'Camena' - search in All Authors, Showing 1 to 140 of 140 hits

1Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 72 (auctor -c.1150)
Denique mihi Latialis utcumque stridit camena, tibi Attica vernat eloquentia; attamen aliquibus intentionem meam aperire curabo; quia me in epistola tua obiurgasti longo transacto tempore me te non visisse ac ideo tibi videri me veterem amicitiam deseruisse, paucis respondeo.
2Adelmannus Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, 143, 1297A (auctor 1050-1062)
Tres mihi, Camena, cives memora de pluribus, Illum, procul quem exstinctum Transalpinis febribus, Lugent artes, lugent urbes cum suis primatibus.
3Aldegati Marcantonio, Cynthia, 1, 29; 2 (auctor fl.c.1450)
Te quiconque velit digna laudare Camena Non sibi Parnassus sufficientque deae: Smyrnaeum faceres mutum tu in carmina vatem, Ausonium faceres Virgiliumque fore.
4Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 144 (auctor 640-709)
X Haec sunt nomina primae declinationis eandem pedis regulam adstipulantia ut corona, carina, lacerna, lucerna, acerra, acerva, harena, arista, papilla, mamilla, capella, catena, popina, culina, amurca, tabella, querela, locusta, marisca, rubeta, camena, pharetra, sagitta, loquela, medulla, medela, taberna, caverna, caterva, latebra, terebra.
5Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 156 (auctor 640-709)
X Si paenultima positione longa fuerit, acuitur ut marisca, noverca, madesco latesco; quodsi naturaliter paenultima producitur, circumflexo accentu profertur ut carina, catena, camena, rubeta.
6Alexander Nequam, Sol Meldunensis, p3; 7 (auctor 1157-1217)
Laude tui plena dedit hec rudimenta camena.
7Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 3, 2, 2; 3 (auctor 1157-1217)
Munera commendat bachi tua petre camena.
8Apuleius, Florida, 20; 10 (auctor c.125–c.180)
Karthago prouinciae nostrae magistra uenerabilis, Karthago Africae Musa caelestis, Karthago Camena togatorum.
9Astensis Poeta, Novus Avianus, 1; 110
' Dicta novando patrum volo sollicitare theatrum, et quod scaena probet nostra Camena novet.
10Astensis Poeta, Novus Avianus, 1; 159
' Praecipua forma dictamina vatis adorna materiaeque novae metra, Camena, fove.
11Astensis Poeta, Novus Avianus, 1; 182
' Sic fontis vena vatem potato, Camena, plura quod efficiat nec sibi deficiat.
12Astensis Poeta, Novus Avianus, 1; 261
Ergo tenore meli votum dictare cameli metris bis denis, nostra Camena, velis.
13Astensis Poeta, Novus Avianus, 1; 290
' Flore novo tellus nitet et renovatur agellus; vulgi voce sonat, qui sua dicta novat: deserit omne forum dictata referre priorum, ergo canenda novis ede, Camena, sonis.
14Auctores varii 210, Carmina, 210, 0046B
Certe iam mea maximas camena Grates pendit, honoribusque dignos Phaebeis ovat impedire crines, Laetis ingeminans, vovensque dictis, Ut, quae gloria in astra fert Alanum.
15Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 11; 1 (auctor 354-430)
Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui uniuersam istam molem ex quattuor uel quot eis placet elementis constructam adque conpactam inplet et mouet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur; modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant: deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris caelumque profundum; ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars et Bellona in bellis, Liber in uineis, Ceres in frumentis, Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, quae a parturientibus inuocetur; ipse opem ferat nascentibus excipiendo eos sinu terrae et uocetur Opis, ipse in uagitu os aperiat et uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina; non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus canunt et uocantur Carmentes; praesit fortuitis uoceturque Fortuna; in diua Rumina mammam paruulo inmulgeat, quia rumam dixerunt ueteres mammam; in diua Potina potionem ministret, in diua Educa escam praebeat; de pauore infantum Pauentia nuncupetur, de spe, quae uenit, Venilia, de uoluptate Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quae post praetextam excipiat iuuenalis aetatis exordia; ipse sit et Fortuna barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarenti; ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini uxori zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse sit Mutunus uel Tutunus, qui est aput Graecos Priapus: si non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes di deaeque sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista partes eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum placet esse mundi animum, quae sententia uelut magnorum multumque doctorum est.
16Aulus Gellius, Noctes Atticae, 18, 9, 5; 10 (auctor c.125–c.180)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera: Virum mihi, Camena, insece versutum, cactus ex illo Homeri versu: ἀνδρα μοι ἔννεπε, μοῦσα, πολύτεοπον.
17Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 18; 5 (auctor 309-394)
Cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo; assurgit Musae nostra Camena tuae.
18Ausonius Burdigalensis, Epistolae, 19, 0928D (auctor 309-394)
Assurgit Musae nostra Camena tuae.
19Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 157, 181; 5 (auctor c.310-c.395)
cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo: adsurgit musae nostra camena tuae.
20Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 24; 4 (auctor 309-394)
ccdimus ingenio, quantum praccedimus aevo; adsurgit Musae nostra Camena tuae.
