'Circe' - search in All Authors, Showing 1 to 257 of 257 hits

1Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 37; 4 (auctor 1128-1203)
Carmina uel cȩlo possunt deducere lunam; carminibus Circe socios mutauit Vlixis; frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
2Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 41; 1 (auctor 1128-1203)
Cui nostrȩ assertioni astipulatur etiam Boetius in libro De consolatione philosophiȩ, ubi loquitur de famosissima illa maga Circe, quod socios Vlixis in bestias mutauit , ita tamen ut, licet humanam formam perdidisse uiderentur, humanam tamen rationem et [118v] mentem integre retinerent.
3Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 2; 14 (auctor fl.c.1450)
Non alio socios Ithaci medicamine Circe Esse boves fecit, fecit et esse lupos.
4Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VI; 612 (opus c.400?)
CIRCAEAE VELA P. (aADR) Circeus dicitur mons a Circe, Solis filia, quae ibi quondam habitaverat; ubi crebro procellae fiunt.
5Anonymus, Chronicon Parmense, Parmense; 256
Et due porte cotidie armate stabant com predictis, et sine intervallo circe et fovee fiebant die noctuque palanchata, bitifreda et alia necessaria ad deffensionem, maxime a latere de Capite Pontis.
6Apuleius, Apologia, 31, 26; 5 (auctor c.125–c.180)
sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae ascripsisse[t], cum de quadam saga ad hunc modum memorauit: ἣ τόσα φάρμακα ἤδη, ὅσα τρέφει εὐρεῖαν χθών itemque alibi carminum similiter: τῇ πλεῖστα φέρει ζείδωρος ἄρουρα φάρμακα, πολλά μέν ἐσθλά μεμιγμένα, πολλά δέ λυγρά, cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot[h]eus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum.
7Aristoteles, Oeconomica, 3, 1b; 15 (auctor 384BC-322BC)
nam cum Circe iacere noluit, nisi propter amicorum salutem, immo respondit ei quod nichil dulcius eius patria posset videri quamvis [160] aspera existente, et oravit magis mortalem uxorem filiumque videre quam vivere: sic firmiter in uxorem fidem suam servabat.
8Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 17; 2 (auctor 354-430)
Hoc Van'o ut adstruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranatabant quoddam stagnum adque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant.
9Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 18; 20 (auctor 354-430)
Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab dis uel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere conuerti, et quod Carminibus Circe socios mutauit Ulixi, secundum istum modum mihi uidetur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est.
10Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0574 (auctor 354-430)
Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de maga illa famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutavit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum, atque ibi convertebantur in lupos, et cum similibus feris per illius regionis deserta vivebant.
11Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0575 (auctor 354-430)
Proinde quod homines dicuntur, mandatumque est litteris, ab diis vel potius daemonibus Arcadibus, in lupos solere converti, et quod Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei, (Virgil. Eclog. 8, v. 70.) secundum istum modum mihi videtur fieri potuisse, quem dixi; si tamen factum est.
12Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0955B (auctor 309-394)
Digressus a Circe Avernum pervenit, qui locus descensus ad Manes existimatur.
13Ausonius Burdigalensis, Periochae in Homeri Iliada et Odysseam, 19, 0955C (auctor 309-394)
Ibi sacris rite perfectis scrobem complet sanguine victimarum, et circumvolitantibus animabus nullam sinit haustum cruoris attingere, nisi, ut Circe monuerat, prius Tiresias vates inde libasset: ibi et heroidas plurimas videt.
14Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 25; 62 (auctor c.310-c.395)
ut Circe monuerat?
15Balbi Girolamo, Carmina, 1, 1; 200 (auctor 1450-1530)
Et, quae Solis equos sistebat carmine, Circe Non potuit navem sistere Dulichiam.
16Balde Iacob, Poemata, 1, p2, 9; 40 (auctor 1604-1668)
O blanda Circe: sic meum poteras iecur Furiare succis mitibus!
17Balde Iacob, Poemata, 1, p2, 16; 41 (auctor 1604-1668)
Circe valenti carminum sono potens Induere seris remiges Ulyssei; Absiste tandem, teque luci subtrahe.
18Balde Iacob, Poemata, 1, 1a, 13; 25 (auctor 1604-1668)
Adde; quod in moreis migret venatica Circe, Plerumque miteis efferat: Et placidis longe pulsis inducit agresteis, Crudamque redit indolem.
19Balde Iacob, Urania Victrix, 2, p33; 49 (auctor 1604-1668)
Sirenum quod in ore sonat, quod in Aegide terret, Quod salit in Circe, corde Poeta fovet.
20Balde Iacob, Urania Victrix, 4, 6; 29 (auctor 1604-1668)
Donec ab infami Circe mutata venenum Gurgitis et magicos horruit ipsa canes.
21Baldricus Dolensis, Carmina, 166, 1203A (auctor c.1050–1130)
Et coram Circe sic multi diriguere.
22Basinio da Parma, Cyris, 1, 9; 7 (auctor 1425-1457)
Nunc Circe misero quondam torquebat amore.
23Berengarius scholasticus, Epistola ad episcopum Mimatensem, 178, 1871A (auctor 1000-1088)
Quapropter in totius orbis conspectu vobis baculum meae porrigo defensionis, ut sanctorum dentes mordere non audeant, quem vesci spiraculo vitae permittit truculentia gladiorum, Sis igitur Ulysses meae causae, ut Circe, quamvis filia Solis, ius meum magico murmure non audeat immutare, ut sidus meae conscientiae non possit invidia denigrare.
24Burchardus Wormaciensis, Libri decretorum, 140, 0840A (auctor c.960–1025)
( Ex dictis eiusdem. ) Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Mosi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem, cum fertur etiam in gentilium libris quod quaedam maga famosissima Circe socios Ulixis mutaverit in bestias.
25Cambini C Aurelio, Opusculum elegiarum, 1, 3; 101 (auctor 1463-1494)
Navigiis Circe frenavit carmine puppes, Vertit et in varias corpora mille feras; Et sua carminibus tutatur olivia pastor, Carminibus Daphnis vectus ab urbe domum est.
26Cambini C Aurelio, Opusculum elegiarum, 1, 7; 14 (auctor 1463-1494)
Sic Phoebus Daphnen, sic te, Lucretia, Sextus, Iuppiter Europam, Tyndaridemque Paris, Didonem Aeneas, Veneremque et Pallada Mavors, Teque ita bis genitus Gnosida Bacchus amat, Hermione, Tomyris, Medea, poetica Sappho, Sic Circe, et Phyllis Demophoonta suum.
27Carbone Girolamo, Carmina, 1, 8; 3 (auctor 1465-1527)
Te duce, uernat Ythis, duce te, Theonilla, canente, Cogitur in ueros quaelibet ire modos Et quod non potuit Circe, tu flectere Ulyssem Carminibus posses in noua uota tuis Et durum mollire animum, saeuosque calores Ignicere et longa detinuisse mora; Ingenium superasset amor.
28Cicero, De Natura Deorum, 3, 43, 48; 32 (opus 44BC)
Quid deinde, Ino dea ducetur et Λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur?
29Cicero, De Officiis, 1, 31, 113; 9 (opus 44BC)
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum] esse se vellet!
30Claudianus Claudius, Carmina, 30; 8 (auctor c.370-c.404)
Quod stagna Charybdis Armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina Remige Sirenum cantus transvecta tenaces, Lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso: Penelopae decus est atque uni tanta paratur Scaena pudicitiae.
31Claudianus Claudius, Carminum minorum et privatorum corpusculum maioribus nonnullis carminibus distinctum, 285, 30; 8 (auctor c.370-c.404)
Quod stagna Charybdis Armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina Remige Sirenum cantus transvecta tenaces, Lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso: Penelopae decus est atque uni tanta paratur Scaena pudicitiae.
