'Charis' - search in All Authors, Showing 1 to 221 of 221 hits

1Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1425A
Porro nos in omnibus his dolemus de miseris illis hominibus, qui in periurii, sacrilegii, rapinae ac peccatorum multorum foveam inciderunt; dolemus etiam quod nullum vestrum assumere iustitiae clypeum, et in eius auxilium exsurgere intuemur; usque adeo ut lugere valeamus, et dicere cum propheta: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius (Thren. I) . Quoniam igitur nos ad quorum tutelam atque praesidium praefata Ecclesia specialiter respicit, afflictiones ipsius dissimulare nec possumus, nec debemus, per praesentia vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus omni tepiditate cessante burgenses ipsos festinetis districtius admonere, ut antedicto abbati et eius fratribus ablata restituant, irrogata damna resarciant, de illatis iniuriis competentem satisfactionem exhibeant, et ad fidelitatem et dominium ecclesiae revertantur.
2Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1186A
Hinc contristari nos Paulus apostolus istis Pro charis nostris rite vetat monitis: Nolumus ignaros, inquit, vos affore, fratres De iam defunctis, immo soporificis, Ne tristes sitis, sicut reliquos fore constat, Qui vitae post spem non retinent aliquam.
3Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Set eodem millesimo die sabbati tercio Augusti dominus Feltrinus supradictus cum auxilio suorum amicorum cepit dictas gentes dicti domini Bernabovis, de quibus nullus evasit, quin esset captus aut interfectus, et cepit dictam bastitam cum omnibus munimentis, charis et bobus in maxima quantitate in maximum dampnum et vituperium dicti domini Bernabovis.
4Alcuinus, Carmina, 101, 0785B (auctor 730-804)
Surge, meis charis dulces fac, fistula, versus.
5Alcuinus, Carmina, 101, 0785B (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
6Alcuinus, Carmina, 101, 0785B (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
7Alcuinus, Carmina, 101, 0785C (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
8Alcuinus, Carmina, 101, 0785C (auctor 730-804)
Surge meis charis, etc.
9Alcuinus, Carmina, 101, 0785C (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
10Alcuinus, Carmina, 101, 0785D (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
11Alcuinus, Carmina, 101, 0785D (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
12Alcuinus, Carmina, 101, 0786A (auctor 730-804)
Surge, meis charis, etc.
13Alcuinus, Carmina, 101, 0786A (auctor 730-804)
Chartula curre modo per sacra palatia David, Atque humili cunctis charis fer voce salutem, Basia dans dulci molimine semper amicis, Atque mei David pedibus prostrata camenas Mox expande tuas, decies dic mille salutes, Atque pedum digitis da basia dulcia sacris.
14Alcuinus, Carmina, 101, 0786A (auctor 730-804)
Sic te verte meis [charis] proferre salutem, Atque puellarum cameras percurre canendo, Et pete castra. . . primo clarissima Iuli, Et dic multimodas iuveni per carmina laudes: Et sic ad sacram citius tunc curre capellam, Pacificam utque feras cunctis in ore salutem.
15Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0938A (auctor 730-804)
Item, ut de se ipso iudex cogitet, vel de suis charis, si quid tale eis accidisset.
16Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1027A
Cum enim iam singulorum orationibus se, praemissa confessione vicissim petita et percepta, seorsum prius in eorum cellis commendasset, ex more demum in commune licentia postulata et solemni omnibus data benedictione, libato etiam pacis osculo, sub his verbis, quae frequenti usu, et a charis suis discessurus proferebat, ab eis recessit: « Nunc, inquiens, commendo vos Deo et verbo gratiae eius.
17Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Philippenses, 17, 0405C (auctor 366-384)
Quoniam superius participes hos gaudii sui pronuntiavit, ideo quid profecerit praedicatio eius insinuat, quasi charis; ita ut omnibus innotuerint passiones eius pro Christo.
18Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 8; 2 (auctor 1470-1535)
Omnibus in rebus Venus est mea Caelia, Musa Docta, Diana nitens, et sine labe Charis.
19Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 54; 6 (auctor 1470-1535)
Veneri tunc Charis una refert, "Quid si non pictos sed vivos videris artus, Quantaque sit formae gratia, quantus bonos?
20Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 79; 2 (auctor 1470-1535)
tribus una Charis conecteris, illae Tres Charites teneant ut, dea, te Charitem.
21Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 177; 2 (auctor 1470-1535)
Linquo sales ludosque meos, atque omnia pulchra Quaeque Charis docuit, quaeque venusta parens.
22Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 198; 1 (auctor 1470-1535)
Factus Amor mitis transfixo clausit amanti Lumina, collegit corporis ossa Charis, Tradidit inferias pia Cypris, carmen in ipsa Urna Erato scripsit.
23Anonymus 1349, Obsidio Iadrensis, 1, 9; 10 (auctor fl. 1346-1353)
” "% Vniuersique approbant laudabile consilium et confestim clam decreuerunt vnum solemnem nuntium ad dictum Lodouicum, regem Panoniae iam saepe memoratum, sagaciter destinare, qui humiliter presentare debeat precise sine vllo alicuius contradictionis obstaculo dictam vrbem Iadrae, pariter homines eorumque omnia bona, tam mouentia quam fixa, ac ei velle parere necnon fidelitatem laudabilem gerere benedictae coronae, prout subditus tenetur suo naturali domino, supplicando ipsi flexis genibus deuote, ut hoc exiguum exenium a charis eius subditis et fidelibus dignetur acceptare, quos olim piissimus dominus Krolus, faelicissimus genitor Sanctae maiestatis, tanta affectione tutabat, quod non minus ipsis Iadertinis, benigniorem charitatem quam vni ex Panonis premonstrabat.
24Anonymus 1349, Obsidio Iadrensis, 1, 19; 20 (auctor fl. 1346-1353)
Sane vniuersi et singuli, qui ab hac vrbe duxerunt originem, inclytae personae se comendant propensius offeruntque grata impendere ac orando exorant, quatenus vestrum aspectum, si gratia magni Tonantis augumentum prestabit, in vestri reuersione dignemini charis fidelibus notum propallare.
25Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 10; 1 (auctor 1474-1533)
Molliter hic Nicolaum Areostum composuere Uxor cum charis Daria pignoribus; Quam neque honorati solata est fama mariti, Nec faciet vel opum copia vel sobolis, Donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa Aeternum at animam miscuerint animae.
26Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 11; 1 (auctor 1474-1533)
Molliter hic Quincti Valeri complectitur umbram Compos voti uxor Quinctia facta sui; Quam nunquam abrepti probitas laudata mariti Solata est, nec opum copia, nec sobolis, Donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa Miscuerit charis atque animas animis.
27Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 53; 2 (auctor 1474-1533)
Cernitis ut circumque oculos, circumque decorum Osque genasque, humerosque et circum virginis omnem Laudatam speciem volitet Charis, utque serenos Vibratis levibus pennis illi afflet honores?
28Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0448C (auctor fl.460)
Prope est enim timentibus Deum salutare ipsius, si inhabitaverit gloria, id est, Spiritus sanctus; in terra nostra, id est, in corporibus nostris, quo habitante, misericordia et veritas occurrunt sibi in nobis charis amplexibus.
29Arnolleto di Nevers Giovanni, Bucolica, 3, p1; 1 (auctor fl.ca.1500)
Erga pastores charis est celebrata Parentis, Cuius inextinctum nomem ad astra volat.
30Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0064D (auctor 1110-1184)
Verum quoniam video vos et vestros oblivioni datos, tanquam mortuos a corde (Psal. XXX) , nec est qui consoletur vos ex omnibus charis vestris (Thren. I) , stupens admiror tantum charitatis defectum, cum ex his quos vel excellentia gradus, vel obsequium multiplex comparasse videbatur, fidelibus et amicis ne unus quidem relictus sit, qui steterit in fide, qui non curvaverit genua sua ante Baal (III Reg. XIX) , omnibus quasi in commune sententiam proferentibus obedire magis homini quam Deo oportere.
31Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0067C (auctor 1110-1184)
Sed frustra, quia nec casus noster sublevantem invenit, nec querela consolantem ex omnibus charis nostris, fortior in me de die in diem tribulationum tempestas insurgit, et aliquid calamitati meae superaddidit hodierna, quod non habuit hesterna, et de crastina vereor, ne et ipsa fiat hodierna deterior.
32Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0512B
Verum quia id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis: quia res ad salutem rediit, et vel veniam nos hanc in tantum vobis annitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus; tantisque vestris assertionibus, vobis tam bonis tamque charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
33Auctores varii 067, Vita S. Caesarii, 67, 1020D
Vix aliquis illo affectu pro charis quo ille pro inimicis orabat; et licet non essent causae quibus illi quisquam inimicus existeret, nisi forte pro invidia aut disciplina aemuli aliqui esse viderentur, ille tamen eos non solum paterno, sed etiam materno diligebat affectu; hoc saepius nobis insinuans, quia cum dilectio usque ad inimicos extenditur, fieri non potest ut proximus non ametur.
34Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0670C
Verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hanc in tantum vobis annitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus; tantisque vestris assertionibus vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
35Auctores varii 152, Tituli funebres, 152, 0575A
Suessorum mater ecclesia fratribus dilectissimis, et Deo charis consistentibus in eremo, quae dicitur Turris, conversationem supernam habere semper per Christum.
36Auctores varii 153, Statuta antiqua ordinis Carthusiani, 153, 1128C
11. Statutum est etiam ut pro charis in conventu aliquid facere, in ordinatione prioris et sui capituli arbitrio consistat.
37Auctores varii Dionysius Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 67, 0262B (auctor c.470–c.544)
Fuerat de illo quoquo pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum; verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hanc in tantum vobis adnitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
38Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1313
qui cum epistolas a charis suis in saeculo morantibus recepisset, nullam legere voluit, sed receptas in ignem proiecit, dicens: Chartae fallaces estis, etiam plenae mendaciis; comburo vos, ne comburar a vobis.
39Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0724 (auctor 354-430)
Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et saepe advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplicabam ipsum male.
40Augustinus Hipponensis, De mendacio, 40, 0490 (auctor 354-430)
Sed possunt exempla ista converti, ut et ille aliquid gravius eum pati velit quem falli non vult; multi enim vera quaedam cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt ut eos latere debuerint: et iste aliquid commodi velit adipisci eum quem vult falli; nonnulli enim qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali quod vere contigerat de charis suis cognovissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis obfuit vera cognoscere.
41Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0978 (auctor 354-430)
Si hoc ergo pro charis nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse christianam, si et tu pro charis tuis talia vel orare te recolis, vel orare te debere cognoscis; quomodo dicis quod te audio dicere, Ut recte credamus in Deum et Evangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria voluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse?
42Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 1083 (auctor 354-430)
Non quidem succensendum est de charis mortuis dolori mortalium; sed diuturnus dolor non debet esse fidelium.
43Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0609 (auctor 354-430)
Itane placet ut iter agentes occurramus charis nostris, et eos non salutemus maiores, non resalutemus minores?
44Balde Iacob, Poemata, 1, 2a, 1; 9 (auctor 1604-1668)
Hic est ille puer, quem Charis edidit, Laudata celebris Nympha nigredine.
45Balde Iacob, Poemata, 1, 6, 1; 11 (auctor 1604-1668)
P. In nobis veneres, et lepor, et ioci, Argutique sales, atque habitus decens: Et vernae thymus aurae, Et triplex habitat Charis.
46Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 70 (auctor 1604-1668)
LXX.Plorans ploravit in nocte, et lachrymae eius in maxillis eius: non est, qui consoletur eam ex omnibus Charis eius. Thren. 1.
47Balde Iacob, Solatium Podagricorum, p2, 5; 8 (auctor 1604-1668)
Charis est, quam crimine damnas.
48Balde Iacob, Urania Victrix, 1, p24; 137 (auctor 1604-1668)
URANIE Charis est, pro tribus una triplex.
49Baldricus Dolensis, Acta translationis capitis S. Valentini, 166, 1157C (auctor c.1050–1130)
Lacrymas quoque, quas residui solent immolare sepultis, quas a charis suis humanitatis extorquet affectus, ordine praeposterato, ex se impendebant vivis, quia iam securi de mortuis; et tanquam eorum exsiccatis lamentis, postquam aliquis suorum morbo percellebatur, ipsi diminueret, mox migraturo duntaxat plorabatur.
50Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0558B (auctor c.480–547)
Et certe indignum est abiectis saecularibus curis, relictis saecularibus charis, monachum quasi fastidientem monasticam paupertatem, ad parentum aut amicorum thesauros recurrere; quos pauperibus distribuendo in coelestes thesauros recondere deberet.
51Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0094A (auctor 1090-1153)
(I Cor. XIII, 3.) Aut qua ratione vobis forte infensam non esse confiditis [al. creditis], cuius castis visceribus, cuius charis pignoribus tam inhumane agendo non pepercistis nec parcitis, scindentes unitatem, rumpentes vinculum pacis?
52Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0660C (auctor 1090-1153)
Vicesimum secundum, ut solutus ab omnibus nihil tenere desiderans, iam contemptis omnibus charis, tanto mentis conatu desiderii, quae fervore circa universorum Creatorem intendas, ut qui omnium inferiorum oblitus quidquid agas ubicunque steteris, et quibuscunque negotiis impliceris die ac nocte, omni momento, et omni hora Deum semper habeas in memoriam, credens, et cogitans te semper esse coram eo verissime, et cogitans ipsum undique te conspicere, haec cogita cum maxima reverentia, timore pariter et tremore, cum summa discretione, et ardentissimo amore nunc ante pedes immensae maiestatis eius prostratus corde amarissimo peccatorum veniam postulando; nunc sacratissimae passioni Filii Dei gladio compassionis confossus, coram eius cruce vulneratus cum eo, lacrymosus, et flebilis apparendo; nunc totius vitae decursum tuae obliquitati, velut rectitudinis lineam proponendo; nunc innumerabilia, et immensa eius beneficia mente pertractans gratiarum actionibus insistendo; nunc stimulis alicuius amoris ardentissimi punctus ipsum in creaturis omnibus intuendo; nunc potentiam, nunc sapientiam, nunc bonitatem eius et clementiam attendens, eum magnifice in cunctis operibus suis collaudando; nunc desiderio patriae coelestis attractus gemebundis suspiriis anhelando; nunc circa nos viscera inexistimabilis charitatis considerans laetabunda et excellentissima admiratione, corde et animo in Christo deficiendo; nunc te praecipitem tenentem fugientem, nunc enim te tenentem, sublevantem et attrahentem; nunc ingratum te per omnia existentem, considerans ineffabilibus divinae misericordiae tibi visceribus patefactis, nimio in eum charitatis ardore te conferens totum in fletibus resolvendo; nunc vero occultissima, profundissima, admirabilissima, et summa arcana, nimiumque stupenda iudicia iustitiae eius diligenter attendens eum in omnibus sceleribus, et constans cum summo amore, ingentique timore descendens suppliciter, et humiliter venerando prae omnibus, aut continuam et vivam memoriam ipsius sacratissimae passionis.
53Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0254A (auctor 1090-1153)
Charis parentibus suis, INGORRANNO et IVETAE HELIAS monachus, sed peccator, quotidianas orationes .
54Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0264C (auctor 1090-1153)
DUCI et DUCISSAE Lotharingiae, BERNARDUS abbas de Clara-Valle, sic suis ad invicem charis et castis delectari amplexibus, ut solus amor Christi superet in ambobus.
55Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0314C (auctor 1090-1153)
Quippe iacet iam olim in pulvere virgo nobilis Israel, non solum viduata viro, sed et charis orbata pignoribus.
56Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0535B (auctor 1090-1153)
Plorans ploravit in nocte sponsa Christi, et lacrymae eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
57Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1155C (auctor 1090-1153)
Pauci admodum sunt, qui non quae sunt quaerant, ex omnibus charis eius.
58Bonifacius Moguntinus, Epistolae, 89, 0727B (auctor 672-754)
Non habemus filium, neque fratrem, patrem aut patruum, nisi tantum unicam filiam penitus destitutam omnibus charis in hoc saeculo, praeter unam tantum sororem eius, et matrem valde vetulam, et filium fratris earum, et illum valde infelicem propter ipsius mentis amentiam, et quia rex noster eius gentem multum exosam habet; et nullus est alius, qui noster sit necessarius, sed diversis casibus transtulit illos Deus.
59Bonus Racusaeus Iacobus, De raptu Cerberi, 1; 1 (auctor 1469-1534)
Cur mea dicta Charis, cur Gratia Musa uocata est?
60Bonus Racusaeus Iacobus, De raptu Cerberi, 1; 2 (auctor 1469-1534)
Quod charis, et totum hoc Gratia condit opus.
61Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, 2; 282 (auctor 1469-1534)
Atque sacer uates grato candore Iohannes, Vittifero exultat cui ceruice candida Charis.
62Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, 5; 162 (auctor 1469-1534)
Haec mando uobis, ut mutua flagret in omni Corde accensa Charis, nostrum si numen amatis, Custodite, tenent ea qui seuare parati, Quae mandata meo mihi corde medullitus haerent.
63Braulio Caesaraugustanus, Epistolae, 80, 0656C
Nam quibus te questus es angustiis coarctari, idem ipsis et quasi e vestigio porrectis fateor me angi, et mecummet causari cur tanto distent intervallo, quorum est una dilectio, et habeant quibus carere cupiant, et careant quos habere cupiant; sed rursus video non hic esse patriam piorum, et ideo esse discretos in regione mortalium, ut sint concreti in terra vivorum; nam sufficiat peregrinis indisruptum habere vinculum charitatis, ac per hoc consolari in eo, et mente servire legi illius qui vere charitas est, carne autem a charis abiungi, ut sit carentibus charis ipsa charitas dulcis per quam absentium memoria dulcescit.
64Braulio Caesaraugustanus, Epistolae, 80, 0663A
Ob hoc toleremus amaritudines vitae praesentis, patienter exspectantes quod quandoque futuri sumus, et gaudeamus in Domino de spe vitae felicis, orantes pariter et precantes ut tam charis praemissis quam nobis subsequentibus et placatus ubique occurrat, et non districtionis suae iudicio nos usquequaque discutiat; sed superexaltet misericordia iudicium et consueta pietate, dum illi beneplacitum fuerit, in refrigerio promptuarii sui nos dignetur adunare.
65Bruno Astensis, Expositio in Pentateuchum, 164, 0218A (auctor 1047–1123)
Fletur autem, et flet Debora anus decrepita et despicienda, de qua per Ieremiam dicitur: « Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius, non est qui consoletur eam ex omnibus charis suis (Thren. I, 2) . »
66Calixtus II Incertus, Sermones de S. Iacobo, 163, 1385B
Hos tres heroes uno modo super mare Galilaeae elegit; hos, dum suscitaret filiam archisynagogi in aede, caeteris absentibus discipulis, secum ad videndum miraculum introduxit; his sua arcana caeteris plenius patefecit; his transfigurationem suam in monte Thabor ostendit, his in passione sua velut cum charis suis condoluit, moestitiam carnis suae ostendens eis et dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) . Ad istorum namque heroum similitudinem antistes in Ecclesia Spiritum sanctum super presbyteros nunc disponit.
67Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0283C (auctor 485-580)
Nam qui se putat charis filiis relinquere, ignorat si ea non contingat inimicissimos possidere.
