sit in aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin uero absente eo, dicendum subueniri ei debere.
610Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 15; 6 (auctor c.482-565)
Sed quod simpliciter praetor edixit 'posteaue' ita accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reuerso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita demum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis conducit, sarcinulas componit, quaerit aduocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum Neratius scribit.
611Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 21; 2 (auctor c.482-565)
'Item', ait praetor, 'si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur.
612Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 21; 3 (auctor c.482-565)
' quam clausulam praetor inseruit, ut quemadmodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et aduersus ipsas succurrit, ne capiant.
613Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 21; 4 (auctor c.482-565)
Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum aduersus eos restituit, quam cum ipsis subuenit: nam hic non certas personas enumerauit aduersus quas subuenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est.
614Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 21; 7 (auctor c.482-565)
ceterum si non existebat defensor, aequissimum erat subueniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si uero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti.
615Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 23; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'inue uinculis esset, secumue agendi potestatem non faceret'.
616Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 23; 9 (auctor c.482-565)
Deinde adicit praetor: 'secumue agendi potestatem non faceret', ut si dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta uel quid ex supra scriptis contigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non latitet: finge enim, dum aduocationes postulat, diem exisse, uel dum alia mora iudicii contingit.
617Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 26; 4 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'aut cum eum inuitum in ius uocare non liceret neque defenderetur'.
618Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 26; 6 (auctor c.482-565)
sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos praetor prohibet sine permissu suo uocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et parentes.
619Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 26; 8 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'siue cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur'.
620Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 26; 15 (auctor c.482-565)
Et adicitur: 'sine dolo malo ipsius', uidelicet ut, si dolus eius interuenit, ne ei succurratur: ipsis enim delinquentibus praetor non subuenit.
621Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 26; 24 (auctor c.482-565)
'Item', inquit praetor, 'si qua alia mihi iusta causa uidebitur, in integrum restituam.
622Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 28; 2 (auctor c.482-565)
Nec non et si quis de causa probabili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subueniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam.
623Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 6, 28; 4 (auctor c.482-565)
'Quod eius' inquit praetor 'per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.
624Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 7, 4; 6 (auctor c.482-565)
non tamen eius factum improbat praetor, qui tanti habuit re carere, ne propter eam saepius litigaret (haec enim uerecunda cogitatio eius, qui lites exsecratur, non est uituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere uult, litem ad alium transfert, ut molestum aduersarium pro se subiciat.
625Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 7, 8; 3 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'quaeue alienatio iudicii mutandi causa facta erit': id est si futuri iudicii causa, non eius quod iam sit.
626Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 3; 3 (auctor c.482-565)
Tametsi neminem praetor cogat arbitrium recipere, quoniam haec res libera et soluta est et extra necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat: non tantum quod studeret lites finiri, uerum quoniam non deberent decipi, qui eum quasi uirum bonum disceptatorem inter se elegerunt.
627Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 3; 5 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Qui arbitrium pecunia compromissa receperit'.
628Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 3; 7 (auctor c.482-565)
et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit perfungi, etiam si sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus uel potestate, consul forte uel praetor, quoniam in hoc imperium non habet.
629Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 11; 4 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor: 'pecuniam compromissam', accipere nos debere, non si utrimque poena nummaria, sed si et alia res uice poenae, si quis arbitri sententia non steterit, promissa sit: et ita Pomponius scribit.
630Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 17; 10 (auctor c.482-565)
Principaliter tamen quaeramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos praetor debeat sententiam dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem.
631Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 17; 12 (auctor c.482-565)
sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet praetor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur.
632Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 32; 5 (auctor c.482-565)
Summa rei est, ut praetor se non interponat, siue initio nullum sit compromissum: siue sit, sed pendeat an ex eo poena exigi potest: siue postea deficiat poena compromisso soluto die morte acceptilatione iudicio pacto.
633Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 32; 9 (auctor c.482-565)
Iulianus indistincte scribit: si per errorem de famoso delicto ad arbitrum itum est, uel de ea re, de qua publicum iudicium sit constitutum, ueluti de adulteriis sicariis et similibus, uetare debet praetor sententiam dicere nec dare dictae exsecutionem.
634Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 8, 32; 23 (auctor c.482-565)
Si arbiter sese celare temptauerit, praetor eum inuestigare debet, et si diu non paruerit, multa aduersus eum dicenda est.
635Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 1; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: Nautae caupones 'stabularii quod cuiusque saluum fore receperint nisi restituent, in eos iudicium dabo'.
636Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 1; 6 (auctor c.482-565)
ait praetor 'nautae'.
637Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 1; 7 (auctor c.482-565)
nautam accipere debemus eum qui nauem exercet: quamuis nautae appellantur omnes, qui nauis nauigandae causa in naue sint: sed de exercitore solummodo praetor sentit.
638Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 1; 15 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'quod cuiusque saluum fore receperint': hoc est quamcumque rem siue mercem receperint.
639Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 3; 4 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'nisi restituent, in eos iudicium dabo'.
640Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 3; 7 (auctor c.482-565)
miratur igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint ciuiles: nisi forte, inquit, ideo, ut innotesceret praetor curam agere reprimendae improbitatis hoc genus hominum: et quia in locato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat praestatur, at hoc edicto omnimodo qui receperit tenetur, etiam si sine culpa eius res periit uel damnum datum est, nisi si quid damno fatali contingit.
641Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 9, 6; 5 (auctor c.482-565)
Sed si damnum in eo datum sit ab alio, qui in eadem naue uel caupona est, cuius factum praetor aestimare solet, non putat Pomponius eius nomine hanc actionem utilem futuram.
642Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 1, 2; 8 (auctor c.482-565)
proinde si priuati consentiant, praetor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum sit, uidendum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem.
643Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 1, 2; 21 (auctor c.482-565)
Sed si dubitetur, utrum in ea quis causa sit, ut domum reuocare possit, nec ne, ipse praetor debet causa cognita statuere.
644Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 1, 12; 2 (auctor c.482-565)
Cum praetor unum ex pluribus iudicare uetat, ceteris id committere uidetur.
645Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 1, 18; 2 (auctor c.482-565)
Si longius spatium intercessurum erit, quo minus iudex datus operam possit dare, mutari eum iubet praetor: hoc est si forte occupatio aliqua iudicem non patiatur operam iudicio dare, incidente infirmitate uel necessaria profectione uel rei suae familiaris periculo.
646Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 1, 28; 6 (auctor c.482-565)
Sed et si dies actionis exitura erit, causa cognita aduersus eum iudicium praetor dare debet, ut lis contestetur ita, ut in prouinciam transferatur.
647Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 1, 75; 2 (auctor c.482-565)
Si praetor iusserit eum a quo debitum petebatur adesse et ordine edictorum peracto pronuntiauerit absentem debere, non utique iudex, qui de iudicato cognoscit, debet de praetoris sententia cognoscere: alioquin lusoria erunt huiusmodi edicta et decreta praetorum.
648Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 3, 5; 3 (auctor c.482-565)
causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio, etiam post litem coeptam deminutionem se concessurum praetor edixit, ne in totum deminutio impedita in aliquo etiam utilitates alias impediat.
649Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 3, 5; 7 (auctor c.482-565)
sed et res tempore perituras permittere debet praetor distrahere.
650Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 4, 1; 2 (auctor c.482-565)
Post actionem, quam proposuit praetor ei qui ad se solum hereditatem pertinere contendit, consequens fuit et ei proponere qui partem hereditatis petit.
651Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 5, 4, 1; 11 (auctor c.482-565)
Interdum praetor incertae partis hereditatis petitionem indulget idoneis causis interuenientibus: ut puta est defuncti fratris filius, sunt et uxores defunctorum fratrum praegnates: quam partem fratris filius hereditatis uindicet incertum est, quia quot edantur fratrum defuncti filii incertum est.
652Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 1, 63; 2 (auctor c.482-565)
Si culpa, non fraude quis possessionem amiserit, quoniam pati debet aestimationem, audiendus erit a iudice, si desideret, ut aduersarius actione sua cedat: cum tamen praetor auxilium quandoque laturus sit quolibet alio possidente, nulla captione adficietur.
653Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 1, 75; 2 (auctor c.482-565)
praetor causa cognita in rem actionem pollicetur.
654Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 2, 1; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Si quis id quod traditur ex iusta causa non a domino et nondum usucaptum petet, iudicium dabo.
655Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 2, 1; 3 (auctor c.482-565)
' Merito praetor ait 'nondum usucaptum': nam si usucaptum est, habet ciuilem actionem nec desiderat honorariam.
656Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 2, 3; 3 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'ex iusta causa petet.
657Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 2, 7; 15 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'qui bona fide emit.
658Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 2, 12; 7 (auctor c.482-565)
Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio alienari prohibeat, eo casu Publiciana non competit, quia his casibus neminem praetor tuetur, ne contra leges faciat.
659Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 6, 2, 14; 2 (auctor c.482-565)
Papinianus libro sexto quaestionum scribit: si quis prohibuit uel denuntiauit ex causa uenditionis tradi rem, quae ipsius uoluntate a procuratore fuerat distracta, et is nihilo minus tradiderit, emptorem tuebitur praetor.
660Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 7, 1, 13; 9 (auctor c.482-565)
Sed si inter duos fructuarios sit controuersia, Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit aequissimum esse quasi communi diuidundo iudicium dari uel stipulatione inter se eos cauere, qualiter fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur praetor, quos potest iurisdictione sua componere?
661Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 7, 4, 4; 2 (auctor c.482-565)
Si legatum usum fructum legatarius alii restituere rogatus est, id agere praetor debet, ut ex fideicommissarii persona magis quam ex legatarii pereat usus fructus.
662Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 7, 9, 5; 3 (auctor c.482-565)
Sed si usus sine fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet praetor: hoc merito, ut de solo usu, non etiam de fructu caueatur.
663Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 1, 1; 5 (auctor c.482-565)
Ait praetor 'pauperiem fecisse'.
664Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 3, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait de his, qui deiecerint uel effuderint: 'Unde in eum locum, quo uolgo iter fiet uel in quo consistetur, deiectum uel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumue erit, in eum, qui ibi habitauerit, in duplum iudicium dabo.
665Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 3, 5; 13 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Ne quis in suggrunda protectoue supra eum locum, qua uolgo iter fiet inue quo consistetur, id positum habeat, cuius casus nocere cui possit.
666Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 3, 5; 17 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'ne quis in suggrunda protectoue.
667Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 3, 5; 22 (auctor c.482-565)
Praetor ait 'cuius casus nocere posset'.
668Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 4; 9 (auctor c.482-565)
Cum dominus ob scientiam teneatur, an serui quoque nomine danda sit actio, uidendum est: nisi forte praetor unam poenam a domino exigi uoluit.
669Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 15; 2 (auctor c.482-565)
Praetor decernere debet translationem iudicii in statuliberum fieri: si uero rei iudicandae tempore adhuc in suspenso sit statuta libertas, Sabinus et Cassius liberari heredem putant tradendo seruum, quia toto suo iure cederet: quod et uerum est.
670Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 17; 5 (auctor c.482-565)
Si plures eiusdem serui nomine noxali mecum agere uelint uel si unus pluribus iudiciis eiusdem serui nomine agat, in quo usus fructus tuus, proprietas mea sit, officio iudicis continebitur, cum eum noxae dedero, ut etiam usum fructum actoris faciam: sed per praetorem id consequar ego dominus proprietatis, ut aut cogat praetor te pro aestimatione usus fructus conferre ad litis aestimationem aut usu fructu cedere, si hoc expediat.
671Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 21; 5 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Si is in cuius potestate esse dicetur negabit se in sua potestate seruum habere: utrum actor uolet, uel deierare iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, uel iudicium dabo sine noxae deditione'.
672Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 22; 7 (auctor c.482-565)
Si negauit dominus in sua potestate esse seruum, permittit praetor actori arbitrium, utrum iureiurando id decidere an iudicium dictare sine noxae deditione uelit, per quod uincet, si probauerit eum in potestate esse uel dolo eius factum, quo minus esset: qui autem non probauerit in potestate aduersarii esse seruum, rem amittit.
673Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 26; 2 (auctor c.482-565)
Electio uero alterum liberabit: id enim praetor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque exceptione a sequenti summouebitur.
674Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 26; 9 (auctor c.482-565)
Si absente domino ductus sit seruus uel etiam praesente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui possit, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum ad defendendum indulgere praetor debet.
675Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 31; 2 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor, cum familia furtum faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes actiones inhibeantur.
676Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 9, 4, 39; 2 (auctor c.482-565)
Si plurium seruus furtum fecerit et omnes dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris ciuilis actionem et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione agere possit cum eo, cum quo noxali iudicio experiri potuisset, si seruus exhiberetur.
677Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 10, 2, 44; 3 (auctor c.482-565)
Si familiae erciscundae uel communi diuidundo actum sit, adiudicationes praetor tuetur exceptiones aut actiones dando.
678Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 10, 2, 49; 4 (auctor c.482-565)
et mihi uidetur non debuisse: hi enim demum ad duplae cautionem compelluntur, qui sponte sua distrahunt: ceterum si officio distrahentis fungitur non debet adstringi, non magis quam si quis ad exsequendam sententiam a praetore datus distrahat: nam et hic in ea condicione est, ne cogatur implere quod coguntur hi qui suo arbitrio distrahunt: nam inter officium suscipientis et uoluntatem distrahentis multum interest, quapropter re quidem integra stipulationem duplae interponere non debuit, sed decernere praetor debet esse emptori aduersus heredem existentem actionem ex empto, si res distracta fuisset euicta.
679Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 10, 3, 10; 4 (auctor c.482-565)
sed praetor interueniet et rem emendabit, ut, si iudex alteri usum adiudicauerit non uideatur alter qui mercedem accipit non uti, quasi plus faciat qui uidetur frui, quia hoc propter necessitatem fit.
680Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 1, 4; 2 (auctor c.482-565)
Uoluit praetor adstringere eum qui conuenitur ex sua in iudicio responsione, ut uel confitendo uel mentiendo sese oneret, simul etiam portionis, pro qua quisque heres extitit, ex interrogatione certioretur.
681Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 1, 4; 3 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor: 'qui in iure interrogatus responderit' sic accipiendum est apud magistratus populi Romani uel praesides prouinciarum uel alios iudices: ius enim eum solum locum esse, ubi iuris dicendi uel iudicandi gratia consistat, uel si domi uel itinere hoc agat.
682Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 1, 9; 11 (auctor c.482-565)
summatim igitur praetor cognoscere debebit, cum quaeratur, an quis respondere debeat quo iure heres sit, ut, si ualde interesse compererit, plenius responderi iubeat.
683Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 1, 11; 10 (auctor c.482-565)
Quod autem ait praetor 'omnino non respondisse', posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse uideatur, qui ad interrogatum non respondit, id est πρὸς ἔπος.
684Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 1, 12; 3 (auctor c.482-565)
sin autem filius, qui se abstinuit, interrogatus tacuerit, succurrendum est ei: quia hunc qui abstinuit praetor non habet heredis loco.
685Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 3, 1; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Qui seruum seruam alienum alienam recepisse persuasisseue quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo.
686Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 3, 1; 5 (auctor c.482-565)
Quod autem praetor ait 'recepisse', ita accipimus, si susceperit seruum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscondendi causa seruo praestare uel in suo agro uel in alieno loco aedificioue.
687Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 3, 1; 7 (auctor c.482-565)
sed persuadere τῶν μέσων ἐστίν, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit 'dolo malo, quo eum deteriorem faceret': neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid seruo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem.
688Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 3, 3; 2 (auctor c.482-565)
Dolo malo adiecto calliditatem notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, et si lusus gratia fecit, non tenetur.
689Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 5, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, uerberauerit damnumue ei dederit siue quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo.
690Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 5, 1; 7 (auctor c.482-565)
Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, uideamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum uelit agere uel uindicare uel condicere.
691Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 5, 1; 8 (auctor c.482-565)
et est relatum apud Pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto uerum: praetor enim simpliciter ait 'si quid subtractum erit, iudicium non dabo.
692Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 6, 1; 2 (auctor c.482-565)
Aduersus mensorem agrorum praetor in factum actionem proposuit.
693Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 6, 1; 7 (auctor c.482-565)
sed et si mercedem accepit, non omnem culpam eum praestare propter uerba edicti: utique enim scit praetor et mercede eos interuenire.
694Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 6, 5; 6 (auctor c.482-565)
Hoc iudicium latius praetor porrexit: nam et si cuius alterius rei mensuram falsam renuntiauisse dicetur, haec actio competit.
695Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 7, 2; 8 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Siue homo mortuus ossaue hominis mortui in locum purum alterius aut in id sepulchrum, in quo ius non fuerit, illata esse dicentur.
696Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 7, 2; 10 (auctor c.482-565)
De ea autem illatione praetor sensit, quae sepulturae causa fit.
697Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 7, 8; 3 (auctor c.482-565)
Si locus religiosus pro puro uenisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res pertinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat.
698Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 7, 8; 4 (auctor c.482-565)
Si in locum publicis usibus destinatum intulerit quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absoluendus est.
699Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 7, 12; 5 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Quod funeris causa sumptus factus erit, eius reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, iudicium dabo.
700Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 7, 16; 2 (auctor c.482-565)
In eum, ad quem dotis nomine quid peruenerit, dat praetor funerariam actionem: aequissimum enim uisum est ueteribus mulieres quasi de patrimoniis suis ita de dotibus funerari et eum, qui morte mulieris dotem lucratur, in funus conferre debere, siue pater mulieris est siue maritus.
701Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 8, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Quo quaue illi mortuum inferre inuito te ius est, quo minus illi eo eaue mortuum inferre et ibi sepelire liceat, uim fieri ueto.
702Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 11, 8, 1; 7 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Quo illi ius est inuito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum sine dolo malo aedificare liceat, uim fieri ueto.
703Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 1, 1; 3 (auctor c.482-565)
Quoniam igitur multa ad contractus uarios pertinentia iura sub hoc titulo praetor inseruit, ideo rerum creditarum titulum praemisit: omnes enim contractus, quos alienam fidem secuti instituimus, conplectitur: nam, ut libro primo quaestionum Celsus ait, credendi generalis appellatio est: ideo sub hoc titulo praetor et de commodato et de pignore edixit.
704Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 1, 1; 5 (auctor c.482-565)
rei quoque uerbum ut generale praetor elegit.
705Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 1, 21; 2 (auctor c.482-565)
Quidam existimauerunt neque eum, qui decem peteret, cogendum quinque accipere et reliqua persequi, neque eum, qui fundum suum diceret, partem dumtaxat iudicio persequi: sed in utraque causa humanius facturus uidetur praetor, si actorem compulerit ad accipiendum id quod offeratur, cum ad officium eius pertineat lites deminuere.
706Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 3; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Si is cum quo agetur condicione delata iurauerit'.
707Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 3; 4 (auctor c.482-565)
nec frustra adicitur 'condicione delata': nam si reus iurauit nemine ei iusiurandum deferente, praetor id iusiurandum non tuebitur: sibi enim iurauit: alioquin facillimus quisque ad iusiurandum decurrens nemine sibi deferente iusiurandum oneribus actionum se liberabit.
708Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 3; 6 (auctor c.482-565)
Sed et si de condicione personae fuerit iuratum, praetor iusiurandum tuebitur: ut puta detuli iusiurandum et iurasti in potestate mea te non esse: tuendum erit iusiurandum.
709Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 5; 3 (auctor c.482-565)
omne enim omnino licitum iusiurandum, per quod uoluit quis sibi iurari, idoneum est et si ex eo fuerit iuratum, praetor id tuebitur.
710Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 7; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Eius rei, de qua iusiurandum delatum fuerit, neque in ipsum neque in eum ad quem ea res pertinet actionem dabo.
711Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 34; 13 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'eum, a quo iusiurandum petetur, soluere aut iurare cogam': alterum itaque eligat reus, aut soluat aut iuret: si non iurat, soluere cogendus erit a praetore.
712Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 34; 14 (auctor c.482-565)
Datur autem et alia facultas reo, ut, si malit, referat iusiurandum: et si is qui petet condicione iurisiurandi non utetur, iudicium ei praetor non dabit.
713Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 2, 42; 6 (auctor c.482-565)
sin uero creditor quidem se mutuam dedisse contendebat, pupillus autem hoc solo defendebatur, quod tutor eius non interuenisset et hoc tale iusiurandum interpositum, est, hoc casu fideiussorem praetor non tuebitur.
714Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 13, 5, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hoc edicto praetor fauet naturali aequitati: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam graue est fidem fallere.
715Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 13, 5, 1; 3 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Qui pecuniam debitam constituit'.
716Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 13, 5, 16; 4 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'si appareat eum qui constituit neque soluere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum est.
717Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 13, 6, 1; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Quod quis commodasse dicetur, de eo iudicium dabo.
718Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 13, 6, 5; 19 (auctor c.482-565)
Interdum plane dolum solum in re commodata qui rogauit praestabit, ut puta si quis ita conuenit: uel si sua dumtaxat causa commodauit, sponsae forte suae uel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, uel si quis ludos edens praetor scaenicis commodauit, uel ipsi praetori quis ultro commodauit.
719Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 14, 1, 1; 15 (auctor c.482-565)
Non autem ex omni causa praetor dat in exercitorem actionem, sed eius rei nomine, cuius ibi praepositus fuerit, id est si in eam rem praepositus sit, ut puta si ad onus uehendum locatum sit aut aliquas res emerit utiles nauiganti uel si quid reficiendae nauis causa contractum uel impensum est uel si quid nautae operarum nomine petent.
720Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 14, 1, 1; 42 (auctor c.482-565)
Quamquam autem, si cum magistro eius gestum sit, dumtaxat polliceatur praetor actionem, tamen, ut Iulianus quoque scribsit, etiamsi cum ipso exercitore sit contractum, pater dominusue in solidum tenebitur.
721Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 14, 4, 7; 5 (auctor c.482-565)
Pedius refert audien dum eum, quae sententia habet aequitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem praetor debebit dare, cuius interuentu tribuantur merces peculiares.
722Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 14, 5, 2; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'In eum, qui emancipatus aut exheredatus erit quiue abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum moritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue sua uoluntate siue iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, siue in peculium ipsius siue in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere potest.
723Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 1, 1; 2 (auctor c.482-565)
Ordinarium praetor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem, sic deinde ad hunc peruenire, ubi de peculio datur actio.
724Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 1, 3; 2 (auctor c.482-565)
Licet tamen praetor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit, polliceatur actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum seruo hereditario contractum sit ante aditam hereditatem.
725Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 1, 21; 2 (auctor c.482-565)
Summa cum ratione etiam hoc peculio praetor imputauit, quod dolo malo domini factum est, quo minus in peculio esset.
726Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 1, 27; 6 (auctor c.482-565)
Si seruus alienatus sit, quamuis in eum, qui alienauerit, intra annum praetor de peculio actionem polliceatur, tamen nihilo minus et in nouum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum adquisierit peculium an quod pariter cum eo emerit uel ex donatione acceperit eidem concesserit.
727Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 1, 30; 13 (auctor c.482-565)
In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim post tempus de dolo actionis non patietur dolum malum obici praetor, quoniam nec de dolo actio post statutum tempus datur.
728Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 2, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Post mortem eius qui in alterius potestate fuerit.
729Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 2, 1; 6 (auctor c.482-565)
Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte uel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem.
730Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 15, 2, 3; 2 (auctor c.482-565)
Definitione peculii interdum utendum est etiam, si seruus in rerum natura esse desiit et actionem praetor de peculio intra annum dat: nam et tunc et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam (quamquam iam desiit morte serui uel manumissione esse peculium), ut possit ei accedere ut peculio fructibus uel pecorum fetu ancillarumque partubus et decedere, ueluti si mortuum sit animal uel alio quolibet modo perierit.
731Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 16, 3, 1; 3 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Quod neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo.
732Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 16, 3, 1; 4 (auctor c.482-565)
' Merito has causas deponendi separauit praetor, quae continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex uoluntate proficiscentem.
733Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 19, 5, 11; 3 (auctor c.482-565)
sed et eas actiones, quae legibus proditae sunt, si lex iusta ac necessaria sit, supplet praetor in eo quod legi deest: quod facit in lege Aquilia reddendo actiones in factum accommodatas legi Aquiliae, idque utilitas eius legis exigit.
734Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 20, 1, 11; 5 (auctor c.482-565)
et scribit Papinianus libro undecimo responsorum tuendum creditorem et si uelit cum creditore proprietarius agere 'non esse ei ius uti frui inuito se', tali exceptione eum praetor tuebitur: 'si non inter creditorem et eum ad quem usus fructus pertinet conuenerit, ut usus fructus pignori sit': nam et cum emptorem usus fructus tuetur praetor, cur non et creditorem tuebitur?
735Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 20, 1, 18; 2 (auctor c.482-565)
Si ab eo, qui Publiciana uti potuit quia dominium non habuit, pignori accepi, sic tuetur me per Seruianam praetor, quemadmodum debitorem per Publicianam.
736Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 20, 4, 9; 3 (auctor c.482-565)
consultus, an aduersus hunc creditorem petentem Erotem locatorem praetor tueri deberet, respondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa Eros esse coepisset, ut inuito locatore ius pignoris in eo solui non posset, potiorem eius causam habendam.
737Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 22, 1, 38; 7 (auctor c.482-565)
In Fabiana quoque actione et Pauliana, per quam quae in fraudem creditorum alienata sunt reuocantur, fructus quoque restituuntur: nam praetor id agit, ut perinde sint omnia, atque si nihil alienatum esset: quod non est iniquum (nam et uerbum 'restituas', quod in hac re praetor dixit, plenam habet significationem), ut fructus quoque restituantur.
738Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 22, 1, 38; 8 (auctor c.482-565)
Et ideo cum restitui praetor uult, ueluti in interdicto unde ui, etiam fructus sunt restituendi.
739Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 22, 3, 8; 2 (auctor c.482-565)
Si filius in potestate patris esse neget, praetor cognoscit, ut prior doceat filius, quia et pro pietate quam patri debet praestare hoc statuendum est et quia se liberum esse quodammodo contendit: ideo enim et qui ad libertatem proclamat, prior docere iubetur.
740Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 22, 6, 1; 3 (auctor c.482-565)
Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur, non cedit ei tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis heredibus bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure errat.
741Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 4, 1; 16 (auctor c.482-565)
quod si negauerit, tunc secundum hoc rescriptum praetor debebit obstetrices adhibere.
742Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 4, 1; 18 (auctor c.482-565)
Item praetor domum honestae matronae eligere debet, in qua mulier ueniat, ut possit inspici.
743Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 4, 1; 27 (auctor c.482-565)
De inspiciendo uentre custodiendoque partu sic praetor ait: 'Si mulier mortuo marito praegnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratoriue eorum bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si uelint, quae uentrem inspicient.
744Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 4, 1; 50 (auctor c.482-565)
Quod autem praetor ait causa cognita se possessionem non daturum uel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quae praetor seruari uoluit, non obsit partui.
745Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 4, 1; 51 (auctor c.482-565)
quale est enim, si quid ex his, quae leuiter obseruanda praetor edixit, non sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et secundum eum et obseruari uentrem et partum et infantem oportet.
746Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 4, 2; 3 (auctor c.482-565)
Sed hoc aliquando remittere praetor debet, si non malitia, sed imperitia mulieris factum fuerit, ne uenter inspiceretur aut partus custodiretur.
747Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 5, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hoc edicto rectissime praetor prospexit, ne, dum in fauorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat: Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo malo transtulit.
748Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 5, 1; 3 (auctor c.482-565)
non solum mulierem praetor coercet, uerum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit eius qui experitur.
749Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 5, 1; 4 (auctor c.482-565)
Necessario praetor adiecit, ut, qui per dolum uenit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non praetoria potestate uel manu ministrorum, sed melius et ciuilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit.
750Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 6, 1; 6 (auctor c.482-565)
Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra non, uidelicet quasi poenalem.
751Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 6, 1; 7 (auctor c.482-565)
Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor actionem pollicetur.
752Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 25, 6, 1; 8 (auctor c.482-565)
In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam ueniret.
753Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 1, 13; 3 (auctor c.482-565)
Est etiam adiutor tutelae, quem solet praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt sufficere administrationi tutelae, ita tamen ut suo periculo eum constituant.
754Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 2, 17; 3 (auctor c.482-565)
sed recte praetor etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi uelint satisdare: nam et si ipsi parati sunt satisdare, non debent excludi alterius oblatione, sed impleta uidelicet ab omnibus satisdatione omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere, securus esset.
755Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 2, 20; 3 (auctor c.482-565)
Testamento quemlibet possumus tutorem dare, siue is praetor siue consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat.
756Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 2, 28; 4 (auctor c.482-565)
Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed uoluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur.
757Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 5; 2 (auctor c.482-565)
Tutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec uoluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat.
758Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 5; 3 (auctor c.482-565)
denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis.
759Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 6; 2 (auctor c.482-565)
Si filio puberi pater tutorem aut impuberi curatorem dederit, citra inquisitionem praetor eos confirmare dedebit.
760Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 8; 2 (auctor c.482-565)
In confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an durauerit patris uoluntas: quod in facili est, si proximo mortis tempore tutores non iure uel curatores scripserit pater.
761Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 10; 2 (auctor c.482-565)
utilitatem pupillorum praetor sequitur, non scripturam testamenti uel codicillorum.
762Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 10; 3 (auctor c.482-565)
nam patris uoluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore comperta habet.
763Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 3, 10; 5 (auctor c.482-565)
nempe non sequitur primam uoluntatem praetor, a qua pater discessit.
764Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 5, 4; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ipse se tutorem dare non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius ex sua sententia fieri potest.
765Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 5, 8; 3 (auctor c.482-565)
Si praetor uel praeses prouinciae in furore aut dementia constitutus dederit tutorem, non puto ualere: quamuis enim praetor uel praeses sit nec furor ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit momenti.
766Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 5, 27; 2 (auctor c.482-565)
Pupillo, qui tam Romae quam in prouincia facultates habet, rerum quae sunt Romae praetor, prouincialium praeses tutorem dare potest.
767Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 3; 2 (auctor c.482-565)
Si plures curatores dati sunt, Pomponius libro sexagesimo octauo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est.
768Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 3; 3 (auctor c.482-565)
Si parens uel pater qui in potestate habet destinauerit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putauit, meritoque parentis statur uoluntati, qui utique recte filio prospexit.
769Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 3; 4 (auctor c.482-565)
tantundem praetor facit et de his, quos parens destinauit testamento, ipse autem confirmauit, ut, si parens declarauit, quem uelit tutelam administrare, ille solus administret.
770Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 3; 8 (auctor c.482-565)
Quamuis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui testator delegauit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor uiginti quinque annis, uel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae uitae uel frugi uidebatur, deinde postea idem coepit male conuersari ignorante testatore, uel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est.
771Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 3; 12 (auctor c.482-565)
Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreuerit: praetor igitur iubebit eos conuocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret.
772Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 7; 22 (auctor c.482-565)
sed et si negauit apud se esse pecuniam et praetor pronuntiauit contra eum, legitimas soluere debebit, uel si moram depositioni fecit et praetor irrogauit ei legitimas.
773Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 7, 44; 3 (auctor c.482-565)
Sed si pupillus post pubertatem rationibus a tutore acceptis reliquationem eius secutus usuras acceptauerit, priuilegium suum non amittit in bonis tutoris uenditis: praetor enim priuilegium ei seruare debet.
774Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 8, 17; 2 (auctor c.482-565)
Si tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet eum praetor cogere, primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc iacturam consequitur.
775Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 10, 1; 7 (auctor c.482-565)
ergo et si praetor mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui mandata est: cum enim sit in prouincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, cui a praetore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere.
776Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 10, 1; 16 (auctor c.482-565)
potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat diui Seueri: et si qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus uerecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.
777Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 26, 10, 4; 6 (auctor c.482-565)
Si praetor sententia sua non remouerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse.
778Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 1, 32; 6 (auctor c.482-565)
respondi: qui non iure datus tutor uel curator a patre, confirmatus a praetore excusationis beneficio uti maluit, repellendus est a legato: idque et Scaeuolae nostro placuit: nam praetor, qui eum confirmat tutorem, defuncti sequitur iudicium.
779Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 1, 34; 2 (auctor c.482-565)
Ex his apparet non esse his similem eum, quem praetor tutorem dedit, cum posset uti inmunitate: hic enim nihil contra iudicium fecit testatoris.
780Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 1, 37; 3 (auctor c.482-565)
praetor ita decreuit: 'si legitimum tutorem habenti tutor datus es, non est tibi necessaria excusatio'.
781Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 2, 1; 2 (auctor c.482-565)
Solet praetor frequentissime adiri, ut constituat, ubi filii uel alantur uel morentur, non tantum in postumis, uerum omnino in pueris.
782Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 2, 1; 3 (auctor c.482-565)
Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a uoluntate patris recedit praetor.
783Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 2, 1; 5 (auctor c.482-565)
Quamuis autem praetor recusantem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat etiam inuitum cogere, ut puta libertum, parentem uel quem alium de adfinibus cognatisue.
784Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 2, 2; 3 (auctor c.482-565)
Modus autem, si quidem praetor arbitratus est, is seruari debet, quem praetor statuit: si uero praetor non est aditus, pro modo facultatium pupilli debet arbitrio iudicis aestimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quantum dedit, si plus aequo dedit.
785Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 2, 2; 4 (auctor c.482-565)
Hoc amplius et si praetor modum alimentis statuit, uerumtamen ultra uires facultatium est quod decretum est nec suggessit praetori de statu facultatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur iam decreta aut non tanta decernerentur.
786Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 2, 6; 2 (auctor c.482-565)
Si absens sit tutor et alimenta pupillus desideret, si quidem neglegentia et nimia cessatio in administratione tutoris obiciatur, quae etiam ex hoc arguatur, quod per absentiam eius deserta derelictaque sunt pupilli negotia, euocatis adfinibus atque amicis tutoris praetor edicto proposito causa cognita etiam absente tutore uel remouendum eum, qui dignus tali nota uidebitur, decernet uel adiungendum curatorem: et ita qui datus erit, expediet alimenta pupillo.
787Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 4, 1; 2 (auctor c.482-565)
Contrariam tutelae actionem praetor proposuit induxitque in usum, ut facilius tutores ad administrationem accederent scientes pupillum quoque sibi obligatum fore ex sua administratione.
788Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 5, 1; 2 (auctor c.482-565)
Protutelae actionem necessario praetor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an uero quasi tutor pro tutore administrauerit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut siue tutor est siue non sit qui gessit, actione tamen teneretur.
789Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 6, 1; 9 (auctor c.482-565)
Idem Pomponius scribit, etiamsi pro tutore negotia gerens auctoritatem accommodauerit, nihilo minus hoc edictum locum habere, nisi forte praetor decreuit ratum se habiturum id, quod his auctoribus gestum est: tunc enim ualebit per praetoris tuitionem, non ipso iure.
790Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 6, 1; 10 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'si id actor ignorauit, dabo in integrum restitutionem'.
791Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 6, 7; 2 (auctor c.482-565)
Nouissime praetor ait: 'in eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur'.
792Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 6, 7; 5 (auctor c.482-565)
Quod ait praetor 'quanti ea res erit', magis puto non poenam, sed ueritatem his uerbis contineri.
793Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 8, 1; 6 (auctor c.482-565)
Neque praetor neque quis alius, cui tutoris dandi ius est, hac actione tenebitur.
794Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 1; 4 (auctor c.482-565)
quod si forte aes alienum tantum erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolui, tunc praetor urbanus uir clarissimus adeatur, qui pro sua religione aestimet, quae possunt alienari obligariue debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit probari obreptum esse praetori.
795Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 5; 22 (auctor c.482-565)
Idem praetor aestimare debebit, utrum uendere potius an obligare permittat nec non illud uigilanter obseruare, ne plus accipiatur sub obligatione praediorum faenoris, quam quod opus sit ad soluendum aes alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter modicum aes alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor uel minus utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem.
796Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 5; 25 (auctor c.482-565)
Illud quaeri potest, si praetor aditus permiserit distrahi possessionem prouincialem, an ualeat quod fecit.
797Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 5; 28 (auctor c.482-565)
Si aes alienum non interueniat, tutores tamen allegent expedire haec praedia uendere et uel alia comparare uel certe istis carere, uidendum est, an praetor eis debeat permittere.
798Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 7; 7 (auctor c.482-565)
Si pater uel parens tutor sit alicui ex liberis, an praetor adeundus sit, si obligare uelit?
799Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 7; 8 (auctor c.482-565)
et magis est ut debeat: pronior tamen esse debet praetor ad consentiendum patri.
800Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 7; 9 (auctor c.482-565)
Si praetor tutoribus permiserit uendere, illi obligauerint uel contra, an ualeat quod actum est?
801Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 9, 7; 11 (auctor c.482-565)
Quid ergo si praetor ita decreuerit 'uendere obligareue permitto', an possit liberum arbitrium habere, qui faciat?
802Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 10, 13; 2 (auctor c.482-565)
Saepe ad alium e lege duodecim tabularum curatio furiosi aut prodigi pertinet, alii praetor administrationem dat, scilicet cum ille legitimus inhabilis ad eam rem uideatur.
803Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 10, 16; 2 (auctor c.482-565)
Si furioso puberi quamquam maiori annorum uiginti quinque curatorem pater testamento dederit, eum praetor dare debet secutus patris uoluntatem: manet enim ea datio curatoris apud praetorem, ut rescripto diui Marci continetur.
804Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 10, 16; 3 (auctor c.482-565)
His consequens est, ut et si prodigo curatorem dederit pater, uoluntatem eius sequi debeat praetor eumque dare curatorem.
805Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 27, 10, 16; 4 (auctor c.482-565)
sed utrum omnimodo, an ita, si futurum esset, ut, nisi pater aliquid testamento cauisset, praetor ei bonis interdicturus esset?
806Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 5, 23; 4 (auctor c.482-565)
Item si condicioni heres parere non poterit, quam in sua potestate non habebit, ueluti institutione collata in alterius factum aut quendam casum, 'si ille' puta 'consul factus fuerit', tunc postulantibus creditoribus constituet praetor, nisi intra certum tempus hereditas optigerit aditaque fuerit, se bona defuncti creditoribus possidere iussurum et interim quae urguebunt per procuratores distrahi iussurum.
807Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 5, 91; 2 (auctor c.482-565)
testamento domini seruus sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini detexit eumque praetor mereri libertatem decreuit.
808Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 6, 2; 11 (auctor c.482-565)
Ego etiam, si minor uiginti quinque annis adeundae hereditatis causa fuerit restitutus, puto proficere secundis tabulis, ut praetor utiles actiones decernat substituto.
809Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 7, 8; 3 (auctor c.482-565)
uoluit ergo eum, cui sub iurisiurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum contemptu religionis, alii perquam timidi metu diuini numinis usque ad superstitionem, ne uel hi uel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime interuenit.
810Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 1; 4 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'si tempus ad deliberandum petet, dabo'.
811Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 7; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'Si pupilli pupillae no mine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse uidebitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni uiri arbitratu uetabo'.
812Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 7; 3 (auctor c.482-565)
Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pupilli petitur tempus ad deliberandum.
813Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 7; 5 (auctor c.482-565)
his uerbis praetor non tantum alienationem impedit, uerum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit.
814Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 7; 6 (auctor c.482-565)
In causae autem cognitione hoc uertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat.
815Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 7; 10 (auctor c.482-565)
ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.
816Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 8, 10; 2 (auctor c.482-565)
Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos obseruaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore deliberationis edicit, uidelicet ut a primo quoque ad sequentem translata hereditate quam primum inueniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere.
817Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 2, 30; 6 (auctor c.482-565)
idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor uentrem mittit in possessionem.
818Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 2, 71; 7 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'si per eum eamue factum erit, quo quid ex ea hereditate amoueretur'.
819Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 2, 71; 9 (auctor c.482-565)
Non dixit praetor 'si quid amouerit', sed 'si per eum eamue factum erit, quo quid ex ea amoueretur': siue ergo ipse amouerit siue amouendum curauerit, edictum locum habebit.
820Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 2, 71; 11 (auctor c.482-565)
Ait praetor 'quo quid ex ea amoueretur': siue autem una res siue plures fuerint amotae, edicto locus est, siue ex ea hereditate sint siue ad eam hereditatem pertineant.
821Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 3, 1; 2 (auctor c.482-565)
Omnibus, quicumque desiderant tabulas testamenti inspicere uel etiam describere, inspiciendi describendique potestatem facturum se praetor pollicetur: quod uel suo uel alieno nomine desideranti tribuere eum manifestum est.
822Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 3, 2; 9 (auctor c.482-565)
Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi uel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest.
823Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 3, 8; 2 (auctor c.482-565)
Pupillares tabulas, etiamsi non fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur.
824Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 4, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor uoluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemue eius possident ad hoc, ut eos circumueniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur.
825Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 4, 4; 5 (auctor c.482-565)
Quamquam de heredibus institutis uideatur praetor loqui, attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conueniri debet.
826Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 4, 6; 12 (auctor c.482-565)
Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam siue inuenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque permississe ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi interuenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum.
827Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 4, 22; 3 (auctor c.482-565)
cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis uero quae ita data est rationem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dare.
828Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 4, 22; 4 (auctor c.482-565)
Quare et si ita scriptum fuisset: 'Titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto' et Titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem praetor Stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare.
829Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 4, 24; 4 (auctor c.482-565)
Sed hoc et in eo qui pubes est plerique putant obseruandum, ut pro qua parte possideat, teneatur, quamuis praetor perinde in eum det actionem, atque si adisset hereditatem.
830Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 5, 5; 3 (auctor c.482-565)
Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere.
831Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 5, 12; 2 (auctor c.482-565)
Si seruus a testatore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est non impediri libertatem.
832Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 29, 5, 25; 6 (auctor c.482-565)
palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera conuictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum.
833Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 30, 1, 89; 3 (auctor c.482-565)
praetor enim permittendo his, qui in potestate fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissent.
834Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 30, 1, 121; 3 (auctor c.482-565)
nam et cum dicit praetor: 'uentrem cum liberis in possessionem esse iubeo', etsi non sint liberi, uenter in possessionem mittetur.
835Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 31, 1, 76; 14 (auctor c.482-565)
Non iure tutori dato mater legauit: si consentiat, ut decreto praetoris confirmetur, et praetor non idoneum existimet, actio legati non denegabitur.
836Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 32, 1, 12; 3 (auctor c.482-565)
' Pegasus inutile fideicommissum esse ait, quia genus artificii adiectum non esset: sed praetor aut arbiter ex uoluntate defuncti et aetate et condicione et natura ingenioque eius, cui relictum erit, statuet, quod potissimum artificium heres docere eum sumptibus suis debeat.
837Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 32, 1, 50; 7 (auctor c.482-565)
Item si furioso uel prodigo uel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur.
838Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 1, 7; 10 (auctor c.482-565)
nec tamen semper uoluntas eius aut iussum conseruari debet, ueluti si praetor doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter uitium, quod pater forte ignorauit in eis personis esse, apud quas morari iussit.
839Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 2, 29; 2 (auctor c.482-565)
Si quis usum fructum legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa: licet iure ciuili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usus fructus, quod huic ipso iure adquisitus est, tamen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem seruetur, quod futurum esset, si ei, cui, ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adquisitus fuisset.
840Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 5, 6; 3 (auctor c.482-565)
ne uenditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere.
841Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 5, 6; 5 (auctor c.482-565)
quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet.
842Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 5, 6; 6 (auctor c.482-565)
et quid si die praeterito, quem finierit praetor, heres aliquos ex seruis uel omnes manumiserit?
843Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 5, 6; 7 (auctor c.482-565)
nonne praetor eorum tuebitur libertatem?
844Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 33, 5, 13; 4 (auctor c.482-565)
Pomponius scribit emptore hereditatis postulante, ut is, cui serui optio legata sit, optet, uidendum esse, an praetor ut id faciat cogere debeat legatarium, quemadmodum si heres institutus id postularet, quia potest per heredem id emptor consequi: et quare non possit, non uideo.
845Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 34, 2, 35; 4 (auctor c.482-565)
Item quaero, si lite contestata praetor ita pronuntiauit, ut materia praestetur, an tutores audiendi sint ab hac sententia pupillum, aduersus quem pronuntiatum est, apud successorem eius in integrum restituere uolentes.
846Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 1, 4; 2 (auctor c.482-565)
Si his legatum est, quibus patronus legata praestat, temperare debet praetor condicionem, ut et patrono et heredibus scriptis pro portione dentur condicionis explendae gratia.
847Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 1, 71; 5 (auctor c.482-565)
huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeuiam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege inuitari.
848Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 1, 92; 3 (auctor c.482-565)
et retineo me dixisse defici eos a petitione fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad libertatem tuetur ut seruos.
849Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 2, 39; 2 (auctor c.482-565)
Aeris alieni loco deducuntur non solum pretia eorum, quibus libertas data est, et eorum, qui supplicio sunt adfecti, sed et eius, quem praetor propter indicium proditae mortis uel detectae eorum coniurationis libertate donauit.
850Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 3, 1; 2 (auctor c.482-565)
Si cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subuenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det dolusque malus ab eo afuturus sit.
851Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 3, 4; 2 (auctor c.482-565)
Haec autem satisdatio locum habet, si iusta causa esse uidebitur: nam iniquum erat omnimodo caueri nondum illata controuersia litis, cum possint ei lusoriae minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cognitionem suam reuocat.
852Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 13; 9 (auctor c.482-565)
Tempestiuum est requirere, per quem quis cogatur adire et restituere hereditatem: ueluti si praetor aut consul fuerit heres institutus suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere?
853Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 13; 10 (auctor c.482-565)
et dicendum est praetorem quidem in praetorem uel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si iurisdictioni se subiciant, solet praetor in eos ius dicere.
854Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 13; 11 (auctor c.482-565)
sed et si ipse praetor heres institutus suspectam dicat, ipse se cogere, non poterit, quia triplici officio fungi non potest et suspectam dicentis et coacti et cogentis.
855Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 26; 5 (auctor c.482-565)
sed an ea uoluntas fuit patris familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam heredibus praestaretur, praetor aestimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri.
856Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 65; 16 (auctor c.482-565)
Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc restituta hereditate transferat eas ex senatus consulto.
857Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 65; 17 (auctor c.482-565)
Si uero nominis ferendi condicio est, quam praetor exigit, recte quidem facturus uidetur, si eam expleuerit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit praetor.
858Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 67; 9 (auctor c.482-565)
Cum praetor cognita causa per errorem uel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem.
859Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 2, 5; 5 (auctor c.482-565)
Sed si ea condicio fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit: Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur.
860Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 3, 1; 2 (auctor c.482-565)
Legatorum nomine satisdari oportere praetor putauit, ut, quibus testator dari fieriue uoluit, his diebus detur uel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.
861Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 3, 1; 4 (auctor c.482-565)
Nec sine ratione hoc praetori uisum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum uenire praetor uoluit.
862Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 3, 5; 7 (auctor c.482-565)
sed praetor quidem in omnium rerum possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi seruandi gratia esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cauere non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cauendi fratribus ex forma iurisdictionis, quod ex portione fratris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, se restituturos.
863Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 3, 11; 2 (auctor c.482-565)
Si legatariis, qui aduersus me in possessionem legatorum seruandorum causa missi sunt, procurator uel quis alius meo nomine cauerit, perinde mihi praetor accommodat interdictum, quo iubeantur discedere legatarii possessione, ac si ego cauissem.
864Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 3, 13; 2 (auctor c.482-565)
Ei quoque, cui legatorum actio datur in eum, qui praetermissa institutione ab intestato possidet hereditatem, legatorum satisdatur et, nisi satisdabitur, in possessionem legatorum seruandorum causa mittitur: nam haec quoque praetor perinde salua esse uult atque ea quae iure ciuili debentur.
865Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 4, 1; 10 (auctor c.482-565)
Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus caueat, sed contentus fuit per legatarium uel fideicommissarium non stare, quo minus ei caueatur.
866Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 4, 13; 2 (auctor c.482-565)
Quamuis minima res legata sit uel per fideicommissum relicta, tamen, si non soluatur ab herede uel eo nomine caueatur, cum caueri oporteat, in possessionem omnium bonorum, quae ex ea hereditate sunt, legatarium siue fideicommissarium praetor legatorum seruandorum causa mittit.
867Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 1, 6; 2 (auctor c.482-565)
Sed cum patrono quidem contra tabulas certae partis bonorum possessionem praetor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius partis: conuenit non esse ius adcrescendi.
868Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 1, 6; 5 (auctor c.482-565)
quamuis enim iure ciuili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem praetor.
869Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 1, 7; 2 (auctor c.482-565)
Seruus bonorum possessionem recte admittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret.
870Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 1; 8 (auctor c.482-565)
Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor (siue igitur emancipati sunt siue alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptiui patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.
871Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 8; 2 (auctor c.482-565)
Non putauit praetor exheredatione notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure ciuili testamenta parentium turbant: sane si uelint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio.
872Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 8; 19 (auctor c.482-565)
In adoptionem datos filios non summoueri praetor uoluit, modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum extranei sunt.
873Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 13; 2 (auctor c.482-565)
Cum emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et praedia et seruos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco con stituit.
874Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 14; 3 (auctor c.482-565)
sed illud obseruandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessionem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur.
875Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 20; 5 (auctor c.482-565)
sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti (ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse uideatur), redit res ad intestati exitum, ut aduersus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum praetor in parte dimidia tueatur.
876Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 4, 20; 7 (auctor c.482-565)
sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi querellae contra emancipatum mouendae.
877Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 5, 1; 3 (auctor c.482-565)
Generaliter parentes et liberos praetor excepit nec gradus liberorum parentiumue enumerauit: in infinitum igitur eis praestabitur.
878Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 5, 3; 3 (auctor c.482-565)
Liberis autem tantum et parentibus praetor prospexit, non etiam fratri et sorori conseruauit legatum.
879Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 5, 5; 5 (auctor c.482-565)
Omnibus autem liberis praestari legata praetor uoluit exceptis his liberis, quibus bonorum possessionem praetor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bonorum possessionem, non putat legatorum eos persecutionem habere.
880Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 5, 8; 11 (auctor c.482-565)
Non solum autem dotem praelegatam praetor complectitur, uerum etiam si pro dote aliquid fuerit relictum, ut puta si dos in rebus sit et pro rebus ei quantitas relinquatur uel contra: dum tamen hoc nominetur, quod pro dote relinquitur.
881Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 5, 15; 9 (auctor c.482-565)
et complures putant certis personis et eum praestare debere, quod puto uerius esse: nam et praetor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui contra tabulas petere potuerunt.
882Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 1; 2 (auctor c.482-565)
Hic titulus manifestam habet aequitatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.
883Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 1; 4 (auctor c.482-565)
Plane si minorem uel alium, quem restituere in integrum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit.
884Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 1; 12 (auctor c.482-565)
quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra uirilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est.
885Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 1; 13 (auctor c.482-565)
Iubet autem praetor ita fieri collationem, ut recte caueatur: caueri autem per satisdationem oportere Pomponius ait.
886Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 2; 7 (auctor c.482-565)
et plerique putant ea, quae sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis uerbis intellegendum est, quibus praetor uiri boni arbitratu iubet conferri bona: uir autem bonus non sit arbitraturus conferendum id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere.
887Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 3; 2 (auctor c.482-565)
Praetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet.
888Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 6, 8; 2 (auctor c.482-565)
Nonnumquam praetor uariantem non repellit et consilium mutantis non aspernatur.
889Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 7, 1; 2 (auctor c.482-565)
Quamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat.
890Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 8, 1; 2 (auctor c.482-565)
Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat.
891Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 8, 1; 13 (auctor c.482-565)
Liberos autem non omnes simul uocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus.
892Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 8, 1; 25 (auctor c.482-565)
Emancipatus filius si quidem nepotes in aui potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, uoluit eum praetor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia ueniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit.
893Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 8, 2; 2 (auctor c.482-565)
Nihil in hac parte edicti cauit praetor, ut legata exceptis personis nepos praestet: sed potest superior sermo et ad hunc casum referri.
894Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 9, 1; 2 (auctor c.482-565)
Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit.
895Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 9, 1; 14 (auctor c.482-565)
Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit.
896Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 9, 1; 23 (auctor c.482-565)
Si ea, quae in possessionem uult ire, uxor negetur uel nurus uel esse uel fuisse uel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad exemplum Carboniani edicti.
897Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 9, 1; 27 (auctor c.482-565)
Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis uentri quoque subuenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod fauorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc fauetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, uerum etiam rei publicae nascitur.
898Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 9, 7; 7 (auctor c.482-565)
Quamuis autem praetor uentrem in possessionem mittat, cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus uenter admittetur ad bonorum possessionem.
899Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 9, 10; 2 (auctor c.482-565)
Postumus natus quocumque tempore, qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere bonorum possessionem: nam et uentrem praetor ex omnibus partibus edicti mittit in possessionem bonorum, non missurus scilicet, si ei nato daturus non esset bonorum possessionem.
900Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 10, 1; 3 (auctor c.482-565)
Eum qui controuersiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet.
901Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 10, 3; 9 (auctor c.482-565)
summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam inuenerit euidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si uero ambiguam causam, hoc est uel modicum pro puero facientem, ut non uideatur euidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem.
902Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 10, 3; 29 (auctor c.482-565)
quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro uicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summouendum: contentus enim esse debet hac praerogatiua, quod possessorem eum praetor tantisper constituit.
903Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 11, 1; 3 (auctor c.482-565)
Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quae nouissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hac sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae ueteres sint.
904Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 11, 1; 11 (auctor c.482-565)
Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur.
905Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 11, 2; 2 (auctor c.482-565)
Aequissimum ordinem praetor secutus est: uoluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum.
906Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 11, 2; 4 (auctor c.482-565)
Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peraeque putauit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec 'si nauis ex Asia uenerit': et quamuis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio et qui emancipatus est necessaria est.
907Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 12, 1; 6 (auctor c.482-565)
Nepos ab auo manumissus dedit se adrogandum patri suo: siue manens in potestate patris decesserit siue manumissus diem suum obeat, solus admittetur auus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex seruitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.
908Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 12, 4; 2 (auctor c.482-565)
Patri qui filium emancipauit de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipulabitur de filio.
909Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 1, 2; 2 (auctor c.482-565)
Hoc edictum praetor proponit coartandae persecutionis libertatis causa impositorum: animaduertit enim rem istam libertatis causa impositorum praestationem ultra excreuisse, ut premeret atque oneraret libertinas personas.
910Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 1, 2; 3 (auctor c.482-565)
Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in libertos et libertas.
911Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 1, 39; 5 (auctor c.482-565)
et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.
912Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 1; 4 (auctor c.482-565)
Et quidem primus praetor Rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, uidelicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus.
913Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 3; 25 (auctor c.482-565)
sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque uoluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
914Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 4; 2 (auctor c.482-565)
Si necem domini detexerit seruus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto libertatem consecutum nullius esse libertum.
915Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 15; 2 (auctor c.482-565)
Idem est et si crimen quidem, quod in liberto probatum est, meruerat capitis poenam, benignius autem punitus est libertus, ueluti tantum relegatus: de calumniatore enim sensit praetor.
916Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 16; 12 (auctor c.482-565)
Praeterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se praetor denegaturum ait, uerum etiam si quid proponas ad ipsos per alios peruenturum, ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi.
917Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 20; 2 (auctor c.482-565)
Libertus sub condicione iurisiurandi, quam praetor remittere solet, patronum instituit heredem: non puto dubitandum, quin a bonorum possessione submoueatur: uerum est enim eum heredem factum.
918Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 20; 6 (auctor c.482-565)
Si libertinus filium emancipatum sub condicione heredem instituerit et deficiente condicione substitutus adierit, quaero, utrum patrono aduersus substitutum in partem debitam praetor an emancipato filio in totam hereditatem succurrere debeat.
919Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 20; 9 (auctor c.482-565)
si uero deficiente condicione hereditas ad filium pertineat, emancipatum potius tuebitur praetor aduersus substitutum.
920Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 41; 6 (auctor c.482-565)
si substitutum habebit, aeque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars ad substitutum perueniat ita, ut, si forte seruus redimi potuisset, praestaretur libertas: cessante uero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem praetor, qui de fideicommisso cognoscit, libertatem seruo eum imponere cogat.
921Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 2, 50; 4 (auctor c.482-565)
Sed numquid praetor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere uoluit, ut pretio uberiore percepto uel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatae commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet?
922Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 5, 1; 2 (auctor c.482-565)
Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, siue testamento facto siue intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perueniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.
923Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 5, 2; 2 (auctor c.482-565)
In Fauiana et Caluisiana actione recte dicetur etiam praeteritos fructus uenire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum uult rescindere.
924Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 5, 3; 5 (auctor c.482-565)
Patronum ex asse heredem institutum uolentem Fauiana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Fauiana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.
925Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 6, 1; 2 (auctor c.482-565)
Posteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.
926Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 6, 1; 7 (auctor c.482-565)
Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos uocet.
927Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 6, 1; 13 (auctor c.482-565)
Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.
928Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 6, 2; 2 (auctor c.482-565)
Emancipatus praeteritus si contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamuis secundum tabulas bonorum possessio petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde liberi.
929Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 6, 2; 3 (auctor c.482-565)
nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, ex illa parte edicti, unde legitimi uocantur, non solet tueri praetor aduersus scriptos heredes.
930Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 6, 5; 2 (auctor c.482-565)
Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte dimidiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat.
931Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 9, 1; 3 (auctor c.482-565)
e re igitur praetor putauit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an uero bona uacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto.
932Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 10, 10; 2 (auctor c.482-565)
Iuris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inuiti dicere non cogimur.
933Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 14, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'uti me quaque lege senatus consulto bonorum possessionem dare oportebit, ita dabo'.
934Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 15, 2; 7 (auctor c.482-565)
In bonorum possessione, quae pro tribunali datur, illud quaeritur, si sedit quidem praetor pro tribunali, sed postulationibus non dedit: potest dici tempus ad bonorum possessionem non cedere, cum praeses aliis rebus aut militaribus aut custodiis aut cognitionibus fuerit occupatus.
935Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 16, 3; 7 (auctor c.482-565)
si quidem adsignauit praetor, cuius libertus sit, sine dubio eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit, efficietur quidem ciuis Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit seruus et ad legitimam hereditatem ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas.
936Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 16, 8; 2 (auctor c.482-565)
Item praetor edicto suo proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur his, qui defuncto mortis tempore cognati fuerint.
937Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 17, 2; 62 (auctor c.482-565)
quid tamen si dedit eos praetor matris petitionem secutus?
938Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 38, 17, 2; 76 (auctor c.482-565)
sed longum est: nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non fecit: alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos praetor adesse iuberet et suspectos eos remouet, si deessent.
939Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 1; 9 (auctor c.482-565)
Sed si is, cui opus nouum nuntiatum est, ante remissionem aedificauerit, deinde coeperit agere ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo reddere.
940Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 1; 13 (auctor c.482-565)
et ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio priuatorum iussui praetoris anteposita uideatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controuersias eorum dirimeret?
941Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 3; 8 (auctor c.482-565)
mouet, quod quasi inquilinus sum: sed praetor mihi utilem in rem actionem dat, et ideo et seruitutium causa actio mihi dabitur et operis noui nuntiatio debet mihi concedi.
942Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 5; 20 (auctor c.482-565)
Praeterea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putauit operis noui nuntiationem.
943Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 8; 7 (auctor c.482-565)
Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor decernere solet.
944Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 16; 2 (auctor c.482-565)
Si opus nouum praetor iusserit nuntiari, deinde prohibuit, ex priore nuntiatione agi non potest, quasi aduersus edictum eius factum sit.
945Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 19; 2 (auctor c.482-565)
Sciendum est denegata exsecutione operis noui nihilo minus integras legitimas actiones manere, sicut in his quoque causis manent, in quibus ab initio operis noui denuntiationem praetor denegat.
946Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 20; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id restituas'.
947Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 20; 6 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'quod factum est, restitutas'.
948Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 1, 20; 14 (auctor c.482-565)
Deinde ait praetor: 'Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, uim fieri ueto'.
949Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 4; 7 (auctor c.482-565)
Duas ergo res magistratibus municipalibus praetor uel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suae iurisdictioni reseruauit.
950Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 4; 9 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam'.
951Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 4; 18 (auctor c.482-565)
Si tam uicinum urbi municipium sit, ut magistratu se non interponente potuerit praetor uel praeses adiri, potest dici cessare hanc actionem aduersus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore uel praeside desiderare in possessionem mitti.
952Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 7; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'damni infecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iurauerit non calumniae causa id se postulare eumue cuius nomine aget postulaturum fuisse, in eam diem, quam causa cognita statuero, si controuersia erit, dominus sit nec ne qui cauebit, sub exceptione satisdari iubebo.
953Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 13; 28 (auctor c.482-565)
ipse igitur praetor diem dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contingere speratur.
954Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 4 (auctor c.482-565)
Deinde ait praetor: 'de eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari iubebo'.
955Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 5 (auctor c.482-565)
hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi praestituit idcirco, quia in publico fit: cum autem in alieno fiat, satisdationem praetor iniungit.
956Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 8 (auctor c.482-565)
Et quod ait praetor 'deo eo opere', sic accipe de eo damno, quod ex opere fiet.
957Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 10 (auctor c.482-565)
Sed praetor causa cognita tempus pro condicione operis determinabit.
958Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 34 (auctor c.482-565)
Non autem statim ubi misit praetor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc demum, cum iusta causa uidebitur (ergo interuallum aliquod debebit intercedere), quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus uideatur habuisse aut emisso in possessionem et aliquamdiu immorato nemo caueat.
959Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 44 (auctor c.482-565)
Eleganter quaeritur, si, dum praetor de danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an sarciri possit.
960Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 45 (auctor c.482-565)
et missio quidem cessabit: praetor tamen decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caueatur, aut, si putat, quod utiliter actionem daturus sit, decernat.
961Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 52 (auctor c.482-565)
Illud quaeritur, ex quo tempore damni ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem uentum est an uero ex quo praetor decreuit, ut eatur in possessionem.
962Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 15; 57 (auctor c.482-565)
et magis est, ut mitti debeat, et ita Labeo: sed adicit, si, posteaquam decreuerit praetor eum in possessionem mittendum, tunc aedes deciderint: et puto Labeonis sententiam ueram.
963Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 18; 28 (auctor c.482-565)
Non solum autem eum punit praetor, qui in possessione esse, sed etiam eum, qui possidere passus non fuerit, cum alioquin, si is, qui iussu praetoris coeperat possidere et possidendo dominium capere, aut non admissus aut eiectus inde fuerit, utile interdictum unde ui uel Publicianam actionem habere potest.
964Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 18; 29 (auctor c.482-565)
sed si in factum actione egerit, his actionibus experiri non potest, cum praetor id agat, ne damnum faciat actor, non ut in lucro uersetur.
965Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 19; 3 (auctor c.482-565)
Siue aedium uitio siue operis, quod uel in aedibus uel in loco urbano aut rustico, priuato publicoue fiat, damni aliquid futurum sit, curat praetor, ut timenti damnum caueatur.
966Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 38; 5 (auctor c.482-565)
sed dicendum est, ut in domibus quoque maioribus interdum causa cognita praetor statuere debeat, in cuius partis possessionem is, cui non caueatur, mitti debeat.
967Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 44; 2 (auctor c.482-565)
Cum postulassem, ut mihi damni infecti promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur, aedes tuae corruerunt et damnum mihi dederunt: potius esse ait, ut nihil noui praetor constituere debeat et mea culpa damnum sim passus, qui tardius experiri coeperim.
968Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 2, 44; 3 (auctor c.482-565)
at si cum praetor ut promitteres decreuisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset et prius, quam eo uenissem, corruerunt, perinde omnia seruanda esse existimauit, atque si posteaquam in possessionem uenissem damnum datum esset.
969Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 3, 10; 4 (auctor c.482-565)
et placet nihil interesse, utrum praecedat uoluntas aquae ductionem an subsequatur, quia et posteriorem uoluntatem praetor tueri debet.
970Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 4, 1; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'Quod publicanus eius publici nomine ui ademerit quodue familia publicanorum, si id restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo.
971Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 4, 1; 7 (auctor c.482-565)
Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi non et alibi praetor prouiderit furtis damnis ui raptis?
972Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 39, 4, 12; 3 (auctor c.482-565)
idcirco praetor ad compescendam eorum audaciam hoc edictum proposuit: 'Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur: in dominum sine noxae deditione iudicium dabo'.
973Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 1, 14; 2 (auctor c.482-565)
Apud eum, cui par imperium est, manumittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest.
974Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 2, 7; 2 (auctor c.482-565)
Non est omnino necesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu serui manumitti solent, cum aut lauandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusue Caesaris.
975Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 2, 18; 3 (auctor c.482-565)
Apud collegam suum praetor manumittere non potest.
976Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 5; 2 (auctor c.482-565)
In fideicommissariis libertatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et seruus eius fuit, aut heredis, si seruus heredis sit.
977Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 20; 2 (auctor c.482-565)
Apud Iulianum ita scriptum est: 'si heres rogatus seruum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit manumittere, et, si latitabit uel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit.
978Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 22; 6 (auctor c.482-565)
Cum si qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa abest aut latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii fideicommissam libertatem competere.
979Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 24; 32 (auctor c.482-565)
et fortassis quis recte dixerit ordinem scripturae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambitionis uel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet.
980Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 26; 15 (auctor c.482-565)
Subuentum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus diui Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec uerba: 'si hi, a quibus libertatem praestari oportet, euocati a praetore adesse noluissent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum seruari, ac si directo manumissi essent'.
981Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 28; 7 (auctor c.482-565)
Si quis seruum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Seuero consulibus in haec uerba: 'placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent seruo, qui mortis tempore eius qui rogauit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor cognoscat et, si in ea causa esse uidebitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi deberet, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset'.
982Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 30; 7 (auctor c.482-565)
Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, praesertim cum rescripto diui Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt, alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus efficiatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt uel etiam praesentium.
983Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 55; 5 (auctor c.482-565)
nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et praetor paruulis subuenit: cum uero directo libertas datur, non petitur.
984Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 5, 55; 6 (auctor c.482-565)
sed etiam hoc casu puto nato subueniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis.
985Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 12, 7; 13 (auctor c.482-565)
Sunt et aliae causae, ex quibus in libertatem proclamatio denegatur, ueluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testamentum aperiri praetor uetat, quia testator a familia necatus esse dicatur: cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi.
986Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 12, 9; 2 (auctor c.482-565)
Si pariter aduersus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an praesenti soli permissurus sit praetor aduersus eum agere, dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi.
987Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 12, 9; 8 (auctor c.482-565)
scilicet ut utilis actio detur ei qui uicerit, minime autem praetor pati debeat, ut pro parte quis seruus sit.
988Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 40, 12, 14; 2 (auctor c.482-565)
Rectissime praetor calliditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro seruis uenum dari, occurrit.
989Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 41, 2, 3; 42 (auctor c.482-565)
Quod autem Quintus Mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei seruandae causa possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei seruandae causa uel quia damni infecti non caueatur, mittit in possessionem uel uentris nomine, non possessionem, sed custodiam rerum et obseruationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cauente uicino in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam possessionem capere praetor causa cognita permittit.
990Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 41, 2, 30; 5 (auctor c.482-565)
Item cum praetor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, possessionem inuitum dominum amittere Labeo ait.
991Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 41, 3, 12; 2 (auctor c.482-565)
Si ab eo emas, quem praetor uetuit alienare, idque tu scias, usucapere non potes.
992Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 41, 4, 7; 13 (auctor c.482-565)
Qui sciens emit ab eo, quem praetor ut suspectum heredem deminuere uetuit, usu non capiet.
993Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 1, 4; 6 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'condemnatus ut pecuniam soluat'.
994Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 1, 4; 10 (auctor c.482-565)
sed ratio pecuniae exigendae haec fuit, quod noluerit praetor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait 'ut pecunia soluatur'.
995Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 1, 5; 2 (auctor c.482-565)
Ait praetor: 'cuius de ea re iurisdictio est'.
996Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 1, 14; 2 (auctor c.482-565)
Quod iussit uetuitue praetor, contrario imperio tollere et remittere licet: de sententiis contra.
997Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 1, 22; 3 (auctor c.482-565)
Quod autem de sociis dictum est, ut et hi in quantum facere possint condemnentur, causa cognita se facturum praetor edicit.
998Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 1, 57; 6 (auctor c.482-565)
proinde si minor praetor, si consul ius dixerit sententiamue protulerit, ualebit: princeps enim, qui ei magistratum dedit, omnia gerere decreuit.
999Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 3, 7; 2 (auctor c.482-565)
Si debitoris bona uenierint, postulantibus creditoribus permittitur rursum eiusdem debitoris bona distrahi, donec suum consequantur, si tales tamen facultates adquisitae sunt debitori, quibus praetor moueri possit.
1000Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 42, 4, 2; 2 (auctor c.482-565)
Praetor ait: 'in bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo'.