21Balde Iacob, Poemata, 2, p7, 3, 2; 52 (auctor 1604-1668)
amabant nonnumquam, S.interponere, Casmoena pro Camena.
22Balde Iacob, Poemata, 2, p7, 6, 2; 52 (auctor 1604-1668)
Tota formosa sic defende, Cuius haec Camena Vatis Lusit Versus antiquos Tota tenera, sic fove Alsatam propter te Oscum et barbarum factum: Tota formosa, tota mollis ac tenera.
23Balde Iacob, Poemata, 2, p7, 9; 1 (auctor 1604-1668)
TE quoque nil dubitans, nostra invitante Camena, Ocius in sacri penetralia confer Honoris, Austriaco devote Choro GUILIELME.
24Balde Iacob, Urania Victrix, 2, p31; 84 (auctor 1604-1668)
Non mulcet Phoebum, Faune, Camena tua.
25Campanino, Epigrammatum libellus, 1, 42; 5 (auctor fl.1470)
Nec bene in exiguo luctabitur orbe Camena, Claudere si versum dictio sola potest.
26Cavalchini Rinaldo, Epistola, 1, 1; 17 (auctor 1290-1362)
In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes Et tua promeruit grata camena decus.
27Chrysogonus Federicus, Speculum astronomicum, p9, p10, 110; 1 (auctor 1472-1538)
Qui tuas gestit tenui Camena Et rudi laudes resonare plectro Adriae tentat numerare fluctus Oceanique.
28Conradus Celtis, Libri odarum, 1, 5; 44 (opus 1513)
Illa devota cecinit camena Celtis, Andrea, tibi notus alta Mente, quem semper facias fideli Pectore serves.
29Conradus Celtis, Libri odarum, 1, 18; 2 (opus 1513)
Non nostra magnis principibus vacat Camena, trita sed graditur via, Et te iubet carum sodalem Pindaricis fidibus reponi.
30Conradus Celtis, Libri odarum, 3a, 1; 14 (opus 1513)
Amore quanto principis haereas, Qui te corona praesulis extulit, Iam nostra non pergit camena Exiguo memorare versu.
31Conradus Celtis, Libri odarum, ded., p7; 8 (opus 1513)
Cui non praeripiant victricem barbita palmam Theia, Stesichori neve camena gravis.
32De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 1, 14; 1 (auctor 1755-1814)
Quisquis Gratidiae et Glyceres pus, atque venenum, Bella, inimicitias, rixas, et iurgia nondum Audivit, nostra discat narrante Camena.
33De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 1, 21; 11 (auctor 1755-1814)
Si tamen ex aequo, prout est, meditabere rem, te Cogam, Maecenas, invitum agnoscere, quod nec Iudicium populi falsum, nec iniqua camena Est, iubet insanos quod dici, atque esse poetas.
34Di Natale Francesco, Carmina, 1, 19; 1 (auctor 1469-1542)
Non si Corycii pateret antri, Secesus, foribus mihi reclusis Ad sacras, venerabilis, cohortes, Phoebe, Castalios et ad liquores; Non si Pindaricam chelym ferirem, Sublatus Getici favore plectri, Lesbois modulantior libellis, Dircaeum superando voce cycnum; Non si tergemino ferar volatu Caelum, Dulichii Camena vatis, Quo vel Pierii decus Maronis Felix aetherias adivit auras, Musarum preciosior corona: Princeps Angele, gloriose vatum, Felix Ausonii leporis auctor, Possem tot tibi gratias referre, Grates tot meritas habere possem.
35Di Natale Francesco, Carmina, 1, 19; 34 (auctor 1469-1542)
Quare non tenuis velim camena Persolvat tibi muneris leporem.
36Di Natale Francesco, Carmina, 1, 38; 26 (auctor 1469-1542)
Mollibus assuetus studiis tenuique Camena, Dissidet armifera noster ab arte furor.
37Di Natale Francesco, Carmina, 1, 44; 1 (auctor 1469-1542)
Tu quae Christophorum vocas peritum Iuris, dulcisonis Camena plectris, Paeligno modulantior poeta, Illi multiplices ferens corollas: Non quae sunt recinis sed in favorem Fortassis loqueris cliens patroni.
38Ennodius Magnus Felix, Opera, 1, CDLII; 12 (auctor 473-521)
LAVS VERSVVM. Quamvis sit tenerum madore mellis Quodcumque strepuit parens Camena, Et fictum lepido nitore carmen Captivet docilis momenta cordis, Nec semper deceat poema virtus, Quod lex praecipiens tenere fluxum Resolvat studio iubente fortes: At nos Pieriae modum loquelae In tantum sequimur monente cura, Quantum dat genius vigorque veri.
39Ennodius Ticinensis, Ennodius Ambrosio et Beato [CSEL], 6; 12 (auctor 473-521)
LAVS VERSVVM. Quamuis sit tenerum madore mellis Quodcumque strepuit parens Camena, Et fictum lepido nitore carmen Gaptiuet docilis momenta cordis, Nec semper deceat poema uirtus, Quod lex praecipiens tenere fluxum Besoluat studio iubente fortes: At nos Pieriae modum loquelae In tantum sequimur monente cura, Quantum dat genius uigorque ueri.
