'Plato' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 3460 hits      Show next 500

1Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0180C (auctor fl. 1150)
Non sit ergo claustralis solicitus, quomodo Tullius perorat in causis, quid Plato scrutetur in astris, quid Euclides metiatur in lineis, quid Boetius concordet in musicis, qualiter distinguat Donatus partes orationis, sed potius in cellam vinariam sacrae Scripturae ingressus inde hauriat quod spiritalibus spiritalia possit comparare.
2Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1289A (auctor 1050-1062)
Collactaneum te meum vocavi propter dulcissimum illud contubernium quod cum te adolescentulo, ipse ego maiusculus, in academia Carnotensi sub nostro illo venerabili Socrate iucundissime duxi; cuius de convictu gloriari nobis dignius licet quam gloriabatur Plato, gratias agens naturae eo quod in diet us Socratis sui hominem se non pecudem peperisset.
3Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0052D (auctor -875)
Plato nascitur.
4Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0056A (auctor -875)
Plato moritur.
4Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0056A (auctor -875)
Philippus apud Matonam urbem ictu sagittae oculum perdidit, et prope totam Graeciam consiliis praeventam, viribus domuit; Cappadociam, capto per dolum rege, imperio Macedoniae subdidit.
5Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 14; 9
immo adeo modus universi reservatur in quolibet homine, quod Plato totum ordinem caelorum salvavit in qualibet anima rationali.
6Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 6; 4
Dicebat enim Socrates (et Plato eius discipulus fuit secutus ipsum) quod si nullus haberet uxorem propriam, sed quilibet ad quamlibet pro sua voluptate accederet, esset suprema unitas, et suprema dilectio incivitate.
7Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 6; 6
sic ergo Socrates et Plato senserunt.
8Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 7
Quomodo Socrates, et Plato dixerunt civitatem ordinandam esse, et quid senserunt de civili regimine. Cap. VII.
9Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 7; 1
Socrates autem quandiu philosophatus esset circa naturas rerum, videns circa naturalem scientiam magnam difficultatem esse, ut narrat Philosophus in Metaphysica sua, convertit se ad Moralia, quem Plato suus discipulus in multis secutus est, propter quod Philoso.
10Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 7; 3
Determinando autem Socrates et Plato de moralibus, quinque tetigisse videntur circa civitatem et regnum civile.
11Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 8
Quod non oportet civitatem maximam unitatem et conformitatem habere, ut Socrates et Plato statuerunt. Cap. VIII.
12Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 8; 5
Sic etiam in civitate ad hoc habeat esse perfectum oportet dare diversitatem aliquam, nec oportet ibi esse, omnimodam conformitatem et aequalitatem, ut Socrates et Plato credebant.
13Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 15; 1
Narrabatur autem supra, quod Socrates et discipulus eius Plato dixerunt, civitatem sic esse regendam et gubernandam, ut civibus communes essent uxores, et filii, et possessiones.
14Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 15; 3
Quia modus fuit Platonicorum metaphorice loqui quem modum loquendi forte ipse Socrates habebat, cum Plato eius discipulus fuisset.
15Agatho papa, Epistolae, 87, 1253D
Plato misericordia Dei episcopus Ancyrae metropoleos primae Galatiae regionis, pro me et synodo quae sub me est similiter subsignavi.
16Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0490D (auctor 1128-1203)
CAPUT IV. Domus Naturae in monte sita. Picturae domus. Pictura imitatur logicam. Aristoteles, Plato, Seneca, Ptolomaeus, Tullius, Virgilius.
17Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0491B (auctor 1128-1203)
Illic arma parat logico, logicaeque palaestram Pingit Aristoteles; sed eo divinius ipsa Somniat arcana rerum, coelique profunda Mente Plato, sensumque Dei perquirere tentat.
18Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0505C (auctor 1128-1203)
Ut Zeuxis pingit chorus hic, ut Milo figurat, Ut Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Ut Samius sentit, sapit ut Plato, quaerit ut Hermes, Dividit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Ut Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Caesar cogit, ut Atlas Sidera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Chrysippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phoebus, citharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdix, ut Daedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lemnius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Ut Cato, succendit ut Curio, velat ut alter Persius, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Ut Naso, vernat ut Statius, ut Maro dictat.
19Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0314B (auctor 1128-1203)
Unde Plato de Deo loquens ait: Genitorem universitatis tam invenire difficile est, quam inventum digne profari .
20Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0333A (auctor 1128-1203)
Plato etiam in Timaeo ait animas post dissolutionem variis affligi poenis.
21Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0143A (auctor 1128-1203)
» Plato de patientia ait: « Congrediendum est cum voluptariis rebus, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu continentiam temperantiamque tueamur, et calefacto simulque refecto animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae, vel torpentis vecordiae fuerit, diluamus.
22Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0180D (auctor 1128-1203)
Plato gentilis, multas passus tempestates, descendit in Aegyptum ut Genesim legeret; et Christianus dedignatur quod praesens est, quod appositum et parabile, quod ipsum instrueret.
23Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0479D (auctor 1128-1203)
Plato ingenii splendore rutilabat sidereo.
24Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0781B (auctor 1128-1203)
Quandoque cum distributione, ut Socrates, et Plato currit.
25Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0871C (auctor 1128-1203)
Dicitur origo, unde dicitur quod angelus de natura habuit peccare, id est ab origine habuit libertatem arbitrii ad bene agendum vel male; unde Plato in Timaeo introducens Deum loquentem ad angelos ait: Dii deorum natura quidem indissolubiles.
26Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0944C (auctor 1128-1203)
Dicitur primordialis materia, quae apud Graecos dicitur yle, Latine silva, quam etiam Plato silvam vocat; quia, sicut silva materiam praebet aedificiis, sic primordialis materia corporibus universis.
27Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0970B (auctor 1128-1203)
Dicitur purum, unde Plato speculum purius vocat tersius.
28Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0996C (auctor 1128-1203)
Dei Filius etiam dicitur Verbum, quia sicut intellectus procedit a mente et est coaevus menti, alius tamen a mente, sic Filius procedit a Patre, Patri coaeternus, alius tamen a Patre; unde et vox materialis verbum dicitur, vel quia significat verbum mentis, id est intellectum; vel a verbere aeris, quia plectro linguae formatur, unde et Plato vocem vocat plagam aeris.
29Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0757A (auctor 1128-1203)
Quandoque tenetur copulative, ut: Cum Socrates currit, Plato disputat; igitur Socrates currit et Plato disputat.
30Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0626C (auctor 1128-1203)
Unde et angelica natura naturaliter dissolubilis est de qua ait Plato: Dii deorum, quorum pater opifexque ego, natura quidem dissolubiles, me sic volente indissolubiles.
31Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0643B (auctor 1128-1203)
Pater; ut similiter subintelligatur articulus, et nomen substantivetur, In naturalibus autem personalis proprietas dicitur proprius status personae, qui attenditur ex concursu omnium substantialium et accidentalium rei, quae praedicatur hoc vocabulo, Socrates, et hoc vocabulo, Plato: quod etiam propria qualitas a grammaticis solet dici.
32Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0655A (auctor 1128-1203)
Sensus est: cum aliquid simpliciter praedicatur de aliquo, potest accidens praedicari, ut cum dico: Plato est albus.
33Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0657A (auctor 1128-1203)
Unde cum Plato dicatur rationale gratia animae, non dicuntur duo rationabilia, Plato et anima.
34Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0677A (auctor 1128-1203)
Numerus vero materialis est veri nominis numeratio, cum plura numerantur, ut si dicam: Socrates est unum, Plato est aliud.
35Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0683C (auctor 1128-1203)
Proprietas vero subsistentis est, qua subsistens a caeteris omnibus est discretus, veluti illa, qua Plato est Plato.
36Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0684A (auctor 1128-1203)
Ad proprietatem vero pertinet quaecunque vel propter proprietatem dicitur de subsistente proprietatis, ut, Plato est persona; vel de ipsa proprietate; ut, Plato est individuum.
37Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, p1, 7; 5 (auctor 1128-1203)
Sic et Plato dicit quoddam genus demonum esse inter lunam et terram in hac humecta parte aeris, quod ita diffinitur: animal humectum rationale immortale, passibile.
38Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 12; 1 (auctor 1128-1203)
Quartus et medius est Sol secundum Caldeos et Plinium et multos nostrorum, licet Egyptii et Plato sextum eum ponant.
39Albertus de Saxonia, Tractatus proportionum, p3; 16 (auctor c.1316-1390)
Secundo si Socrates et Plato moveantur ab aliquo termino a quo ad aliquem terminum ad quem in eodem tempore et versus finem motus Socrates extendat bracchium suum et Plato non, tunc aliquis punctus in Socrate maius spacium lineale descripsit quam ahquis punctus in Platone et tamen ex communi modo loquendi in tali casu diceremus eos esse equevelociter motos.
40Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d, 38c, 32, 5, 20a, 70a, 3, 69a; (auctor c.1200–1280)
Et istae rationes omnes sunt ad hoc quod necesse sit ponere datorem formarum, ut posuerunt Plato, Avicenna , Theodorus et sequaces eorum.
41Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90; 20 (auctor c.1200–1280)
Et idem dicit Plato in timaeo per haec verba: ‘Dextrae porro partes, quae sunt, sinistrae apparent, propterea dextris partibus visus contra sinistram speculi, sinistris item contra dextram positis, motu facto corporis ex adverso partis eius, unde motus fit, gesticulatur motus imago’.
42Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90; 42 (auctor c.1200–1280)
Plato autem dicit lineas quidem egredi ab oculo, sed lumen oculorum non esse sufficiens ad rem comprehendendam ; sed lumini radii adveniens extrinsecum lumen miscetur et ex illo fortificatur ad videndum.
43Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90; 45 (auctor c.1200–1280)
Plato autem dicit radium luminis quanto magis protenditur, tanto magis extenuari, sicut etiam fit in omni re protensa, et ideo debilem esse vel tremere vel etiam tandem deficere super rem multum distantem.
44Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Similiter haec est propositio super quam sustentatus est Plato in phaedrone probando animam esse immortalem, quia quod per se movetur, semper movetur , et persuasum habuit quod anima per se movetur.
45Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Plato autem appellat per se movens, quod intra se habet movens et mobile in una essentia, et hoc nihil est, ut supra est ostensum.
46Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Est autem memoria, ut Origenes quidem ait, phantasia relicta ab aliquo sensu secundum actum apparente; ut Plato autem, conservatio sensus et intelligentiae’.
47Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b; 43 (auctor c.1200–1280)
(15) Et huic conclusioni videntur consentire Plato et Boethius.
48Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b; 44 (auctor c.1200–1280)
Plato enim dixit omnia universalia esse penes intellectum semper, disciplinam quoque dixit esse reminiscentiam.
49Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b; 138 (auctor c.1200–1280)
(15) Ad id quod obicitur de Platone, dicendum quod Plato posuit universalia rerum esse in intellectu possibili, et doctrinam esse reminiscentiam, quod infra improbabitur.
50Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3, 57a, 59b; (auctor c.1200–1280)
Sed quod reprehenditur Plato, hoc est ideo, quod ipse posuit motum intelligendi ut motum continui, quod non est verum , quia motus continui est super partes continui et habet continuitatem ad spatium, successionem a partibus spatii; sed motus intellectus est super intelligibile sicut super unum indivisibile sine successione.
51Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3, 57a, 59b; (auctor c.1200–1280)
Si unum est potentia et actu, tunc est intellectus incomplexorum, et iste variatur secundum numerum incomplexorum, et non habet variationem in specie, et propter hoc non reducitur ad artem; multiplicatio enim numeralis quae est per materiam solam, est infinita, et in ipsa ‘iubet Plato quiescere’, quia de infinitis non potest fieri disciplina.
52Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p21, 2; 53 (auctor c.1200–1280)
Et propter hoc Plato dixit quod philosophia est cura et sollicitudo mortis’.
53Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p21, 2; 63 (auctor c.1200–1280)
Item, Plato in timaeo inducit deum loquentem ad motores et stellas sic: ‘Imitantes ergo meam iuxta effectum vestrum sollertiam, ita instituite atque extricate mortalia ut, quibus consortium divinitatis et appellationis parilitas competit, divina praeditum firmitate fingatis; erit vero tale quod vobis obsequi iustitiamque colere prospexeritis .
54Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, p0; 2 (auctor c.1200–1280)
Dicit igitur Plato quod ‘anima est substantia incorporea movens corpus’.
55Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 3 (auctor c.1200–1280)
Et Plato videtur probare quod non primo modo.
56Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 43 (auctor c.1200–1280)
Plato autem dicebat animam movere corpus propter hoc quod complexa est ad ipsum secundum harmonicos numeros.
57Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 46 (auctor c.1200–1280)
Sed contra hoc sic obicitur: Aut hoc quod dicit Plato intelligitur metaphorice, aut secundum veritatem sicut sonant verba.
58Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 53 (auctor c.1200–1280)
Si, inquam, sic metaphorice intelligitur, tunc videtur Plato incidere in duo peccata problematum, scilicet quod mentitur et transgreditur positam locutionem.
59Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 54 (auctor c.1200–1280)
‘Nam et mentientes, qui quod non inest alicui inesse dicunt, peccant, et qui extraneis nominibus res appellant, ut platanum hominem , transgrediuntur enim positam nominationem’, sicut Plato vocat hominem arborem transversam.
60Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 102 (auctor c.1200–1280)
Sed Plato posuit animam esse numerum ex ipsa idea unius, idest ex una idea et prima magnitudine et prima parvitate compositam.
61Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 136 (auctor c.1200–1280)
Si secundo modo, tunc si ante motum fuit ignorans, post motum erit sciens, et iterum post alium motum erit ignorans, et cum multotiens uno die moveat seipsam, multotiens uno die erit ignorans et sciens, et vitiosa et virtuosa, quod cum sit falsum, patet quod anima nullo modo movet seipsam, et ita non movet corpus in eo quod ipsa moveatur, sicut videbatur Plato dicere.
62Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6, 173a, 38, 8, 142a, 65b, 113c, 65d; 63 (auctor c.1200–1280)
Et his in Phaedone contradicit Plato per sex rationes.
63Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1a; 4 (auctor c.1200–1280)
Et si multae, quaeratur, utrum ante corpus fuerint creatae in comparibus stellis, ut dicit Plato, vel in corpore sint creatae et multiplicatae.
64Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18 (auctor c.1200–1280)
UTRUM OMNES ANIMAE ANTE CORPUS FUERINT CREATAE IN COMPARIBUS STELLIS, UT DICIT PLATO, VEL IN CORPORE SINT CREATAE ET MULTIPLICATAE ANTE CORPUS FUERINT CREATAE
65Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, p0; 1 (auctor c.1200–1280)
Deinde quaeritur, utrum omnes animae ante corpus fuerint creatae in comparibus stellis, ut dicit Plato, vel in corpore sint creatae et multiplicatae.
66Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 2; 30 (auctor c.1200–1280)
(11) Item, Plato: ‘Si quidem passiones ac perturbationes frenarent ac subiugarent, iustam his lenemque vitam fore, sed si vincerentur, iniustam et confragosam.
67Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 2; 136 (auctor c.1200–1280)
Plato enim Stoicus fuit, nec tamen ponit animam mori cum corpore, ut etiam ipse Gregorius Nixenus dicit.
68Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 2; 173 (auctor c.1200–1280)
Si autem quaeritur, quid Plato intellexerit per compares stellas, dicendum quod compar dicitur stella duobus modis secundum Platonem.
69Albertus Magnus, De homine, 1a, 2, 2; 34 (auctor c.1200–1280)
Plato autem solus gignit tempus, hoc est dicit esse genitum , ‘simul enim cum caelo ipsum factum esse, caelum enim factum dicit’.
70Albertus Magnus, De homine, 1a, 2, 3a; 6 (auctor c.1200–1280)
Item, Plato: ‘Ex perfectis universisque totum perfectumque primo genuit.
71Albertus Magnus, De homine, 1a, 2, 3b; 4 (auctor c.1200–1280)
Item, Plato in timaeo: ‘Omne visibile corporeumque motu importuno fluctuans neque umquam quiescens deus redegit in ordinem sciens ordinatorum fortunam confusis inordinatisque praestare’.
72Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1057A (auctor 730-804)
« Nihil enim creatum aut serviens in Trinitate est credendum, ut vult Dionysius fons Arii; nihil inaequale, ut Eunomius; nihil gratia aequale, ut Ethius [Aetius]; nihil anterius posteriusque, aut minus, ut Arius, nihil extraneum aut officiale alteri ut Macedonius; nihil persuasione [Al., pervasione] aut subreptione insertum, ut Manichaeus; nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus, nihil corporaliter effigiatum, ut ait Anthropomorphus; nihil sibi invisibile, ut Origenes; nihil creaturis visibile, ut Fortunatus; nihil moribus et voluntate diversum, ut Marcion; nihil ex Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Plato et Tertullianus; nihil officio singulare nec alteri communicabile, ut Origenes; nihil confusum, ut Sabellius: sed totum perfectum, quia totum ex uno et unum, non tamen solitarium, ut praesumit Silvanus et Praxeas, Pentapolitana damnabilis est doctrina.
73Alcuinus, De grammatica, 101, 0852D (auctor 730-804)
Fertur itaque, dum Diogenes magnus ille philosophus omnes suos a se expulit discipulos dicens: Ite, quaerite vobis magistrum, ego vero [inveni] mihi, ei solus Plato adhaesit, et quadam die lutulentis pedibus super exstructum magistri lectulum cucurrit assidere doctori, quem Diogenes baculo ferire minitabatur; cui puer inclinato capite respondit: Nullus est tam durus baculus, qui me a tuo segregare possit latere.
74Ambrosius Mediolanensis, De fuga saeculi [CSEL], 51; 10 (auctor 340-397)
de hoc cratere Plato in suos libros transferendum putauit, ad cuius potum euocauit animas, sed eas explere nesciuit, qui potum non fidei, sed perfidiae ministrabat.
75Ambrosius Mediolanensis, De Noe [CSEL], 24; 3 (auctor 340-397)
nam cum istud in Moysi scriptis siue ipse Socrates siue Plato, qui in Aegypto fuit, potuerit uel legere uel ab iis percipere qui legerant, decoro motus inuento ostium sibi apertum putauit, ut operatoris nostri consilium praedicaret laudans eo quod id potissimum decoro conuenerit, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum a tergo auerteret, ne in purgationibus uentris conspectus noster offenderetur.
76Ambrosius Mediolanensis, De Noe [CSEL], 26; 8 (auctor 340-397)
ergo Plato quod potuit sermonis nitorem adhibuit, apostolus autem, qui habebat dei spiritum, reuelauit mysterium.
77Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 18, 4, 2; 2 (auctor 340-397)
discite unde Plato haec sumpserit.
78Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1917B (auctor 340-397)
Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Iovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit; Iovem enim et Deum et mentem dixit.
79Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0420B (auctor 340-397)
Nam si sapientes huius mundi, ut Plato ipse princeps philosophorum, non veram aliquam, sed fictam et adumbratam sibi eam quam legimus πολιτείαν proposuit persequendam (Plato, l. IV de Republ.) , ut doceret qualem rempublicam esse oporteret: atque ita quam nec audierat, nec viderat in aliqua urbe describendam putavit, ut ii quibus hoc munus est, quemadmodum rempublicam regerent, institui possent: et si condiscipulus Platonis Xenophon ille Socraticus fictis et ipse rebus personam voluit informare sapientis in eo libro, quem Κύρου Παιδείαν inscribit; ut ex intimo Philosophiae sinu iusti regis et sapientis disciplina procederet: quanto magis nos non compositam figuram sapientis viri, sed expressam virtutem, et divino institutam magisterio recensere intentius, et vias eius debemus persequi, quem Moyses ita descripsit, ut retro quodammodo se ipse respiceret?
80Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0472A (auctor 340-397)
Quanto prior quam ipse pater philosophiae Plato, vel eius inventor nominis Pythagoras!
81Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0479D (auctor 340-397)
Denique Plato currum volucrem dixit esse coelum, ex eo quod propheta dixerat: Cum irent animalia, ibant et rotae coniunctae illis; et cum elevarent se animalia a terra, elevabantur rotae (Ibid., 21) . Sed propheta non coelum ipsum avem dixit, sed aves esse in coelo.
82Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0480C (auctor 340-397)
Plato autem dulces quosdam sonitus siderum mutuavit spherae coelestis generari conversione, famam magis et pompam, quam veritatem secutus.
83Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0549B (auctor 340-397)
19. Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Iovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit.
84Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0563C (auctor 340-397)
51. Quis utique prior, Esdras, an Plato?
85Ambrosius Mediolanensis, De fuga saeculi, 14, 0593B (auctor 340-397)
Et ideo ut insipientibus gentilibus potum fidei daret, ad craterem suum convocavit eos dicens: Qui est insipiens, divertat ad me (Prov. IX, 4) . Et egentibus sensu dixit: Venite et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Ibid., 5) . De hoc cratere Plato in suos libros transferendum putavit, ad cuius potum evocavit animas: sed eas explere nescivit, qui potum non fidei, sed perfidiae ministrabat.
86Ambrosius Mediolanensis, De Noe et Arca, 14, 0372B (auctor 340-397)
Nam cum istud in Moysi scriptis sive ipse Socrates, sive Plato qui in Aegypto fuit, potuerit, vel legere, vel ab aliis percipere qui legerant; decoro motus invento ostium sibi apertum putavit, ut operatoris nostri consilium praedicaret: laudans eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo averteret; ne in purgationibus ventris conspectus noster offenderetur.
87Ambrosius Mediolanensis, De Noe et Arca, 14, 0373B (auctor 340-397)
Ergo Plato quod potuit, sermonis nitorem adhibuit: Apostolus autem qui habebat Dei spiritum, revelavit mysterium.
88Ambrosius Mediolanensis, De paradiso, 14, 0280C (auctor 340-397)
Quae sunt quatuor initia virtutum, nisi unum prudentiae, aliud temperantiae, tertium fortitudinis, quartum iustitiae (Plato, lib. IV, de Repub.) ? Quae etiam sapientes istius mundi ex nostris assumpta, in suorum scripta librorum transtulerunt.
89Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1453C (auctor 340-397)
Clamat per Esaiam Dominus: Consolamini populum meum. . . . quia recepit de manu Domini duplicia peccata (Esai. XL, 1 et 35) . Discite unde Plato haec sumpserit.
90Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0123A (auctor 340-397)
1. Tantumne opinionis assumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium, Deum, et exemplar, et materiam, sicut Plato discipulique eius; et ea incorrupta, et increata, ac sine initio esse asseverarent: Deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ideam intendentem, fecisse mundum de materia, quam vocant hylen, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse asseratur: ipsum quoque mundum incorruptum, nec creatum, aut factum existimarent: alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putavit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum iis, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere, quod adoriundum putasset.
91Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0123C (auctor 340-397)
Ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse, sed semper fore praesumit astruere: plurimi vero nec fuisse semper, nec semper fore scriptis suis testificantur.
92Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 23, 6; 55 (auctor c.330–c.391)
Magian opinionum insignium auctor amplissimus Plato hagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
93Ammianus Marcellinus, Res gestae, 23, 6, 32; 58 (auctor c.330–c.391)
Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
94Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0598B
Ex quibus interim superest Plato Patricius, qui tunc Exarchus erat, quippe direxit homines suos tunc ad Pyrrhum Romam: percontamini eum de his si mentior.
95Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0250C (auctor -879)
Plato hegumenus Sacudeonis similiter.
96Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0287C (auctor -879)
Utroque autem exaudito, patre scilicet in spelunca montis, et filio in captivitate, ecce subito martyr Plato noster astat super equum apparens, trahensque alterum equum opportunum [vacuum], manifestatur puero vigilanti, et hunc agnoscenti ex eo, quod saepe videret sancti characterem in imaginibus: et statim iubet eum de medio cunctorum exsurgere, et accipere equum, et insidere.
97Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0287D (auctor -879)
Compendiose autem et acute [celeriter] ambo, sanctus scilicet Plato, et novitius monachus, quemadmodum pennati perveniunt ad habitaculum senis orantis atque lugentis: et restituens salvum victoriosissimus martyr corde dolenti patri desiderabilem filium, disparet.
98Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0347D (auctor -879)
Plato hegumenus et archimandrita Saccudeonis similiter.
99Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0394C (auctor -c.895)
Si enim Cato Romani generis disertissimus, (ut quidam doctorum protulit) centenarius iam et senex Graecas litteras nec erubuerit, nec discere desperaverit: et si certe (ut aiunt) Homerus refert quod de lingua Nestoris, iam vetuli et pene decrepiti, « dulcior melle oratio fluxerit: » et sapiens quidam Graeciae, cum completis centum et septem annis se cerneret mori, dixisse fertur, dolere quod tunc egrederetur e vita quando sapere coepisset; Plato etiam octogesimo anno, scribens mortuus est; Socrates septuaginta et novem annos in docendi scribendique labore complevit, quanto magis calescente corporis iuventute, inter bella corporis, et inter incentiva vitiorum sapientiam ediscere debemus, ut in senectute etiam frigescentibus membris, in sinu mentis nostrae requiescat et foveat dormiatque nobiscum, imo cibum spiritalis intelligentiae nobis ministret.
100Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 10, 10; 109 (opus c.400)
SI CECROPIVM S. S. P. Plato Atheniensis cum vellet causas et originem Nili fluminis cognoscere, sacra Aegyptia accepit.
101Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, 2, 2; 2 (opus c.400)
Plato autem adfirmat causam creandi mundum dei bonitatem esse, ut nostrum munus effecerit quod singulus possidebat.
102Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p9, 8; 14 (opus c.400)
Plato item dixit iecur nostrum leuiore suco praestare splendorem uelut speculum: [in] quo dum inciderint imagines illae quas Epicurus tradit, animum eas uidere et quae habeat somnia conici.
103Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, 5, 578; 269 (opus c.400)
Hunc spiritum summum deum Plato uocat ‘artificem’ permixtum mundo omnibusque quae in eo sint.
104Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p13, 10, 180; 63 (opus c.400)
NOSCIQ • VOLENTES PRODE DEOS SI CECROPIVRI SVA SACRA PLATONEM Plato Aristonis et Perictiones filius qui augustiore a quibusdam fertur conceptu natus.
105Anonymus, Carmen de Ambrosio grammatico, p10i; 1
Dolens pro Ambrosio plorat Priscianus, Donatus, Virgilius, Prosper et Lucanus, Cato et Boetius Statius, Alanus, Seneca, Ovidius, Plato, Claudianus. .
106Anonymus, Vita Iohannis Gualberti, 1; 1
In libro Timei Platonis, quem sub nomine discipuli sui Plato cunctorum phylosophorum peritissimus de archetipo vel sensili edidit mundo, dicit idem phylosophus esse humanae naturae solitum, quod ea, quae in prima etate vidimus vel audivimus, tenacius retinemus.
107Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 663; 14
Quid, inquam, Phytagoras, Socratis, Plato et Aristotilis nobis phylosophando consulunt ?
108Anonymus, Regule vel Alchorismi pars secunda, p2, 17; 9 (auctor fl.ca.1150)
Ut si proponatur Socrates bis tot nummos habere quot Plato et insuper eorum quos Plato habet duas tertias partes, totumque quod Socrates habet simul acceptum quindecim nummos esse.
109Anonymus, Regule vel Alchorismi pars secunda, p2, 17; 10 (auctor fl.ca.1150)
Proponitur itaque ut quantum Plato habeat inveniatur.
110Anonymus, Regule vel Alchorismi pars secunda, p2, 17; 17 (auctor fl.ca.1150)
Dico itaque Plato 5 nummos et obolum et quartam partem oboli habere.
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1, 8 found in Anonymus_Erfurt_cps7
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1, 53 found in Anonymus_Erfurt_cps7
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1, 64 found in Anonymus_Erfurt_cps7
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1, 66 found in Anonymus_Erfurt_cps7
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1, 69 found in Anonymus_Erfurt_cps7
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1, 219 found in Anonymus_Erfurt_cps7
117Anselmus Cantuariensis, Dialogus de grammatico, 158, 0579B (auctor 1033-1109)
MAG. Item unum non fit ex pluribus, nisi aut compositione partium, quae sunt eiusdem praedicamenti ut animal constat ex corpore et anima; aut convenientia generis et differentiae unius, vel plurium ut corpus et homo: aut specie, et proprietatum collectione ut Plato.
118Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, p1, 15; 15 (auctor fl.1054)
Et Plato quidem non solum animata sed et rationabilia et immortalia putat, Aristoteles inanimata et immortalia.
119Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, p1, 16; 18 (auctor fl.1054)
Quaeritur etiam in hac, quid infinitatem terminet vocum, quis modus sit audiendi, quot symphoniae et que prima dici queat, qualiter Plato consonantiam dici putet, quae voces stantes quaeve sint mobiles, utrum in superpartientibus numeris consonantiae possint reperiri.
120Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1342A (auctor -1117)
Item Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam debere fieri mollitiem capitis et pedum, quia cum hanc habuerint infirmitatem, caetera sunt robustiora.
121Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0118B (auctor -1117)
Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem haec habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt.
122Aphthonius, De metris omnibus, p. 159, l. 27 (auctor c.350)
Plato etiam huius rei testis est, adserens numquam poetam carmen posse memorabile sine instinctu furoris efferre.
123Apuleius, De Deo Socratis, 1; 1 (auctor c.125–c.180)
Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua pertineat, trifariam diuisit censuitque esse summos deos.
124Apuleius, De Deo Socratis, 3; 3 (auctor c.125–c.180)
Quos deos Plato existimat naturas incorporalis, animalis, neque fine ullo neque exordio, sed prorsus ac retro aeuiternas, a corporis contagione suapte natura remotas, ingenio ad summam beatitudinem perfecto, nullius extrarii boni participatione sed ex sese bonas et ad omnia conpetentia sibi promptu facili, simplici, libero, absoluto.
