'Oceanus' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 570 hits      Show next 70

1Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0473C (auctor c.805–c.846)
Eorum hic in cuius aversa parte triremis cum remigibus in mediis fluctibus, in cuius prora Victoria dextra lauream, sinistra palmam, in puppi duo signa militaria, in medio navis imperator galeatus dextera hastam, sinistra clypeum, et in mediis fluctibus figura nuda epigraphem habet BONONIA OCEANUS. Ammianum illam eamdem innuere lib.
2Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0780B (auctor 1128-1203)
Et dicitur Antiochia quasi contra ochis, ochis enim interpretatur mare vel velox, et inde oceanus mare; post Epiphania ab Antiocho Epiphane, qui dictus Epiphanes quasi superillustris.
3Albertus Magnus, De homine, 1a, 1, 1; 5 (auctor c.1200–1280)
(4) Similiter Damascenus dicit quod fons ille est Oceanus; Oceanum autem mare, quod a philosophis dicitur Amphitrites, cingens est terram; et sic videtur iterum paradisus esse totus mundus, et non aliquis locus specialis a nostra habitabili secretus.
4Albertus Magnus, De homine, 1a, 1, 1; 55 (auctor c.1200–1280)
Si primo modo, tunc est abyssus matrix aquarum et Oceanus sive Amphitrites.
5Alcimus Avitus, Poemata, p1, 236; 137 (auctor ca.450-518)
Sed cum diffusae spatium concludere terrae Omnia certarent mundumque implere capacem, Suspendi forsan potuit sententia leti Atque mora maiore trahi, quo tardius omnem Concedens spatium rapiat sors ultima carnem: Oceanus vertex rerum ni fervidus uno Litore, quo tantum terras atque aequora cingit, Exiret rumpensque fidem perfunderet arva.
6Alcimus Avitus, Poemata, p1, 236; 140 (auctor ca.450-518)
Insequitur tamen oceanus refugisque fluentis Inminet et falsis inpellit molibus amnes.
7Aldhelmus Schireburnensis, Rhythmi, p1; 13 (auctor 640-709)
Per pelagi itinera Salsa spumabant equora, Cum bulliret brumalibus Undosus vortex fluctibus; Oceanus cum molibus Atque diris dodrantibus Pulsabat promontoria Suffragante victoria: Sic turgescebat trucibus Pontus ventorum flatibus Infligendo flaminibus Scopulosis marginibus.
8Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 35 (auctor -1271)
Secundo autem Leonis anno expeditionem movens in Saxoniam transivit omnes paludes ad oceanum usque Hadoloha, quod nunc urbanius dicitur Hatheleria – ibi enim oceanus Saxoniam alluit, et Albia ibidem in ipsum cadit – ibique in Albia circa locum illum valde latum in terrula, quae Karlesant ab eodem eventu dicitur, aliquamdiu commoratus Aquisgrani revertitur, accepta prius in deditionem tota Saxonum regione.
9Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 334 (auctor -1271)
Nam , ut verissime comperimus, tam ignotos effudit oceanus populos, cuius non dicam mores et habitus, sed ne loquelam quisquam huius litoris habitator vel de ipsis marinariis agnosceret.
10Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2048C (auctor 340-397)
Docuit illos oceanus servitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipsi Romanorum navigiis, insuetam sibi servitutem agnoverant.
11Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2048D (auctor 340-397)
Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura feroces, et naturalibus muris ferociores, quos non caementa parietum, sed iuga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta, immanesque Germani insuperabiles, et inaccessibiles reddidisse se claustrorum beneficiis aestimabantur: Romanis tamen supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit: tanta felicitate hostis, et qui latebat repertus, et qui resistebat, victus est: quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, Rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis caeteris validiores, qui retinaculum ante suum Rhenum putabant, nunc salutis defensionem.
12Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2050C (auctor 340-397)
Cessit oceanus finibus suis, novit Romanus interiora eius petere secreta: cum ipsis vobis erit bellum, adversum quos nec natura suum ius possidet.
13Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2193A (auctor 340-397)
Quis enim murus resisteret, quibus oceanus non restitit?
14Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2193B (auctor 340-397)
Quibus illi fidebant, nos subegimus, ut ad triumphi cumulum ipse Oceanus accederet.
15Ammonio Andrea, Carmina, 1, 2; 33 (auctor 1478-1517)
Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro Oceanus quanta circum fluat undique fossa, Quam varios aestus moveat quantisque natetur Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis.
16Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0132B (auctor -879)
Vos enim estis radix, ex qua [fort. rami.] iam et immortalitatis intelligibilis oceanus, ex quo cuncti fontes, omneque mare, universi lacus, et fluenta procul emanant, ut exterior poeta Homerus affatur.
17Anonymus, Appendix Vergiliana, p5; 82 (opus ante 100)
complures illam nymphae mirantur in undis, miratur pater Oceanus et candida Tethys et cupidas secum rapiens Galatea sorores, illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor et glauco bipedum curru metitur equorum Leucothea parvusque dea cum matre Palaemon, illi etiam alternas sortiti vivere luces, cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum, Tyndaridae niveos mirantur virginis artus.
18Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, I; 1718 (opus c.400?)
OCEANI (V) okys Graece, Latine velox dicitur; inde Oceanus a velocitate undarum.
19Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, V; 2056 (opus c.400?)
VNDA (RV3) Oceanus.
20Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VI; 165 (opus c.400?)
TETHYS (a) Oceanus.
21Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, X; 508 (opus c.400?)
QVI (V) scilicet Oceanus.
22Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 4, 4; 80 (opus c.400)
ET SVMMVS OLYMPI post Calpen enim Oceanus est, quo quasi orbis limite cuncta cohibentur.
23Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 4, 4; 100 (opus c.400)
ET REPPVLIT AESTVS cum solitus esset Oceanus ultra ripas suas exire, repulsus est de aquis terram influentibus.
24Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 6, 6a; 439 (opus c.400)
DEFENSO LITTORE C. ne Oceanus illud inrumperet.
25Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 6, 6a; 440 (opus c.400)
INPVLSAM id est vel solis vel lunae; et per diem enim et per noctem accedit et recedit Oceanus.
26Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p1, 1, 554; 461 (opus c.400)
TETIS MAIORIBVS VNDIS Oceanus latius aestuauit.
27Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p1, 1, 554; 463 (opus c.400)
(Atlas uero mons Mauritaniae. Inter quos mediterraneum mare ab oceano procedit. Sed tunc pro signo oceanus erupit, ut illos montes altissimos suis undis impleret).
28Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p5, 277; 340 (opus c.400)
| MEOTIDOS EGERIT VNDAS intelligi uult quemadmodum per Gades oceanus in mare nostrum inmittatur, sic aquas Maeotidos paludis in Pontum effundi.
29Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p7, 5a, 619; 572 (opus c.400)
COERCENS MVNDVM oceanus scilicet.
30Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCXCVII; 3
Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est; et rex de Haduloha regressus – hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit – tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.
31Anonymus, Vita Galli confessoris triplex, 23a; 1
Cum mundus per inania vertatur volitando, Oceanus ut gyrat haec terrestria regna, Zelo humano erectis super astra poetis, Bellis Laurentum prout Virgilius faleratus Eximii vatis meruit per saecla triumphum, Ratus et Argolicum rimans figmentum Homerus, Tali ut captasset regnum aethrale labore: Omissis fictis et cautum stilum habendo, Patronos veros cur non debeo venerari, Actu qui iusto freti superare malignum Tartareasque minas calcarunt recta operando, Rebus dispecti, meritis sed magnificati?
32Antonius, Carmen adversus gentes, 5, 0279A (auctor fl. 250)
Claudit enim oceanus terram, mare clauditur, ipse Axe sub aethereo medius concluditur aer.
33Aphthonius, De metris omnibus, p. 109, l. 19 (auctor c.350)
notandi sane et huius modi uersus, qui hexametro et pentametro uersui per adiectionem et detractionem que syllabae communes sunt, tamquam et genitor diuum quos terminat Oceanus.
34Aphthonius, De metris omnibus, p. 109, l. 24 (auctor c.350)
at si una syllaba media post duos pedes et semipedem detrahatur, erit pentameter ita, et genitor diuum terminat Oceanus.
35Apuleius, De mundo, 4; 4 (auctor c.125–c.180)
Nam similes huic alias maiores et alias minores circumfundit Oceanus, quae tamen merito uidentur ignotae, cum ne hanc quidem, cuius cultores sumus, omnem peragrare possimus.
36Apuleius, De mundo, 6; 1 (auctor c.125–c.180)
Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, quibus orbis nostri terminantur anfractus.
37Apuleius, De mundo, 6; 7 (auctor c.125–c.180)
Ab ortu solis Oceanus est, Indicum et Persicum mare conferens.
38Apuleius, De mundo, 6; 9 (auctor c.125–c.180)
Deinde paulatim Scythicum et Hibernium freta, et rursum mare, per quod Gallicum sinum atque Gaditanas Columnas circumuectus Oceanus orbis nostri metas includit.
39Aquilinus Iuvencus Incertus, In Genesin, 19, 0354A
Haec perfecta Deus postquam despexit ab astris, Talibus affatur mittendum in aequora vatem: Scande citus, natique tui, nataeque fluentem Fluctibus in tumidis cymbam, quia pectora vidi Iusta tibi, dudumque mihi tua nota voluntas Emeruit maiora praesentibus; atque coactas Claude simul pecudes omni de germine mites, Septenis paribus, immundo de grege bina Esse sines tecum, escamque his omnibus infers, Atque tibi suetam, ne cum per vasta fluenta Cultio destiterit, pariter patiare molesta, Provisis non ante cibis per glauca vehendis Salsa famem, nam clara polo cum lumina solis Septima prodierint, totos diffundere nimbos Cardine ab aethereo, cunctosque evolvere fontes Allapsu maiore paro, quo grandior undis Aestuet Oceanus, spumosis largius omnes Accipiens, fusoque oblimans omnia tractu.
40Arator, Epistola ad Parthenium, 68, 0251B
Oceanus rerum spatio manet altus in illo, De quo vix laticem traximus ore brevem.
41Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0423B
Pammachius et Oceanus eodem tempore nobilitatem generis sanctitate morum vincebant, versa in monasterium domo (August.
42Auctores varii 075, Testimonia, 75, 0494C
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus; eiusque Barbaros immites, quos terreni principes edomare nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infideles nequaquam metuerent, iam nunc fideles humilium linguas timent.
43Auctores varii, Panegyrici Latini, 2, 27, 5; 7 (auctor c.300)
Nam cum intra ipsum volvantur omnia et, ut ille qui cuncta ambit Oceanus quas suggerit aquas terris recipit e terris, ita quidquid in cives manat a principe redundet in principem, et rei et famae bene consulit munificus imperator; lucratur enim gloriam, cum det pecuniam reversuram.
44Auctores varii, Panegyrici Latini, 6, 5, 4; 5 (auctor c.300)
ad quam ita quieto mari navigavit ut Oceanus ille tanto vectore stupefactus caruisse suis motibus videretur, ita pervectus ut non comitata illum sit sed praestolata victoria.
45Auctores varii, Panegyrici Latini, 7, 7, 6; 6 (auctor c.300)
Vt enim ille qui omnes aquas caelo et terris praebet Oceanus semper tamen in motibus suis totus est, ita tu potes imperium, Maximiane, donare, non potes non habere.
46Auctores varii, Panegyrici Latini, 8, 6, 4; 4 (auctor c.300)
Quid erit mirum si qua murorum aut arieti non cesserit firmitas aut machinas despexerit altitudo, cum Oceanus ille tanto libratus impetu, tanta mole consurgens, sive ulterioribus, ut ferunt, terris repulsus sive anhelitu quem respirat evectus seu quacumque alia ratione motus, numquam tua, Caesar, claustra perfregerit neque omnino convellerit tot dierum ac noctium receptu recursuque?
47Auctores varii, Panegyrici Latini, 8, 17, 4; 4 (auctor c.300)
Confecisti, inquam, bellum, Caesar invicte, quod cunctis impendere provinciis videbatur, tamque late vagari et flagrare poterat quam late omnis Oceanus et Mediterranei sinus adluunt.
48Auctores varii, Panegyrici Latini, 9, 20, 3; 3 (auctor c.300)
Siquidem illic, ut ipse vidisti, credo, instruendae pueritiae causa, quo manifestius oculis discerentur quae difficilius percipiuntur auditu, omnium cum nominibus suis locorum situs spatia intervalla descripta sunt, quidquid ubique fluminum oritur et conditur, quacumque se litorum sinus flectunt, qua vel ambitu cingit orbem vel impetu inrumpit Oceanus.
49Auctores varii, Panegyrici Latini, 10, 12, 6; 9 (auctor c.300)
Ecce autem subito, cum iam deduci liburnas oporteret, tibi uberes fontes Terra submisit, tibi largos imbres Iuppiter fudit, tibi totis fluminum alveis [Oceanus] redundavit Oceanus.
50Auctores varii, Panegyrici Latini, 11, 6, 6; 10 (auctor c.300)
Vobis Rhenus et Hister et Nilus et cum gemino Tigris Euphrate et uterque qua solem accipit ac reddit Oceanus et quidquid est inter ista terrarum et fluminum et litorum, tam facili sunt aequanimitate communia quam sibi gaudent esse communem oculi diem.
51Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p. 336, l. 25 (auctor c.400)
ditrochaeus ex longa et breui et longa et breui, ut aegritudo, cantilena; diiambus ex breui et longa et breui et longa, ut benignitas, malignitas; dispondeus ex quattuor longis, ut oratores, saltatores; proceleumaticus ex quattuor breuibus, ut animula, memoria; ionicus ἀπὸ μείζονος, id est maior, ex duabus longis et duabus breuibus, ut penuria, uicinia; ionicus ἀπ᾽ ἐλάσσονος, id est minor, ex duabus longis et duabus breuibus, ut Diomedes, Palamedes; epitritus primus, qui et hippius, ex breui et tribus longis, ut Palatini, Numantini; epitritus secundus ex longa et breui et duabus longis, ut conditores, funditores; epitritus tertius ex duabus longis et breui et longa, ut uiuacitas; epitritus quartus ex tribus longis et breui, ut libertinus; choriambus ex longa et duabus breuibus et longa, ut armipotens; antispastus ex breui et duabus longis et breui, ut ualetudo, amaturus; paeon primus ex longa et tribus breuibus, ut Oceanus, ruricola; paeon secundus ex breui et longa et duabus breuibus, ut fauonius; paeon tertius ex duabus breuibus et longa et breui, ut Marianus; paeon quartus ex tribus breuibus et longa, ut cupiditas facilitas.
52Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p7; 102 (auctor c.400)
ditrochaeus ex longa et breui et longa et breui, ut aegritudo, cantilena; diiambus ex breui et longa et breui et longa, ut benignitas, malignitas; dispondeus ex quattuor longis, ut oratores, saltatores; proceleumaticus ex quattuor breuibus, ut animula, memoria; ionicus ἀπὸ μείζονος, id est maior, ex duabus longis et duabus breuibus, ut penuria, uicinia; ionicus ἀπ' ἐλάσσονος, id est minor, ex duabus longis et duabus breuibus, ut Diomedes, Palamedes; epitritus primus, qui et hippius, ex breui et tribus longis, ut Palatini, Numantini; epitritus secundus ex longa et breui et duabus longis, ut conditores, funditores; epitritus tertius ex duabus longis et breui et longa, ut uiuacitas; epitritus quartus ex tribus longis et breui, ut libertinus; choriambus ex longa et duabus breuibus et longa, ut armipotens; antispastus ex breui et duabus longis et breui, ut ualetudo, amaturus; paeon primus ex longa et tribus breuibus, ut Oceanus, ruricola; paeon secundus ex breui et longa et duabus breuibus, ut fauonius; paeon tertius ex duabus breuibus et longa et breui, ut Marianus; paeon quartus ex tribus breuibus et longa, ut cupiditas facilitas.
53Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 13; 4 (auctor 354-430)
Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus aeterna sine initio tanta est, ut, si ei conferatur quamlibet magna et ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii terminatur, nec saltem tanta uideri debeat, quanta si umoris breuissimam guttam uniuerso mari, etiam quantum oceanus circumfluit, conparemus; quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud uero temporis spatium, quod ab aliquo initio progreditur et aliquo termino cohercetur.
54Augustinus Hipponensis, Epistulae 124-184 [CSEL], 165, 3; 1 (auctor 354-430)
Sanctus frater noster Oceanus, cui uos cupitis commendari, tantus ac talis est et sic eruditus in lege domini, ut absque nostro rogatu instruere uos possit et nostram super cunctis quaestionibus scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam.
55Augustinus Hipponensis, Epistulae 185-270 [CSEL], 199, 47; 10 (auctor 354-430)
atque ita et in insulis singulis quibusque impletur, quod dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur, sicut in uniuerso orbe terrarum, quae tamquam omnium quodam modo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cuius littora in occidentalibus partibus ecclesiam peruenisse iam nouimus et, quocumque litorum eius nondum peruenit, peruentura est utique fructificando atque crescendo.
56Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0360 (auctor 354-430)
Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus aeterna sine initio tanta est, ut si ei conferatur quamlibet magna et ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii terminetur, nec saltem tanta videri debeat, quanta si humoris brevissimam guttam universo mari, etiam quantum Oceanus circumfluit, comparemus: quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud vero temporis spatium, quod ab initio aliquo progreditur et aliquo termino coercetur, magnitudine quantacumque tendatur, comparatum illi quod initium non habet, nescio utrum pro minimo, an potius pro nullo deputandum est.
57Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0070 (auctor 354-430)
sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit oceanus, et flumina crinibus errant.
58Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0908 (auctor 354-430)
Mari quippe magno cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis frequentantur.
59Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0719 (auctor 354-430)
Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in lege Domini, ut absque nostro rogatu instruere vos possit, et nostram super cunctis quaestionibus Scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam.
60Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0923 (auctor 354-430)
Atque ita et in insulis singulis quibusque impletur quod dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur; sicut in universo orbe terrarum, quae tammam omnium quodammodo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cuius littora in occidentalibus partibus Ecclesiam pervenisse iam novimus, et quocumque littorum nondum pervenit, perventura est utique fructificando atque crescendo.
61Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1134D
Iudaei dicunt, draconem magnum fecit Deus, qui dicitur Leviathan, et est in mari: et quando, aiunt, recedit Oceanus, draco vertitur.
62Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1264A
Venit oceanus tumens fluctibus, et in se redit, et praeceptum Dei meminit.
63Aulus Gellius, Noctes Atticae, 12, 13, 20; 19 (auctor c.125–c.180)
Quid enim potest dici 'citra oceanum' esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat?
64Aulus Gellius, Noctes Atticae, 12, 13, 20; 21 (auctor c.125–c.180)
Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, 'citra oceanum' esse dici posset vel ' ante oceanum'; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.
65Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 1, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
66Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 3; 5 (auctor 309-394)
Sed mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum educat oceanus, quae Burdigalensia nomen usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, non laudata minus nostri quam gloria vini.
67Ausonius Burdigalensis, Epistolae, 19, 0920C (auctor 309-394)
Sed mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum Educat Oceanus, quae Burdigalensia nomen Usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, Non laudata minus nostri quam gloria vini.
68Ausonius Burdigalensis, Ordo nobilium urbium, 19, 0872B (auctor 309-394)
Quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu, Allabi totum spectabis classibus aequor.
69Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 98; 42 (auctor c.310-c.395)
quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu, adlabi totum spectabis classibus aequor.
70Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 157, 16a; 5 (auctor c.310-c.395)
set mihi prae cunctis dulcissima, quae Medulorum educat oceanus, quae, Burdigalensia nomen, usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, non laudata minus nostri quam gloria vini.
71Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 5; 5 (auctor 309-394)
Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, non laudata minus, nostri quam gloria vini.
72Ausonius Burdigalensis, Ordo Urbium Nobilium, 20; 2 (auctor 309-394)
non pudor hinc nobis; nec enim mihi barbara Rheni ora nec arctoo domus est glacialis in Haemo: BURDIGALA est natale solum; clementia caeli mitis ubi et riguae larga indulgentia terrae, ver longum brumaeque novo cum sole tepentes aestifluique amnes, quorum iuga vitea subter fervent aequoreos imitata fluenta meatus, quadrua murorum species, sic turribus altis ardua, ut aerias intrent fastigia nubes, distinctas interne vias mirere, domorum dispositum et latas nomen servare plateas, tum respondentes directa in compita portas; per mediumque urbis fontani fluminis alveum, quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu, adlabi totum spectabis classibus aequor.
73Avienus Rufius Festus, Ora maritima, p1; 141 (auctor c.305-c.375)
Oceanus iste est, orbis effusi procul circumlatrator, iste pontus maximus, hic gurges oras ambiens, hic intimi salis inrigator, hic parens nostri maris.
74Avienus Rufius Festus, Periegesis seu Descriptio orbis terrarum, p1; 23 (auctor c.305-c.375)
Oceanus sic cuncta vago complectitur aestu, undique sic unus terras interminus ambit, innumerosque sinus cavat illabentibus undis desuper: e multis celebri sub nomine tantum quattuor infuso late sale terga dehiscunt.
75Avienus Rufius Festus, Periegesis seu Descriptio orbis terrarum, p1; 220 (auctor c.305-c.375)
exterior quis unda dehinc, circumfluus et quis aestuet Oceanus, quibus illae flatibus omnes culmina pulsentur, memores date carmine musae.
76Avienus Rufius Festus, Periegesis seu Descriptio orbis terrarum, p1; 230 (auctor c.305-c.375)
Contemplator item, ceu se mare flectat in austrum, inque notum Oceanus freta ponti caerula curvet: altaque Coliadis mos hic tibi dorsa patescent rupis, et intenti spectabis caespitis arces.
77Avienus Rufius Festus, Periegesis seu Descriptio orbis terrarum, p1; 248 (auctor c.305-c.375)
similis nequaquam est forma duabus, nec modus est compar: secat unus denique pontus Oceanus, trinoque sinu vagus influit aestus unam Asiae molem: sinus istam Persicus intrat, maximus hanc Arabum scindit sinus, et sinus aequor inserit Hyrcanus: duo nigri partibus austri curvantur, rigidam suspectat tertius arcton: hic et in Euxini prorepit marmoris undam, et zephyrum tergo spectat procul: adiacet ambos tellus multa dehinc, et longis tenditur arvis.
78Avienus Rufius Festus, Periegesis seu Descriptio orbis terrarum, p1; 267 (auctor c.305-c.375)
gurgitis Oceanus pater est: namque iste nivalis axe Helices infert rapidi freta concita ponti, et sinus inde sibi pelagus trahit: hic vada propter Caspia versatur Scytha belliger; hicque feroces degunt Albani: trux illic arva Cadusus dura tenet, Mardi celeres, Hyrcani, Apyrique.
79Avitus Viennensis, De Mosaicae historiae gestis, 59, 0353A (auctor 460-518)
Sed cum diffusae spatium concludere terrae Omnia certarent, mundumque implere capacem, Suspendi forsan potuit sententia lethi, Atque mora maiore trahi, quo tardius omnem Concedens spatium rapiat sors ultima carnem; Oceanus vertex rerum in fervidus uno Littore, quo tantum terras atque aequora cingit, Exiret, rumpensque fidem perfunderet arva.
80Avitus Viennensis, De Mosaicae historiae gestis, 59, 0353B (auctor 460-518)
Insequitur tamen Oceanus, refugisque fluentis Imminet, et salsis impellit molibus amnes.
81Balde Iacob, Poemata, 1, p2, 20; 9 (auctor 1604-1668)
Oceanus tumuit nullo maria ima movente, Et absque simul Boreasque, Eurusque, Notusque; Nulloque potuit unda fluctu surrigi.
82Balde Iacob, Poemata, 1, 2, 28; 1 (auctor 1604-1668)
Exempla legi, quae Furias quoque Terrere possint, factaque Februis Purganda nullis: quae nec ipso Eluat Oceanus profundo.
83Balde Iacob, Poemata, 1, 3, 15; 13 (auctor 1604-1668)
Te ruber Oceanus tepenti Adorat unda: te canit ultima Et prima tellus, te colit Aethiops Crispum renodatus capillum, et Ora niger, niveusque dentem.
84Balde Iacob, Poemata, 1, 6, 4; 24 (auctor 1604-1668)
Non ita Caspiis Illisus scopulis Oceanus tumet, Aestu cum rapido spuma refunditur: Ut fervens animi psyllus Homuncio; Qui desideriis ictus inanibus, Parvo se queritur corpore despici.
85Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, p0; 116 (auctor 1604-1668)
Prima Palus, non Oceanus, siccabitur aestu, Indigenis viduata suis, sors altera Pontum Hauriet, inque freto nantem Delphina necabit.
86Balde Iacob, Poemata, 2, p7, 4, 2; 51 (auctor 1604-1668)
Caussa procellarum tempestatisque sonorae, Quam tulit Oceanus dubio Germanicus aestu; Lenius undanti flavens Tagus influat Istro: Dissimili ne turbet aquas, vitiet que colore.
87Balde Iacob, Poemata, 4, p21, 25, 2, 12; 4 (auctor 1604-1668)
Non re Tyberis, qui Caesareo Nomine tumidus, pavidum caeco Terruit aestu: von Oceanus Immane patens eluet umquam.
88Barits Adamus Adalbertus, Statistica Europae, p9, 1; 1 (auctor 1742-1813)
1.1 Angliae territorium formam habet ovalem, maribus cingitur; ad orientem oceano Brittanico, ad occidentem oceano Atlantico; ad septentrionum oceanus Septentrionalis, ad meridiem fretum, seu Canalis Mansch, qui a Francia et Belgio dividit Angliam.
89Barits Adamus Adalbertus, Statistica Europae, p11, 1; 1 (auctor 1742-1813)
1.1 Limites Hispaniae sunt a septentrione montes Pyraenei, ad occidentem oceanus Atlanticus et Portugallia, ad meridiem fretum Herculeum, ad orientem mare meridionale et montes Piraenei ‹!
90Basinio da Parma, Carmina varia, 1, 3; 21 (auctor 1425-1457)
Ad maiora venit: novit quo sydera cursu Obvia suppositis grandia dentur aquis Nec non Parasias avidique Licaonis arctos, Signa vel Hesperio non adeunda freto; Quid pater Oceanus, quid aquae genuere, quid altis Natura omnipotens sedibus alma fecit.
91Beda, De natura rerum, 90, 0276B (auctor 672-735)
Origo ab occasu solis, et Gaditano freto, qua irrumpens Oceanus Atlanticus in maria interiora effunditur: hinc intranti dextera Africa, laeva est Europa: inter has Asia magnitudine compar est aliis duabus.
92Beda, Historia ecclesiastica, 95, 0079D (auctor 672-735)
Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum (Iob. XXXI, 17, 18) . Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens, aeternae libertatis fecit esse participem: cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dixit in Expositione beati Iob: « Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud noverat quam barbarum frendere, iam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluia sonare [Al., resonare]. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant, et qui catervas pugnantium infidelis [Al., infideles] nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
93Beda, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 2, 1; 47 (auctor 672-735)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
94Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0884D (auctor c.820)
Oceanus ille verus et mediterraneus duas facit refusiones, alteram ab Oriente in Austrum, alteram in Septentrionem, alteram ab Occidente; item in Austrum et Septentrionem.
95Beda Incertus, De libro Psalmorum, 93, 1005B
Quia Oceanus dividit eam in quatuor partes: duas inferius, duas superius, ut in Macrobio legitur.
96Bon Giacomo, De raptu Cerberi, 1; 59 (auctor 1469-1538)
Interea genitor mensas instruxerat omnes Oceanus magnoque tubae clangore uocabant Aequoreos ad nota deos conuiuia: pontus Antraque clamosis resonabant intima conchis.
97Bonus Racusaeus Iacobus, De raptu Cerberi, p3; 60 (auctor 1469-1534)
Interea genitor mensas instruxerat omnes Oceanus magnoque tubae clangore uocabant Aequoreos ad nota deos conuiuia: pontus Antraque clamosis resonabant intima conchis.
98Bonus Racusaeus Iacobus, De raptu Cerberi, p4; 1 (auctor 1469-1534)
"Postera ab Eoo roseis inuecta quadrigis Te croceis, Titone, toris Aurora reliquit Solque recedentes radiis dispescuit umbras Atraque nigrantes Erebo nox intulit alas, Quum sator omnigeni foetus diuumque creator Oceanus Scythico balaenis aequore iunctis Inuehitur curru et decliues fertur in undas.
99Bonus Racusaeus Iacobus, De raptu Cerberi, p4; 11 (auctor 1469-1534)
Tum pater Oceanus casum miseratus iniquum, In pisces corpus uertit caeloque locauit.
100Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, p1; 45 (auctor 1469-1534)
Iam uero et bellum super arma cruenta reuinctum Mille catenatis per mille ligamina nodis Terribili fremit ore, simul furialis Erinnys Clauditur aeratis gemino sub lumine ualuis, Et tuus Imperium terrae, quam circuit omnis Oceanus, gentesque omni regione subactas Possidet Augustus Caesar, felicia parcae Fila trahunt, Populi tranquilla pace fruuntur.
101Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 2, p69; 18 (auctor 1501-1576)
Oceanus namque palam, et Mediterranei paucae quaedam partes, vt Adriaticus sinus, vbi Venetiae conditae sunt, fluunt ac refluunt bis ferme in die vna.
102Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 2, p69; 24 (auctor 1501-1576)
Mouentur igitur ab Oriente in Occidentem maria omnia, quae totius habent rationem, vt Oceanus, quoniam elementum quasi vnum est, atque hoc a syderibus agitur.
103Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 2, p69; 26 (auctor 1501-1576)
Quod etsi Mediterraneum ab Oriente videatur positum, quum Oceanus ad Occidentem sit, solum in reflexu ingreditur in Mediterraneum: quum iam non a syderibus, sed grauitate ipsa vrgeatur, vnde motum seruare non potest.
104Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 9, p366; 7 (auctor 1501-1576)
Oceanus Indiae occidentalis maximas mittit, adeo vt seni homines vnam vix deferre possint.
105Cartesius Renatus, Principia philosophiae, 4, 55; 1 (auctor 1596-1650)
Notandum denique, totam quidem Terram mari non tegi, ut paullo ante assumpsimus; sed tamen, quia Oceanus per omnem eius ambitum se diffundit, idem de illo, quantum ad generalem aquarum motum, esse intelligendum, ac si totam inuolueret.
106Cartesius Renatus, Principia philosophiae, 4, 55; 3 (auctor 1596-1650)
Atque propter inaequalitatem sinuum et anfractuum, quibus cingitur Oceanus, eius aquarum incrementa et decrementa diuersis horis ad diuersa litora perueniunt, unde innumerae eorum uarietates oriuntur.
107Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0900B (auctor 485-580)
Amplectendus suaviter omnino psalmus, qui tali confessione finitus est, prolixitate magnus, admiratione profunditatis Oceanus, excellentium rerum amoenitate paradisus, quem virtutum floribus ornatum, per alphabetum Hebraeorum sanctorum omnium immarcescibilis corona cantavit.
108Catullus, Carmina, p3, 88; 4 (auctor c.84BC–c.54BC)
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.
109Censorinus ps, Fragmentum Censorini: epitoma disciplinarum, 3; 15
Vmor etiam et spiritus omnis augescit, tumescit oceanus, deinde cum ipsius fulgore considit.
110Chalcidius, Platonis Timaeus, 2; 13 (auctor fl.400)
Sit igitur nostra quoque credulitas comes asseuerationi priscorum uirorum, quod Terrae Caelique filii sint Oceanus et Tethys, horum porro Saturnus et Rhea et Phorcus, Saturni porro et Rheae proles Iupiter et Iuno et caeteri qui sunt in ore hominum ac mentibus et de quorum fraternitate fama celebratur; atque ex his alii nati sunt qui dii putantur.
111Chaula Tommaso, Bellum Parthicum, 4; 114 (auctor fl.ca.1400)
Nam pater Oceanus quacumque perambulat orbem, Qua Sol splendenti lustrat cum lumine terras, Est hominum gentile solum".
112Cicero, Orationes 2, Phil., 27; 8 (auctor 106BC–43BC)
quae si fuit , animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse.
113Cicero, Tusculanae disputationes, 6, 1, 121; 80 (opus 45BC)
Fulvius Numa 362 11 Oceanus 231 19 240 25 Octavius, Cn.
114Cichino Giorgio, Carmina, 1, 44; 17 (auctor 1514-1599)
Iam Veneti patres, quorum reverentia magna, Tellurem lustrat qua pater Oceanus, Si pietas unquam vestra et fas pectora movit, Nunc moveat mater parvaque vos soboles.
115Claudianus Claudius, Carmina, 30; 23 (auctor c.370-c.404)
Cantaber Oceanus vicino litore gemmas Expuit; effossis nec pallidus Astur oberrat Montibus: oblatum saeris natalibus aurum Vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris Ignea flumineae legere ceraunia Nymphae; Quaeque relabentes undas aestumque secutae In refluos venere palam Nereides amnes Confessae plausu dominam cecinere futuris Auspicium thalamis.
116Claudianus Claudius, Carminum minorum et privatorum corpusculum maioribus nonnullis carminibus distinctum, 285, 30; 23 (auctor c.370-c.404)
Cantaber Oceanus vicino litore gemmas Expuit; effossis nec pallidus Astur oberrat Montibus: oblatum saeris natalibus aurum Vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris Ignea flumineae legere ceraunia Nymphae; Quaeque relabentes undas aestumque secutae In refluos venere palam Nereides amnes Confessae plausu dominam cecinere futuris Auspicium thalamis.
117Claudianus Claudius, In Eutropium, 74, 2; 208 (auctor c.370-c.404)
Contagia fascibus, oro, Defendas ignava tuis neu tradita libris Omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit Oceanus, domui, tanta caligine mergi Calcarique sinas.
118Claudianus Claudius, In Eutropium, 74, 6; 11 (auctor c.370-c.404)
Qui vos lustrare valebit Oceanus?
119Claudianus Claudius, Carminum minorum corpusculum, p2; poem.31 (auctor c.370-c.404)
Cantaber Oceanus vicino litore gemmas expuit; effossis nec pallidus Astur oberrat montibus: oblatum sacris natalibus aurum vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris ignea flumineae legere cerauriia Nymphae; quaeque relabentes undas aestumque secutae in refluos venere palam Nereides amnes confessae plausu dominam cecinere futuris auspicium thalamis.
120Claudianus Claudius, Fescinnina de nuptiis Honorii Augusti, poem.12; 5 (auctor c.370-c.404)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
121Claudianus Claudius, In Eutropium, 1; 181 (auctor c.370-c.404)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
122Claudianus Claudius, In Eutropium, 2, 20; 12 (auctor c.370-c.404)
qui vos lustrare valebit oceanus?
123Claudianus Claudius, Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti, 1; 7 (auctor c.370-c.404)
nec tantam vilior unda promeruit gentis seriem: cunabula fovit Oceanus; terrae dominos pelagique futuros inmenso decuit rerum de principe nasci.
124Claudianus Claudius, Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti, poem.7; 42 (auctor c.370-c.404)
o decus aetherium, terrarum gloria quondam, te tuus Oceanus natali gurgite lassum excipit et notis Hispania proluit undis.