40Flodoardus Remensis, De triumphis Christi Antiochiae, 135, 0583 (auctor 894–966)
Eois Patribus, cunctoque favente senatu, Erigitur meritae Flavianus honore cathedrae Atque Petri primam sortitur regmine sedem, Cuius iam pridem moderatur navita cymbam Inter et adversas mundo fervente procellas, Consiliis, rabido prohibens hanc aequore mergi, Comebat, placidis servabat turbine remis, Dispositisque docens Regem laudare choreis Davitica dedit Ecclesiam reboare camena Aeternisque choris divina poemata pangi.
41Flodoardus Remensis, De triumphis Christi sanctorumque Palestinae, 135, 0499 (auctor 894–966)
Culmen apostolici transegimus ordinis altum, Eximios modica titulos recinente Camena, Nomina signantes duodeno singula versu.
42Francesco Petrarca, Epistola ad Reinaldum Veronensem, 1, 1; 17 (auctor 1304-1374)
In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes Et tua promeruit grata camena decus.
43Francesco Petrarca, Epistole metrice, 2, 4; 30 (auctor 1304-1374)
Nec numerare velim, numerus tua cura decusque Sit licet et celeri placeas tibi nempe Camena.
44Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 2, p82 (auctor 1626-1683)
VETUS CAMENA, Qua Illustrissimo Principi THEODORO Primam olim Padibornae Mitram gratulatus, nunc eandem libentem volentem iterato plectro salutat veteranus idem Musarum sacerdos, R. P. Martinus Becanus e Soc. Iesu, tempore electi Principis Professor Paderbornae.
45Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, p69; 21 (auctor 1626-1683)
Tiburis Herculei nobis iuga candida rident: Stat mea iudicio, Flacce, Camena, tuo.
46Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, 080; 15 (auctor 1626-1683)
Hunc illum, auspiciis nuper caelestibus oras Quem videre suas venientem, aurisque secundis, Omniaque aeternis obeuntem laudibus: illum, Quem pietate et iustitia, quem sanguine clarum, Flexanimo linguae eloquio, doctique beatum Artibus, et casta facilem dulcique Camena, Attonitis inhians oculis, ceu praescia tanti Suspexit mirata boni Germania: triste Dissidium, tristesque iras, animosque rebelles Exarsisse satis: gentem iam tendere amicam (Chaoniae ad nidum veluti per inane columbae) Ad Tiberim, et magnae properare ad moenia Romae: Iam sacros orare pedes, veniamque precari, Et pacem, certamque adeo exorare salutem.
47Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, 093; 27 (auctor 1626-1683)
Propterea in praesens ne totus asymbolus adsim; Vile Poemation tenui dispenso Camena; Laetitiam ut parvo Musarum hoc munere tester, Quantamcumque Tui mihi movit plausus Honoris: Quemque Tua Virtutum, passim et praeconia laudum, Commerito peperere Tibi, applaudentibus astris.
48Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, 132; 13 (auctor 1626-1683)
Quis caput Amisii, Paduli quis nosceret undas, Si tua pro Nymphis muta Camena foret?
49Gerolamo da Este, Carmina, 1, 24; 1 (auctor 1501?)
Accipe magnanimum decus immortale virorum, Antoni, patriae lumen et aura tuae: Si celebres numeris auderet pangere laudes, Et genus et proavos nostra Camena tuos, Insignis virtute Cato, praestantia Balbus, Tullius eloquio, Fabriciusve fores.
50Gerolamo da Este, Carmina, 1, 42; 1 (auctor 1501?)
Nec minus, Antoni, Musarum, gloria verax, Laudabit nomen nostra Camena tuum, Qui quoque Gorgoneos hausisti fonte liquores Ire vel in trutinam, cum Cicerone potes.
51Gerolamo da Este, Carmina, 1, 44; 2 (auctor 1501?)
In pelago sonuerunt pondera mali Veliferi, sonitum transtra dedere ratis, Iamque Camena petit placidam defessa quietem: Candide lector ades, carminibusque faves.
52Guarino Veronese, Carmina, 1, 29; 1 (auctor 1374-1460)
Ite mei lacera versus nunc, ite, Camena, Clara Veronaei visite tecta soli.
53Guarino Veronese, Carmina, 1, 47; 1 (auctor 1374-1460)
Qui facis arguta reducem me a morte Camena Posteritate frui, nunc Styga quid timeo?
54Guntherus Parisiensis, Ligurinus, 151; 10 (auctor -1220)
Sic ego, quem celebres optant laudare poete Nec digne laudare valent, temerarius ausu Precipiti tenuique paro celebrare camena.
55Guntherus Parisiensis, Ligurinus, 232; 58 (auctor -1220)
Quid volui demens tantarum pondera rerum Agresti temptare sono tenuique camena?
56Guntherus Parisiensis, Ligurinus, 265; 144 (auctor -1220)
Hec de tam multis generosi principis actis Credidimus nobis tenui tentanda camena, Ac veluti plena raros ex arbore flores Carpimus et paucas numeramus in aethere flammas.
57Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., p2, 600; 48 (auctor 1519-1586)
Certe ego, cum videam fama vos nubila caeli Scandere, et impleri Solis utramque domum, Instituam numquam tenui cantare Camena, Quae magni nequeant sustinuisse modi.
58Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., p2, 600; 81 (auctor 1519-1586)
Ingenii quaeso sacris intendite vires, Exigit hunc solum vera Camena locum.
59Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., 4, 3; 2 (auctor 1519-1586)
Nunc tibi victa iacet toties laudata Camena, Sat scio per lacrimas flenda Camena tuas.
60Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., 4, 3; 34 (auctor 1519-1586)
Aut patriam celebrans, aut iusti principis arma Inflabat placidos docta Camena modos.
61Henricus Septimellensis, Elegia, 1; 175 (auctor fl.1193)
Talibus orba suas dictis dea prebuit aures; hec ait et celerem circinat ipsa rotam: " Quid mea mordaci laceras vaga facta Camena; quem fore plus misero plusque dolente dedi?
62Hildebertus Cenomanensis, Carmina miscellanea, 171, 1389B (auctor 1056-1133)
Tange, Camena, stylum, phaleratos exue cultus, Rerum maiestas induat istud opus.
63Hildebertus Cenomanensis, Carmina miscellanea, 171, 1389C (auctor 1056-1133)
Currus, Christe, tuus sit limes carminis, ex hac Materia carmen texe, Camena, tuum.
64Horatius Flaccus, Carmina, 1, 12; 10 (auctor 65BC-8BC)
Romulum post hos prius an quietum Pompili regnum memorem, an superbos Tarquini fascis, dubito, an Catonis nobile letum: Regulum et Scauros animaeque magnae prodigum Paulum superante Poeno gratus insigni referam camena Fabriciumque.
65Horatius Flaccus, Epistolae, 1, 1; 1 (auctor 65BC-8BC)
Prima dicte mihi, summa dicende Camena, spectatum satis et donatum iam rude quaeris, Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
66Hrotsvita Gandeshemensis, Hagiographica, 93; 4 (auctor 935-974)
Haec Agnes ergo, meritis clarissima virgo, Carmine non culto pangit quam nostra camena, Urbis famosae praenobilis incola Romae, Prodiit almorum clara de stirpe parentum, Inclita nobilitas quos vexit et alma potestas; Ortus atque sui respondens nobilitati Pulchra fuit facie fideique decora nitore, Praecipuis nimium meritis mundoque celebris.
67Hucbaldus S Amandi, Adnotationes, 132; (auctor 840-930)
Carmine claro cave calvos calvare, Camena, Crispa cadat contra caudata calumnia cirre Calvorum charites cantate carmine claro.
68Hucbaldus S Amandi, Adnotationes, 132; (auctor 840-930)
Carmina calvorum comptrix conclude, Camena.
69Hucbaldus S Amandi, Adnotationes, 132; (auctor 840-930)
Clausa Camena capit cum Caesare congrua curam.
70Iacobus Hieronymus Parisiensis, Hecatostichon apologeticum, 153, 0567B
Non aurum digiti, nec habet lyra dia smaragdos, Nec fucum allophylum sancta camena petit.
71Incertus 086, Hymni, 86, 0887A
Cum trium ora iubenum fornacis igne devicto Veterique Patri, Filio iam tunc et ipsis adiuncto Sumserunt ymnum laudium cunctorum vite quod alto Olimpiadis ambitu quodque terreni circuitus giro Beato tamen cetui quam cuncto elemento creato Toth sacra toth rura ymnizabere arte camena.
72Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 1, 72; 2 (opus 1538)
Te mea felicem gaudet rediisse camena, Quodque gravis gaudet venerit ista manus.
73Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 3, 11; 1 (opus 1538)
Nascere Marchiaco promisse libelle nepoti, Nascere principibus culta camena tuis.
74Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 3, 36; 9 (opus 1538)
Ardea succensa volucris se tollit ab urbe, Se reparat flamma nostra camena sua.
75Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 3, 66; 3 (opus 1538)
Ne pascant nostri tineas blattasque libelli, Neve leves redimant carmina nostra coci, Tu facis, et nostris tu donas saecula chartis, Per te florebit nostra camena diu.
76Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 4; 19 (opus 1538)
Festa dies fuerat, qua docta per ora cucurrit, Urbe est et tota lecta camena mea.
77Lovati Lovato, Quaestio, 1, 9; 1 (auctor 1240-1309)
Sit satis alterna sic nos lusisse camena: Quae desunt, medius supplebit cetera Iudex.
78Luisini Riccardo, Carmina, 1, 15; 3 (auctor 1535-1617)
Hinc tua culta sciat, vates facunde, Camena Pondere subposui quod mea terga gravi, Et Christo innumeras incepi dicere grates Qui tibi carminibus corda movere dedit.
79Luisini Riccardo, Carmina, 1, 172; 2 (auctor 1535-1617)
Pulchra etiam propter pocula missa simul, Ast haurire videns me dulcia vina Camena, Imperat, ut redeam Pierias ad aquas.