125Apuleius, De Deo Socratis, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
Quorum parentem, qui omnium rerum dominator atque auctor est, solutum ab omnibus nexibus patiendi aliquid gerendiue, nulla uice ad alicuius rei munia obstrictum, cur e[r]go nunc dicere exordiar, cum Plato caelesti facundia praeditus, aequiperabilia diis inmortalibus disserens, frequentissime praedicet hunc solum maiestatis incredibili quadam nimietate et ineffabili non posse penuria sermonis humani quauis oratione uel modice conprehendi, uix sapientibus uiris, cum se uigore animi, quantum licuit, a corpore remouerunt, intellectum huius dei, id quoque interdum, uelut in artissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare?
126Apuleius, De Deo Socratis, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra contaminantur.
127Apuleius, De Deo Socratis, 6; 1 (auctor c.125–c.180)
Non usque adeo—responderit enim Plato pro sententia sua mea uoce—non usque adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne uota quidem nostra ad illos arbitrer peruenire.
128Apuleius, De Deo Socratis, 6; 5 (auctor c.125–c.180)
Per hos eosdem, ut Plato in Symposio autumat, cuncta denuntiata et magorum uaria miracula omnesque praesagiorum species reguntur.
129Apuleius, De Deo Socratis, 16; 4 (auctor c.125–c.180)
Ex hac igitur sublimiore daemonum copia Plato autumat [singulis] hominibus in uita agenda testes et custodes singulis additos, qui nemini conspicui semper adsint arbitri omnium non modo actorum uerum etiam cogitatorum.
130Apuleius, De Deo Socratis, 22; 1 (auctor c.125–c.180)
Enimuero dic, sodes: 'nescio bene uiuere, ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras uixerunt, nec pudet me nescire bene uiuere'; numquam hoc dicere audebis.
131Apuleius, De Platone et eius dogmate, 1, 2; 1 (auctor c.125–c.180)
Talis igitur ac de talibus, Plato non solum heroum uirtutibus praestitit, uerum etiam aequiperauit diuum potestatibus.
132Apuleius, De Platone et eius dogmate, 1, 5; 1 (auctor c.125–c.180)
Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum et materiam inabsolutam, informem, nulla specie nec qualitatis significatione distinctam, rerumque formas, quas ἰδέας idem uocat.
133Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
Verum ut beatitudinem bonorum fine ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit.
134Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 5; 1 (auctor c.125–c.180)
Sed uirtutem Plato habitum esse dicit mentis optime et nobiliter figuratum, quae concordem sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui fuerit fideliter intimata, non uerbis modo sed factis etiam secum et cum ceteris congruentem: haec uero procliuius, si ratio in regni sui solio constituta adpetitus e[s]t iracundias semper [in]domitas et in frenis habet ipsaeque ita oboediunt, ut tranquillo ministerio fungantur.
135Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 8; 3 (auctor c.125–c.180)
Hanc δύναμιν τοῦ πείθειν ἄνευ τοῦ διδάσκειν definiuit Plato, quam ciuilitatis articuli umbram, id est imaginem, nominauit.
136Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 14; 1 (auctor c.125–c.180)
Plato tres amores hoc genere dinumerat, quod sit unus diuinus cum incorrupta mente et uirtutis ratione conueniens, non paenitendus; alter degeneris animi et corruptissimae uoluptatis; tertius ex utroque permixtus, mediocris ingenii et cupidinis modicae.
137Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 15; 4 (auctor c.125–c.180)
Hunc talem Plato lucricupidinem atque accipitrem pecuniae nominauit.
138Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 18; 2 (auctor c.125–c.180)
Namque eum cui non ex natura nec ex industria recte uiuendi studium conciliari potest, uita existimat Plato esse pellendum uel, si cupido uitae eum teneat, oportere sapientibus tradi, quorum arte quadam ad rectiora flectatur.
139Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 20; 1 (auctor c.125–c.180)
Perfecte sapientem esse non posse dicit Plato, nisi ceteris ingenio praestet, artibus et prudentiae partibus absolutus atque iis iam tum a pueris inbutus, factis congruentibus et dictis adsuetus, purgata et efficata animi uoluptate, eiectis ex animo hinc * * * abstinentia atque patientia omnibusque doctrinis ex rerum scientia eloquentiaque uenientibus.
140Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 24; 1 (auctor c.125–c.180)
De ciuitatum uero constitutione et de obseruatione regendarum rerum publicarum ita censet Plato.
141Apuleius, De Platone et eius dogmate, 2, 25; 5 (auctor c.125–c.180)
Et qui de nuptiis talibus erunt orti studiis congruentibus inbuentur et optimis disciplinis communi praeceptorum magisterio docebuntur, non uirile secus modo, uerum etiam feminarum, quas uult Plato omnibus [p]artibus quae propriae uirorum putantur coniungendas esse, bellicis et gymnicis et musicis; quippe utrisque cum natura una sit, eandem esse uirtutem.
142Apuleius, Apologia, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
praeterea: licere etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίας sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
143Apuleius, Apologia, 15, 11; 7 (auctor c.125–c.180)
quid, quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum inuisere; nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu aeris [f]acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id
144Apuleius, Apologia, 25, 11; 12 (auctor c.125–c.180)
Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant — uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce: δίς ἑπτά δέ γενόμενον ἐτῶν τόν παῖδα παραλαμβάνουσιν οὓς ἐκεῖνοι βασιλείους παιδαγωγούς ὀνομάζουσιν· εἰσίν δέ ἐξειλεγμένοι Περσῶν οἱ ἄριστοι δόξαντες ἐν ἡλικίᾳ τέτταρες, ὅ τε σοφώτατος καί ὁ δικαιότατος καί ὁ σωφρονέστατος καί ὁ ἀνδρειότατος.
145Apuleius, Apologia, 25, 26; 15 (auctor c.125–c.180)
idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit: τάς δέ ἐπῳδάς εἶναι τούς λόγους τούς καλούς.
146Apuleius, Apologia, 49, 26; 1 (auctor c.125–c.180)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
147Apuleius, Apologia, 103, 26; 11 (auctor c.125–c.180)
lignum consecras: Plato suadet.
148Apuleius, Florida, 15; 19 (auctor c.125–c.180)
porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
149Apuleius, Florida, 20; 6 (auctor c.125–c.180)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, XenoCrates satiras: Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
150Aribo scholasticus, Musica, 150, 1340C (auctor fl. 1090)
Unde quamvis non vere, verisimiliter tamen tractat Plato de animae genitura, dicens eam compositam musicis proportionibus.
151Aribo scholasticus, Musica, 150, 1341B (auctor fl. 1090)
Musicae moralitatem etiam Plato demonstrat dicens: Animorum item placiditatem constituebamus in delinimentis et affabilitate musicae.
152Aribo scholasticus, Musica, 150, 1341B (auctor fl. 1090)
Merito dicit Plato placiditatem animorum esse in musica, cum nulla inquietudo cum assidua musicae conversetur delectatione.
153Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0169A (auctor 480-525)
Secundum complexionem dicuntur quaecunque aliqua coniunctione copulantur, ut aut Socrates aut Plato, vel quaecunque secundum aliquod accidens coniunguntur.
154Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0170A (auctor 480-525)
Sed quoniam substantia proferri non potest nisi aut universaliter aut particulariter intelligatur; nam cum dico homo, rem dixi universalem, idcirco quod nomen hoc de multis individuis praedicatur: cum vero dico Socrates vel Plato, rem dixi particularem; quoniam Socrates de nudo subiecto dicitur: et accidens quoque eodem modo; nam cum dixero scientiam, rem protuli universalem, idcirco quod scientia et de grammatica et de rhetorica, et de aliis omnibus sub se positis praedicatur; si vero dixero Platonis scientiam, quoniam omne accidens quod individua venit individuum fit, particularem scientiam dico, namque Platonis scientia, sicut ipse Plato, particularis est; igitur quoniam neque substantia neque accidens ullo modo proferri potest, nisi in suo nomine aut universalitatis vim, aut particularitatis induat, recte in quatuor divisio facta est, ut si omnis res aut substantia aut accidens, et horum aut universalis, aut particularis.
155Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0170A (auctor 480-525)
Si vero particularitas substantiae copuletur, fit substantia particularis, ut est Socrates vel Plato, et quidquid in substantia individuum reperitur.
156Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0174B (auctor 480-525)
Nam quemadmodum animal dividitur in species, hominem atque equum, homo autem in singulos homines, id est in Socratem et Platonem et caeteros, sic Plato et Socrates non dividuntur in alios.
157Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0174C (auctor 480-525)
Omne individuum, quoniam particulare est, de subiecto non praedicatur; omne autem quod de subiecto non praedicatur, aut substantia erit, ut Plato, aut accidens, ut quaedam grammatica.
158Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0175A (auctor 480-525)
Nam cum particularis substantia in subiecto non sit, ut Plato, particulare tamen accidens in subiecto est, ut quaedam grammatica in anima.
159Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0182B (auctor 480-525)
Sunt ergo primae substantiae quae neque in subiecto sunt, neque de subiecto dicuntur, ut est Socrates vel Plato.
160Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0193D (auctor 480-525)
Nam cum sit gressibilis differentia de aliquo homine praedicatur, dicitur enim quidam homo gressibilis, ut Plato et Cicero, sed et diffinitionem differentiae suscipiunt individua, de quibus illa differentia praedicatur.
161Aristoteles Boetius, In Categorias Aristotelis, 64, 0194D (auctor 480-525)
Nam cum dico Socrates vel Plato vel aliquam individuam substantiam nomino, hoc aliquid significo, sed omnibus hoc substantiis non inest.
162Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0404C (auctor 480-525)
Antiquiores vero quorum est Plato, Aristoteles, Speusippus et Xenocrates, hi inter res et significationes intellectuum medios sensus ponunt, in sensibilibus rebus vel imaginationes quasdam, in quibus intellectus ipsius origo consistat.
163Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0416C (auctor 480-525)
Quis enim dixerit huiusmodi nominum coniunctionem, et Socrates et Plato, vel si a se haec nomina dividantur, nec Socrates nec Plato, veri aliquam falsive tenere significantiam?
164Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0422B (auctor 480-525)
Inveniuntur enim quaedam sine dubio orationes quae cum voces sint et significativae et secundum placitum, quippe quae sunt nominibus colligatae, tamen sunt sine tempore, ut cum dico Socrates et Plato, haec namque oratio, cum ex nominibus iuncta sit, nomen quidem non est, vox vero est significativa secundum placitum et tempore vacat, ut igitur nomen ab huiusmodi oratione divideret, addidit hanc differentiam, quae est cuius nulla pars est significativa separata.
165Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0427C (auctor 480-525)
Ergo cum nomen et verbum voces significativae sint, et secundum placitum, additum verbo quod consignificat tempus, a nomine segregatur, ut enim saepe dictum est, nomen significare tempus poterit, verbum vero consignificare, et sicut in diffinitione nominis addidit, nihil omnino partes separatas a tota compositione nominis designare, propter orationes quae nominibus essent compositae, ut est Plato et Socrates, ita quoque in verbo addidit, nihil extra verbi partes significare, propter eas orationes quas verba componunt, ut est ambulare et currere, haec enim oratio ex verbis est composita, et singula verba et in ipsa oratione et praeter eam per se ipsa significant.
166Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0434D (auctor 480-525)
Videtur Aristoteles illas quoque voces orationes putare, quaecunque vel ex nominibus vel ex verbis constent, non tantum quae integrum colligant intellectum, ut sunt Socrates et Plato, et ambulare et dicere; haec enim quanquam pleni intellectus non sint, verbis tamen et nominibus componuntur.
167Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0435C (auctor 480-525)
Compositae autem aliquoties quidem tantum orationes, aliquoties vero etiam affirmationes, ut cum dico Socrates ambulat, et Plato loquitur, utraeque sunt affirmationes, vel cum dico: Aio te Aeacida Romanos vincere posse, ex orationibus non ex affirmationibus componitur talis oratio.
168Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0437B (auctor 480-525)
Procedit etiam nomen dictionis ad orationes quidem, sed simplicibus verbis et nominibus coniunctas, et cum dico Socrates et Plato, et si sit ex composito nomine, ut est equiferus et homo; hae orationes quanquam coniunctae sint atque imperfectae, tamen dictionis nomine nuncupantur, nec non etiam transit nomen hoc dictionis usque ad perfectas orationes, quas enuntiationis nuncupari posterius est dicendum.
169Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0438C (auctor 480-525)
Nam cum dicit Plato in Academia disputans, haec quoniam perfecta non est, partes, inquit, non habet, arbitrans omne quod imperfectum est nullis partibus contineri, atque ideo, cum dicit Aristoteles, oratio est vox significativa, cuius partes aliquid extra significant, illam orationem constitui putat, quae perfectum retinet sensum, ipsius enim partes esse verba et nomina.
170Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0439A (auctor 480-525)
Plato disputat, dictiones quidem sunt, sed non ut affirmationes.
171Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0439A (auctor 480-525)
Si vero sic esset oratio, Si Plato disputat verum dicit, Plato disputat et verum dicit, cum sint dictiones, non sunt tantum ut simplices, sed etiam ut affirmationes.
172Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0441A (auctor 480-525)
Plato vero in eo libro qui inscribitur Cratylus, aliter esse constituit, eamque dicit supellectilem quamdam atque instrumentum esse significandi res eas quae naturaliter intellectibus concipiuntur, earumque intellectum vocabulis discernendi.
173Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0441B (auctor 480-525)
Idcirco autem instrumentum pro natura posuit, quod (ut dictum est) Plato omnium artium instrumenta, secundum naturam ipsarum artium consistere proponebat.
174Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0442A (auctor 480-525)
Sit genus oratio, orationis aliud est imperfectum, quod sententiam non expedit, ut si dicam Plato in lycaeo, aliud vero perfectum.
175Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0443A (auctor 480-525)
Compositas autem quae in alias (ut dictum est) orationes dividuntur. Multas enim orationes in huiusmodi orationibus coniunctio iungit, ut si dicam Plato est et Socrates est, haec coniunctio et utrasque coniunxit, atque ideo una videtur positione, quae naturaliter et per se una non fuerat, naturaliter autem unius orationis duae partes sunt affirmatio et negatio; sed quoniam non ita dixit, est autem una oratio enuntiativa, affirmatio vel negatio, deinde est una coniunctione.
176Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0448B (auctor 480-525)
Sive autem his propositionibus omnis addatur, ut est, omnis homo vivit, sive nullus, ut nullus lapis vivit, sive aliquis, ut aliquis homo vivit, vel aliquis homo non vivit, quoniam termini ipsi duo sunt, simplex vocatur propositio, composita vero si ultra terminos duos enuntiat, ut est Plato philosophus in lycaeo ambulat.
177Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0448B (auctor 480-525)
Hic enim quatuor sunt termini, vel si tres sint, ut Plato philosophus ambulat, hae quoque si eis omnis, aut nullus, aut aliquis addatur, eodem modo compositae sunt.
178Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0449B (auctor 480-525)
Alia vero est composita ex terminis, nulla coniunctione copulatis, multiplex, et non unam significans propositionem, ut est, Plato Atheniensis philosophus disputat.
179Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0450B (auctor 480-525)
Multiplex etiam vel si fuerit composita ex terminis praeter coniunctionem, quemadmodum dictum est, ut Plato Atheniensis in lycaeo disputat; vel si composita sit ex propositionibus praeter coniunctionem, quemadmodum est, homo est, animal est; vel si composita sit ex terminis coniunctione copulatis, ut Iupiter et Apollo dii sunt; vel si composita sit ex propositionibus per coniunctionem, quemadmodum est, et Apollo vates est, et Iupiter tonat.
180Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0452B (auctor 480-525)
Harum autem enuntiativarum orationum est simplex enuntiatio, si aliquid unum de uno aliquo praedicemus, ut si dicam Plato disputat, de aliquo Platone aliquid, id est disputat, praedicavi.
181Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0459C (auctor 480-525)
Quod si utraque sunt diversa, multo magis nulla fit oppositio, ut cum dico Socrates philosophus est, si respondeat alius, Plato Romanus non est, hic neque idem subiectum est, neque idem praedicatum, et plus istae diversae sunt, et nulla contra se oppositione compositae, atque ideo possunt utraeque simul esse verae, etsi ita contingit utraeque simule sse falsae, nec non etiam una vera, altera falsa.
182Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0461C (auctor 480-525)
Est autem enuntiatio de eo quod est aliquid esse, vel non esse; affirmatio quidem de eo quod est esse, ut Plato philosophus est; negatio vero de eo quod est non esse, ut Plato philosophus non est.
183Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0461C (auctor 480-525)
Haec utraque enuntiatio Plato philosophus est, Plato philosophus non est, sese perimentia et in contrarium quasi quodam locata litigio faciunt contradictionem.
184Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0462B (auctor 480-525)
Plato vero eorum quae singularia sunt.
185Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0463B (auctor 480-525)
Quoniam igitur haec ita sunt, idcirco homo quidem dicitur universale quiddam, ipsa vero Platonitas et Plato particulare.
186Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0463D (auctor 480-525)
Sed quoniam particularis est praedicatio, quidam homo, particularis rursus praedicatio Platonis, de uno enim dicitur quidam homo, et de uno dicitur Plato, non eodem modo utraeque particulares esse dicuntur.
187Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464A (auctor 480-525)
Plato enim unam ac definitam substantiam proprietatemque demonstrat, quae convenire in alium non potest.
188Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464A (auctor 480-525)
Quidam homo vero, quod dicitur, particulariter quidem ipsum nomen universale determinat, sed si deesset quidam, id quod dicimus homo universale esset, ac per hoc ambiguum permaneret, quod vero dicimus Plato nunquam esse poterit universale.
189Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464A (auctor 480-525)
Nam etsi quando nomen hoc Plato pluribus imponatur, non tamen hoc nomen idcirco erit universale.
190Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464A (auctor 480-525)
Nomen vero hoc quod dicimus Plato multis secundum vocabulum fortasse commune esse videretur; nulli tamen illa proprietas Platonis conveniret, quae erat proprietatis aut naturae eius Platonis qui fuit Socratis auditor, licet eodem vocabulo nuncuparetur.
191Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464B (auctor 480-525)
Unde fit ut cum dico, omnis homo, in numerum propositionem tendam; cum vero dico, Socrates aut Plato, non in numerum emittam, sed qualitatem proprietatemque unius in sua individua singularique substantia constringam ac praedicem.
192Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464C (auctor 480-525)
Quare in hoc quoque maxime hae duae particularitates, quidam homo, et Plato, distant, quod cum dico Plato quem hominem dixerim vocabulo designavi, proprietatemque uniuscuiusque quem nomino, cum vero dico quidam homo, numerum tantum reieci, et ad unitatem propositionem redegi.
193Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464C (auctor 480-525)
De quo autem dicam, haec particularitas mihi non subdidit, quidam enim homo potest esse et Socrates et Plato et Cicero et unusquisque singulorum quorum proprietates a se in singularitatis ratione et natura diversae sunt.
194Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0464D (auctor 480-525)
Est enim haec universalitas naturalis, illam vero nominis reique proprietatem quae particularis est singularem vocavit dicens: Plato vero eorum quae sunt singularia; quod autem secutus est dicens: Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae sunt universalia, aliquoties autem eorum quae sunt singularia, huiusmodi est tanquam si diceret: Omnis quidem affirmatio et negatio inesse aut non inesse demonstrat.
195Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0465A (auctor 480-525)
Et quidquid enuntiatur, aut de eo quod est esse proponitur, ut Plato philosophus est, haec enim propositio Platoni philosophiam inesse constituit, aut de eo quod est, non inesse, ut Plato philosophus non est: haec enim a Platone philosophiam dividens, eidem philosophiam non inesse proponit.
196Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0551A (auctor 480-525)
In quodam enim dialogo Plato huiusmodi interrogat syllogismum: Sensus, inquit, non contingit rationem substantiae, quod non contingit rationem substantiae, ipsius veritatis notionem contingit.
197Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0302B (auctor 480-525)
Cum enim dico: Socrates, vel Plato, vel albedo, vel aliquid huiusmodi, temporibus carent.
198Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0313B (auctor 480-525)
Plato nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit quod quaedam supellex, et quodammodo instrumentum sit, invicem sensa prodendi.
199Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0318D (auctor 480-525)
Dico autem universale, quod de pluribus natum est praedicari, singulare vero quod non, ut, homo quidem universale est, Plato vero eorum quae singularia sunt.
200Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0319A (auctor 480-525)
Singulare vero est, ut quaelibet res individua, cuius nulla praedicatio ad sibimet subiecta perveniat, ut Plato vel Socrates; horum autem naturam docet exemplis, ait enim: Ut homo quidem universale, Plato vero eorum quae sunt singularia.
201Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0319A (auctor 480-525)
Quod si hoc rursus est singulare, quod de nullo alio praedicatur, Plato singulare est.
202Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0327A (auctor 480-525)
Quod si quis sic dicat, Socrates disputat, aliusque respondeat, Plato non disputat, de alio subiecto idem praedicavit, et sunt a se diversae propositiones, et non oppositae.
203Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 64, 0945A (auctor 480-525)
Amplius, si genus in specie posuit, ut contiguitatem idipsum quod est continuitatem, aut mixturam idipsum quod est temperamentum, aut (ut Plato definivit) lationem secundum locum mutationem: non enim necessarium contiguitatem continuitatem esse, sed e converso continuitatem contiguitatem; non enim omne contiguum continuatur, sed quod continuatur contiguum est.
204Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 64, 0971A (auctor 480-525)
Amplius, si non positis nominibus utitur, ut Plato ciliumbre oculum, aut araneum putrimordax, aut medullam ossigenium dixit, nam omne obscurum, quod insuetum est.
205Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 64, 0971D (auctor 480-525)
Talis autem est et animae terminus, si est numerus ipse seipsum movens, nam quod seipsum movet est anima, ceu Plato definivit, an proprium quidem quod dicitur, non indicat autem substantiam interempto numero?
206Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 64, 0982C (auctor 480-525)
Nam in quibusdam non accidit, ut quemadmodum Plato definivit, mortale addens in animalium definitionibus, idea enim non erit mortalis, ut ipse homo; quare non aptabitur ad ideam definitio.
207Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 5; 1 (auctor -c.327)
ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet uis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa?
208Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 8; 7 (auctor -c.327)
Plato ille sublimis apex philosophorum et columen saeua illa diluuia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit nec uir prudens extimuit humani.
209Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 7; 5 (auctor -c.327)
potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus euigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus uisa: immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, uigilemus aliquando an ipsum uigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere uideamur, insomnium; cum uidere nos dicimus, radiorum et luminis intentione uideamus an rerum imagines aduolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat; quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo canescant; quid sit quod humores uniuersi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat inmersionem in se pati, sed in suam naturam inpenetrabile semper perspicue colligatur; ipse denique animus, qui inmortalis a uobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira ecfuttiat et insana?
210Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 10; 2 (auctor -c.327)
uidit enim Heraclitus res ignitim conuersionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales formas Plato, indiuiduorum Democritus concursiones?
211Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 13; 5 (auctor -c.327)
quid Plato uester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente uersari?
212Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 13; 7 (auctor -c.327)
quid in Politico idem Plato?
213Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 14; 2 (auctor -c.327)
quid Plato idem uester in eo uolumine, quod de animae inmortalitate conposuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluuios et Pyriphlegetontem nominat, in quibus animas adseuerat uolui mergi exuri?
214Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 24; 1 (auctor -c.327)
quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitans et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noueramus redire?
215Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 34; 4 (auctor -c.327)
si nobis haec gaudia, hoc est uiam fugiendae mortis, Plato in Phaedro promisisset aliusue ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris.
216Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 36; 4 (auctor -c.327)
Plato ille diuinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua contineri.
217Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 36; 6 (auctor -c.327)
ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, - cum, numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia subrogari?
218Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 64; 6 (auctor -c.327)
sortem uitae eligendi nulli est, inquit Plato, deus causa, neque alterius uoluntas adscribi potest cuiquam recte, cum uoluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui uoluit.
219Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0727B
V. Ut ante millia annorum decem, ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet vis hominum, et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa?
220Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0731A
Plato, ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia, et conflagrationes mundi, purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit: nec vir prudens extimuit humani generis, subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare, et iuventutem his quamdam redintegratis viribus comparari.
221Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0821A
immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, vigilemus aliquando, an ipsum vigilare, quod dicitur, somni sit perpetui portio?
222Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0825A
incorporales formas Plato?
223Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0830A
Quid Plato vester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris: et circa illum semper, quantum fieri potis est, cogitatione ac mente versari?
224Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0830A
Quid in Politico idem Plato?
225Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0831B
Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas asseverat volvi, mergi, exuri?
226Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0849A
XXIV. Quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris, et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere, sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus, redire?
227Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0863A
Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato in Phaedone promisisset, aliusve ex hoc choro, possetque eam praestare, atque ad finem pollicitationis adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus, a quo tantum doni expectaremus et muneris.
228Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0865A
Plato ille divinus multa de Deo digna, nec communia sentiens multitudini, in eo sermone ac libro, cui nomen Timaeus inscribitur, Deos dicit et mundum corruptibili esse natura, neque esse omnino dissolutionis expertes: sed voluntate Dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri.
229Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0865B
Ergo si res est ita, nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis: cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benevolentia surrogari?
230Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0910B
Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato, Deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate, qui voluit.
231Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1333A
[ORELL.,] adde: - Praeter hos animum Deum statuunt Pythagoras apud Minucium (Octav., c. XIX) , Plato, de Legib.
232Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1334A
, post notam Quid Plato . . . insere sequentem: Et homo prudentiae non pravae.
233Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1340A
Sensus est: noluit (Plato) eiusdem sinceritati mixturae (vel sincerae mixturae) esse animas generis humani, cuius sinceritatis fecerat (vel docuerat esse in Timaeo suo) animam universitatis istius (sive animam mundi).
234Auctores varii 017, Philosophorum aliquot epistolae, 17, 1152D
Plato Archytae.
235Auctores varii 063, Testimonia, 63, 0564C
Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali voce disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti.
236Auctores varii 088, Testimonia, 88, 0057C
Multa tamen habet variam lectionem arguentia, et non mediocrem eruditionem, quare non plane nobis insuper habendus videtur . . . . . . . . . . . . . De eruditione autem huius praesulis, quod dixi, facile auctores probant, quos nominatim citat: Homerus, Menander, Aratus, Cato, Pythagoras, Chrysippus, Plato, Cleantes, Ovidius, Virgilius, Horatius, Cicero, Pindarus, Sappho; denique quicunque celebriores inter Graecos, Latinosque Patres, quorum tam gentilium quam Christianorum non solum nomina ponit, sed phrasim saepius exprimit, doctrinamque numeris concludit.
237Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1271A
Nam Plato philosophus dicit sedem animae in cerebro esse, sed oportet ut principaliorem sedem animae in corde accipiamus, ubi quasi in quodam meditullio consistens, cogitationes disponit, et membris corporis vitalem subministrat affectum.
238Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1345B
Et Plato praecipit duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiae capitis et pedum, cum enim haec habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt.
239Auctores varii, Carmina Burana, 56, 79; 4 (auctor fl.1230)
stilo non pinxisset Plato loca gratiora.
240Auctores varii, Carmina Burana, 227, 228; 19 (auctor fl.1230)
2. Quem Pythagoras rimatus | excitavit Physice, inde Socrates et Plato | honestarunt Ethice, Aristoteles loquaci | desponsavit Logice.
241Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p. 323, l. 13 (auctor c.400)
Plato autem non esse uocem corpus putat: non enim percussus 'inquit' aer, sed plaga ipsa atque percussio, id est uox.
242Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p1; 80 (auctor c.400)
Plato autem non esse uocem corpus putat: «non enim percussus 'inquit' aer, sed plaga ipsa atque percussio, id est uox».
243Audoenus Rothomagensis, Vita S. Eligii, 87, 0479
Quid, inquam, Pythagoras, Socrates, Plato, et Aristoteles nobis philosophando consulunt?
244Augustinus Hipponensis, Contra Academicos [CSEL], 3, 37; 3 (auctor 354-430)
Plato, uir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est.
245Augustinus Hipponensis, Contra Academicos [CSEL], 3, 37; 6 (auctor 354-430)
igitur Plato adiciens lepori subtilitatique Socraticae, quam in moralibus habuit, naturalium diuinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoraui diligenter acceperat, subiungensque quasi formatricem illarum partium iudicemque dialecticam.
246Augustinus Hipponensis, De Baptismo [CSEL], 6, 87; 5 (auctor 354-430)
in quod et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit.
247Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 1, 22; 6 (auctor 354-430)
Quod tamen magne potius factum esse quam bene testis ei esse potuit Plato ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque fecisset uel etiam praecepisset, nisi ea mente, qua inmortalitatem animae uidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse iudicasset.
248Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 2, 7; 7 (auctor 354-430)
Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato.
249Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 2, 14; 16 (auctor 354-430)
Semideus autem ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum esset ostendit, qui poetas ipsos uel pro arbitrio mentientes uel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes omnino in ciuitate bene instituta uiuere noluit.
250Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 18; 10 (auctor 354-430)
Hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc excellentes rei publicae populorumque rectores.
251Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 28; 7 (auctor 354-430)
Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat.
252Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 28; 8 (auctor 354-430)
Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, sed etiam caelum factum sit.
253Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 4; 1 (auctor 354-430)
Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellentissima gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato.
254Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 4; 6 (auctor 354-430)
Proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae maxime in actione uersatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua uerum disterminatur a falso.
255Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 4; 9 (auctor 354-430)
Quid autem in his uel de his singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognouerit uel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror et temere adfirmandum esse non arbitror.
256Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 5; 1 (auctor 354-430)
Si ergo Plato Dei huius imitatorem cognitorem amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus est excutere ceteros?
257Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 8; 15 (auctor 354-430)
Ipsum autem uerum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde uult esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad beatam uitam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum amauerit.
258Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 9; 1 (auctor 354-430)
Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista senserunt, quod et rerum creatarurn sit effector et lumen cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae, siue Platonici adcommodatius nuncupentur, siue quodlibet aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem Plato et qui eum bene intellexerunt; siue etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sententiae indidem fuerunt; siue aliarum quoque gentium qui sapientes uel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliqui reperiuntur, qui hoc uiderint ac docuerint: eos omnes ceteris anteponimus eosque nobis propinquiores fatemur.
259Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 11 (auctor 354-430)
CAPUT XI. – Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquauit.
260Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 11; 4 (auctor 354-430)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur, sed ut conloquendo quid continerent, quantum capere posset, addisceret.
261Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 11; 6 (auctor 354-430)
Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae [erant] super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere teiTam primo ignemque iunxisse.
262Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 11; 9 (auctor 354-430)
Parum quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare spiritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opinatus elementa loco illo commemorata uideri potest Deinde quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic illis sacris litteris flagrat; et maxime illud (quod et me plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum librorum expertem non fuisse), quod, cum ad sanctum Moysen ita uerba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad nos, tamquam in eius conparatione, qui uere est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer hoc Plato tenuit et diligentissime commendauit.
263Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 12; 2 (auctor 354-430)
Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos.
264Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 12; 4 (auctor 354-430)
Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt.
265Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 13; 9 (auctor 354-430)
Quid enim de ludis scaenicis Plato senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet ciuitate pellendos.
266Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 13; 16 (auctor 354-430)
Quid est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia, tam constanter audet auferre?
267Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 14; 11 (auctor 354-430)
Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur, Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum scripsit librum, cuius esse titulum uoluit 'de deo Socratis', ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt, quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari?
268Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 14; 12 (auctor 354-430)
Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt.
269Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 14; 13 (auctor 354-430)
Aut ergo fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis debuit.
270Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 15; 17 (auctor 354-430)
Et ipse quippe Apuleius cum ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet deteriorque superius.
271Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 21; 18 (auctor 354-430)
Quis enim ferat, si poetarum de dis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna ludibria suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem et suauissimam uoluptatem dis daemones nuntiauerunt, et quod Plato philosophica grauitate de optima re publica haec omnia censuit remouenda tacuerunt; ut iam di boni per tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorundem nuntiorum, adque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem ipsorum deorum?
272Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 9, 23; 1 (auctor 354-430)
Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum eis de uerborum controuersia laborandum est.
273Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 10, 31; 2 (auctor 354-430)
Ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in mundo deos a Deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat.
274Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 11, 21; 4 (auctor 354-430)
Et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio mundi uninersitate perfecta.
275Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 11, 21; 15 (auctor 354-430)
Hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono Deo bona opera fierent; siue ista legerit, siue ab his qui legerant forte cognouerit; siue acerrimo ingenio inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, siue ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.
276Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 11, 25; 2 (auctor 354-430)
sed ita esse potius inuenerunt), cuius una pars appellaretur physica, altera logica, tertia ethica (quarum nomina Latina iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis moralisque uocarentur; quas etiam in octauo libro breuiter strinximus); non quo sit consequens, ut isti in his tribus aliquid secundum Deum de trinitate cogitauerint, quamuis Plato primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus uisus est neque intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque uiuitur, inspirator.
277Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 13; 1 (auctor 354-430)
Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio uerteretur, eis, qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur, quamuis a nonnullis contra quam loquitur sensisse credatur: hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter eos, qui similiter mouentur, quur homo per innumerabilia adque infinita retro tempora creatus non sit tamque sero sit creatus, ut minus quam sex milia sint annorum, ex quo esse coepisse in sacris litteris inuenitur.
278Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 14; 18 (auctor 354-430)
Absit autem a recta fide, ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis.
279Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 14; 19 (auctor 354-430)
sed tamen certis, et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint.
280Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 19; 7 (auctor 354-430)
Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, aput quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem.
281Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 27; 1 (auctor 354-430)
Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent.
282Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 27; 3 (auctor 354-430)
Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis.
283Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 27; 6 (auctor 354-430)
Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur?
284Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 27; 8 (auctor 354-430)
Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat?
285Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 16 (auctor 354-430)
CAPUT XVI. – De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum deum dis minoribus promittentem, quod numquam sint corporibus exuendi. a
286Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 16; 6 (auctor 354-430)
Sed cum apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte soluentur: quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere?
287Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 16; 9 (auctor 354-430)
Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales dei a quo facti sunt uoluntate adque consilio.
288Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 16; 11 (auctor 354-430)
Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia quaestio est.
289Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 16; 14 (auctor 354-430)
Hoc tantum contra istos commemorandum putaui, qui se Platonicos uocari uel esse gloriantur, cuius superbia nominis erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum uulgo uocabulum uilem faciat palliatorum tanto magis inflatam, quanto magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina Christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tamquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus animae et eam semper esse uelimus in corpore, uelut aerumnoso uinculo conligatam; cum eorum auctor et magister Plato donum a deo summo dis ab illo factis dicat esse CODcessum, ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus eos conexuit, separentur.
290Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 17; 4 (auctor 354-430)
Si quis hoc etiam de igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse uniuerso igni corpora, quae inde sumta sunt, ut caelestia fierent animalia: nonne inmortalitas, quam talibus dis, uelut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam uiolentia disputationis huius intercidet?
291Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 17; 5 (auctor 354-430)
An ibi propterea non fit, quia Deus non uult, cuius uoluntatem, ut ait Plato, nulla uis uincit?
292Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 17; 6 (auctor 354-430)
Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt uincta soluantur nec ea quae sunt ex elementis sumta reddantur adque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato?
293Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 17; 11 (auctor 354-430)
Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron uocant, per omnes partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit isto mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa uiueret et eam quamuis non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare adque tardare non posset.
294Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 18; 3 (auctor 354-430)
Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis uasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima uoluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata posse dissolui, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamuis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi uolunt ponant et quo uolunt agant, situ motuque facillimo!
295Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 18; 13 (auctor 354-430)
Illud dico: Si di minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne remouere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille uoluntati potestatique concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diuersa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem, corruptionem auferat, naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem?
296Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 13, 19; 5 (auctor 354-430)
Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc uitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum, qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum, .
297Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 37; 5 (auctor 354-430)
Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret.
298Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 11; 17 (auctor 354-430)
Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum.
299Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 12; 22 (auctor 354-430)
Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diuersa corpora reuolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.
300Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 26; 5 (auctor 354-430)
Emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, inmortalitatem.
301Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 26; 11 (auctor 354-430)
Sic enim eum locutum narrat Plato: 'Quoniam estis orti, inquit, inmortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa (quibus estis conligati.
302Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 27; 2 (auctor 354-430)
Singula quaedam dixerunt Plato adque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani.
303Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 27; 3 (auctor 354-430)
Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse.
304Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 27; 6 (auctor 354-430)
Ac per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio.
305Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 27; 7 (auctor 354-430)
etiam iustorum adque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius, si dedisset Plato.
306Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 27; 9 (auctor 354-430)
Quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae non redibunt: dicat itaque cum Platone Porphyrius: 'Redibunt ad corpora'; dicat Plato cum Porphyrio: 'Non redibunt ad mala': et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala.
307Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 28; 12 (auctor 354-430)
Quapropter Plato et Porphyrius, uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter uiuant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et aput eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.
308Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum [CSEL], 1, 12; 4 (auctor 354-430)
Socrates autem, quem rursus in actiua, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis uersibus persecutus est uerba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere uoluit, ut hoc se coactum imperio sui demonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat, in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias.
309Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum [CSEL], 1, 53; 4 (auctor 354-430)
nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas.
310Augustinus Hipponensis, De ordine [CSEL], 19, 8; 2 (auctor 354-430)
nec Plato quidem in hoc errauit, quia esse mundum intellegibilem dixit, si non uocabulum, quod ecclesiasticae consuetudini in re illa inusitatum est, sed ipsam rem uelimus adtendere.
311Augustinus Hipponensis, De ordine [CSEL], 19, 8; 5 (auctor 354-430)
si uero erat, sicut erat, ipsam uidetur Plato uocasse intellegibilem mundum.
312Augustinus Hipponensis, Epistulae [CSEL], 3, 1; 5 (auctor 354-430)
prope persuasisti mihi non quidem beatum esse me, nam id solius sapientis praedium est, sed certe quasi beatum, ut dicimus hominem quasi hominem in comparatione hominis illius, quem Plato nouerat, aut quasi rotunda et quasi quadra ea, quae uidemus, cum longe ab eis absint, quae paucorum animus uidet.
313Augustinus Hipponensis, Epistulae [CSEL], 118, 16; 3 (auctor 354-430)
Arcesilas enim, qui primus occultata sententia sua nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere, cui successerit: Polemonem inuenies; quaere, cui Polemon: Xenocraten; Xenocrati autem discipulo Academiam, scholam suam, reliquit Plato.
314Augustinus Hipponensis, Epistulae [CSEL], 118, 20; 4 (auctor 354-430)
tantum illud adtende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur in sapientia non humana sed plane diuina, unde humana quodam modo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus inmutabili atque eodem modo semper se habente ueritate constituisse et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis uel in animi natura ponerent et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, eo rem successione temporum esse deuolutam, ut Christianae iam aetatis exordio, cum rerum inuisibilium atque aeternarum fides per uisibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec uidere nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eandem fidem gentibus praeseminabat, idem ipsi Epicurei et Stoici in actibus apostolorum contradixisse inueniantur.
315Augustinus Hipponensis, Epistulae [CSEL], 118, 33; 1 (auctor 354-430)
Platonici uero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus non habentes diuinam personam, qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant ad proferendum atque aperiendum, quid Plato sensisset.
316Augustinus Hipponensis, Retractationes [CSEL], 1, 3, 8; 2 (auctor 354-430)
nec Plato quidem in hoc errauit, quia esse mundum intellegibilem dixit, si non uocabulum, quod ecclesiasticae consuetudini in re illa inusitatum est, sed ipsam rem uelimus adtendere.
317Augustinus Hipponensis, Retractationes [CSEL], 1, 3, 8; 5 (auctor 354-430)
si uero erat, sicut erat, ipsam uidetur Plato uocasse intellegibilem mundum.
318Augustinus Hipponensis, Retractationes [CSEL], 1, 10, 4; 7 (auctor 354-430)
sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui nec diuinarum scripturarum auctoritate persuaderi posse cognoui.
319Augustinus Hipponensis, Retractationes [CSEL], 2, 30, 4; 1 (auctor 354-430)
et in eo, quod dixi: de temporum historia sanctum Ambrosium soluisse quaestionem, tamquam coaetanei fuerint Plato et Hieremias, me fefellit memoria.
320Augustinus Hipponensis, Contra Academicos, 32, 0954 (auctor 354-430)
Plato vir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est, ut quaecumque diceret, magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parva non fierent (Lib. I Retract., cap. 1, n. 4) ; dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse.
321Augustinus Hipponensis, Contra Academicos, 32, 0954 (auctor 354-430)
Igitur Plato adiiciens lepori subtilitatique Socraticae quam in moralibus habuit, naturalium divinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoravi diligenter acceperat; subiungensque quasi formatricem illarum partium, iudicemque dialecticam, quae aut ipsa esset, aut sine qua sapientia omnino esse non posset; perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere tempus non est.
322Augustinus Hipponensis, Contra Faustum Manichaeum, 42, 0374 (auctor 354-430)
Ipsis quippe interpretationibus convincuntur, non se illum Deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam: nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cuius fabulam quod de Iovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit; sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus.
323Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0776 (auctor 354-430)
Quis enim audiat, quod abs te commemorantur, « Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei, » unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris?
324Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0778 (auctor 354-430)
Nam ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cuius apud Gentes gloriae philosophi tibi praeferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum (De Natura deorum, lib. 2, et lib. 4 ad Atticum, epist. 16) ; cuius nec tu nomen praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive praeferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum (Supra, n. 72.)
325Augustinus Hipponensis, De baptismo contra Donatistas, 43, 0224 (auctor 354-430)
In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit.
326Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0036 (auctor 354-430)
Quod tamen magne potius factum esse quam bene, testis ei potuit esse Plato ipse, quem legerat: qui profecto id praecipue potissimumque fecisset, vel etiam praecepisset; nisi ea mente, qua immortalitatem animae vidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse iudicasset.
327Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0053 (auctor 354-430)
Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit, « ferventi » ut ait Persius, « tincta veneno, » (Satira 3, vers. 37) magis intuentur quid Iupiter fecerit, quam quid docuerit Plato, vel censuerit Cato.
328Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0059 (auctor 354-430)
Semideus autem ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum esset, ostendit; qui poetas ipsos vel pro arbitrio mentientes, vel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in civitate bene instituta vivere noluit.
329Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0126 (auctor 354-430)
Certe omnes deos utriusque sexus (si et sexum habent) nonnisi bonos. existimare debemus. Hoc Plato dicit (De Republica, lib. 2) , hoc alii philosophi, hoc excellentes reipublicae populorumque rectores.
330Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0218 (auctor 354-430)
Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare coelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas: coelum Iovem, terram Iunonem, ideas Minervam vult intelligi: coelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat.
331Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0218 (auctor 354-430)
Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam vim habere dicit, ut secundum eas non coelum aliquid fecerit, sed etiam coelum fatum sit.
332Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0227 (auctor 354-430)
Sed inter discipulos Socratis, non quidem immerito, excellentissima gloria claruit, qui omnino caeteros obscuraret, Plato.
333Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0228 (auctor 354-430)
Proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae maxime in actione versatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua verum disterminatur a falso: quae licet utrique, id est actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem sibi vindicat veritatis.
334Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0228 (auctor 354-430)
Quid autem in his vel de his singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognoverit vel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror, et temere affirmandum esse non arbitror.
335Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0229 (auctor 354-430)
Si ergo Plato Dei huius imitatorem, cognitorem, amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus est excutere caeteros?
336Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0233 (auctor 354-430)
ipsum autem verum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde vult esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad beatam vitam tendit fruens Deo sit beatus qui Deum amaverit.
337Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0234 (auctor 354-430)
Quicumque igitur philosophi de Deo summo et vero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector, et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum; quod ab illo nobis sit et principium naturae, et veritas doctrinae, et felicitas vitae; sive Platonici accommodatius nuncupentur, sive quodlibet aliud sectae suae nomen imponant; sive tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem Plato, et qui eum bene intellexerunt; sive etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoraeos, et si qui forte alii eiusdem sententiae identidem fuerunt; sive aliarum quoque gentium, qui sapientes vel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyci Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliique reperiuntur, qui hoc viderint ac docuerint, eos omnes caeteris anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur.
338Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0235 (auctor 354-430)
CAPUT XI. - Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
339Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0236 (auctor 354-430)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Ieremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legere, quae nondum fuerant in graecam linguam translatae, qua ille pollebat: nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret, quod Ptolemaeus pro ingenti beneficio, qui regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur, sed ut colloquendo, quid continerent, quantum capere posset, addisceret.
340Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0236 (auctor 354-430)
Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 1, 2) . In Timaeo autem Plato, quem librum de mundi constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo ignemque iunxisse (Cap. 5 translat. Cicer.): manifestum est autem quod igni tribuat coeli locum: habet ergo haec sententia quamdam illius similitudinem, qua dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram.
341Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0236 (auctor 354-430)
Deinde quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic in illis sacris Litteris flagrat: et maxime illud, quod et me plurimum adducit, ut pene assentiar Platonem illorum Librorum expertem non fuisse, quod cum ad sanctum Moysen ita verba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum, respondeatur, Ego sum qui sum; et dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14); tanquam in eius comparatione qui vere est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint: vehementer hoc Plato tenuit, et diligentissime commendavit.
342Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0237 (auctor 354-430)
Sed undecumque ille ista didicerit, sive praecedentibus eum veterum libris, sive potius quomodo dicit Apostolus, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit: invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas (Rom. I, 19, 20): nunc non immerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo, an pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. [XII.] Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo, qui fecit coelum et terram, quanto melius senserunt, tanto caeteris gloriosiores et illustriores habentur: in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut cum Aristoteles, Platonis discipulus, vir excellentis ingenii, et eloquio Platoni quidem impar, sed multos facile superans, sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueverat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens, vivo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem vero Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae Academia vocabatur, eidem successissent, atque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur; recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos, aut Academicos, sed Platonicos.
343Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0237 (auctor 354-430)
Sed hi omnes, et caeteri eiusmodi, et ipse Plato, diis plurimis esse sacra facienda putaverunt.
344Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0237 (auctor 354-430)
Quid enim de ludis scenicis Plato senserit, notum est; cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate atque bonitate carmina composuerint, censet civitate pellendos.
345Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0238 (auctor 354-430)
Quid est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia, tam constanter audet auferre?
346Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0239 (auctor 354-430)
Haec ergo si ita sunt, quonam modo ausus est Plato, etiamsi non diis, quos ab omni humana contagione semovit, certe ipsis daemonibus, poetas urbe pellendo, auferre theatricas voluptates, nisi quia hoc pacto admonuit animum humanum, quamvis adhuc in his moribundis membris positum, pro splendore honestatis impura daemonum iussa contemnere, eorumque immunditiam detestari?
347Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0239 (auctor 354-430)
nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto daemones turpissime poposcerunt atque iusserunt.
348Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0239 (auctor 354-430)
Aut ergo fallitur Apuleius, et non ex isto genere numinum habuit amicum Socrates; aut contraria inter se sentit Plato, modo daemones honorando, modo eorum delicias a civitate bene morata removendo; aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut De deo Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque discernit, non appellare De deo, sed De daemone Socratis debuit.
349Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0241 (auctor 354-430)
Et ipse quippe Apuleius cum caeteris terrestre animal hominem dicit ( De deo Socratis ) qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intelligamus non eumdem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui videtur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse ut inferius corpus anima melior inhabitet, deteriorque superius.
350Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0246 (auctor 354-430)
Quis enim ferat, si poetarum de diis immortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna ludibria, suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem et suavissimam voluptatem diis daemones nuntiaverunt, et, quod Plato philosophica gravitate de optima republica haec omnia censuit removenda, tacuerunt; ut iam dii boni per tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorumdem nuntiorum, atque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem ipsorum deorum?
351Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0275 (auctor 354-430)
Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere, eisque annumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato ( In Timaeo ); dicant quod volunt: non enim cum eis de verborum controversia laborandum est.
352Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0310 (auctor 354-430)
Qua sententia profecto abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut mortuos ex vivis, ita vivos ex mortuis semper fieri ( Plato in Phaedone ): falsumque esse ostendit, quod Platonice videtur dixisse Virgilius, in campos Elysios purgatas animas missas (quo nomine tanquam per fabulam videntur significari gaudia beatorum), ad fluvium Letheum evocari, hoc est ad oblivionem praeteritorum: Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti. (Aeneid. lib. 6, vers. 750, 751.) Merito displicuit hoc Porphyrio: quoniam revera credere stultum est, ex illa vita, quae beatissima esse non poterit nisi de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare animas corporum corruptibilium labem, et inde ad ista remeare, tanquam hoc agat summa purgatio, ut inquinatio requiratur.
353Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0311 (auctor 354-430)
Quanquam et de mundo et de his quos in mundo deos a Deo factos scribit Plato ( In Timaeo ), apertissime dicat eos esse coepisse, et habere initium, finem tamen non habituros, sed per Conditoris potentissimam voluntatem in aeternum permansuros esse perhibeat.
354Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0334 (auctor 354-430)
Et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio, mundi universitate perfecta ( In Timaeo ). Ubi et ipse non usque adeo desipiebat, ut putaret Deum sui operis novitate factum beatiorem: sed sic ostendere voluit, artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia varietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt.
355Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0335 (auctor 354-430)
Hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono Deo bona opera fierent ( In Timaeo ): sive ista legerit, sive ab his qui legerant forte cognoverit; sive acerrimo ingenio invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspexerit, sive ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.
356Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0338 (auctor 354-430)
Quamvis Plato primus istam distributionem reperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus visus est, neque intelligentiae dator, neque amoris, quo bene beateque vivitur, inspirator.
357Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0359 (auctor 354-430)
Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio verteretur, eis qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur ( In Timaeo ), quamvis a nonnullis contra quam loquitur, sensisse credatur: hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter eos qui similiter moventur, cur homo per innumerabilia atque infinita retro tempora creatus non sit, tamque sero sit conditus, ut minus quam sex millia sint annorum, ex quo esse coepisse in sacris Litteris invenitur.
358Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0362 (auctor 354-430)
Absit autem a recta fide, ut his Salomonis verbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti, ut, verbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi, et in ea schola quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula, multum prolixis quidem intervallis, sed tamen certis, et idem Plato et eadem civitas et eadem schola iidemque discipuli repetiti, et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint: absit, inquam, ut nos ista credamus.
359Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0368 (auctor 354-430)
Nec audebunt isti contemnere numeros, et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem ( In Timaeo ): et apud nos Deo dictum legitur, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21) ? De quo dicit et propheta, Qui profert numerose saeculum (Isai XL, 26, sec. LXX) . Et Salvator in Evangelio, Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 30) . Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intelligentiae, sicut in Psalmo canitur, non est numerus (Psal. CXLVI, 5) . Infinitas itaque numeri, quamvis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen incomprehensibilis ei cuius intelligentiae non est numerus.
360Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0375 (auctor 354-430)
Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse voluit animalium caeterorum, ut immortalem partem ab ipso sumerent, ipsi vero mortalem attexerent ( In Timaeo ). Proinde animarum nostrarum eos creatores esse noluit, sed corporum.
361Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0375 (auctor 354-430)
Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit omne corpus fugiendum, simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui immoderate ac inhoneste vixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam ad bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum; sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis volunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros compedum carcerumve nostrorum; nec institutores, sed inclusores alligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et gravissimis vinculis.
362Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0376 (auctor 354-430)
Nam si nulla causa est vivendi in hoc corpore, nisi propter pudenda supplicia; quomodo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum atque optimum, nisi omnium animalium, id est immortalium et mortalium, generibus impleretur ( In Timaeo )? Si autem nostra institutio, qua vel mortales conditi sumus, divinum munus est; quomodo poena est ad ista corpora, id est ad divina beneficia, remeare?
363Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0376 (auctor 354-430)
Et si Deus, quod assidue Plato commemorat, sicut universi mundi, ita omnium animalium species aeterna intelligentia continebat, quomodo non ipse cuncta condebat?
364Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0387 (auctor 354-430)
CAPUT XVI. - De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum Deum diis minoribus promittentem, quod nunquam sint corporibus exuendi.
365Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0388 (auctor 354-430)
Sed cum apertissime Plato deos a summo Deo factos habere immortalia corpora praedicet, eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt, nec ab eis ulla morte solventur: quid est quod isti ad exagitandam christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt; aut etiam sibi repugnantes adversum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere?
366Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0388 (auctor 354-430)
Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque colligatione mortales, et tamen immortales Dei a quo facti sunt voluntate atque consilio.
367Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0388 (auctor 354-430)
Et hoc quidem utrum Plato verum de sideribus dicat, alia quaestio est: neque enim ei continuo concedendum est, globos istos luminum sive orbiculos luce corporea super terras, seu die, seu nocte fulgentes, suis quibusdam propriis animis vivere, eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso universo mundo, tanquam uno animali maximo, quo cuncta caetera continerentur animalia, instanter affirmat.
368Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0389 (auctor 354-430)
Hoc tantum contra istos commemorandum putavi, qui se Platonicos vocari vel esse gloriantur, cuius superbia nominis erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum vulgo vocabulum, vilem faciat palliatorum, tanto magis inflatam, quanto magis exiguam paucitatem: et quaerentes quid in doctrina christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tanquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus animae, et eam semper esse velimus in corpore, velut aerumnoso vinculo colligatam: cum eorum auctor et magister Plato, donum a Deo summo diis ab illo factis dicat esse concessum, ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus eos connexuit, separentur.
369Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0389 (auctor 354-430)
Cum ergo Deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum ( Plato in Timaeo ), id est istum mundum, caeteris diis qui infra eum sunt praeferendum, eumdemque esse existiment animantem, anima scilicet, sicut asserunt, rationali vel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa; ipsiusque corporis tanquam membra locis suis posita atque digesta, quatuor constituerit elementa, quorum iuncturam, ne unquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam velint: quid causae est, ut in corpore maioris animantis tanquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium corpora, si, Deus sicut illud velit, aeterna esse non possint?
370Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0389 (auctor 354-430)
Si quis hoc etiam de igne similiter affirmet, et dicat reddenda esse universo igni corpora, quae inde sumpta sunt, ut coelestia fierent animalia; nonne immortalitas, quam talibus diis, velut Deo summo loquente, promisit Plato, tanquam violentia disputationis huius intercidet?
371Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0389 (auctor 354-430)
An ibi propterea non fit, quia Deus non vult, cuius voluntatem, ut ait Plato, nulla vis vincit?
372Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0389 (auctor 354-430)
Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem ut nec ea quae orta sunt, occidant, nec ea quae sunt iuncta solvantur, nec ea quae sunt ex elementis sumpta reddantur, atque ut animae in corporibus constitutae nec unquam ea deserant, et cum eis immortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato?
373Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0390 (auctor 354-430)
Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centrum vocant, per omnes partes eius usque ad coeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste mundus animal maximum, beatissimum, sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret, et corpus proprium non relinqueret; cuiusque corpus et in aeternum ex illa viveret, et eam quamvis non simplex, sed tot corporibus tantisque compactum, hebetare atque tardare non posset.
374Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0391 (auctor 354-430)
Si enim ars humana efficit ut ex metallis, quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis vasa fabricata etiam natare possint; quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima voluntate Plato dicit nec orta interire, nec colligata posse dissolvi, cum multo mirabilius incorporea corporeis, quam quaecumque corporea quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur; ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamvis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi volunt ponant, et quo volunt agant, situ motuque facillimo?
375Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0391 (auctor 354-430)
Illud dico: si dii minores, quibus inter animalia terrestria caetera etiam hominem faciendum commisit Plato ( in Timaeo ), potuerunt, sicut dicit, ab igne removere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret (Ibid.) ; itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille voluntati potestatique ne moriantur concessit quae orta sunt, et tam diversa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet connexa, nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat immortalitatem, corruptionem auferat, naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem?
376Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0392 (auctor 354-430)
Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc vitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati, in ipsorum deorum, qui sua corpora nunquam deserunt, recipiantur sinum ( in Phaedone et Phaedro ): Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti. (Virgil. Aeneid. lib. 6, vers. 750, 751). Quod Virgilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur.
377Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0597 (auctor 354-430)
Non multo post etiam Plato natus est, qui longe caeteros Socratis discipulos anteiret.
378Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0773 (auctor 354-430)
Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse, et Plato nullum.
379Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0776 (auctor 354-430)
Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis illudant: ac sic animae humanae, aut alternantes, sicut Plato, veras infelicitates falsasque promittant beatitudines; aut post multas itidem per diversa corpora revolutiones, aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias, et ad eas nunquam redire fateantur; non tamen corpus habendo immortale, sed corpus omne fugiendo.
380Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0794 (auctor 354-430)
Sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputavi (capp. 16, 17) : verum hic unum inde tantum commemorabo. Emendet libros suos istorum omnium magister Plato, et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est, esse morituros, quos in coelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est, in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praevalente, promisit.
381Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0794 (auctor 354-430)
Sic enim eum locutum narrat Plato: Quoniam estis orti, inquit, immortales esse et indissolubiles non potestis: non tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt valentiora, quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati .
382Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0795 (auctor 354-430)
Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani.
383Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0795 (auctor 354-430)
Plato dixit, sine corporibus animas in aeternum esse non posse.
384Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0795 (auctor 354-430)
Ac per hoc, quod verum vidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientium purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod verum vidit Porphyrius, si dedisset Platoni, nunquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas: ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent, puto quod viderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora, et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter viverent.
385Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0795 (auctor 354-430)
Dicat itaque cum Platone Porphyrius, Redibunt ad corpora: dicat Plato cum Porphyrio, Non redibunt ad mala: et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala.
386Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0795 (auctor 354-430)
CAPUT XXVIII. - Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato, vel Labeo, vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent.
387Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0796 (auctor 354-430)
Quapropter Plato et Porphyrius, vel potius quicumque illos diligunt et adhuc vivunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius; ut ex his fiat consequens quod fides praedicat christiana, talia corpora recepturas in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter vivant; assumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt; et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione solvetur.
388Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1048 (auctor 354-430)
Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque Dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est, verba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui daemonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat: in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias.
389Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1070 (auctor 354-430)
Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato, in eo libro quem Timaeum vocant, sic ait: « Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas.
390Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus, 40, 0029 (auctor 354-430)
Ideas Plato primus appellasse perhibetur: non tamen si hoc nomen antequam ipse institueret, non erat, ideo vel res ipsae non erant, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae; sed alio fortasse atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt.
391Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus, 40, 0029 (auctor 354-430)
Nam non est verisimile, sapientes aut nullos fuisse ante Platonem; aut istas quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quaecumque res sint, non intellexisse: siquidem tanta in eis vis constituitur, ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit.
392Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus, 40, 0030 (auctor 354-430)
Credibile est etiam praeter Graeciam fuisse in aliis gentibus sapientes: quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae perficiendae gratia satis testatus est, sed etiam in libris suis commemorat.
393Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus, 40, 0030 (auctor 354-430)
Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumve rationes in divina mente continentur, neque in divina mente quidquam nisi aeternum atque incommutabile potest esse; atque has rerum rationes principales appellat ideas Plato: non solum sunt ideae, sed ipsae verae sunt, quia aeternae sunt, et eiusmodi atque incommutabiles manent; quarum participatione fit ut sit quidquid est, quoquomodo est.
394Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0056 (auctor 354-430)
Nonne memoratus episcopus, considerata historia gentium, cum reperisset Platonem Ieremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi propheta ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Ieremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribere quae iure laudantur?