32Claudianus Claudius, In Rufinum, 15, 18; 46 (auctor c.370-c.404)
Namque mihi magicae vires aevique futuri Praescius ardor inest; novi quo Thessala cantu Eripiat lunare iubar, quid signa sagacis Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis Imperet arte deis, nec me latuere fluentes Arboribus suci funestarumque potestas Herbarum, quidquid letali germine pollens Caucasus et Scythicae vernant in gramina rupes, Quas legit Medea ferox et callida Circe.
33Claudianus Claudius, Carminum minorum corpusculum, p2; poem.31 (auctor c.370-c.404)
quod stagna Charybdis armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina remige Sirenum cantus transvecta tenaces, lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso: Penelopae decus est atque uni tanta paratur scaena pudicitiae.
34Claudianus Claudius, In Rufinum, 1, 3; 45 (auctor c.370-c.404)
namque mihi magicae vires aevique futuri praescius ardor inest; novi quo Thessala cantu eripiat lunare iubar, quid signa sagacis Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis imperet arte deis, nec me latuere fluentes arboribus suci funestarumque potestas herbarum, quidquid letali gramine pollens Caucasus et Scythicae vernant in crimina1 rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe, saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
35Cunichius Raymondus, Epigrammata, 3, 154; 3 (auctor 1719-1794)
Num mala Circe Mutatam rugas indidit in faciem?
36Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 823; 249 (auctor 1719-1794)
Nullum amat; at, veluti Circe olim, carcere in arcto Inclusos tantum gaudet habere viros; Unde sibi, credo, subito nil tale verenti Elapsum moeret nobile mancipium.
37Cunichius Raymondus, Epigrammata, 8, 45; 1 (auctor 1719-1794)
Apris Circe olim socios mutavit Ulyssis, Lyda, tuos posito tu bene pascis apro.
38Damigeron, De lapidibus, p1, 30, 3; 6
Hoc dicunt usum in magica magum uero nomine Damigeron, post quem Circe deinde Medi per omnem horam eo usi sunt.
39Dante Alighieri, Divina Commedia, p1, 26; 22 (auctor c.1265-1321)
Lo maggior corno de la fiamma antica comincio a crollarsi mormorando, pur come quella cui vento affatica; indi la cima qua e la menando, come fosse la lingua che parlasse, gitto voce di fuori, e disse: "Quando mi diparti' da Circe, che sottrasse me piu d'un anno la presso a Gaeta, prima che si Enea la nomasse, ne dolcezza di figlio, ne la pieta del vecchio padre, ne 'l debito amore lo qual dovea Penelope far lieta, vincer potero dentro a me l'ardore ch'i' ebbi a divenir del mondo esperto e de li vizi umani e del valore; ma misi me per l'alto mare aperto sol con un legno e con quella compagna picciola da la qual non fui diserto.
40Dante Alighieri, Divina Commedia, p2, 14; 10 (auctor c.1265-1321)
E l'ombra che di cio domandata era, si sdebito cosi: "Non so; ma degno ben e che 'l nome di tal valle pera; che dal principio suo, ov'e si pregno l'alpestro monte ond'e tronco Peloro, che 'n pochi luoghi passa oltra quel segno, infin la 've si rende per ristoro di quel che 'l ciel de la marina asciuga, ond'hanno i fiumi cio che va con loro, vertu cosi per nimica si fuga da tutti come biscia, o per sventura del luogo, o per mal uso che li fruga: ond'hanno si mutata lor natura li abitator de la misera valle, che par che Circe li avesse in pastura.
41Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 97; 18 (opus 1508)
Rursum paulo inferius: Ὁππότε κεν Κίρκη σ’ ἐλάσει περιμήκεϊ ῥάβδῳ id est, Circe ubi te feriet praelongae verbere virgae.
42Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 404; 8 (opus 1508)
Hanc cum amaret Glaucus, Circe, quae illius amore tenebatur, quod eum in Scyllam propensiorem esse videret, fontem in quo nympha lavare consueverat, magicis venenis infecit.
43Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 404; 10 (opus 1508)
Nam id Circe peculiare, in ferarum figuram homines vertere.
44Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 730; 19 (opus 1508)
Ad eum sensum detorsit Plutarchus, quod Circe eadem virga mentem adimit ac reddit, pecudes facit et homines.
45Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1332; 3 (opus 1508)
Sumptum ex Homeri Odyssea, ubi Ulysses in convivio Alcinoi Phaeacum regis prodigiosas ac deridiculas fabulas et portentuosa mendacia commemorat de Lotophagis, Lestrygonibus, Circe, Cyclopidus atque id genus aliis plurimis miraculis, fretus videlicet Phaeacum inscitia barbarieque.
46Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2926; 1 (opus 1508)
In voluptatem inhonestam aut scortum ad perniciem iuvenum omnibus instructum artibus quadrabit illud es Odyssea Κ dictum de Circe: Ἥ κεν ἄπαντας Ἢ σῦς ἠέ λύκους ποιήσεται ἠέ λέοντας, id est Siquidem omneis Fecerit illa suesue luposve leones.
47Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3001; 94 (opus 1508)
Quae Circe nativam vertit formam ?
48Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3347; 4 (opus 1508)
Plutarchus torquet in adulatorem, qui Polypi more omnium studiis sese accommodat, adeo ut qui paulo ante apud amicum philosophiae deditum prolixam barbam ac pallium gestarit, adsidue versans in libris nihilque crepans nisi numeros, rectangulos et triangulos Platonis, si forte fortuna in amicum inciderit voluptatibus addictum, continuo mutata figura velut a Circe transformatus Sardanapalus fiat.
49Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3706; 3 (opus 1508)
Argyropylus autem interpres ea verba tribuit Circe, quid secutus nescio.
50Di Natale Francesco, Carmina, 1, 1; 72 (auctor 1469-1542)
Quo latites, Circe?
51Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, p8, 15; 1 (auctor fl.c.350)
Per idem tempus Telegonus, quem Circe editum ex Vlixe apud Aeaeam insulam educaverat, ubi adolevit, ad inquisitionem patris profectus Ithacam venit gerens manibus quoddam hastile, cui summitas marinae turturis osse armabatur, scilicet insigne insulae eius in qua genitus erat.
52Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 492, l. 31 (auctor c.375)
omnia nomina exceptis monosyllabis casu nominatiuo singulari memoratis litteris duodecim nouissimis terminata corripiuntur praeter ea quae o littera finiuntur, ut Cato, syllabaue es, ut Alcides fides nubes, uel as, ut Maecenas facilitas Aeneas, in en, ut lien; item Graeca in os, ut heros; feminina quoque nominatiuo e littera finita, ut Circe Dirce Phoenice.
53Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 493, l. 18 (auctor c.375)
omnia nomina casu uocatiuo singulari corripiuntur exceptis his quae o littera uel e uocali producta syllabaue es uel as uel en terminantur, o, ut Cicero Iuno, e, ut Alcide Circe, es, ut dies, as, ut dignitas Maecenas, en, ut lien.
54Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 3, p28; 269 (auctor c.375)
omnia nomina exceptis monosyllabis casu nominatiuo singulari memoratis litteris duodecim nouissimis terminata corripiuntur praeter ea quae o littera finiuntur, ut Cato, syllabaue es, ut Alcides fides nubes, uel as, ut Maecenas facilitas Aeneas, in en, ut lien; item Graeca in os, ut heros; feminina quoque nominatiuo e littera finita, ut Circe Dirce Phoenice.
55Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 3, p28; 279 (auctor c.375)
omnia nomina casu uocatiuo singulari corripiuntur exceptis his quae o littera uel e uocali producta syllabaue es uel as uel en terminantur, o, ut Cicero Iuno, e, ut Alcide Circe, es, ut dies, as, ut dignitas Maecenas, en, ut lien.