80Marrasio Giovanni, Carmina varia, 1, 18; 1 (auctor c.1400-1452)
Postquam tu nostris respondes, dive, tabellis, Postquam complacuit nostra Camena tibi, Gloria Marrasio dabitur non parva Sicano Atque futurus bonos non mihi parcus erit.
81Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 1, 1; 1 (auctor fl.c.450)
«Tu quem psallentem thalamis, quem matre Camena progenitum perhibent, copula sacra deum, semina qui arcanis stringens pugnantia uinclis complexuque sacro dissona nexa foues, namque elementa ligas uicibus mundumque maritas atque auram mentis corporibus socias, foedere complacito sub quo natura iugatur, sexus concilians et sub amore fidem; o Hymenaee decens, Cypridis qui maxima cura es – hinc tibi nam flagrans ore Cupido micat –, seu tibi quod Bacchus pater est placuisse choreas, cantare ad thalamos seu genetricis habes, comere uernificis florentia limina sertis seu consanguineo Gratia trina dedit: conubium diuum componens Calliopea carminis auspicio te probat annuere».
82Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 221, 1; 1 (auctor fl.c.450)
Rursum Camena paruo phaleras parat libello et uult amicta fictis commenta ferre primum, memorans frigente uero nil posse comere usum, uitioque dat poetae infracta ferre certa, lasciua dans lepori et paginam uenustans, multo illitam colore.
83Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 222, 1; 7 (auctor fl.c.450)
» His me Camena uicit.
84Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 1, 1; 1 (auctor fl.c.450)
Tu quem psallentem thalamis, quem matre Camena progenitum perhibent, copula sacra deum, semina qui arcanis stringens pugnantia vinclis complexuque sacro dissona nexa foves, namque elementa ligas vicibus mundumque maritas atque auram mentis corporibus socias, foedere complacito sub quo natura iugatur, sexus concilians et sub amore fidem; o Hymenaee decens, Cypridis quae maxima cura es (hinc tibi nam flagrans ore Cupido micat), seu tibi quod Bacchus pater est placuisse choreas, cantare ad thalamos seu genetricis habes, comere vernificis florentia limina sertis seu consanguineo Gratia trina dedit: conubium divum componens Calliopea carminis auspicio te probat annuere.
85Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 221; 1 (auctor fl.c.450)
Rursum Camena parvo phaleras parat libello et vult amicta fictis commenta ferre primum, memorans frigente vero nil posse comere usum, vitioque dat poetae infracta ferre certa, lasciva dans lepori et paginam venustans, multo illitam colore.
86Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 222; 7 (auctor fl.c.450)
' his me Camena vicit.
87Milo S Amandi, De vita S. Amandi, 121, 0948A
Carmina commiscens chartis, currente camena, Vobiscum recinam, praebens insignia amoris Erga illos monita mei sine fine manentis, Quos quia conspicuos virtutum penna levavit Sidereum ad regnum, vobis properantibus illuc Posse patere pie monstrarunt ostia vitae.
88Moggi Moggio, Carmina, 1, 7; 15 (auctor 1325-1388)
Hunc sibi prefecit nobis veneranda poesis, Gurgite Castalias ille recludit aquas: Cornua Pasiphae totiens cur mesta rogaret, Qualia Minous inbuit antra pudor, Quid Dirceus ager peperit, quo semine fota Protulit astatos Martia terra viros, Cur dominum insani non expavere Molossi, Faucibus Ylliricis anguis ut alter erat, Multaque discludit, tenui tetigisse Camena Que pudet, Aonie digna sonore lyre.
89Moggi Moggio, Carmina, 1, 12; 84 (auctor 1325-1388)
Plurima nudabat sacra velata poesi, Gurgite Castalias ille reclusit aquas: Cornua Pasiphe tociens cur mesta rogaret, Qualia Minous imbuit antra pudor, Quid Dirceus ager peperit, quo semine fota Protulit hastatos Martia terra viros, Cur dominum insani non expavere Molossi, Faucibus Ylliricis anguis ut alter erat: Multaque disclusit, tenui tetigisse Camena Que pudet, Aonie digna sonore chelis.
90Moyses Bergamensis, Liber Pergaminus, 1; 90 (auctor fl.c.1150)
Hic quoque fessa parum retinacula solve, Camena, dum vigor ex haustu redit, inde resumito frena.
91Musaeus Franciscus, Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum, p1; 17 (auctor fl. c. 1500)
Ergo age maiore praetor memorande Camena, Virtutum ire uiam diuino munere pergens, Factorum egregio famam cumulato decore.
92Mussato Albertino, Quaestio, 1, 9; 1 (auctor 1261-1329)
Sit satis alterna sic nos lusisse camena: Quae desunt, medius supplebit cetera Iudex.
93Naldi Naldo, Alpheus, 1; 1 (auctor 1436-1513)
Quamvis nostra tibi veniat modo, Cosme, Camena Heu, Medicum tantis consurgens molibus impar, Posseque diffidat ludens tua dicere facta, Qualiscunque tamen, Tuscam dum protinus urbem Incolet, hic cives inter versata modestos, Te canet in triviis, te tota semper in urbe Audebit verum Patriae dictare Parentem.
