'Electra' - search in All Authors, Showing 1 to 97 of 97 hits

1Andronico Matteo, Epithalamium, 1; 92 (auctor fl.ca.1500)
Sudant electra sorores Largius Heliades atque undas roribus augent Gemmificis; dulci resonant modulamine ripae Amnis oloriferi.
2Andronicus Matthaeus, Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, Matthaei; 98 (auctor c.1500)
Sudant electra sorores Largius Heliades atque undas roribus augent Gemmificis; dulci resonant modulamine ripae Amnis oloriferi.
3Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 22; 9 (auctor -c.327)
Alcmena Electra Latona Laodamia, mille aliae uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, cum quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, I ut uideatur miserabilis prorsus ullam non esse causam ob aliam natus, nisi'ut esset criminum sodes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spnrcitiae se omnes sentinarum e conluuionibus deriuarent.
4Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1127A
Alcmena, Electra, Latona, Laodamia, mille aliae virgines, ac mille matres, cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Iupiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis: ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum seges, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes scenarum colluvionibus derivarent.
5Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6, 5, 6; 6 (auctor c.125–c.180)
Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.
6Aulus Ianus Parrhasius, Epicedion in Hippolytam Sfortiam, 1; 57 (opus c.1484)
i nunc, sume animos, quod quicquid Hiberia fossis mittit ab auriferis, iterum tibi terra recondat, et quantum gaçae Macedum Scaptensula fodit, archetypo cratere teras et murrina temnas, quod tua Dalmatico radiant coelata metallo atria et excelsas tollunt electra columnas!
7Balbi Girolamo, Carmina, 1, 3; 55 (auctor 1450-1530)
Ut stipulas electra trahunt, magnesia ferrum, Sic trahis affatu pectora cuncta tuo.
8Balde Iacob, Poemata, 2, 1635; 240 (auctor 1604-1668)
Addidit et cultos versus, hilaresque Smaragdos, Et quae rorantes lucent electra per herbas.
9Balde Iacob, Poemata, 3, p11; 257 (auctor 1604-1668)
Miser Phaethon in Eridano fumans absque funebri cultu relinquitur; nisi si Sorores eius, tuto stantes in littore silvae, in subsidium electra conferant.
10Balde Iacob, Poemata, 3, 22, 21; 20 (auctor 1604-1668)
Marcidus in venis exsultat iaspide sanguis Admoto: cordis minuunt electra tremorem.
11Balde Iacob, Poemata, 4, 3, 14; 1 (auctor 1604-1668)
Non laeve crystallum Padive Electra quaerit fixa ripis Sed ad rubentes caede CANNAS Scrutatur annulos equestres.
12Balde Iacob, Solatium Podagricorum, p2, 58; 13 (auctor 1604-1668)
Nunc quoque flens ramis electra liquentia sudat.
13Basinio da Parma, Astronomicon libri, 2; 26 (auctor 1425-1457)
Non aliter iuxta Pleiades adspiciuntur Taygete, ac Maie, et Neptuno admixta Celaeno, Alcyone, Meropeque soror, Steropeaque mater Oenomai; una latet phrygiis Electra ruinis.
14Bembo Pietro, Carmina, 1, 21; 1 (auctor 1470-1547)
Dypsas eram: sum facta, Tago dum perluor, aurum Tortile Nympharum manibus decus: at memor olim Eridani, auditaque tua, Lucretia, forma, Heliadum ne te caperent electra tuarum, Gestandum charae fluvius transmisit alumnae.
15Cicero, Translatio Arati Phaenomenorum, p1, p23; 3 (auctor 106BC–43BC)
At non interiisse putari convenit unam ; sed frustra temere a vulgo ratione sine ulla septem dicier, ut veteres statuere poetae, aeterno cunctas aevo qui nomine dignant : Alcyone, Meropeque, Celaeno, Taygeteque, Electra, Steropeque, simul sanctissima Maia.