56Dominicus Bandinus, Liber Inferni, 17, p0; 22 (auctor c.1355-c.1418)
Circe et c.
57Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0519 (auctor c.1085-c.1125)
Sed ut quibusdam placet, primus in Italia regnavit Ianus, deinde Saturnus, quem ipse Ianus fugientem de Grecia suscepit et propter ingenium eius in regni consortium assumpsit, ( H. R. ) deinde Picus, filius eius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam maga famosissima Circe nomine ob contemptum eius amorem in avem nominis sui mutatus sit, eo quod augur preclarus avem picum in augurio secum habuerit (Cf. AUG. l. l.). (H. R. ) Post hunc filius eius Faunus, qui fuit pater Latini, cuius mater Carmentis Nicostrata Latinas litteras creditur repperisse.
58Faustus Reiensis, Epistolae ad Ruricium aliosque, 265, XIII; 1 (auctor 410-495)
DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REVERENTIA SUSPICIENDO DOMINO ET PATRONO RURICIO EPISCOPO SEDATUS EPISCOPUS. EQUUM quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis accepi, magnificis verborum vestrorum phaleris honoratum, in via vilem, in epistula pretiosum, moventem se, cum foditur calcaribus aut urgetur verberibus, et nihil penitus promoventem, forma deterrimum, colore viliesimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pavescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem, fugitivum, cum dimittitur, immobilem, cum sedetur, in planis stantem, in asperis corruentem; qui teneri nesciat, ambulare non possit; quem priusquam viderem, dum epistulas vestras relego, illorum de gente esse credidi, quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit.
59Faustus Rhegiensis, Epistolae, 58, 0867C (auctor 425-490)
Equum quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis, accepi, magnificis verborum vestrorum phaleris honoratum: in via vilem, in epistola pretiosum; moventem se cum foditur calcaribus, aut urgetur verberibus, et nihil penitus promoventem; forma deterrimum, colore vilissimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pavescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem; fugitivum cum dimittitur, immobilem cum caeditur; in planis stantem, in asperis corruentem; qui teneri nesciat, ambulare non possit; quem priusquam viderem, dum epistolas vestras relego, illorum de gente esse credidi quos Daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit.
60Ferreri Zaccaria, Lugdunense somnium, 1; 256 (auctor 1479-1524)
Arte tua a Siculis Syrenes fluctibus ibunt Sub Phlegetontaeis lacubus, nusquamve nocebunt Carmine lethaeo, Cyrrhaeque silia Circe, Quae vultus hominum convertit in ora ferarum Cantibus, amittet duce te viresque dolosque.
61Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 77, l. 27 (auctor c.362)
feminina quoque e littera finiuntur, sed, ut supra dictum est, Graeca tantum modo, et quidem e producta, ueluti Andromache Helene Agaue Circe Danae Crotale Calpe Eriphyle; quae quoniam Graeca sunt, Graece declinari debent, huius Andromaches Helenes Agaues Circes Danaes Crotales Calpes Eriphyles.
62Francesco Petrarca, Itinerarium ad sepulcrum Domini, p1; 79 (auctor 1304-1374)
Proxime Astura est, inde mons prealtus, cui carminibus potens Circe nomen imposuisse creditur.
63Giordano Bruno, Ars memoriae, p11, p13; 1 (auctor 1548-1600)
AENIGMA. ET PARADIGMA IOR. BR. NOL. Lumine de claro ne mens peregrina vagetur, Nec sensus currens pone petita cadat: Utque profunda virum fallat te in Tartara missum Ardentem fugiens unda petita sitim: Coge potens Circe succos tibi in atria septem Quaeque sit et species in genus acta suum: Transfer in annosi campum haec scelerata parentis Haec habeant natum cum Ganimede Iovem.
64Giordano Bruno, Ars memoriae, p11, p13; 10 (auctor 1548-1600)
Hinc medica Circe brevissimo levique studio memoriae inscriptas affixasque habet simplicium omnium qualitates, et qualitatum gradus.
65Giordano Bruno, Ars reminescendi Triginta sigilli Sigillus sigillorum, p7, p20; 8 (auctor 1548-1600)
Lumine de claro ne mens peregrina vagetur, Nec sensus currens pone petita cadat, Utque profunda virum fallat te in tartara missum Ardentem fugiens unda petita sitim; Coge potens Circe succos tibi in atria septem, Quaeque sit et species in genus acta suum; Transfer in annosi campum haec scelerata parentis, Haec habeant dominum cum Ganymede Iovem.
66Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE et MOERIS. CIRCE Sol qui illustras omnia solus.
67Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 20 (auctor 1548-1600)
CIRCE Convertor igitur ad te meridianum solem, per mirabilem potentiam qua unus tam plurima facis.
68Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 45 (auctor 1548-1600)
CIRCE Adiuro vos iterum quid trepidatis?
69Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 52 (auctor 1548-1600)
CIRCE Tertiam igitur adiurationem aggravabo.
70Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p4; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Vel ab ipso naso, vel ex hoc quod cum optima quaeque affectarent, ut vel optimam poesim, vel sophiam, vel orationem, vel hystoriam: infaelicissime tamen in omnibus se gerebant.
71Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p5; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Qui considerasset quod cum principes essent, a viribus infimorum convitiis illis erat metuendum.
72Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p5; 5 (auctor 1548-1600)
CIRCE Minime, sed erant ipso addito furore leones.
73Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p6; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Certe.
74Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 123 (auctor 1548-1600)
Adde ignibus thura, fumigiorumque caeteras species, haecque dum ipsa submurmuravero, respice de fenestra quid se turba fiat: MOERIS Mirabile visu Circe, mirabile, de tot quos vidimus hominibus, tres quatuorve tantum, qui trepidi ad tuta confugiunt remansere.
75Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 125 (auctor 1548-1600)
CIRCE Imo proprias explicavere formas.
76Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 129 (auctor 1548-1600)
CIRCE Paulo ante formidabas?
77Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 131 (auctor 1548-1600)
CIRCE Nunc igitur minor tibi datur timoris occasio.
78Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 133 (auctor 1548-1600)
CIRCE Non enim differunt haec quae modo vides bruta et bestias (ut et ipsa nosti) ab iis quos paulo ante videbas homines, praeter quam quod apertos nunc habent ungues, dentes, aculeos, et cornua quae latebant.
79Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 136 (auctor 1548-1600)
CIRCE Lingua.
80Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 138 (auctor 1548-1600)
CIRCE Minus ideo sapis.
81Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 143 (auctor 1548-1600)
CIRCE Nescis eum qui manu armatur magis omnibus armari?
82Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 149 (auctor 1548-1600)
CIRCE Tuto propera, facili carmine superabimus omnia.
83Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 151 (auctor 1548-1600)
CIRCE Principio isthaec domestica vestigemus animalia.
84Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 154 (auctor 1548-1600)
CIRCE Porcus enim est animal A, avarum.
85Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 176 (auctor 1548-1600)
MOERIS Cum elementarium porcinum institueres Circe, unum de mage necessariis elementum praetermisisti.
86Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 177 (auctor 1548-1600)
CIRCE Non illud inconsulte factum, quia ipsum est tum in aliis omnibus elementis implicitum, tum et ipsorum elementum videtur elementorum.
87Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, p0; 255 (auctor 1548-1600)
CIRCE Ita faciendum.
88Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 1; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Ipsum est genus illud barbarorum, quod quidquid non intelligit damnat atque carpit: ut modo ignavi et ipsa figura noti canes allatrant in ignotos omnes etiam beneficos, in perditos etiam atque scelestissimos notos mitiores.
89Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 2; 4 (auctor 1548-1600)
CIRCE Ii sunt qui ut philosophi haberentur et eloquentes: nec philosophi nec eloquentes erant.
90Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 3; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Vel odor hyrcinus, vel quod quandiu vivunt, tamdiu coeunt.
91Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 5; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Illi in seriis gravibusque rebus inutiles, magnatibus adulando, et hystrionando, et parasitos agendo placebant: ut modo cum non valeant cum asinis ferre onera, cum equis militare, arare cum bobus, cum porcis mortui pascere: sic tantum usuveniunt ut risum faciant.
92Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 6; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Erat videre barbarum parentum genus, inurbanos, inciviles, et male natos educans filios, dum immodico et irrationali affectu moribus illorum indulgerent: ut modo vides in propria forma catulos suos strictius amplexando necare.
93Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 7; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Dicam.
94Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 8; 3 (auctor 1548-1600)
CIRCE Cameleopardales ipsos appellant, quos inde percipere potuisses, quia ritu quodam erant deorum cultores, voce carnifices, vita diverso vitiorum genere immundi, scripturae monumentis bubulci.
95Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 9; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Blandiebantur obsequio, ut in perniciem traherent: ut modo humanam sciunt referre vocem, et homines proprio quod audierint nomine advocare, quos discerpant.
96Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 10; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Ipsum idem sub actionibus diversis agnovisses.
97Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 11; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Isti sub quorundam principum tegumento latebant, quibus si quid placebat, id procul percipiebant: si quid minus arrisisset quamtumvis clamasses non intelligebant.
98Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 12; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Hoc quod nares habebant pro manu, vel quod carentes manibus, utebantur naribus: nihil enim ipsi cum facere nescirent: in aliorum factis iudicandis tantummodo occupabantur.
99Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 13; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Quicumque expertus esset illorum naturam contumacem, barbaram, atque feram: quos pariendo, fovendo, nutriendo, et lambendo promoverit.
100Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 15; 3 (auctor 1548-1600)
CIRCE Nonne vides ipsum aristas spinasque suas non nisi provocatum, accitum, instigatum, et compulsum iaculari?
101Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 16; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Vere quidem.
102Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 17; 3 (auctor 1548-1600)
CIRCE Hi extiterant magnifica expectatione allecti ad aulas principum, quarum deliciis delectari poterant, adusque ut eis postea libere in suum se ocium atque quietem recipere non licuerit: veluti nunc humano deposito velamine, et suo apparentes cortice contectae, cum meridiani solis oblectatae calore, totum illi excalfaciendum dorsum exposuerint, adeo potentia solis ipsarum corticem exsiccavit, ut eodem quasi supernatante subere repressae: nequeant ad tutiores, interioresque recessus adnatare, unde et nullo negotio iam possunt a venatoribus captari.
103Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 18; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Nonne vides quemadmodum sub inanibus se condunt concharum testis: minores sub minoribus, sub capacioribus autem maiores?
104Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 19; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Contra plaudentes ferociebant, concedebant autem contemnentibus et obstantibus: ut modo terribiles extant in fugaces, fugaces in terribiles.
105Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 20; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Hi in parentes, magistros, et beneficos: contumeliosi, ingrati, homicidae: ut modo filii, matres morsibus enecant.
106Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 21; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Vel quia adulatores et imitatores omnium praeter quam eorum quae onesta et clara videntur: sicut nunc praeter rubrum, atque candidum, colores omnes imitantur.
107Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 22; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Dicam.
108Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 23; 1 (auctor 1548-1600)
MOERIS Dimissis istorum speciebus aliis, alias considerandis: levemus oculos Circe ad aves istas quae ad proximam Sylvam et eminentias advolare.
109Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 23; 5 (auctor 1548-1600)
CIRCE Bene.
110Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 25; 4 (auctor 1548-1600)
CIRCE Optime.
111Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 26; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Istos cognovisses cum vilia, atque pusilla subiecta: sufficientia, animo, et natura viles: vocem (de rebus magnis loquentes, et decernentes) magnificabant.
112Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 27; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Recte iudicasti.
113Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 28; 3 (auctor 1548-1600)
CIRCE Certum est et aquilas multas sub quorundam potentum vultibus latere.
114Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 28; 8 (auctor 1548-1600)
CIRCE Recedis a proposito, iam de aquilis quae sub homine latebant loquimur, non de hominibus atque diis qui solent sub aquilis et animantibus aliis latere.
115Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 29; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Cybindum appellant.
116Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 30; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Illa est strutio camelus avium maxima, atque stolidissima: quae cum frutice collum occultarit, latere se existimat.
117Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 31; 1 (auctor 1548-1600)
MOERIS Siquidem multis volatilium communem esse constat rapacitatem et carnivoracitatem, quonam Circe vultures (si vultures sunt quos video, ob ipsas enim quae supervenere tenebras non bene possum eas quas ibi video nigras aves distinguere) signo seorsum ab aliis cognovissem?
118Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 31; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Ipsi sunt vultures.
119Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 31; 7 (auctor 1548-1600)
CIRCE Ita, si a magis urgentibus non avertar.
120Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 32; 1 (auctor 1548-1600)
MOERIS Sed diversi generis noctilucas istas quaeso domina Circe ne differas significare mihi, sub quibus latuisse possunt faciebus?
121Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 32; 2 (auctor 1548-1600)
CIRCE Isti sunt docti, sapientes, et illustres: inter idiotas, asinos, et obscuros.
122Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 1, 33; 3 (auctor 1548-1600)
CIRCE Gallus cum sit animal pulcherrimum, canorum, nobile, generosum, magnanimum, solare, imperiosum et pene divinum: seipso tamen abutitur, et ob id unum meliori exuitur forma: quod cum simili atque consorte, pro vilibus et ociosis gallinis ut plurimum in pugna commoritur, isque qui victor evadit aliis oblectamen spectatoribus, cantu se testatur superiorem.
123Giovanni Boccaccio, De montibus lacubus fluminibus stagnis et paludibus et de nominibus maris, p3b; 94 (auctor 1313-1375)
CIRCES seu CIRCEUS mons Ytalie et Caiete propinquus, sic a Circe venefica, quam ibidem regiam habuisse volunt, denominatus; cuius in summitate et oppidum eiusdem nominis fuisse pregrande dicunt.
124Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 1352C (auctor -c.1160)
Fertur etiam in gentilium libris, quod quaedam maga *famosissima* Circe socios Ulyssis mutaverit in bestias.
125Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 34; 80 (auctor c.1210-c.1287)
Et quia sic ars deluditur arte, contrariis commentis Circes in tantum preualuerunt efficacius artes mee quod cum omnibus sociis meis qui tunc erant mecum a Circe nimium anxiosa recessi.
126Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 36; 21 (auctor c.1210-c.1287)
Factumque est quod cum Ulixes dudum ex Circe quendam filium suscepisset, Thelagonum nominatum, qui cuius esset filius a nemine sciebatur preterquam a Cyrce sua tantummodo genitrice.
127Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 36; 51 (auctor c.1210-c.1287)
" Vlixes uero agnouit eum suum esse filium ex Circe, blanditus est ei in sui corporis debilitate maxima in qua erat, et mandat fractis eloquiis ut a lacrimis abstineat et a dolore.
128Guntherus Cisterciensis, De oratione ieiunio et eleemosyna, 212, 0130D (auctor c.1150–c.1220)
Circe filia solis quae insulam aeriam inhabitasse dicitur, veneficiis ita potens ut hospites incautos monstrificis potionibus transferret in belluas; terrena ubertas est, quos calore et beneficio solis de terra progrediens, blanda temperie aeris excipitur et fovetur, quae male utentes vel per superbiam in aves, vel per crudelitatem in feras: alium per desidiam et stoliditatem in asinum, alium per gulam et immundas voluptates in suem, alios in alia belluarum genera, non tam corporum quam morum mutatione transformat.
129Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, 100; 2400 (auctor 1635-1706)
Circe, urbs Mysiae Asiaticae, Lampsacus.