94Naldi Naldo, Elegiae ad Laurentium Medicen, 2, 2; 2 (auctor 1436-1513)
Cum tibi debuerim potius tua mittere facta, Laurenti, numeris emodulata suis, Hac ego praecipue moveor ratione, quod illa Non mihi sunt titulis visa aliena tuis, Ad te non tantum quoniam spectare videntur, Quae tua sunt gravibus facta canenda modis, Sed quoque, si qua prius nobis memorentur, ut haec sit Aptior in numeros nostra Camena tuos.
95Naldi Naldo, Elegiae ad Laurentium Medicen, 2, 3; 11 (auctor 1436-1513)
At tibi tot numeros divino ex ore canenti Ingeminat plausus quaeque Camena suos.
96Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 40; 3 (auctor 1436-1513)
Te pueri iuvenesque simul florensque senatus Et colit et laudes tollit in astra tuas; Teque domus Medicum summo dignata decore Delitias patriae te putat esse tuae; Teque pii vates numen venerantur amicum, Quisquis et Emonio mersit in amne caput, Ut te legitimum meritis pro talibus in se Iure suo vocitet quaeque Camena patrem: Sed nihil ista iuvant, urbs te cum maxima rerum Iusserit in Venetos nunc remeare Lares.
97Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 95; 1 (auctor 1436-1513)
Siqua tibi poterit me conciliare Camena Ex his, quae dictant carmina blanda tibi, Siquis amar Cyrrae, cuius iuga summa frequentas, Me movet ut fiam dignus amore tuo: Iam puto, me, Pilades, nisi mens mea, docte, fefellit, Nostra quidem priscis gloria maior erit, Dum bene tu toto semper cantaberis orbe, Scripseris Aonio tu quia digna choro, Dum, tibi quod fuerim fidus velut alter Horestes, Mi dabitur summi summus amoris honos.
98Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 104; 5 (auctor 1436-1513)
Noscet ut in Latium doctas bene vertis Athenas Graiaque das Latiis plurima dicta viris; Doctus ut enodas divini aenigmata iuris, Solvis et ut dubiis vincula caeca reis; Ut caput inde tibi divino ex ore canenti Frondibus ornavit pulcher Apollo suis, Testibus ut patribus te nunc Venetoque senatu, Delitias vocitet quaeque Camena suas.
99Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 113; 1 (auctor 1436-1513)
Cum lego quae variis est scripta coloribus abs te Littera, quae docta, Scala, notata manu: Non secus aspirat, quam si graviore Camena Illa sit a Clario pagina ficta deo.
100Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 133; 1 (auctor 1436-1513)
Sic de, Petre, tua se fundat in omnia petra Fons Aganippeae plurimus instar aquae, Sic Medici semper facias quaecunque placebunt, Sic bonus ingenio cuncta det ille tuo: Nos ita Laurento Medici te, Petre, rogamus De me pauca loquens insinuare velis, Ut mea quod potuit non dum mihi ferre Camena, Gratior ob meritum det tua Musa mihi.
101Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 142; 1 (auctor 1436-1513)
Pandolphine, decus iuvenum, quos Tuscus amoeno Flumine, quos vitreis irrigat Arnus aquis: Sic det Apollo suis similes tibi ferre capillos, Sic lauro comptas det tibi ferre comas, Sic, velut ingenio multos Latiave Camena Iam superas, Graios det superare viros, Te rogo, me patri commendes, nate, Philippo, Optima qui patriae consulit usque suae.
102Naldi Naldo, Epigrammaton liber, 1, 159; 2 (auctor 1436-1513)
Nanque canendus eras, memini, graviore Camena, Res magis egregium nanque petebat opus: A Iove prima tibi generis quia surgit origo, A Iove prima tuae gloria gentis adest.
103Natalis Franciscus, Francisci Natalis Carmina, 19; 1 (auctor 1469-1562)
Non si Corycii pateret antri, Secesus, foribus mihi reclusis Ad sacras, uenerabilis, cohortes, Phoebe, Castalios et ad liquores; Non si Pindaricam chelym ferirem, Sublatus Getici fauore plectri, Lesbois modulantior libellis, Dircaeum superando uoce cycnum; Non si tergemino ferar uolatu Caelum, Dulichii Camena uatis, Quo uel Pierii decus Maronis Felix aetherias adiuit auras, Musarum preciosior corona: Princeps Angele, gloriose uatum, Felix Ausonii leporis auctor, Possem tot tibi gratias referre, Grates tot meritas habere possem.
104Natalis Franciscus, Francisci Natalis Carmina, 19; 34 (auctor 1469-1562)
Quare non tenuis uelim camena Persoluat tibi muneris leporem.
105Natalis Franciscus, Francisci Natalis Carmina, 38; 26 (auctor 1469-1562)
Mollibus assuetus studiis tenuique Camena, Dissidet armifera noster ab arte furor.