68Coelestinus II, Epistola et privilegia, 179, 0794B
Praefatos vero fratres vestros, qui honeste apud nos conversati sunt, et pro commissis sibi negotiis fideliter laboraverunt, dilectioni vestrae commendamus, rogantes ut pro nostra charitate de charis chariores habeatis.
69Coelestinus III, Epistolae et privilegia, 206, 1108C (auctor c.1106–1198)
cum non sit qui consoletur Ecclesiam lacrymantem ex omnibus charis eius.
70Conradus Celtis, Quatuor libri amorum secundum quatuor latera Germanie., 2, 10; 2 (opus 1502)
et ceram carmina bina notent Phoebe: sub aerea qui stas modo candidus urna Luce salutari cras tuus orbis eat Feruida tum primum vidit tua lumina Celtis Fluctibus eois quando renatus eras Hinc baccho compone cyphos: paterasque capaces Plenaque stent vario stannea vasa mero Illud cum Coo iubeas spumare falernoque Et tergestino cantharus ille fluat Oppano reliquos repleas et draminiano Vel quod feldlini terra beata creat Alter Helvetium: Rhenanum conferat ille Hic cecium: vel quod francia nostra creat Francia germano mihi stirps et origo poetae Hercyniae medio cincta beata sinu Quam moenus mediam perlambit vitifer oram Cuius quadrifluvio nascitur unda iugo Pinifer is: cuius de vertice flumina quatuor Quatuor in partes orbis amoena cadunt Moenus ad occasum francorum fertur in oras Sala sed Arctois perditur Albis aquis Egra sed eoi petit ardua regna boemi Sed Nabus histrinis insinuatur aquis Triticeum cereri componas Elsula panem Atque focus varios concoquat igne cibos Haec ubi cuncta meo constabunt iussa tenore Et nitet in cunctis partibus ipsa domus Ipse ego tunc veniam charis comitatus amicis Et genio solitas sacrificabo dapes Quas inter laeti certemus reddere causas Naturae.
71Conradus Celtis, Quatuor libri amorum secundum quatuor latera Germanie., 5, 3; 3 (opus 1502)
Graii sed adelphos Quod fratrum soleant inter se vivere more Nomen nobilibus quod adhuc venerabile nostris Pectoribus similes ingentes corporis artus Prodiga cui natura dedit per lactea colla Candida proceris tollentes corpora membris Flava coma est: flavent oculi: flavoque colore Temperie iustam retinent sua membra staturam Voxque habitum mentis cum gestu et pectora prodit Vox quae nil muliebre sonat sed tota virilis Martia crassiloquo testatur corda palato Commune his studium venari: equitare: vagari Atque suum varias victum quaesisse per artes Vel Bacchum viduis crescentem iungere palis Aruaque quadriiugo proscindere pinguia aratro Nec patrio tepuisse solo iuvenilibus annis Sed mox doctiloquae praecepta adiisse minervae Vel vaga veliferas duxisse per aequora naves Atque suis terris varias adducere merces Nec censere nefas animum intendisse rapinis Dum fera belligeri meditantur praelia martis Atque illum regum celsas quaesisse per aulas Quatuor ad fines quas teutonis ora coercet Sive per hercyniae nemorosa cacumina silvae Dentatos prosternere apros: silvisque vagantes Aeripedes cervos: Ursosque agitare feroces Unguibus accipitres trucibusque iubere rapinas Tollere et evulsas dispergere in aethera plumas Hinc animus dubiis audens se credere rebus Nec segnis: timidusque mori: roseumque cruorem Pro patria et charis certans effundere amicis Atque avidus caedis: siqua ulla iniuria laesit Quique fidem sancto et constanti pectore seruat Relligionis amans: superumque: et cultor honesti Et veri: iustique tenax: mens consona labris Ficta coloratae fugiens mendacia linguae
72Crisconius Africanus, Breviarium canonicum, 88, 0868D (auctor fl.750)
Fuerat de illo quoquo pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum; verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit: veniam nos hanc in tantum vobis annitentibus, post condemnationem, more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
73Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 823; 172 (auctor 1719-1794)
Krša Tam blanda est Euphro, ut possit Charis ipsa videri, Vel si quid miti mitius est Charite.
74Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 823; 173 (auctor 1719-1794)
Hanc laudem affectat, nec quidquam laetior audit, Quam si quis mitem dixerit et placidam; Sed mitem hanc verbo si quisquam laeserit uno Illa Charis subito fit mala Tisiphone, Et rabie furit immani saeva, effera, blandi Nec vultus, mitis nec memor ingenii.
75Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 154 (auctor 1719-1794)
Haec dum solerti festinat Mulciber arte, Ecce fores intra veniens sese intulit altas Pulchra Thetis, niveis fulgens quam candida vittis Excepit Charis occurrens, Vulcania coniux; Et dextram dextrae iungit, dehinc talia fatur: O Theti pulchra, pedem nam cur ad nostra tulisti Limina; diva, soles raro quae visere, quamvis Cara mihi ante alias, venerandaque?
76Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 18; 159 (auctor 1719-1794)
Sic Charis: at contra Vulcanus: Magna, colenda Et merito mihi diva domi est.
77Cyprianus Carthaginensis, De mortalitate, 4, 0590B (auctor -258)
Sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrorum et cruenta vexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus charis funebris et tristis avulsio; non sint tibi scandala ista, sed praelia; nec debilitent aut frangant Christiani fidem, sed potius ostendant in colluctatione virtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum.
78Cyprianus Carthaginensis, De mortalitate, 4, 0593B (auctor -258)
XVI. Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues, quae horribilis et feralis videtur, explorat iustitiam singulorum, et mentes humani generis examinat, an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem vel metu mortis extinguant, an cervicem flectant superbi, an audaciam leniant improbi, an pereuntibus charis, vel sic aliquid divites indigentibus largiantur et donent sine haerede morituri!
79Cyprianus Carthaginensis, De opere et eleemosynis, 4, 0616C (auctor -258)
Hoc est charis pignoribus in posterum providere, hoc est futuris haeredibus paterna pietate consulere secundum fidem Scripturae sanctae dicentis: Iunior fui , et senui, et non vidi iustum derelictum, neque semen eius egens pane .
80Darcio Giovanni, Epigrammata, 1, 1; 2 (auctor 1510-1554)
Hic decor, atque lepos, fictaeque cupidinis artes, Hic Charis, hic coestus plenus amoris erat.
81Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 901; 5 (opus 1508)
Ad id respexisse videtur Homerus Iliados Δ, cum ait: Οὐδέ τοκεῦσι Θρέπτα φίλοις ἀπέδωκε, μινυνθάδιος δέ οἱ αἰών, id est Nec nutricandi officium genitoribus unquam Persolvit charis, breve at illi contingit aevum.
82Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1816; 5 (opus 1508)
Elogium autem Solonis, cuius meminit Tullius, sic habet: Μηδέ μοι ἄκλαυστος θάνατος, μόλοι, ἀλλά φίλοισι Ποιήσαιμι θανών ἄλγεα καί στοναχάς, id est Ne mi illugubris veniat mors, sed mihi charis Moerorem potius adferat et gemitus.
83Domnizo Canusinus, Vita et carmina Mathildis, 148, 1003A (auctor fl. 1130)
Nam quos ipsa valet pravos convertere mater, Quantiscunque modis quit, agit in omnibus horis; Multos cum feudo, multos munus tribuendo, Pugnando plures, castellaque saepius urens, Regis ab obsequio iugiter disiungit iniquo, Ultramontanis ac principibus sibi charis Errores regis scribit vitare rebellis.
84Eborensis Iacobus Flavius, Cato minor sive disticha moralia, 4, p549; 7 (auctor 1517-1599)
Vos patriae, et charis operam praestatis amicis.
85Eborensis Iacobus Flavius, Cato minor sive disticha moralia, p612, 10; 24 (auctor 1517-1599)
Haec cura maior occupat Intentum morum studiis; quis cultus honesti, Quae finis aequi, quae boni Sit ratio quid iocundus sibi poscat amicus, Quid patriae, et parentibus Praestandum charis.
86Eborensis Iacobus Flavius, Cato minor sive disticha moralia, p615, 1595; 105 (auctor 1517-1599)
Pro patria Decius, pro charis Codrus Athenis, Hostibus oppositum vovit uterque caput.
87Flodoardus Remensis, De triumphis Christi apud Italiam, 135, 0703D (auctor 894–966)
Struit faventem ac imperat ieiunium, Nec segnis implet quod fiendum praemonet, Sebastiano fultus inclyto duce: Hoc iure postquam dedicarunt triduum, Commilitonem visitare eunt novum; Hunc sustinentem dum salutant actuum Fidem vigere iam medullis hauriunt: Poscit, parentem ceu piorum erexerant, Nodositate se resolvant artuum; Illi dolores sempiternos praeferunt Crudelitate terminandis impares, Eos timendos, praecavendos admonent: Charis salutem competendam perpetem.
88Flodoardus Remensis, De triumphis Christi apud Italiam, 135, 0885C (auctor 894–966)
Fratribus attonitis rediens monita extima supplet, Visa rogata refert, accepta levamina promit, Mystica sacra capit, nexis fert oscula charis Funere curari petit ac coelestia scandit, Felicique obitu vestigia clara relinquit, Ostendens similem sectatos lumine callem Perpetuae simili lucis splendore beari.
89Flodoardus Remensis, De triumphis Christi sanctorumque Palestinae, 135, 0519C (auctor 894–966)
Frigora post tandem, dum fit mare navibus aptum, Praesulibus proprias sedes repetentibus, almo Prosequitur voto, charis cum fratre propinquis Insuper ad portum gnatis comitantibus ipsam, Qui pietate piam certantes vincere matrem, Quos superat pietate Dei famulamque probando Se Christi, nescit carnalia fenora ventris.
