'Achilles' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 1034 hits      Show next 500

1Agapetus I, Epistolae, 66, 0040D
Et ideo quia clementia vestra salubriter offerre dignata est, ut a legatis nostris omne negotium tractaretur, hanc operam his quos incontinenti dirigimus Deo auctore mandamus, ita tamen ut iam nunc communione nostra vir religiosus Achilles pro vestra iussione debeat gratulari.
2Agroecius, De orthographia, p. 26, l. 1 (auctor c.440-450)
Hercules, Achilles, Verres recto casu per e scribuntur, genitiuo autem per i: et omnia huiusmodi nomina.
3Agroecius, Ars de orthographia, p2; 30 (auctor c.440-450)
Hercules, Achilles, Verres recto casu per e scribuntur, genitiuo autem per i: et omnia huiusmodi nomina.
4Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0571D (auctor 1128-1203)
Nunc mea tela iacent, quibus olim victus Achilles Cessit, degeneri mentitus veste puellam.
5Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0572B (auctor 1128-1203)
Mole sua fixum summa de rupe molarem Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles, Alcides gemeret, totusque fatisceret Atlas.
6Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0589B (auctor 1128-1203)
Ad bellum qui durus erat, migravit Achilles Aegistho thalamos ingrediente domi.
7Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 16; 1 (auctor 1128-1203)
Planete autem isti sicut et alii gentium dii eorum nominibus appellantur, quos homines fuisse certissimum est, quique pro uita sua ac meritis post mortem a suis coli ceperunt, uerbi gratia apud Egyptum Osiris, apud Cretam Iupiter, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus, apud Athenienses Minerua, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Thebas Liber, apud Delos Apollo, apud Egyptios Anubius, id est Mercurius, apud Ilienses Hector, apud Leuconestum Achilles, apud Pontum Patroclus, apud Hrodum Alexander.
8Alcuinus, De grammatica, 101, 0867C (auctor 730-804)
Natura, ut propria, quae naturaliter individua sunt, ut Hector, Achilles; sol, luna, Italia, Sicilia.
9Alcuinus, De grammatica, 101, 0869A (auctor 730-804)
Novissime ablativus ponitur, qui et comparativus, significans aliquid absumi vel comparari: ut, aufero ab Hectore gladium; et, fortior Hectore Achilles est.
10Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0214B (auctor 640-709)
Captura, fetura, matura, rasura, strictura, basterna, persona, fixura, pictura, factura, scriptura, censura, caesura, farrago, Carthago, sartago, aerugo, salsugo, ferrugo, lanugo, prurigo, uligo, caligo, formido, fiscella, tessella, umbella, lanterna, regina, Europa, urina, formica, testudo, aulaeum, portentum, sarmentum, electrum, antiquus, argutus, cristatus quod tamen participium est sine origine verbi, ut: cristatus Achilles, id est crista et cono galeatus, vittatus, versutus, cornutus, nervosus, frontosus, squamosus, exosus, barbatus, larvatus, cerritus.
11Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 181 (auctor 640-709)
X Natura, fortuna, pressura, tonsura, bascauda, Aurora (ut Aurora in roseis fulgebat lutea bigis) captura, fetura, matura, rasura, strictura, basterna, persona, fixura, pictura, factura, scriptura, censura, caesura, farrago, | Cartago, sartago, aerugo, salsugo, ferrugo, lanugo, prurigo, uligo, caligo, formido, fiscella, tessella, umbella, lanterna, regina, Europa, urina, formica, testudo, auleum, portentum, sarmentum, electrum, antiquus, argutus, cristatus, quod tamen participium est sine origine verbi (ut cristatus Achilles, id est crista et cono galeatus), vittatus, versutus, astutus, cornutus, nervosus, frontosus, squamosus, exosus, barbatus, larvatus, cerritus, unde Hieronimus Flocci pendentes, inquit, imagines umbrasque larvarum, quarum natura esse dicitur terrere parvulos et in angulis garrire tenebrosis.
12Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 19; 11 (auctor 1157-1217)
Achilles terror ylii⸝ militie gloria⸝ qui tam hectora quam troilum singulari deuicit congressu; fidibus canoris tanquam chironis discipulus⸝ temporis molestias expellere non erubuit.
13Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 15; 61 (auctor 1460-1517)
Sed Romana quies fuit haec, sed bella per orbem Altera, sed Tiphys, Minyos sed nobilis Argo Vexit et in Phrygios iterum pugnavit Achilles.
14Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0329C (auctor -c.895)
Et dicitur, ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, iste Hector, hoc flumen Simois, illa Roma: cum aliud nihil sunt, quam pictae imagines.
15Anonymi, Ars Bobiensis, p. 12, l. 11 (auctor c.450)
et ea nomina secundo ordini attribuunt, quae apud Graecos genetiuo casu πλεονοσυλλαβεῖ, uelut Ἀχιλλεύς Ἀχιλλέως, Ὀδυσσεύς Ὀδυσσέως: hic Achilles huius Achilli, hic Vlixes huius Vlixi; sed quidam dicunt hic Achilles huius Achillei, Vlixes Vlixei; alii uero tertii ordinis: Achilles Achillis, Vlixes Vlixis.
16Anonymi, Frg. Vaticanum de positura de chria etc., p. 273, l. 20
adicitur his quartum quoque genus, quod Graece δεικτικόν dicitur, Latine demonstratiuum dici potest, ut Achilles interrogatus, quem ad modum uicisset Hectorem, arma ostendit, quam quidam in facti speciem redegerunt.
17Anonymus, Aetna, 569; 7 (opus ca.50)
miramur Troiae cineres et flebile victis Pergamon exstinctosque suo Phrygas Hectore: parvum conspicimus magni tumulum ducis: hic et Achilles impiger et victus magni iacet Hectoris ultor.
18Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 18 (opus c.1350)
Infensi Danai velut acer Achilles Indignantur et in Teucros pugnare recusant Pro ratibus".
19Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 53 (opus c.1350)
At, vigil Argivum, faciem Neptunus anilem Induit, Atridae dextramque accepit euntis Par iter accelerans, fuditque volantia verba: "Atride, quantum ex animo sit laetus Achilles, Palantes si quando metu vel caede ruentes Respicit.
20Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 140 (opus c.1350)
Tum magis insultans primores excit in armis: "Linquitis en iterum belli victoriam, Achivi, Hectori Priamidae: naves expugnet et omnis Sit sua quantalibet (sinitis sic) gloria belli; Laetetur, iactetque diu quod saevus Achilles Puppibus insideat mediis, nec temperet iram Illius auxilium: pro classe morabimur.
21Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VII; 675 (opus c.400?)
VALLO TENDETIS I. I. (aADR) tentoria figetis in Pompeiano vallo; (DR) Virgilius ‘hic saevus tendebat Achilles’.
22Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VII; 1427 (opus c.400?)
LARISA (aADRV) inde Achilles fuit; est enim civitas Thessaliae.
23Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 6, 6a; 307 (opus c.400)
OLIM ATQVE L. P hinc enim Achilles fuit, ut Vergilius ‘Larisseus Achilles’.
24Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 7, 7; 291 (opus c.400)
TENDETIS tentoria habebitis, ut Virgilius ‘hic saevus tendebat Achilles’.
25Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 7, 7; 624 (opus c.400)
LARISSA civitas, unde Achilles fuit.
26Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p8, 355; 270 (opus c.400)
ADQ • OLIM LARISA P • unde ‘Larisaeus Achilles’.
27Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p9, 328; 318 (opus c.400)
Virgilius ‘tendebat Achilles’.
28Anonymus, Excerpta rhetorica e codice Parisino 7530 edita, p2; 8
Igitur de his, quibus potest ambigi, fiet comparatio; ceterum ridiculum videtur, si Achilles in specie vel viribus Thersitae comparatur.
29Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p6; 329
In Ennio haec fabula inducitur, Achilles quo tempore propter Briseidam cum Graecis pugnare noluit; quo etiam tempore Hector classem eorum incendit.
30Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p6; 349
Posteaquam Achilles Hectorem vicit, posuit aurigam suum in curru, ut iret et nuntiaret occisum Hectorem.
31Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p11; 127
Enniano emistichio usus est ex ea tragoedia quae Achilles inscribitur.
32Anonymus, Scholia in Statii Achilleida, 5; 1
SCYRO insula ubi Achilles fuit absconsus.
33Anonymus, Scholia in Statii Achilleida, 88; 1
HECTOREO TARDAVIT PONDERE CVRRVS quia exstincto Hectore religauit ad currum suum Achilles corpus eius et traxit circa muros Troiae.
34Anonymus, Scholia in Statii Achilleida, 175; 1
PATROCLVS cum Achilles fureret aduersus Agamemnonem propter Briseidam, noluit egredi ad pugnam aduersum Troianos.
35Anonymus, Scholia in Statii Achilleida, 239; 1
SPERCHIVS fluuius cui suas comas Achilles deuouerat, si redisset.
36Anonymus, Scholia in Statii Achilleida, 269-270; 1
(PROGENITVM) STYGOS AMNE SEVERO / ARMAVI TOTVMQVE VTINAM Thetis cum sciret [eo] quod a Peleo Achilles mortalis esset, in Stygem paludem eum intinxit et toto corpore impenetrabilem fecit excepta corporis parte qua eum tenuerat.
37Anonymus, Scholia in Statii Achilleida, 628; 1
SPERCHIE fluuius Thessaliae ubi Achilles apud Chironem nutritus est.
38Anonymus, Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium, 2; 77
In tali constructione: "pater meus fuit Achilles et pater mei et pater mihi; servus meus fuit * Egistus et servus mei et servus mihi"; hec namque sepenumero et in salutationibus et in epistolis collocantur.
39Anselmus Cantuariensis, Dialogus de veritate, 158, 0477C (auctor 1033-1109)
Qui modus loquendi est etiam in potentia et in impotentia, ut cum dicitur: Hector potuit vinci ab Achille, et Achilles non potuit vinci ab Hectore.
40Apuleius, De Deo Socratis, 17; 4 (auctor c.125–c.180)
Nam cum duo columina totius exercitus dissident, Agamemnon regno pollens et Achilles bello potens, desideraturque uir facundia laudatus et peritia memoratus, qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam conpescat atque eos auctoritate aduertat, exemplis moneat, oratione permulceat, quis igitur tali in tempore me ad dicendum exor[ta]tus est?
41Apuleius, De Deo Socratis, 20; 7 (auctor c.125–c.180)
Id signum potest et ipsius daemonis species fuisse, quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus Achilles Mineruam.
42Archidiaconus Thomas, Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, 38; 14 (auctor 1200-1268)
Affuerunt nichilominus Hugrinus prepositus Cesmensis, Achilles prepositus, Vincentius prepositus, Thomas prepositus et alii quam plures prelati, quos enumerare superuacaneum duximus.
43Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0325B (auctor 480-525)
Cum enim Achilles esset pulcher, claudus Thersites erat foedus.
44Aristoteles Boetius, Interpretatio Elenchorum sophisticorum Aristotelis, 64, 1011A (auctor 480-525)
Et hoc, quinquaginta virum, centum heros liquit Achilles.
45Aristoteles Boetius, Interpretatio Posteriorum analyticorum Aristotelis, 64, 0757B (auctor 480-525)
Ut si Alcibiades magnanimus, aut Achilles, et Aiax, quid unum omnes habent?
46Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 64, 0936D (auctor 480-525)
Instantia huius est, quod non verum sit, nihil enim prohibet non qua ratione optimus est Achilles, eadem similiorem esse Aiacem: cum erit alter quidem bonus, non similiter autem.
47Augustinus Hipponensis, De quaestionibus Dulcitii, 40, 0163 (auctor 354-430)
Quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus, Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines.
48Augustinus Hipponensis, Soliloquia, 32, 0900 (auctor 354-430)
R. Ergo illud quaero, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus quidquam ita verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alia verum esse possit?
49Aulus Gellius, Noctes Atticae, 4, 17, 14; 17 (auctor c.125–c.180)
Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, subices pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus: per ego deum sublimas subices Humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu; plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.
50Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0947D (auctor 309-394)
Chryses Apollinis sacerdos ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset et contumeliose repulsus [supp. esset], deum precatur ultorem: insecuta subinde gravi pestilentia, cum Graecorum exercitus interiret, cogit Achilles concilium, et ab eodem invitus Calchas morbi causam compellitur indicare: qua cognita Agamemnon concitatur in Achillem.
51Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0950C (auctor 309-394)
Qua afflictione fortunae Achilles paulisper inflexus Patroclum mittit praesentia cogniturum.
52Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0951B (auctor 309-394)
Dum face, dum ferro celsam oppugnare carinam Troes, et Argolici pergunt defendere reges: Achilles Graecorum statum iam sub extrema sorte miseratur, armis suis Patroclum permittit armari.
53Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0951D (auctor 309-394)
Dum furit in medio belli vis ignea Martis: Achilles in miserabilem modum Patrocli deflet interitum, quem vi doloris actum consolantibus verbis mater alloquitur: nec inultum amicum fore pollicens, perlaturam sese Vulcani arma promittit Interea et Iris ab Iunone demittitur, cuius instantia Achilles extra vallum, quamquam inermis, egreditur, conterristisque Troianis super alios aliis praecipitantibus late fuga, et latius formido porrigitur.
54Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0952A (auctor 309-394)
Achilles armis coelestibus ope Vulcani et munere matris instruitur.
55Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 19a; 2 (auctor c.310-c.395)
Dum furit in medio valli vis ignea Martis: Achilles in miserabilem modum Patrocli deflet interitum, quem vi doloris affectum consolantibus verbis mater alloquitur.
56Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 19a; 4 (auctor c.310-c.395)
interea et Iris ab Iunone demittitur, cuius instantia Achilles extra vallum quamquam inermis egreditur conterritisque Troianis super alios aliis praecipitantibus late fuga et latius formido porrigitur.
57Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 20; 4 (auctor c.310-c.395)
qua afflictatione fortunae Achilles paulisper inflexus Patroclum mittit in praesentia cogniturum.
58Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 29a; 3 (auctor c.310-c.395)
Achilles armis caelestibus ope Vulcani et munere matris instruitur.
59Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 233; 2 (auctor c.310-c.395)
Dum face, dum ferro celsam affectare carinam Troes et Argolici pergunt defendere reges: Achilles Graecorum statum iam sub extrema sorte miseratur ac tegminibus suis Patroclum permittit armari.
60Balbi Girolamo, Carmina, 1, 113; 14 (auctor 1450-1530)
Quid foret Aeneas, belloque insignis Achilles?
61Balde Iacob, Poemata, 1, 1, 2; 19 (auctor 1604-1668)
Thessalae debes tua fata rupi, Hector everso resupine curru: Inde vastator Priamo timendus Venit Achilles .
62Balde Iacob, Poemata, 1, 1a, 9; 15 (auctor 1604-1668)
Ursorum cuneos solus turbabat Achilles; Solus in antra ruit.
63Balde Iacob, Poemata, 1, 9, 18; 115 (auctor 1604-1668)
Tunc este Achilles, tunc Agamemnones.
64Balde Iacob, Poemata, 2, p5, 1; 48 (auctor 1604-1668)
Macte Puer: dixi, mihi cur videaris Achilles?
65Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 2; 152 (auctor 1604-1668)
Sic ultura scelus Paridis manus omnis Achivum, Vindicta flammante viros, convenerat olim: Iamque aderant magnis clipeatus montibus Aiax, Et gemini Atreidae, et nasus sapientis Ulyssei Et barba Antilochi: sed dux quaesitus Achilles.
66Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, 2; 145 (auctor 1604-1668)
Didicit Achilles et Dea natos mori.
67Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, 3, 5; 17 (auctor 1604-1668)
Is Achilles Romanus nominatus, centum et viginti praeliis, vulnera adversa tulit quadraginta quinque, ne Marti quidem erubescenda.
68Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, 3, 5; 96 (auctor 1604-1668)
ALIXARDRO, Achilles, ab Homero cantatus.
69Balde Iacob, Poemata, 3, 22, 16; 71 (auctor 1604-1668)
dicebat, Achilles Ultimus, impletus Pactolide guttulus unda.
70Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 73, p0; 4 (auctor 1604-1668)
Ille labor Vatum: cui nec cantatus Achilles Par sit et AEneas; vix Gedeone minor.
71Balde Iacob, Poemata, 4, p22, 1; 1 (auctor 1604-1668)
QUOD votum Alexandri Magni fuit, Optantis a Scriptore celebrari, qualem nactus fuerat Achilles: ego, mutato voti genere felicius mihi evenisse arbitrabor, assecutus, ut, quae scripsi, legantur a Principe; qualem optare paene immodica cupiditas; impetrare, etiam invidia videri potest.
72Balde Iacob, Solatium Podagricorum, p2, 86; 2 (auctor 1604-1668)
o Livone, tibi profertur Achilles: Quem mihi poscenti submisit Achilleus Hebla.
73Balde Iacob, Solatium Podagricorum, 1, 13; 36 (auctor 1604-1668)
Achilles ultimus, eius Mater undosa Thetis: urceus aqua plenus.