106Natalis Franciscus, Francisci Natalis Carmina, 44; 2 (auctor 1469-1562)
87 - > Tu quae Christophorum uocas peritum Iuris, dulcisonis Camena plectris, Paeligno modulantior poeta, Illi multiplices ferens corolas corollas: Non quae sunt recinis sed in fauorem Fortassis loqueris cliens patroni.
107Ovidius Naso, Ex Ponto, 4, 13; 16 (auctor 43BC-17)
haec ubi non patria perlegi scripta Camena, venit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes movere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit.
108Paschasius Radbertus, De fide spe et charitate, 120, 1387B (auctor 785-860)
Rumpe Camena moras, virtutum foedera pange, Ad coeli thalamos quo possim scandere perpes.
109Paulus Diaconus, Carmina, 16; 3 (auctor 720-799)
Illum delectat dulci resonare camena, Condere et altisonum gracili sub arundine carmen.
110Persius, Saturae, 5; 9 (auctor 34–62)
secrete loquimur, tibi nunc hortante Camena excutienda damus praecordia, quantaque nostrae pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice, ostendisse iuvat, pulsa dinoscere cautus quid solidum crepet et pictae tectoria linguae.
111Petrus de Riga Aegidius Parisiensis, Fragmenta ex Aurora, 212, 0031C
XIV-XVI. - EX EVANGELIO. Tange, Camena. - Tres recepit. - Trina domus.
112Porphyrius Optatianus, Panegyricus, 19, 0399
Item ab octava decima primi versus littera, ad directum per medium deorsum versum descendens, Grandia quaerentur si vatis laeta Camena.
113Prudentius, Cathemerina, 3; 5 (auctor 348-c.405)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
114Prudentius, Cathemerina, 9; 1 (auctor 348-c.405)
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia, hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
115Richardus Venusinus, De Paulino et Polla, 1; 2 (auctor -c.1302)
Tempus adest aptum quo ludere nostra Camena Debeat, et curis se leviare suis.
116Rogerus Baco, Opus tertium, 63; 69 (auctor c.1214–1294)
e ante n producitur, ut camena, Magdalena; sed propria breviantur, ut Helena, Demosthenes, Sosthenes, Hermogenes, Parmenas.
117Ruricius, Epistulae [CSEL], 2, 19; 2 (auctor c.435-c.510)
Quem blandis precibus rogat timendo, Ne fors displiceat leuis camena Tanti iudicio minor magistri.
118Ruricius Lemovicensis, Epistolae, 311, XIX; 1 (auctor fl.500)
SANCTO RURICIUS CLIENS PATRONO SEDATO MONITIS PARENS PATERNIS GRATES CONCINIT ET REFERT SALUTEM. quem blandis precibus rogat timendo, ne fors displiceat levis camena, tanti iudicio minor magistri.
119Seneca, Medea, 560; 17 (auctor c.4BC–65)
ille vocali genitus Camena, cuius ad chordas modulante plectro restitit torrens, siluere venti, cura suo cantu volucris relicto adfuit tota comitante silva, Thracios sparsus iacuit per agros, at caput tristi fluitavit Hebro: contigit notam Styga Tartarumque, non rediturus.
120Servius, Seruius de centum metris ad Albinum, p. 29, l. 8 (auctor c.400)
anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc, parce iam Camena uati, parce iam sacro furori.
121Servius, In Vergilii Eklogarum comentarii, 8, 11; 2 (auctor fl.c.400)
Horatius "prima dicte mihi, summa dicende camena".
122Sidonius Apollinaris, Carmina, 173, II; 156 (auctor c.431-c.487)
Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus; siste, Camena, modos tenues, portumque petenti iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo.
123Sidonius Apollinaris, Carmina, 173, XIV; 13 (auctor c.431-c.487)
non hic impietas, nec hanc puellam donat mortibus ambitus procorum; non hic Oenomai cruenta circo audit pacta Pelops nec insequentem pallens Hippomenes ad ima metae tardat Schoenida ter cadente pomo; non hic Herculeas videt palaestras Aetola Calydon stupens ab arce, cum cornu fluvii superbientis Alcides premeret, subinde fessum undoso refovens ab hoste pectus; sed doctus iuvenis decensque virgo, ortu culmina Galliae tenentes iunguntur: cito, diva, necte chordas, nec quod detonuit Camena maior, nostram pauperiem silere cogas.
124Sidonius Apollinaris, Epistolae, 126, XI; 22 (auctor c.431-c.487)
tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
125Sidonius Apollinaris, Carmina, 2; 122 (auctor c.430-c.480)
Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus; siste, Camena, modos tenues, portumque petenti iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo, at tamen, o princeps, quae nunc tibi classis et arma tractentur, quam magna geras quam tempore parvo, si mea vota deus produxerit, ordine recto aut genero bis mox aut te ter consule dicam.