90Folengo Teofilo, Varium poema, 1, 39; 1 (auctor 1491-1544)
Huc huc Chrysogonus tot ex amicis Charis, quot numerare nemo possit, Huc charissimus ad suos redibit Tandem eremicolas; diutius qui Quam promiserat, et suam bis, et ter, Fidem astrinxerat, est procul; gravique In moerore tenet sodalitatem.
91Folengo Teofilo, Zanitonella red. Cipadensis, 1; 180 (auctor 1491-1544)
Cum fortuna suos dat nobis prava travaios, Conseium charis ab amighis torre tenemur Atque in carnerum deponere verba rasonis, Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.
92Franciscus a Puteo, Vita altera, 152, 0504B
Cumque respondissent omnes: Amen, surgentes inde, uno animo eademque sententia vendiderunt et pauperibus dederunt omnia sua, et vale dicentes omnibus suis charis et notis, Spiritu sancto ducti venerunt, licet longa et laboriosa via, angelo Domini eos antecedente, dirigente et protegente, ad memoratum beatissimum Hugonem Gratianopolitanum episcopum.
93Galbertus Brugensis, Altera vita Caroli Boni, 166, 0983D (auctor fl. 1127)
In dormitorio fratrum, quod vestibus pretiosis et charis stratum stabat, tam magnam rapinam exercuerunt, ut non cessarent a tempore ingressus in castrum usque in noctem ire et redire ad asportandum.
94Gaudentius Brixiensis, Sermones, 20, 0952C
Erat enim fratrum suorum frater; et filius matris illius quae dum singulos filios pro Dei nomine puniri laeta et aspicit, et hortatur, tot martyria pertulit, quot pignora consecravit: septies in propriis passa visceribus, octava et ipsa accessit numero, ad octavum Christi resurrectionis diem cum charis pignoribus occursura.
95Gaufridus S Barbarae in Neustria, Epistolae, 205, 0861A (auctor fl. 1175)
Dicere solebat sanctae recordationis Haimo, totum se reformatum esse, cum post multum temporis ipse amicum, vel aliquis eum viseret ex omnibus charis eius.
96Gelasius II, Epistolae et privilegia, 163, 0494C
Communes filios P. cardinalem, et Petrum thesaurarium tuae benevolentiae commendamus, ut pro amore nostro eos de charis habeas chariores.
97Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 26; 59 (auctor 1675-1737)
luga clara diei Pars legit, argento pars Lunae e fronte soluto Lora axemque linunt vivisque anaglypta figuris Inducunt rapto Phoebi de crinibus auro, Ast aliae tractos primae de semine lucis Stellarum radios et sydera magna refingunt In volucres abitura rotas, iubar omne serenis Accendunt oculis atque ornant cuncta tuendo, Cum cita Fama tulit, dominae quod fata iubenti Iam Kostkam superos cupidum spectare triunphos Annuerint, ut celsa petat, caelum augeat ore Atque omni similem sese miretur in astro, Quodque e subiecti ductum caligine mundi In lucem, et magnae feret augustale Parentis Virtutum de gente Charis.
98Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 57; 52 (auctor 1675-1737)
Semina pacis habent tua proelia teque sequuntur Armisonae Veneres et galeata Charis.
99Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 80; 1 (auctor 1675-1737)
Frater Narcissi, Veneris gener, Urbis ocellus, Ille charis charitum Tullus, amoris amor, Etsi vere genas pingat, conspersaque Cypro Fluctuet auratae mobilis unda comae, Corruptum praefert scabra porrigine corpus, Et notat ambrosiam pustula crebra cutem.
100Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1180D (auctor 1093-1169)
Plangit quisque carnalis cadentibus charis et amicis, atque gaudet in ruina inimicorum, qui, etsi prima unctione in baptismo sit unctus, per tale gaudium nisi poenitentia purgetur, iusto iudicio Dei secunda et tertia unctione privabitur, ne videlicet vel in praesenti vita bonis meritis, vel in futura bonis praemiis ditatus computetur inter filios regni, sed sit filius irae, filius gehennae, quibus dicitur: Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25) . Tu fortasse cadentibus inimicis tuis in monte Gelboe, in alto videlicet superbiae gaudens in eorum casu cantas, et dicis: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?
101Gezo Dertonensis, De corpore et sanguine Christi, 137, 0399B (auctor 950-984)
Sed quid mirum si humani generis verum hoc et singulare praesidium in corpore manentibus fidelibus et Deo charis ad praesentem et perpetuam opitulatur salutem, quando illud ipsi etiam mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per hoc absoluti esse videantur?
102Gillebertus de Hoilandia, Sermones in Canticum Salomonis, 184, 0219C (auctor -1172)
Ordo plenus est, cum de charis in charissimorum gradum transitur.
103Giordano Bruno, De monade numero et figura, 5; 5 (auctor 1548-1600)
Bacchus, Apollo, Charis, rectus primo angulus exstet, Ut Normae nos edocuit praeceptio primum: Ut si mox Bacchum circumfluat altus Apollo, Deinde vagas Charites circumfluat imus Apollo; Concurrent volucris fluxus duo ad ora Dianae, Cui Bacchus Charitesque modo nectentur eodem.
104Giordano Bruno, De monade numero et figura, 5; 8 (auctor 1548-1600)
Quod si haec extrema coibunt Bacchus, Apollo, Charis, venerandaeque ora Dianae, Inde per inscriptum circumscriptumque repertum est.
105Giordano Bruno, De monade numero et figura, 5; 20 (auctor 1548-1600)
Utque vides quanta internum est ampledine planum Arcus duplati, tanta Charis alma, Diana, Bacchus, Apollo, velut quatuor stellisque propinqui, Quae fiunt centrum externos duplantibus arcus.
106Giordano Bruno, De monade numero et figura, 10, p5; 4 (auctor 1548-1600)
Caeli via Apollinis axis Per Mentem archetypae penetrans usque ora Dianae Orbis qua facile in partes dispescitur aequas Illius ut dextram radius nempe atque sinistram Distinguit ternas in partes ut Bonitati, Quam prope Apollo Charis Bonitati est, huicque Diana Succedit: pariter caeli pars altera surgat Quantum ubi distantem Fortunam cernit Apollo, Tanto et ab Erigone est Fortuna hinc, inde Diana.
107Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p6, 3; 3 (auctor 1548-1600)
Percitus a Bacchi cytharoedus Apollo furore Constituat diae lucis fundamina prima; Constantis Bacchi in medio quia sacra perambit, Ut medium mox se circumfluat ille vicissim, Quatenus et gyri duplicis vestigia linquant; Quae quoque se gemino findant in cardine, quorum Occupat infernum species veneranda Dianae, Et Charis accessus sibi suavis vindicat altos.
108Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p6, 10; 31 (auctor 1548-1600)
NICLAE Iuppiter et Charites cum Tellure Erigoneque Non maius complent spacium quam Bacchus, Apollo, Euphrosyne atque Charis.
109Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p7, p8, 8; 9 (auctor 1548-1600)
Inde per ostensum costam producito punctum (3) Quamlibet (4), ut reliquum aequalem (5) basis inde receptet; Nam in triquetro Hermetis, Charitis, Ganymedis habemus Ut tanto in methodo hac Ganymedem linquat Apollo, Vel Charis a Charite est quantum aut Hermete remotus Bacchus, quod facili monstrabit luce Pericles Atque parallelae finitio considerata.
110Gradius Stephanus, Ad Venerem Titiani artificio pictam, p1; 20 (auctor 1613-1683)
Parthenopae Troiana suae quia fata timebit, Et charis alium civibus Aeacidem.
111Gregorius VII, Epistolae extra registrum vagantes, 148, 0676A (auctor c.1020–1085)
Supernae miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus ut iustis precantium votis faveamus et nostro libramine charis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subvenire debeamus.
112Gualterus de Castellione, Alexandreis, 5, arg.; 1 (auctor c.1135-c.1202)
Quintus habet strages varias, et funera charis Deplorata suis; victos apud * Arbela Persas.
113Guibertus S Mariae de Novigento, Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae, 156, 0451C (auctor c.1055–1124)
« Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
114Guibertus S Mariae de Novigento, Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae, 156, 0451C (auctor c.1055–1124)
» Ex omnibus charis eius non est qui consoletur, cum ex universitate virtutum, in quibus sola vera charitudo penes nos reperitur, non est aliqua residua quae nos ad spem refovere videatur.
115Guillelmus Apulus, Historicum poema de rebus Normannorum, 149, 1062B (auctor fl. 1000)
laudat communiter omnes, Pignoribus charis quia praeposuere tenorem Promissae fidei; tunc omnibus oscula praebens Ne timeatis, ait, non deformabit Amicus Quemlibet ex pueris; omni quia postulat arte Ut mea reddatur sibi gratia.
116Hariulfus Aldenburgensis, Vita S. Arnulfi, 174, 1424A
Ecce meam culpam fateor moribundus inultam, Quam precibus vestris, quaeso, dissolvere charis.
117Hericus Antissiodorensis, Miracula S. Germani, 124, 1272B
Germanus enim coelo spiritum refundebat, et charis civibus salubria providebat.
118Hieronymus Stridonensis Incertus, In Lamentationes Ieremiae, 25, 0788B
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius: ex prophetis videlicet, Regibus et sacerdotibus, post Domini ascensionem.
119Hilarius Arelatensis Incertus, De miraculo Genesii, 50, 1273B
Nam cum quos in hac celebritate plus etiam quam suos Arelas populus coegisset, quorum in illa die gaudiis ipsa civitas angusta erat, semitae et spatia camporum, surgente in agmine, et laborantibus sua cunctis densitate ibat in ulterioris fluminis ripam, in honorem martyris, Christo devotus exercitus cum charis coniugibus, dulcibus pignoribus, plura simul beneficia habere festinans.