74Balde Iacob, Solatium Podagricorum, 1, 33; 2 (auctor 1604-1668)
quotidie nascuntur Achilles adversus Hectorem.
75Balde Iacob, Urania Victrix, 2, p30; 55 (auctor 1604-1668)
Quondam etiam citharam fortis percussit Achilles, Illa, qua vertit Pergama capta, manu.
76Baldricus Dolensis, Carmina, 166, 1195D (auctor c.1050–1130)
Raherius miles fortis velut alter Achilles, Dispar in nullo laudibus Hectoreis.
77Baldricus Dolensis, Historia Hierosolymitana, 166, 1081A (auctor c.1050–1130)
Illic Ulysses suam exercuit astutiam; Aiax suam ostentavit audaciam; Achilles suam manifestavit duritiam.
78Baratella Antonio, Polydoreis, 3, 1; 180 (auctor 1385-1448)
Hic et Achilles Incendit fornace iecur.
79Barignani Fabio, Gigantomachia, 2; 120 (auctor fl.ca.1550)
Sed iam Theseus et Phtius Achilles, Priamides Hector, Caesar Cythereius heros Sternunt nubigenas hastaque tremente Quirinus Adglomerat dextram bello nodisque gravatum Extollens robur iuvenis Tyrinthius omneis Dat morti, cunctos frangit sternitque necatque.
80Barignani Fabio, Gigantomachia, 2; 122 (auctor fl.ca.1550)
Instat Peliaca fremebundus cuspide Achilles, Laomedontiades Hector, Troezenius heros Atque alli proceres durisque repellere contis Nituntur caecos illata caede bimembres.
81Basinio da Parma, Carmina varia, 1, 3; 4 (auctor 1425-1457)
Infelix telo periit miserandus Achilles; Sanctius hoc nullum Graecia nomen habet.
82Basinio da Parma, Carmina varia, 1, 20; 57 (auctor 1425-1457)
Si quis erit qui te, Meleagre, lacessat, Ipse Menoetiades tu sis, ego magnas Achilles; Esto qui invideat magnas corythaeolos Hector, Quem sequar inde furens divinis ultor in armis.
83Basinio da Parma, Isottaeus, 1, 3; 15 (auctor 1425-1457)
Consilio Nestor dextraque est alter Achilles, Cui bene Romanae credita summa rei.
84Beda Incertus, De octo partibus orationis, 90, 0631D (auctor c.820)
Sunt inter Graecam Latinamque formam, quae netha appellantur, ut Achilles, Agamemnon.
85Beda Incertus, Quaestiones super libros Regum, 93, 0441A (auctor c.820)
Sic hominis pictura cum fingitur, proprium quodque nomen incunctanter adhibetur, et dicitur: Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector: hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines.
86Boetius, De sophisticis elenchis liber Aristotelis latine versus, p1; 52 (auctor 480-525)
Nam eadem oratio divisa et composita non idem semper significare videbitur, ut 'ego te posui servum entem liberum, et 'quinquaginta virorum centum reliquit divus Achilles'.
87Bologni Gerolamo, Candidae libri tres, 1, 1; 14 (auctor 1454-1517)
Quod cum femineas melius Tirynthius artes Tractasset nullam dignus habere notam, Qua cum fatalis melius latuisset Achilles Candida nimirum vincit utrunque decus.
88Bonifacio Veronese, Eulistea, 6; 82 (auctor 1293)
Numquid Hectora sub reditu stravit sceleratus Achilles, Incautum dedit et leto velamine pacis?
89Bonifacius Veronensis, Eulistea, 1, 7; 81
Numquid Hectora sub reditu stravit sceleratus Achilles, Incautum dedit et leto velamine pacis?
90Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, p5; 70 (auctor 1469-1534)
Ille sibi formae decus arrogat, ille superbit Sanguine, et ille suis est uiribus alter Achilles, Alter et ingluuie, atque libidine Sardanapallus.
91Boyer Carolus, Cursus philosophiae, intro., 2, 1, 1; 19 (opus 1952)
: si motus daretur, Achilles non posset attingere testitudinem quae illum uno passu antecederet: dum enim ille hunc passum peragit, testitudo novo intervallo procedit, et sic in infinitum.
92Boyer Carolus, Cursus philosophiae, 1, 4, 1, nt; 17 (opus 1952)
2um Achilles.
93Boyer Carolus, Cursus philosophiae, 1, 4, 1, nt; 18 (opus 1952)
Achilles non posset testudinem uno passu distantem attingere: dum enim illum unum passum perageret, testudo novo intervallo progressa esset, et ita in infinitum.
94Boyer Carolus, Cursus philosophiae, psychol. II, 1, 4, 3; 30 (opus 1952)
Quandoque vero ratione contrarietatis; sicut si aliquis memoratur Hectoris, et per hoc occurrit ei Achilles.
95Bussemaker, Physica, 6, 8; 36
(4) Secunda est, quae vocatur Achilles.
96Bussemaker Ulco Cats, Aristotelis Physica, 6, 8; 36 (auctor 1810-1865)
(4) Secunda est, quae vocatur Achilles.
97Callimaco Esperiente, Carmina, 1, 163; 4 (auctor 1437-1496)
Sed velut armorum studio superavit Achilles Pelea pervincis carmine tu patruum; Eque tuo ingenio potioris gloria plectri Crescit Pannoniis urbibus ac populis.
98Canonicus Wissegradensis, Continuatio Cosmae, 166, 0246A
Iterum circum astantibus et custodientibus primatibus Bohemiensibus et prepositis et capellanis pene centum hastam sancti Wenceslai, inter quos unus capellanus, probus, nobili genere, nomine Vitus, qui tenebat hastam eiusdem sancti prememorati, ut mos est, indutus lorica et galea, ut Achilles, lacrimans prae gaudio clamavit ad suos: « O socii et fratres, constantes estote: video enim sanctum Wenceslaum sedentem in equo albo et indutum candida veste super cacumen sacrae hastae, pugnantem pro nobis, etiam et vos videte.
99Catullus, Carmina, p2, 64; 84 (auctor c.84BC–c.54BC)
nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae.
100Cicero, De Republica, 1, 18, 30; 1 (opus 51BC)
Tum Laelius: Non audeo quidem, inquit, ad ista, Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum, Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles: A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis, Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum!
101Cicero, Tusculanae disputationes, 1, 95, 105; 66 (opus 45BC)
trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat.
102Cicero, Tusculanae disputationes, 1, 95, 105; 69 (opus 45BC)
melius Accius et aliquando sapiens Achilles: Immo enimvero co/rpus Priamo re/ddidi, Hectora a/bstuli.
103Cicero, Tusculanae disputationes, 3, 16, 18; 9 (opus 45BC)
Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo: Corque meum penitus turgescit tristibus iris, Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.
104Cicero, Tusculanae disputationes, 6, 1, 121; 3 (opus 45BC)
inc. 664 (271 25) 672 (348 27) Acheron 221 30 Acherunte et Acherunsia templa in tragoediae locis 235 17 236 3 242 4 Achilles 271 18 25 326 16 386 22 Aeacus 268 4 Aeetes 331 3 337 29 Aegyptus, Aegyptii 271 9 4407 448 4 Aelius Paetus Catus, Sex.
105Cimbriaco Quinto Emiliano, Carmina uaria e codice Oenipontano 664, 1, 21; 13 (auctor 1449-1499)
Pylius sic post duo saecula Nestor Profuit, iratus quum non pugnaret Achilles, Victores caderent Danai.
106Cimbriaco Quinto Emiliano, Encomiastica, 4, 1; 38 (auctor 1449-1499)
Qualis sub magna ramorum pullulat umbra Laurus, et assequitur spaciosae brachia matris, Si puer Aeaciden crescendo aequabat Achilles: Sic modo subsequitur Titanis Phosphorus astrum, Ac modo praecedit: sic fratris Cynthia currus Assequitur, quoties renouato lumine crescit, Inque suas bigas spacio breuiore recurrit, Cornibus et maior uel decrescentibus exit.
107Claudianus Claudius, Carmina, 23 (auctor c.370-c.404)
XXII. (XXXIX.) DEPRECATIO AD HADRIANVM. Vsque adeone tuae producitur impetus irae? Nullus erit finis lacrimis? subitisque favorem Permutas odiis? Quo mens ignara nocendi, Quo sensus abiere pii? Tantumne licebit Invidiae? tantum strepitus valuere maligni? Me dolor incautus, me lubrica duxerit actas, Me tumor impulerit, me devius egerit ardor: Te tamen haut decuit paribus concurrere telis. Humanae superos numquam tetigere querellae Nec vaga securum penetrant convicia caelum. Excessit iam poena modum. Concede iacenti. En adsum; veniam confessus crimina posco. Manibus Hectoreis atrox ignovit Achilles. Vltrices Furias matris placavit Orestes. Reddidit Alcides Priamo, quas ceperat, arces. Pellaeum iuvenem regum flexere ruinae: Darium famulis manibus doluisse peremptum Fertur et ingenti solatus fata sepulchro; Tradita captivo spatiosior India Poro. Conditor hic patriae. Sic hostibus ille pepercit; Hunc virtus tua digna sequi. Quemcumque deorum Laesimus, insultet iugulo pascatque furorem. Gratia defluxit, sequitur feralis egestas; Desolata domus, caris spoliamur amicis: Hunc tormenta necant, hic undique truditur exul. Quid superest damnis? quae saeva pericula restant? Emollit rabiem praedae mortisque facultas. Praetereunt subiecta ferae, torvique leones, Quae stravisse valent, eadem prostrata relinquunt Nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci Nobiliore fame. Secuit nascentia vota Livor et ingesto turbavit gaudia luctu: Iamiam suppliciis fessos humilesque serenus Respice. Quid tanta dignaris mole clientem? In brevibus numquam sese probat Aeolus undis, Nec capit angustus Boreae certamina collis: Alpes ille quatit, Rhodopeia culmina lassat. Incubuit numquam caelestis flamma salictis Nec parvi frutices iram meruere Tonantis: Ingentes quercus, annosas fulminat ornos. Hoc pro supplicibus ramis, pro fronde Minervae, Hoc carmen pro ture damus. Miserere tuorum. Me, precor, heu, me redde mihi gravibusque medere Vulneribus vitamque iube famamque reverti. Quae per te cecidit, per te fortuna resurgat. Sanus Achilleis remeavit Telephus herbis, Cuius pertulerat vires, et sensit in uno Letalem placidamque manum; medicina per hostem Contigit, et pepulit quos fecerat ipse dolores. Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, Eripe calcatis non prospera cingula Musis, Eripe militiam, comitem me pelle sodali. Scilicet insignes de paupere vate triumphos! Scilicet egregiis ornabere victor opimis! Inruat in miseros cognata potentia cives; Audiat haec commune solum longeque carinis Nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum Nostra gemat Nilus numerosis funera ripis. XXIII
108Claudianus Claudius, Carminum minorum et privatorum corpusculum maioribus nonnullis carminibus distinctum, 285, 298; 12 (auctor c.370-c.404)
Manibus Hectoreis atrox ignovit Achilles.
109Claudianus Claudius, Carminum minorum corpusculum, poem.39; 12 (auctor c.370-c.404)
Manibus Hectoreis atrox ignovit Achilles, ultrices Furias matris placavit Orestes, reddidit Alcides Priamo, quas ceperat, arces.
110Claudianus Claudius, Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti, poem.7; 10 (auctor c.370-c.404)
non ocius hausit Achilles semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes sive lyrae cantus medieas seu disceret herbas.
111Cledonius, Cledonii ars, p. 35, l. 29 (auctor c.450)
quae notha appellantur: corrupta, media inter Graeca et Latina, ut Apollo, ut Achilles pro Achilleus, Agamemno pro Agamemnon {unum multa significant non}.
112Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 88, 11; 1 (auctor 367-553)
et ideo, quia clementia uestra salubriter offerre dignata est, ut a legatis nostris omne negotium retractetur, hanc operam his, quos in continenti dirigimus, deo auctore mandamus, ita tamen, ut iam nunc communione nostra uir religiosus Achilles pro uestra iussione debeat gratulari; at uero de sacerdotio perfruendo, cum ad nos uniuersa, quae legati nostri cognouerint, plenissima eorum fuerint relatione perlata, consideratis sanctorum canonum regulis, quas seruari praecipitis, sequenda firmius censebuntur.
113Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 187, 3; 3 (auctor 367-553)
sunt autem nomina eorum Achilles, Iohannes, Leontius et Mauritius.
114Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 11; 11 (auctor 1331-1406)
Addit autem Germanicus in Arato quod, «cum Saturnus Iovem filium quereret, in Tracia cum Phylara, Occeani filia, versus in equum» cubuerit, «et ex ea Chyronem, medicine artis inventorem», genitum, «habitasseque Pelium montem» maxima inter homines equitate, et quod ipse docuerit Esculapium in medicina, Achillem cithara, et Herculem in astrologie litteris et doctrina.
115Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 4, p17, p19; 5 (auctor 1331-1406)
Postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Enee sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus.
116Columbanus Hibernus, Carmina, 80, 0292D (auctor 543-615)
Hectoris heros Vendidit auro Corpus Achilles.
117Conradus Celtis, Libri odarum, 3a, 1; 19 (opus 1513)
Quos fama celsum tollit ad aethera, Ferox Achilles, et Priami genus, Per bella iam vivunt peracta, Et vagus extat in ore Ulixes.
118Conradus Megenbergensis, Planctus ecclesiae in Germaniam, p2, 22; 12 (auctor 1309-1374)
Sumus maiores, regnabimus ut iuniores: ⁌ Moguntinensis, Treverensis, Coloniensis, Ast alii plures, armantur sicut Achilles Et celebrant missas.
119Consentius, De nomine et uerbo, p. 359, l. 25 (auctor c.450)
nam siquando nominatiuus es syllaba terminatur, ut Achilles Vlixes, potest genitiuo ultima consonans subtrahi, et facit huius Achilli Vlixi.
120Consentius, De nomine et uerbo, p. 364, l. 26 (auctor c.450)
secundus modus est, cum paenultima uocalis manente tempore mutatur; dicimus enim nos Menelaus, cum illi dicant Μενέλαος: uel cum diphthongus ultima immutatur; dicimus enim nos Achilles, cum illi dicant Ἀχιλλεύς, et ita fit nostra regula, sicut proles huius prolis.
121Constantinus I, Conciones, 8, 0461A (auctor c.272–337)
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo Delectos heroas, erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
122Conventus Parisiensis, Acta, 98, 1330D
quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus, velut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus, ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Symois, illa Roma.
123Corippus Flavius Cresconius, Iohannis seu de bellis Libycis, 1, 3; 95 (auctor f.549)
hic saevus Achilles traxerat Hectoreum curru rapiente cadaver.
124Corippus Flavius Cresconius, Iohannis seu de bellis Libycis, 1, 18; 324 (auctor f.549)
non illum aequiperans iaculis aut viribus esset vel Veneri dilectus Adon vel fortis Achilles, at parte ex alia, cornu fulgente sinistro, nomine ductoris ductor fuit ille Iohannes iam senior grandisque annis.
125Cortesi Alessandro, Laudes bellicae, 1, p1; 3 (auctor 1460-1490)
Quantus et Alcides et quantus nomine Achilles, Matthias hominum pervolet ora meus, Matthias, Romanus honos, cui vertice sacro Pierias laurus bellica fert hederas.
126Cortesi Alessandro, Laudes bellicae, 1, 1; 23 (auctor 1460-1490)
Non secus Aeacidem proles Pellaea Philippum Fortior et bello Peleum superavit Achilles; Sic vinci Anchises nato gavisus et Aegeus Magnanimum laeto miratus Thesea vultu.
127Cortesi Alessandro, Laudes bellicae, 1, 1; 161 (auctor 1460-1490)
Aeneas non maior erat, non divus Achilles, Ambo animis alacres, armis caelestibus ambo.
128Cosmas Pragensis, Chronica Bohemorum, 166, 0121 (auctor 1045-1125)
1. Igitur dux Bracizlaus iam in paterna sede vigoratus, quam Deo tam hominibus beneplacitis actibus calcans vestigia patrum, et eos praecellens contigua arce virtutum, sicut sol in virtute sua sydereum lumen et lunae nimio splendore occulit et ebetat, sic novus Achilles, novus Thitides Bracizlaus novis triumphis fortia acta et victoriosissimas atavorum palmas attenuat et obscurat.
129Cosmas Pragensis, Chronica, 22; 1 (auctor c.1045-1125)
I. Igitur dux Bracizlaus iam in paterna sede vigoratus, quam Deo tam hominibus beneplacitis actibus calcans vestigia patrum et eos precellens contigua arce virtutum, sicut sol in virtute sua sydereum lumen et lune nimio splendore occulit et ebetat, sic novus Achilles, novus Titides Bracizlaus novis triumphis fortia acta et victoriosissimas attavorum palmas attenuat et obscurat.