130Hyginus, Fabulae, CXXV, 18; LII (auctor fl.200)
tunc Circe intellexit non sine [diuina] uoluntate deorum id esse factum; itaque fide data se nihil tale commissuram, socios eius ad pristinam formam restituit, ipsa cum eodem concubuit, ex quo filios duos procreauit, Nausithoum et Telegonum.
131Hyginus, Fabulae, CXXV, 24; LII (auctor fl.200)
Vlixes monitus a Circe Solis filia sociis cera aures obturauit seque ad arborem malum constringi iussit et sic praeteruectus est.
132Hyginus, Fabulae, CXXV, 26; LII (auctor fl.200)
in insulam Siciliam ad Solis pecus sacrum uenerat, quod socii eius cum coquerent in aeneo mugiebat; monitus id ne attigerat ab Tiresia et a Circe [monitus] Vlixes; itaque multos socios ob eam causam ibi amisit, ad Charybdinque perlatus, quae ter die obsorbebat, terque eructabat, eam monitu Tiresiae praeteruectus est.
133Hyginus, Fabulae, CXXV, 40; LII (auctor fl.200)
[Scholium. Deioneus genuit Cephalum, Cephalus Arcesium, Arcesius Laertem, Laertes Vlixem, Vlixes ex Circe Telegonum, ex Penelope Telemachum; Telegonus ex Penelope Vlixis coniuge Italum, qui Italiam ex suo nomine appellauit; e Telemacho Latinus, qui Latinam linguam ex suo nomine cognominauit.]
134Hyginus, Fabulae, CXXVII, 5; LII (auctor fl.200)
Circe et Telemacho natus est Latinus, qui ex suo nomine Latinae linguae nomen imposuit; ex Penelope et Telegono natus est Italus, qui Italiam ex suo nomine denominauit.
135Hyginus, Fabulae, CLVI, 1; LII (auctor fl.200)
Circe ex Perside Oceani filia, Pasiphae.
136Hyginus, Fabulae, CXCIX, 2; LII (auctor fl.200)
hanc Glaucus amauit, Glaucum autem Circe Solis filia.
137Hyginus, Fabulae, CXCIX, 3; LII (auctor fl.200)
Scylla autem cum assueta esset in mari lauari, Circe Solis filia propter zelum medicamentis aquam inquinauit, quo Scylla cum descendisset, ab inguinibus eius canes sunt nati atque ferox facta; quae iniurias suas exsecuta est, nam Vlixem praenauigantem sociis spoliauit.
138Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0311A (auctor 565-636)
5. Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulyssis mutavit in bestias.
139Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0424B (auctor 565-636)
1. Scribuntur autem et quaedam monstrosae hominum transformationes et commutationes in bestias, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutasse fertur in bestias, et de Arcadibus, qui, sorte ducti, transnatabant quoddam stagnum, atque ibi convertebantur in lupos.
140Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0654A (auctor 565-636)
Graeci vero a Circe Solis filia, quae Patri suo hoc genus certaminis instituit, asserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur.
141Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 8, 9, 5; 8 (auctor 565-636)
Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulixis mutavit in bestias.
142Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 11, 4, 39; 2 (auctor 565-636)
Scribuntur autem et quaedam monstruosae hominum transformationes et commutationes in bestiis, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutasse fertur in bestias: et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum atque ibi convertebantur in lupos.
143Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 18, 28, 2; 5 (auctor 565-636)
Graeci vero a Circe Solis filia, quae patri suo hoc genus certaminis instituit, adserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur.
144Iulius Rufinianus ps, De schematis lexeos, 36; 4
Modo dupliciter elatam, ut: Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
145Iunius Philagrius, Explanationes in Bucolica Vergilii, I, 8; 133 (auctor fl.c.450)
CIRCE idest filia Solis, quae socios Vlixis mutasse fertur in bestias.
146Iunius Philagrius, Explanationes in Bucolica Vergilii, II, 6; 87 (auctor fl.c.450)
Et a Circe, Solis filia, quae Glaucum amaverat, in beluas marinas transfigurata est fretumque Siculum obsedit, ubi praeternavigantes adficiebat.
147Iunius Philagrius, Explanationes in Bucolica Vergilii, II, 6; 91 (auctor fl.c.450)
Circe vero Glaucum amans, ne Scylla plus forte a Glauco amaretur et illa, sciens fontem, in quo Scylla post venatum se abluere semper consueverat, quae Dianae comes erat, illa malefica veniens ad fontem inficit illum, in quem descendens Scylla pube tenus in beluam mutata est et rel.
148Ivo Carnotensis, Decretum, 161, 0760C (auctor c.1040–1115)
(26, q., c. Nec mirum.) Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi in illis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem (Exod. VII) . Fertur etiam in gentilium libris, quod quaedam maga, famosissima Circe, socios Ulyssis mutaverit in bestias.
149Ivo Carnotensis, Panormia, 161, 1317D (auctor c.1040–1115)
(26, q. 5, c. Nec mirum.) Nec mirum de magorum praestigiis quorum in tantum prodiere maleficiorum artes ut etiam Moysi in illis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem, fertur etiam in libris gentilium quod quaedam maga famosissima Circe socios Ulyssis mutaverit in bestias.
150Lactantius, Divinae Institutiones [CSEL], 1, 21, 23; 1 (auctor 250-325)
nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica.
151Lactantius, Divinarum institutionum liber I, 6, 0236A (auctor 250-325)
Nam et Romulus post mortem Quirinus factus est; et Leda, Nemesis; et Circe, Marica; et Ino, postquam se praecipitavit, Leucothea, materque Matuta; et Melicertes filius eius, Palaemon, atque Portumnus.
152Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 548; 654 (auctor fl.c.400)
QVALIS SI CRIMINA DEMAS / COLCHIS (ET AEAEO SIMVLATRIX LITORE CIRCE) talis erat Manto, qualis Medea aut Circe, criminibus ademptis, magica arte perfecta.
153Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 548; 657 (auctor fl.c.400)
Vt Vergilius: 'potentibus herbis induerat Circe in uultus ac terga ferarum'.
154Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 548; 659 (auctor fl.c.400)
Circe ergo fuit mortalis, quam stulti Solis filiam fuisse dixerunt, si fas est, ut dei filia credatur esse mortalis.
155Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 548; 661 (auctor fl.c.400)
Haec igitur Circe in insulam Aeaeam delatos ad se in feras mutabat.
156Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 548; 666 (auctor fl.c.400)
Tunc Circe sensit sine uoluntate deorum non esse factum fideque data socios ei restituit.
157Landulfus Sagax, Historia miscella, 95, 0744D (auctor fl.750)
Post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga, Circe nomine, ob contemptum eius amorem in avem sui nominis sit mutatus.
158Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 299; 5 (auctor 1547-1606)
Puta cum Sphinge rem mihi esse, aut cum Circe aliqua, quae miris modis Iudicum animos excantet, et per ambages aenigmatum nescio quorum abstrusas assidue circumveniat.
159Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 2, 14; 9 (auctor 1547-1606)
Rogo itaque ne ista Parthenope, nec Mergelline, nec Circe, aut si quae aliae Campanae sint Sirenes, ulterius mentem tuam excantent.
160Lucius Ampelius, Liber memorialis, 9; 5 (auctor fl.c.300)
Soles fuere quinque: primus Iouis filius, secundus Hyperionis, tertius Nili filius cui Aegyptus est consecrata, quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmintheus est filius, quintus Colchi filius ex quo Circe et Medea et Phaethon nati sunt.
161Macrobius Theodosius, Saturnalia, p6, 2; 22 (auctor c.420)
Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur.
162Macrobius Theodosius, Saturnalia, p6, 8; 1 (auctor c.420)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
163Macrobius Theodosius, Saturnalia, p7, 4; 42 (auctor c.420)
Daedala Circe, quia Lucretius dixerat: daedala tellus.