395Augustinus Hipponensis, De Trinitate, 42, 1011 (auctor 354-430)
Unde Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est vixisse hic animas hominum, et antequam ista corpora gererent: et hinc esse quod ea quae discuntur, reminiscuntur potius cognita, quam cognoscuntur nova.
396Augustinus Hipponensis, De utilitate credendi, 42, 0077 (auctor 354-430)
Nonne cernis, ut Catamitum Bucolicorum, cui pastor durus effluxit, conentur homines interpretari, et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, sed imperitorum iudicium fugere affirment; cum sine ullo sacrilegio poeta uberrimus videri possit libidinosas cantiunculas edidisse?
397Augustinus Hipponensis, De vera religione, 34, 0122 (auctor 354-430)
Postea suavius ad legendum, quam potentius ad persuadendum scripsit Plato.
398Augustinus Hipponensis, De vera religione, 34, 0122 (auctor 354-430)
CAPUT III. - Vera religio christiana, quae hominibus persuasit, quod illis persuaderi posse Plato non credidit.
399Augustinus Hipponensis, De vera religione, 34, 0124 (auctor 354-430)
Si enim Plato ipse viveret, et me interrogantem non aspernaretur, vel potius, si quis eius discipulas eo ipso tempore quo vivebat, eum interrogaret, cum sibi ab illo persuaderetur, non corporeis oculis, sed pura mente veritatem videri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam: ad quam percipiendam nihil magis impedire, quam vitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae, varias opiniones erroresque generarent; quamobrem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam, et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis, nec tempore variatam, sed unum atque idem omni ex parte servantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa vere summeque sit: caetera nasci, occidere, fluere, labi; et tamen in quantum sunt, ab illo aeterno Deo per eius veritatem fabricata constare: in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum est, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur orneturque ex ea, aeternamque vitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur, et dedita consuetudini huius vitae atque sensibus corporis, inanibus evanescit imaginibus, irridet eos, qui dicunt esse aliquid, quod nec istis videatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intelligentia cerni queat: cum haec ergo a magistro sibi persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum si quisquam existeret vir magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si percipere non valerent, aut si qui possent percipere, non pravis opinionibus multitudinis implicati, vulgaribus obruerentur erroribus; eum divinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi quem forte ipsa Dei Virtus atque Sapientia ab ipsa rerum natura exceptum, nec hominum magisterio, sed intima illuminatione ab incunabulis illustratum, tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subveheret, ut omnia contemnendo quae pravi homines cupiunt, et omnia perpetiendo quae horrescunt, et omnia faciendo quae mirantur, genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate converteret.
400Augustinus Hipponensis, De vera religione, 34, 0125 (auctor 354-430)
Si tot iuvenum et virginum millia contemnentium nuptias casteque viventium iam nemo miratur: quod cum fecisset Plato, usque adeo perversam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, ut tanquam peccatum illud aboleretur.
401Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1363 (auctor 354-430)
» Modo si dicam vobis, Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me?
402Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1828 (auctor 354-430)
Dixit hoc Pythagoras, dixit hoc Plato.
403Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0064 (auctor 354-430)
Prope persuasisti mihi, non quidem beatum esse me; nam id solius sapientis praedium est; sed certe quasi beatum: ut dicimus hominem, quasi hominem in comparatione hominis illius quem Plato noverat; aut quasi rotunda et quasi quadra ea quae videmus, cum longe ab eis absint quae paucorum animus videt.
404Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0440 (auctor 354-430)
Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato.
405Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0441 (auctor 354-430)
Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente veritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse devolutam, ut christianae iam aetatis exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur.
406Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0448 (auctor 354-430)
Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset.
407Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1125 (auctor 354-430)
Non enim alius deus, sicut Manichaeus fingit, aut dii minores, sicut Plato errat, sunt corporum conditores: sed utique Deus bonus et iustus operatur etiam corpora talia; quae si referas ad grave iugum super filios Adam (Eccli. XL, 1) , invenies eum nec malum, qualem Manichaeus fabricandis corporibus adhibet; nec victum malisque implicatum atque commixtum, quod Manichaeus de Deo bono credere non timet; sed plane iustum propter originale peccatum, qualem fides catholica novit, a qua vester error exorbitavit.
408Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1551 (auctor 354-430)
AUG. Hinc est quod vehementer erratis, hinc estis haeretici, hinc adversus catholicam fidem, quae evitans haereticos, eloquia divina sectatur, eisque munitur, novitias machinas humanis et vanis argumentationibus componere audetis; quoniam nescitis, et quod intelligere non potestis, credere recusatis, quid valeant in seriem generationis seminum nexus, et in creaturis quas Deus alias ex aliis secundum genus suum nasci voluit, quanta sint et quam sint ineffabilia, quamque etiam nullo penetrentur sensu, nulla cogitatione comprehendantur naturalia iura propaginis; unde iste sit insitus humano generi affectus, ut omnes, quantum ad ipsos attinet, certos filios velint habere: cui rei proficit in feminis castis foederis fides coniugalis; propter quod philosophus Plato iure displicuit, quia censuit permixte utendum feminis, in ea civitate, quam disputando velut optimam format, etiam ipse quid volens, nisi ut omnibus minoribus maiores eam redderent charitatem, quam videbat filiis ipsam debere naturam, cum quisque cogitaret esse posse filium suum, cuius eam videret aetatem, ut ex quacumque femina ignota qua indifferenter usus esset, suo natus semine non immerito crederetur.
409Augustinus Hipponensis, Retractationes, 32, 0589 (auctor 354-430)
Et quod duos mundos, unum sensibilem, alterum intelligibilem (Id., c. 11, nn. 31, 32) , non ex Platonis vel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendavi, tanquam hoc etiam Dominus significare voluerit, quia non ait, Regnum meum non est de mundo; sed, Regnum meum non est de hoc mundo (Ioan. XVIII, 36) ; cum possit et aliqua locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intelligi, in quo erit coelum novum et terra nova, quando complebitur quod oramus, dicentes, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) . Nec Plato quidem in hoc erravit, quia esse mundum intelligibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa non usitatum est, sed ipsam rem velimus attendere.
410Augustinus Hipponensis, Retractationes, 32, 0589 (auctor 354-430)
Si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intelligibilem mundum.
411Augustinus Hipponensis, Retractationes, 32, 0602 (auctor 354-430)
Sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit, aliique philosophi quamplurimi, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi.
412Augustinus Hipponensis, Retractationes, 32, 0632 (auctor 354-430)
Ubi autem dixi, His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas; ex consuetudine qua iam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum, appellavi: Apostolus autem non videtur appellare Vetus Testamentum, nisi quod datum estin monte Sina (Galat. IV, 24) . Et in eo quod dixi, De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem (Cap. 28, n. 43) , tanquam coaetanei fuerint Plato et Ieremias; me fefellit memoria.
413Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0440 (auctor 354-430)
Haec verba Petrus tremuit; Plato non tremuit.
414Augustinus Hipponensis, Sermones de tempore, 38, 1136 (auctor 354-430)
Hic sapiens, hic philosophe, hoc est, in terra (verbi gratia, Pythagoras, Plato, Porphyrius, et nescio quis alius ipsorum), quare philosopharis?
415Augustinus Hipponensis, Soliloquia, 32, 0874 (auctor 354-430)
Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant?
416Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1084A
Plato scripsit in scriptura, sed non scripsit populis, sed paucis.
417Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1146C
Promisit Socrates, promisit Plato, promisit Aristoteles.
418Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 3; 21 (auctor c.125–c.180)
XVII: Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus . . . . . . . . . . . . 298 Cap.
419Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 7; 15 (auctor c.125–c.180)
XIV: Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium 126 Cap.
420Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 14; 4 (auctor c.125–c.180)
III: An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato 32 Cap.
421Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 15; 3 (auctor c.125–c.180)
II: Quod Plato, in libris quos De Legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit 60 Cap.
422Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 18, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.
423Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 17, 24; 1 (auctor c.125–c.180)
Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
424Aulus Gellius, Noctes Atticae, 4, 11, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat.
425Aulus Gellius, Noctes Atticae, 5, 3, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, quod genus Graeci ἀχθοφόρους vocant, Latine baiulos appellamus.
426Aulus Gellius, Noctes Atticae, 5, 15, 7; 7 (auctor c.125–c.180)
Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera, Plato autem non esse vocem corpus putat: Non enim percussus, inquit, aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est.
427Aulus Gellius, Noctes Atticae, 5, 16, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.
428Aulus Gellius, Noctes Atticae, 7, 1, 6; 13 (auctor c.125–c.180)
Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque.
429Aulus Gellius, Noctes Atticae, 7, 13, 10; 12 (auctor c.125–c.180)
Sed Plato, inquit, noster neque vitae id tempus neque morti dedit, idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit.
430Aulus Gellius, Noctes Atticae, 7, 14, 12; 1 (auctor c.125–c.180)
Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
431Aulus Gellius, Noctes Atticae, 7, 14, 6; 10 (auctor c.125–c.180)
Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus.
432Aulus Gellius, Noctes Atticae, 9, 5, 7; 8 (auctor c.125–c.180)
Plato ante hos omnis ita varie et multiformiter de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.
433Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 22, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
PLATO, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit.
434Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 22, 24; 16 (auctor c.125–c.180)
Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
435Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13, 19, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit.
436Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 3, 26; 1 (auctor c.125–c.180)
An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
437Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 3, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Ea sunt profecto huiuscemodi: quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus quos scripsit commermerit.
438Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 3, 11; 13 (auctor c.125–c.180)
Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset exsuperantior certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
439Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 2, 7; 1 (auctor c.125–c.180)
Quod Plato in libris quos De Legibus composuit largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
440Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 2, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.
441Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 2, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
442Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 2, 6; 7 (auctor c.125–c.180)
Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.
443Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 8, 9; 12 (auctor c.125–c.180)
Id conexum tale est: si Plato ambulat, Plato movetur; si dies est, sol super terras est.
444Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 21, 29; 26 (auctor c.125–c.180)
Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.
445Aulus Gellius, Noctes Atticae, 18, 2, 8; 9 (auctor c.125–c.180)
Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris suis condidit, κοινάς τάς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.
446Aurelius, Liber Aurelii de acutis passionibus, pro; 31 (auctor c.600)
Acutas veteres stricte solute commixte acute ergo sunt valitudines que non possunt sub veternosas infirmitates cadere ut flegmone id est subitus humor id est tumor causas ardor quidem totius corporis ex quo fit perturbatio mentis lithargo oblivio quidem et somni iuges et non necessarium pondus pleureticis lateris dolor peripleumonia dolor pulmonis synnance id est faucium dolor cum obstrictionem apoplexia id est subita gelatio sanguinis et aut omnium membrorum aut alicuius partis resolutio spasmus id est contractio vel tremor tetanus id est maior contractio epistotonos id est plato nervi extensio et cervicum ita ut dorsum eger inspicere non possit emprostotonos id est similis passio sed et ad pectus mentum hominis instringit est autem superius contrarius non genere sed locum nam uterque sunt instricti et laxamentum ingenti egent hydrofobas id est aque metus qui adest maxime quos canis rabidus mordet ligmos id est singultus satiriasis id est iugis desiderium veneris cardiace diaforesis id est sudor cardiacis colera ventris sive stomachi nimia tortio et subita resolutio diarria id est minor colera emorrogia id est sanguinis subita profluxio vel de naribus vel ab epatem que in fecem ventris emittimus vel mulierum ea que hedere partum solent.
447Ausonius Burdigalensis, Idyllia, 19, 0896A (auctor 309-394)
Quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato, iuvante Vulcano, liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam.
448Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 8, 1; 7 (auctor c.310-c.395)
quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam aut ut Plato iuvante Vulcano liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam.
449Ausonius Burdigalensis, Griphus Ternarii numeri, p1; 4 (auctor 309-394)
quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato iuvante Vulcano liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam.
450Balde Iacob, Poemata, 1, p2, 3; 13 (auctor 1604-1668)
Doctis Athenis ruminat facundius Corniger iste Plato: Mugitque vende praedia.
451Balde Iacob, Poemata, 3, p12, 9; 5 (auctor 1604-1668)
Ipse Plato latos humeros compactus habebat.
452Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 51, 1; 2 (auctor 1604-1668)
PLATO Pro caeli terraeque pudor!
453Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 51, 1; 7 (auctor 1604-1668)
Salve MAGNE PLATO, Magister Orbis.
454Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 51, 1; 10 (auctor 1604-1668)
Salve MAGNE PLATO, Magister Orbis, Dic: quid est Homo?
455Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 51, 1; 13 (auctor 1604-1668)
Ecce Plato nunc adeundus erit.
456Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 51, 3; 1 (auctor 1604-1668)
HEIC FERTVR. ESSE MAXVMVS. PLATO. SITVS. IMPLVMIS. ** VIRILITER. LVMBOS. SVCCINCTVS. ** BIPES. ** MANE. CANTV. PERACTO. SI. MOMORDIT. VXOREM. * LAETVS. PRAELIATOR ARGVTVS. Ieiune Lector, quid Platona derides?
457Balde Iacob, Poemata, 4, p19, 50; 2 (auctor 1604-1668)
MACER fuit quem Corduba Diro dedit Neroni: PLATO fuit macerrimus, Quem conferes Platoni?
458Balduinus Cantuariensis, De commendatione fidei, 204, 0591A (auctor c.1120-1190)
E quibus erat Plato.
459Bandinus, De creatione mundi et de lapsu hominis, 192, 1028D (auctor fl.1150)
Plato namque esse tria cogitavit: Deum scilicet et exemplar et materiam; Aristoteles vero dixit duo esse: materiam et speciem, et tertium operatorium dictum.
460Baratella Antonio, Polydoreis, 3, 1; 91 (auctor 1385-1448)
Querit Aristoteles Socratem, Plato querit et illos.
461Barichevich Adamus Aloysius, Epistulae XVI invicem scriptae, P05; 33 (auctor 1756-1806)
Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in Cratÿlo.
462Beda, De ratione temporum, 90, 0539C (auctor 672-735)
» Xerxes menses II: post quem Sogdianus menses VII. Plato nascitur.
463Beda, De ratione temporum, 90, 0540A (auctor 672-735)
Plato moritur.
464Beda, De temporibus, 90, 0290B (auctor 672-735)
Darius, qui et Nothus, annis XIX. Plato nascitur.
465Beda Incertus, De computo, 90, 0649D (auctor c.820)
Logicam invenit Plato philosophus.
466Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0889B (auctor c.820)
Plato, sequens Aegyptios, qui hoc persuaserunt, in proxima regione post lunam solem asseruit hac ratione.
467Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0902A (auctor c.820)
Plato autem dixit animas humanas compositas esse de reliquiis mundanae animae.
468Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0902B (auctor c.820)
Sed Plato, cuius auctoritas praeponderat, et quem maxime Macrobius imitatur, dicit animam esse substantiam incorpoream se moventem: et in hoc aliis est oppositus Aristoteli quidem, qui dicebat illam esse accidens, causam primam substantiam, aliis quoque qui dicebant illam esse corpoream, causam primam incorpoream.
469Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0902B (auctor c.820)
Quod utrumque Plato asserit illam esse, diversis tamen respectibus.
470Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0902C (auctor c.820)
Generatam autem Plato ideo innuit, quod secundum multos praeiacentem materiam hylen habuerit, quod licet nusquam Plato testetur, nusquam tamen contradicit.
471Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0907B (auctor c.820)
Quod Plato testatur, sic dicens.
472Beda Incertus, De libro Psalmorum, 93, 0773C
Ut Plato et alii philosophi.
473Beda Incertus, De libro Psalmorum, 93, 0794B
Sobal quoque vana vetustas interpretatur, per quod idololatrae de gentibus designantur, quia nihil magis vanum est in vetustate, quam creaturam Creatori praeponere, et creaturam Creatoris loco adorare; sed tamen quia inter istos quidam maxime de nobilitate ingenii et libertate arbitrii, ut Plato et alii philosophi superbiebant, ideo hi etiam Syria, id est, sublimes erant.
474Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1130D (auctor c.820)
Hanc dicit Plato esse excogitatam ex divina et individua substantia, ex eadem natura et diversa, cuius exponere si quis quaerat, in aliis nostris scriptis illam inveniet.
475Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1130D (auctor c.820)
Tres igitur daemonum ordines voluit Plato esse, a superiori usque ad imum, nihil sine rationali creatura esse affirmans.
476Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1131D (auctor c.820)
Nos autem plus illorum sententiae concedimus qui dicunt illos esse spiritus; nec videatur alicui, esse inconveniens, quod Plato duo genera dicit esse cacodaemonum, cum divina Scriptura novem dicat esse ordines angelorum.
477Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1131D (auctor c.820)
Plato enim divisit secundum loca, sed divina pagina iuxta officia.
478Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1134B (auctor c.820)
Sed quia firmior est sententia quae auctoritate sapientis utitur, quid inde Plato senserit dicamus.
479Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1136C (auctor c.820)
Cum enim dicit Plato ex inordinata iactatione Deum elementa reduxisse in ordinem, non ideo dicit quod unquam inordinate iactarentur (quis enim ullus locus relictus esset inordinationi, Deo cuncta disponente?); sed quia essent nisi sic, ut nunc sunt, a Deo essent ordinata.
480Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1146C (auctor c.820)
Sextus est sol; sed antequam de eo dicamus, de statu et retrogradatione omnium praedictorum doceamus: deinde cum Chaldaei et eorum sequaces dixerint solem esse in medio planetarum, super Venerem et Mercurium, Aegyptii vero, quos secutus est Plato, eumdem sextum dixerunt, Mercurioque et Veneri suppositum.
481Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1147A (auctor c.820)
Deinde dicendum est cur Chaldaei dicant solem quartum, Aegyptii vero et Plato sextum.
482Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1177A (auctor c.820)
Unde Plato, omnium philosophorum doctissimus, dicit Deum creatorem stellis a se creatis et spiritibus causam formandi hominem iniecisse, ipsum vero animam fecisse et illi tradidisse: quia ministerio spirituum, et effectu stellarum humana corpora existunt et crescunt, sed sola voluntate Creatoris anima existit.
483Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1178C (auctor c.820)
Principium vero doctrinae ab adolescentia est conveniens, quia, ut ait Plato: Aetas hominis similis est cerae, quae si nimis mollis sit, nec figuram recipit; nec retinet similiter, si sit dura: ergo nec nimis tenera, nec nimis dura, conveniens est doctrinae.
484Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0971C (auctor c.820)
Ambobus existentibus amicis, veritate nimirum et homine, sanctum est praehonorare veritatem (I Ethic.) . Intelligitur de amicitia vera et speciali; amicus enim Plato, amicus Socrates, sed magis amica veritas.
485Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0980B (auctor c.820)
Bonum voluntarium est, quod simpliciter est bonum (II Ethic.) . Benefactores plus amant beneficiatos, quam amentur ab eis (IX Ethic.) . Bona fortuna est impetus naturaliter factus a Deo, movente totam naturam (Philosophus, in libro de Fortuna ). Bonam vitam scientia perfecta efficit (Seneca, ad Lucilium discipulum suum ). Bonum ens, seu sapientia, nec commodatur, nec emitur, si venalis esset, non haberet emptorem; sed malum ens quotidie emitur (Ibid., epist. 4) . Beneficiorum memoria senescere non debet (Seneca, de Beneficiis ). Bonitas Dei fuit causa factionis mundi, originis omnium rerum (Plato, in Timaeo ). Beata est respubl. cui princeps sapiens dominatur (I de Consolatione; Plato, in VI de Republ.) . Bonum est laudari, sed dignius est laudabile (Seneca, in lib. de Morib.) . Bona consuetudo excutere debet quod mala introduxit (Ibid.) .
486Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1015A (auctor c.820)
Sic parvus error in principiis, fit maximus in fine, et ideo iubebat Plato, quod prolixus sermo haberetur de principiis, ut inquit commentator.
487Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1033D (auctor c.820)
Plato non male dixit in eo quod sermonem sophisticum sub non ente locavit (VI Metaph.) . Respondetur quod Philosophus capit non ens improprie pro ente, quod gerit similitudinem alicuius; quod tamen non est.
488Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1040B (auctor c.820)
Utrum coelum habeat materiam, est propositio, et hoc vult Boetius Quaecunque differunt plus quam numero, differunt specie (V Metaph.) . Respondetur quod Philosophus vult quod quaecunque differunt plus quam numero essentialiter, illa differunt specie, et sic non oportet quod vir et mulier differant specie, sicut nec Socrates albus et Plato niger differunt specie, quia solum differunt specie accidentaliter.
489Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1051B (auctor c.820)
Turpe est ignorare quod omnibus scire convenit (Ibid.) . Tristitia corrumpit naturam habentis (III Eth., cap. 15) . Turba multa melius iudicat, quam unus tantum (III Polit.) . Triplex est bonum, animae corporis, et bonum extrinsecus adveniens (VII Polit.) . Tempora maxime distinguuntur per motum solis (Plato, in Timaeo ). Tam triste est a turpibus laudari, quam ob turpia laudari (Sen., de Continuat. ).
490Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1009B (auctor c.820)
In infortuniis virtus relucet (I Ethic., cap. 2) . In obscuris oportet uti apertis testimoniis (II Ethic., cap. 2) . In re frequenti cognoscitur habitus (III Ethic., cap. 14) . Impossibile est prudentem non esse bonum (Ibid.) . In civitate sunt tres species: scilicet divites, pauperes, mediocres, inter quos optimi sunt mediocres, quia semper medium est optimum (III Polit.) . In magnis negotiis oportet unum ordinari ad unum opus, quia melior est cura, quae incensa est circa unum, quam circa plus (IV Polit.) . In dicendo utimur exemplis, ut facilius intelligatur illud quod dicitur (Libro I de Poet.) . In infirmo est continua tristitia, et moeror inconsolabilis (Ibid.) . In quolibet genere est aliquod bonum, licet in eo inveniantur aliqua non bona (Comment. I de Arte poet.) . Illud est superfluum in definitione, quo ablato, illud quod remanet manifestat diffinitum (Lib. VI Top., cap. 3) . Impossibile est speculari universale, nisi per inductionem (I Poster., tex. 33) . Illa demonstratio est dignior quae utitur dignioribus principiis (Ibid., tex. 43) . Indivisibile non potest moveri, nisi per accidens (VI Physic., tex. 36) . In quiescendo et sedendo anima fit prudens (VI Physic., text. 20) . Instans est principium futuri, et finis praeteriti (VIII Physic., text. 11) . Illud est melius quod optimo propinquius est (II Coeli, text. 66) . In divinis actio eorum prima intentione est propter suum esse: secundario vero propter aliud (II Coeli Commentario 17) . In montibus non fit pruina (libro I Meteor., cap. 4) . Ire de praecedentibus ad posteriora, est magis famosum (II de Anima, Comment. 11) . Is plurimum habet qui minimum cupit (Seneca de Moribus ). In omnibus tam maximis quam minimis debet implorari auxilium Dei (Plato in Timaeo ). Ira vitanda est non moderationis, sed sanitatis causa (Seneca, libro II, epist. 18) . Incertum est quo loco mors te exspectat: tu vero eam in omni loco exspecta (Idem, libro III, epist. 26) . Id sapit unusquisque quod didicit (Idem de Moribus ). Impossibile est somnium secundum totum esse falsum (Aristoteles de Som. ). Inter animalia solus homo est ambidexter (libro II de Animalibus) . Individuum non generatur essentialiter, nisi ab individuo eiusdem speciei (I Metaph., com. 32) . Illud quod est causa, ut alia sint vera, est verissimum (II Metaph., text. 4) . Impossibile est omnium esse demonstrationem (III Metaph., tex. 4) . In aeternis non est corruptio, nec malum, nec peccatum (IX Metaph., tex. 19) . In sempiternis nulla est potentia (text. XVII, ibid.) . Indivisibile omne quod non habet materiam (XII Metaph., text. 5) . Impossibile est quod duo motus contrarii sint super eumdem polum (XII Metaph., tex. com. 47) . Ignorare vitia est melius quam scire ea (XII Metaph., com.
491Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1010A (auctor c.820)
51 Infirmans ponit sanitatem esse felicitatem; pauper vero factus, divitias (I Ethic., cap. 4 Com.) . In modo, est utrumque extremum in actu, sed non in ultima perfectione (Com. I, Phys., com. 56) . Ira est appetitus cum tristitia propter apparentiam sui ipsius, vel suorum (II Rhetoric.) . Ira est factiva inimicitiae et odii (Ibid.) . Infirmi coeuntes et bellantes, et amantes, scientes, et universaliter aliquid desiderantes, et non assequentes, illi de facili irascuntur (II Rhetoric.) . Inferiora a superioribus reguntur (In libro de Regimine principum) . Ille est beatissimus et securus possessor sui, qui sine sollicitudine exspectat (Ibid.) . Ille non tollit munus gratis, qui, cum rogasset, accepit, quia optimum est praevenire desiderium rogantis (Seneca, de Beneficiis ). Ingratus est ille, qui se beneficium accepisse negat, quod accepit (Ibid.) . In dando beneficia eligendus est vir simplex et integer, memor, gratus et abstinens (Seneca, de Beneficiis ). In omni tractatu fieri decet ut inter initia consideretur quid sit de quo agatur (Plato, in Timaeo ). Inter animalia longissimae vitae est homo et elephas (in libro de Longitudine et brevitate vitae ). In bonis exterioribus non est felicitas, quia ipse felix nullo bono exteriori indiget (VII Politicorum) . Inter omnia animalia solus homo habet rationem (VII Politic.) . In minimis etiam rebus auxilium divinum debet implorari, invocandus est enim pater omnium rerum, quo praetermisso, nullum rite fundatur exordium (Boet. III de Consolatione) . Intellectus est lumen, quod Deus infundit animae (Aristoteles, libro III Rhetor.) . Impossibile est non corpus in corpore moveri (Auct. VI princip., cap. de actione) . In loco est, quidquid a loco circumscribitur (Idem, cap. de Ubi) . Illud ponit aliquis, quod a viro probato dictum est (Aristot., libro I, cap. 2) . Invidus est, qui tristatur de prosperitate bonorum (Cap. 5, libro II, Topicorum) . Incertum est, si occiderit sol, an adhuc sit super terram, eo quod tunc sensum amittimus (Libro V Topic., cap. 9) . In plantis est una anima in actu, plures vero in potentia, et ideo etiam pars earum abscissa, vivit.
492Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0987A (auctor c.820)
Ibi dicitur quod Philosophus comparat ibi universale primo modo, et secundo modo dictum ad invicem, quia qui ponunt universalia realia esse a singularibus separata, melius et notabilius dicunt quam illi qui dicunt esse coniuncta; et sic non vult quod talia sint ponenda, sed vult quod Plato cum suis sequentibus melius et notabilius dixit.
493Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0991D (auctor c.820)
Docilis cum ingenio, attentus in exercitio, benevolus animo ad audiendum (In Boetio, de Disciplina scholarium ). Deus est summum bonum super omnem substantiam omnemque naturam, quem cuncta petunt, cum sit plenae perfectionis, et minus societatis indigus (Plato in Tim. ). Dociles nos natura edidit, et rationem nobis dedit imperfectam, quae tamen perfici potest (Seneca ad Lucilium ). Disciplina bonos mores facit, et ergo illud sapiat unusquisque quod dedit (Seneca de Moribus ). Divitiis utendum, sed non est eis abutendum (Seneca de Moribus ). De dubiis non definies, sed suspensam teneas sententiam (Seneca de formali Vita ). Deum amabis, sed illum in hoc imitaberis ut omnibus prodesse et nulli nocere possis (Ibid.) . Deus malum facere non potest, sed nihil quod Deus facere non potest: ergo malum nihil est verum positive (Boetius, III de Consolatione) . Divina providentia rebus generandis non imponit necessitatem, quia si omnia evenirent ex necessitate praemia bonorum, et poena malorum periret (Ibid.) .
494Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1078C (auctor c.820)
Plato etiam noster apud Xenophontem moriens haec dixit: Nolite arbitrari, o mihi charissimi filii, cum a vobis discessero, me nusquam aut nullum fore.
495Bene Florentinus, Candelabrum, 7, 46; 2 (auctor -1239)
(3) Unde, ratione talis ordinis, est hec locutio transsuntiva: 'Socratem videt Plato'.
496Bene Florentinus, Candelabrum, 9; 6 (auctor -1239)
(8) Soloecismus est vitium in contextu partium orationis contra leges gramatice artis factum et habet similiter quatuor species: adictionem, subtractionem, immutationem, transmutationem (9) et quandoque provenit ex inconcinitate accidentium, ut: 'mulier albus', quandoque ex cassatione intellectuum sive repugnantia officiorum, ut: 'omnis Plato' vel 'iste asinus', homine demostrato.
497Bene Florentinus, Candelabrum, 14; 2 (auctor -1239)
Sed hoc non sufficit nisi propri sermonis convenientia dilucescat, quia, ut dicit Plato, rebus de quibus loquimur oportet sermones esse cognatos.
498Benedictinus anonymus, De poenitentia et tentationibus religiosorum, 213, 0900C
Substantia enim quandoque a substando dicitur, quod proprie dicitur de materia primordiali, quae, ut ait Plato, substat omnibus formis tam substantialibus quam accidentalibus, quae, quamvis in actu rerum nunquam sine formis et accidentiis inveniatur, tamen ad substantiam sui eis non indiget.
499Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0288D (auctor c.480–547)
1. Et dicat ipse unde agitur. ] Convocatis fratribus, abbas rem cuius causa congregavit eos, exponit; quia, ut ait Plato ( In Phaedro ), « in omni re consulendi principium, nosse id de quo consilium institutum; aut tota via aberrare necessum est.
500Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0318B (auctor c.480–547)
Verum hoc praesertim instrumento mendacium interdicitur, quod nunquam fuit, nec erit aliquando licitum; quamvis contrarium censuerint Plato lib III de Repub.