130Cunichius Raymondus, Epigrammata, 4, 295; 1 (auctor 1719-1794)
Hoc olim vultu Phrygiae vastator Achilles Hectora sub muris terruit Iliacis.
131Cunichius Raymondus, Epigrammata, 9, 196; 1 (auctor 1719-1794)
Victor ovans curru biiugo raptabat Achilles Extinctum foedo in pulvere Priamidem, Cui procul Iliaca dirum canit omen ab arce Troica discissos Moenas aperta sinus: Saevis in exanimem?
132Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 2b; 53 (auctor 1719-1794)
Quinquaginta horum puppes ducebat Achilles.
133Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 2b; 55 (auctor 1719-1794)
Ad naves tumidus nam corda iacebat Achilles, Iratus flavam propter Briseida, multo Olim bellator sibi quam sudore paravit, Lyrnessumque manu populans, et moenia Thebes; Evenique Selepiadae duo germina, saevis Fulmineos hastis iuvenes, torvumque Myneta, Et validum nigro demisit Epistrophon Orco.
134Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 2b; 85 (auctor 1719-1794)
Omnes mole viros, et vi Telamonius Aiax Praestabat longe, saevos dum corde furores Irato volvens dius cessabat Achilles, Nullum non animis, invicto et robore vincens Ille, et equi regis currum cervice trahentes.
135Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 2b; 126 (auctor 1719-1794)
Hic et bella petens aurum, ceu culta puella, Gestabat vecors; sed non arcere nitenti Evaluit mortem lamna, confossus at amne Corruit in medio; tulit aurum fortis Achilles.
136Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 1; 1 (auctor 1719-1794)
Iram, diva, trucem Pelidae concine Achillei, Innumeris horrenda olim quae pressit Achivos Luctibus; obscuro multas et compulit Orco Heroum fortes animas, ac frigida leto Membra feris canibus praedam, alitibusque reliquit Omnigenis; (magni certo Iovis omnia nutu Ibant) ex quo, acres ad iurgia saeva coorti, Regnatorque virum Atrides, et dius Achilles Ruperunt pactamque fidem, et socialia vincla.
137Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 1; 43 (auctor 1719-1794)
Vix ea fatus erat, paribus cum dius Achilles It contra dictis, et magno haec pectore fatur: Inclute rex Atride, animo qui tantus habendi Gliscit amor?
138Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 1; 111 (auctor 1719-1794)
Iactantem haec celer est sic interfatus Achilles: Imbellis fuerim, et nihili, quaecunque loquare, Servorum in morem tua si praecepta facessam.
139Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 1; 129 (auctor 1719-1794)
illic videre sedentem Pro foribus iuvenem tentoria ad ipsa, suaque Non longe a puppi, venientes vidit Achilles, Agnovitue, animoque haud est laetatus.
140Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 1; 137 (auctor 1719-1794)
Tum vero moerens lacrimasque effudit Achilles, Et longe a sociis digressus litore in ipso Consedit pontum adspectans, palmasque tetendit, Et caram tali est affatus voce parentem: Mater, ad angusti spatium cui scilicet aevi Sum genitus, claro saltem decorasset honore Me pater altitonans: miserum nunc despicit, ullam Nec tribuit partem decoris.
141Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 1; 200 (auctor 1719-1794)
Da, meus in Danais per te clarescat Achilles, Quem citus heu dulcis vitae manet exitus; omne Cui ferus Atrides misero decus abstulit, et, quae Pulchra viro dederant virtutis praemia Graii, Eripuit, fas et contra sibi vindicat omne.
142Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 2; 111 (auctor 1719-1794)
Bile caret sed enim piger atque ignavus Achilles.
143Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 4; 215 (auctor 1719-1794)
Non illis saxo, non duro corpora ferro Constant; tela ferant contra ut coniecta, secari Et nequeant, aeris timeant nec robur acuti Nec Thetidis pulchrae proles nunc pugnat Achilles Sed iacet ad naves, tristique exaestuat ira.
144Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 5; 324 (auctor 1719-1794)
inter Achilles Praelia dum fortis versari dura solebat, Dardanias extra portas procedere Troes Nunquam ausi; pavido tremefacti corde timebant Illius at patriis inclusi moenibus hastam.
145Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 6; 178 (auctor 1719-1794)
Patrem nanque dedit leto mihi dius Achilles, Vastavitque urbem Cilicum Thebam, inclyta portis Moenia praecelsis.
146Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 6; 181 (auctor 1719-1794)
greges, armentaque nactus Pascentes idem vita spoliavit Achilles.
147Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 7; 53 (auctor 1719-1794)
fer, licet angat Cura animum: nec te caecus dolor efferat, armis Deterior stulta meliorem ut mente lacessas Hectora Priamiden; quem nemo haud horret Achivum; Cuius et occursum saepe ipse timebat Achilles, Invidus bello, multo et te fortior heros.
148Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 8; 96 (auctor 1719-1794)
Ille inter puppesque, alta et tentoria, dextra Purpuream gestans chlamydem, volat ocyor aura; Celsam Ithaci et scandit puppim, quae litore stabat In medio, audiri longe ut vox posset utrinque, Et qua parte Aiax, et qua tendebat Achilles; Extremi, validis confisi viribus ambo, Et virtute, suas qui subduxere carinas.
149Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 93 (auctor 1719-1794)
heic lentus citharam pulsabat Achilles Daedaleam, arguta resonantem voce, superne Atque iugum argento claram fulgente; repertam, Eetioneae cum moenia diruit urbis, Ditibus in spoliis, olim quam ceperat heros.
150Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 105 (auctor 1719-1794)
tum denique mensae Intulit in pulchris Cerealia dona canistris Patroclus; positasque dapes divisit Achilles.
151Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 144 (auctor 1719-1794)
Haec Ithacus; contra quem talibus orsus Achilles.
152Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 277 (auctor 1719-1794)
nil tibi mecum Non commune volo: vel regni fraena capesse Mecum una, imperio mihi par, atque alter Achilles.
153Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 299 (auctor 1719-1794)
bonus adversum penetrale petivit Patroclus; pressitque idem captiva cubile Iphis, quam dulci socio donarat Achilles, Scyrum urbem regis cum victor cepit Enyei.
154Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 307 (auctor 1719-1794)
At senior Phoenix cubat illic; iussit Achilles Quod fieri, ad patrias ut secum in puppibus oras Cras abeat, si forte velit, nanque ire negantem, Haud coget, nec vi abducet per caerula ponti.
155Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 10; 43 (auctor 1719-1794)
non cuncta, ferus quae cogitat Hector, Atque struit vana tumidus spe, Iupiter illi Providus et perfecta dabit: quin pluribus angi Ut reor, incipiet curis, placatus Achilles Si modo magnanimum cor tristi vertet ab ira.
156Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 10; 135 (auctor 1719-1794)
Quare age, rite manu sceptrumque attolle, daturum Et sponde currus vario circum aere micantes, Et quos acer equos curru subiungit Achilles.
157Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 1 (auctor 1719-1794)
Tithoni e thalamo surgens Aurora, ferebat Caelicolis formosa diem et mortalibus almum: Dira Iovis missu curvas Discordia puppes Ad Danaum venit, dextraque immane cruenti Attollens belli signum super adstitit altam Puppem Ithaci, quae mole ingens, atque edita stabat Castrorum in medio; vox missa ut posset utrinque  Audiri, magnusque Aiax, et dius Achilles Qua fixere sibi tentoria parte, carinas Extremi et curvo statuere in litore, freti Invictisque animis ambo, validisque lacertis.
158Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 32 (auctor 1719-1794)
Inter oves herbosae in collibus Idae Hos quondam cepit, lentoque revinxit Achilles Vimine, post magna solvit mercede redemptos.
159Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 35 (auctor 1719-1794)
nanque olim viderat ambos, Ex Ida ad naves captos cum duxit Achilles.
160Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 213 (auctor 1719-1794)
Hunc pernix longe conspectum agnovit Achilles, (Stabat enim celsa in puppi, Danaumque laborem Spectabat, miseramque fugam) tum protinus ad se Voce vocat carum e navi Patroclon.
161Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 218 (auctor 1719-1794)
Cui fortis Achilles: Die Menoetiada, ante omnes mihi care sodales, Nunc Danai, reor, haec venient ad septa, meisque Suppliciter genibus se affundent.
162Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 226 (auctor 1719-1794)
Dehinc geminis, celsa ingressi tentoria, sellis Consedere, illis potum formosa Hecamede, Rite manu rerum commiscens multa, parabat Hanc senior, Tenedi cum moenia vertit Achilles, Magnanimi natam Arsinoi, memorabile donum, Ceperat; exsortem Nelidae coetus Achivum Quam dederat, Graios inter quod primus haberi Consilio meruit sapiente bonoque.
163Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 248 (auctor 1719-1794)
nec dius Achilles, Ille bonus bello ut nemo, curatve, doletve Rem Danaum lapsam?
164Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 285 (auctor 1719-1794)
Talis eram bellantum in pube: suorum Immemor at soli sibi tantum est fortis Achilles.
165Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 289 (auctor 1719-1794)
Illic tum nobis herosque Menoetius, et tu, Parque deum pueris puer est inventus Achilles.
166Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 291 (auctor 1719-1794)
morati Nos paullum ante fores stetimus: miratus Achilles Exsiluitque, manuque apprensos duxit in alta Limina, et ingressos blandus considere iussit Apposuitque epulas large bonus hospes amicis Hospitibus.
167Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 296 (auctor 1719-1794)
Actorides at plura Menoetius haec tibi dixit: Nate, patrum claro est te sanguine maior Achilles, Viribus et validis; tu natu maior at illo es.
168Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 11; 314 (auctor 1719-1794)
tentoria ad alta Duc aegrum; femorique haerentem excide sagittam, Ac tepidos adhibe latices, nigrumque cruorem Elue: sparge super dehinc lenia pharmaca, sistat Queis dolor, ipse tuus tibi quae monstravit Achilles, Ut perhibent, docuit quem, Chiron, optimus ille Inter centauros, et servantissimus aequi, Qui duo sunt medici, Podalirius, atque Machaon, Saucius horum alter iacet ipse, optatque medentem, Ut reor, eximium; duro sub Marte laborem Alter in Iliaco fert miscens praelia campo, Talibus oranti Patroclus talia reddit: Aequa rogas: anceps at distrahor.
169Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 14; 20 (auctor 1719-1794)
me, ut saevus Achilles, Sic cuncti oderunt Danai; nec promere vires, Mente volunt alacri, nec pestem arcere carinis.
170Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 14; 54 (auctor 1719-1794)
Atride, saevus nunc certe gaudet Achilles; Exsultatque viro dirum cor, spectat Achivum Dum caedemque, fugamque.
171Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 14; 131 (auctor 1719-1794)
hoc certe speratque, et iactat, ad altas Quod cessat naves, corda ira incensus, Achilles.
172Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 15; 19 (auctor 1719-1794)
iratus Patroclum propter Achilles Hectora tum nigras Orci demittet ad umbras.
173Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 15; 21 (auctor 1719-1794)
ante modum statuam nec mitior ipse Irarum, patiar nec divum accedere quenquam Auxilio Danais, magni quam dius Achilles Attigerit finem voti, perfectaque cernat, Quae sum pollicitus, moto et quae vertice nutu Ingenti iurans firmavi, qua Dea luce Genua mihi supplex Thetis est amplexa, rogavit Ornarem et fortem ut, Danais infestus, Achillem.
174Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 3 (auctor 1719-1794)
Hunc simul ac vidit, dulcem est miseratus amicum, Talibus et mirans dictis affatur Achilles: Nam cur sic ploras, Patrocle?
175Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 24 (auctor 1719-1794)
Ingemuit graviter, sociumque affatur Achilles: Nam quid ais, Patrocle, deum genus?
176Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 54 (auctor 1719-1794)
Principio suris ocreas ingentibus aptat, Aurea multiplici nectit quas fibula morsu; Pectora dehinc circum varium thoraca, micantem Sideris in morem, magni gestamen Achillei; Dehinc humeris ensem aeratum suspendit, habebat Quem vagina ardens claris argentea bullis; Sustulit hinc laeva scutum impenetrabile, magno Amplum orbe; atque caput galea contexit equinis Ornata in speciem setis, motisque superne Horrendum cristis nutanti; corripit inde Apta suis manibus bellator tela: reliquit Aeacidae magni ex armis unam omnibus hastam, Fraxineam, ingentem, nodoso robore et amplo Aere gravem, nemo ex omni quam pube valebat Graiugenum vibrare, unus vibrabat Achilles.
177Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 58 (auctor 1719-1794)
Pedason his addit, quem captum duxit Achilles Eetioneae vertit cum moenia Thebes, Mortalem, aetherio cretos at semine cursu Aequantem, currusque simul per bella trahentem.
178Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 59 (auctor 1719-1794)
Myrmidonum interea pubem, tentoria celsa Ipse obiens, instansque viris, armabat Achilles.
179Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 61 (auctor 1719-1794)
Milibus in mediis hortator stabat Achilles, Ipse urgens turmasque equitum, peditumque cohortes.
180Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 62 (auctor 1719-1794)
Quinquaginta citis ad Troiam puppibus olim Venerat Aeacides: in puppi quaque sedebant Quinquaginta viri; ductores quinque regendae Praepositi pubi, clari virtute fideque, Ante alios: magno cunctos fraenabat Achilles Imperio, sceptrique potens, et maximus armis.
181Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 307 (auctor 1719-1794)
cui nil bello acer Achilles Profuit; ad pugnam tibi qui mandavit eunti Haec, reor: Ante cavas mihi ne, Patrocle, redito Ad naves, ferro quam scindas victor acuto Hectoreum thoraca, artusque cruore madentes.
182Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 16; 317 (auctor 1719-1794)
Exanimem hunc, tamen affatur sic inclytus Hector: Tu mihi triste canis letum, Patrocle; sed ante, Formosae Thetidis dium genus, altus Achilles Ipse mea quid si vitam efflet fixus ab hasta?
183Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 15 (auctor 1719-1794)
Tum, quotquot Achilles Atque Menoetiades bello cepere, dolore Fixae acri, accurrunt famulae, circumque iacenti Affusae, moestumque ululant, et pectora plangunt Ingenti attonitae, labefacto corpore, luctu: Antilochus parte ex alia turbatus, obortis Ora udus lacrimis plorat; validisque retentat Pelidae usque manus manibus; ne forte corusco Ipse sibi iugulum ferro secet.
184Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 80 (auctor 1719-1794)
At carus regi superum consurgit Achilles; Cui fortes dedit horrificam Tritonia Pallas Aegida circum humeros, aurata et nube decorum Ipsa caput cinxit, summoque a vertice late Fulgentem incendit praeclaro lumine flammam.
185Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 86 (auctor 1719-1794)
Ter latam stans ad fossam clamavit Achilles: Ter magno Teucri ac socii fugere tumultu.
186Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 128 (auctor 1719-1794)
Interea tota Patroclum nocte frequentes Plorabant Graii, luctum quibus orsus Achilles: Ingentem in mediis, palmas tot caede virorum Horribiles super imponens frigentia leto Pectora, dans gemitus crebros, moestaque sodalem Voce vocans.
187Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 129 (auctor 1719-1794)
Qualis fulvus leo, durus ademit Cui catulos silva raptos venator in alta, Absenti; rediens luctu furit ille, profundos Et cursu lustrat saltus, vestigia cernat Sicubi pressa viri; cor tristi exaestuat ira: Talis moesta alto suspiria pectore ducens Myrmidonum in medio luctum est exorsus Achilles: Proh superi!
188Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 14 (auctor 1719-1794)
Continuo, curvum gradiens per litus, Achilles Heroas Danaum primores, lumina gentis, Belligeram et pubem festinus voce vocabat Horrenda.
189Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 18 (auctor 1719-1794)
tum denique, ut omnes Convenere, celer surgens haec fatur Achilles: Quid mihi, quidve tibi, Atride, fuit utile tristes Exercere iras super et certare puella?
190Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 25 (auctor 1719-1794)
Sic ait: at Graii laetas ad sidera voces Extulerunt, regi Argivo placatus Achilles Quod posuit tristes, bello iam redditus, iras.
191Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 75 (auctor 1719-1794)
sed, quamvis praelia inire Fortis avet, maneat paullum tamen effice Achilles.
192Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 105 (auctor 1719-1794)
Tum Graios inter surgens, haec fatur Achilles: Iupiter, ut noxas miseris mortalibus infers Ingentes!
193Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 116 (auctor 1719-1794)
dulcis Patrocle, vetabas, Quod mihi morte virum mactarat victor Achilles, Moenia quod clari vastaverat alta Mynetis.
194Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 139 (auctor 1719-1794)
dius Achilles In medio armabat sese; cui saeva paranti Praelia frendebant dentes, flammaeque corusci In speciem ardebant oculi; tum corde sub imo Gliscebat dolor indomitus.
195Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 148 (auctor 1719-1794)
quibat Achivum hanc nemo vibrare: unus vibrabat Achilles, Longum fraxineae robur trabis, ex Pelio alto Quam Chiron caesam Peleo dedit, esset ut olim Heroum, Martis dura inter praelia, clades.
196Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 150 (auctor 1719-1794)
scuticam dehinc pulchra micantem Corripuit dextraeque habilem, curruque locavit Se bonus Automedon: retro conscendit Achilles, Sol veluti, radians late fulgentibus armis.
197Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 19; 159 (auctor 1719-1794)
dolore Arsit, et his tacitum dictis invasit Achilles: Quid mihi, Xanthe, canis fatum?
198Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 12 (auctor 1719-1794)
solus nam pugnet Achilles Si Troas contra solos, nusquam, agmine verso, Stare loco possint, certaeque obsistere cladi.
199Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 19 (auctor 1719-1794)
Ac, dum longe aberant divi a mortalibus, acres Elatique animo Graii superante vigebant, Quod celer, exortus post otia longa, ruebat In bellum, Phrygiae clades ac terror, Achilles: Troiugenae at gelido perculsi corda pavore Horrebant, dium saevis quod fulgere in armis Peliden Marti similem videre cruento.
200Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 62 (auctor 1719-1794)
In medium ardentes animis pugnaeque parati Prodibant gemini heroes, duo fulmina belli, Aeneas Anchisiades, et dius Achilles.
201Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 103 (auctor 1719-1794)
Sic ait; et clypeum rigida ferit eminus hasta Immanem, horrendum; saeva umbo cuspide subter Ingemuit; laeva quem longe a corpore Achilles Territus amovit.
202Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 115 (auctor 1719-1794)
Iamque adeo contra venienti, ac dira frementi Aeneas clypeum Aeacidae, galeamve, coruscum Tutamen capitis, saxo percelleret; ense Cominus et vita Aenean orbaret Achilles; At vasti sensit maris arbiter, atque deorum In medio, tales fudit de pectore voces: Pro superi!
203Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 119 (auctor 1719-1794)
Quin agite, atque virum servemus limine in ipso Versantem leti, ne fors et Iupiter irae Haud parcat, morte Aeneam si mactet Achilles.
204Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 124 (auctor 1719-1794)
Haec ubi caerulei rector maris audiit, inter Tela ruens turbamque virum, se protinus illuc Intulit, Aeneas ubi Tros et dius Achilles Contulerant pugnam; nubem et caligine densa Pelidae ante oculos fudit.
205Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 130 (auctor 1719-1794)
Verum ubi iam lectum et sua fata subibit Achilles, Fide animo, et primus densas invade phalanges: Morti alius nam te nemo demittet Achivum.
206Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 146 (auctor 1719-1794)
Omnia non effecta dabit, quae iactat, Achilles.
207Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 153 (auctor 1719-1794)
At Teucros ruit in medios vi fretus Achilles, Horrendum clamans; et cominus Iphitiona Sternit Otryntiden, densas in bella catervas Ducentem; forti quem nympha creavit Otrynteo Nais, Hydae genitum populo in praedivite, celsi Aeriis Tmoli sub rupibus.
208Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 154 (auctor 1719-1794)
arma ferenti Huic hastam caput in medium defixit Achilles, Inque duas totum crudeli vulnere partes Diffidit.
209Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 161 (auctor 1719-1794)
Quem dius Achilles Ardentem ut domuit leto; Hippodamanta, relictis Dum biiugis fugit ante, hasta perfodit adacta In tergum: ille animam exhalans immugiit, altum Taurus ut immugit, quem regi Helicona tuenti Flava manus iuvenum vi tractum sistit ad aram; Gaudet fluctipotens Neptunus.
210Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 166 (auctor 1719-1794)
propter fugienti dius Achilles Nam telum dorso in medio defixit acutum, Apta ubi fulgentem nectebat fibula balteum Aurea, et obstabat duplex ad vulnera thorax.
211Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 178 (auctor 1719-1794)
acer Achilles Advolat horrendum clamans, trepidumque corusco Sternere avet telo: deprensum at Phoebus Apollo Eripuitque manu facili deus, ambiit atra Et nube.
212Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 179 (auctor 1719-1794)
insiluit contra ter dius Achilles, Ter densam pepulit nebulam.
213Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 1 (auctor 1719-1794)
Verum ubi perventum, rapidus qua flumine pulchro Volvit aquas Xanthus, magni de semine cretus Ille Iovis; Teucros aciem dissolvit Achilles In geminam.
214Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 14 (auctor 1719-1794)
Hic ferro iuvenis caprificum caedere acuto Instabat, ramosque solo deiecerat, orbem Ille parans curru; subito cum dius Achilles, Triste malum misero, advenit, curvisque carinis Vendidit avectum longinquae ad litora Lemni.
215Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 17 (auctor 1719-1794)
Hunc ubi conspexit faciemque agnovit Achilles, Nudatumque armis vidit, galeaque carentem, Et clypeo, atque hasta, (quae iam proiecerat amens Cuncta solo: largus fugienti e flumine vires Sudor enim fractas lassarat, fessa domabat Genua labor) secum haec animo indignante volutat: Pro superi!
216Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 22 (auctor 1719-1794)
Versabat Achilles Haec secum: ille animi attonitus prope venit utraque, Genua manu cupiens amplecti.
217Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 52 (auctor 1719-1794)
Acribus huic animis mentem et praecordia Xanthus Implerat, furiis incensus morte peremptos Tot propter iuvenes, medio quos victor in amne Pelides ferro trepidos mactarat acuto, Hi postquam propius venere adversa ferentes Arma, prior mirans haec dius fatur Achilles: Tu quis es?
218Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 72 (auctor 1719-1794)
acer Achilles Insiluit supra pectus; fulgentiaque arma Detrahit; hinc tales effundit pectore voces: Sic iace, ut es meritus: durum tibi, flumine quamvis Prognato, pugnare Iovis cum prole supremi.
219Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 82 (auctor 1719-1794)
Hos dedit, hinc alios leto daret acer Achilles Paeonas: instantem caedi sed gurgite ab alto Increpuit Xanthus.
220Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 89 (auctor 1719-1794)
Haec Xanthus: retulit contra cui dius Achilles: Ista quidem fient quae vis, divine Scamander, Non tamen absistam Troas mactare superbos Ante, metu includam pavidos quam moenibus, ipsum Hectora et experiar, seu me leto dabit ille, Illum ego seu potius victor sub Tartara mittam.
221Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 95 (auctor 1719-1794)
ille, tumenti Dira fremens fluctu, contra irruit, altus et omnes Egit aquas raptim, commoto gurgite, densos Impulit et Troas, leto quos dius Achilles Strarat acervatim.
222Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 104 (auctor 1719-1794)
Caeruleo veluti si quando e fonte colonus Instat aquam virides rivo ductare per hortos, Ille unco removens obstantia terga ligone; Profluit unda levis, subterque illata lapillos Dimovet; hinc celeri lapsu per prona locorum Murmurat, ante ipsum ductorem et concita fertur: Sic magni cursu rapido tumida unda fluenti Peliden quamvis celerem premit usque liquenti Et pede consequitur: nec mirum, numina quando Sancta deum praestant mortali sanguine cretos, Conversa quoties voluit consistere Achilles Fronte audax, et nosse deis anne omnibus aeque Infensis pulsus fugiat; Iove natus ab alto Prolutum toties fluctu labente superne Urgebat fluvius.
223Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 138 (auctor 1719-1794)
Sic ait: immensum iaculari at Mulciber ignem Continuo coepit, campum qui protinus omnem Corripuit; passimque solo prostrata virorum Corpora, quos leto fortis demisit Achilles, Urebat late gliscens.
224Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 226 (auctor 1719-1794)
Haud minus interea Troas dabat acer Achilles Exitio, sternens pariter currusque, viroque.
225Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 230 (auctor 1719-1794)
In manibus, iuvenes, portas retinete patentes, Dum pavidi cives veniant: (versa agmina, Achilles Instat enim turbans: clades heu foeda propinquat) Verum ubi se fessum portis immiserit agmen, Continuo firmos iuncto apte robore postes Claudite.
226Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 13 (auctor 1719-1794)
per nota sonantem Ut rapiens currum plani volat aequora campi Victor equus cursu facili: sic genua movebat Atque pedes alacer, cursu nec lassus Achilles.
227Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 41 (auctor 1719-1794)
Ocyus ad muros Troas qui ducere iussit Nocte hac, heu miseros quae perdidit; acer in arma Qua rediit Troiae clades ac terror Achilles: Ast ego contempsi monstrantem vera, monenti Cum foret utilius multo submittere mentem: Nunc, populum indocilis postquam nil tale merentem Exitio stravi, pudet ora subire meorum, Et vereor Troasque et Troadas: hoc mihi nequis Olim deterior tamen exprobret: Ipse suorum Exitio pubem dedit Hector robore fretus.
228Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 49 (auctor 1719-1794)
Dum tales dubio mutabat pectore curas Hector, in adversum cursu tendebat Achilles.
229Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 63 (auctor 1719-1794)
Nam saepe Idaei sinuoso in vertice montis, Atque urbe in summa tauros mactavit ad aras Ille meas; cursu quem nunc premit acer Achilles.
230Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 73 (auctor 1719-1794)
ilicet auras Diva secans, alto venit de vertice Olympi, Hector ubi ingenti gyro fugit usque, nec ullam Dat fesso requiem celeri pede fretus Achilles.
231Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 89 (auctor 1719-1794)
Deiphobi at simulans incessum atque arma Minerva, Omnia Deiphobo similis, vocemque, habitumque, Hectora consequitur, fictoque ita pectore fatur: Heu, frater venerande, nimis cursu acer Achilles Te premit.
232Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 95 (auctor 1719-1794)
nunc ferro cernendum, nostra ne Achilles Arma ferat tepido rorantia sanguine victor, An victus spolia ampla suo det foeda cruore.
233Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 130 (auctor 1719-1794)
longam Hac hastam subito incurrens celer egit Achilles.
234Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 133 (auctor 1719-1794)
Haec super at, victo insultans, iactavit Achilles: Hector, post saeva Patroclum morte peremptum Tu fore te incolumem sperabas; nec metus ullus Ulla mei nec erat ratio.
235Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 138 (auctor 1719-1794)
Olli torva mens contra sic fatur Achilles: Improbe, ne frustra supplex per genua, parentes Perque meos ora, crudos cui dentibus artus Ipse velim, si fas, lacerans absumere de me Tam male promerito.
236Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 145 (auctor 1719-1794)
Quem tamen exstinctum sic est affatus Achilles: Tu morere: ast olim fatum aequa mente subibo Ipse meum, quemcunque dabunt mihi Iupiter et di Finem alii.
237Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 153 (auctor 1719-1794)
Tum dius Achilles, Exstinctum raptis postquam spoliaverat armis, Graiorum stans in medio, sic ore profatur: O socii, Argivae gentis regesque ducesque, Hunc domuisse virum quando mihi numina divum Annuerunt, mala qui genti plura omnibus unus Intulit Argolicae: bello tentemus et armis Urbem etiam, aggressi circum; noscamus ut, hosti Incluso quae nunc surgat sententia.
238Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 22; 195 (auctor 1719-1794)
superi longe hoc avertite ab aure, Quod dicam: sedenim timeo, ne dius Achilles Audacem a muro secluserit Hectora solum In campos, cursuque agitet per plana relictum A sociis.
239Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 2 (auctor 1719-1794)
Graii Parte alia postquam laetum paeana canentes Venere ad naves, et fluctisonum Hellespontum, Sparsi quisque suas alii petiere carinas: Solos at spargi nequaquam est passus Achilles Myrmidonas; pubemque inter stans talia fatur Belligeram: O socii dulces, bello inclyta pubes, Myrmidones, ne quis mihi nunc de more volucres Curru solvat equos.
240Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 5 (auctor 1719-1794)
Sic ait: illi aegro ploratus corde frequentes Dant iussos: luctumque viamque praeibat Achilles.
241Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 14 (auctor 1719-1794)
epulo ferali dius Achilles Accepit cunctos, mensa et solatus amica est.
242Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 41 (auctor 1719-1794)
fumus ut, altam Illa abiit stridens sub terram: dius Achilles Excitus attonito similis consurgit, et, inter Se plausis manibus, lugubri haec voce profatur: Sunt certe obscuri caecis in sedibus Orci, Sunt animae tenues hominum, simulacraque vana.
243Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 50 (auctor 1719-1794)
At iuvenes truncos ingenti mole ferebant, Quisque suum (Idomenei sic regis iusserat acer Meriones famulus): quos, ut venere, virenti Abiecere solo defessi, et rite locarunt Litore in undisono structos, ubi iussit Achilles Patroclo atque sibi fieri commune sepulcrum.
244Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 54 (auctor 1719-1794)
Pone caput manibus gelidum sustentat Achilles Moerens, nigra Orci mittens in regna sodalem.
245Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 62 (auctor 1719-1794)
Ante, modus fieret quam fletu, conderet almam Sol pelago praeceps lucem: sed dius Achilles Maiorem petit Atriden ac talia fatur.
246Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 66 (auctor 1719-1794)
Haec fatus Achilles.
247Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 72 (auctor 1719-1794)
adipem queis dius Achilles Omnibus exemptum sumpsitque, et corpus amici A capite usque pedes totum contexit ad imos.
248Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 83 (auctor 1719-1794)
Ergo aliud secum tacitus molitur Achilles.
249Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 93 (auctor 1719-1794)
Hi flammam tota iactabant nocte furentem Ingenti huc illuc fremitu: perstabat Achilles Nocte vigil tota; cratere et moestus ab aureo Vina cavo hauribat cyatho; fundebat et usque Multa solo, terramque rigans, miserique sodalis Dulcem voce vocans animam.
250Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 107 (auctor 1719-1794)
Coetum heic non passus Achilles Dissolvi; at populos tenuit, magnoque frequentes.
251Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 138 (auctor 1719-1794)
Hinc atque hinc lapides duo stant candore nivali, Trita ubi se angustis arctat via faucibus: ampla Circum planities cursu patet omnis in orbem: Seu prisci monumenta viri, seu meta priori, Haec fuerit saeclo: cursu nunc dius Achilles Hoc statuit signum postremo; proximus huc tu Flecte rotas, biiugos iuxta et compelle sinistram Acclinis paullum in partem curru super: urge Saevus equum interea dextrum clamore, volanti Et manibus da lora: sinister se magis usque, Atque magis metae admoveat sic, axis ut ipsam Praeteriens metam possit strinxisse videri.
252Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 143 (auctor 1719-1794)
scandunt currus, cursuque parati Coniiciunt fortes, coniectas dius Achilles Quassabat.
253Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 148 (auctor 1719-1794)
plano Tum longe in campo metas ostendit Achilles; Atque bonum apposuit Phoenicem, qui comes olim, Armiger et fuerat Peleo; iussitque notare Cursum oculis, memorique animo, quae gesta, referre.
254Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 214 (auctor 1719-1794)
dius Achilles Quem miserans visum, in mediis haec fatur Achivis: Postremus redit hic longe optimus.
255Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 284 (auctor 1719-1794)
Tertia tum Danais certamina ponit Achilles, Et pulchra ostendit praedurae praemia luctae.
256Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 294 (auctor 1719-1794)
Tertia quin etiam instaurent certamina rursus Erecti: sedenim consurgens dius Achilles Continuit cupidos, placidoque haec pectore fatur: Parcite iam; durum nec frustra urgete laborem; Victor uterque, pari donati munere, abite; Ut iam alii certent aliud certamen Achivi.
257Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 305 (auctor 1719-1794)
Achilles Dehinc metam ostendit: vento simul ocyus illi Corripiunt spatium, primoque ab limite longe Praecipites fugere.
258Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 313 (auctor 1719-1794)
Ac, prope confecto dum cursu praemia uterque Involat, ecce Aiax, magna impellente Minerva, Labitur, inque fimum taurorum, dius Achilles Quos modo mactarat Patrocli ad funera, pronus Concidit, ac nares infelix oraque turpat.
259Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 331 (auctor 1719-1794)
tum vulgus Achaeum Omne, bono metuens Aiaci, parcere pugnae Iussit, et aequa ducem sibi praemia tollere utrumque At pulchrum Tydidae ensem donavit Achilles, Vagina inclusum, loro et fulgente revinctum.
260Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 332 (auctor 1719-1794)
Inde rudem statuit vesano pondere discum, Eetion valido quondam iactare lacerto Quem solitus: regem sed laeto stravit Achilles, Cumque alia curvis avexit puppibus orbem Hunc etiam immanem gaza.
261Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 356 (auctor 1719-1794)
quibus exsurgens haec fatur Achilles: Atride, scimus valido quam robore, et hastae Missu omnes vincas.
262Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 1 (auctor 1719-1794)
Ut coetum solvere, suas et quisque carinas Digressi petiere; alii struxere paratis Coenam epulis, dulci optantes languentia somno Membra dare: at solus fletu indulgebat Achilles, Usque memor socii dulcis; nec lumina regi Condit, qui rerum late domat omnia, somnus: Sed versat sese huc atque huc vigil; imaque fervet Mens desiderio Patrocli; vimque, animosque Ingentes, rerumque simul quae plurima gessit, Quosque simul passus constanti mente labores, Bellaque, et emensi tot saeva pericula ponti, Cuncta miser tacito versat sub pectore; fletu Et madet; et, nusquam consistens, saepe sinistrum Saepe latus iacet in dextrum, pronusque, supinusque.
263Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 11 (auctor 1719-1794)
agrestis veluti leo nil nisi saevum Corde agitat, vique exultans, animisque superbis, Pastorum ruit in caulas, obiectaque tentat Saepta ovium, explerique epulo festinat opimo: Sic ferus est, animum sic mitem abiecit Achilles; Nec pravi rective ullus vesana remordet Corda pudor.
264Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 17 (auctor 1719-1794)
Hectora lactavit mulier mortalis; Achilles Natus matre dea est; quam scilicet ipsa ego quondam Nutrivi educens, et sacri foedere divam Coniugii iunxi Peleo, dis omnibus unus Prae cunctis qui carus erat mortalibus.
265Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 23 (auctor 1719-1794)
Sed Thetin huc divum si quis vocet; ipse ego nympham Alloquar ut coram, et iubeam regalia dona Ut Priami accipiat, nec reddere corpus Achilles Abnuat Hectoreum.
266Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 56 (auctor 1719-1794)
huic paucis responsum reddit Achilles: Huc veniat, pretium qui det, secumque cadaver Avehat, id quando fieri vult rector Olympi.
267Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 78 (auctor 1719-1794)
Dona, quibus dirus placari possit Achilles.
268Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 101 (auctor 1719-1794)
complexum ulnis mea pignora, largo Explero ut mentem fletu, vel mactet Achilles.
269Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 113 (auctor 1719-1794)
utinam cunctos mactasset Achilles Hectore pro solo.
270Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 177 (auctor 1719-1794)
arma sinebat Non etenim tractare Atridae iratus Achilles: Huius ego sum nanque comes; rate vectus eadem Unus Myrmidonum veni huc de gente.
271Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 185 (auctor 1719-1794)
an frigida membra Concidit ferro, et canibus proiecit Achilles?
272Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 203 (auctor 1719-1794)
Stabat firma ingens abiegno ianua vecte, Quem terni obdebant connixi vespere primo Myrmidones, totidem reserabant mane recenti: Solus at ipse manu valida impellebat Achilles.
273Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 228 (auctor 1719-1794)
Verum ubi iam tristi luctu est expletus Achilles, Ac flendo egestus liquit praecordia moeror; Exsurgitque, senemque manu mentumque, verendam Canitiem incani et capitis miseratus, amice Sublevat, ac verbis affatur talibus ultro: Heu miser, heu multos animo perpesse dolores!
274Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 267 (auctor 1719-1794)
Sic ait, ac subiit tentoria rursus Achilles, Conseditque iterum solio, quod liquerat ante, Adversus Priamo; tum blandus talia fatur: Iam tibi servitio exemptus, quod nempe rogasti, Atque toro in molli positus iacet Hector; in ortu Quem primo Aurorae aspicias referasque licebit Avectum ad muros.
275Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 281 (auctor 1719-1794)
Cerealia dona canistris Attulit Automedon; coenam partitur Achilles: Hi iactantque manus, dapibusque epulantur opimis.
276Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 283 (auctor 1719-1794)
Aeque Dardaniden Priamum adspectabat Achilles, Et faciem admirans augustam, et verba diserta.
277Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 290 (auctor 1719-1794)
Tum, Priamum ille ioco terrens, haec fatur Achilles: Care senex, extra somnum cape, ne quis Achivum Huc veniat regum, qui me noctesque diesque Multi adeunt, mecumque agitant de more frequentes Consilia.
278Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 24; 305 (auctor 1719-1794)
nec cura salutis Ulla tuae mentem pulsat, te dius Achilles Intactum postquam sivit?
279Cunichius Raymondus, Ilias - argumenta, p1; 1 (auctor 1719-1794)
AB INTERPRETE COMPREHENSA. I. Iratus bello sociali absistit Achilles.
280Cunichius Raymondus, Ilias - argumenta, p1; 20 (auctor 1719-1794)
XIX. Desinit irarum, belloque armatur Achilles.
281Cunichius Raymondus, Ilias - argumenta, p1; 23 (auctor 1719-1794)
XXII. Hectora persequitur, caesoque insultat Achilles.
282D Arco Nicolo, Numeri, 1, 43; 3 (auctor 1479-1546)
Mela virum tam crebra cadavera volvit Quanta olim flavis Xanthus versabat arenis Quum passim caesis Phrygiorum corporum acervis Caede tepefaceret rivos animosus Achilles.
283Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 11; 7 (auctor fl.c.520)
Convenerunt autem hi: Achilles cum Patroclo Euryalus Tlepolemus Diomedes.
284Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 14; 1 (auctor fl.c.520)
Deinde ornati cum classe Graeci Athenas convenerunt: Agamemnon ex Mycenis cum navibus numero C, Menelaus ex Sparta cum navibus numero LX, Arcesilaus et Prothoenor ex Boeotia cum navibus numero L, Ascalaphus et Ialmenus ex Orchomeno cum navibus numero XXX, Epistrophus et Schedius ex Phocide cum navibus numero XL, Aiax Telamonius ex Salamina adduxit secum Teucrum fratrem, ex Buprasione Amphimachum Diorem Thalpium Polyxenum cum navibus numero XL, Nestor ex Pylo cum navibus numero LXXX, Thoas ex Aetolia cum navibus numero XL, Nireus ex Syme cum navibus numero LIII, Aiax Oileus ex Locris cum navibus numero XXXVII, Antiphus et Phidippus ex Calydna cum navibus numero XXX, Idomeneus et Meriones ex Creta cum navibus numero LXXX, Vlixes ex Ithaca cum navibus numero XII, Eumelus ex Pheris cum navibus numero X, Protesilaus et Podarces ex Phylaca cum navibus numero XL, Podalirius et Machaon Aesculapii filii ex Tricca cum navibus numero XXXII, Achilles cum Patroclo et Myrmidonibus ex Phthia cum navibus numero L, Tlepolemus ex Rhodo cum navibus numero IX, Eurypylus ex Ormenio navibus numero XL, Antiphus et Amphimachus ex Elide navibus numero XI, Polypoetes et Leonteus ex Argisa navibus numero XL, Diomedes Euryalus Sthenelus ex Argis navibus numero LXXX, Philoctetes ex Melibea navibus numero VII, Guneus ex Cypho navibus numero XXI, Prothous ex Magnesia navibus numero XL, Agapenor ex Arcadia navibus numero XL, Menestheus ex Athenis navibus numero L. Hi fuerunt duces Graecorum numero XLVIIII, qui adduxerunt naves numero mille CXXX.
285Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 15; 3 (auctor fl.c.520)
Cui rei praeficitur Achilles, hic cum Patroclo proficiscitur.
286Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 15; 5 (auctor fl.c.520)
Achilles cum Delphos venisset, ad oraculum pergit: et ex adyto respondetur Graecos victuros, decimoque anno Troiam capturos.
287Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 15; 6 (auctor fl.c.520)
Achilles res divinas, sicut imperatum est, fecit.
288Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 15; 10 (auctor fl.c.520)
Postquam in fanum ventum est, inter se Achilles et Calchas responsa contulerunt, gaudentes hospitio amicitiam confirmant, una Athenas proficiscuntur, perveniunt eo.
289Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 15; 11 (auctor fl.c.520)
Achilles eadem in consilio refert, Argivi gaudent, Calchantem secum recipiunt, classem solvunt.
290Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 16; 3 (auctor fl.c.520)
Dum legati mandatis parent, mittuntur Achilles et Telephus ad praedandam Mysiam.
291Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 16; 6 (auctor fl.c.520)
Quem Achilles fugato exercitu vulnerat: quem iacentem Telephus clipeo protexit, ne ab Achille interficeretur.
292Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 16; 11 (auctor fl.c.520)
Suadet ei Achilles, ut novum regnum conservet: ait plus multo eum exercitum adiuvaturum, si commeatum frumenti exercitui praepararet, quam si ad Troiam iret.
293Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 16; 13 (auctor fl.c.520)
Achilles cum magno praedae commercio ad exercitum Tenedum revertitur, Agamemnoni rem gestam narrat, Agamemnon adprobat conlaudat.
294Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 19; 10 (auctor fl.c.520)
Postquam magna caedes utrimque facta est, advenit Achilles.
295Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 20; 2 (auctor fl.c.520)
Achilles Patroclum plangit, Graiugenae suos.
296Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 20; 4 (auctor fl.c.520)
Achilles Patroclo ludos funebres facit.
297Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 20; 9 (auctor fl.c.520)
Agamemnon Achilles Diomedea Menelaus exercitum educunt.
298Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 21; 10 (auctor fl.c.520)
Achilles postera die cum Diomede exercitum educit.
299Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 21; 12 (auctor fl.c.520)
Fit magna caedes: Hector Orcomeneum Ialmenum Epistrophum Schedium Elephenorem Dioren Polyxenum duces occidit, Aeneas Amphimachum et Nireum, Achilles Euphemum Hippothoum Pylaeum Asteropaeum, Diomedes Antiphum Mesthlen.
300Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 23; 3 (auctor fl.c.520)
Agamemnon Menelaus Achilles et Diomedes etiam ipsi exercitum educunt.
301Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 23; 5 (auctor fl.c.520)
Hector in prima acie Phidippum et Antiphum duces interficit, Achilles Lycaonem et Phorcyn occidit et ex cetera plebe multa milia ex utraque parte cadunt.
302Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 24; 8 (auctor fl.c.520)
Agamemnon Achilles Diomedes Aiax Locrus ut viderunt Hectorem in pugna non esse, acriter pugnaverunt, multosque duces de Troianorum numero occiderunt.
303Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 24; 11 (auctor fl.c.520)
Achilles ut respexit multos duces eius dextera cecidisse, animum in eum dirigebat, ut illi obvius fieret.
304Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 24; 12 (auctor fl.c.520)
Considerabat enim Achilles nisi Hectorem occideret plures de Graecorum numero eius dextera perituros.
305Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 24; 14 (auctor fl.c.520)
Hector Polypoetem ducem fortissimum occidit dumque eum spoliare coepit, Achilles supervenit.
306Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 24; 17 (auctor fl.c.520)
Achilles dolore accepto magis eum persequi coepit nec destitit, nisi occideret.
307Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 24; 21 (auctor fl.c.520)
Achilles saucius de bello rediit.
308Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 25; 12 (auctor fl.c.520)
Achilles vituperat imperii commutationem.
309Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 27; 2 (auctor fl.c.520)
Quibus obvius fit Achilles: Polyxenam contemplatur, figit animum, amare vehementer eam coepit.
310Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 27; 12 (auctor fl.c.520)
Itaque Achilles ut constitutum erat servum ad Hecubam mittit, ut sciat quid cum Priamo egerit.
311Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 27; 15 (auctor fl.c.520)
Achilles queritur in vulgus, unius mulieris Helenae causa totam Graeciam et Europam convocatam esse, tanto tempore tot milia hominum perisse, libertatem in ancipiti esse, unde oportere pacem fieri, exercitum reducere.
312Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 28; 3 (auctor fl.c.520)
Achilles iratus in proelium non prodit.
313Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 30; 2 (auctor fl.c.520)
Abnegat Achilles maestus, quod iam destinaverat in bellum non prodire ob id quod promiserat Hecubae, aut certe se minus pugnaturum eo quod Polyxenam valde amabat: coepit male eos accipere qui ad eum venerant, dicens debere perpetuam pacem fieri, tanta pericula unius mulieris causa fieri, libertatem periclitari, tanto tempore desidere: pacem expostulat, pugnare negat.
314Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 30; 5 (auctor fl.c.520)
Menelaus hortari coepit fratrem suum, ut exercitum in pugnam produceret, nec debere terreri, si Achilles se excusaverit, se tamen persuasurum ei, ut in bellum prodeat, nec vereri, si noluerit.
315Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 31; 19 (auctor fl.c.520)
Achilles tristis negare coepit se proditurum, sed pacem peti oportere, conqueri coepit, quod Agamemnoni nihil negare possit: tamen cum tempus pugnae supervenisset, se milites suos missurum, ipsum excusatum haberet.
316Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 32; 4 (auctor fl.c.520)
Achilles primo Myrmidones instruit, ad Agamemnonem paratos mittit.
317Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 33; 6 (auctor fl.c.520)
Achilles ut animadvertit Troilum iracunde saevire et Argivis insultare simulque sine intermissione Myrmidones prosternere, procedit in bellum.
318Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 33; 8 (auctor fl.c.520)
Achilles de proelio saucius redit.
319Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 33; 10 (auctor fl.c.520)
Die septimo dum utrique exercitus proelio facto inter se pugnant, Achilles, qui aliquot dies vexatus in pugnam non prodierat, Myrmidones instruit: alloquitur hortatur, ut fortiter inpressionem in Troilum faciant.
320Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 33; 13 (auctor fl.c.520)
Eum cito Achilles adveniens occidit,ex proelio trahere coepit, quod Achilles interventu Memnonis complere non potuit.
321Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 33; 15 (auctor fl.c.520)
Achilles de proelio saucius rediit.
322Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 33; 16 (auctor fl.c.520)
Memnon insequi eum cum multis coepit, quem Achilles ut respexit, substitit: curato vulnere et aliquamdiu proeliatus Memnonem multis plagis occidit et ipse vulneratus ab eo ex proelio recessit.
323Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 34; 6 (auctor fl.c.520)
Achilles laetus Polyxenam amans postera die ad fanum se venturum constituit.
324Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 34; 7 (auctor fl.c.520)
Interea Achilles sequenti die cum Antilocho Nestoris filio ad constitutum veniunt, simulque fanum Apollinis ingrediuntur, undique ex insidiis occurrunt, tela coniciunt: Paris hortatur.
325Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 34; 8 (auctor fl.c.520)
Achilles cum Antilocho brachio sinistro chlamyde involuto enses dextra tenentes, impetum faciunt.
326Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 34; 9 (auctor fl.c.520)
Exinde Achilles multos occidit.
327Dares Phrygius, De excidio Troiae historia, p2, 34; 11 (auctor fl.c.520)
Ita Achilles animam ex insidiis nequiquam fortiter faciens amisit.
328De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 1, 24; 4 (auctor 1755-1814)
Protinus e castris miser est eiectus Achilles, Virtutisque locum Thersites occupat heres.
329De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 2, 5; 22 (auctor 1755-1814)
Sic tua perpetuae renovabis tempora vitae, Ut Phoenix varias unicus inter aves, Donec erunt artes, donec discetur Achilles, Donec, sed longe sit precor illa dies!
330Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, p11; 6 (opus 1508)
Tum autem quam inepte stomachatur Achilles orbatus suis amoribus, quam pueriliter deplorat apud matrem.
331Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 631; 3 (opus 1508)
Refertur inter adagia Graecanica natum ex Homero, apud quem Achilles Iliados Σ hoc pacto loquitur indigne ferens otium et quod non ineat praelium cum reliquis copiis: Ἀλλ’ ἦμαι παρά νηυσίν ἐτώσιον ἄχθος ἀρούσης, id est Navibus assideo telluris inutile pondus.
332Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 641; 26 (opus 1508)
Sic et Achilles appellabantur insigni fortitudine duces, quorum de numero fuit Lucius Sicinius Dentatus ob ingentem fortitudinem Romanus Achilles appellatus, quod centum et viginti praeliis cum hoste pugnasset nec ullam haberet cicatricem aversam.
333Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 747; 29 (opus 1508)
Homericus Achilles Agamemnonem κυνώπην appellat, id est canino aspectu, et apud eumdem: Κυνός ὄμματ’ ἔχων, κραδίην δ’ ἐλάφοιο, id est Canis habens oculos, cor cervi, impudentiam significans cum timiditate coniunctam.
334Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 842; 6 (opus 1508)
Quin et Achilles apud Homerum Agamemnonem appellat κυνώπην ob impudentiam.
335Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1018; 9 (opus 1508)
Metaphora ducta videri potest vel A Vulcano illo Homerico, quem Iupiter, ut longe viribus praestantior, pedibus tractum, e coelo deiecit, quemadmodum testatur ille: ῾Ρῖψε ποδός τετάγων ἀπό βηλοῦ θεσπεσίοιο, id est Protractum pedibus supero deiecit Olympio, vel ab eiusdem Hectore, cui victor Achilles libro Illiados vigesimosecundo Ἀμφοτέρων μετόπισθε ποδῶν τέτρηνε τένοντε Ἐς σφυρόν ἐκ πτέρνης, βοέους δ’ ἐξῆπτεν ἱμάντας, Ἐκ δίφροιο δ’ ἔδησε, κάρη δ’ ἕλκεσθαι ἔασεν, id est Qua post ambo pedes calcaneus imus adhaeret Talo, transfodit nervos ac bubula lora Inseruit, corpus de curu deligat alto, Pendulum at interea trahitur caput.
336Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1070; 27 (opus 1508)
Fortassis huc ascribendum erat, quod apud Homerum Achilles Agamemnonem κυνώπην vocat ob impudentiam, velut oculis caninis et inverecundis.
337Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1108; 7 (opus 1508)
Item apud Homerum Iliados φ ad hunc modum loquitur Achilles: Ὥς μ’ ὄφελ’ Ἕκτωρ κτεῖναι, ὃς ἐνθάδε τέτραφ’ ἄριστος· Σῷ κ’ ἀγαθός μέν ἔπεφν’, ἀγαθόν δέ κεν ἐξενάριξε.
338Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1138; 7 (opus 1508)
Sumptum videtur ex Homericae Iliadis libro primo ubi Achilles Palladi obtemperans haec dicit: Ὅς κε θεοῖς ἐπιπείθηται, μάλα τ’ ἔκλυον αὐτοῦ, id est Qui diis paruerit, proni huius vota receptant.
339Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1177; 8 (opus 1508)
Achilles apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi pedestri cursu certat cum quadriga et vincit.
340Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1350; 9 (opus 1508)
Adagio licebit uti de rebus toto genere inter sese dissidentibus, veluti si quis sentiens longe aliud spectare philosophum, aliud oratorem, dicat: Φωρίς τά Μυσῶν καί Υρυγῶν, aut de hominibus, inter quos nihil convenit nihilque commune intercedit, ut apud Euripidem Achilles: Φωρίς τἀμά κἀγαμέμνονος, id est Separatae sunt meae res a bonis Agamemnonis.
341Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1450; 10 (opus 1508)
Et Plutarchus Symposiacon decade quinta significat ζωρότερον quibusdam significare τό θερμόν, ut Achilles apud Homerum iubens Patroclum miscere ζωρότερον exegerit celeritatem ministerii.
342Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1636; 3 (opus 1508)
Unde apud Homerum Iliados primo Achilles, ut vir fortis, Agamemnoni, velut imbelli et ignavo, convicium facit ad hunc modum: Οἰνοβαρές, κυνός ὄμματ’ ἔχων, κραδίην δ’ ἐλάφοιο.
343Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1697; 7 (opus 1508)
Sumptum est autem ex Iliados Homericae libro primo, ubi Achilles contendens cum Agamemnone negat sibi causam esse, quamobrem cum Troianis bellum suscipiat, nisi ut illi morem gerat: Οὐ γάρ ἐγώ Σρώων ἕνεκ’ ἤλυθον αἰχμητάων Δεῦρο μαχησόμενος, ἐπεί οὔ τί μοι αἴτιοί εἰσιν· Οὐ γάρ πώποτ’ ἐμάς βοῦς ἤλασαν οὐδέ μέν ἴππους, Οὐδεποτ’ ἐν Υθίῃ ἐριβώλακι βωτιανείρῃ Καρπόν ἐδηλήσαντο.
344Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1721; 5 (opus 1508)
Ab hoc Chirone Centauro fertur educatus Achilles.
345Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1746 (opus 1508)
1746. II, VIII, 46. Iecit Achilles duas tesseras et quatuor
346Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1746; 1 (opus 1508)
Βέβληκ’ Ἀχιλλεύς δύο κύβω καί τέσσαρα, id est Duas Achilles quatuorque tesseras / Iecit.
347Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2053; 3 (opus 1508)
Sumptum est autem ex Iliados libro primo, ubi Achilles Agamemnonis incogitantiam accusans sic ait: Οὐδέ τι οἷδε νοῆσαι ἅμα πρόσσω καί ὀπίσσω, id est Nec novit simul a tergo atque a fronte videre.
348Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2601; 48 (opus 1508)
Porro si quis recentiorum temporum principes expendat, vereor, ne non ita passim reperiat, in quem non quadret foedissimum illud convitium, quod apud Homerum Achilles torquet in Agamemnonem, δημοβόρος βασιλεύς.
349Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2746; 1 (opus 1508)
Qui significabit interponendam moram, priusquam decernatur, et rem in posterum diem reiiciendam, accommodabit illud ex eodem libro, quod Phoenici cum legatis ad reconciliandam gratiam misso ab Agamemnone respondit Achilles: Ἅμ’ ἠοῖ φαινομένηφι / Υρασσόμεθα, id est Aurora ubi crastina surget, / Consultabimus.
350Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2747; 1 (opus 1508)
Cum innues aliquem non esse ad negotium accersendum praeter animi sententiam aut non esse collocandum officium in eum, qui nec agnoscat nec accipiat libenter, accommodum fuerit, quod eodem in libro de Phoenice dixit Achilles: Ἢν ἐθέλῃσιν· ἀνάγκῃ δ’ οὔ τί μιν ἄξω, id est Si volet; invitum hunc haudquaquam abduxero quoquam.
351Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2750; 1 (opus 1508)
Qui contemnet omnino quempiam ut ignavum multoque sese inferiorem, non ineleganter illud ex eodem libro detorserit, quod in Agamemnonem dixit Achilles: Οὐδ’ ἅν ἔμοιγε Σετλαίη κύνεός περ ἐών εἰς ὧπα ἰδέσθαι, id est Haud ille quidem ausit, Quamvis perfricta sit fronte, mihi ora tueri.
352Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3346; 1 (opus 1508)
Inter carmina nobilium poetarum, quae a doctis vice proverbiorum usurpantur, haec quoque referri posse videntur: Οὐ παῖς Ἀχιλέως, ἀλλ’ Ἀχιλλευς αὐτός εἷ, id est Haud satus Achille, verum Achilles ipsus es.
353Di Natale Francesco, Carmina, 1, 3; 4 (auctor 1469-1542)
Digna fuit merces pro qua vel obiret Achilles, Herculeus pro qua sudor emendus erat.
354Di Natale Francesco, Carmina, 1, 58; 21 (auctor 1469-1542)
Hectoreum corpus tantum cum fregit Achilles, Laomedonteae non doluere nurus, Turba tuas quantum lugebit moesta favillas, Concipiet quantam mentis amaritiem.
355Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p3, 14; 1 (auctor fl.c.350)
Post quos Achilles Pelei et Thetidis, quae ex Chirone dicebatur.
356Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p3, 17; 1 (auctor fl.c.350)
Igitur peracto biennio ad Aulidam Boeotiae, nam is locus delectus fuerat, singuli reges pro facultate opum regnique instructas classes praemittunt: ex quis primus Agamemnon ex Mycenis naves C, aliisque LX, quas ex diversis civitatibus, quae sub eo erant, contraxerat, Agapenorem praeficit, Nestor XC navium instructam classem, Menelaus ex omni Lacedaemona naves LX, Menestheus Athenis L, XL Elephenor ex Euboea, Aiax Telamonius Salamina XII, Diomedes Argis LXXX navium classem, Ascalaphus et Ialmenus Orchomenii naves XXX, Oileus Aiax XL, item ex omni Boeotia Arcesilaus, Prothoenor, Peneleus, Leitus, Clonius naves L, XL ex Phocide Schedius et Epistrophus, dein Thalpius et Diores cum Amphimacho et Polyxeno Elide aliisque civitatibus regionis eius naves XL, Thoas ex Aetolia XL, Meges ex Dulichio et ex insulis Echinadibus XL, Idomeneus cum Merione ex omni Creta classem navium LXXX, ex Ithaca Vlixes XII, XL Prothous Magnes, Tlepolemus Rhodo aliisque circa eam insulis IX, XI Eumelus Pheraeus, Achilles ex Argo Pelasgico L, III Nireus ex Syme, Podarces et Protesilaus ex Phylaca aliisque, quibus praeerant, locis naves XL, XXX Podalirius et Machaon, Philocteta Methona aliisque civitatibus naves VII, Eurypylus Ormenius XL, duas et XX Guneus Perrhaebis, Leonteus et Polypoetes ex suis regionibus XL, XXX ex insulis Co Crapathoque cum Antipho Phidippus, Thessandrus, quem Polynicis supra memoravimus, Thebis naves L, Calchas ex Acarnania XX, Mopsus Colophona XX, Epios ex insulis Cycladibus XXX. Easque magna vi frumenti aliorumque necessariorum cibi replent.
357Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p3, 22; 1 (auctor fl.c.350)
Sed cum haec in luco aguntur, Achilles litteras seorsum missas sibi a Clytemestra cum auri magno pondere accepit, in quis ei filiam atque omnem domum suam commendaverat.
358Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p3, 22; 7 (auctor fl.c.350)
Ceterum virginem Achilles atque hi, qui sacrificio praefuere, clam omnes regi Scytharum, qui eo tempore aderat, commendavere.
359Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 3; 1 (auctor fl.c.350)
At ubi animadvertere Achilles et Aiax Telamonius magno suorum detrimento eventum belli trahi, exercitum in duas partes dispertiunt.
360Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 3; 6 (auctor fl.c.350)
Id ubi Achilles procul animadvertit, telum iaculatus femur sinistrum regi transfigit.
361Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 6; 2 (auctor fl.c.350)
Dein ex consilii sententia Achilles cum Aiace ad Telephum pervenere, eumque iactatum magnis doloribus consolati, ut viriliter incommodum ferret deprecabantur.
362Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 9; 3 (auctor fl.c.350)
Ibi Achilles regi indignatus, quod propter filiam renueret profectionem, ab Vlixe in gratiam reductus est.
363Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 9; 5 (auctor fl.c.350)
Igitur cunctis praesentibus quamquam a nullo officia militiae neglegebantur, praecipue tamen Aiax Telamonius et Achilles cum Diomede curam maximam studiumque inportandi belli susceperant; hisque placet, uti praeter contractam classem naves, quibus loca hostilia incursarent, praeparentur.
364Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 10; 4 (auctor fl.c.350)
Quae ubi accepere Achilles cum Machaone et Podalirio adhibentes curam vulneri brevi fidem oraculi firmavere.
365Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 12; 1 (auctor fl.c.350)
Ceterum Achilles et Aiax Telamonius, quorum virtute Graeci sustentabantur, magna gloria dimicantes metum hostibus et fiduciam suis effecere.
366Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 12; 7 (auctor fl.c.350)
Dein propere reliqui, quibus non ea humatio demandata erat, re cognita armati eunt contra; in quis Achilles congressus cum rege eumque et magnam vim hostium interfecit, conversis in fuga hoc modo liberatis.
367Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 16; 1 (auctor fl.c.350)
Interim Achilles ministras et veluti officinam belli proximas Troiae civitates ratus sumptis aliquot navibus Lesbum adgreditur ac sine ulla difficultate eam capit et Phorbanta, loci eius regem, multa adversum Graecos hostiliter molitum interficit atque inde Diomedeam, filiam regis, cum magna praeda abducit.
368Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 16; 5 (auctor fl.c.350)
His actis Achilles ad exercitum regreditur magnam vim gloriae atque praedae adportans.
369Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 17; 1 (auctor fl.c.350)
Ceterum Achilles haud contentus eorum, quae gesserat, Cilicas adgreditur, ibique Lyrnesum paucis diebus pugnando cepit.
370Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 19; 5 (auctor fl.c.350)
Itaque cunctorem sententia ex omni praeda, quam Achilles adportaverat, exceptam Eetionis coniugem Astynomen, quam Chrysi filiam supra docuimus, ob honorem regium Agamemnoni obtulere.
371Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 19; 6 (auctor fl.c.350)
Ipse etiam Achilles praeter Brisi filiam Hippodamiam Diomedeam sibi retinuit, quod eiusdem aetatis atque alimonii non sine magno dolore divelli poterant et ob id iam antea genibus Achillis obvolutae, ne separarentur, magnis precibus oraverant.
372Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 29; 5 (auctor fl.c.350)
Ceterum Achilles in ore omnium ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat.
373Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 30; 6 (auctor fl.c.350)
Post quae Achilles reges singulos adigit, ut interposita iurisiurandi religione confirmarent nequaquam se ob ea offendi.
374Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 31; 2 (auctor fl.c.350)
Id ubi Achilles animadvertit, commotus rei indignatione simul pernicie defessi exercitus anxius defunctorum corpora miserandum in modum confecta undique in unum colligi iubet atque in conventu ante ora omnium proici.
375Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 32; 3 (auctor fl.c.350)
Tum nostri visis contra hostibus armati atque instructi pro negotio simplici fronte aciem composuere circa cornua divisis ducibus: dextrum Achilles cum Antilocho, alterum Aiax Telamonius cum Diomede curabant, medios accepere Aiax alter atque Idomeneus dux noster.
376Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 34; 1 (auctor fl.c.350)
Ceterum Achilles memor iniuriae supra dictae abstinendum publico consilio decreverat odio maxime Agamemnonis abolitoque amore, quem circa Graecos habuerat, scilicet quod eorum patientia post tot bellorum victorias ac facta fortia Hippodamia concessum pro laboribus praemium per iniuriam abducta esset.
377Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 37; 1 (auctor fl.c.350)
Iamque Graeci regressi ad naves arma deponere ac singuli per loca solita corpus cibo curare occeperant, cum Achilles ultum ire cupiens iniurias ignaros consilii sui nostros et ob id otiose agentes clam invadere temptat.
378Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 37; 4 (auctor fl.c.350)
Ita Achilles praeverso de se nuntio, ubi omnes in armis sunt neque conata procedere queunt, intemptato negotio ad tentoria regreditur.
379Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 51; 1 (auctor fl.c.350)
Tunc Achilles longam exorsus orationem primum omnium acta gestaque sua exponere.
380Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p4, 52; 1 (auctor fl.c.350)
Igitur Achilles praesentia talium virorum praecibus familiarium ac recordatione innoxii exercitus tandem flexus ad postremum facturum se quae vellent respondit.
381Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 2; 1 (auctor fl.c.350)
At apud Troiam forte quadam die Hecuba supplicante Apollini Achilles adveniens visere cerimoniarium morem cum paucis comitibus supervenit.
382Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 2; 4 (auctor fl.c.350)
Ac tum forte Achilles versis in Polyxenam oculis pulchritudine virginis capitur.
383Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 3; 1 (auctor fl.c.350)
Dein Achilles soluturum se omne bellum pro Polyxena tradita pollicetur.
384Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 3; 3 (auctor fl.c.350)
Ea ubi Achilles accepit, ira concitus exclamat: se, cum primum tempus bellandi foret, primo proelio interempturum.
385Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 5; 5 (auctor fl.c.350)
At ubi eum Achilles ita in hostem promptum animadvertit, simul subvenire his, quos adversum bellabat, cupiens et memor paulo ante repulsae in Polyxena contra tendit; progressusque in medio Pylaemenem Paphlagonum regem impedimento sibi oppositum comminus fundit non alienum sanguinis Priamidarum.
386Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 6; 2 (auctor fl.c.350)
Tumque Achilles insecutus quantum acies hostium patiebatur, ad postremum iaculatus aurigam eius interfecit, postquam Hector per aliam partem relicto curru aufugerat.
387Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 9; 4 (auctor fl.c.350)
Interim Achilles regressum Patroclum extollere laudibus, dein monere, uti reliquo quoque bello memor rerum, quas gesserat, hostibus vehementius ingrueret.
388Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 15; 3 (auctor fl.c.350)
Igitur Achilles paucis fidis adiunctis secum insidiatum propere pergit atque hostem securum sui praevortit, tum ingredi flumen occipientem circumvenit.
389Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 17; 1 (auctor fl.c.350)
Interim apud Graecos, ubi Achilles ad naves redit et cadaver Hectoris in ore omnium est, dolor, quem ob Patrocli interitum paulo ante perceperant, nece metuendi hostis et ob id praecipua laetitia circumscribitur.
390Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 17; 4 (auctor fl.c.350)
Igitur Achilles victorum praemia, quae ei videbantur maxima, statui imperat.
391Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 18; 6 (auctor fl.c.350)
Achilles duplici extra ordinem munere Philoctetam donat.
392Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 19; 6 (auctor fl.c.350)
Dein ubi praemia certaminis persoluta sunt, Achilles primum omnium Agamemnoni donum, quod ei honoratissimum videbatur, offert, secundo Nestori, Idomeneo tertio, post quos Podalirio et Machaoni, dein reliquis pro merito ducibus, ad postremum eorum sociis, qui in bello occiderant; hisque mandatum, uti, cum tempus fuisset, domum ad necessarios eorum perferrent.
393Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 23; 1 (auctor fl.c.350)
Iamque omnibus dolore permotis Achilles decuisse ait filios eum suos initio ab eo, quod admiserint, facinore cohibere neque ipsum concedendo tanti delicti participem fieri.
394Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 24; 8 (auctor fl.c.350)
Tum Achilles confirmare non prius cupitis eius satis futurum quam mutato in melius habitu cibum etiam secum sumeret.
395Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 25; 2 (auctor fl.c.350)
Dein ubi satias omnes tenuit, hoc modo Achilles disseruit: "Refer nunc iam mihi, Priame, quid tantum causae fuerit, cur deficientibus quidem vobis in dies copiis militaribus, ingravescentibus autem calamitatibus atque aerumnis Helenam tamen in hodiernum retinendam putetis neque velut contagionem infausti ominis reppuleritis?
396Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p5, 27; 2 (auctor fl.c.350)
Ex quis quicquid auri atque argenti fuit tolli Achilles iubet, vestis etiam quod ei visum est; reliquis in unum collectis Polyxenam donat et cadaver tradidit.
397Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 3; 1 (auctor fl.c.350)
Achilles inter equitum turmas Penthesileam nactus hasta petit, neque difficilius quam feminam equo deturbat manu comprehendens comam atque ita graviter vulneratam detrahens.
398Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 3; 6 (auctor fl.c.350)
Achilles interfectam eam sepelire cupiens mox a Diomede prohibitus est.
399Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 6; 13 (auctor fl.c.350)
Tum Achilles, ubi barbaris intercedi videt, pergit contra et nudatum scuto hostis iugulum hasta transfigit.
400Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 9; 5 (auctor fl.c.350)
Capti etiam Lycaon et Troilus Priamidae, quos in medium productos Achilles iugulari iubet indignatus nondum sibi a Priamo super his, quae secum tractaverat, mandatum.
401Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 10; 3 (auctor fl.c.350)
Sed ubi Achilles in luco ea, quae inlata erant, cum Idaeo separatim ab aliis recognoscit, cognita re apud naves suspicio alienati ducis et ad postremum indignatio exorta.
402Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 11; 7 (auctor fl.c.350)
" Dein Achilles extremum adhuc retentans spiritum: "Dolo me atque insidiis, inquit, Deiphobus atque Alexander Polyxenae gratia circumvenere.
403Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p6, 15; 8 (auctor fl.c.350)
Ceterum sibi eo leviorem dolorem esse, quod non in certamine neque in luce belli Achilles interfectus esset, quo fortiorem ne optasse quidem quemquam existere nunc vel in praeteritum excepto uno illo Hercule.
404Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 321, l. 24 (auctor c.375)
eodem modo Achilles praenomen est, nomen Aeacides, cognomen specialiter positum a facto, id est a pedum uelocitate, podoces.
405Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 321, l. 26 (auctor c.375)
siquis ergo uelit haec simul tria copulare, sic ordinet, Achilles Aeacides podoces, Pyrrus Aeacides Neoptolemus, Alexander Dardanius Paris.
406Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 325, l. 11 (auctor c.375)
sed tum hoc utimur, cum aliquem uel alieno uel suo generi conparamus, ut Hector fortior Diomede uel audacior Patroclo Achilles fuit; et unum cum multis alienis, ut fortiores Graeci Troianis.
407Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 325, l. 19 (auctor c.375)
sed tum hoc utimur, cum aliquem suo generi conparamus, ut Hector fortissimus Troianorum fuit, Achilles Graecorum.
408Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 328, l. 29 (auctor c.375)
sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto Calypso Pan; sunt tota conuersa in Latinam regulam, ut Pollux Πολυδεύκης, Vlixes; sunt inter Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles Agamemnon.
409Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 459, l. 10 (auctor c.375)
ornant epitheta, sicut dia Camilla; destruunt sic, scelerumque inuentor Vlixes; indicant sic, Larissaeus Achilles.
410Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p6; 31 (auctor c.375)
eodem modo Achilles praenomen est, nomen Aeacides, cognomen specialiter positum a facto, id est a pedum uelocitate, podoces.
411Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p6; 32 (auctor c.375)
siquis ergo uelit haec simul tria copulare, sic ordinet, Achilles Aeacides podoces, Pyrrus Aeacides Neoptolemus, Alexander Dardanius Paris.
412Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p6; 98 (auctor c.375)
sed tum hoc utimur, cum aliquem uel alieno uel suo generi conparamus, ut Hector fortior Diomede uel audacior Patroclo Achilles fuit; et unum cum multis alienis, ut fortiores Graeci Troianis.
413Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p6; 100 (auctor c.375)
sed tum hoc utimur, cum aliquem suo generi conparamus, ut Hector fortissimus Troianorum fuit, Achilles Graecorum.
414Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p6; 147 (auctor c.375)
sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto Calypso Pan; sunt tota conuersa in Latinam regulam, ut Pollux Πολυδεύκης, Vlixes; sunt inter Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles Agamemnon.
415Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 2, p25; 257 (auctor c.375)
ornant epitheta, sicut «dia Camilla»; destruunt sic, «scelerumque inuentor Vlixes»; indicant sic, «Larissaeus Achilles».
416Donatus, Ars maior, p. 615, l. 7 (auctor c.350)
sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto, Calypso, Pan; sunt tota conuersa in Latinam regulam, ut Πολυδεύκης Pollux, Ὀδυσσεύς Vlixes; sunt inter Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles, Agamemno.
417Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 39 (auctor c.350)
Achilles autem misit Patroclum ad Nestorem, uti Eurypylum mitteret ad eum curandum, et missum continuo curavit.
418Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 101 (auctor c.350)
Et Achilles corpus Patrocli sepelivit.
419Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 110 (auctor c.350)
Et tunc Iuno fecit unum ex equis, Xanthum, dicere humana voce Achilli, quoniam et ipse moriturus est, praedixit Achillis citatam mortem, et Achilles forti animo tulit, quod provenerit.
420Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 117 (auctor c.350)
Cum coepisset Achilles exire ad pugnam, Iuppiter omnibus deis permisit, ut, quisquis voluerit iuvare, faveat.
421Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 120 (auctor c.350)
Et tunc Achilles complures Troianorum interfecit.
422Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 127 (auctor c.350)
Interea Achilles duodecim iuvenes captivos mittit ad naves, quos incipiebat sacrificare Patrocli manibus, et interfecit Lycaonem, quem prius captum vendidit in Lemnum, et Asteropaeum interfecit et Paeonem duces.
423Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 136 (auctor c.350)
Et Achilles interponentem se Apollonem persequitur eum et maledicit; et Minerva autem transfigurata in Deifobum fallit Hectorem, et iugulatur ab Achillen, et ligatus curro trahitur ter circa muros et Hecuba cum Priamo et Troianis diutius eum deplanxerunt.
424Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 143 (auctor c.350)
Quiescenti ergo Achilli per somnium apparuit Patroclus dicens, ut quam celerissime ei tumulum faceret; et Achilles fecit, et comas laniavit et in ignem misit; collectis ergo ossibus et compositis, funebre certamen fecit, in quo vicerunt equorum velocitate Diomedes, luctatione Epeus, Vlixes autem et Aiax Telamonius stantes fuerunt.
425Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 5; 147 (auctor c.350)
Et tunc Achilles Hectoris corpus circum Patrocli tumulum [...]
426Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 273 (auctor -c.499)
pro matris thalamo poenas dependit Achilles (unde haec causa fuit), forsan Telamonius Aiax sternitur invictus, quod mater reddita non est Hesione Priamo; sic est data causa rapinae, cur gentes cecidere simul, cum sexus uterque concidit, infanti nullus post bella pepercit.
427Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 295 (auctor -c.499)
coniurat in arma Graecia tota dolens raptum punire Lacaenae, litora nostra petent Danai cum mille carinis, Dorica castra fremunt, iam Pergama vexat Achilles, iam pugnant Danai, iam cernimus Hectora tractum, Troile, iam per bella furis, iam sterneris audax ante annos, animose puer, virtute protervus.
428Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 307 (auctor -c.499)
vos repetunt Mortes, in vos mala fata feruntur, vos petit Aeacides, saevum vos fulmen Achilles amputat, insontes poenam raptoris habetis.
429Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 368 (auctor -c.499)
est mihi bellipotens non vilis pignoris Aiax: imminet et quaerit, de qua iam gente triumphet; Thessalus Emathia fratris nutritus Achilles emicat et torvos exercet in arma biformes Patroclo populante simul Centaurica lustra; Tydides Sthenelusque fremunt Aiaxque secundus; Nestoris Antilochus Palamedes Teucer Vlixes exultant quod Troia redit, quod Pergama surgunt'.
430Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 459 (auctor -c.499)
tu, fortis Achilles, quid prohibes tumulos, quamvis iactura sepulchri temnitur et nihil est, quod vis, in morte periclum?
431Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 466 (auctor -c.499)
adventurus eris, pietas si sancta manebit corpore belligero, si non crudelis in hoste post vitam morientis eris, si immitis Achilles nec post bella manes nec spectant funera poenas arbitrio subiecta tuo, si parcitur umbris, quaesitor quas torquet avus, si vera feruntur.
432Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 469 (auctor -c.499)
infelix plus Troia gemit quam perdit Achilles fortior occisi consurgens ultor amici.
433Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 490 (auctor -c.499)
et iusta voce notabit: 'tene, deum soboles, caeli pelagique nepotem, atque Erebi gens clara mei, te, fortis Achilles, ista decent?
434Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 506 (auctor -c.499)
Hectora mirantes plus te laudamus, Achilles, a quo victus obit: finem da, magne, dolori et post vindictam veniam concede perempto, qui poenas in luce dedit.
435Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 510 (auctor -c.499)
Hecuba maesta gemens et canos pulvere foedans – omine non tali matrem praesentet ab undis corde tuo pietas: licet haec mortalia fata in se nulla timet, tamen haec te, fortis Achilles, mortalem genuisse dolet.
436Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 624 (auctor -c.499)
mulcentur iam corda ducis natamque tyrannus purgat et extemplo Medeae laudat amorem: sic meruit veniam generum confessus Achilles, sic pater ignovit Lycomedes, pectore natae et Pyrrhum suscepit avus gremioque nepotem fovit et ad Troiam post crimina misit Achillis.
437Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 197; 135 (auctor -c.499)
rumpe solum, findatur humus telluris hiatus, nixus et armatus subito furialibus umbris surge, velut quondam tumulo surrexit Achilles: exige subplicium de coniuge, solvat adulter tot poenas quot membra gerit.
438Elias de Coxida, Sermones, 209, 0997C
Malo pater tibi sit Tersites, dummodo tu sis Eiacidae similis, Vulcaniaque arma cupessas; Quam te Tersitae similem producat Achilles: ait ille, nescio quis.
439Emporius Rhetor, De ethopoeia, p1; 12 (auctor fl.c.500)
Quam materiam ab ethopoeia prave distinguunt, qui putant esse ethicas, quae laetos fingant, patheticas vero, quae tristium sint, cum ideo hoc sit pathetica nomine nuncupata, quod accidens alter affectus naturalem illum morem saepe subvertat, patiaturque natura velut vim quandam, cum is qui loquitur a suo loquendi more declinat, ut cum Hercules, cuius constans fuit semper oratio, parricidium suum luget, vel cum apud Homerum Achilles semper minax circumventum se a flumine gemit, aut cum Mezentius semper crudelis vel Turnum precatur, ut se suscipiat, vel Aenean, ut sibi tribuat sepulturam.
440Ermoldus Nigellus, De rebus gestis Ludovici Pii, 105, 0607B (auctor 781-826)
Si tibi Odysseos Pyrrhus, seu durus Achilles, Pompeius socero cum quibus arma parat, Non tamen in Francos fas est tibi tendere bello, Quorum arvis resides, et pietate manes Namque semel quicunque duello hos experiari Coeperit ipse licet, et genus omne suum, Gens est Francorum nulli virtute secunda, Vincit amore Dei, exsuperatque fide.
441Eugyppius Africae, Excerpta ex operibus Augustini [CSEL], 323; 15 (auctor c.455-533)
quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: "ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines.
442Eugyppius Africae, Thesaurus, 62, 1019A (auctor c.465-c.533)
quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaeque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus: Ille Cicero est, ille Sallustius est, ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines.
443Eupolemius, Liber Eupolemii, p1, 2; 123 (auctor fl.c.1100)
Nam quantum censes, si verum obtundere non vis, Antifrononte satum, cui non Calidonius heros, Non Aiax, non ipse, Frigum timor unus, Achilles Anteferendus erit?
444Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1205; 53 (auctor 1520-1575)
Sic Homerus quoque Iliados 9, portis inferorum utitur, cum dicit Achilles, sibi perinde exosum esse eum qui aliud simulat quam in corde habet, ac ipsas portas inferorum.
445Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1205; 55 (auctor 1520-1575)
Ut dicat Achilles, talem hominem sibi perinde exosum esse ac mortem ipsam.
446Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1330, p1334; 10 (auctor 1520-1575)
Sic lugentes rasa barba, et laceratis vestibus describit Hieremias, illos 80, qui afferebant munus ad templum, quos Ismael interfecit: Hierem. 41. Sic et Ezechiel luctum de ruina Tyri per rasionem capitis notat, cap. 27. Sic et Achilles rasam caesariem proiicit in pyram Patrocli, in funera Sexto, ignominiae gratia rex Ammon radit medios barbae, et praecidit vestes legatorum Davidis: 2. Sam. 20, et 1 Par. 19. Septimo, minatur Isaias cap. 7. quod Deus sit rasurus caput, pilos pedum, et etiam barbam Aegyptiorum conducticia novacula, nempe per regi Assyriae: quod ei per metaphoram spoliationem et vastationem Aegypti significat.
447Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 6, p148; 21 (auctor 1520-1575)
Solatur autem eum Achilles ac hortatur, ut tandem comedat omissis illis cruciatibus, idque exemplo Niobes, quae, amissis omnibus liberis, post longam inediam seu ieiunium coacta sit cibum sumere.
448Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, p194; 6 (auctor 1520-1575)
accidentia et substantiam in homine tantum esse 375. non raro pro subiecto poni 188 de Accidentibus et circumstantiis quomodo Scriptura interdum loquatur 238 Achabi lugubre ieiunium Deus probat 309. poenitentia qualis 227 Achilles quomodo Priamum consoletur 307 actiones aut effectus aliquando causis minus propriis tribui 214 actualia peccata unde prodeant 381 actualium omnium peccatorum radix quae 375. 376 Adamus Dei imagine quales liberos procrearit 342. in quo typus Christi 252. mali author.
449Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 21, l. 1 (auctor c.362)
item ea nomina secundo ordini attribuuntur quae apud Graecos genetiuo casu πλεονοσύλλαβα sunt, uelut Ἀχιλλεύς Ἀχιλλέως, Ὀδυσσεύς Ὀδυσσέως, [uelut] Achilles Achilli, Vlixes Vlixi.
450Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 21, l. 5 (auctor c.362)
alii uero tertii ordinis dicunt esse, uelut hic Achilles huius Achillis, hic Vlixes huius Vlixis.
451Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 86, l. 22 (auctor c.362)
sed quia non est Achilleus sed Achilles, Achillis facit, ut Hercules Herculis, non Achillei ut Mnesthei.
452Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 353, l. 5 (auctor c.362)
haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fouet inscia Dido ; hic enim Dido abundat: detractione, cum minus quam debet sententia uerborum habet, ut implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae; deest enim carnis: inmutatione, cum aliae partes orationis pro aliis collocantur aut accidentia eis immutantur [ at non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo ; debuit enim me dixisse; et e contrario degeneremque Neoptolemum narrare memento , immo me: transmutatione cum]: nomen pro uerbo ponitur, ut non metus omnino, nec te certasse priorem paeniteat pro non metuendum est; nomen pro participio, ut hinc populum late regem pro late regnantem; participium pro nomine, ut uitaeque uolantum pro uolucrum; participium pro uerbo, ut inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto pro sic orsus est; pro aduerbio coniunctio, ut aut hic ad ueteres fagos pro sicut hic.
453Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 360, l. 26 (auctor c.362)
ornat epitheton, sicut dirus Vlixes ; destruit, sicut scelerumque inuentor Vlixes ; indicat, sicut Larissaeus Achilles .
454Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 361, l. 6 (auctor c.362)
descendunt enim a genere, a loco, ab actu, ab euentu: a genere, ut Achilles dicitur Aeacides aut Pelides; a loco, ut Vlixes dicitur Ithacus aut Pelasgus; ab actu, ut Aeneia nutrix Caieta: ab euentu, ut insula diues opum Tenedos.
455Francesco Petrarca, Africa, 4; 20 (auctor 1304-1374)
Precone autem fortassis Achilles Indiget; hic nullo.
456Francesco Petrarca, Africa, 6; 18 (auctor 1304-1374)
Maximus extremo nemorum vagus ibat Achilles Pallidaque immiti signabat gramina passu.
457Francesco Petrarca, Africa, 4; 21 (auctor 1304-1374)
Precone autem fortassis Achilles Indiget; hic nullo.
458Francesco Petrarca, Africa, 6; 17 (auctor 1304-1374)
Maximus extremo nemorum vagus ibat Achilles Pallidaque immiti signabat gramina passu.
459Francesco Petrarca, Africa, 4; 14 (auctor 1304-1374)
Precone autem fortassis Achilles Indiget; hic nullo.
460Francesco Petrarca, Africa, 6; 14 (auctor 1304-1374)
Maximus extremo nemorum vagus ibat Achilles Pallidaque immiti signabat gramina passu.