164Mantovano Battista, Sylvae, 1, 1; 23 (auctor 1447-1516)
Circe mala pocula nulla Porrigit, est omnis (libuit quocunque vagari) Tuta via, et passim virtus, et honesta voluptas.
165Marbodus Redonensis, De gemmis, 171, 1752A (auctor 1035-1123)
Post illum fertur famosa venefica Circe Hoc in praestigiis magicis specialiter usa.
166Martialis, Epigrammata, 8, 36; 3 (auctor 40-c.103)
Septenos pariter credas adsurgere montes, Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit; Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris Inferiore tonet nube serenus apex Et prius arcano satietur numine Phoebi, Nascentis Circe quam videt ora patris.
167Martialis, Epigrammata, 10, 30; 2 (auctor 40-c.103)
Non ille sanctae dulce Tibur uxoris, Nec Tusculanos Algidosve secessus, Praeneste nec sic Antiumque miratur; Non blanda Circe Dardanisve Caieta Desiderantur, nec Marica nec Liris, Nec in Lucrina lota Salmacis vena.
168Martinus Legionensis, Sermones, 208, 0566D (auctor c.1130–1203)
Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulyssis mutavit in bestias.
169Masenius Iacobus, Ars nova argutiarum eruditae et honestae recreationis, 1, 5, 2, 2; 18 (auctor 1606-1681)
Cinna vetus reiicit, nomenque usurpat Ulyssis: Territa mutato Circe in Ulysse fuit.
170Masenius Iacobus, Ars nova argutiarum eruditae et honestae recreationis, 1, 7, 7; 13 (auctor 1606-1681)
Dic piotorem Podalirio feliciorem, qui tam deformem curaverit morbum: aut prae Circe artificem, qui huius tam apte formam muta verit.
171Masenius Iacobus, Exercitationes Oratoriae, MaEK.01, 10, 3; 121 (auctor 1606-1681)
Haec nimirum illa est Circe quae Ulyssis locios illecebris ac suavitate carminum occupatos turpissima porcorum specie induit.
172Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1b, 21, 7; 31 (auctor 1606-1681)
Obstupit haesitque attonitus pater, neque quae Medea, aut Circe ita huncintaffet, demutassetque filium, satis superque poterat admirarr.
173Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 4, 7; 118 (auctor 1606-1681)
67. Scylla canibus pube tenus cincta, impudentiae simulacrum. 68. Progne avis garrulitatem emb. 70.Circe in porcos Ulyssis socios vertens, vitam meretriciam, embl. 76.proponit.
174Michaelis Hospitalis, Carmina, 2, 5; 24 (auctor 1505-1573)
An tristia Circe Pocula lethiferis e Ponto miscuit herbis?
175Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p1, 3, 2; 2
Vna Phorci et Cretaeidos filia, quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit uenenis; in quem cum descendisset puella, media parte in feras commutata est.
176Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p1, 15, 1; 1
Circe, Solis filia, in insula Maeonia sedens, delatos ad se in feras mutabat.
177Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p1, 15, 5; 5
Tunc Circe sensit sine uoluntate deorum non hoc factum esse fideque data socios ei restituit.
178Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p2, 80, 2; 2
Postea Circe cum eum amaret et sperneretur, irata eum in auem picum Martium conuertit; nam altera est pica.
179Natalis Franciscus, Francisci Natalis Carmina, 1; 72 (auctor 1469-1562)
Quo latites, Circe?
180Ovidius Naso, Ars amatoria, 2; 50 (auctor 43BC-17)
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem, Si modo servari carmine posset amor.
181Ovidius Naso, Fasti, 2; 132 (auctor 43BC-17)
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis reddidit, hibernis forte tumebat aquis: hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
182Ovidius Naso, Metamorphoses, 14, 1; 1 (auctor 43BC-17)
[Scylla et Circe.] Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri nescia nec quicquam iunctis debentia bubus, liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
183Ovidius Naso, Metamorphoses, 14, 1; 9 (auctor 43BC-17)
” At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, seu Venus indicio facit hoc offensa paterno) talia verba refert.
184Ovidius Naso, Metamorphoses, 14, 223; 1 (auctor 43BC-17)
[Macareus. Ulixes et Circe.] Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo lucibus isse novem et terram adspexisse petitam; proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos, esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
185Ovidius Naso, Metamorphoses, 14, 223; 24 (auctor 43BC-17)
Cum duce namque meo Circe dum sola moratur, illa mihi niveo factum de marmore signum ostendit iuvenale, gerens in vertice picum, aede sacra positum multisque insigne coronis.
186Ovidius Naso, Metamorphoses, 14, 320; 18 (auctor 43BC-17)
” Saepe retemptatis precibus Titania frustra “non impune feres, neque” ait “reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces rebus” ait “sed amans et laesa et femina Circe!
187Ovidius Naso, Remedia amoris, p1, 249; 7 (auctor 43BC-17)
Quid tibi profuerunt, Circe, Perseides herbae, Cum sua Neritias abstulit aura rates?
188Ovidius Naso, Remedia amoris, p1, 249; 18 (auctor 43BC-17)
Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, Nec tamen est illis adtenuatus amor.
189Palingenio Stellato Marcello, Zodiacus vitae, 3; 165 (auctor c.1500-1543)
Vtque Ithaci socios mutasse venefica Circe In porcos fertur, texisseque corpora setis, Non secus ista suos mutat regina clientes, (Si debet regina magis quam serua vocari) Namque manu pateram, quae dulci plena veneno est, Porrigit his, de qua si quis bibit, illico fiet Vel leo vel spumosus aper vel tardigradus bos Aut canis aut pauido pestis lupus improba ouili; Ast alias alii coguntur inire figuras.
190Palingenio Stellato Marcello, Zodiacus vitae, 9; 227 (auctor c.1500-1543)
Haec illa est Circe, haec Syren, hic hamus iniqui Daemonis; hoc laqueo innumeros capit et prohibet, ne Post mortem patrii redeant ad limina coeli, Callidus, et secum tenebris includit auernis.
191Pannonius Ianus, Ad Galeottum epistula, p1; 15 (auctor 1434-1472)
Vide ne qua te Circe, ne qua Calypso detineat, et male blandos Sirenum cantus ceratis auribus fac praetereas.
192Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, p3, 3; 36 (auctor 1434-1472)
At nec Sisyphiden Circe, nec Iasona Colchis, Carminibus potuit detinuisse suis; Sic erat in fatis, tenuisset Iasona Colchis, Sisyphiden Circe; tres vetuere Deae.
193Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, p4, 26; 69 (auctor 1434-1472)
Culpa tua est, quicquid fecit Titania Circe, Quicquid et Aeetae filia, culpa tua est.
194Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, DE, 30; 21 (auctor 1434-1472)
Blanda nec arguta Siren me voce resolvat, Nec Circe Aeaeis daedala graminibus.
195Paulus Diaconus, Historia Romana, p2; 6 (auctor 720-799)
post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius amorem in avem sui nominis sit mutatus.
196Paulus Diaconus, Historia Romana, 3; 6 (auctor 720-799)
post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius amorem in avem sui nominis sit mutatus.
197Perisauli Faustino, De triumpho stultitiae, 3; 73 (auctor 1450-1523)
Neu maga carminibus Circe potuque potenti Extra hominem faciat bruti nos degere more.
198Petronius, Satyricon Fragmenta et Poemata, p1, 127, 86; 17 (auctor c.14-66)
Nec sine causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit.
199Petronius, Satyricon Fragmenta et Poemata, p1, 127, 86; 20 (auctor c.14-66)
Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam.