125Claudius Marius Victor, Alethia, 2; 110 (auctor -c.445)
nullis satiabilis umquam amnibus oceanus tam magna mole ruentes iam persentit aquas, aucto quas gurgite maior pellit et in cumulum redeuntes surgere cogit, donec contractis aestum attollente profundo undique litoribus summo se circite iungat fluctus et oppressis concurrant aequora terris.
126Claudius Marius Victor, Carmina, 2; 77 (auctor -c.445)
Mox etiam cursum, nullis satiabilis vnquam Amnibus oceanus: tam magna mole ruentes Iam persentit aquas: aucto quas gurgite maior Pellit, & in cumulum redeuntes surgere cogit.
127Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 244, 25; 3 (auctor 367-553)
circuit Oceanus uniuersum orbem terraium sed in occidentalem eius partem Phison, ut diximus, influit et idcirco lapis iste in Libyae partes aduehitur.
128Conradus Celtis, Libri odarum, 3a, 17; 13 (opus 1513)
Sic dum vorticibus saxifragis ad mare venerant Amnes, qui sociis agminibus singula fuderant, Mox Rhenum pater ille Oceanus canus et uvidus, Vultu squamigero suscipiens laetus in arduum Deduxit solium, cum reliquis ipse sedens deis.
129Conradus Celtis, Libri odarum, 3a, 28; 4 (opus 1513)
Primus vetustis moribus in sacris Respondet hic, quo flumina personant Rheni et Mosellae, quoque noster Oceanus furit inquietus.
130Conradus Celtis, Quatuor libri amorum secundum quatuor latera Germanie., 5, 5; 1 (opus 1502)
PVlcer ab occiduo quas claudit limite Rhenus Alveus et rapidus pulchras adlabitur urbes Et tandem externum triplici cadit ore sub aequor Nosque a sequanicis disiungit flumine gallis Vistula purpureo sed terminus exstat ab ortu Vistula sarmaticis qui famosissimus oris In Codanum trifidis effundens faucibus ora Hic ubi Bruteno clara est Germania portu Et capit innumeras codonea per aequora naves Quae glesum eiciunt: quod succinus ore latino Dicitur et nostris tantum reperitur in oris Danubiusque rapax: et amictae nubibus alpes Austrinos faciunt fines metamque resignant Italicae: Illyricae: Scythicae et contermina genti Solus germanas hister sed deserit oras Lata peregrinis inducens flumina terris Germano concepta solo quaeque ungarus acri Barbarus ore bibit: Metanastaque teutonus haurit Hic ubi nunc pulchro: claret Moldavia tractu Septenis tandem qua faucibus exit in aequor Non Nilo nec Gange minor qui maxima toto Orbibus ex aliis memorantur flumina mundo Sed mare Codoneum (germano et nomine dictus Oceanus) fines posuit natura sub Arcton Quos ultra tria regna manent: gelidusque Britannus Orcadibus qua cincta suis Tyle: et glacialis Nuper hyperboreo quae inventa est insula regi Norvegos Dacosque regens suedosque bibaces Ultima concreti qui cernunt sidera caeli Aestatis verisque inopes: hiememque perennem Perpetuasque nives caelo patiuntur inerti Inter quos memorant Lappones nomine dictos Qui vitam specubus ducunt siluisque nivosis Venantes madros: et molles pelle sabellos Et nostri fugiunt rigidi commercia mundi Congressusque hominum nec habentes ore loquelas Horrida barbaries rigido damnata sub axe Atque feris similes: quorum cognoscere mores Et ritus quis forte velit petat ille libellos Quos de germanis nuper conscripsimus oris Talis ad arctoum nostra est Germania tractum Sauromatis vicina feris: asiaeque potenti Hic ubi se tanais: sinuoso littore voluit Impetuosus aquis rigidis vastamque paludem Et matrem marium ditat glacialibus undis Interiora rigat terrae sed maximus Albis Qui rapidus mediam fluvius perlabitur oram Et quantum Rhenus sic Vistula distat ad ortus Tandem et cimbriacum vagus exoneratur in aequor A cimbris quod nomen habet: quos proxima dacis Chersonensus habet rigidum porrecta sub axem Isthmos ubi geminum sua littora pandit in aequor Oceanum Codanumque videns ubi scandia dives Alleces totum mittit piscosa per orbem Et strumulos sicco quos mittit corpore Suedus A struma qui nomen habent: gluviaque patente
131Conradus Celtis, Quatuor libri amorum secundum quatuor latera Germanie., 6, 16; 20 (opus 1502)
Quorum agrum dum lustro silvam sabulum et arenam invenio: dum fluvium specto cervum transilire conicio: et is vester Oceanus Rhodanus Rhenus et Danubius quibus rebus in eam opinionem adducor: ut crediderim vestram urbem (sicut graecia de quibusdam suis urbibus canit) a diis immortalibus conditam et in hunc usque diem in ornatissima sua repu.
132Copernicus Nicolaus, De revolutione orbium caelestium liber primus, p1, 3; 1 (opus 1543)
Huic ergo circumfusus Oceanus maria passim profundens, decliuiores eius descensus implet.
133Cornelius Tacitus, Annales, 1, 70; 2 (auctor c.58-c.120)
Vitellius primum iter sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit: mox inpulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen.
134Cornelius Tacitus, Annales, 2, 24; 1 (auctor c.58-c.120)
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
135Cornelius Tacitus, Annales, 14, 32; 2 (auctor c.58-c.120)
et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos; consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae: iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
136Cornelius Tacitus, De Origine et Situ Germanorum Liber, 1, 1; 1 (auctor c.58-c.120)
Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.
137Cornelius Tacitus, De Origine et Situ Germanorum Liber, 2, 1; 1 (auctor c.58-c.120)
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
138Cornelius Tacitus, De Origine et Situ Germanorum Liber, 17, 2; 4 (auctor c.58-c.120)
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit.
139Cornelius Tacitus, De Origine et Situ Germanorum Liber, 34, 3; 5 (auctor c.58-c.120)
nec defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri.
140Cornelius Tacitus, De Origine et Situ Germanorum Liber, 44, 3; 5 (auctor c.58-c.120)
nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas est.
141Cornelius Tacitus, De Vita Iulii Agricolae, 12, 6; 12 (auctor c.58-c.120)
gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia.
142Cornelius Tacitus, De Vita Iulii Agricolae, 25, 1; 1 (auctor c.58-c.120)
Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit; quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur.
143Cornelius Tacitus, Historiae, 4, 12; 3 (auctor c.58-c.120)
Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit.
144Cunichius Raymondus, Epigrammata, 9, 115; 2 (auctor 1719-1794)
Aequaevis tanto praestat scriptoribus ille, Quanto ingens parvis amnibus Oceanus.
145Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 21; 77 (auctor 1719-1794)
pugnare sed isti Cum Iove non licet altisono, cui rex Achelous Ipse parem haud audet se dicere, nec pater ingens Oceanus, vastos immani gurgite fluctus Tot volvens; unde et fluvii, et maria alta, per omnes Et late fusi terras fontesque lacusque.
146Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 4, 14, 9; 17 (auctor fl.c.50)
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens: Terrarum, inquit, quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est: hic dies imperium, quo nulla amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet.
147Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 9, 3, 14; 31 (auctor fl.c.50)
Hic quoque occurrit Oceanus.
148Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 9, 9, 9; 13 (auctor fl.c.50)
Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere.
149Cyprianus Carthaginensis, Heptateuchos [CSEL], p1; 102 (auctor -258)
haec perfecta deus postquam despexit ab astris, talibus adfatur mittendum in aequora/uatem: Scande citus, natique tui nataeque, fluentem fluctibus in tumidis cumbam, quia pectora uidi iusta tibi dudumque mihi tua nota uoluntas emeruit maiora praesentibus; atque coactas claude simul pecudes omni de germine mites septenis paribus; inmundo de grege bina esse sines tecum, escamque his omnibus infers atque tibi suetam, ne, cum per uasta fluenta cultio destiterit, pariter patiare molestam prouisis non ante cibis per glauca uehendus salsa famem; nam clara polo cum lumina solis septima prodierint, totos diffundere nimbos cardine ab aetherio cunctosque euoluere fontes adlapsu maiore paro, quo grandior undis aestuet oceanus spumosos largius amnes accipiens fusoque oblimans omnia tractu.
150Cyprianus Carthaginensis, Heptateuchos [CSEL], p2; 394 (auctor -258)
aestuat oceanus uentosis lubricus undis.
151Dall Isola Matteo, Trasimenis, 1; 2 (auctor fl.c.1500)
Perculsus quondam in somnis formidine magna Oceanus tales fertur fudisse querelas.
152Dall Isola Matteo, Trasimenis, 1; 110 (auctor fl.c.1500)
Assequitur tandem caelestum limina rector Oceanus, tales effundens pectore questus Ante Iovis solium donataque numina coelo.
153Dall Isola Matteo, Trasimenis, 3; 36 (auctor fl.c.1500)
Neptunus quem regna premunt, torsisset in hostem Principium pugnae cumulatis, viribus hastam: Atque per aequoream gentem submersa fuisset Hostilis classis, toto et laniata profundo; (Vel modicos superum valeat quis ferre furores?) Ni Iovis imperio missus Cyllenius Ales Voce diremisset praesentia bella disertus: Quem comes Oceanus sequitur super omnia laetus.
154Dicuil, De mensura orbis terrae, 8, 5; 3 (auctor fl.c.814-825)
Nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis irrumpens, laevo latere Europam radit, Africam dextero, scissisque Calpe et Abinna montibus quos dicunt Columnas Herculis, inter Mauros funditur et Hispaniam; et a freto isto cuius XV passuum efficit longitudo, latitudo vix septem millia, quodam ostio aperit limen interni aequoris .
155Drepanius Latinus Pacatus, Panegyricus dictus Theodosio imperatori (Romae ante 389 AD), 2, 27; 7 (auctor fl.c.389)
Nam cum intra ipsum volvantur omnia et, ut ille qui cuncta ambit Oceanus quas suggerit aquas terris recipit e terris, ita quidquid in cives manat a principe redundet in principem, et rei et famae bene consulit munificus imperator; lucratur enim gloriam, cum det pecuniam reversuram.
156Eginhardus Incertus, Annales Laurissenses et Eginhardi, 104, 0450B
Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est, et rex de Haduloha regressus - hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit.
157Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0725 (auctor c.1085-c.1125)
(IORD.) Claudius Ptholomeus, orbis terrae descripto egregius, refert in secundo sui operis libro, esse in oceani arctoi salo insulam quandam magnam, nomine Scanziam, in modum folii cetri lateribus pandis per longum ductam, quam et Pomponius Mela in maris sinu Codano positam refert, cuius ripas influit oceanus.
158Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0863B (auctor c.1085-c.1125)
Rex autem post haec Saxoniam petens, filium suum Pippinum Italiae regem in Pannoniam misit, ipseque, depopulata Saxonia, Aquasgrani revertitur, Pippinus vero, fugatis ultra fluvium Tizaha Hunis, cum residuo Hunorum thesauro ad patrem regreditur (cf. A. Laur. ). 17. 29. (EINH. Ann. ) A. D. 797. Expeditio facta est in Saxoniam, et usque ad oceanum ultra omnes paludes et invia loca transitum est, et rex de Hadoloha regressus - nam id nomen est loco ubi oceanus Saxoniam alluit - totam Saxonum gentem in deditionem per obsides accepit, et ad palatium Aquisgrani regressus, Abdellam Sarracenum, filium Ibimaugae regis, a fratre depulsum sibique se commendantem suscepit.
159Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0968C (auctor c.1085-c.1125)
Nam, ut verissime comperimus, tam ignotos effudit oceanus populos, cuius non dicam mores et habitus, sed ne loquelam quisquam huius litoris habitator vel de ipsis marinariis agnosceret; rursumque alios, quibus nihil preter panem et aquam in usu victus esset; itemque quosdam, quibus argentum pro ferro in omnibus suis utensilibus esset.
160Ennodius Magnus Felix, Opera, p1; 5 (auctor 473-521)
quantos iste foret, mundi caelebrator in hortu nec silet occidui cardinis oceanus.
161Ennodius Ticinensis, Epitaphium [CSEL], p1; 4 (auctor 473-521)
Quantus iste foret, mundi celebratur in ortu Nec silet occidui cardinis oceanus: Scismata coniunxit dudum discordia legi Atque fidem Petri reddidit ecclesiis.
162Ernaldus Bonaevallis, Liber II, 185, 0286B (auctor c.1071-c.1113)
Erubescebat enim ad primam domum redire, cuius potentatui et Turonica, et Burdegalensis, et Auxiensis provinciae subiectae fuerant, et quidquid a collibus Iberorum usque ad Ligerim complectitur et claudit Oceanus, paruerat eius imperio.
163Eumenius Augustodunensis, Panegyricus Constantini, 8, 0626C
Ad quam ita quieto mari navigavit, ut Oceanus ille, tanto vectore stupefactus, caruisse suis motibus videretur; ita pervectus, ut non comitata illum sit, sed praestolata victoria.
164Eumenius, Panegyricus dictus Augustoduni a. 297-8 – oratio pro instaurandis scholis, 9, 20; 3 (auctor c.297)
Siquidem illic, ut ipse vidisti, credo, instruendae pueritiae causa, quo manifestius oculis discerentur quae difficilius percipiuntur auditu, omnium cum nominibus suis locorum situs spatia intervalla descripta sunt, quidquid ubique fluminum oritur et conditur, quacumque se litorum sinus flectunt, qua vel ambitu cingit orbem vel impetu inrumpit Oceanus.
165Flavius Lucius Dexter, Chronicon omnimodae historiae, 31, 0471 (auctor 371-444)
A. C. 308. A. R. 1059. Ispali prope Gallias in Hispaniae montibus Pyrenaeis sancti martyres Theodorus, Oceanus, Apellius, Lucas et Clemens.
166Flavius Lucius Dexter, Chronicon omnimodae historiae, 31, 0471 (auctor 371-444)
A. C. 308. A. R. 1059. Tucci in Hispania Baetica, quae et Torisia nunc dicitur, sancti martyres Theodorus, Oceanus, et Iulianus, qui, confractis pedibus, in ignem coniecti gloriose coronati sunt.
167Florus, Epitoma de Tito Livio, p1, 38; 1 (auctor fl.c.120)
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, nouas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut uellet manibus atque armis suis uteretur.
168Florus, Epitoma de Tito Livio, p1, 45; 8 (auctor fl.c.120)
Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in uadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello uideretur.
169Florus, Epitoma de Tito Livio, p1, 45; 36 (auctor fl.c.120)
Arma et obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.
170Florus, Epitoma de Tito Livio, p4, 13; 49 (auctor fl.c.120)
Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
171Florus, Epitoma de Tito Livio, p4, 13; 120 (auctor fl.c.120)
Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se nauibus bellum, siquidem, quasi furorem ciuicum castigaret, Oceanus utramque classem naufragio cecidit.
172Florus, Epitoma de Tito Livio, p4, 13; 136 (auctor fl.c.120)
Caesar in patriam uictor inuehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captiuus Oceanus.
173Florus, Epitoma de Tito Livio, p4, 33; 1 (auctor fl.c.120)
Sub occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
174Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1, 38, 3, 3; 1 (auctor fl.c.120)
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.
175Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1, 45, 10, 6; 8 (auctor fl.c.120)
Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.
176Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1, 45, 10, 18; 37 (auctor fl.c.120)
Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.
177Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2, 13, 2, 29; 48 (auctor fl.c.120)
Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
178Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2, 13, 2, 76; 119 (auctor fl.c.120)
Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret, Oceanus utramque classem naufragio cecidit.
179Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2, 13, 2, 88; 134 (auctor fl.c.120)
Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus.
180Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2, 33, 12, 46; 1 (auctor fl.c.120)
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
181Folengo Teofilo, Ianus, 1; 1 (auctor 1491-1544)
Temporis imperium gentemque et facta tyranni Dum canimus, nec non quis Ianitor ostia servet Urbis Apollineae, atque idem servaverit undis Omnivagis mortale genus, quo tempore primum Subdidit Oceanus pater alto in gurgite montes Paule, fatigamur violento examine vatum, Quandoquidem deus ille biceps, deus ille biformis Ianus, ut e monstro vir prodeat, ilicet una Huc tibi fronte aderit, quem nulla in parte viriles Defraudantem habitus gressumque et membra videbis.
182Folengo Teofilo, Ianus, 1; 103 (auctor 1491-1544)
Horruit insolitam molem, tantosque per ausus Ire homines stupet Oceanus refugitque superbus Istud ferre iugum atque cavo succumbere ligno.
183Folengo Teofilo, Ianus, 1; 114 (auctor 1491-1544)
Ecce Noti erumpunt, crebro polus igne sonantem Dat tonitrum fractaeque ruunt ceu flumina nubes; Magnus ac Oceanus tantarum pressus iniquis Desuper agminibus pluviarum, deque tumenti Ad latera excipiens torrentum gurgite spumas, Tum altis de venis stygio bullantibus Orco Incrementa trahens, miris exaestuat undis, Littoreasque tumens paulatim occultat arenas.
184Fortunatus, Versus ad Bertichramnum, 80, 0388B
Plana procellosos ructavit pagina fluctus, Et velut Oceanus ( Oceanas ) fonte refudit aquas. Vix modo tam nitido pomposa poemata cultu, Audit Traiano Roma verenda foro.
185Francesco Petrarca, Epistolae metricae, 2, 11; 22 (auctor 1304-1374)
Sic fercula, pinguia ventri, Dulce merum mollisque thorus contingat inerti: Sic tibi turgentes auro Rhamnusia fiscos Aggeret, argenti montes superaddat, et aeris: India sic thalamos crustis circumdet eburnis, Et premat Oceanus spoliis te nobilis algae, Imbellesque manus illustret iaspide crebra; Nulla tuos hederae constringant brachia truncos; Non segetem myrtus, non delphica laurus obumbret.