16Cicero, De Finibus, p3, 96; 113 (opus 45BC)
Livius Drusus Echecrates Pythagoreus 199 1 Electra v.
17Claudianus Claudius, Carmina, 32 (auctor c.370-c.404)
XXXI. (XL.) EPISTVLA AD SERENAM. Orphea cum primae sociarent numina taedae Ruraque compleret Thracia festus Hymen, Certavere ferae picturataeque volucres, Dona suo vati quae potiora darent, Quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae Praebuerant dulci mira theatra lyrae. Caucaseo crystalla ferunt de vertice lynces, Grypes Hyperborei pondera fulva soll. Furatae Veneris prato per inane columbae Florea conexis serta tulere rosis, Fractaque nobilium ramis electra sororum Cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, Et Nilo Pygmaea grues post bella remenso Ore legunt Rubri germina cara maris. Venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro Adportans unco cinnama rara pede. Nulla avium pecudumque fuit, quae ferre negafet Vectigal meritae conubiale lyrae. Tunc opibus totoque Heliconis sedula regno Ornabat propriam Calliopea nurum. Ipsam praeterea dominam stellantis Olympi Ad nati thalamos ausa rogare parens. Nec sprevit regina deum vel matris honore Vel iusto vatis ducta favore pii, Qui sibi carminibus totiens lustraverat aras Iunonis blanda numina voce canens Proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti, Titanum fractas Enceladique minas. Ilicet adventu noctem dignata iugalem Addidit augendis munera sacra toris, Munera mortales non admittentia cultus, Munera, quae solos fas habuisse deos. Sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei, Hoc poteris votis esse, Serena, meis. Illius expectent famulantia sidera nutum; Sub pedibus regitur terra fretumque tuis. Non ego, cum peterem, sollemni more procorum Promisi gregibus pascua plena meis Nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles Fluctuet et glauca pinguis oliva coma, Nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret Aurataeque ferant culmina celsa trabes. Suffecit mandasse deam: tua littera nobis Et pecus et segetes et domus ampla fuit. Inflexit soceros et maiestate petendi Texit pauperiem nominis umbra tui. Quid non perfecit scribentis voce Serenae Vel genius regni vel pietatis amor? Atque utinam sub luce tui contingeret oris Coniugis et castris et solio generi Optatum celebrare diem! me iungeret auspex Purpura, me sancto cingeret aula choro! Et mihi quae scriptis desponderat ante puellam Coniugiis eadem pronuba dextra daret! Nunc medium quoniam votis maioribus aequor Invidet et Libycae dissidet ora plagae, Saltem absens, regina, fave reditusque secundos Annue sidereo laeta supercilio. Terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris Aequora pacari prosperiora iube, Vt tibi Pierides doctumque fluens Aganippe Debita servato vota diente canant. XXXII
18Claudianus Claudius, Carminum minorum et privatorum corpusculum maioribus nonnullis carminibus distinctum, 285, 328; 3 (auctor c.370-c.404)
Furatae Veneris prato per inane columbae Florea conexis serta tulere rosis, Fractaque nobilium ramis electra sororum Cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, Et Nilo Pygmaea grues post bella remenso Ore legunt Rubri germina cara maris.
19Claudianus Claudius, De raptu Proserpinae, 347, 350; 73 (auctor c.370-c.404)
Atria vestit ebur; trabibus solidatur aenis Culmen et in celsas surgunt electra columnas.
20Claudianus Claudius, Carminum minorum corpusculum, poem.40; poem.31 (auctor c.370-c.404)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli, furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore legunt Rubri germina cara maris, venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
21Claudianus Claudius, De raptu Proserpinae, 1a; 67 (auctor c.370-c.404)
atria cingit ebur; trabibus solidatur aenis culmen et in celsas surgunt electra columnas.
22Claudianus Claudius, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti, poem.28; 39 (auctor c.370-c.404)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos; rami caput umbravere virentes Heliadum totisque fluunt electra capillis.