126Sidonius Apollinaris, Carmina, 14; 13 (auctor c.430-c.480)
non hic impietas, nec hanc puellam donat mortibus ambitus procorum; hic Oenomai cruenta circo audit pacta Pelops nec insequentem pallens Hippomenes ad ima metae tardat Schoenida ter cadente pomo; non hic Herculeas videt palaestras Aetola Calydon stupens ab arce, cum cornu fluvii superbientis Alcides premeret, subinde fessum undoso refovens ab hoste pectus; sed doctus iuvenis decensque virgo, ortu culmina Galliae tenentes, iunguntur: cito, diva, necte chordas nec, quod detonuit Camena maior, nostram pauperiem silere cogas.
127Sidonius Apollinaris, Epistolae libri 8-9, 8, 11; 3 (auctor c.430-c.480)
Lampridius orator modo primum mihi occisus agnoscitur, cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine acceptus. quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent. huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum Musa praevia misi. puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem. Dilectae nimis, et peculiari Phoebus commonitorium Thaliae. Paulum depositis, alumna, plectris sparsam stringe comam virente vitta, et rugas tibi syrmatis profundi succingant hederae expeditiores. succos ferre cave nec, ut solebat, laxo pes natet altus in coturno; sed tales crepidas ligare cura, quales Harpalyce vel illa vinxit, quae victos gladio procos cecidit. perges sic melius volante saltu, si vestigia fasceata nudi per summum digiti regant citatis firmi ingressibus atque vinculorum concurrentibus ansulis reflexa ad crus per cameram catena surgat. hoc pernix habitu meum memento Orpheum visere, qui cotidiana saxa et robora corneasque fibras mollit dulciloqua canorus arte; Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum. dic: Phoebus venit atque post veredos remis velivolum quatit Garumnam; occurras iubet, ante sed parato actutum hospitio. Leontioque, prisco Livia quem dat e senatu, dic: iam nunc aderit. satis facetum et solo nomine Rusticum videto. sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
128Silius Italicus, Punicorum libri, 14; 10 (auctor c.25-c.100)
hic et Paeonios arcano sulphure fontis, hic Phoebo digna et Musis uenerabere uatum ora excellentum, sacras qui carmine siluas quique Syracosia resonant Helicona camena.
129Silius Italicus, Punicorum libri, 14; 74 (auctor c.25-c.100)
litora Thermarum, prisca dotata camena, armauere suos, qua mergitur Himera ponto Aeolio.
130Varro, De lingua Latina, 6, 7, 75; 87 (opus 47BC-45BC)
Canere, accanit et succanit ut canto et cantatio ex Camena permutato pro M N. Ab eo, quod semel, canit; si saepius, cantat.
131Varro, De lingua Latina, 7, 3, 27; 7 (opus 47BC-45BC)
Quare e Casmena Carmena, ut carmina, carmen; R extrito Camena factum.
132Venantius Fortunatus, Miscellanea, 88, 0143B (auctor 530-609)
Nunc, venerande Pater, prece, voto, voce, saluto, Commendans animum supplice corde meum, Sit tua vita diu, cuius modulante camena Cogimur optatis reddere verba iocis.
133Venantius Fortunatus, Miscellanea, 88, 0145C (auctor 530-609)
Garrulitate levi potius stridente cicuta, Quam placeat liquido nostra camena melo.
134Venantius Fortunatus, Carmina, 49, 7; 8 (auctor fl.600)
sit tua vita diu, cuius modulante Camena cogimur optatis reddere verba iocis.
135Venantius Fortunatus, Carmina, 49, 7b; 2 (auctor fl.600)
garrulitate levi potius stridente cicuta quam placeat liquido nostra camena melo; sed tamen, ut veniam tribuas, pietatis amator intende obsequium nec trutinato sophum.
136Venantius Fortunatus, Carmina, 201, 212; 5 (auctor fl.600)
qui vel haec olim mihi si fuissent nota prudentum docili Camena, per tot oblitus fueram benignam tempora Musam: cum labor doctis sit, ut ista pangant dogma nec quisquam rapienter intret et satis constent resonare paucis metra poetis.
137Verino Ugolino, Carlias appendix, 5; 59 (auctor 1438-1516)
Azarola domus, grandi referenda Camena, Brixenses attingit avos; generosa metallo A forti dicta est: patrio sic ore vocatur, Quem calibem prisci appelavere Quirites.
138Vicich Caietanus, Iesseidos libri XII, 5, 42; 1 (auctor fl. 1686)
Sed tibi sanctarum ter maxima Matronarum, Si modo Pieria tumulum signare Camena Est animus, modicae munus ne despice venae.
139Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 17, 18; 9 (auctor c. 1190-1264)
Strenia dea sit, strenuum faciendo; numera que numerare doceat, Camena que canere: ipse sit et deus consul prebendo consilia et dea Sentia, sententias inspirando; ipse dea Inventa, que post pretextam, excipiat iuvenilis etatis exordia: ipse sit fortuna barbata, que adultis barbas induat, quam honorare voluerunt, ut hoc qualecumque numen, saltem masculum deum, vel a barba barbatum, sicut a nodis nodotum vel certe non fortunam, sed quia barbas habet, fortunium nominarent.
140Zambono di Andrea, Quaestio, 1, 9; 1 (auctor -1316)
Sit satis alterna sic nos lusisse camena: Quae desunt, medius supplebit cetera Iudex.