200Petronius, Satyricon Fragmenta et Poemata, p1, 129, 86; 2 (auctor c.14-66)
Funerata est illa pars corporis, qua quondamAchilles eram . . . Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit . . . |cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem.
201Petronius, Satyricon Fragmenta et Poemata, p1, 134, 86; 20 (auctor c.14-66)
Taurorum flamma quiescit virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe carminibus magicis socios mutavit Vlixis, Proteus esse solet quicquid libet.
202Petrus Cluniacensis, Epistolae, 189, 0470A (auctor 1092-1156)
An forte putasti, cum mutatis regionibus mutasse me et animum, et infectum peregrini aeris tactu, ut aliquid fabulosum interseram, Circe medicaminibus de homine bestiam factum, in monstrum aliquod erupisse; cum dicat quem nosti: Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt?
203Phocas, De nomine et uerbo, p. 46, l. 19 (auctor c.450)
et quae in e productam apud illos desinunt, apud nos e in a conuersa eiusdem sunt declinationis, ut haec Circe haec Circa Circae, Andromache Andromacha, aut secundum Graecam declinationem inflectuntur integro nominatiuo casu, ut haec Libye Libyes: sic Lucanus finibus extremis Libyes ubi feruida tellus.
204Piccolomini Aeneas Silvius, De duobus amantibus historia, 1, 4; 124 (auctor 1405-1464)
Amantes Circe suos medicamentis vertit in sues atque aliarum terga ferarum.
205Plinius maior, Naturalis historia, 25, 5; 5 (opus c.78)
certe quid non repleverunt fabulis Colchis Media aliaeque, in primis Itala Circe dis etiam adscripta?
206Plinius maior, Naturalis historia, 30, 2; 7 (opus c.78)
maxime tamen mirum est, in bello Troiano tantum de arte silentium fuisse Homero tantumque operis ex eadem in Ulixis erroribus, adeo ut vel totum opus non aliunde constet, [6] siquidem Protea et Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, Circe utique et inferum evocatione hoc solum agi.
207Pseudo Probus, De catholicis, p. 7, l. 21 (opus c.350)
{e ergo nomina terminata Graeca sunt, ut haec Danae Euterpe Circe Agaue; et siquis uoluerit declinare, hoc modo faciet secundum Graecos in nominatiuo, addat in genetiuo es et in accusatiuo en et faciet huius Danaes, unde est illud aestiferae Libyes, hanc Danaen.
208Pseudo Probus, De nomine, p. 74, l. 26 (opus c.750)
nomina quae in tas litteras exeunt, ut pietas, ueritas aequitas bonitas felicitas; item in tus, ut uirtus myrtus; aut in e, ut Danae Daphne Circe Dirce Here; aut in cus, ut acus quercus ficus incus; aut in nys, et Graecum est, ut Erinys; aut monosyllaba, ut spes res grus.
209Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 4, 6; 5
Ulyxes post bellum Troianum, cum redeundo ad propria diu errasset in mari, peruenit in quamdam insulam quam inhabitabat quaedam dea nomine Circe, filia solis, quae per gramina et potiones consueuit hospites suos mutare in diuersas bestias: quae etiam socios Ulyxis qui ad ipsam peruenerant per suas potiones mutauit: sed Mercurius dedit Ulyxi album florem per quem mutauit transformationem et potionem ueneficam.
210Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 4, 6; 7
Unde dicitur in litera: Eurus uentus talis, appulit uela ducis Neritii, idest Ulyxis qui denominatur Neritius a loco uel a regione de qua oriundus erat: et appulit uagas rates, idest naues pelago, idest mari cuidam insulae, qua, idest in qua insula residens pulchra dea Circe, edita, idest genita ex semine solis, illa miscet nouis hospitibus, idest sociis Ulyxis pocula tacta carmine, idest incantatione: quos scilicet hospites, ut, idest postquam manus Circae herbipotens, idest potens herbarum, uertit, idest mutauit socios Ulyxis in uarios modos, idest in uarias figuras bestiarum, hunc idest unum illorum tegit facies apri: ille, idest alius Marmaricus leo, idest Africanus, leo factus crescit dente et unguibus.
211Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 4, 6; 10
Sed licet numen, idest deitas, Arcadis, idest Mercurii qui colitur in Arcadia, qui dicitur ales, eo quod fingitur habere alas in pedibus ad designandum uelocitatem sui motus: ille Mercurius miserans ducem, idest Ulyxem obsitum, idest circumdatum uariis malis, ipse soluerit, idest liberauerit, eum a peste hospitis, scilicet Circe, tamen remiges, idest socii Ulyxis, iam traxerant, idest biberant mala pocula ore, et iam sues effecti, uerterant, idest mutauerant pabula cerealia, idest nutrimenta panis, qui panis est cibus hominum, glande, idest in glandes qui est cibus suis: et nihil manet integrum, scilicet de figura humana ipsis perditis, idest mutatis uoce et corpore: sola autem mens stabilis manens gemit supra monstra, idest supra transformationem corporis quam patitur.
212Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 4, 6; 17
Hic ostendit transformationem mentis per uitia esse deteriorem transformatione corporis, eo quod mens nobilior est tanto corpore: et dicit: ego dico manum Circe, idest potestatem esse nimium leuem, idest imbecillem: nec dico gramina eius esse potentia; quae licet ualeant uertere membra, scilicet corporis, non tamen ualent uertere corda, quia intus est uigor hominum conditus, idest absconditus, arce abdita, idest in mente abscondita: sed haec dira uenena in uitia potentius detrahunt hominem sibi: quae uenena siue uitia penitus meant, idest pertranseunt, et non nocentia corpori saeuiunt, idest saeuire faciunt hominem uulnere mentis.
213Romano Orazio, Carmina, 1, 8; 32 (auctor 1467?)
Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae Proxima Caietae prospectat littora Circe, Hic ubi diva viros saeva feritate luporum Induit et tristes resonant ad sidera luctus.
214Rota Berardino, Epigrammata, 1, 55; 2 (auctor 1509-1574)
Quae tibi nunc mala gramina Circe Miscuit?
215Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 0798B (auctor 1070-1129)
Nam hinc est quod socios Ulyssis, pueris mirantibus, Circe filia Solis in varias formas vertisse lectitatur.
216Ruricius, Epistulae [CSEL], p1, 8; 3 (auctor c.435-c.510)
quos Daedala Circe subposita de matre nothos furata creauit.
217Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p4, 386; 2 (auctor fl.c.400)
AEAEAEQVE INSVLA CIRCAE qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus quae eam dividebant a continenti.
218Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p4, 420; 4 (auctor fl.c.400)
Hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat, et, quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem in quo illa consueverat corpus abluere infecit venenis; in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas.
219Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p9, 107; 8 (auctor fl.c.400)
Quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum quae commemorat et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est.
220Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p11, 19; 2 (auctor fl.c.400)
Circe autem ideo Solis fingitur filia, quia clarissima meretrix fuit et nihil est sole clarius.
221Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p11, 190; 5 (auctor fl.c.400)
Postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica.
222Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p11, 282; 1 (auctor fl.c.400)
PATRI QVOS DAEDALA CIRCE ingeniosa.
223Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p16, 164; 1 (auctor fl.c.400)
SOLIS AVI SPECIMEN ut etiam in septimo diximus, Latinus secundum Hesiodum in ἀσπιδοποιίᾳ Vlixis et Circae filius fuit, quam multi etiam Maricam dicunt: secundum quem nunc dicit ‘Solis avi specimen’, nam Circe Solis est filia.
224Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 1, 273; 26 (auctor fl.c.400)
* * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse.
225Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 2, 44; 6 (auctor fl.c.400)
qui filios habuit Telemachum ex Penelope, ex Circe vero Telegonum, a quo etiam inscio cum is ipse patrem quaereret, occisus est.
226Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 3, 386; 2 (auctor fl.c.400)
aeaeaeque insula circae qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti.
227Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 3, 386; 6 (auctor fl.c.400)
alii non Circe Aeaea, sed insula quae et Aeaea.
228Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 3, 420; 4 (auctor fl.c.400)
hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas.
229Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 4, 242; 11 (auctor fl.c.400)
hac et vates plerumque utuntur: unde et Circe videtur homines mutasse, ut "aurea percussum virga".
230Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 6, 107; 8 (auctor fl.c.400)
quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est.
231Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 7, 19; 2 (auctor fl.c.400)
Circe autem ideo Solis fingitur filia, quia clarissima meretrix fuit, et nihil est sole clarius.
232Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 7, 190; 5 (auctor fl.c.400)
postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica.
233Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 7, 282; 1 (auctor fl.c.400)
Patri quos daedala circe ingeniosa.
234Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 12, 164; 1 (auctor fl.c.400)
Solis avi specimen ut etiam in septimo diximus, Latinus secundum Hesiodum in ἀσπιδοποιίᾳ Ulixis et Circae filius fuit, quam multi etiam Maricam dicunt: secundum quem nunc dicit 'Solis avi specimen', nam Circe Solis est filia.
235Servius, In Vergilii Eklogarum comentarii, 6, 74; 2 (auctor fl.c.400)
quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est.
236Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 4, 179; 1 (auctor fl.c.400)
daedala tecta ingeniosa, ut "daedala Circe".
237Sidonius Apollinaris, Carmina, 58, 0707A
Esset si praesens aetas, impenderet illi Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi, Alceste vitam, Circe herbas, poma Calypso.
238Sidonius Apollinaris, Carmina, 173, XI; 17 (auctor c.431-c.487)
esset si praesens aetas, impenderet illi Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi, Alceste vitam, Circe herbas, poma Calypso, Scylla comas, Atalanta pedes, Medea furores, Hippodame ceras, cygno Iove nata coronam; huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis, Euadne in flammas et Sestias isset in undas.
239Sidonius Apollinaris, Carmina, 11; 15 (auctor c.430-c.480)
esset si praesens aetas, impenderet illi Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi, Alceste vitam, Circe herbas, poma Calypso, Scylla comas, Atalanta pedes, Medea furores,
240Silius Italicus, Punicorum libri, 8; 162 (auctor c.25-c.100)
hoc Picus quondam nomen memorabile ab alto Saturno statuit genitor, quem carmine Circe exutum formae uolitare per aethera iussit et sparsit croceum plumis fugientis honorem.
241Sporeni Giuseppe, Carmina, 2, 26; 8 (auctor 1490-1562)
Ille fluentisono quia ducit a pectore nobis, Ille pium nobis heroa gementibus infert Qui regat hos fines et Iuli moenia Turro Circumplexa vago raucumque sonantibus undis Pectore nil servile tenens, qui fortibus ausis Aerias Utini rupes et nobile sumat Imperiumque latasque fori ditione secures, Egeriae qualis senior convivia postquam Romulus excepit divorum et nectare multo Abluit auratum caput unde potentior omni Flumine purpureum Tiberinus obambulat aequor, Aequor agens Tiberinus aquas ubi sedula Circe Tyrrhenas cantusque virentes inficit herbas, Vertere sueta homines in corpora dura ferarum Sive lupos aprosque velis, praesepia sive Ursorum portentificis ululata figuris, Sive leonigenas animoso pectore fetus.
242Statius, Thebais, 4, 500; 17 (auctor c.40-c.96)
Colchis et Aeaeo simulatrix litore Circe, tunc his sacrificum dictis adfata parentem: "primus sanguineo submittit inertia Cadmus ora lacu.
243Stulli Lucas, Vaccinatio carmen elegiacum, p2; 38 (auctor 1772-1828)
Tenuis ego interea cultor, non arbiter, artis Paeoniae algenti natus in Illyria, Quae praeclara Viris et libertate perenni Eoos inter surgit et Hesperios, Non possum grandes mentis depromere foetus, Nec facere, ut de me fama loquatur anus, Magnis namque aptum rebus mihi Parca negavit Ingenium et venam divitis eloquii; Sed veluti affrictuque levi motuque citato Si forte in gyrum vitrea lamna agitur, Arte quidem mira, quam nec Titania novit Circe, etsi magicis clara ministeriis, Corporibus tenui filo hinc atque inde revinctis, Nescio quem cursu praepete suppeditat Late ignem, insinuans qui se per membra repente Contrahit et faciles excutit articulos; Talis ego abripior tantae novitatis amore, Fervet et invento concita mens animi, Dogmata et impatiens IENNERI pando, meosque Cives, finitimos et doceo Otmanidas, Quos inter magni praeclara in sede Byzanti Nescio quid miri VALIUS aggreditur.
244Symmachus, Epistolae, 18, 0164B
Non illius coeli aut soli illecebram retinax adventorum lotos aequaverit, et suada Circe pocula, et tricinium semivolucrum puellarum.
245Theodulfus Aurelianensis, Carmina, 105, 0364B (auctor c.785-818)
Dicitur et Circe socios insignis Ulyssis Mutasse in varias carminis arte feras.
246Tibullus, Elegiae, 2, 4; 23 (auctor c.55BC-c.19BC)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
247Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 01-2, p2; 2 (auctor c.59BC-c.17)
, 272, 274, 326, 328, 352, 354, 356, 358 Castor, 284, 356 Celeres, 56 Ceres, 354 Circa (Circe), 172 Circeii, 194, 344 Claudia tribus (vetus), 270; Claudius, see Appius Cloelia, 260; Cloelii, 106; Cloelius, Q., 284 Cluilia fossa, 78, 344 Cluilius, C., 76, 78, 80 Cocles, see Horatius Collatia, 134, 198, 204, 206 Collatini, 136; Collatinus, L. Tarquinius, 198-224 Collina porta, 254, 392, 428 Cominius, Postumus, 274, 326, 328 Considius, Q., 394 Consualia, 34 Cora, 270, 286 Corbio, 344 Corinthus, 164 Coriolanus, see Marcius, Cn.
248Valerius Flaccus, Argonautica, 6, 386; 17 (auctor c.90)
hanc maxima Circe terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus, quamvis Atracio lunam spumare veneno sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.
249Valerius Flaccus, Argonautica, 7, 210; 4 (auctor c.90)
tum flebile gaudens prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit hinc fuga?
250Valerius Flaccus, Argonautica, 7, 292; 17 (auctor c.90)
testor cara tuas, Circe Titania, voces, te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigant consilia et monitis cedo minor.
251Vergilius Maro, Aeneis, 7, 5; 4 (auctor 70BC-17BC)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
252Vergilius Maro, Aeneis, 7, 170; 6 (auctor 70BC-17BC)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
253Vergilius Maro, Aeneis, 7, 249; 9 (auctor 70BC-17BC)
” haec effatus equos numero pater eligit omni (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis): omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis; aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum; absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit.
254Vergilius Maro, Ecloga, 8; 34 (auctor 70BC-17BC)
Carmina vel caelo possunt deducere Lunam; carminibus Circe socios mutavit Ulixi; frigidus in pratia cantando rumpitur anguis.
255Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 11, 93; 11 (auctor c. 1190-1264)
Greci vero a Circe solis filia, que patri suo hoc genus certaminis instituit.
256Vossius Gerardus Iohannes, De Arte Grammatica Libri Septem., 1b, 16; 37 (auctor 1577-1649)
pro Penelope, Semele, Circe, [Index lib. 3-4] II. II. 246. Penetral.
257Zamberti Bartolomeo, Dolotechne, 1, p0; 423 (auctor fl.c.1550)
Bdelyria Nulla est quae tales habeat interpollationes mulier, Has enim suis fecit manibus Circe.