23Claudianus Claudius, Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti, poem.7; 28 (auctor c.370-c.404)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaethonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
24Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 14; 4 (auctor 1331-1406)
Naturam autem paulo ante designat dicens: «Tristius haud illis monstrum nec sevior ulla pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis».
25Conradus Celtis, Quatuor libri amorum secundum quatuor latera Germanie., 2, 7; 6 (opus 1502)
Illa sed hoc lacrimis mox excusabat abortis Cum largo incipiens spargere rore genas Quale sub Arctoo reperitur littore glesum Quod codanus toto solus in orbe vomit Aut quale Eridani memorant electra fluenti Talis erat niveis feruida gutta genis Inque meum tandem gremium conlapsa quievit Phoebus ut Eois mane rediret equis Inde mihi toto diffusa est corpore flamma Traxit et antiquas lenta favilla faces Et mox prisca novas senserunt vulnera plagas Et liquidum veteri pectus amore fuit Tale solet verno tellus liquescere sole Dum gelidas soluunt sidera blanda nives O ego sic placidae nunc conciliatus amicae Iam scio post rixas gratia quanta feras Utque solet Phoebus (piceo dum conditur austro) Per sudum nitida gratior ire rota Sic in amore deus simul ac fera praelia movit Maiori flamma mutua corda ligat Ast ego non alias vellem mihi surgere lites Quam quas cum lacrimis Elsula nostra movet
26Copernicus Nicolaus, De revolutione orbium caelestium liber primus, p1, 10; 52 (opus 1543)
Trimegistus uisibilem Deum, Sophoclis Electra intuentem omnia.
27Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 114; 25 (opus 1508)
Sophocles in Electra: Βουλῆς γάρ οὐδέν ἐστιν ἔχθιον κακῆς, id est Res nulla consilio nocentior malo, noxam ad eum referens, cui consilium datur.
28Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 596; 13 (opus 1508)
Sophocles in Electra: Μήθ’ οἸς ἐχθαίρεις ὑπεράχθεο μήτ’ ἐπιλάθου, id est Ne nimium praeterque modum te torqueat ille, Quem odisti, sed nec neglexeris immemor hostem.
29Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 850; 4 (opus 1508)
Sophocles in Electra: Ἀπωλόμην δύστηνος, οὐδέν εἰμ’ ἔτι, id est Miseranda perii, nulla sum posthac ego.
30Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1153; 7 (opus 1508)
Sophocles in Electra: Πόνου τοι χωρίς οὐδέν εὐτυχεῖ, id est, Citra laborem nihil bene est.
31Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1638; 5 (opus 1508)
Quae quidem verba suspicor hoc magis in vulgi iocum abiisse, quod iisdem utantur in tragoediis exituri e vita, velut Polyxena in Hecuba Euripidis, Iphigenia in sui nominis fabula, Alcestis et Electra aliaeque complures.
32Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4125; 3 (opus 1508)
Sed honesto propius est quod ait Orestes in Electra Sophoclis: Δοκῶ μέν οὐδέν ῥῆμα σύν κέρδει κακόν, id est Nullum reor verbum quod est lucro malum.
33Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4127; 1 (opus 1508)
In eadem fabula Electra de Oreste, qui reditum proferebat, ita loquitur: Μέλλων γάρ αἰεί δρᾶν τι τάς οὔσας τέ μου Καί τάς ἀπούσας ἐλπίδας διέφθορεν, id est Dum facere semper prorogat, quae adsunt simul, Simul et futuras perdidit mihi spes meas.
34Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4128; 2 (opus 1508)
Huic rursus ita respondet Electra: Καί μήν ἔγωγ’ ἔσωσ’ ἐκεῖνον οὐκ ὄκνῳ, id est At is quidem haud contante me servatus est, sentiens perniciosam esse contationem, cum urget praesens periculum.
35Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4129; 1 (opus 1508)
Ibidem Electra sic loquitur sorori Chrysothemidi: Πολλά τοι σμικροί λόγοι Ἔσφηλαν ἤδη καί κατώρθωσαν βροτούς, id est Sermo profecto rebus in compluribus Deiecit homines simul et erexit brevis.
36Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4133; 2 (opus 1508)
Electra sorori nuntianti Orestem vivere, qui dictus erat mortuus, ita respondet: Οὐκ οἷσθ’ ὅποι γῆς οὐδ’ ὅποι γνώμης φέρῃ, id est In quod solum rapiare non intelligis Nec quo ferat mens.
37Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4134; 2 (opus 1508)
Hoc in eadem fabula sic expressit Electra: Ζῆν αἰσχρόν αἰσχρῶς τοῖς καλῶς πεφυκόσι, id est Natis honeste turpe vivere turpiter.
38Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4134; 3 (opus 1508)
Quanquam Electra putat eos turpiter vivere, non qui sunt improbis moribus, sed qui vivunt in servitute, cum sint ingenui nati, ut cum illo conveniat Ubi non sis qui fueris, non est cur velis vivere.
39Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 4136; 1 (opus 1508)
Ibidem Oresti percontanti quibus modis esset molesta Clytemnestra, manibus an veneno, respondet Electra: Καί χερσί καί λύμαισι καί πᾶσιν κακοῖς, id est Manu et venenis et malis demum omnibus.
40Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 197; 89 (auctor -c.499)
clade repentina premitur Pelopeia virgo, sed tamen ultorem patris servavit Orestem: faucibus eripiens germanum Electra parentis inposuit puppi secumque adduxit Athenis et bene sollicita studiis sapientibus addit (quae ratis advexit regem, haec pignora regis, spesque Agamemnonias et Troica gaza reportat).
41Eborensis Iacobus Flavius, Cato minor sive disticha moralia, p24, p49; 1 (auctor 1517-1599)
Praeferat ut virgo nitidis electra corallis, Simplicitas caussa est, et Phaetontis amor.
42Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, 1; 557 (auctor 1635-1706)
Pcloponnesi, Electra, Leuctrum.
43Hyginus, Fabulae, CXVII, 2; LII (auctor fl.200)
at Electra Agamemnonis filia Orestem fratrem infantem sustulit, quem demandauit in Phocide Strophio, cui fuit Astyochea Agamemnonis soror nupta.
44Hyginus, Fabulae, CXXII, 3; LII (auctor fl.200)
at Electra de fratris nece Delphos sciscitatum est profecta; quo cum uenisset, eodem die Iphigenia cum Oreste uenit eo.
45Hyginus, Fabulae, CXXII, 5; LII (auctor fl.200)
Electra ubi audiuit id, truncum ardentem ex ara sustulit uoluitque inscia sorori Iphigeniae oculos eruere, nisi Orestes interuenisset.
46Hyginus, Fabulae, CLV, 12; LII (auctor fl.200)
Dardanus ex Electra Atlantis filia.
47Hyginus, Fabulae, CLXX, 34; LII (auctor fl.200)
Electra +Hyperantum.
48Hyginus, Fabulae, CXCII, 6; LII (auctor fl.200)
earum nomina haec sunt, Electra Alcyone Celaeno Merope Sterope Taygeta et Maia, ex quibus Electren negant apparere propter Dardanum amissum Troiamque sibi ereptam; alii existimant Meropen conspicere erubescere quia mortalem uirum acceperit, cum ceterae deos haberent; ob eamque rem de choro sororum expulsa maerens crinem solutum gerit, quae cometes appellatur siue longodes, quia in longitudinem producitur, siue xiphias quia gladii mucronis effigiem producit; ea autem stella luctum portendit.
49Hyginus, Fabulae, CCL, 8; LII (auctor fl.200)
Iasionem Iouis filium ex Electra Atlantis filia.