120Hilarius Arelatensis Incertus, De miraculo Genesii, 50, 1274A
Agebantur interim grandi tumultu miseranda naufragia: mixti hominibus phalerati equi, impedito indignantes natatu, altis pectoribus crura innotabant: quidquid obvium fuerat, seu admoniti periculo, seu pavidi instinctu, proculcantes pavida virtute; impliciti charis oneribus matrum ulnam, et pressi caucis matronalibus famuli, et tota itineris sui immixta fragminibus pompa solemnis.
121Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 197, 0914C (auctor 1098–1179)
At Deus in pallida nube sicut flamma, quasi illi alienus, apparuit, velut etiam obtecta facie postmodum Moysi et caeteris charis suis se ostendit, eumque nudum esse noluit, quia ut filius suus vestimento humanitatis quandoque indueretur voluit, et ideo etiam vestem de aere per quem animal vivit illi dedit, quoniam ipse Adam et Eva animal audierant, ubi praeceptum Dei deseruerant.
122Honorius Augustodunensis, Elucidarium, 172, 1161D (auctor -1158)
D. Orant animae pro charis suis?
123Honorius Augustodunensis, Elucidarium, 172, 1151C (auctor -1158)
- M. Apud Babel turris gigantum exorta legitur, cuius altitudo sexaginta quatuor stadiorum fuisse fertur; in qua primus rex huius mundi, Nemroth, et postea Ninus, regnavit; qui Belo patri suo imaginem faciens, cunctos sibi subiugatos eam adorare imperavit, quem post alii imitati charis suis, aut praepotentibus regibus, mortuis idola fecerunt, quae vulgus colere compulerunt: ut Cretenses suo regi Iovi, et Athenienses Cecropi, Latini Iano, Romani Romulo; unde dicitur: Primus in orbe Deos fecit timor.
124Hrothsuita Gandersheimensis, Historia ascensionis Domini, 137, 1079 (auctor 935-973)
Postquam corporeo Christus velamine tectus Temporis implevit spatium sacri venerandum, Quod cum terrigenis mansit dignanter homullis, Qui solus maculis potuit sine vivere cunctis, Ut per se modo demonstraret redimendo Gaudia perpetuae, quondam male perdita, vitae, Postque triumphalem, sanctamque, piam quoque mortem, Quam nostri causa patienter pertulit ergo, Dum victor magno fregit luctamine tela Humani generis saevissima fortiter hostis, Sanguinis et pretium proprii gratis dedit amptum, Pro nobis animam deponens in cruce charam, Nec non gloriola surgentis rite peracta Atque quater denis diei spatii replicatis, In queis, discipulis apparens sedulo charis, Esse sua nostram, monstrat, cum morte peremptam, Nec mortis vinclis se posse tenerier arctis, Qui solus culpae fuerat sine sordibus Adae, Postremo charis isdem monstratus amicis, Montis Oliviferi praecelso vertice quidni, Astans, astrigeram mox ascensurus ad aulam, Affaturque suos cum tali voce ministros: Ut Pater in mundum me promisit sibi charum, Sic ego mitto meos dilectos vosmet amicos.
125Hrothsuita Gandersheimensis, Historia intactae Genitricis Dei, 137, 1065D (auctor 935-973)
Quattuor hinc certe cum iam feliciter ipse Viveret in summa fortuna lustra rotata, Vultu perpulchram sibi desponsavit amicam, Nec non praenitidam laudandis moribus Annam A charis natam, David de stirpe creatam, Foedere legali proprio quam iunxit amori.
126Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Threnos, 175, 0259C (auctor -1141)
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
127Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Threnos, 175, 0260B (auctor -1141)
Tunc ergo sancta Ecclesia per noctem lacrymas in maxillis portat, quando perfecti quique quanto vicinius per illuminationem mentis diem aeternitatis conspiciunt, tanto magis praesentis vitae tenebras plangunt, secundum sententiam Salomonis, qua dicit: Qui addit scientiam, addit dolorem [laborem] Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius (Eccles. I) . Charos Ecclesiae eosdem peccatores accipimus, quos supra per noctem significare dicebamus; quos profecto, dum plangit, diligit, quia nequaquam de eorum perditione plangeret, nisi salutem eorum et conversionem amaret.
128Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Threnos, 175, 0260D (auctor -1141)
De quo ad maiorem adhuc doloris exaggerationem subiungitur: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
129Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Threnos, 175, 0261C (auctor -1141)
Unde et magna tribulatio huius ostenditur, quae et intus et foris derelicta esse demonstratur; hoc namque, quod dictum est: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius, intus derelictam esse insinuat; quod vero dictum est: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius, foris desolatam esse declarat.
130Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Threnos, 175, 0261C (auctor -1141)
Fortassis parum erat in pressuris constitutae, quod consolationem a charis non acciperet, nisi etiam ab amicis persecutionem sustineret.
131Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Threnos, 175, 0261D (auctor -1141)
Dicat ergo, non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius, quia in tribulatione verba iustorum ad consolationem accipere non meretur; omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici, quia ab iniquis contumeliam et contemptum patitur.
132Incertus 085, Missale mixtum, 85, 0187D
Excelsum te Deum pariter atque humilem hominem Christum Iesum: acclives servuli supplices deprecamur: ut pacem quam ascensurus ad celos: tuis charis noticia commendasti: dones: augmentes: perficias: atque custodias.
133Incertus 086, Breviarium, 86, 0255D
Fratres charis imi: Rogo vos, et admoneo vos, ut in isto legitimo, ac sacratissimo die, exceptis Dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille, quem ieiunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus ieiunare, aut remedium, aut praemium est: in Quadragesima non ieiunare, peccatum est; alio tempore qui ieiunat, accipit indulgentiam: in Quadragesima, qui potest, et non ieiunat, sentiet poenam.
134Incertus 086, Sanctorale, 86, 1045A
Quod rite factum credidit et Claudius Natis cum charis, et cum chara coniuge: Cum Polycarpus advocatus Presbyter, Qui persequentum erat metu latitans, Hic baptizandis nomen dare imperat.
135Incertus 149, Meditationes de passione Iesu Christi, 149, 0622D
Nunc, nunc praesens spiritu Mater singularis, De tuis doloribus aliquid loquaris, Quod placere valeat tuis servis charis, Et eos aspergere lacrymis amaris.
136Incertus 184, Ad clerum in concilio Remensi congregatum, 184, 1084B
Pauci admodum sunt qui quae sua sunt, non quaerant, ex omnibus charis eius.
137Incertus 184, Vitis mystica, 184, 0639A
4. Postremo autem cultro timoris amputati sunt ab ipso omnes amici et proximi, ut non esset qui consolaretur eum ex omnibus charis eius.
138Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0459A (auctor -1216)
nostra filia specialis existat nec ei possimus in quibuslibet necessitatibus suis praesentialiter, prout tenemur, adesse, nos ministerium nostrum quod eidem impendi non potest vestrae sollicitudini committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dilectis filiis canonicis ipsius Ecclesiae, quoties ad vos pro irrogatis sibi iniuriis duxerint recurrendum, de malefactoribus suis constitutis in terra charis.
139Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0712D (auctor -1216)
Intelligentes autem necessitatem Ecclesiae Acheruntinae, quae communi cum vicinis Ecclesiis gravatur excidio et bonae memoriae . . . quondam archiepiscopi Acheruntini exsilium sola deplorat, redacta in solitudinem et in diminutionem conversa, quae prius commissos sibi populos tam verbo quam exemplo muniebat pariter et monebat, inter eiusdem regionis Ecclesias inclyta quodammodo et praecellens, cum non invenisset consolatorem ex omnibus charis suis, dictum archiepiscopum, probatum vita, litteratura pollentem, honestate praeclarum, potentem in opere et sermone, regimini eius duximus deputandum, subtrahentes non modicum commoditatibus nostri ut ipsius Ecclesiae possemus necessitatibus subvenire, ac sperantes quod per salubrem doctrinam ipsius sic in spiritualibus proficiat institutis, quod in temporalibus etiam per accuratam eius sollicitudinem convalescat.
140Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0904B (auctor -1216)
Accedit ad hoc, quod damnata et damnanda diversarum haeresum pravitas, quae Deum et ministrum Domini Moysen, ore polluto blasphemans, damnat tam Novum Testamentum quam Vetus et ecclesiastica sacramenta contemnens, ea praedicat esse sacrilega, et quidquid fidei, religionis et divini cultus, in Ecclesia solemniter agitur et fideliter observatur inutile, ac ridiculosum affirmat, ibi fortius insolevit, ita quod plures inveniuntur ibi discipuli Manichaei quam Christi, plures Simonis magi, quam Simonis Petri, apostolorum principis successores; nec est qui super enormitate adeo detestanda consoletur Ecclesiam, ex omnibus charis eius; imo facti sunt hostes eius in capite, curantes cum ignominia contritionem ipsius.
141Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0699D (auctor -1216)
» Et, quia vos, qui ibidem maius debueratis exspectare subsidium, et ad succurrendum eidem terrae, tam exemplo quam verbo alios incitare, pro vestrae voluntatis arbitrio exinde in Graeciam navigastis, et non solum peregrini, sed etiam indigenae terrae, vestris vestigiis inhaerentes, Constantinopolim devenerunt, venerabili fratre nostro, archiepiscopo Tyrensi, vos pariter subsecuto; remansit ergo terra illa, recedentibus vobis, viris et viribus destituta, et facta sunt novissima eius, occasione vestra , peiora prioribus, cum omnes amici eius illam vobiscum reliquerint, nec sit qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
142Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 1401D (auctor -1216)
Bibit enim calicem irae Dei profundum et latum, et amaritudine vehementi repleta, non habet ex omnibus charis suis qui sibi consolationem impendat.
143Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 1486C (auctor -1216)
Inter multiplices angustias et pressuras quibus in hoc mundi vespere sancta mater Ecclesia vehementer affligitur et vexatur, illud vehementius nos affligit et vexat quod ii qui tanquam filii, uberibus consolationis eius replentur, ei non solum in angustiis non subveniunt, sed dolorem vulneribus eius addunt, et ab illis contempta quos materno nutrit affectu, vix iam invenit qui misereatur ipsius ex omnibus charis eius; sed amici eius spreverunt eam, et ei facti sunt inimici; sicut, quod dolentes recolimus, in episcopo Placentino et clero suo recenti et familiari docemur exemplo.
144Innocentius III, Regesta sive epistolae 3, 216, 0762D (auctor -1216)
Sed nec indulgentias praelibatas ipsi opponere posset, quibus per abusum faciendo contrarium tacite renuntiasse videtur, multis clericis pluribus beneficiis abundantibus in parochialibus ecclesiis curam animarum committens, licet non deserviant in eisdem, nostris indulgentiis in charis eius robur amittentibus firmitatis, et in illis rigorem servantibus a quibus aliquid nititur extorquere.
145Ioannes Cassianus, Collationes, 49, 0785B (auctor c.360–435)
Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere; vel pro charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, et, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt (I Tim. II) , supplicamus.
146Ioannes Chrysostomus Incertus, De consolatione mortuorum, 40, 1161
Habemus autem magis, inquit, bonam voluntatem peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum (II Cor. V, 6-8) . Quid agimus nos parvae fidei homines, qui anxiamur et deficimus, si aliquis de charis nostris migret ad Dominum?
147Ioannes VIII, Epistolae et decreta, 126, 0858B
Exstat ipsa integra Photiana pseudosynodus Graece in scripto codice bibliothecae Columnensis, quae fuit cardinalis Sirleti, nota numeri quadragesimi, in quo sub actione secunda eadem epistola Ioannis papae recitatur ad imperatorem scripta adeo mutata, ut vix quis cognoscat eamdem esse Ioannis, quam nuper recitatam audisti; sic enim se habet: « Ioannes, servus servorum Dei, serenissimis dilectis filiis nostris spiritualibus, et Deo charis BASILIO, LEONI, et ALEXANDRO victricibus [pro victoribus,[HARD.] ] imperatoribus et aeternis Augustis.
148Ioannes VIII, Epistolae et decreta, 126, 0866C
Hoc exemplo roborati maxime quo egregius praedecessor noster Innocentius sanctissimus papa Photinum restaurare dignatur, dicens (epist. 12, n. 7): Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema, Photinum; et inter alia: Quia res ad salutem rediit veniae, hunc in tantum vobis annitentibus, post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
149Ioannes Wirzburgensis, Descriptio Terrae Sanctae, 155, 1090B
III. Intus ad depositionem Domini, hoc modo: A charis caro chara Dei lacrymata levatur A cruce; pro miseris rex pius haec patitur.
150Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0720A (auctor fl. 850)
Verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hanc intantum vobis annitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus durius rebus arbitramur.
151Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 1026A (auctor fl. 850)
Benignus Equivensis, Ioannes Spolitanus, Romulus Praenestinus, Stephanus Venusinus, Candidus Tudertinus, Valentinus Amiterninus, Fortunatus Fulgenatus, Grisogonus Albanensis, Euticius Tranensis, Amandus Poturanus, Laurentius Bobianensis, Clorensis Calestinensis, Eusebius Fanestis, Romanus Numentanus, Propinquus Trebiatis, Asterius Equinatis, Sylvanus Voliterninus, Epafroditus Cameasenus, Cintus Gerohensis, Helias Benedicanus, Paulus Tripolitanus, Polycarpus Gabalensis, Patricius Crassensis Menecratis Carosensis, Florentius Sardonensis, Iulianus Ipepotanus, Paulinus Perperentinus, Noenius Insenius, Petronius Martineus, Hesperos Epitanensis, Isaias Cleas, Olimpius Evacitonacius, Rufinus Brionolitanus, Philippus Neasletanus, Basilicus Peleasicanus, Didimus Lampidensis, Iustus Firmiensis, Areton Ostiensis, Augustus Liparitinus, Rusticus Bersentinus, Venantius Sinagoliensis, Victor Dunensis, Innocentius Tifernatius, Bonefacius Foroflammiensis, Sebastianus Siraninus, Asellus Populonitanus, Emplius Voliterninus, Proiectus Forinovi, Venerius Pellensis, Colonius Foroclodiensis, Probus Carmamelensis, Vindemius Aventinus, Proculeianus Sepniatios, Fortunatus Abenignus, Vascasius Vulternensis, Martianus Ecamensis, Bassus Mutinensis, Pacatianus Coraliensis, Meras Corlonensis, Macedam Maidonensis, Marcellinus Illidonensis, Paulus Progloriensis, Diodorus Listiniensis, Necinus Musii, Theodorus Adria, Epiphanius Pergensis, Levansa Amphorensis, Alcimedeseides Contraconicensis, Dionysius Ananensis, Andreas Satalenus, Amaxius Salconensis, Croton Parsidonensis, Philippus Barbarensis, Theodorus Antipolleus, Leontius Araxenus, Antipatros Canimenos, Gratinus Panormitanus, Andreas Tholantanus, Nichilo Sacrafuranus, Romanus Bobonensis, Oniforus Iconiensis, Neoptolensis Chronensis, Paulus Dernensis, Patharchos Listronensis, Eugenius Careufossides, Tyrannus Imadianensis, Ascolias Lalandenus, Steros Profiadensis, Predialis Gizonus, Quintinus Focensis, Irentinus Magnisias, Manias Amitii, Quiriacus Eleae, Valerianus Bossionensis, Fominus Zitrenus, Fericius Archodonensis, Didimus Lapitensis, Steros Prodofianensis, Fnodorus Ametimos, Epafroditus Camesenus, Olimpius Canensis, Didimus Lapicensis, Barachos Laxs, Efrontius Bui, Florentius Motilensis, Ioannes Rodensis, Genadius Mosonensis, Evandros Diupoleos, Ioannes Trapotutanus, Philippus Ageresitanus, Thomas Tilensis, Genadius Amonensis, Caris Diapolitanus, Paulus Aristensis, Mathias Themessianensis, Eulalius Fibriensis, Amphilotius Fidecensis, Gaius Suetranensis, Eudoxius Eletensis, Martianus Corallensis, Eusebius Coctinensis, Obremus Coracesiensis, Romanus Mirrensis, Aristoditos Olimponensis, Eudoxius Cotuatensis, Palladius Capalenensis, Cirinus Patarensis, Stephanus Limirensis, Zenodotius Telmisu, Maximus Zetilonensis, Musenius Lunensis, Florentinus Adrianopolitanus, Bassones Neaspilitanius, Mesalimus Laudicensis, Fotianus Salagessunensis, Olimpius Sozopolites Alexander Seleucensis, Valerianus Aphrus, Epafrodius Camesensis, Barrachos Nazensis, Charis Dionysiopolitanus, Eusebius Clazomenus, et Baventia Mipolitanus, Thomas Arliocomenus, Eliodorus Ametimos, Pergamius Atticenus, Eutropius Adadomensis, Paulus Philodemensis, Longinus Apapermenus, Theocustus Tyreu, Forticius Metropolitanus, Ciros Simondensis, Libanus Palatonensis, Dolestos Sebastensis, Danielus Cadolensis, Municheus Lardicias, Trunitanus . . . . . . , Strategius Pilobatensis, Aquila Antodenus, Basilius Nacoriensis, Eustochius Docunius, Quiriacus Eucarpensis, Abircitius Hieropolitanus, Epiphanius Mardagensis, Philippus Liciados, Mocinius Ephesinus, Mauros Baladensis, Eusebius Dorileu, Martianus Sinalidensis, Calandion Alacarnensis, Ioannes Enidensis, Theodoretus Alabaudensis, Tigamus Appollonensis, Ioannes Amizonensis, Empitius Staconensis, Menandros Eracleos, Dinisius Latomenus, Panias Eristodensis, Placalus Lassu, Ioannes Alinsdonensis, Dioffisius Antiochenus, Cretomanus Afrondisius, Etherius Sinirnensis, Stephanus Ephesinus, Patricius Aidonopolites, Daniel Lampsacenus, Firmas Abidensis, Theusebius Hui, Stephanus Pinameni, Pionius Trodensis, Eulalius Pianensis, David Ardimensis, Thalasius Panus, Petrus Dardanensis, Diogenis Geticonos, Olimpius Prudisiadensis, Theophilusadeo Adriopolites, Apramonus Titanos, Theodorus Eradensis, Caligonus Cladipotus, Theodorus Serunensis, Polichonus Dipodinensis, Renos Iuliolpoltus, Etherius Papiu, Petrus Gagrotanus, Antiochus Sinoponus, Atticus Lanensis, Uranius Iborensis Paralius Adriponensis, Lucadius Minzitanius, Eustasius Galatinensis, Ministerus Amorrui, Aquilas Eudoxiados, Quiriacus Troanodensis, Pios Prothenissensis.
152Ivo Carnotensis, Sermones, 162, 0597A (auctor c.1040–1115)
Fratrum ergo dispersioni charitative communica, et quem charis amplexibus tibi obligasti, aliquantulum relaxa.
153Laurentius Veronensis, De bello Balearico, 163, 0568A
Interea Pisis matronae, sive puellae, Deponunt cultus, ac templis semper adhaerent, Vota parant, et thura ferunt celeberrima sanctis, Saepeque nudatis pedibus sacra templa petentes, Profundunt lacrymas, durae dant oscula terrae, Pro charis orant plenum pietate Tonantem, Victoresque petunt, sanosque videre maritos.
154Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1188A (auctor c.1130–1203)
Hanc quaestionem beatus Augustinus ex parte solvit, dicens: De hac quaestione breviter dici potest, quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur, qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham et inter alia dixit: « Rogo te, pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei (habeo enim quinque fratres), ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum (Luc. XVI) . » Habent ergo mortui etiam in locis poenarum positi curam de suis amicis, sicut dives ille de fratribus suis.
155Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1057A (auctor c.1130–1203)
Sequitur: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius, sanctis videlicet, vel angelis, nisi recipiat consolationem Iesu Christi sponsi sui.
156Marulus Spalatensis Marcus, De Veteris instrumenti viris illustribus, p19, p37; 142 (auctor 1450-1524)
Dauid moriens dat praecepta Salomoni: ut Deum colat, in Ioabum animaduertat, Semeum terrore compescat et, si peccauerit, puniat, ut denique Berzelai liberos in charis habeat.
157Michaelis Hospitalis, Carmina, 4, 3; 28 (auctor 1505-1573)
Quid, qui praesidium capta dimisit ab urbe, Emisit cives cum matribus atque puellis Salvos incolumesque, fidem servavit, et omne Praestitit officium charis quod suevit amicis, Non tibi maior erit, quam si iugulasset inermes Armatosque simul, venum aut captiva dedisset Corpora, et in cinerem vertisset tecta domosque?
158Michaelis Hospitalis, Carmina, 4, 8; 92 (auctor 1505-1573)
Proximus a charis locus est insessus amicis, Quos nunc appellant urbano nomine servos.
159Natalis Franciscus, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, 600; 4 (auctor 1469-1562)
Faeliciter ualeas, mi Luchare, M. Maruli nostri etiam defuncti obseruator unice, qui non, ut plerique, uiuentium amicorum fortunam sequeris, sed charis quoque post cineres solatia praestas, aeternitatem curas.
160Nicolaus Claraevallensis, Epistolae Nicolai Clarevallensis, 196, 1646C (auctor fl.1160)
Angustiae fratrum meorum, qui secuti sunt me, super dolorem vulnerum meorum addiderunt qui morte afficiuntur tota die, quos nec ad horam mitigare possum, quia vobiscum esse non possum; hoc solo desolamur; non est qui consoletur nos ex omnibus charis nostris, sed ignoti cum ignotis habitare compellimur.
161Odo de Soliaco, Relatio insignis miraculi, 212, 0093D (auctor 1150-1208)
Desolata erat civitas plena divitiis, sedebat in tristitia domina provinciarum: « sacerdotes eius gementes, virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine, nec erat qui consolaretur eam ex omnibus charis eius (Thren. I) . » Unica spes populo periclitanti post Deum, et B. eius Genitricem Mariam, erat in B. V. Genovefa per cuius beneficia memoria tenax populum specialiter Parisiensem subiectum eidem virgini reddidit et devotum.
162Oliva Ausonensis, Conversio B. Afrae, 142, 0597C
Per dies autem plurimos docuit eas verbum Domini, et baptizata est Hilaria et filia sua Afra cum puellis suis, et cum omnibus charis suis, et fecit domum Hilariae ecclesiam, et ordinavit eis episcopum Zozimum avunculum Afrae.
163Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0437B (auctor 1075–c.1142)
Praedictus miles, tirocinii sui tempore, probis actibus emicuit, et relictis notis, affinibus et charis parentibus, inter exteros insitam sibi virtutem exercuit.
164Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0916D (auctor 1075–c.1142)
Ipse ducis et militis officio plerumque fungebatur, unde a charis tutoribus, pro illo formidantibus, crebro redarguebatur.
165Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, p1, 233; 1 (auctor 1434-1472)
Cum tibi sit facies, qualis Iovis alite rapto, Convenietque tuis moribus ipsa Charis.
166Paschasius Radbertus, De vita S. Adalhardi, 120, 1509A (auctor 785-860)
2. Quapropter officiosissimum est, sicut dixi, sanctos imitari viros, videlicet praefatum Ambrosium, et beatum Hieronymum, reliquosque sacros imitabiles viros, qui suis epitaphia charis facundissime condiderunt.
167Paschasius Radbertus, De vita S. Adalhardi, 120, 1549B (auctor 785-860)
83. Quapropter, quaeso, attendite, viri, et videte, universi populi, matrem Corbeiam (quod est alvearium monachorum) flentem, inquam, ac dicentem: Ablatus est magnificus meus mihi, et nullus est qui consoletur me ex omnibus charis: quoniam comple vit in me Dominus furorem suum, et fecit quae cogitavit.
168Paschasius Radbertus, Expositio in Psalmum XLIV, 120, 1027D (auctor 785-860)
Hinc est, dilectissimae, quod rebus vos exspoliastis omnibus; hinc quod, relictis parentibus, propinquis, charis et amicis, hic vos sub iugo Christi aeterna clausura obserastis.
169Paschasius Radbertus, In Lamentationes Ieremiae, 120, 1068A (auctor 785-860)
Nemo est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
170Paschasius Radbertus, In Lamentationes Ieremiae, 120, 1068D (auctor 785-860)
Sin alias nemo est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
171Patricius Franciscus, Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, p3; 198 (auctor 1529-1597)
Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in cognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum celebrant.
172Petrus Abaelardus, Epistolae, 178, 0188B (auctor 1079–1142)
Quantum autem locum apud Deum et sanctos eius fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro charis suis, et uxorum pro viris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla.
173Petrus Abaelardus, Sermones, 178, 0605B (auctor 1079–1142)
Parva prius ac vili cellula contentus habitare, erigit celsa laquearia, construit multa conclavia, sculpit ostia, pingit armaria, vestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, atque haec charis viduis, ac familiaribus mandat tributa virginibus.
174Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0470C (auctor 1135-1212)
de quo completum est illud propheticum: Vox in Rama, hoc est in excelsis, audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorat maritum suum, et non est, qui consoletur eam ex omnibus charis suis.
175Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0547A (auctor 1135-1212)
Nunc autem non solum ablactata sed abdicata et abiecta est, et non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
176Petrus Cellensis, De panibus, 202, 0944C (auctor c.1115-1183)
O anima misera et miseranda, non est qui consoletur te ex omnibus charis tuis!
177Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0735D (auctor c.1115-1183)
Ecce non est qui consoletur eum ex omnibus charis suis, relicto eo omnes fugerunt.
178Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0774C (auctor c.1115-1183)
O Sion paupercula, tempestate convulsa absque consolatione, quae non habet qui consoletur eam ex omnibus charis eius, ecce venit tibi auxilium de coelo, ecce nox speculatorum tuorum, simul levaverunt vocem, quia oculo ad oculum videbunt.
179Petrus Comestor, Sermones, 198, 1799C (auctor -c.1178)
Otia si tollas, pereunt arentia ligna Quae tecum tollis; nec tamen sufficit gladius, nisi addatur ignis Spiritus sancti. Deus enim noster ignis consumens est (Deut. IV) . Ligna, fenum, stipulam incinerat, virtutes purgat, de talium exustione elegantem significationem nobis tradidit quidam Patrum, qui cum plures a charis accepisset epistolas, nullas tamen legit, sed collectas in unum proiecit in ignem, ac si diceret: Ite in ignem chartulae nugaces, fallaces epistolae, et ad evertendum propositum plurimum efficaces; comburam vos, ne comburar a vobis.
180Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI. Tomus II, 1; 62 (auctor c.1190-1249)
de quo completum est illud verbum propheticum: Vox in Rhama, hoc est, in excelsis est audita, ploratus et ululatus, Rachel plorat maritum suum, et non est qui consoletur eam, ex omnibus charis suis.
181Petrus de Vinea, Epistole stravaganti e altri componimenti, 6; 8 (auctor c.1190-1249)
de quo completum est illud verbum propheticum: Vox in Rhama, hoc est in excelsis, est audita, ploratus et ululatus multus Rachel plorat maritum suum, et non est qui consoletur eam, ex omnibus charis suis.
182Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 2, 192, 0226B (auctor c.1096-1164)
[Ambrosius] Et quia superius dixit se cupere hos fore participes gaudii sui, ideo quod profecerit superaedificatio eius insinuat eis quasi charis, et gratias agens, precatur hoc eis confidens: Vos autem, o fratres, volo scire, quia dixi vos socios gaudii mei, hoc scilicet quia ea quae circa me sunt, id est exterior undique me circumdans abundantia passionum.
183Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0991A (auctor c.1096-1164)
Verumtamen breviter potest dici, quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur: Qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit: Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Luc. XVI) . Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere; quia nec in locis poenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat, nec in requie beatorum, ubi Abraham et Lazarum quamvis longe agnoscebat: non tamen ideo consequens est eos scire, quae circa charos illorum aguntur hic, vel laeta vel tristia. [Aug., Alcuin.] Si ergo haec sentiunt, mortui, id est suorum tristia, quod hic dicitur, cumulus est inde malorum.
184Petrus Lombardus, Sententiae, 192, 0961 (auctor c.1096-1164)
Verumtamen breviter dici potest quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur, qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit, Luc.
185Pontano Giovanni Gioviano, De tumulis, 2, 62; 12 (auctor 1429-1503)
Sed manes ne quaere die: per amoena vagantur Prata, sonat riguae sicubi murmur aquae; Nymphae assunt, et adest dulcis Charis; aurea cantu Fila movent; leni concinit aura sono.
186Pontano Giovanni Gioviano, Eridanus, 1, 14; 11 (auctor 1429-1503)
O salve, Italidum gentis decus, in Latium qui Aonio ducis vertice Pieridas, Salve et idumaeas debet cui Mantua palmas, Cui Phoebus latio vestit honore comam; Sparge, Charis, roremque tuum syriosque liquores, Parthenope, violas, Mantua, funde rosas.