461Francesco Petrarca, Contra eum qui maledixit Italiam, p1; 614 (auctor 1304-1374)
Desinat, oro, iam barbarus conferre summis infima, fusca clarissimis. Et quid illud erroris, quod italicum Satyricum de romanis moribus questum dicit? An de Serum rectius atque Indorum moribus quereretur? De his queritur, quos agnoscit, quibus tangitur. At quis unquam pater non interdum de filii moribus est conquestus? Addit etiam duos Rome lenones illo tempore fuisse, Artorium et Catulum. Credidi primum, et sic scriptum erat, quod leones diceret, et mirabar, quid sibi vellent hi leones. Intellexi illico de lenonibus esse sermonem, et subridens dixi: "Volo subcubuisse huic barbaro - quod invitus facerem -, nisi cum in magna Roma duo fuerint lenones, in parva Avinione sunt undecim". Scit enim ipse (et o utinam nescirent alii!) quantus ibi illi artificio locus sit. Obicit nobis, inter multa, patientiam tyrannorum. Vellem hoc negare, sed nequeo in aliqua scilicet Italie parte; nam in aliis est libertas, quanta nusquam alibi terrarum, quod ego quidem noverim. Vera autem libertas ac perfecta, dum in hoc exilio degimus - fateor - nulla est. Si autem michi locum aliquem sub celo, omnis expertem tyrannidis, hic iactator ostenderit, illuc raptim cum omnibus sarcinulis commigrabo, ibique relique vite mee sedem eligam ac sepulcrum. Qua in re noverit me non facile falli posse, ut qui in his locis, in quibus iste felicitatem statuit, a prima pueritia educatus sim. Sane si species tyrannidum explicare voluero, occurreret stilo longa nimis atque odiosa materia. Sit satis taciturnus intellige. Iam quod usque adeo miratur equestrem statuam marmoream - idolum vocat ipse - super altare Dei vidisse Mediolani, longe rudis est admiratio. Non enim super, sed secus altare et in capella domestica illam vidit. Quanto ego dignius mirer, vidisse Parisius insignium choros ecclesiarum sic confertos bustis et cadaveribus peccatorum, quodque est fedius peccatricum, ut vix quisquam possit ibi se flectere vixque iter pateat ad altare. Si Gallo, censori rigido alienarum rerum, molli - ut auguror - suarum, responsio ista non sufficit, illum interroget, cuius est statua. Ille sibi summarie respondebit, paratus etiam maioribus respondere. Sed iam satis, superque satis est; cavendumque ne, dum stulti sequor ineptias, ipse sim stultior: contagiosus morbus est amentia. Exclamabit Gallus in fine, ut grex illum audiat ignorantium, et gallice glorie defensorem vocet. Multa igitur me mentitum dicet, intus autem - velit, nolit - clara voce fatebitur, nil verius dici posse, quanquam paratus ad omnia. Nempe Bruti factum non est veritus damnare, qui amore virtutis et libertatis et patrie, sese oblitus, patrios affectus exuerit. Nescio hercle an res ulla unquam hac virilior facta sit, quam iste vituperat, teste fretus Orosio, qui licet non inelegans scriptor, tamen - quod legentibus pronum est advertere - in vituperatione Romanorum totum pene suum expendit ingenium, intentione forsitan non mala (ad nobilitandam scilicet Cristi fidem, quanquam nec ab ipso nec ab ullo hominum sat laudari possit), quia tamen nec suo, nec cuiusquam mendacio veritas indigebat, supervacue. Neque enim, ut in Bernardo, michi obstat reverentia sanctitatis, sancto licet scripserit Augustino. Iam quidem Romulo obiciunt, et violentas illum nuptias celebrasse et in reliquis ardentissimi virum spiritus fuisse. Excusari potest facilius, quam negari. Et nuptias quidem pene excusat ipsa necessitas. Quis est enim tam modestus qui, si fame ultima laborans panem humili prece poposcerit, negatum non, si possit, eripiat? Atqui populus virorum erat, ita enim scriptum est, unius duntaxat etatis: ad perpetuitatem nuptiis opus erat. Hec a finitimis expetite, non duriter modo, sed contumeliose etiam denegate erant, credo presagientibus iam vicinis nova ex urbe venturos, qui eos reliquosque mortales et terrarum orbem iugo premerent. Ea negatio ac repulsa viros fortes ac magnanimos incitavit. Occasione itaque mox arrepta, non ad stuprum, sed ad coniugium et divine atque humane domus sotietatem, negatas virgines rapuerunt. Quod hic, queso, tam nefarium scelus est? An vero vel primus ille, vel insolitus virginum raptus fuit? An non sic tribus Beniamini uxores sibi rapuerant, idque de consilio maiorum natu, dictata et responsione adversus earum patrum seu affinium querelas? "Rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est". Hoc primum in Iudea, postmodum Rome actum est, cogente utrobique necessitate. Et quot aliis in urbibus, quas nominare non est necesse, nuptas quoque ad adulterium raptas, et depulsos insuper maritos audivimus! Quid est quod Romulus solus arguitur, nisi quod nulli gravis est percussus Achilles? Reliquum sane viri illius ardorem Florus excusat. "Quid" inquit "Romulo ardentius? Tali opus fuit, ut invaderet regnum". Et profecto, quandocunque usquam regnum cernimus, aut regis invadentis ardor fecit, aut ignavia populi patientis. Non fecit natura reges primos, sed industria. Ad id denique quod Camillum patria pulsum dicit, quid respondeam nisi ciceronianum illud: "Novum crimen et ante hunc diem inauditum"? Novum, inquam, et mirabile crimen exilium. Ecce quam multa vir doctus accumulat pro defensione mendacii, quod oppugnare pro viribus suum erat.
462Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 72; 32 (auctor 1304-1374)
Dixit hoc ille, sed Achilles ei ostendit hominis illum mortalis filium esse, non dei; et tui nunc filii celestis forma quam memoras momento eripi fedarique potest et, dum durat, quanti pretii sit extimatio prompta est.
463Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 73; 16 (auctor 1304-1374)
Quid postremo Achillis genitrix pro nato timida dum diceret: Iam pelago terrisque meus queretur Achilles, et volet ipse sequi?
464Francesco Petrarca, Epistole familiares, 7, 15; 13 (auctor 1304-1374)
Mortui autem securius reprehenduntur; nulli gravis est percussus Achilles, ut ait Satyricus.
465Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0965C (auctor -fl.820-850)
Agamemnon et Memnon frater eius Aiax et Palamedes, Achilles, Triptolemus, Menelaus atque Polypus, Castor et Pollux, Alea, qui primus tabularum lusum reperit, et caeteri reges minores ad diem festum convenerunt praedictum, sacrificare Iovi.
466Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0966B (auctor -fl.820-850)
Tanta namque interfectio, quam praemisimus, in tribus praeliis contigit, in quarto vero ubi Hector Palamedem occidit regem, et dum loricam eius auream detrahere, Achilles inopinatus adveniens, Hectorem spoliis inhiantem, incautum reperiens occidit.
467Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0966B (auctor -fl.820-850)
In primo enim Polypus Graecorum rex cecidit cum duobus principibus et de reliquo exercitu 40,023. De Troianis vero 25,026. Tunc Agamemnon, caeteris sapientior regibus, infecto negotio reversurus erat in Graeciam, nisi ei Achilles restitisset, qui magis mori elegerat, quam sine vindicta suorum et absque victoria recedere.
468Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0966C (auctor -fl.820-850)
Cuius corpus Achilles circa civitatem trahens, maximum luctum Troianis intulit.
469Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0966C (auctor -fl.820-850)
Achilles autem Polyxenam Priami filiam petens in matrimonium, dixit, si ei daretur, et corpus mortui redderet, et Graecos a Troia recedere faceret.
470Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0966C (auctor -fl.820-850)
Achilles vero dum templum Dianae adiret, quasi Polyxenam ibi accepturus, iuxta palatium constitutus, insidiis Alexandri circumventus occisus est.
471Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0967A (auctor -fl.820-850)
Triptolemeus autem requisivit Polyxenam, pro qua illius pater Achilles mortuus fuerat.
472Fronto, Epistulae, prin. hist.; 7 (auctor c.95-165)
Tantas res a te gestas, quantas et Achilles gessisse cuperet et Homerus scribsisse ... al ab oratoribus ad historiam conversus vereor, ne qua novitate et insolentia alias ad ignota, tum et a can... ...era cantibus et modis, absonum quid modulatu et cantu cecinerim novo ... 2 Ubi primum frater suarum rerum commentarios miserit, nos res scribere adgrediemur, si tamen thema, quod gustui mittimus, non displicebit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . qualia nec desumus, advenires et . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . te heac .
473Fronto, Epistulae, prin. hist.; 10 (auctor c.95-165)
operis commentarium miserit; tamen metuo, ne miseris nimisandum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . adgrediamur gestas, quantas et Achilles gessisse cuperet et Homerus scripsisse t . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
474Fronto, Epistulae, ad M. Caesarem, 1, 7; 14 (auctor c.95-165)
3 Tantoque ego fortunatior, quam fuit Hercules atque Achilles, quorum arma et tela gestata sunt a Patricole et Philocteta, multo viris virtute inferioribus; mea contra oratio mediocris, ne dicam ignobilis, a doctissimo et facundissimo hominum Caesare inlustrata est.
475Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, p66; 33 (auctor 1626-1683)
Iusta Menoetiadae maestus solvebat Achilles, Et pariter ludos, altera iusta, dabat.
476Genesio Fabrizio, Elegiarum libellus, 1, 2; 8 (auctor fl.c.1450)
Amphitryoniades monstra insuperata subegit, A tenero victus creditur ille deo; Vicerat Aegides Cretensia fata superbus, Aegiden solita cuspide vicit Amor; Scilicet Hectoreum robur superavit Achilles, Hectoris Aeaciden protinus ipsa soror.
477Genesio Fabrizio, Elegiarum libellus, 1, 6; 4 (auctor fl.c.1450)
Ille Menoeciadae tribuit quam fortis Achilles, Quantum Perithoo credidit ille suo, Quantum etiam Pyladi quondam malesanus Orestes, Nicoleo tantum protinus ipse meo.
478Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 70; 10 (auctor 1675-1737)
Saepe fuit sceptrum Assaraci fortunaque Troiae Barbarica tentata manu, fera bella Scamander Non semel erubuit, forte et generosiar alter Caedibus auxit aquas rapidi Simoentis Achilles.
479Gerius Aretinus, Dialogus, 104; 72 (auctor c.1270-c.1339)
Arsit etiam in capta Briseide magnus Achilles, movit Ayacem Telamone nata forma captive dominum Thecnesse; Hectoreum pectus infregi; illumque singularem nature scrutatorem Aristotilem muliebra subire imperia compuli, et in Egyptia Cleopatra illum divum Iulium Cesarem coxi.
480Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p3, 7; 64 (auctor 1548-1600)
Hic est Achilles: haec est, inquam, terminorum confusio, unde catholica illa ruina devolvitur, non distinguere minimum a termino minimi, partem a termino partis.
481Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p3, 8; 9 (auctor 1548-1600)
Sed perge illorum aspicito quid praestet Achilles, Argumentantur pugiles duce sub Stagirita, Quando hoc absurdum nostris de sensibus esse Contendunt ortum, ut duplo velocius atque Progrediens reliquum percurrant tempore in uno Aequale obiectum spatium, horum continuante Progressu.
482Giovanni Boccaccio, De montibus lacubus fluminibus stagnis et paludibus et de nominibus maris, p29b; 3 (auctor 1313-1375)
THYMBRA silva est Troie propinqua sacra Apollini, et in ea eius templum, Thymbrei Apollinis nominatum, in quo Achilles ab Hecuba deceptus per insidias noctu a Paride vulneratus et occisus inermis est.
483Giovanni Boccaccio, De montibus lacubus fluminibus stagnis et paludibus et de nominibus maris, p70d; 114 (auctor 1313-1375)
Huic Sperchio si rediisset voverat comas suas Achilles.
484Giovanni Boccaccio, De montibus lacubus fluminibus stagnis et paludibus et de nominibus maris, p71e; 98 (auctor 1313-1375)
In hoc templo per insidias a Paride Achilles occisus est.
485Gradius Stephanus, De vita ingenio et studiis Iunii Palmottae, p1; 31 (auctor 1613-1683)
Accessus Aeneae ad Anchisem parentem, a Marone desumptus: Atalanta ab Hipomene ope aurei mali in cursu superata: Achilles inter puellas apud Lycomedem ab Vlisse deprehensus: Oedipus Tyrannus, ex Sophocle: Raptus Helenae, ex duabus Ouidii epistolis eleganter descriptus; omnibus fere sententiis, quae ibi a scribentibus proferuntur, inter plures fabulae personas magno cum artificio distributis.
486Gualterus de Castellione, Alexandreis, 1, 180-; 13 (auctor c.1135-c.1202)
Tiro quidem, sed mente gigas, sed pectore miles Emeritus; tunc indomitum, tunc tanta videres Velle Neoptolemum, quae vix expleret Achilles, Nec solum in Persas, quos contra iusta querelae Causa sibi fuerat, parat insanire, sed ipsum Et totum, si fata sinant, coniurat in orbem.
487Guarino Veronese, Carmina, 1, 18; 4 (auctor 1374-1460)
Grus impune volet, secura ciconia plaudat, Quas pugil invictus vexavit Marte cruento, Non secus ac Teucros saevus incessebat Achilles.
488Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 6; 27 (auctor c.1210-c.1287)
Qui sunt hii:Odinal, Anthonius, Exdron, Deluris, Sinsilenus, Quintilienus, Modenius, Cassibilans, Dinadaron, Dorascarus, Pytagoras, Cicinalor, Eliastras, Menelaus, Ysidorus, Carras, Celidomas, Emargoras, Madian, Sardus, Margariton, Achilles, Fanuel, Brunus, Mathan, Almadian, Dulces, Godelaus, Duglas, Cador de Insulis.
489Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 9; 24 (auctor c.1210-c.1287)
" Sicque uerbis et sermonibus fine facto, acquieuit humiliter Menelaus, et sic incontinenti per vniuersos Grecie principes litteris destinatis, inter alios accesserunt primi illi viri nobiles, Achilles strennuus et Patroclus necnon et fortissimus Dyomedes.
490Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 9; 48 (auctor c.1210-c.1287)
Achilles uero mira pulchritudine fuit decorus, flauis crinibus sed crispatis, oculis glaucis et grossis sed amorosi aspectus, amplum habuit pectus et scapulas, brachia grossa, renes largos, et in statura longitudinis competentis.
491Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 10; 19 (auctor c.1210-c.1287)
De nobili uero ciuitate sua que dicebatur Phites l naues adduxit Achilles.
492Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 20 (auctor c.1210-c.1287)
Nec mora, predictus Achilles et Patroclus pro predictis fideliter exequendis securo remige portum intrant, et diis fauentibus cursu celerrimo, felici nauigatione potiti in insulam Delphos salubriter peruenerunt.
493Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 93 (auctor c.1210-c.1287)
Ad quam postquam Achilles et Patroclus, Grecorum nuncii, peruenerunt, de intrando in templum Appollinis congrua hora captata cum consilio sacerdotum in ipso templo seruiencium ipsi deo qui colebatur in ipso, templum ipsium deuoto corde humiliter intrauerunt.
494Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 94 (auctor c.1210-c.1287)
Et factis eorum oblacionibus in multorum donorum prodiga quantitate, petentibus ab eo de Grecorum negociis habere responsum, sic eis predictus Appollo submissa voce respondit: "Achilles, Achilles, reuertere ad Grecos tuos a quibus missus es, et dic eis quod pro certo futurum se salubriter ad Troyam ituros ibique prelia multo committere, sed infallibiliter erunt decimo anno uictores, Troyanam urbem dabunt funditus in ruinam, regem Priamum, eius consortem, eiusque filios morti tradent et omnes maiores eorum, illos tantum viuere permittendo quos elegerit ipsorum Grecorum sola uoluntas.
495Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 100 (auctor c.1210-c.1287)
" Calcas uero dum sciscitando cognosceret quod ille erat Achilles qui erat in templo, confestim ad ipsum accelerat, et conuenientibus ipsis in vnum, sese in amicitie fedus accipiunt, patefacta inter se de predictis omnibus ueritate.
496Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 101 (auctor c.1210-c.1287)
Quare idem Achilles predictum Calcas antist<it>em multis commoditatibus le[n]ta fronte honorare curauit.
497Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 103 (auctor c.1210-c.1287)
Descendentibus eis igitur a nauibus ipsis, Achilles predictum Calcas antist<it>em Agamenoni regi et aliis regibus Grecorum, ducibus, et principibus presentauit.
498Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 14; 10 (auctor c.1210-c.1287)
/* In hanc igitur prouinciam Messe Achilles et Thelefus in copia trium milium militum strennuorum cum multo nauigio peruenerunt.
499Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 14; 11 (auctor c.1210-c.1287)
Quibus cum eorum nauibus applicantibus ad litora terre predicte et eis in terram descendentibus, rex Theutran cum multis militibus et multis cateruis peditum constipatis peruenit ad litus, vbi Achilles et Thelefus descenderant in comitiua suorum.
500Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 14; 17 (auctor c.1210-c.1287)
Et reuera omnes Greci ibi fuissent nequiter interfecti nisi fuisset ille mirabilis in operibus armorum Achilles, qui, multo studio contemplatus quantitatem pugnancium et qualitatem ipsorum, percepit et uidit regem Theutran in medio conflictu bellancium contra hostes suos dampna mirabilia infligentem.