50Hyginus, Fabulae, CCLIV, 2; LII (auctor fl.200)
Electra Agamemnonis filia in fratrem Orestem.
51Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, I, 221a; 1 (auctor fl.c.450)
ATLANTIDES. Vt alii aiunt, Vergiliae sunt, quarum nomina haec: Alcyone, Merope, Celaeno, Electra Asterope, Taygete.
52Iunius Philagrius, Explanationes in Bucolica Vergilii, I, 8; 85 (auctor fl.c.450)
ELECTRA idest orarget.
53Iunius Philagrius, Explanationes in Bucolica Vergilii, II, 8; 66 (auctor fl.c.450)
SVDENT ELECTRA idest gemmae sucinae.
54Mantovano Battista, De morte Ioannis Soreti, 1; 34 (auctor 1447-1516)
Cuius adhuc longae lachrymant electra sorores Succinaque ad fluvii ripas quem Celtica rupes Mittit, et Adriacis tandem absorbetur ab undis.
55Martialis, Epigrammata, 8, 50; 4 (auctor 40-c.103)
Livescit nulla caligine fusca nec odit Exploratores nubila massa focos; Vera minus flavo radiant electra metallo, Et niveum felix pustula vincit ebur.
56Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p3, 1, 6; 6
Iuppiter de Electra genuit Dardanum et Teucrum.
57Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p3, 32, 3; 3
Quarum ex Electra et Ioue Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Taygete Lacedaemona procreatum, ex Alcyone autem et Neptuno Hyrea, ex Celaeno Lycum et Nyctea natum, Martem autem ex Sterop[o]e Oenomaum procreasse.
58Navagero Andrea, Lusus, 1, 50; 3 (auctor 1483-1529)
Protinus in paruum congesta electra monile Cinxerunt niuei candida colla Canis, Inde coronatae bene olenti flore sorores Portarunt uati munera cara suo.
59Ovidius Naso, Amores, 3, 12; 19 (auctor 43BC-17)
Protea quid referam Thebanaque semina, dentes; Qui vomerent flammas ore, fuisse boves; Flere genis electra tuas, Auriga, sorores; Quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas; Aversumque diem mensis furialibus Atrei, Duraque percussam saxa secuta lyram?
60Ovidius Naso, Fasti, 4; 16 (auctor 43BC-17)
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum scilicet, Electram concubuisse Iovi?
61Ovidius Naso, Fasti, 4; 66 (auctor 43BC-17)
( nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, Maian et Electram Taygetemque Iovi), septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; paenitet, et facti sola pudore latet: sive quod Electra Troiae spectare ruinas non tulit, ante oculos opposuitque manum.
62Ovidius Naso, Metamorphoses, 2, 301; 21 (auctor 43BC-17)
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
63Palingenio Stellato Marcello, Zodiacus vitae, 2; 32 (auctor c.1500-1543)
remeat mea nauis et affert Lucrosas, ohe, merces: graue pondus amomi, Thura, electra, piper, Serum velamina, vestes Sidonias, mercesque alias, quas vexit ab Indis: Quam si concursu Symplegades infregissent, Si vel Scylla vorax, dubii vel saxa Capharei Soluissent tabulas, muliebri more querelis Implessem totas aedes lachrymisque maderent Pectora.
64Palingenio Stellato Marcello, Zodiacus vitae, 8; 224 (auctor c.1500-1543)
Cur paleas electra trahant, et pondera ferri Magnes, cur nequeat facere hoc adamante propinquo?
65Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, p1, 5; 3 (auctor 1434-1472)
At vos hoc omnes uno velut ore sonatis, Populeum in ripis Eridani esse nemus, Unde fluant rutilo simulata electra metallo, Migret et in gemmam, quae modo gutta fuit.
66Parrasio Paolo, Epicedion in Hippolytam Sfortiam, 1; 57 (auctor 1473-1545)
I nunc, sume animos, quod quicquid Hiberia fossis Mittit ab auriferis, iterum tibi terra recondat, Et quantum gazae Macedum Scaptensula fodit, Archetypo cratere teras et murrina temnas, Quod tua Dalmatico radiant coelata metallo Atria et excelsas tollunt electra columnas!
67Pascalis Ludovicus, Carmina, 4, 3; 8 (auctor c. 1500–1551)
Nec non Chaoniae civilia praemia quercus, Pendet ferales pompas visura Cupressus, Castaneaeque nuces atque autumnalia corna, Et nemoris latera ingenti munimine cingunt: At Phaetonteae sublimi fronte sorores Haerent flumineis avidae se mergere ripis, Veraque corticibus sudant electra, nec usquam Nobiliora ferunt, nusquam se vertice in auras Attollunt magis , aggeribus nisi forte superbis Fluviorum Ducis Eridani, quo fluctibus impar Immiscet Trebia exiguas maioribus undas, Et iacet in mediis Romana colonia campis; Non plebe ex humili deducta, sed ordine equestri Eloquio culti celebrata Placentia Tinchae, Quae tulit hoc nostro te, cui vix vidimus aevo Aemiliane parem; magno tibi tanta decori Est patria, et patriae magno tu tantus honori.
68Plinius maior, Naturalis historia, 9, 65; 1 (opus c.78)
[139] Set alia e fine initia, iuvatque ludere inpendio et lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro confundere, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia.
69Pontano Giovanni Gioviano, Eridanus, 1, 12; 3 (auctor 1429-1503)
Hinc electra fluunt, lacrimosaque gutta rigescit, Hae lacrimae, hi luctus succina lenta ferunt.
70Propertius, Libri elegiarum, 2, 14; 1 (auctor c.48BC-15BC)
non ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est, cum caderent magnae Laomedontis opes; nec sic errore exacto laetatus Vlixes, cum tetigit carae litora Dulichiae; nec sic Electra, salvum cum aspexit Oresten, cuius falsa tenens fleverat ossa soror; nec sic incolumem Minois Thesea vidit, Daedalimn lino cum duce rexit iter; quanta ego praeterita collegi gaudia nocte: immortalis ero, si altera talis erit.
71Rabanus Maurus, De laudibus Sanctae Crucis, 107, 0136B (auctor 780-856)
Huc electra ferant nivei de littore cygni Eridani lacrymas et Phaetontiadum.
72Salutati Coluccio, Conquestio Phillidis, 1; 84 (auctor 1331-1406)
Mura, nefas, pulcrum sub pectore servet Adona Ac electra gemens det quasi parturiat.
73Seneca, Agamemnon, p1; 1 (auctor c.4BC–65)
I Clytemestra II Thyestis Umbra Aegisthus Agamemno Strophius III Cassandra IV Nutrix Eurybates Electra Taciti Orestes Pylades Chorus Mycenaeorum Chorus Iliadum
74Seneca, Agamemnon, 867; 21 (auctor c.4BC–65)
Electra Fuge, o paternae mortis auxilium unicum, fuge et scelestas hostium vita manus, eversa domus est funditus, regna occidunt, hospes quis iste concitos currus agit?
75Seneca, Agamemnon, 918; 1 (auctor c.4BC–65)
Strophius Electra Phocide relicta Strophius Elea inclutus palma revertor.
76Seneca, Agamemnon, 918; 4 (auctor c.4BC–65)
Electra, fletus causa quae laeta in domo est?
77Seneca, Agamemnon, 918; 20 (auctor c.4BC–65)
Clytemestra Electra Aegisthus Cassandra Hostis parentis, impium atque audax caput, quo more coetus publicos virgo petis?
78Seneca, Octavia, 1; 11 (auctor c.4BC–65)
Octavia Nutrix O mea nullis aequanda malis fortuna, licet repetam luctus, Electra tuos.
79Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p1, 380; 3 (auctor fl.c.400)
Tria ergo dicit: ‘provinciam quaero’, hoc est ‘Italiam’; ‘patriam’, hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; ‘genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae.
80Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p11, 207; 1 (auctor fl.c.400)
DARDANVS Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi regis Italiae uxore, concubuit.
81Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 1, 380; 3 (auctor fl.c.400)
tria ergo dicit: provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae.
82Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 1, 530; 8 (auctor fl.c.400)
grai cognomine dicunt bene 'Grai', ut et ipsa cognoscat, sicut in octavo "Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus".
83Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 3, 249; 1 (auctor fl.c.400)
Patrio regno aut Neptunio, aut, sicut alii dicunt, quia Thaumas, pater earum ex Electra, Ponti et Terrae filius fuit.
84Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 4, 471; 1 (auctor fl.c.400)
agamemnonius scaenis agitatus orestes hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, qui eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem.
85Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 4, 471; 2 (auctor fl.c.400)
qui ut primum de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvantibus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adultero Aegistho occidit: ob quam rem aliquamdiu furiis agentibus insaniit.
86Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 7, 207; 1 (auctor fl.c.400)
Dardanus Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi regis Italiae uxore, concubuit.
87Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 8, 130; 9 (auctor fl.c.400)
Troianis autem sic iungitur: ex Electra, Atlantis filia, et Iove Dardanus nascitur, eius filius Erichthonius, ex eo Assaracus, ex illo Capys, ex illo Anchises, ex illo Aeneas.
88Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 8, 134; 1 (auctor fl.c.400)
Dardanus iliacae primus pater urbis et auctor Dardanus ex Iove et Electra, Atlantis filia, genitus de Italia sorte abire conpulsus, agros Troicos petit ibique Dardanum oppidum in regione Dardania conlocavit.
89Servius, In Vergilii Eklogarum comentarii, 8, 54; 1 (auctor fl.c.400)
pingvia electra id est sucinae gemmae.
90Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 1, 138; 4 (auctor fl.c.400)
sunt autem septem: Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, (Maia,) Electra, quae excisum Ilium dolens, lucere desiit.
91Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 3, 35; 7 (auctor fl.c.400)
et aliter: ex Iove et Electra, Atlantis filia, nascitur Dardanus, ex quo Erichthonius, cuius Trous, cuius Assaracus, cuius Laomedon et Capys.
92Suetonius, De Vita Caesarum, p1, 84, 2; 4 (auctor c.70-c.130)
et ex Electra Acili ad similem sententiam.
93Vegio Maffeo, Supplementum ad Aeneida, 1, 1a; 171 (auctor 1407-1458)
Praecipue Tros Aeneas seniorque Latinus Magnorum heroum Latiique antiqua potentis Gesta recensebant fugientemque horrida nati Arma sui Saturnum Italis latuisse sub oris; Hinc Latium dixisse genusque in montibus altis Composuisse vagum legesque et iura dedisse Et Bacchi et frugum cultus; dehinc tecta secutum Esse paterna Iovem, utque Electra Atlantide cretus Iasio Idaeas caeso Phrygiae isset ad urbes Dardanus, ex Corytho multa cum gente profectus; Utque insignem aquilam dono et Iove patre superbus Hectoreae gentis signum, illustresque tulisset Primus avum titulos, Troianae stirpis origo.
94Velleius, Historiae Romanae, 1, 1; 7 (auctor c.19BC-c.31)
Hunc Orestes matremque socia consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat.
95Vergilius Maro, Aeneis, 8, 126; 2 (auctor 70BC-17BC)
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent.
96Vergilius Maro, Ecloga, 8; 26 (auctor 70BC-17BC)
nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae mala ferant quercus; narcisso floreat alnus; pinguia corticibus sudent electra myricae; certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
97Vossius Gerardus Iohannes, De Arte Grammatica Libri Septem., 1a, 38; 6 (auctor 1577-1649)
Electra, orichalca.