187Pontano Giovanni Gioviano, Hendecasyllabi, 2, 33; 1 (auctor 1429-1503)
Lavit delitium meum, Batilla; Laverunt Charites simul; Venusque Intrans balneolum lavatque, et haeret, Quae sit de numero choroque quarta, Quaenam sit Charis extera aut puella, Unus cum decor esset, una forma.
188Pontano Giovanni Gioviano, Lyra, 1, 12; 3 (auctor 1429-1503)
Ah me amantem Et fugit risus, fugiuntque lusus Et charis omnis.
189Rabanus Maurus, Commentaria in Ieremiam, 111, 1269B (auctor 780-856)
Unde lacrymarum in maxillis eius profluit fletus, et ploratus die ac nocte profunditur amarus, nullusque est qui consoletur eam ex omnibus charis eius, quia qui quondam in delectationibus variis videbantur esse amici, modo spernentes deiectam veri ostenduntur esse inimici.
190Rabanus Maurus, Commentaria in Ieremiam, 111, 1185C (auctor 780-856)
« Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius, non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
191Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0796B (auctor 780-856)
Hae ergo pro amissis charis saepius fiunt, ut nos admoneant quatenus amissa bona opera reparemus, et ad desertam a nobis propter praevaricationem paradisi patriam per mandatorum Dei custodiam redeamus.
192Rabanus Maurus, De clericorum institutione, 107, 0330D (auctor 780-856)
Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere, vel charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et pro his qui in sublimitate sunt supplicamus.
193Radulfus Cadomensis, Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana, 155, 0535D
« Vae vobis liberis meis non iam dicendis, ut prius, charis pignoribus, sed diris vulneribus: vestra fames meam consumit, vestra cor meum penetrat, meam non sentio.
194Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, 155, 0639C (auctor fl. 1000)
Cumque per aliquot dies id fecissem, permanens impransus, et dicens ei: O Regina domina, isti peregrini sunt qui dimissis parvulis et mulieribus, et omnibus charis suis, pro nomine Filii tui, et pro te, huc de longinquo venerunt, et pro filio tuo pugnant, miserere eorum.
195Reinerus S Laurentii Leodiensis, De conflictu duorum ducum et animarum, 204, 0090A (auctor 1110-1182)
Scilicet ut pro se, pro charis, proque propinquis, Quos sive haec vita retineret, sive futura, Pervigiles libare preces Christo studuissent Pauperibusque piam pro posse impendere curam: Quodque bonis maius, reliquis quod dignius esset Missarum impense sacra fecissent celebrari, Quae tam corporibus quam proficiunt animabus, Unica commoda vera salus, alimonia perpes.
196Robertus Pullus, Sententiae, 186, 0906B (auctor c.1080-c.1150)
Nemo in potestate constitutus iniurias sibi aut charis suis illatas, eo modo consideret ut vindictam, quod solius Dei est, retribuat, iuxta illud: Mihi vindicta et ego retribuam dicit Dominus (Rom. XII, 22) . Verum quidquid in se et in suos delinquitur, quasi in alienos actum arbitretur, ut non quaerat ex furore ultionem, sed ex charitate correctionem.
197Robertus Pullus, Sententiae, 186, 0914B (auctor c.1080-c.1150)
Cum vero diceret: Quis infirmatur et ego non infirmor; quis scandalizatur et ego non uror? (II Cor. XI, 28) ; anxietate animi opus esse insinuabat. Disciplinam exterius habemus cum molestiam aut extraneis de rebus, aut de charis nostris, aut postremo nostro de corpore natam patienter toleramus.
198Rosaneus Antonius, Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, p3; 353 (auctor 1524-c.1594)
Marcus Milateus alias de Charis , qui certe tormentariis elapsis adigendorum tormentorum vicem strenue subiit, et de turri Omnium Sanctorum hostes damnis plurimis affecit.
199Rupertus Tuitiensis, Commentaria in duodecim prophetas minores, 168, 0398D (auctor 1070-1129)
Galaad, mons ad quem septimo die profectionis e Charis Iacob profugus venit, a quo monte et civitas in ea condita vocabulum sortita est.
200Rupertus Tuitiensis, Commentaria in Ioannem, 169, 0788D (auctor 1070-1129)
« Stabant, inquit Lucas, omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes (Luc. XXIII) . » Adeo tanquam reus et peccator proscriptus Dominus, ut nec vestimenta sua charis suis pro magno thesauro servaturis dividere sibi licuerit, sed in corpore suo saturatus opprobriis, sua quoque vestimenta in mercedem vidit cedere interfectoribus suis.
201Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 1380B (auctor 1070-1129)
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius, omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
202Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 1380D (auctor 1070-1129)
Ita plorante illa, non « est, inquit, qui consoletur eam ex omnibus charis eius, » imo « omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
203Sedulius Scotus, Collectanea in omnes B. Pauli epistolas, 103, 0231D (auctor -c.860)
Quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere, vel pro charis scilicet nostris, vel pro totius mundi parte poscentes: et ut ipsius Apostoli verbis eloquamur, cum pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimitate sunt supplicamus.
204Seneca, De Beneficiis, 50, 3, 10; 21 (auctor c.4BC–65)
Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Musa.
205Sporeni Giuseppe, Carmina, 2, 20; 3 (auctor 1490-1562)
Tu vero, cui plectra movet Nysae arbiter Euan, Enthea cui movet ora Charis sonituque fatigat Tergemino et docta comit Tegeaticus umbra, Dexter ades nec sperne coli nostrosque parumper Sume deos dum bruma rigens Aquilonibus horret, Dum gemit Orithyia virum pernicibus alis, Intempestiva fugientem gaudia nocte Taenario demissa lacu et nigrantibus umbris.
206Sulpicius Severus, Dialogi, 20, 0197B (auctor c.363–c.425)
Caeterum cum neque opere neque virtute conspicuus sit, si quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursionibus, ipse etiam ubique discurrit: et qui ante pedibus aut asello ire consueverat, spumante equo superbus invehitur: parva prius ac vili cellula contentus habitare, erigit celsa laquearia, construit multa conclavia, sculpit ostia, pingit armaria, vestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, atque haec charis viduis ac familiaribus mandat tributa virginibus; illa ut byrrhum rigentem, haec ut fluentem texat lacernam.
207Tertullianus, Adversus Valentinianos, 2, 0527 (auctor 150-230)
Charis.
208Thomas a Kempis, De imitatione Christi, 2, 8; 23 (auctor 1380-1471)
Ex omnibus ergo charis sit Iesus dilectus specialis.
209Thomas a Kempis, De imitatione Christi, 3, 53; 6 (auctor 1380-1471)
A notis et a charis oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam.
210Thomas Aquinas, Super Epistolam B. Pauli ad Romanos lectura, 8, 7; 174 (auctor 1225-1274)
Hic enim amantium mos est, ut amorem suum silentio tegere nequeant: sed necessariis suis et charis asserunt et produnt, et flammas suas infra pectus cohibere non possunt.
211Thomas Cantuariensis, Epistolae, 190, 0538C (auctor c.1118–1170)
Iudicabit Deus de eo, quod reliquistis me solum in certamine, nec est qui velit mecum ascendere ad pugnam ex omnibus charis meis.
212Thomas Cantuariensis, Epistolae, 190, 0592C (auctor c.1118–1170)
Dum commonitus est dominus noster rex per litteras, per nuntios, per episcopos, per abbates, per subdiaconos curiae per clarissimos cardinales, ut tam male praesumpta corrigeret, plenum in multa amaritudine ecclesiae dolentis et languentis effluxit quinquennium, et non est inventus qui causam apud ipsum relevaret ex omnibus charis eius.
213Thuanus Iacobus Augustus, Historiae Sui Temporis, 1, 1, 6; 217 (auctor 1553-1617)
decima Musa, et quarta Charis a studiosis omnibus, aut vna IX Musarum, et trium Charitum instar appellari meruit: versibusque passim editis, et numis percussis, his elogiis ornata est: praecipue vero a III sororibus Anglis, Anna, Margarita, et Iana Semeriis, non minus ob splendorem generis, quam ingenii elegantiam et eximiam eruditionem cum rara morum probitate coniunctam aeterna commendatione dignis, celebrata est, edito hecatondisticho, quod Io.
214Valcandus Mediani, Vita S. Deodati, 151, 0628C (auctor fl. 1114)
Huiusmodi lacrymae quantum distant ab his quas carnales homines solent pro charis suis vel pro damnis inconsolabiliter fundere, effreni audacia non metuentes ad divinorum iudiciorum publicam detestationem prosilire!
215Venantius Fortunatus, Miscellanea, 88, 0250C (auctor 530-609)
Cum Aspasio pariter charis patre, fratre, Leone, Longa stante die, dulcis amice, vale.
216Venantius Fortunatus, Miscellanea, 88, 0256C (auctor 530-609)
Hoc cupiens, ut quos charis amplexibus idem Tres amor unus habet, nos quoque charta liget.
217Verino Ugolino, Epigrammata, 5, 5; 39 (auctor 1438-1516)
Nos pia pro charis oramus numina natis, Ut pia pro meritis det pius astra Deus.
218Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 17, 5; 4 (auctor c. 1190-1264)
Huius exemplo plurimi charis suis mortuis imagines dedicarunt.
219Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 265; 17 (auctor 1577-1649)
Ignosce, quod hanc animi mei aegritudinem, in sinum tuum effundere audeo; et cum charis tuis longum, ac bene vale et salve.
220Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 0970A (auctor -1174)
Si de charis natis iucundatur, morbo affectis, vel morte ablatis, contristatur.
221Zamagna Bernardus, Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, 150; 25 (auctor 1735-1820)
Si qua amissa Charis, facilis iactura leporum Et venerum, quas nunc vix sentiat unus et alter, Heu miserum trivere diu qui talibus aevum Deliciis, Flaccum soliti et cantare Maronem, Pascere non solidae doctrinae pectus amore.