186Francesco Petrarca, Epistole extravagantes, 27; 15 (auctor 1304-1374)
Quotiens vester rubuisset Oceanus et lacerata cadavera litoribus reddidisset?
187Francesco Petrarca, Epistole metrice, 1, 3; 13 (auctor 1304-1374)
Nanque, pererrate ut ventum est ad limina terre, Ingredimur pelagus, patrioque in gurgite magnus Horruit Oceanus romani verbera remi Atque sepulcra dedit fulvis miseranda Britannis.
188Francesco Petrarca, Epistole metrice, 1, 6; 29 (auctor 1304-1374)
Vertor ad occasus et me Pyreneus ab alto Vidit in aprico latitantem gramine vertex: Vidit et Oceanus, qua sol defessus eundo Abluit hesperio fumantes gurgite currus, Quaque meduseo duratum lumine montem Prospiciens longam celsis de rupibus umbram Proicit et Mauros festina nocte recondit.
189Francesco Petrarca, Epistole metrice, 2, 3; 5 (auctor 1304-1374)
Gelidis hunc montibus Arthos, Angulus hunc orbis ditissimus Anglia misit, Hunc procul Oceanus dedit, hunc Hispania civem: Sic populis confusa novis urbs parva redundat, Quos simul exigui tulit huc spes improba lucri Partibus ex variis, et carcere clausit in uno.
190Francesco Petrarca, Epistole metrice, 2, 11; 12 (auctor 1304-1374)
Salve, bellipotens regio pacisque magistra, Ingeniis ornata sacris conditaque dulci Eloquio, excellens cuntas quas maximus ambit Oceanus nulliqua satis laudata, virorum Et legum generosa parens, michi latius ipsi Forte alio cantanda loco!
191Francesco Petrarca, Epistole metrice, 2, 17; 22 (auctor 1304-1374)
Si fercula pinguia ventri Dulce merum mollisque thorus contingat inerti, Si tibi turgentes auro Rannusia fiscos Aggeret, argenti montes superaddat et eris, India si talamos crustis circundet eburnis Et premat Oceanus spoliis te nobilis alge, Imbellesque manus illustret iaspide crebra, Nulla tuos hedere constringant brachia truncos, Non segetem mirtus, non delphica laurus obumbret.
192Francis Bacon, Novum Organon, praef., 4; 4151 (opus 1620)
Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea traiicere; priusquam autem oceanus traiiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea huiusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subiaceant; antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.
193Francis Bacon, Novum Organon, Pars IIa, 2, XXXVI; 21 (opus 1620)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
194Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0961B (auctor -fl.820-850)
Refert enim Claudius Ptolomaeus orbis descriptor egregius, in secundo sui operis libro: Est in Oceano Arctisalo posita insula magna, nomine Scanza, in modum folii cedri lateribus pandis per longum ducta concludens se, quam et Pomponius Mela in mari sinucodano positam refert, cuius ripas influit Oceanus.
195Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, p2, 1655; 4 (auctor 1626-1683)
Ac velut exactae post tristia frigora brumae, Cum ver iucundum floridus annus agit, Ridet humus, ridet Zephyris spirantibus aether Purus, et argutae dulce queruntur aves: Exsultare novo sic Principe vidimus Urbem, Et quot regna vagus circuit Oceanus.
196Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, p54; 8 (auctor 1626-1683)
Proin tu, cum tibi monstra beluosus Mittet Oceanus, vagique fluctus Haec ad litora verterint tremendum Balenae spatium, memento turpe Destinare alio caput, docendus Fortunam, et loculos breves amici Metiri pede veriore.
197Gambara Lorenzo, De navigatione Christophori Columbi, 1, 1; 11 (auctor 1496?-1586)
Tunc Ligur innixus solio sic fatur acerno: "Quod petis ut narrem populos inventaque nuper Tot maria, et nostris incognita sidera nautis, Expediam, nec te longo sermone tenebo: Nec mihi res memorare leves, nec cuncta referre Mens est, atque oras tantarum evolvere rerum, Sed dicam quae causa animum iustissima nostrum Moverit hos tentare sinus, quos alluit ingens Oceanus, fluctuque ferit, pelagoque revincit, Ne videar tantos frustra subiisse labores.
198Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 149; 6 (auctor 1675-1737)
Cum nondum ad senas pervenerit ille selibras, Ad notos remeare specus et saxa iubebo, Ad certum dum crescat onus; dabit ostrea grandis Oceanus molli non decessura Lucrino, Quae numero aggestas rumpent et pondere mensas, Quae pueris coenanda dabo.
199Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0618C (auctor 1093-1169)
Hanc oceanus per omnia imitatur.
200Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0619D (auctor 1093-1169)
Mare magnum vel oceanus vel aliud, quod terram in tres partes dividit, quod ideo dicitur magnum et spatiosum, eo quod tota terra comparatione illius sit quasi parva insula.
201Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0620B (auctor 1093-1169)
Dicunt Iudaei, quia Deus magnum draconem fecit, qui Leviathan dicitur, et est in mari, et quando, ut aiunt, recedit oceanus, draco vertitur.
202Giambattista della Porta, Magia naturalis sive De Miraculis rerum naturalium, 3, 15; 1 (opus 1558)
NEC Minus in margaritis adhibenda est diligentia, si maxime omnibus, et praecipue mulieribus expetantur, uti luxus, uel deliciarum irritamenta, et collo magnitudine insignes, et semunciales lapillorum orbiculi, uti crotala gestentur, et adeo adulteratae concinnam formam mentiuntur, ut tales indicus non mittat oceanus, nec quae in conchis nascuntur proximis.
203Giordano Bruno, Ars reminescendi Triginta sigilli Sigillus sigillorum, p7, 9; 8 (auctor 1548-1600)
Vulcanus, 7. Ganymedes, 8. Hercules, 9. Iuppiter, 10. Kiron, 11. Liber, 12. Mercurius, 13. Neptunus, 14. Oceanus, 15. Pluto, 16. Quaesitor Minos, 17. Rhadamanthus, 18. Saturnus, 19. Titan, 20. Venus, 21. Xuthus, 22. Zethus.
204Giordano Bruno, De imaginum compositione, p2, 2, 13; 41 (auctor 1548-1600)
— Nympha Nereis Belides Halcyones Deucalion Arion — Sentina Aqua Biscoctum Lora Catenae Arma — Scylla Charybdis Sirenes Syrtes Orion Hyades — Urinator Chorda Velum Pix Stuppa Antenna — Tethis Oceanus Triton Proteus Ino Melicert.
205Giordano Bruno, De imaginum compositione, 2, 14; 12 (auctor 1548-1600)
Adstant illi Deorum plurimi, quorum primus est Oceanus, ingens numen, cuius taurinum caput est, reliqua vero memora homini similia, caeruleo tamen colore.
206Giordano Bruno, De monade numero et figura, 6; 13 (auctor 1548-1600)
Oceanus praebetque sigillum Quo Labor atque Aetas faciat cum Tempore rhombum, Queis quartum tribuat punctum, Experientia seorsim Consimilem quinum latus anglum concipit extra Ut circa gyrum veniat descripta figura.
207Giordano Bruno, De monade numero et figura, 9, p4, 1; 10 (auctor 1548-1600)
Et Orpheus cum divinam iustitiam vellet obtestari, per numina octo iuravit, quorum nomina et praesidentiae sunt: I. Vulcanus - - Ignis - - Caliditas II. Oceanus - - Aqua - - Humiditas III. Ceres - - Terra - - Frigiditas IV. Coelius - - Coelum - - Diaphanitas.
208Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p7, 2, 8; 2 (auctor 1548-1600)
Si aequalis cycli sector reddatur uterque, Angulus aequalis satis insinuatur aperte; Nempe ubi fit centrum cycli angulus unus et alter Comprenduntque arcum similemque paremque subinde; Nempe huic, quem faciunt in Apolline cum Ganymede Oceanus, similem esse vides quem Mars dat et Hermes In Baccho.
209Giordano Bruno, De triplici minimo et mensura, p7, 2, 8; 4 (auctor 1548-1600)
Namque ubi Fortunae a puncto Mars venit et Hermes, Angulus Erigoni similis conflabitur, e qua Fluxerit Oceanus rapto proprior Ganymede.
210Gocelinus, Vita S. Augustini, 80, 0066D
Ecce enim, per humilem legatum tuum Augustinum, quondam tumidus, iam substractus sanctorum pedibus servit Oceanus; et barbara lingua Britanniae iam in suis laudibus hebraeus alleluia coepit resonare.
211Godefridus Viterbiensis, Pantheon, 198, 1002B (auctor 1152-1190)
Dum cadit ariolus, dum montis ad acta venimus, Undique Merlinus vates fit summus et imus, Ut docet Oceanus, Iscotiaeque sinus.
212Gotius Iohannes, Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi principi invictissimo dicta, Gotii, p0; 105 (auctor 1451-1502)
Ac veluti Oceanus ille, quas celo et terris summinstrat, easdem possidet aquas, ita et tu, quodcumque fratri dedisti, solus habes et obtines.
213Gotius Iohannes, Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi principi invictissimo dicta, Gotii, p0; 115 (auctor 1451-1502)
Auspicia eciam tua, beatissime rex, omnes gentes maxime timebunt, que regni tui extremitates vel attingunt vel spectant: Ea namque parte, qua lucis exordium est, Anarti, Teurisci, Cistobocidarum populi, Tibiscum deinde, Rabosum Alucanique flumina incolentes, Meotim eciam paludem et mare Ponticum quave solem cadentem excipit Oceanus, Goreta silva et gens Noriciorum Vindelicorumque et memoratum Elvetiorum nemus, tum Adula mons, qui tuum Istrum peperit, septem hostiis in mare Ponticum salientem Rhenique primas excussit voces, qui tandem magnus Germanicas undas aggreditur et eo impetus suos enervat, Rhodani deinde pater est, quem mare Gallicum multorum fluminum receptubus tumentem excipit quaque Arctos polo firmata, subiectis terris semper aspirat sali, populi pictique Agatirsi, Pagirite, Sauri Boriscique, sed qua Liber pater triumphans siti laboravit, Albani Babiique, moncium et tocius Adriatici maris incole.
214Gregorius I, Moralia II, 76, 0411A (auctor 540-604)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
215Gualterus de Castellione, Alexandreis, 1, 398-; 5 (auctor c.1135-c.1202)
Tertia pars orbis, cuius ditione teneri Olim dicta fuit, eius quoque nomen adepta est, Haec Asia est, vasto quam gurgite solis ab ortu Terminat Oceanus, et ab austro extendit in arcton A Borea Tanais, simul et Maeotidos unda Claudit, ab Europa nostrum discriminat aequor.
216Gualterus de Castellione, Alexandreis, 7, 3735-; 6 (auctor c.1135-c.1202)
Francia militibus, celebri Campania Baccho, Gadibus Herculeis Hispania, thure Sabaei, Arcturo Britones, solito Northmannia fastu, Anglia blanditur, Ligures amor urit habendi, Teutonicusque suum retinet de more furorem; Lubricus extremas tantae testudinis oras Circuit Oceanus, Asiam, tractusque duarum, Opposito medius disterminat obice Pontus Pontus, distinctis in quem vaga flumina ripis Omnia descendunt, et eo ducente, recurvos Flexa per anfractus, magnum labuntur in aequor.
217Gualterus de Castellione, Alexandreis, 8, 4341-; 5 (auctor c.1135-c.1202)
Ante feret tellus stellas, septemque Triones Abluet Oceanus, et siccum piscis amabit, Quam servi ad dominum sit veri nodus amoris Inter eos nulla est concordia, nam licet extra Pax praetendatur, odio confligitur intus; Pacem vultus habet, agitant praecordia bella.
218Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0544D (auctor -853)
Terram fundasti, « eius » terrae « abyssus, » scilicet Oceanus, est « amictus sicut vestimentum, » id est, undique circumdans « super montes ipsius terrae » stabunt aquae diluvii; ascenderunt enim aquae diluvii super altissimum montem quindecim cubitis (Gen. VII) . Cum dicit Propheta de aquis diluvii, quae praeterierant tempore suo, quasi de futuro annuntians: « Super montes stabunt aquae, » innuit bis se potius de significato quam de figura nunc agere, et ideo inquirimus per omnia allegoriam: et secundum hoc quod terram accipimus Ecclesiam, sic dicetur: Ecclesia non inclinabitur in saeculum saeculi, licet abyssus profundissimi, in vitiis scilicet, sint amictus eius, hoc est vestimentum, id est, persequentes Ecclesiam, et undique eam persecutionibus circumdantes, sicut aliquis vestimento circumdatur; et non tantum super minores in Ecclesia, sed etiam super montes, id est, super maiores in Ecclesia, veluti super ipsos apostolos, stabunt assidue impugnantes aquae, id est, persecutores demergere volentes, veluti Nero, qui corporaliter Petrum et Paulum occidit.
219Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0655C (auctor -853)
Etiam confitemini illi « qui firmavit terram, » ad litteram, « super, » id est, iuxta « aquas » quia circumcunque fluit Oceanus.
220Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p3, 9; 70 (auctor fl.c.350)
Docuit illos oceanus seruitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipse Romanorum nauigiis insuetam sibi seruitutem agnouerat.
221Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p3, 9; 75 (auctor fl.c.350)
Veniam ad Galliarum incolas populos natura feroces et naturalibus muris ferociores, quos non caementa parietum sed iuga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta immanisque Germania insuperabiles reddidisse et inaccessibiles claustrorum beneficiis aestimabantur.
222Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p3, 9; 108 (auctor fl.c.350)
Cessit oceanus finibus suis, nouit Romanus interiora eius petere secreta.
223Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p6, 46; 12 (auctor fl.c.350)
Quis enim murus resisteret quibus oceanus non restitit?
224Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p6, 46; 21 (auctor fl.c.350)
Quibus illi fidebant nos subegimus, ut ad triumphi cumulum ipse oceanus accederet.
225Helinandus Frigidi Montis, Sermones, 212, 0666D (auctor c.1160—c.1237)
» De tertio: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII) . Charitas enim latior oceano, et capacior ipso coelo, hostes colligit ut hospites, et inimicos amplectitur ut amicos: quod nec coelum, nec oceanus facere possunt.
226Henricus Huntingdonensis, Historia Anglorum, 195, 0805C
Quas regit ille Deus, spumanti cuius ab ore Profluit Oceanus.
227Herbertus de Boseham, Vita S. Thomae, 190, 1262A (auctor -1186)
Circumdederunt apes, tauri pingues obsederunt, in corde maris circumsepiebat oceanus.
228Hericus Antissiodorensis, Vita S. Germani, 124, 1166B
Rebus in exiguis ingentia gaudia praestans, Hospitium tali propensum munere ( B., pensatum foenore) liquit. 76. Extima telluris limbo cinxisse perenni Oceanus, perhibent patrum instrumenta priorum: Is certe finem quadrato fecerat orbi, Gallica qua rapidi perstringunt littora fluctus; Insula ni vasto terrarum plurima ductu Alterius pene [B., ferme] nomen conduceret orbis, Edicto veterum vocitata Britannia, brutis Barbara quod feritet gens ultro moribus omnis.
229Hericus Antissiodorensis, Vita S. Germani, 124, 1190A
Nuper Gallorum pulsi concessimus oris; Praebuit Oceanus pelagi inter vasta latebram: Hinc quoque detrusos precibus, Germane, fugasti.
230Hieronymus Stridonensis, Epistulae 120-154 [CSEL], 125, 3, 2; 1 (auctor 340-420)
felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem uix anno perpetuo ad Indiam peruenitur et ad Gangen fluuium — quem Phison sancta scriptura cognominat —, qui circuit omnem terram Euilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte euehere.
231Hieronymus Stridonensis, Epistulae 120-154 [CSEL], 126, 3, 1; 1 (auctor 340-420)
Sanctus frater noster Oceanus, cui uos cupitis commendari, tantus ac talis est et sic eruditus in lege domini, ut absque nostro rogatu instruere uos possit et nostram super cunctis quaestionibus scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam.
232Hieronymus Stridonensis, Epistulae 71-120 [CSEL], 83, 1; 1 (auctor 340-420)
Pammachius et Oceanus Hieronymo presbytero salutem.
233Hieronymus Stridonensis, Apologia adversus libros Rufini, 23; (auctor 340-420)
Sed cum multa essent adhuc quae christianas aures moverent, et minus catholice dicta existimarentur, Pammachius et Oceanus Hieronymo auctores fuerunt, ut germanam ipse eius libri interpretationem vulgaret, nequaquam dissimulatis erroribus, quo se manifesto proderent; purgaretque adeo suspicionem favoris in Origenem ab aemulo iniectam, ne si criminantem convincere differret, consentire illi videretur.
234Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 1, II; 12 (auctor 340-420)
Quaerimus quoque quid sit, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, utrumnam et aliud saeculum sit, quod non pertineat ad mundum istum, sed ad mundos alios, de quibus et Clemens in Epistola sua scribit: Oceanus, et mundi qui trans ipsum sunt?
235Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0606 (auctor 340-420)
Oceanus Origenistis repugnabat.
236Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0653 (auctor 340-420)
Carterii Hispani Episcopi, qui unam ante baptismum, alteram, ea mortua, post baptismum uxorem duxerat, ordinationem defendit, ne bigamus censeatur, contra quam Oceanus sentiebat.
237Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0743 (auctor 340-420)
Pammachius et Oceanus exstimulant Hieronymum, ut librum περὶ Ἀρχῶν in Latinum sermonem exacte transferat, et a calumniis Ruffini et hominum suspicionibus se purget, et ostendat ab Origenistarum errore alienum.
238Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0743 (auctor 340-420)
PAMMACHIUS ET OCEANUS HIERONYMO presbytero Salutem.
239Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 1074 (auctor 340-420)
Felix cursus est, si post sex menses supradictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire Oceanus; per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur, et ad Gangem fluvium (quem Phison Sancta Scriptura commemorat) qui circumit totam terram Evila, et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte devehere.
240Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 1087 (auctor 340-420)
Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in Lege Domini, ut, absque nostro rogatu, instruere [al.
241Hieronymus Stridonensis, Epistulae Selectiones, 125, 3; 20 (auctor 340-420)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium — quem Phison sancta scriptura cognominat — qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
242Hildebertus Cenomanensis, Epistolae, 171, 0217A (auctor 1056-1133)
Charitas amplectitur quidquid Oceanus.
243Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 197, 0869D (auctor 1098–1179)
Et in mensura membri huius, scilicet quod a genu usque ad talum est, oceanus, qui totam terram comprehendit, designatur, quoniam, ut crura ad posteriora recurvantur, ita et aquae istae omnem rotunditatem terrae circumamplectentes, metam suam non transeunt.
244Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 197, 0870D (auctor 1098–1179)
Et sicut oceanus locum in quo fluit non excedit, sic anima modum istum non relinquit, quin in bonis operibus gaudeat, et in malis contristetur.
245Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 92 (auctor 1635-1706)
Magareb, mare ad Occidentem Europae et Africae, Oceanus Atlanticus.
246Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 284 (auctor 1635-1706)
Manche, inter Galliam et Angliam, Britannicus Oceanus aliis Mare Britannicum.
247Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 422 (auctor 1635-1706)
d' Africa occidentale, Oceanus Atlanticus.
248Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 425 (auctor 1635-1706)
di Arabia, Oceanus Arabicus, mare Rubrum.
249Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 434 (auctor 1635-1706)
di Biscaya, Mare Cantabricum, ad Boream Hispaniam alluens, Oceanus Cantabricus.
250Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 436 (auctor 1635-1706)
di Cadiz, Oceanus Gaditanus.
251Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 439 (auctor 1635-1706)
del Catay, Seras alluens, Oceanus Sericus.
252Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 440 (auctor 1635-1706)
della China, Sinas alluens, Magnus sinus, Oceanus Eous, Mare Eoum, Chryse, Sinus magnus.
253Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 452 (auctor 1635-1706)
di Guascogna, pars Oceani ad Galliae occasum, Oceanus Aquitanicus.
254Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 454 (auctor 1635-1706)
des Indes, Indicum mare et Oceanus Indicus.
255Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 458 (auctor 1635-1706)
d'Irlanda, Hiberniam alluens ad Austrum, Oceanus Virgineus.
256Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 460 (auctor 1635-1706)
Kalender, Scotiam alluens, Oceanus Deucaledonius, Caledonius.
257Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 481 (auctor 1635-1706)
Pacifico, mare ad Asiae Ortum, Eous Oceanus.
258Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 484 (auctor 1635-1706)
di Portugallo, Portugalliam alluens, Oceanus Occiduus.
259Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p9; 1055 (auctor 1635-1706)
Mer de la Chine, pars Oceani Eoi, Sinarum Oceanus.
260Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p11; 41 (auctor 1635-1706)
l'Ocean, Oceanus.
261Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p11; 42 (auctor 1635-1706)
Ocean Ethiopien, versus Africam, Oceanus Aethiopiae.
262Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p11; 43 (auctor 1635-1706)
Ocean Indien, seu Mer des Indes, Oceanus Indicus.
263Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p11; 44 (auctor 1635-1706)
Ocean Occidental ou Atlantique, Oceanus Atlanticus.
264Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p11; 45 (auctor 1635-1706)
Ocean oriental, pars est Oceani, versus ortum Asiae, Eous Oceanus seu Oceanus Eous.
265Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, p15; 1710 (auctor 1635-1706)
Sleeve, mate inter Galliam et Angliam, Britannicus Oceanus.
266Hofmann Iohann Iacob, Lexicon Universale, 100; 347 (auctor 1635-1706)
het Canael et Canale, mare inter Galliam et Angliam, Britannicus Oceanus, Mare Britaunicum.
267Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0122A (auctor -1158)
CAP. V. - De forma terrae. - Terram esse rotundam. Circuitus terrae. Terra mundi centrum. Terra nullis fulcris sustentatur. Oceanus ambit terram. Venae aquarum et fontium
268Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0123C (auctor -1158)
CAP. XI. - De India. - India unde dicta. Mons Caucasus. Indiae termini. Indicus Oceanus. Insula duas aestates, et duas hiemes uno anno habens, omnique tempore virens. Mons Caspius. Mare Caspium. Gog, Magog, Garmani, Orestae, Coatrae, Pygmaei. Piper album. Macrobii, Agroctae, Bragmani. Qui parentes mactant. Qui pisces crudos comedunt.
269Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0123C (auctor -1158)
Hoc India ab occidente clauditur, et ab hoc Indicus oceanus dicitur.
270Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0131B (auctor -1158)
Deinde est maximus Oceanus, qui solis calore dicitur fervere ut cacabus.
271Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0133D (auctor -1158)
Oceanus dicitur, quasi ocior annis, vel quasi zonarum limbus.
272Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0134D (auctor -1158)
Oceanus fluviorum occursu non augetur, quia fluenta dulcia partim salsis vadis consumuntur, vel ventis, vel vapore solis abripiuntur, partim per occultos meatus in suos amnes revertuntur.
273Honorius Augustodunensis, Gemma animae, 172, 0612A (auctor -1158)
Arcus super coronam curvatur, eo quod Oceanus mundum dividere narratur.
274Honorius Augustodunensis, Hexaemeron, 172, 0256B (auctor -1158)
Qui locus oceanus appellatur, et terra prius limosa arescens, apta germinibus reddebatur.
275Horatius Flaccus, Carmina, 4, 14; 6 (auctor 65BC-8BC)
te fontium qui celat origines Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis obstrepit Oceanus Britannis, te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri conpositis venerantur armis.
276Horatius Flaccus, Epodes, 16; 10 (auctor 65BC-8BC)
nos manet Oceanus circum vagus: arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
277Hrothsuita Gandersheimensis, Carmen de gestis Oddonis I, 137, 1155A (auctor 935-973)
Cui rex gratiolae coeli munuscula tantae Contulit, ut digne cunctis celeberrimus ipse Gestorum reges fama praecelleret omnes, Oceanus refluis quos iam circumfluit undis.
278Hrothsuita Gandersheimensis, Passio S. Pelagii, 137, 1096D (auctor 935-973)
Tandem, nempe dolo cunctis iam forte retecto, Affatur proceres praedivitis urbis heriles, Talia pestifero latrando verbula rostro: Non latet, imperio reges succumbere nostro, Vivere nostrarum nec non moderamine legum, Omnes Oceanus gentes quas circuit altus.
279Hrotsvita Gandeshemensis, Gesta Oddonis, 201; 41 (auctor 935-974)
Cui rex gratiolae caeli munuscula tantae Contulit, ut digne cunctis celeberrimus ipse Gestorum reges fama praecelleret omnes, Oceanus refluis quos iam circumfluit undis.
280Hrotsvita Gandeshemensis, Hagiographica, 52; 17 (auctor 935-974)
Tandem nempe dolo cunctis iam forte retecto Affatur proceres praedivitis urbis heriles, Talia pestifero latrando verbula rostro: 'Non latet, imperio reges succumbere nostro, Vivere nostrarum necnon moderamine legum Omnes, oceanus gentes quas circuit altus.
281Incertus 089, Epistola, 89, 0303
Non comparent curricula Cursum servantis sedulo Septem latet lampadibus Pleiadis pulchra copula Haec conscendunt per aethera Tunc pari lance limpida Zodiacus cum caetera Quem Mazaroth reperimus Dissenis cum sideribus Nec radiabat rutilus Quia nubes nigerrima Attamen flagrant fulmina Quando pallentem pendula Quarum natura nubibus Nec non marina caerula Qua ruit irruptio Per pelagi itinera Cum bullis et brumalibus Oceanus cum molibus Pulsabat promontoria, Sic turgescebat trucibus Infligendo fluminibus Quid dicam de ingentibus Quae nullus nequet numero En multa in miraculo Clara Christi clementia Cum grata gallicinia Suscitarent sonantibus Tum binis stantes classibus, Matutinam melodiam En statim fulcra, flamine, Tigna tota cum trabibus Vacillabant ab omnibus In tantis tempestatibus Nostra pavent praecordia Quando cernebant lumina Horrisonis fragoribus Tum tandem cursu caterva Portum petit Basilicae Sic pelluntur pericula Ab Atlantis prosapia.
282Incertus 177, Excerptiones allegoricae, 177, 0213A
Hanc ab oriente iuga Alpium tuentur, ab occidente Oceanus includit.
283Ioannes diaconus Hymonides, Vita S. Gregorii Magni, 75, 0102C (auctor c.825-880)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
284Ioannes Scotus Erigena, Versus, 122, 1238B (auctor 810-877)
Luna et Mercurius et Lucifer sol Mars Φοίβη καὶ Στίλβων καὶ Φῶς καὶ Ἥλιος, Ἄρης, Iovis et Saturni summi circum plagas pruina Φαέθων καί Φαίνονος ἄκρου περὶ κλίματα πάχνη, deinde mundi medium oceanus immensurabilis salum Ἑξῆς τοῦ κόσμου κέντρον Θέτις ἄσχετος ἅλας.
285Iohannes Kepler, Somnium, notae, 156; 1 (opus 1608)
Oceanus Brasilianus, Atlanticus, Deucaledonius, Glacialis, tendens in fretum Anian exiensque in oceanum Iaponicum et Philippinarum, Moluccarumque et Salomoniarum.
286Iohannes Kepler, Somnium, notae, 165; 1 (opus 1608)
Oceanus uterque, ex falsa scilicet hypothesi.
287Iordanes, De origine actibusque Getarum, 1, 7; 5 (auctor fl.c.550)
Habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas et pene cunctis ob frequentiam euntium et redeuntium notas.
288Iordanes, De origine actibusque Getarum, 3, 16; 3 (auctor fl.c.550)
De qua et Pomponius Mela in maris sinu Codano positam refert, cuius ripas influit Oceanus.
289Iordanes, Getica, 53; 11 (auctor fl.c.550)
habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas et pene cunctis ob frequentiam euntium et redeuntium notas.
290Iordanes, Getica, 53; 34 (auctor fl.c.550)
de qua et Pomponius Mela in maris sinu Codano positam refert), cuius ripas influit Oceanus.
291Iordanus Lemoviclensis, De origine et rebus gestis Gothorum, 69, 1251C
Habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas, et pene cunctas ob frequentiam euntium et redeuntium notas.
292Iordanus Lemoviclensis, De origine et rebus gestis Gothorum, 69, 1253C
De hac enim in secundo sui operis libro Claudius Ptolemaeus orbis terrae descriptor egregius meminit, dicens: Est in Oceani arctoo salo posita insula magna, nomine Scanzia, in modum folii cedri [al., citri], lateribus pandis post longum ductum concludens se; eius ripas influit Oceanus.
293Isidorus Hispalensis, De natura rerum, 83, 1011B (auctor 565-636)
1. Cur Oceanus in se reciprocis aestibus revertatur, quidam aiunt in profundis Oceani esse quosdam ventorum spiritus, veluti mundi nares per quas emissi anhelitus, vel retracti alterno accessu recessuque, nunc evaporante spiritu efflent maria, nunc retrahente reducant.
294Isidorus Hispalensis, De natura rerum, 83, 1012A (auctor 565-636)
Quod etiam Clemens discipulus apostolorum visus est indicare, cum dicit: Oceanus intransmeabilis est, et hi qui ultra eum sunt mundi.
295Isidorus Hispalensis, De natura rerum, 83, 1013C (auctor 565-636)
1. In Pratis Tranquillus sic asserit dicens: Externum mare Oceanus est, internum, quod ex Oceano fluit, superum, et inferum, quibus Italia alluitur.
296Isidorus Hispalensis, De natura rerum, 83, 1016C (auctor 565-636)
Oceanus autem regione circumductionis sphaerae profusus, prope totius orbis alluit fines.
297Isidorus Hispalensis, De ordine creaturarum, 83, 0936B (auctor 565-636)
Quantam vero concordantiam cum lunae cursibus inundatione et recessu Oceanus habeat, intuentibus diligenterque animadvertentibus perspicue patet, qui quotidie ad terram bis venire ac recedere per horas viginti quatuor indesinenter videtur, cuius cursus tota convenientia in ledonis et malinae divisus vicissitudines partiatur.
298Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0112D (auctor 565-636)
Ab animali ad inanimale, ut: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit Oceanus, et flumina crinibus errant.
299Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0422B (auctor 565-636)
Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus Oceanus.
300Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0483D (auctor 565-636)
Oceanus, quasi κυάνεος: iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit, atque recedit.
301Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0495D (auctor 565-636)
Undique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines.
302Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0501A (auctor 565-636)
Postea vero minor effecta, a dextra Orientis parte, qua oceanus Sericus tenditur usque ad mare Caspium, quod est ad Occasum; dehinc a Meridie usque ad Caucasi iugum deducta est; cui subiacet Hyrcania, ab Occasu habens pariter gentes multas propter terrarum infecunditatem late vagantes.
303Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0508C (auctor 565-636)
Hanc ab Oriente Alpium iuga tuentur, ab Occasu Oceanus includit, a Meridie praerupta Pyrenaei, a Septentrione Rheni fluenta, atque Germania, cuius initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi, ac pabulosa ad usum animantium apta, fluminibus quoque, et fontibus irrigua, perfusa duobus magnis Rheno, et Rhodano fluviis.
304Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0514B (auctor 565-636)
12. Taprobana insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus.
305Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 1, 37, 4; 12 (auctor 565-636)
Ab animali ad inanimale, ut: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti cincta salo resonant, magnus cui perpete mento profluit Oceanus, et flumina crinibus errant.
306Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 11, 3, 26; 60 (auctor 565-636)
Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus oceanus.
307Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 13, 15, 3; 3 (auctor 565-636)
[Sive a celeritate, eo quod ocius currat.] Item quia ut caelum purpureo colore nitet: oceanus quasi κυάνεος.
308Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 14, 2, 3; 3 (auctor 565-636)
Undique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines.
309Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 14, 3, 31; 83 (auctor 565-636)
Postea vero minor effecta, a dextra orientis parte, qua Oceanus Sericus tenditur, usque ad mare Caspium, quod est ad occasum; dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas, propter terrarum infecunditatem late vagantes.
310Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 14, 4, 25; 85 (auctor 565-636)
Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania; cuius initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi ac pabulosa et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus rigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluviis.
311Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 14, 6, 12; 28 (auctor 565-636)
Taprobane insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta viginti quinque milia stadiorum.
312Iulianus Toletanus, Iuliani Toletani ars, p. 203, l. 34 (auctor c.680)
item ut: tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti cincta salo resonant, magnus cui perpete mento profluit Oceanus et flumina crinibus errant; mentum enim, tempora et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines.
313Iulius Firmicus Maternus, Mathesis, I, pr; 8 (auctor fl.337)
Cetera etiam omnia mecum recolens et requirens quae tibi a primo aetatis gradu et Atticae et Romanae litterae de admirabilibus prouinciae Siciliae tradiderunt, ad ultimum ad Archimedis sphaeram sermonis atque orationis tuae ordinem transtulisti, ostendens mihi diuini ingenii tui prudentiam atque doctrinam, quid nouem illi globi, quid quinque zonae quae diuerso naturarum genere colorantur, quid duodecim facerent signa; quid quinque stellarum sempiternus error operetur, quid Solis cotidiani cursus annuique reditus, quid Lunae uelox motus assiduaque luminis uel augmenta uel damna; quantis etiam conuersionibus maior ille quem ferunt perficeretur Annus qui quinque has stellas, Lunam etiam et Solem, locis suis originibusque restituit, qui mille et quadringentorum et sexaginta et unius anni circuitu terminatur; quae ratio Orbem Lacteum faciat, quae defectionem Solis ac Lunae; cur septentriones numquam caeli rotata uertigo ad occidentem transferat orientique restituat; quae sit Aquiloni pars terrae, quae uero Austro subiecta; quae ratio terram ipsam in media parte compositam librata aequabilitatis moderatione suspendat; quatenus Oceanus, quod quidam Atlanticum aiunt mare, terrae spatium in modum insulae undarum suarum circumfusione concludat.
314Iulius Firmicus Maternus, Mathesis, 1, pro.; 6 (auctor fl.337)
Cetera etiam omnia mecum recolens et requirens, quae tibi a primo aetatis gradu et Atticae et Romanae litterae de admirabilibus provinciae Siciliae tradiderunt, ad ultimum ad Archimedis sphaeram sermonis atque orationis tuae ordinem transtulisti ostendens mihi divini ingenii tui prudentiam atque doctrinam: quid novem illi globi, quid quinque zonae, quae diverso naturarum genere colorantur, quid duodecim facerent signa, quid quinque stellarum sempiternus error operetur, quid Solis cotidiani cursus annuique reditus, quid Lunae velox motus assiduaque luminis vel augmenta vel damna, quantis etiam conversionibus maior ille quem ferunt perficeretur annus, qui quinque has stellas, Lunam etiam et Solem locis suis originibusque restituit, qui mille et quadringentorum et sexaginta et unius anni circuitu terminatur; quae ratio orbem lacteum faciat, quae defectionem Solis ac Lunae; cur septentriones numquam caeli rotata vertigo ad occidentem transferat orientique restituat; quae sit aquiloni pars terrae, quae vero austro subiecta; quae ratio terram ipsam in media parte positam librata aequabilitatis moderatione suspendat; quatenus Oceanus, quod quidam Atlanticum aiunt mare, terrae spatium in modum insulae undarum suarum circumfusione concludat.
315Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 2; 1 (auctor fl.c.350)
Ergo oceanus orientalis haec maria habet: mare Caspium mare Persicum mare Tiberiadem mare Asphaltites, hoc est mare Mortuum mare Rubrum mare Arabicum, quem sinum Arabicum dicunt mare Carpathium.
316Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 15; 1 (auctor fl.c.350)
Oceanus occidentalis haec maria habet.
317Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 17; 1 (auctor fl.c.350)
Montes quos habet oceanus occidentalis.
318Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 18; 1 (auctor fl.c.350)
Prouincias quas habeat oceanus occidentalis.
319Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 19; 1 (auctor fl.c.350)
Quae oppida in prouinciis suis habeat oceanus occidentalis.
320Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 26; 1 (auctor fl.c.350)
Quas gentes oceanus occidentalis habeat.
321Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 28; 1 (auctor fl.c.350)
Oceanus septentrionalis quae maria habeat.
322Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 30; 1 (auctor fl.c.350)
Montes quos habeat oceanus septentrionalis.
323Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 31; 1 (auctor fl.c.350)
Oceanus septentrionalis quas prouincias habeat.
324Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 32; 1 (auctor fl.c.350)
Quae oppida in prouinciis suis habeat oceanus septentrionalis.
325Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 40; 1 (auctor fl.c.350)
Quae maria oceanus meridianus habeat.
326Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 48; 1 (auctor fl.c.350)
Oceanus meridianus quas gentes habeat.
327Iulius Honorius, Cosmographia, p2, 49; 1 (auctor fl.c.350)
QVATTVOR OCEANORVM CONTINENTIA EXPLICIT INCIPIVNT EXCEPTORVM HAEC. Oceanus orientalis maria habet VII insulas XI montes VIII prouincias VII oppida LXI flumina XVII gentes XXVII. Oceanus occidentalis maria habet VIIII insulas VII montes VI prouincias XX oppida LIII flumina XII gentes XXIII. Oceanus septentrionalis maria habet VII insulas XXIIII montes XII prouincias XVI oppida XLVIII flumina XX gentes XXI. Oceanus meridianus maria habet II insulas VIIII montes IIII prouincias XII oppida LVI flumina VI gentes XVIIII.
328Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, II, 479; 5 (auctor fl.c.450)
QVA VI MARIA. Alii dicunt, quia disruptis obicibus, idest Calpe et Atlante, montibus Hispaniae et Mauretaniae Oceanus inmittitur.
329Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 48; 3 (auctor c.482-565)
seius Oceanus antequam impleret annos, defunctus est: nunc Mallius Seneca, qui se auunculum Seii Oceani dicit, proximitatis nomine haec bona petit, Maximus autem trierarchus sibi ea uindicat ideo, quia defunctus est is cui restituere iussus erat.
330Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 48; 5 (auctor c.482-565)
respondi: si Seius Oceanus, cui fideicommissa hereditas ex testamento Seii Saturnini, cum annos sedecim haberet, a Ualerio Maximo fiduciario herede restitui debeat, priusquam praefinitum tempus aetatis impleret, decessit, fiduciaria hereditas ad eum pertinet, ad quem cetera bona Oceani pertinuerint, quoniam dies fideicommissi uiuo Oceano cessit, scilicet si prorogando tempus solutionis tutelam magis heredi fiduciario permississe, quam incertum diem fideicommissi constituisse uideatur.
331Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 2, 95; 20 (opus 1538)
Nec se mirentur peregrina per aequora pisces, Oceanus tantas dissimuletque feras.
332Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 2, 95; 21 (opus 1538)
Quicquid habent Indi, libycaeque per aequora Syrtes, Quicquid et Oceanus, proxima donat aqua.
333Leon Battista Alberti, Apologi centum, 13; 2 (auctor 1404-1472)
"Veni - inquit Oceanus - non enim impediam quominus tua, ut voles, recuperes".
334Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 207; 23 (auctor 1547-1606)
Mare istud reperere vastum, aquam eiusdem coloris, cuius Oceanus: et versus manum dextram deflectentes ad ostium fluminis Oby appulere; et regionem palustrem similemque Hollandiae reperere: unde et Holland appellavere.
335Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 342, 12; 12 (auctor 1547-1606)
XXV. Hinc terra et hostis, hinc auctus Oceanus militari iactantia compararentur.
336Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 331; 24 (auctor 1547-1606)
Si mitius agere velis mecum (tantus quippe doctrinae oceanus manipulum ex te, aut urnam aquae limpidae hauriri non sentis) nec defugere possum hanc confessionem, nec defugiam unquam, et honori mihi duco, .
337Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 472; 83 (auctor 1547-1606)
Oceanus hic Atlanticus est, qui Hispaniam alluit.
338Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 472; 86 (auctor 1547-1606)
Hispanis Versu 22. - - Cunabula fovit Oceanus.
339Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 120; 48 (auctor 1547-1606)
V. vers. 395. Ceu pater Oceanus, cum saevior aethere Calpen Herculeam ferit, atque exesi in viscera montis Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.
340Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 120; 52 (auctor 1547-1606)
Aequore Calpen ferit Oceanus.
341Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 120; 56 (auctor 1547-1606)
Quantilli negotii Modio aut Carrioni erat scribere, Ceu pater Oceanus cum saeva Tethye Calpen Herculeam ferit?
342Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 120; 58 (auctor 1547-1606)
Tethys et Oceanus infinitis, ut nosti, locis apud poetas iunguntur.
343Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 495; 60 (auctor 1547-1606)
Velut furorem civicum castigaret Oceanus, utramque classem naufragio cecidit.
344Lucanus, Pharsalia, 1, 396; 4 (auctor 39–65)
Quaque iacet litus dubium, quod terra fretumque indicat alternis vicibus, cum funditur ingens Oceanus, vel cum refugis se fluctibus aufert.
345Lucanus, Pharsalia, 10, 194; 10 (auctor 39–65)
Hunc ubi pars coeli tenuit, qua mixta Leonis Sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes Exerit, et varii mutator circulus anni Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili Ora latent: quae cum dominus percussit aquarum Igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto Exit, ut Oceanus lunaribus incrementis Iussus adest, auctusque suos non ante coarctat, Quam nos aestivas a sole receperit horas.
346Ludvig Holberg, Nicolai Klimii Iter Subterraneum, 10, 10; 2 (opus 1754)
Tempore eodem, quo in has terras delatus sum, tumida ubique erant maria, ob viciniam planetae Nazar: nam sicuti apud nos aestus oceani cum curriculo lunae congruit, ita firmamenti huius oceanus, quasi planetae Nazaris comes, cum eo simul senescit, adolescitque.
347Luisini Francesco, Carmina, 1, 1; 6 (auctor 1524-1568)
Clauserat Augustus pacati limina Iani Segnia tranquillo diffundens otia mundo, Quali Saturno perhibent regnante fuisse In terris, prius aetherio quam pulsus Olympo Hospes ad Ausonii fugisset moenia Iani Arma timens Nati, placido sic orbe Quirinus Describi late gentes pater imperat omnes, Quas vagus Oceanus spatioso gurgite cingit, Describi sese curant quibus alta parantur Tunc duo solstitia, in primo sol Ariete lucet Cum tepidus, cumque in primam fert lumina libram Et quibus ima duo in primis Cancrique Caprique Cum sol inspicitur punctis variabilis aestu.
348Luisini Francesco, Carmina, 1, 8; 2 (auctor 1524-1568)
Horruit extremus Cimber, quosque alluit omnes Oceanus vasto gurgite Theutonicus, Quique bibunt magni glacialia flumina Rheni Et quos vindelicis circuit Aenus aquis.
349Macrobius Theodosius, In somnium Scipionis commentarii, p2, 6; 127 (auctor c.420)
Oceanus quoque in incremento suo hunc numerum tenet.
350Macrobius Theodosius, In somnium Scipionis commentarii, p3, 9; 15 (auctor c.420)
Item quia omnis terra, in qua et Oceanus est, ad quemuis caelestem circulum quasi centron puncti obtinet locum, necessario de Oceano adiecit: «qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides».
351Macrobius Theodosius, Saturnalia, p1, 23; 3 (auctor c.420)
Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit Oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem umore nutriri.
352Mamertinus, Panegyricus dictus Maximiano et Diocletiano (Treueris ante 289 AD), 10, 12; 9 (auctor fl.c.291)
Ecce autem subito, cum iam deduci liburnas oporteret, tibi uberes fontes Terra submisit, tibi largos imbres Iuppiter fudit, tibi totis fluminum alveis [Oceanus] redundavit Oceanus.
353Mamertinus, Panegyricus dictus Treueris? a. 291 p. Chr. – Genethliacus Maximiani Augusti, 11, 6; 10 (auctor fl.c.291)
Vobis Rhenus et Hister et Nilus et cum gemino Tigris Euphrate et uterque qua solem accipit ac reddit Oceanus et quidquid est inter ista terrarum et fluminum et litorum, tam facili sunt aequanimitate communia quam sibi gaudent esse communem oculi diem.
354Manilius, Astronomica, 4; 208 (auctor fl.14)
altera sub medium solem duo bella perinde intulit Oceanus terris.
355Manilius, Astronomica, 4; 248 (auctor fl.14)
concutitur tellus validis compagibus haerens subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso et vomit Oceanus pontum sitiensque resorbet nec sese ipse capit.
356Mantovano Battista, Exhortatio ad reges christianos, 1, 3; 29 (auctor 1447-1516)
Amplissima cerne Regna Svevorum, quae Vistula claudit, et ingens Oceanus, Vada Danubii, confinia gentes Tot complexa, sinu immenso excurrentia longe.
357Martialis, Epigrammata, 3, 95; 5 (auctor 40-c.103)
Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
358Martialis, Epigrammata, 6, 9; 1 (auctor 40-c.103)
In Pompeiano dormis, Laevine, theatro: Et quereris, si te suscitat Oceanus?
359Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, VI, 603; 1 (auctor fl.c.450)
Nam utique terra duas sibi partes hemicycliorum quadam diuersitate dispescit; id est, unam habet supernatem, quam nos habitamus et ambit Oceanus, et aliam infernatem.
360Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, VI, 617; 1 (auctor fl.c.450)
Rotunditatis autem ipsius extima circumfusus ambit Oceanus, sicut nauigatus undique comprobatur; nam a Gadibus per Hispaniae Galliarumque flexum occidentalis plaga omnis hodieque nauigatur.
361Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, VI, 620; 2 (auctor fl.c.450)
Ab ipsis itaque columnis Herculis, quae in Gaditano sunt litore consecratae, usque in Arabicum sinum meridianus omnis permeatur Oceanus, sicut plurimis asseueratur exemplis.
362Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, VI, 629; 2 (auctor fl.c.450)
Nam ab eius ambitu inchoat mare Gallicum et facies septentrionalis Oceani, Atlanticus uero et occiduus terminatur Oceanus, qui tum Hispaniae limitatur excursibus.
363Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 603; 1 (auctor fl.c.450)
nam utique terra duas sibi partes hemicycliorum quadam diversitate dispescit; id est, unam habet supernatem, quam nos habitamus et ambit Oceanus, et aliam infernatem.
364Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 617; 1 (auctor fl.c.450)
Rotunditatis autem ipsius extima circumfusus ambit Oceanus, sicut navigatus undique comprobatur; nam a Gadibus per Hispaniae Galliarumque flexum occidentalis plaga omnis hodieque navigatur.
365Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 620; 2 (auctor fl.c.450)
ab ipsis itaque columnis Herculis, quae in Gaditano sunt litore consecratae, usque in Arabicum sinum meridianus omnis permeatur Oceanus, sicut plurimis asseveratur exemplis;
366Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 629; 2 (auctor fl.c.450)
nam ab eius ambitu inchoat mare Gallicum et facies septentrionalis Oceani, Atlanticus vero et occiduus terminatur Oceanus, qui tum Hispaniae limitatur excursibus.
367Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1a, 1; 17 (auctor 1606-1681)
quod cum modo conglobatis, modo fuse ornateque diductis argumentis, praestet, tamquam Oceanus quidam fertur, in quam artes ceterae, ut flumina, influant Grammatica purum confert perspicuumque sermonem.
368Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1a, 25; 31 (auctor 1606-1681)
quis Oceanus tot montibus, quis Euripus tot flexibus, quae Aetna tot incendiis iactatur?
369Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 2a, 25, 4; 65 (auctor 1606-1681)
(quae si fuit, fuit animal unum) oceanus medius fidius vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas, tam cito absorhere potuisse.
370Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 2, 3, 1; 37 (auctor 1606-1681)
OCEANUS cum curru statuitur, quem quatuor balenae trahant.
371Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 2, 10; 214 (auctor 1606-1681)
Danubium in se exundantem Oceanus aliquando interrogabat: quando illo suo influxu cessaturus esset.
372Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 3, 1; 86 (auctor 1606-1681)
asserit: equites planos sibi aequalesque campos deposcere, qualis sit oceanus cerulaeus, malim enim per caeruleum colorem Iovi proprium, et per sanguineum Marti, haec sibi Numina Romanos ad bellum propitia conciliare voluisse.
373Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 4, 7; 1 (auctor 1606-1681)
REs diversas, figuratae iconographiae idoneas, per libros superiores velut fontes, aperuimus, neglectis fere rerum gestarum exemplis: tum quod illae velut ingens quidam oceanus passim orbem librosque occupent; tum quod minorem ceteris plerisque gratiam ad rem emblematicam afferant.
374Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 7, 15; 116 (auctor 1606-1681)
Quod navi oceanus, hoc mundus Homini.
375Matthaeus Vindocinensis, Paraphrasis metrica in librum Tobiae, 205, 0929 (auctor 1175-1200)
Quis enim nescit quae primus legislator et oceanus theologiae Moses dixerit ac scripserit?
376Melanchthon Philippus, Epigrammatum libri sex, 3, 52; 2 (auctor 1497-1560)
Aeriaeque Alpes immotum limes ad austrum, Balticus id Boream terminat Oceanus.
377Michaelis Hospitalis, Carmina, 4, 3; 33 (auctor 1505-1573)
Respice quantum Terrarum ditione tenes, quas finibus urbes Ille tuis, quae rura vel agros addidit; omnis Oceanus tibi servit et omnis ripa Mosellae Proxima Treveris Germanique hospita Rheni.
378Molza Francesco Maria, Carmina, 1, 4; 1 (auctor 1489-1544)
Excitet oceanus quicquid pater alluit undis, Et totum pubes te tua Rhene bibat, Non minus Italiae stabit decus, ignea dum vis E Cursi docto fulminis ore cadet: Sic Iovis immoto consurgens robore quercus Contemnit Boreas, debilitatque Notos.
379Molza Francesco Maria, Varia, 1, 117; 4 (auctor 1489-1544)
Hinc flammas praebet coniux, hinc Marspiter enses, Hinc rabiem qui te protulit Oceanus.
380Mussato Albertino, Ecerinis, 1; 130 (auctor 1261-1329)
Restat michi Vincenda triplex Gallia et sero videns Pars occidentis usque quo oceanus diem Absorbet.
381Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p3, 1, 1; 1
Ophion, uel secundum philosophos, Oceanus, qui et Nereus, de maiore Thetide genuit Caelium.
382Nicolaus Claraevallensis, Epistolae Nicolai Clarevallensis, 196, 1650A (auctor fl.1160)
Locorum enim vel temporis incommoda verus amor ignorat, quia affectus in eo principatur qui semper sui iuris est, charitas enim amplectitur quidquid Oceanus, et in sacrario dilectionis neminem nobis patitur non esse praesentem, in ista et cum ista vivit in spiritu meo spiritus tuus bonus, et dum affectum tuum recolo, cor meum et caro mea exsultant in Deum vivum.
383Orientius, Commonitorium [CSEL], 1; 30 (auctor fl. 440)
ecce tibi caelum pendet, tibi terra recedit, aera librantur, fluctuat oceanus: 115 noctes atque dies succedunt mensibus anni, sol splendet, lucent sidera, luna rubet.
384Orientius, Commonitorium, 61, 0980B
Ecce tibi coelum pendet, tibi terra recedit, Aera librantur, fluctuat oceanus: Noctibus atque dies succedunt, mensibus anni, Sol splendet, lucent sidera, luna rubet.
385Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 12, 77; 123 (auctor 1554-1606)
Cingit eam ab oriente, meridieque Oceanus, ab occidente spectat Indiam, a septentrionibus muro latissimo, ac propemodum infinito Scythae, Tartarive determinant.
386Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 1, 117; 8 (auctor 1554-1606)
Celebrabantur olim, hodieque gloriam obtinent, quae inter Cartheiam, et Gades sitae sunt, in ditione Methymnae Sidoniae Ducis, sub fauces Herculei freti, qua Gaditanus Oceanus cum interno mari miscetur.
387Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 4, 306; 21 (auctor 1554-1606)
In huius peninsulae, qua meridianam Americam contineri dicimus, latere, eo quod solem Orientem spectat, et Africae obiacet, Brasilia sita est: in aduerso occiduo, quod nullo terrarum interpositu Oceanus meridianus excipit, Peruuia iacet.
388Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 7, 150; 160 (auctor 1554-1606)
Sed coactum in Hispanicam Insulam secedere, tandiu tenuit, circum egitque, velut iratus Oceanus; donec ferro conficiendum importunitati Haereticorum obiecit, cum paulo ante ad Insulam Materiam ab redeuntibus ex India nauibus cognouisset, Ferdinandum Vasconcellum filium in obsidione Goana Mahometanorum telis extinctum.
389Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 7; 1 (auctor 385-420)
Europae in Hispania occidentalis oceanus termino est, maxime ubi apud Gades insulas Herculis columnae uisuntur et Tyrrheni maris faucibus oceani aestus inmittitur.
390Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 13; 1 (auctor 385-420)
ASIA ad mediam frontem orientis habet in oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a sinistra promunturium Caligardamana, cui subiacet ad Eurum insula Taprobane, ex qua oceanus Indicus uocari incipit;
391Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 14; 1 (auctor 385-420)
a dextra habet Imaui montis — ubi Caucasus deficit — promunturium Samarae, cui ad aquilonem subiacent ostia fluminis Ottorogorrae, ex quo oceanus Sericus appellatur.
392Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 34; 1 (auctor 385-420)
cui est a septentrione sinus Arabicus, a meridie oceanus.
393Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 47; 1 (auctor 385-420)
igitur a monte Imauo hoc est ab imo Caucaso et dextra orientis par qua oceanus Sericus tenditur, usque ad promunturium Boreum et flumen Boreum, inde tenus Scythico mari quod est a septentrione, usque ad mare Caspium quod est ab occasu, et usque ad extentum Caucasi iugum quod est ad meridiem, Hyrcanorum et Scytharum gentes sunt XLII, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes.
394Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 75; 1 (auctor 385-420)
Et quoniam oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam uocant, quae in auersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breuiter explicabuntur.
395Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 1, 2, 89; 1 (auctor 385-420)
huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae — contra quos insula Calypso est — a meridie Aethiopicus oceanus.
396Orosius, Historiae, 31, 0674A (auctor 385-420)
Europae in Hispania occidentalis oceanus terminus est, maxime ubi apud Gades insulas Herculis columnae visuntur, et Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus immittitur.
397Orosius, Historiae, 31, 0676A (auctor 385-420)
Asia ad mediam frontem orientis habet in Oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a sinistra promontorium Caligardamna, cui subiacet ad Eurum insula Taprobane: e qua oceanus Indicus vocari incipit, a dextra habet Imai montes, ubi Caucasus deficit, promontorium Samaram: cui ad aquilonem subiacent ostia fluminis Octorogorrae: ex quo oceanus Sericus appellatur.
398Orosius, Historiae, 31, 0681A (auctor 385-420)
Aegyptus superior in orientem per longum extenditur, cui est a septentrione sinus Arabicus, a meridie Oceanus.
399Orosius, Historiae, 31, 0685A (auctor 385-420)
Igitur a monte Imao, hoc est, ab imo Caucaso, et dextra orientis parte, qua oceanus Sericus tenditur, usque ad promontorium Boreum et flumen Boreum, inde tenus Scythico mari, quod est a septentrione, usque ad mare Caspium, quod est ab occasu, et usque ad extentum Caucasi iugum, quod est ad meridiem, Hyrcanorum et Scytharum gentes sunt quadraginta duae, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes.
400Orosius, Historiae, 31, 0689B (auctor 385-420)
Et quoniam Oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam vocant, quae in aversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breviter explicabuntur.
401Orosius, Historiae, 31, 0693A (auctor 385-420)
Huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes maiores et Troglodytae, contra quos insula Calypso est: a meridie Aethiopicus oceanus.
402Ovidius Naso, Fasti, 4; 369 (auctor 43BC-17)
" tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui coepit Calliopea chori: "duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis, hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.
403Ovidius Naso, Metamorphoses, 9, 418; 42 (auctor 43BC-17)
— di nempe suas habuere sorores: Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
404Pacatus Drepanius, Panegyricus Theodosio dictus, 13, 0502C
Nam cum intra ipsum volutantur omnia, et ut ille, qui cuncta ambit oceanus, quas suggerit aquas terris recipit e terris, ita quidquid in cives manat a principe redundat in principem; et rei et famae bene consulit munificus imperator.
405Palingenio Stellato Marcello, Zodiacus vitae, 10; 22 (auctor c.1500-1543)
Coelum est Oceanus, rerum pater; astra, sorores Sunt nymphae; omne bonum in terras delabitur inde Esse igitur sapiens et felix nemo potest, qui Nascitur aduerso coelo stellisque sinistris.
406Panegyrici, Panegyricus dictus Constantino imperatori (Treueris ante 310 AD), 6, 5; 5 (opus c.31o)
ad quam ita quieto mari navigavit ut Oceanus ille tanto vectore stupefactus caruisse suis motibus videretur, ita pervectus ut non comitata illum sit sed praestolata victoria.
407Panegyrici, Panegyricus dictus Constantio Caesari (Treueris ante 297-8), 8, 6; 4 (opus c.297)
Quid erit mirum si qua murorum aut arieti non cesserit firmitas aut machinas despexerit altitudo, cum Oceanus ille tanto libratus impetu, tanta mole consurgens, sive ulterioribus, ut ferunt, terris repulsus sive anhelitu quem respirat evectus seu quacumque alia ratione motus, numquam tua, Caesar, claustra perfregerit neque omnino convellerit tot dierum ac noctium receptu recursuque?
408Panegyrici, Panegyricus dictus Constantio Caesari (Treueris ante 297-8), 8, 17; 4 (opus c.297)
Confecisti, inquam, bellum, Caesar invicte, quod cunctis impendere provinciis videbatur, tamque late vagari et flagrare poterat quam late omnis Oceanus et Mediterranei sinus adluunt.
409Panegyrici, Panegyricus dictus Maximiano et Constantino (Treueris? ante 307 AD), 7, 7; 6 (opus c.307)
Vt enim ille qui omnes aquas caelo et terris praebet Oceanus semper tamen in motibus suis totus est, ita tu potes imperium, Maximiane, donare, non potes non habere.
410Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, p0; 55 (auctor 1434-1472)
Mene adiuturos ausim sperare Britannos, Quos procul extremus submovet Oceanus?
411Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, DE, 32; 66 (auctor 1434-1472)
Quin ipse Oceanus, rerum genitalis origo, Qui certa ambitam, lege coercet, humum, Transilit per tot servatos saecula fines, Nec satis ora sibi quattuor esse putat; Per quae se possit mediis immittere terris, Sed passim ruptis ingruit obicibus, Non qualis refluo, Cimbros aut Santonas, aestu Territat, ad motus, menstrua luna, tuos, Verum quantus erat, cum sidera celsa petentes, Obruit impulsis montibus anguipedes.
412Paolini Alessandro, Carmina, 1, 35; 1 (auctor fl.ca.1530)
Occidit Adriacae nuper celeberrima turbae Irenae superis addita fama choris, Illa per omnes Irene notissima terras, Quascumque oceanus mollibus ambit aquis.
413Pascalis Ludovicus, Carmina, 4, 4; 3 (auctor c. 1500–1551)
Idem omnibus ardor, et idem Est animus, saevam Mahumeti excindere gentem, Et CHRISTI proferre fidem, qua magnus Hydaspes Fertur, et auriferis Ganges devolvitur undis Et qua stelliferi radices lambit Atlantis Oceanus, posuitque suas Tyrrinthius aras, Et qua perpetuis nivibus riget ultima Thile Parrhasiae damnata ferae, quaque accipit ortus Nilus ab ignotis ducens cunabula terris: Fallere nec spes tanta potest, hinc fasque piumque Et sincera fides, et (quod super omnia pollet) Ultores scelerum superi et Rhamnusia virgo, Quae poscit meritas pro rupto foedere poenas, Inde nefas, inde impietas, rectique deumque Contemptus, tum mens tantae sibi conscia culpae.
414Pascalis Ludovicus, Carmina, 4, 6; 5 (auctor c. 1500–1551)
[iuberent] [carmen; primo, mundi creatio] Ille canebat, uti vasto circumdata ponto Arbitrio sit terra Dei, cui desuper aether [quam del. pro cui] Imminet; et variis coelum spectabile signis Assidua tantam foveat vertigine molem; Utque per immensae vacuos telluris hiatus Infundat se se maris impetus, et cava subter Antra; vagus quum se tumidos attolit in aestus Oceanus, non multimodae sic sydere lunae [seu pro non MS] Non alio cogente Deo, sed quod mare vastum [Siue pro Non MS] Internus vigor, ut reliquum genus omne animantum, Intus alat, seque immensos infundat in artus; Et certis spaciis aestu respiret anhelo, Alternetque vices, et nunc se fluctibus arctet, Nunc tumeat, lateque patentes obruat agros; Utque hinc ima cavae se se per viscera terrae Insinuans gustus paulatim linquat amaros, Et nova per varias emittat flumina partes.
415Paulinus Nolanus, Carmina [CSEL], 3a; 7 (auctor c.354–431)
nil rerum natura parit non iussa, tibique, principio, debent omnia principium: officium praebens obscuris luna tenebris et iussu claro sol radiare die, saecula saeclorum, menses dies annus et horae, quodue agimus cuncto tempore quoue agimus, angelicus populus, patriarchae et turba piorum, quam caelo asciuit religiosa fides, qua Romanus agit, saeuit qua barbarus orbis, infusus quicquid summouet oceanus,' quae nexis constant membris, quae membra recusant, uerbis respondent, indiga uocis hiant, quaeue metus cursu seruat uirtusue tuetur, antra tegunt, uoluunt flumina, penna leuat, unum discretis referunt tibi uocibus hymnum et quod non possunt explicuisse nolunt.
416Paulinus Nolanus, Carmina [CSEL], 32; 69 (auctor c.354–431)
claudit enim Oceanus terram, mare clauditur ipsa, axe sub aetherio medius concluditur aer.
417Paulinus Nolanus, Epistulae [CSEL], 18, 4; 2 (auctor c.354–431)
sicut terraZabulon quondam et Nephthalim, uia maris trans Iordanen Galilaeae, qui sedebant in regione umbrae mortis, lucem uiderunt magnam: ita et nunc terra Morinorum situ orbis extrema, quam barbaris fluctibus fremens tundit oceanus, gentium populus remotarum, qui sedebat in latebris uia maris harenosa extra Iordanem, antequam pinguescerent fines deserti in ea, orta sibi per tuam sanctitatem a domino luce gaudentes corda aspera Christo intrante posuerunt.
418Paulinus Nolanus, Epistolae, 61, 0238D (auctor c.354–431)
Sicut terra Zabulon quondam et Nephthalim, via maris trans Iordanem Galilaeae, et qui sedebant in regione umbrae mortis, lucem viderunt magnam : ita et nunc in terra Morinorum (V. not. 57) situ orbis extrema, quam barbaris fluctibus fremens tundit Oceanus, gentium populi remotarum, qui sedebant in latebris, via maris arenosa extra Iordanem, antequam pinguescerent fines deserti in ea, orta sibi per tuam sanctitatem a Domino luce gaudentes, corda aspera Christo intrante posuerunt ( id est deposuerunt).
419Paulinus Nolanus, Poemata, 61, 0706B (auctor c.354–431)
Claudit enim Oceanus terram; mare clauditur; ipse Axe sub aethereo medius concluditur aer.
420Paulus Alvarus Cordubensis, Epistolae, 121, 0484D (auctor 807-861)
Ipse abyssus scientiae et inadibilis oceanus Hieronymus, si hodie superesset, te plane respirare non sineret, sed spinis quibus contegeris enudaret; et quasi victor, ut solitus erat de omnibus triumphare, aut in suum te deduceret agmen, aut te semivivum in terras ultimas aspostaret; ac te philosophorum vel Iudaeorum gloriantem doctrinis ita deiiceret, ut solita constantia tibi illa verba cantaret: habesne ultra quo nervos loquacitatis tuae extendas?
421Paulus Vinfridus, Vita S. Gregorii Magni, 75, 0052A (auctor c.725-c.799)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos per divinam formidinem sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
422Petrus Cantor, Verbum abbreviatum, 205, 0274B (auctor -1197)
Lata ut Oceanus, quae sine errore omnia praecepta comprehendit, et sine labore custodit.
423Petrus Cantor, Verbum abbreviatum, 205, 0487C (auctor -1197)
In commune bona.] M. communiter bona. Ut Oceanus, quae sine.] Continuatur citatio ex B. Aug.
424Petrus Cluniacensis, Epistolae, 189, 0230C (auctor 1092-1156)
Et quamvis mutuum colloquium iter prolixum, et maxime mare interpositum, nobis invideat, non poterit tamen Oceanus minaci facie sua, saltem amicabilium litterarum baiulos impedire, nec truci fluctuum suorum terrore pacis praevios retardare.
425Petrus Damianus, De fluxa gloria mundi et despectione saeculi, 145, 0817B (auctor 1007-1072)
Caesar etiam, quem victoriae cupidum totus occiduus orbis satiare non poterat, cui velut quidam contradictionis obex, ut ita loquar, importunus et arrogans Oceanus obsistebat, cuius ora flammantia innumerabilium strages gentium non complebant, senatorios intra curiam gladios pertulit, a quibus utique viginti duabus plagis confossus interiit.
426Petrus Damianus, Epistulae; 1653 (auctor 1007-1072)
Cesar eciam, quem victoriae cupidum totus occiduus orbis saciare non poterat, cui velut quidam contradiccionis obex, ut ita loquar, inportunus et arrogans Oceanus obsistebat, cuius ora flammantia innumerabilium strages gencium non complebant, senatorios intra curiam gladios pertulit, a quibus utique viginti duabus plagis confossus interiit.
427Petrus Diaconus, De locis sanctis [CSEL], 11; 37 (auctor 1007-1150)
Mare autem rubrum non ob hoc habet nomen, quia rubra est aqua aut turbulenta, sed adeo est limpidus et perlustris et frigidus ac si mare Oceanus.
428Petrus Pictaviensis, Panegyricus, 189, 0053C (auctor c.1130-1215)
Hactenus Oceanus te noverat, atque tuarum Conscia virtutum Gallia sola fuit.
429Petrus Pictaviensis, Panegyricus, 189, 0056D (auctor c.1130-1215)
Ambo simul, domini et Patres, succurrite, quaeso, Ut pius, egregius, mitissimus, atque benignus, Cum peragrando sui longe lateque profusi Imperii terras, urbes, castra, oppida, villas, Nobilium procerum sese comitante senatu, Dignatus fuerit nostras invisere partes, Totaque quam gemino terrarum limite gentem Ultimus Oceanus Ligerinaque littora claudunt, Ingentes dederit pro tanto principe plausus, Ac populorum concurrentibus undique turbis, Quisque videre prior vultus properaverit illos, Qui desperatas faciunt hilarescere mentes, Qui tristes homini possunt dissolvere curas; Tunc mihi magnorum longe post terga virorum, Ignoti vulgi numerosa in plebe latenti, More suo sacram dignatus tendere dextram, Serve meus, dicat, accede, et alacrior esto.
430Plinius maior, Naturalis historia, 2, 65; 13 (opus c.78)
denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente?
431Plinius maior, Naturalis historia, 2, 67; 2 (opus c.78)
septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia.
432Plinius maior, Naturalis historia, 2, 68; 8 (opus c.78)
sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, ut quantum terrarum occupet?
433Plinius maior, Naturalis historia, 3, 1; 8 (opus c.78)
origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria inferiora diffunditur.
434Plinius maior, Naturalis historia, 3, 1; 20 (opus c.78)
oceanus a quo dictum est spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu terras, quaecunque venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit, Europam vel maxime recessibus crebris excavans, sed in quattuor praecipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo, ut dictum est, monte Locros, Bruttium usque promunturium, inmenso ambitu flectitur.
435Plinius maior, Naturalis historia, 4, 19; 5 (opus c.78)
Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus, inter Rhenum et Sequanam Britannicus, inter id et Pyrenaeum Gallicus.
436Plinius maior, Naturalis historia, 4, 22; 1 (opus c.78)
[114] septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus.
437Plinius maior, Naturalis historia, 9, 4; 5 (opus c.78)
Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belvas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.
438Plinius maior, Naturalis historia, 9, 30; 2 (opus c.78)
septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus.
439Plinius maior, Naturalis historia, 9, 54; 2 (opus c.78)
Indicus maxime has mittit oceanus inter illas belvas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus.
440Plinius maior, Naturalis historia, 13, 48; 1 (opus c.78)
[135] Nascuntur etiam in mari frutices arboresque — minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis.
441Plinius maior, Naturalis historia, 16, 1; 5 (opus c.78)
vasto ibi meatu bis dierum noctiumque singularum intervallis effusus in inmensum agitur oceanus, operiens aeternam rerum naturae controversiam dubiamque terrae [sit] an partem maris.
442Plinius maior, Naturalis historia, 36, 4; 74 (opus c.78)
in iis sunt Centauri Nymphas gerentes Arcesilae, Thespiades Cleomenis, Oceanus et Iuppiter Heniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Taurisci, non caelatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospitalis Papyli, Praxitelis discipuli, [34] Zethus et Amphion ac Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo advecta opera Apollonii et Taurisci.
443Poeta Saxo, Annales de gestis Caroli Magni, 99, 0727B (auctor fl. 986)
Regnabant inter Rhenum Ligeremque priores, Ad boream fuerat terminus oceanus, Australemque dabant Balearica litora finem, Alpes et tectae perpetuis nivibus, Et Francos orientales, nec non Alamannos, Ac Baioarios iam tenuere prius; Fresones etiam, simul et rexere Thoringos: Et regnum Caroli hoc habuere patres.
444Poeta Saxo, Annales de gestis Caroli Magni, 99, 0731B (auctor fl. 986)
Gallica praestruxit nec non Germanica classe Litora, qua fluvios suscipit oceanus, Atque quod Europam pelagus seiungit ab austris, Et dirimit terras gurgitibus media, Qua rapidos ex Gallorum regionibus amnes Aut capit ex magnae partibus Italiae, Hostia seu portus, positis stationibus, omnes Fecit inaccessos hostibus omnimodis.
445Poliziano Angelo, Sylva in scabiem, 1; 39 (auctor 1454-1494)
Promptius expediam Boreas quot frigore frondes Decuit arboribus, quot se formosior annus Induit in flores, refugo quot lambit harenas Oceanus ponto lunaribus incrementis.
446Pomponius Mela, De chorographia, 1, 9; 1 (auctor -c.45)
Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus.
447Pomponius Mela, De chorographia, 1, 21; 2 (auctor -c.45)
Nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat.
448Pomponius Mela, De chorographia, 3, 1; 2 (auctor -c.45)
Restat ille circuitus quem ut initio diximus cingit oceanus.
449Pomponius Mela, De chorographia, 3, 37; 1 (auctor -c.45)
Vltra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta.
450Pontano Giovanni Gioviano, Meteororum liber, 1; 17 (auctor 1429-1503)
Hunc iusta comes incedit latonia luna, Noctis honos, lucisque alienae haud certa ministra; Cuius et imperium late maris aequor, et ipse Oceanus rex undarum, ac maurisia coniux Attoniti venerantur; et undoso aequore Nereus Alternatque sequens fluctus et temperat aestus, Dum Triviae instabiles servat per tempora currus; Hinc etiam largo turgent sata semina succo, Hinc manat liquidus per venas humor in artus, Hinc fluit ac refluit per membra tenerrima sanguis, Humidaque infuso lentescunt corpora rore, Corporibus quoniam praesit Latonia nostris.
451Pontano Giovanni Gioviano, Meteororum liber, 1; 34 (auctor 1429-1503)
Tum dea conventu in medio dux ipsa repostas Exsolvit venas, totoque e viscere terrae Eruptat sale saxa super sudantia amaro; Quicquid ubique asprum egeritur, fluitatque malignus Aequora per sapor, inficiens undasque deosque, Ipse etiam Oceanus retro dare signa coactus.
452Pontano Giovanni Gioviano, Meteororum liber, 1; 267 (auctor 1429-1503)
Vix nunquam maiore alias in praelia ventum est Mole virum; lati manarunt sanguine campi, Horruit oceanus, dum tot procul amne cruento Versat Rhenus agens simul arma virosque ducesque; Cognatos enses atque impia comminus arma Sustulit assuetis gaudens Hispania bellis, Obstupuit gemuitque simul maurisia Calpe Ingentes velorum alas crepitantiaque arma Oceano et freta lata citis spumantia remis, Mox tingitanis saevire incendia tectis, Atque amnes tabo squalere et sanguine campos.
453Pontano Giovanni Gioviano, Parthenopeus, 1, 6; 6 (auctor 1429-1503)
Tunc ego castalias (vivam modo) pronus ad undas Perfundam sancto labra liquore senex, Quatuor et referam digesta elementa figuris, Primum ignis, post hunc aeris esse locum, Terra sit ut media mundi regione locata Nixa suis opibus, pondere tuta suo, Intervalla tenens distantia partibus aeque Bruta quidem et solido sorte recepta loco, Quam pater oceanus spumantibus abluit undis Amplectens, medio dissociatque freto; Sint duo praeterea, quorum sullimis ab Arcto, Imus ab opposito dicitur axe polus; Hos circum immensi volvatur machina mundi, Nec tamen impositum sentiat axis honus; Denique gignendis quaenam sint semina rebus, Unde suos ortus edita quaeque trahant, Unde pavor cervis, rabies atque ira leonum, Raucaque cur cornix, et bene cantet olor; Quid calidi fontes himbri, quid noctibus Ammon Ferveat et medio frigeat usque die; Quem dederit rebus finem natura creandis, Centauri nunquid, Scylla vel esse queant, Cur non luna suo, sed fratris luceat igni, Quid vehat et Procyon, quid vehat ortus Equi.
454Pontano Giovanni Gioviano, Urania, 4; 78 (auctor 1429-1503)
Hinc Nereus furit, hinc saevarum rector aquarum Oceanus monstra ex imo ciet horrida fundo, Quae natam poenae esposcant; nec te, impie Cepheu, Movit amor.
455Priscianus Caesarensis, Partitiones, p. 118, l. 11 (auctor c.500)
deriuatiuae ἀπὸ τοῦ ὠκέος enim, hoc est a celeri motu, dictus est Graece Oceanus.
456Priscianus Caesarensis, Partitiones, p. 118, l. 19 (auctor c.500)
et quamuis sit proprium Oceanus etiam pro appellatiuo accipitur, quando partes eius significat, ut si dicam Atlanticus oceanus et Boricus et Erythraeus siue Aethiopicus, quomodo mare, cum totum significat, proprium est, cum partem, appellatiuum.
457Probo de Marianis Marco, Triumphus Hydruntinus, 1; 51 (auctor 1455-1499)
Linguis, cives, animisque favete; Undique servatam Italiam clamate frequentes, Servatam cum clavigero pastore cathedram, Cuius erat iactura gravis superisque virisque, Et Venetos, licet usque negent, Tuscosque loquaces Dicite servatos superis, nisi candida fictis Dissimulare velint caecasque obtundere mentes; Virgineaque manu roseos iactate fenestris, Naiades, et nardi circumspirantis odores, Undique laetitiam reduci qui contudit hostes Fundite, cuius erit clarum per saecula nomen, Ignea dum tacito labentur sidera coelo, Dum tellus medio pendebit in aere et omnes Circunfusus aquas terris dabit Oceanus rex, Dumque pater superum saevis emergere cymbam Fluctibus aethereosque dabit contingere portus.
458Prosper Aquitanus Incertus, Carmen de providentia divina, 51, 0617C
Si totus Gallos sese effudisset in agros Oceanus, vastis plus superesset aquis Quod sane desunt pecudes, quod semina frugum, Quodque locus non est vitibus, aut oleis; Quod fundorum aedes vis abstulit ignis et imbris, Quarum stare aliquas tristius est vacuas: Si toleranda mali labes, heu!
459Prudentius, Contra Symmachum, 60, 0155A (auctor 348-c.405)
Si formam statuae lamnis commisit aenis Lima terens, aut in partem cava membra gravato Pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam Conficit effigiem, crebroque foramine rumpit: Nec tibi terra deus, coeli nec sit deus astrum, Nec deus oceanus, nec vis, quae subter operta est, Infernis triste ob meritum damnata tenebris.
460Prudentius, Contra Symmachum, 60, 0227B (auctor 348-c.405)
Omnibus in terris, quas continet occidualis Oceanus, roseoque aurora illuminat ortu, Miscebat Bellona furens mortalia cuncta, Armabatque feras in vulnera mutua dextras.
461Prudentius, Contra Symmachum, 60, 0245A (auctor 348-c.405)
Unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
462Prudentius, Contra Symmachum, 1; 104 (auctor 348-c.405)
nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum, nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est infernis triste ob meritum damnata tenebris, sed nec virtutes hominum deus aut animarum spirituumve vagae tenui sub imagine formae, absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve, aut deus aerias volitans phantasma per auras, sint haec barbaricis gentilia numina pagis, quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum suaserit; horrificos quos prodigialia cogunt credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto victima visceribus multa inter vina vorandis.
463Prudentius, Contra Symmachum, 2, 2; 147 (auctor 348-c.405)
omnibus in terris quas continet occidualis oceanus roseoque Aurora inluminat ortu, miscebat Bellona furens mortalia cuncta armabatque feras in vulnera mutua dextras.
464Prudentius, Contra Symmachum, 2, 2; 195 (auctor 348-c.405)
vivere commune est, sed non commune mereri, denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus, Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula, una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum, est, ' unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
465Pseudo Venantius Fortunatus, Carmina spuria, 371, 2; 83
principe cum Stephano civica turba poli, primitiae florum, Bethlemitica passio lactans, quae meruit nascens vivere morte magis, Italiae mundique caput quos Roma retentat, urbs vel Alexandri aut Antiochenus ager, quos Hierosolymis aut quos Byzantion oris, quos Patras Ephesus Naddaver arce tenet, quos Oriens, Occasus habet, quos Africa et Arctos quosque sepultat humus, cingit et Oceanus.
466Pseudo Victorinus, Victorini siue Palaemonis ars, p. 208, l. 7 (auctor c.550)
dispondeus ex quattuor longis, ut oratores saltatores; proceleumaticus ex quattuor breuibus, ut animula memoria; ionicus ἀπὸ μείζονος ex duabus longis et duabus breuibus, ut penuria uicinia; ionicus ἀπ᾽ ἐλάσσονος ex duabus breuibus et duabus longis, ut Diomedes Palamedes; ditrochaeus ex longa et breui et longa et breui, ut aegritudo cantilena; diiambus ex breui et longa et breui et longa, ut benignitas malignitas; choriambus ex longa et duabus breuibus et longa, ut diuitiae simplicitas; antispastus ex breui et duabus longis et breui, ut ualetudo amaturus; paeon primus ex longa et duabus breuibus, ut Oceanus ruricola; paeon secundus ex breui et longa et duabus breuibus, ut fauonius colonia; paeon tertius ex duabus breuibus et longa et breui, ut Titianus Marianus; paeon quartus ex tribus breuibus et longa, ut cupiditas facilitas; epitritus primus ex breui et tribus longis, ut Palatini Numantini; epitritus secundus ex longa et breui et duabus longis, ut conditores funditores; epitritus tertius ex duabus longis et breui et longa, ut uiuacitas indutiae; epitritus quartus ex tribus longis et breui, ut libertinus Florentinus.
467Quintilianus, Institutio Oratoria, 8, 6, 70; 162 (auctor 35-c.96)
quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse.
468Quintilianus, Institutio Oratoria, 12, 10, 62; 156 (auctor 35-c.96)
et Oceanus medius fidius ipse.
469Quintus Aurelius Symmachus, Orationes, 1, 7; 3 (auctor c.340-c.402)
Tandem rogatus exorere sideri nouo similis, quod in rediuiua diei erumpentis officia perfusum sacris undis adtollit oceanus!
470Quintus Aurelius Symmachus, Orationes, 318, 9; 31 (auctor c.340-c.402)
‖ aut cum solis emergente purpura ruborem ducit aurora ‖ tandem rogatus exorere sideri novo similis, quod in rediviva diei erumpentis officia perfusum sacris undis adtollit oceanus!
471Rabanus Maurus, De universo, 111, 0197C (auctor 780-856)
Hi montana Indiae tenent, quibus vicinus est Oceanus.
472Rabanus Maurus, De universo, 111, 0312A (auctor 780-856)
Item quia ut coelum purpureo colore nitet: Oceanus, quasi cyaneos.
473Rabanus Maurus, De universo, 111, 0332D (auctor 780-856)
Undique enim circumfluens Oceanus eius in circuitu ambit fines.
474Rabanus Maurus, De universo, 111, 0342B (auctor 780-856)
Postea vero minor effecta a dextra orientis parte, qua oceanus Syricus tenditur usque ad mare Caspium, quod est ad occasum: dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est: cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter multas gentes propter terrarum infecunditatem late vagantes, ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt.
475Rabanus Maurus, De universo, 111, 0350D (auctor 780-856)
Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania, cuius initium Belgica finis.
476Rabanus Maurus, De universo, 111, 0355B (auctor 780-856)
Taprobana insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit: patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus stadiorum.
477Regino Prumiensis, Chronicon, 132, 0063A (auctor -915)
Eo tempore expeditio facta est in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca pertransiit exercitus, et rex de Adulo hoc regressus - hoc enim loco nomen est, ubi oceanus Saxoniam alluit, - tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta, in Aquis palatio reversus est, ubi Abdellam Sarracenum, filium Ibin magni regis, qui a fratre regno pulsus in Mauritania exulabat, ipse semetipso commendante suscepit.
478Regino Prumiensis, Chronicon cum continuatione Treverensi, 29, 818; 306 (auctor -915)
Et rex de Adulohoc regressus – hoc enim loco nomen est, ubi oceanus Saxoniam alluit, – tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta in Aquis palatio reversus est.
479Reinerus S Laurentii Leodiensis, Palmarium virginale seu Vita et passio S. Mariae Cappadocis, 204, 0068B (auctor 1110-1182)
Audivitque unum protinus e sanctis respondentem: Ipse fecit nos et non ipsi nos (Psal. XCIX) . Dein cum coepisset deorsum intendere, animadvertit terram inferius iacentum ad aethereae immensitatis comparationem quasi breve ac rotundum fornacis corpus, quod undique oceanus allueret.
480Resch Ioseph, Adiatorix, Actus, Scaena; 26 (auctor 1716-1782)
an dem yeder hoffen mag, an dem yeder wunscht nicht lieber, als das zu dem Ganges-fluss und zu dem Oceanus ihren strom aus breyt die Tyber.
481Resch Ioseph, Adiatorix, Actus, Scaena; 45 (auctor 1716-1782)
LEP. Entlich nach langen krieg nach langen streit und wachen wird die besugte welt begluckt Augustus machen, weill alle konig seind dem keiser unterthan weill der Oceanus die Tyber bettet an.
482Resch Ioseph, Constantini hostia, Actus, Scaena; 40 (auctor 1716-1782)
LIC. Quis Hister aut quis Tanais aut quis Persica violentus unda Tigris aut plenus vadis Oceanus altis abluat nostrum nefas?
483Resch Ioseph, Constantini hostia, Actus, Scaena; 41 (auctor 1716-1782)
PAUL. Haud Hister, haud Oceanus hoc delet nefas, sed una prodest lacrima.
484Resch Ioseph, Iesus Gondarenus, Actus; 29 (auctor 1716-1782)
–ultra Atlanticos montes Nilique septemplicis fontes et ultra Herculeas metas, quas longa rimabitur aetas, Oceanus vincla laxabit novumque sic orbem monstrabit, non amplius ultima, Thule, es.
485Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 6; 66 (auctor c.1214–1294)
Versus enim polos mundi oportet quod aqua abundet, quia loca illa frigida sunt propter elongationem a sole, sed frigus multiplicat humores; et ideo a polo in polum decurrit aqua in corpus maris et extenditur inter finem Hispaniae et inter principium Indiae non magnae latitudinis, et vocatur Oceanus; ut principium Indiae possit esse multum ultra medietatem aequinoctialis circuli sub terra accedens valde ad finem Hispaniae.
486Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 6; 68 (auctor c.1214–1294)
Quoniam docet quod inter Hispaniam quae nunc vocatur et Africam nunc dictam non fuit aqua decurrens, sed terra continua ab antiquis temporibus, sed postea oceanus irruit in profunda terrae et coniunxit se mari Tyrrheno, quod decurrit per littus Arragoniae provinciae et Italiae.
487Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 6; 89 (auctor c.1214–1294)
Ex quo arguunt aliqui quod habitatio est ultra aequinoctialem sicut citra: et secundum haec non erit figura habitabilis quartae sphaerae nec semicirculus descriptus in plano, nec aqua {circuiet} in circuitu mundi per polos et oriens et occidens cooperiens tres quartas eius, ut creditur: sed magis erit figura (fig.) aquae huiusmodi vel consimilis, ita quod hoc mare vocetur Oceanus, habens plurimum de aqua circa polos, cuius longitudo extenditur a polo in polum inter principium Indiae et finem Hispaniae, quae est mathematicis nota.
488Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 6; 132 (auctor c.1214–1294)
Considerandum vero hic est quod oriens et occidens in divisione terrae non possunt sumi nec debent nisi penes ultima terrae, ubi mare quod vocatur Oceanus deficit, qui extensus est inter Indiam et Hispaniam ulteriorem et regiones alias occidentales et orientales, quae sequuntur Indiam et Hispaniam.
489Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 6; 211 (auctor c.1214–1294)
Felix cursus, si post sex menses supradictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur'.
490Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 7; 375 (auctor c.1214–1294)
Et {post in} orientem versus est magnum mare praedictum, quod vocatur mare orientale, quia oceanus non se extendit ultra illud mare.
491Sasso Panfilo, Distichum libri, 1, 37; 1 (auctor 1450-1527)
Me fera vis rapuit; pietas mutavit in Ursam: Me fugit Oceanus, forma mihi nocuit.
492Sasso Panfilo, Distichum libri, 1, 57; 1 (auctor 1450-1527)
Qui caput abscondo sum Nilus; cerne Canopum A multis dictus sum licet Oceanus.
493Scaligero Giulio Cesare, Elysium Atestinum, 1; 63 (auctor 1484-1558)
Est mihi supremo qua se fert plurimus orbe Oceanus, pictumque frequens praeterfluit axem; Elysium claro dixerunt nomine Graii.
494Seneca, Naturales quaestiones, 1, prae.; 32 (auctor c.4BC–65)
Punctum est istud in quo nauigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis: minima, etiam cum illis utrimque Oceanus occurrit.
495Seneca, Naturales quaestiones, 3, 22; 3 (auctor c.4BC–65)
Oceanus et quodcumque ex illo mare terras interluit.
496Seneca, Naturales quaestiones, 3, 29; 16 (auctor c.4BC–65)
Nihil erunt Adria, nihil Siculi aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla: omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium.
497Seneca, Naturales quaestiones, 3, 30; 19 (auctor c.4BC–65)
Nec ea semper licentia undis erit, sed peracto exitio generis humani extinctisque pariter feris, in quarum homines ingenia transierant, iterum aquas terra sorbebit, terra pelagus stare aut intra terminos suos furere coget, et reiectus e nostris sedibus in sua secreta pelletur oceanus et antiquus ordo reuocabitur.
498Seneca, De Consolatione ad Marciam, 18, 6; 8 (auctor c.4BC–65)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et ingenti licentia exaestuans?
499Seneca, De Providentia, 1, 4; 5 (auctor c.4BC–65)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
500Seneca, Hercules Oetaeus, 1337; 38 (auctor c.4BC–65)
non ipse terris maior Oceanus meos franget vapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex.