'Varro' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 1788 hits      Show next 500

1Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0061B (auctor -875)
Apud Cannas Appuliae vicum Lucius Aemilius Paulus, et P. Terentius Varro consules, contra Annibalem missi, omnes pene Romanae spei vires perdiderunt: quadraginta et quatuor millia Romanorum interfecta.
1Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0061B (auctor -875)
Flaminius proconsul, Philippum regem et cum eo Thracas, Macedones, Illyrios, multasque praeterea gentes, quae in auxilium eius venerant, bello subegit.
2Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0061B (auctor -875)
Consul Aemilius Paulus occisus; Varro consul cum quinquaginta equitibus fugit; consulares et praetorii viri viginti interfecti; senatores capti vel occisi triginta; nobiles viri trecenti, pedestrium militum quadraginta millia, equitum ter mille quingenti.
2Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0061B (auctor -875)
Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum instruens, in Europam transivit ex Asia.
3Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, p1, 5; 3 (auctor 1128-1203)
fuisse Sibillas et omnes prophetissas ac uirgines Varro affirmat – tanta et tam uera de Christi incarnatione, passione et morte, sed et de secundo eius aduentu ad iudicium et consummatione seculi et omnium resurrectione, de gloria sanctorum et dampnatione malorum prophetasse nouerimus, ut doctores ecclesie sanctos, et maxime Augustinus, uaticinia eius non piguerit suis inserere libris et ad testimonium Christi in ecclesia declamare.
4Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 37; 9 (auctor 1128-1203)
Sic Varro refert uirum quendam, Strabonem nomine, uisu oculorum tantum potuisse, ut ultra centum triginta et quinque miliaria perspiceret solitumque exeunte a Cartagine contra Romanos classi punica numerum naui[148v]um manifestissime ex libitana specula computare.
5Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 1; 3 (auctor c.1200–1280)
De sententia huius Pythagorae videtur esse Varro philosophus, ut dicit Augustinus in quinto de civitate dei in fine, ‘quod hi soli philosophi videbantur animadvertisse quid esset deus, qui crediderunt deum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem’.
6Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 65; 19 (auctor -1286)
Varro dux super aliquantis Longobardice gentis principatus est, et ex filia filium suscipiens, eum Walterium nominavit, qui fuit octavus rex Longobardorum.
7Alphanus Salernitanus, Vita et passio S. Christinae, 147, 1272D (auctor 1015-1085 -)
. . . . . . . . . . . Marcus etiam Varro quid de hac cui supplicatis, Vesta in digestis suis affixerit, satis legentibus patet.
8Alphanus Salernitanus, Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris, 2; 41 (auctor 1015-1085)
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Marcus etiam Varro quid de hac cui supplicatis, Vesta in digestis suis affixerit, satis legentibus patet.
9Anonymi, De dubiis nominibus, p. 758, l. 52 (opus c.600)
babae uitiose dicitur, sed papae dicendum sicut Varro in satyra.
10Anonymi, De dubiis nominibus, p. 758, l. 59 (opus c.600)
barbam tondere dicendum, non facere sicut Varro.
11Anonymi, De dubiis nominibus, p. 759, l. 64 (opus c.600)
baxea calciamenta feminarum ut Varro dicit.
12Anonymi, De dubiis nominibus, p. 763, l. 127 (opus c.600)
calces hominis et iumenti feminini generis, cuius nominatiuus calx: haec calx et has calces dicendum, ut Virgilius: ferrata calce fatigat; cals uero aedificiorum feminini generis, per s {litteram} non per x, ut Varro: cals circumfusa aqua.
13Anonymi, De dubiis nominibus, p. 766, l. 175 (opus c.600)
conpages non conpago, generis feminini, ut Varro: haec conpages.
14Anonymi, De dubiis nominibus, p. 769, l. 200 (opus c.600)
currus generis masculini; sed diminutiue curriculum generis neutri; et curriculus generis masculini; nam Cicero et Varro curriculi et curricula dicebant.
15Anonymi, De dubiis nominibus, p. 770, l. 216 (opus c.600)
culmum generis neutri, ut Nepos uult; Virgilius dixit: mala culmus; Cicero autem: erueret breues culmos; ergo non neutrum nec femininum, sed masculinum, ut Varro: in tritici culmo.
16Anonymi, De dubiis nominibus, p. 790, l. 527 (opus c.600)
naeuus generis neutri; sed Varro ad Ciceronem: hic naeuus.
17Anonymi, De dubiis nominibus, p. 794, l. 591 (opus c.600)
puteum generis neutri, ut Cato et Varro; puteus generis masculini, ut in euangelio; unde putei mira in reliquo differentia: putea enim aquarum Italis fontanas appellari certum est, sed in euangelio fons Iacob et puteus altus dicitur.
18Anonymi, De dubiis nominibus, p. 796, l. 605 (opus c.600)
papauer generis neutri, ut Lactantius: quae fert agreste papauer; dixerunt et alii genere masculino, ut Varro: infriasse papauerem.
19Anonymi, De dubiis nominibus, p. 796, l. 610 (opus c.600)
perdix generis feminini, ut Ouidius: garrula ramosa prospexit ab ilice perdix; dixerunt et alii genere masculino, ut Varro.
20Anonymi, De dubiis nominibus, p. 797, l. 619 (opus c.600)
pi(l)leum generis neutri, ut Varro: est ibi 'inquit' si festinas, pi(l)leum quo demo seruitium.
21Anonymi, De dubiis nominibus, p. 797, l. 625 (opus c.600)
pix generis feminini, singulariter, ut Varro; quamuis Virgilius: Idaeasque pices.
22Anonymi, De dubiis nominibus, p. 798, l. 629 (opus c.600)
praesepia negant grammatici singulariter; et de genere quaeritur: sed Varro: haec praesepis, et Plautus: ad praesepem , et alibi: hoc praesepe, et ad praesepe; pluraliter Cotta: nunc ad praesepia debent / plena coronato stare boues capite proprie enim sunt in praesepibus boues, et Virgilius: plena ad praesepia ponunt; sed consuetudo uicit, quae hoc praesepe et hoc praesepium genere neutro, pluraliter praesepia dicit.
23Anonymi, De dubiis nominibus, p. 799, l. 640 (opus c.600)
porrum generis neutri; sed Varro: ponuntur tenues porri.
24Anonymi, De dubiis nominibus, p. 799, l. 644 (opus c.600)
pistrinum generis neutri; sed Varro: media est pistrina.
25Anonymi, De dubiis nominibus, p. 801, l. 665 (opus c.600)
quaestio generis feminini, ut Varro quaestionum epistolicarum.
26Anonymi, De dubiis nominibus, p. 806, l. 726 (opus c.600)
scabellum generis neutri; sicut scamnum, ut Varro in actionibus scenicis.
27Anonymi, De dubiis nominibus, p. 807, l. 733 (opus c.600)
saccus generis masculini, ut Varro: uinum cui nihil sacculus abstulit.
28Anonymi, De dubiis nominibus, p. 808, l. 744 (opus c.600)
stiria dicitur ab stillis; stiriaque Virgilius genere feminino, Varro neutro dixit; sed uicit Virgilii auctoritas.
29Anonymi, De dubiis nominibus, p. 809, l. 763 (opus c.600)
simpulum generis neutri, ut Varro ad Ciceronem.
30Anonymi, De dubiis nominibus, p. 814, l. 816 (opus c.600)
torquis generis masculini, pluraliter torques, ut Prudentius: aureos auferte torques; sed melius torques generis feminini, ut Propertius: torques ab incisa decidit unca gula; Varro ad Ciceronem: torques aureae, et Hieronymus: torquem auream.
31Anonymi, De dubiis nominibus, p. 816, l. 844 (opus c.600)
uallus in frumentum excutiendum generis masculini, Varro; sed melius uannus generis feminini, ut Virgilius nunc: mystica uannus.
32Anonymi, Frg. Bobiense de uerbo = ad Seuerianum, p. 41, l. 26 (opus c.520)
ponunt et pro participio: Varro in Scaeuola et ut matrem audiui dicere, Vergilius equidem Teucrum memini Sidona uenire, Cicero Charidemum cum testimonium dicere audistis pro dicentem et uenientem.
33Anonymi, Frg. Bobiense de uerbo = ad Seuerianum, p. 55, l. 27 (opus c.520)
genuit ex quo themate ueniat, nullus expressit, licet Varro aliique ueterum dixerint genunt.
34Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, III; 792 (opus c.400?)
Atque ita in ultimos Galliae sinus navibus provecti, armisque se adversus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt et ex nomine ducis nuncupaverunt; (ADRV) hos Varro trilingues esse ait, eo quod et Graece loquantur et Latine et Gallice.
35Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 2, 2; 306 (opus c.400)
LEGITIMAEQVE F. id est matrimonium proprie, ut ait Varro ‘Venienti novae nuptae funal praeluceat’.
36Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 3, 3; 254 (opus c.400)
De his ait Varro ‘Indica non magna minor arbore crescit harundo * * * * * * * * * * * * * * * * dulcia cui nequeant suco contendere mella’.
37Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, 2, 46; 51 (opus c.400)
TEMPORA CANNARVM FVIMVS Lucius Aemilius Paulus et Publius Terentius Varro consules contra Annibalem missi inpatientia Varronis consulis infelicissime aput Cannas Apuliae uicum omnes paene spei Romanae uires perdiderunt.
38Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, 2, 46; 52 (opus c.400)
Nam in ea pugna •XLIIII• milia, Romanorum interfecta sunt, consul Aemilius Paulus periit, Varro cum •L• equitibus Venusiam fugit.
39Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p5, 237; 290 (opus c.400)
De hoc Varro dixit ‘Indica non magna minor arbore crescit arundo: illius * *’ ET QVI TINGVENTES CROCEO M • C • zeugma: tingunt sagitas.
40Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p6, 1; 1 (opus c.400)
AD PROCVL EXTREMIS Caesar ueniens ad Hispanias quas Lucius Afranius et Marcus Petreius et Marcus Varro Pompeiani duces cum legionibus obtinebant, superare adgressus est.
41Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p9, 8; 11 (opus c.400)
VANA DECEPIT IMAGINE S • Varro dixit somnia nasci aut ex abundantia principiorum aut deminutione, cum aut plus nobis caloris est aut minus aut plus humoris aut minus aut plus aeris aut minus aut plus terreni aut minus.
42Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, 5, 411; 201 (opus c.400)
TERTIA PARS RERVM LIBIAE SI CREDERE FAMAE quidam diuiserunt orbem in duas partes, ut Varro, id est Asiam et Europam, quidam in tris Asiam Europam et Africam, ut Alexander, quidam in quatuor adiecta Aegypto, ut Timosthenes.
43Anonymus, Itinerarium Alexandri, 3; 1 (opus c.340)
Igitur si Terentius Varro Gnaeo Pompeio olim per Hispanias militaturo librum illum Ephemeridos sub nomine laborauit, ut inhabiles res eidem adgressuro scire esset ex facili inclinationem oceani, utque omnes reliquos motus aerios praescientiae fide peteret uel declinaret, cur ego tibi, rem nostrae salutis adgresso, non ut ex bona flamma uirtutum hanc facem praeferam?
44Anonymus, Graphia aureae urbis, 1, 5; 1
Hercules quoque filius post haec cum Argivis, ut Varro describit, ad regnum Iani veniens, fecit civitatem Valentiam sub Capitolio.
45Anonymus, Annales Hildesheimenses, 1, p0; 119 (opus 1137)
Soter ann. 18. Varro Ciceroque nascuntur.
46Anonymus, Annales Quedlinburgenses, 383; 87
Varro et Cicero nascuntur.
47Anonymus Rapularius, Rapularius, p4; 221
Et idem, capitulo 2, ibidem: Nam et vir doctissimus eorum, Varro, falsa hec esse, quamvis non audacter neque fidenter, pene tamen fatetur.
48Anonymus Rapularius, Rapularius, 100; 1366
Quod dicere eciam in libris rerum divinarum Varro ipse non dubitat.
49Anonymus Rapularius, Rapularius, 100; 1374
Augustinus, 5 de civitate, c. 19. D 78 Deos electos Varro unius libri contexione commendat Ianum, Iovem, Saturnum, Genium, Marcurium, Appollonem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum, Parcem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Minervam, Venerem, Vestam.
50Anselmus Cantuariensis, Carmen de contemptu mundi, 158, 0701C (auctor 1033-1109)
Philosophus Varro, Petrus piscator: et ecce Petrus habet coelum, tartara Varro tenet.
51Aphthonius, De metris omnibus, p. 60, l. 20 (auctor c.350)
item et Varro uidit et aetherio mundum torquerier axe, et septem aeternis sonitum dare uocibus orbes nitentes aliis alios, quae maxima diuis laetitia est.
52Apicius, De re coquinaria, 3, 2; 13 (auctor fl.c.350)
[ALITER BETACIOS VARRONIS. Varro: Betacios, sed nigros, quorum detersas radices et mulso decoctas cum sale modico et oleo uel sale, aqua et oleo in se coctas iusculum facere et potari, melius etiam si in eo pullus sit decoctus.
53Apicius, De re coquinaria, 7, 14; 8 (auctor fl.c.350)
["Varro: Si quid de bulbis, dixi: "in aquam, "qui Veneris ostium quaerunt, deinde, ut legitimis "nuptiis, in cena ponuntur, sed et cum nucleis "pineis aut cum erucae suco et pipere.
54Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 38; 4 (auctor -c.327)
hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, nouitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia nouitate integrentur et constent, deos nouem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis.
55Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 39; 4 (auctor -c.327)
Pisonis sententia uera est, Aelius et Granius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas.
56Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 40; 4 (auctor -c.327)
Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri.
57Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 41; 3 (auctor -c.327)
Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Laruas esse dicit Lares, quasi quosdam ge nios et functorum animas [mortuorum].
58Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 8; 10 (auctor -c.327)
Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in uetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluuii tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aeuitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et paruula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.
59Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 6, 3; 11 (auctor -c.327)
quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, aut ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus.
60Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 6, 23; 8 (auctor -c.327)
ubi denique Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quo hirundinibus hospitium, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet?
61Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0990B
Hos Granius Musas putat, consensum accommodans Aelio: novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur, et constent: deos novem Manilius, quibus solis Iupiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis.
62Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0992B
Si enim Pisonis sententia vera est, Aelius et Granius mentiuntur: si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas.
63Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0994B
Varro, qui sunt introrsus, atque in intimis penetralibus coeli deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum, nec nomina sciri.
64Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0999A
Varro similiter haesitans, nunc esse illos manes, et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum: nunc aerios rursus deos, et heroas pronuntiat appellari: nunc antiquorum sententias sequens larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios, defunctorum animas mortuorum.
65Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1099B
Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis, et in vetustatis indagatione rimator, in librorum quatuor primo, quos de gente conscriptos romani populi dereliquit, curiosis computationibus edocet, ab diluvii tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirtii consulatum et Pansae, annorum esse millia nondum duo; cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aevitatem suam habere conclusam; atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genitrix esse narratur, non sit mater, sed filia; quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia, neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.
66Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1167A
Quorum si quaeris audire quis prior fuerit fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur: aut, ut tradit in admirandis Varro, Iovis progenies Aeacus.
67Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1210A
ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est, et incensus, ut ex tot auri ponderibus, quae infinita congesserant saecula, nec unum quidem habuerit scripulum, quod hirundinibus hospitis, Varro, ut dicit Menippeus, ostenderet?
68Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 339, l. 2 (auctor c.350)
Sal(lustius) hist(oria) II «haec postquam Varro in maius more rumorum audiuit».
69Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0493D (auctor 925–961)
Nam, sicut ait Marcus Varro, Marsilia a Phoenicibus condita est, quos et trilingues esse dicit.
70Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1345D
Nonius: aboriatur, abortiat . . . Varro . . . vinum, quod ibi natum sit in quodam loco, si praegnans biberit, fieri, ut aboriatur.
71Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1348B
Quem esse . . . adde: - Varro etiam lib.
72Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1348B
Idem Varro ap.
73Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1350B
Und von eben diesen Tuscischen Gottern versichert Varro, Complices seyen sie genennt worden, weil sie nur mit einander leben und mit einander sterben konnen.
74Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1354A
Pertinet ad Plinii epistolam, quemadmodum ad constitutionem imperialem, lex antiqua in XII tabulis: NE QUIS IN URBE COETUS NOCTURNOS AGITET. Meminit Porcius Latro Oratione in Catilinam, neque abs re fuit, quod veteres noctem intempestivam appellarint, ut notat Varro ex Bruto et Aelio, lib.
75Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1362A
II, pag. 89. [ORELL.] Col. 1210, ad notam Varro . . . pro v.
76Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1369A
Varro, lib.
77Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1370A
Varro, de Ling.
78Auctores varii 063, Testimonia, 63, 0571C
Qui, inquit, putant, hunc aditum patere nemini, qui scholas illas philosophiae nunquam intraverit, in magno versantur errore: quandoquidem tales scholas nec Marcus Varro, nec Brutus, nec Plancius, nec Chalcidius, nec Boetius ingressi: non Alexander, non Themistius, non Porphyrius, non Iamblichus, non Simplicius, philosophi tamen eminentissimi, et Aristotelis interpretes iuratissimi fuere.
79Auctores varii 101, Historica, 101, 1381B
Eadem confirmat M. Varro de Re Rust.
80Auctores varii 141, Annales Hildesheimenses Quedlinburgenses et Lamberti, 141, 0453D
Varro et Cicero nascuntur.
81Auctores varii 141, Annales Hildesheimenses Quedlinburgenses et Lamberti, 141, 0454D
Varro et Cicero nascuntur.
82Auctores varii 151, Rhythmi veteres, 151, 0777B
Varro quoque in τάφη Μενίππου: Neque orthophallica attulit psalteria, Quibus sonant in Graecia dicteria, Qui fabularum collocant exordia.
83Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p. 332, l. 8 (auctor c.400)
Varro uero in Argonautis nymphas hexametrum fecisse sic scripsit, te nunc Ortygiae tendentem spicula nymphae hortantes, o Phoebe, et ieie conclamarunt.
84Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p7; 16 (auctor c.400)
Varro uero in Argonautis nymphas hexametrum fecisse sic scripsit, «te nunc Ortygiae tendentem spicula nymphae / hortantes, o Phoebe, et ieie conclamarunt».
85Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 3, 4; 3 (auctor 354-430)
Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur.
86Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 3, 9; 5 (auctor 354-430)
Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino placuerit, suo diligentius disseretur loco.
87Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 3, 12; 7 (auctor 354-430)
Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluuiales, et, ut Varro dicit, certos adque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?
88Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 1; 3 (auctor 354-430)
Haec non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit.
89Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 9; 5 (auctor 354-430)
Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari.
90Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 22 (auctor 354-430)
CAPUT XXII. – De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis.
91Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 22; 1 (auctor 354-430)
Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis, quia non solum 'commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat?
92Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 27; 10 (auctor 354-430)
Quod dicere etiam in libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat.
93Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 31; 1 (auctor 354-430)
Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cura ad deos colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam constitueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri?
94Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 2; 14 (auctor 354-430)
' Iste igitur uir tam insignis excellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo uel'siculo breuiter ait: Vir doctissimus undecumque Varro, qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda contemnenda detestanda conscriberet.
95Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 4; 3 (auctor 354-430)
Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta sint.
96Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 6; 1 (auctor 354-430)
0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, et omnis uestra litteratura circumsonat.
97Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 7; 16 (auctor 354-430)
Varro dixit!
98Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 8; 11 (auctor 354-430)
Multi enim et ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt.
99Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 9; 6 (auctor 354-430)
Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota.
100Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 9; 36 (auctor 354-430)
Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus.
101Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 10 (auctor 354-430)
CAPUT X. – De libertate Senecae, qui uehementius ciuilem theologian reprehendit quam Varro fabulosam.
102Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 10; 3 (auctor 354-430)
Nam in eo libro, quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian quam Varro theatricam adque fabulosam.
103Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 10; 29 (auctor 354-430)
' Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, quam iste concidit.
104Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 1; 2 (auctor 354-430)
Fieri enim potest, ut saltem deos selectos adque praecipuos, quos Varro uolumine conplexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, opinetur.
105Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 2; 1 (auctor 354-430)
Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti duodecim mares, octo sunt feminae.
106Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 3; 23 (auctor 354-430)
Unde dicit etiam ipse Varro, quod dis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset.
107Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 5; 2 (auctor 354-430)
Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos.
108Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 6; 1 (auctor 354-430)
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci uocant xo[i.
109Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 9; 26 (auctor 354-430)
In hanc sententiam etiam quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui uersus hi sunt: Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque Progenitor genetrixquo deum, deus unus et omnes.
110Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 17 (auctor 354-430)
CAPUT XVII. – Quod etiam ipse Varro opiniones suas de dis pronuntiarit ambiguas.
111Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 17; 1 (auctor 354-430)
Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae opinionis inpulerit, ita huc adque illuc, hinc adque illinc insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam aliquid adfirmare maluerit.
112Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 22; 7 (auctor 354-430)
Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et paries eius, quos deos esse ueros existimatis.
113Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 23 (auctor 354-430)
CAPUT XXIII. – De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique uim diuinam inpertiat.
114Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 23; 7 (auctor 354-430)
Et certe idem Varro in eodem de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendum ualetudinem; hanc uim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum gradum animae, in quo sensus est; hanc uim peruenire in oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia praeminet; hoc praeter hominem omnes carere mortales.
115Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 24; 3 (auctor 354-430)
Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uerecundatus unam deam uult esse Tellurem.
116Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 25; 11 (auctor 354-430)
Merito hinc auersatus est Varro noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissimum latuit.
117Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 26; 1 (auctor 354-430)
Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus membris incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere uoluit nec uspiam me legisse commemini.
118Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 28; 1 (auctor 354-430)
Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum et in terram redigere ac referre conatur?
119Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 30; 2 (auctor 354-430)
Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit.
120Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 33; 4 (auctor 354-430)
Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult putari.
121Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 35; 2 (auctor 354-430)
Quod genus diuinationis idem Varro a Persis dicit adlatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et νεϰοιομαντείαν Graece dicit uocari, quae [siue bydromantia] siue necromantia dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare.
122Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 7, 35; 7 (auctor 354-430)
Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas uelut physicas interpretatur?
123Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 5; 3 (auctor 354-430)
Cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum criminibus oblectans animos inpiorum, nec solum etiam illa ciuilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos diuinos honores habere uoluerunt, ad spectandos suorum criminum ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis spectatoribus exhibentes (ubi si qua uelut honesta geruntur in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur, et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi templorum foeditate laudantur), et ea, quae Varro ex his sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est (quia nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur, et ideo ueritas conantem non sequitur; et si ipsa essent, tamen animae rationali ea, quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos eas res, quibus ipsam praetulit uerus Deus), et ea, quae Numa Pompilius re uera ad sacra eius modi pertinentia secum sepeliendo curauit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi.
124Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 5; 4 (auctor 354-430)
(1n eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta, ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus uel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela natus et Tyndaridae fratres et si quos alios ex mortalibus pro dis habent, sed ipsi etiam maiorum gentium di, quos Cicero in Tusculanis tacitis nominibus uidetur adtingere, Iuppiter, Iuno, Saturnus, Vulcanus, Vesta et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes siue elementa transferre, homines fuisse produntur.
125Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 26; 6 (auctor 354-430)
Omitto, quod Varro dicit omnes ab eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra, quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos commemorat funebres, tamquam hoc sit maximum diuinitatis indicium, quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari.
126Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 2; 10 (auctor 354-430)
Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut antiquo tempore.
127Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 3; 7 (auctor 354-430)
Sane, quod praetereundum non fuit, etiam aput sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert.
128Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 5; 3 (auctor 354-430)
Nominis autem huius, quur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit.
129Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 5; 6 (auctor 354-430)
Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere uideretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur.
130Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 8; 14 (auctor 354-430)
Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perueniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluuium, hoc est Ogygi factum temporibus.
131Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 9; 1 (auctor 354-430)
Quando Atheniensium sit ciuitas condita, et quam causam nominis eius Varro perhibeat.
132Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 9; 2 (auctor 354-430)
Nam ut Athenae uocarentur, quod certe nomen a Minerua est, quae Graece 'Adiiva dicitur, hanc causam Varro indicat.
133Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 10; 1 (auctor 354-430)
Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi et de diluuio Deucalionls.
134Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 10; 2 (auctor 354-430)
Et tamen Marcus Varro non uult fabulosis aduersus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat.
135Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 10; 4 (auctor 354-430)
Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua; et tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum uocabulo reddens tantam Neptuni et Mineruae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa ciuitas uocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi uinceret Minerua suffragiis et in poena suarum suffragatricium uinceretur, quae in aduersariis suis uiris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit.
136Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 10; 5 (auctor 354-430)
His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluuium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est.
137Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 13; 5 (auctor 354-430)
Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finiuit, ex occasione historiarum, quae res ueraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint obprobriis numinum adfixae.
138Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 17; 1 (auctor 354-430)
De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
139Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 23; 3 (auctor 354-430)
Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam.
140Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 40; 4 (auctor 354-430)
Non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat.
141Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 1; 1 (auctor 354-430)
Quod in quaestione, quam de finibus bonorum etmalorum philosophica disputatio uentilauit, ducentas octo« ginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.
142Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 1; 8 (auctor 354-430)
Ex qua tripertita uelut generalium distributione sectarum Marcus Varro in libro de philosophia tam multam dogmatum uarietatem diligenter et subtiliter scrutatus aduertit, ut ad ducentas octoginta et octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perueniret.
143Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 2; 2 (auctor 354-430)
Quo modo remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi boni definitionem Varro perueniat, quarum tamen una sit eligenda.
144Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 2; 9 (auctor 354-430)
Proinde quoniam Marcus Varro has quattuor adhibens differentias, id est ei uita sociali, ex Academicis nouis, ex Cynicis, ex isto uitae genere tripertito ad sectas ducentas octoginta octo peruenit, et si quae aliae possunt similiter adici: remotis eis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem et ideo sectae nec sunt nec uocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur, quod sit bonum hominis, quo adsecuto fit beatus, ut ex eis unam ueram, ceteras falsas ostendat esse, reuertitur.
145Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 2; 17 (auctor 354-430)
Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quattuor triplicantur, uoluptas, quies, utrumque et prima naturae, quae primigenia Varro uocat.
146Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 2; 19 (auctor 354-430)
Ex illis autem quattuor rebus Varro tres tollit, uoluptatem scilicet et quietem et utrumque; non quod eas inprobet, sed quod primigenia illa naturae et uoluptatem in se habeant et quietem.
147Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 2; 23 (auctor 354-430)
Interim de his tribus quo modo unam Varro eligat, quantum breuiter aperteque possumus, disseramus.
148Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 3; 1 (auctor 354-430)
De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus quam eligendam Varro definiat sequens ueteris Academiae Antiocho auctore sententiam.
149Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 3; 23 (auctor 354-430)
Haec sensisse adque docuisse Academicos ueteres Varro adserit, auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus fuisse Stoicum quam ueterem Academicum I unIt uideri.
150Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 18; 2 (auctor 354-430)
, Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis nouis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino ciuitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente adque ratione conprehendit, etiamsi paruam propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus), tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque euidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum: credit etiam scripturis sanctis et ueteribus et nouis, quas canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua iustus uiuit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino; qua salua adque certa de quibusdam rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque .
151Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 19; 4 (auctor 354-430)
Unde illam quam Varro adhibuit ex Cynicis differentiam, si nihil turpiter adque intemperanter agat, omnino non curat.
152Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 19, 22; 8 (auctor 354-430)
Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec uilem.
153Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 21, 6; 4 (auctor 354-430)
Sed nos, sicut iam in libro duodeuicensimo huius operis dixi, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si uolumus.
154Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 21, 8; 7 (auctor 354-430)
' Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam uideretur.
155Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 21, 8; 23 (auctor 354-430)
Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.
156Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 11; 25 (auctor 354-430)
Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem uirginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum inplesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse.
157Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 28; 1 (auctor 354-430)
Quid ad ueram resurrectionis fidem uel Platouel Labeo uel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam conuenissent.
158Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 28; 9 (auctor 354-430)
' Iste Varro quidem siue illi genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemorauit sententiam) aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt.
159Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum [CSEL], 1, 30; 3 (auctor 354-430)
Varro autem ipsorum, quo doctiorem aput se neminem inueniunt, deum Iudaeorum Iouem putauit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus.
160Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum [CSEL], 1, 31; 2 (auctor 354-430)
merito ergo et Varro Iouem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: caelum et terram ego impleo.
161Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum [CSEL], 1, 33; 2 (auctor 354-430)
numquid et Varro uel tamquam poeta fingit uel tamquam Academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum uita uel morte, qua inter homines uixerunt uel obierunt, esse conposita?
162Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum [CSEL], 1, 42; 5 (auctor 354-430)
si deum Israhel Iouem putant, sicut Varro scripsit, interim ut secundum eorum opinionem loquar, cur ergo Ioui non credunt idola esse delenda?
163Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0081 (auctor 354-430)
Nam et vir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamvis non audacter, neque fidenter, pene tamen fatetur.
164Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0084 (auctor 354-430)
Nam quid ille molitus sit, et quibus artibus deos tales sibi, vel illi civitati consociare potuerit, Varro prodit: quod si Domino placuerit, suo diligentius disseretur loco.
165Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0087 (auctor 354-430)
Sub hoc tot deorum praesidio, quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, coelites, terrestres, infernos, marinos, fontanos, fluviales; et, ut Varro dicit, certos atque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?
166Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0112 (auctor 354-430)
Haec non ex nostra coniectura probavimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi vidimus talia ac talibus numinibus exhiberi; partim ex litteris eorum, qui non tanquam in contumeliam, sed tanquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt: ita ut vir doctissimus apud eos, Varro, et gravissimae auctoritatis, cum rerum humanarum atque divinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios divinis, pro sua cuiusque rei dignitate distribuens, non saltem in rebus humanis, sed in rebus divinis ludos scenicos poneret: cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in civitate essent, nec in rebus humanis ludi scenici esse debuissent.
167Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0119 (auctor 354-430)
De isto deo, quamvis a poeta, dictum convenientissime praedicant, Iovis omnia plena. (Virgil. Eclog. 3, vers. 60.) Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari.
168Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0129 (auctor 354-430)
CAPUT XXII. - De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
169Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0129 (auctor 354-430)
Quid ergo est, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se civibus suis, quia non solum commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, verum etiam dicit quid ad quemque pertineat?
170Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0134 (auctor 354-430)
Quod dicere etiam in libris Rerum divinarum ipse Varro non dubitat.
171Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0137 (auctor 354-430)
Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus divinis ludos scenicos, quamvis non iudicio proprio, posuisse, cum ad deos colendos multis locis velut religiosus hortetur, nonne ita confitetur, non se illa iudicio suo sequi, quae civitatem Romanam instituisse commemorat, ut si eam civitatem, novam constitueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri?
172Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0174 (auctor 354-430)
LIBER SEXTUS. Hactenus contra eos qui propter hanc temporalem vitam colendos deos putant: nunc autem adversus eos qui cultum ipsis credunt propter vitam aeternam exhibendum: quos Augustinus libris quinque sequentibus confutaturus, ostendit hic in primis epinionem de diis quam abiectam habuerit ipsemet Varro theologiae gentilis scriptor commendatissimus. Affert theologiae istius genera secundum eumdem tria, fabulosum, naturale et civile: ac mox de fabuloso et de civili demonstrat, nihil haec genera ad futurae vitae felicitatem conferre.
173Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0178 (auctor 354-430)
Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum, locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti (Cicero lib. 1, c. 3, de Quaest. Acad.) . Iste igitur vir tam insignis excellentisque peritiae, et quod de illo etiam Terentianus elegantissimo versiculo breviter ait, Vir doctissimus undecumque Varro; ( De metris, in sectione de versibus phalaeciis. ) qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere vacasse miremur; tam multa scripsit, quam multa vix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, vir tantus ingenio, tantusque doctrina, si rerum velut divinarum, de quibus scribit, oppugnator esset atque destructor, easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda, contemnenda, detestanda conscriberet.
174Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0179 (auctor 354-430)
Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de divinis autem postea scripsisse testatur, quod prius exstiterint civitates, deinde ab eis haec instituta sint.
175Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0182 (auctor 354-430)
O Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, nec Spiritu Dei ad videnda et annuntianda divina in veritatem libertatemque subvectus, cernis quidem quam sint res divinae ab humanis nugis atque mendaciis dirimendae: sed vitiosissimas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus publicis vereris offendere, quas a deorum natura abhorrere, vel talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, et omnis vestra litteratura circumsonat.
176Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0184 (auctor 354-430)
Varro dixit; non cum irrideret deos, sed cum commendaret, hoc dixit: divinarum, non humanarum rerum libri, hoc eum scripsisse testantur; nec ubi ludos scenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat.
177Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0186 (auctor 354-430)
Multi enim et ipsa ad eumdem modum interpretati sunt: usque adeo ut quod ab eis immanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos filios devorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa consumat: vel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt.
178Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0187 (auctor 354-430)
Ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse, nisi mente commota.
179Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0189 (auctor 354-430)
Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum exorsus est a Iano; eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Naeniam deam, quae in funeribus senum cantatur: deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent, non ad ipsum hominem, sed ad ea quae sunt hominis, sicuti est victus, vestitus, et quaecumque alia huic vitae sunt necessaria; ostendens in omnibus quod sit cuiusque munus; et propter quid cuique debeat supplicari: in qua universa diligentia nullos demonstravit vel nominavit deos, a quibus vita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos christiani sumus.
180Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0190 (auctor 354-430)
CAPUT X. - De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit, quam Varro fabulosam.
181Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0190 (auctor 354-430)
Nam in eo libro quem contra superstitiones condidit, multo copiosius atque vehementius reprehendit ipse civilem istam et urbanam theologiam, quam Varro theatricam atque fabulosam.
182Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0191 (auctor 354-430)
Hanc libertatem Varro non habuit: tantummodo poeticam theologiam reprehendere ausus est; civilem non ausus est, quam iste concidit.
183Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0193 (auctor 354-430)
Fieri enim potest ut saltem deos selectos atque praecipuos, quos Varro volumine complexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter vitam beatam, quae nonnisi aeterna est, opinetur.
184Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0194 (auctor 354-430)
Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat, Ianum, Iovem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Minervam, Venerem, Vestam: in quibus omnibus ferme viginti, duodecim mares, octo sunt feminae.
185Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0196 (auctor 354-430)
Unde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset.
186Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0198 (auctor 354-430)
Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse; quae cum oculis animadvertissent hi qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos veros, animo videre: quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc videri secutos quod mortalium animus qui est in corpore humano, simillimus est immortalis animi: tanquam si vasa ponerentur causa notandorum deorum, et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret vinum, per id quod continet id quod continetur: ita per simulacrum quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo velut vase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum volunt esse, vel deos.
187Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0199 (auctor 354-430)
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens, deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci vocant κόσμον, et hunc ipsum mundum esse deum: sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem; ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore.
188Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0202 (auctor 354-430)
In hanc sententiam etiam quosdam versus Valerii Sorani exponit idem Varro, in eo libro quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui versus hi sunt.
189Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0208 (auctor 354-430)
CAPUT XVII. - Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
190Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0208 (auctor 354-430)
Et sicut haec, quae exempli gratia commemoravi, ita caetera non explicant, sed potius implicant; sicut impetus errabundae opinionis impulerit, ita huc atque illuc, hinc atque illinc insiliunt et resiliunt: ut ipse Varro de omnibus dubitare, quam aliquid affirmare maluerit.
191Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0211 (auctor 354-430)
Quaeso te, Varro, vel vos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis, et aliquid magnum vos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus; sed saltem secundum animam mundi, et partes eius, quos deos veros esse existimatis.
192Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0211 (auctor 354-430)
CAPUT XXIII. - De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet, eique vim divinam impertiat.
193Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0212 (auctor 354-430)
Et certe idem Varro in eodem de diis selectis libro, tres esse affirmat animae gradus in omni universaque natura: unum, qui omnes partes corporis quae vivunt, transit, et non habet sensum, sed tantum ad vivendum valetudinem: hanc vim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos: sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt, et modo quodam suo vivunt.
194Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0213 (auctor 354-430)
Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba verecundatus, unam deam vult esse Tellurem.
195Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0215 (auctor 354-430)
Merito hinc aversatus est Varro noster, neque hoc dicere voluit: non enim hominem doctissimum latuit.
196Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0216 (auctor 354-430)
Itemque de mollibus eidem Matri magnae contra omnem virorum mulierumque verecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem madidis capillis, facie dealbata, fluentibus membris, incessu femineo per plateas vicosque Carthaginis, etiam a populis unde turpiter viverent exigebant, nihil Varro dicere voluit, nec uspiam me legisse commemini.
197Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0218 (auctor 354-430)
Quid igitur valet, quod vir doctissimus et acutissimus Varro velut subtili disputatione hos omnes deos in coelum et in terram redigere ac referre conatur?
198Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0220 (auctor 354-430)
Ista sunt certe, quae diis selectis, per nescio quas physicas interpretationes vir acutissimus atque doctissimus Varro, sive quae aliunde accepit, sive quae ipse coniecit, distribuere laboravit. [XXX.] Haec autem facit atque agit unus verus Deus; sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis vinculis alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, implens coelum et terram praesente potentia, non indigente natura.
199Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0221 (auctor 354-430)
Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quomodo his quadret et consonet, non potest invenire: quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae quas putat, vel potius vult putari.
200Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0223 (auctor 354-430)
Quod genus divinationis idem Varro a Persis dicit allatum, quo et ipsum Numam, et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat: ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari; et νεκρομαντείαν graece dicit vocari: quae sive hydromantia, sive necromantia dicatur, idipsum est, ubi videntur mortui divinare.
201Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0223 (auctor 354-430)
Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas velut physicas interpretatur; quales si libri illi habuissent, non utique arsissent; aut et istos Varronis ad Caesarem pontificem scriptos atque editos patres conscripti similiter incendissent?
202Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0229 (auctor 354-430)
Et ea quae Varro ex his sacris, quasi ad coelum et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est; quia nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur; et ideo veritas conantem non sequitur: et si ipsa essent, tamen animae rationali ea, quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo colenda non essent; nec sibi praeferre debuit, tanquam deos, eas res, quibus ipsam praetulit verus Deus.
203Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0230 (auctor 354-430)
In eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem, sibi a magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta: ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus, vel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela 1 natus, et Tyndaridae fratres, et si quos alios ex mortalibus pro diis habent, sed ipsi etiam maiorum gentium dii, quos Cicero in Tusculanis tacitis nominibus videtur attingere (Lib. I, cap. 13) , Iupiter, Iuno, Saturnus, Vulcanus, Vesta, et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes sive elementa transferre, homines fuisse produntur.
204Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0561 (auctor 354-430)
Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum parvum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de Gente populi Romani, velut antiquo tempore, exorsus est.
205Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0562 (auctor 354-430)
Sane quod praetereundum non fuit, etiam apud sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere, Varro refert.
206Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0563 (auctor 354-430)
Nominis autem huius, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit.
207Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0564 (auctor 354-430)
Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis impresso admonere videretur, ut silentium fieret; hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur.
208Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0566 (auctor 354-430)
Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perveniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygii diluvium, hoc est, Ogygii factum temporibus.
209Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0566 (auctor 354-430)
CAPUT IX. - Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis eius Varro perhibeat.
210Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0566 (auctor 354-430)
Nam ut Athenae vocarentur, quod certe nomen a Minerva est, quae graece Ἀθηνᾶ dicitur, hanc causam Varro indicat.
211Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0567 (auctor 354-430)
CAPUT X. - Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
212Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0567 (auctor 354-430)
Attamen Marcus Varro non vult fabulosis adversus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat.
213Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0568 (auctor 354-430)
Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua: et tamen, non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum vocabulo reddens, tantam Neptuni et Minervae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa civitas vocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iupiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi vinceret Minerva suffragiis, et in poena suarum suffragatricium vinceretur, quae in adversariis suis viris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit.
214Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0568 (auctor 354-430)
His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluvium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est.
215Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0571 (auctor 354-430)
Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finivit, ex occasione historiarum, quae res veraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint opprobriis numinum affixae.
216Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0573 (auctor 354-430)
CAPUT XVII. - De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
217Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0574 (auctor 354-430)
Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de maga illa famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutavit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum, atque ibi convertebantur in lupos, et cum similibus feris per illius regionis deserta vivebant.
218Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0579 (auctor 354-430)
Sibyllas autem Varro prodidit plures fuisse, non unam.
219Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0599 (auctor 354-430)
Non enim parvus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam divinarum veritate non dissonat.
220Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0621 (auctor 354-430)
CAPUT PRIMUM. - Quod in quaestione, quam de finibus bonorum et malorum philosophica disputatio ventilavit, ducentas octoginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.
221Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0621 (auctor 354-430)
Ex qua tripartita velut generalium distributione sectarum, Marcus Varro in libro de Philosophia tam multam dogmatum varietatem diligenter et subtiliter scrutatus advertit, ut ad ducentas octoginta octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias, facillime perveniret.
222Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0624 (auctor 354-430)
CAPUT II. - Quomodo, remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sunt, ad tripartitam summi boni definitionem Varro perveniat, quarum tamen una sit eligenda.
223Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0625 (auctor 354-430)
Proinde quoniam Marcus Varro has quatuor adhibens differentias, id est, ex vita sociali, ex Academicis novis, ex Cynicis, ex isto vitae genere tripartito ad sectas ducentas octoginta octo pervenit, et si quae aliae possunt similiter adiici; remotis eis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem, et ideo sectae nec sunt, nec vocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur quid sit bonum hominis, quo assecuto fit beatus, ut ex eis unam veram, caeteras falsas ostendat esse, revertitur.
224Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0625 (auctor 354-430)
Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quatuor triplicantur, voluptas, quies, utrumque, et prima naturae, quae primigenia Varro vocat.
225Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0625 (auctor 354-430)
Ex illis autem quatuor rebus Varro tres tollit, voluptatem scilicet, et quietem, et utrumque: non quod eas improbet, sed quod primigenia illa naturae et voluptatem in se habeant, et quietem.
226Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0625 (auctor 354-430)
Interim de his tribus quomodo unam Varro eligat, quantum breviter aperteque possumus, disseramus.
227Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0625 (auctor 354-430)
CAPUT III. - De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus, quam eligendam Varro definiat, sequens veteris Academiae, Antiocho auctore, sententiam.
228Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0627 (auctor 354-430)
Haec sensisse atque docuisse Academicos veteres, Varro asserit, auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus fuisse Stoicum, quam veterem Academicum vult videri.
229Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0630 (auctor 354-430)
Quapropter etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut Peripatetici, sicut veteres Academici, quorum sectam Varro defendit, tolerabilius quidem lequuntur: sed eorum quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam gravia sint, ut morte fugienda sint, ab ipso sibimet illata, qui haec patitur, vitam beatam tamen esse contendunt.
230Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0646 (auctor 354-430)
Quod autem attinet ad illam differentiam, quam de Academicis novis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino civitas Dei talem dubitationem tanquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam propter corpus corruptibile, quod aggravat animam, quoniam sicut dicit Apostolus, Ex parte scimus (I Cor. XIII, 9) , tamen certissimam scientiam: creditque sensibus in rei cuiusque evidentia, quibus per corpus animus utitur: quoniam miserabilius fallitur, qui nunquam putat eis esse credendum.
231Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0647 (auctor 354-430)
Unde illam quam Varro adhibuit ex Cynicis differentiam, si nihil turpiter atque intemperanter agat, omnino non curat.
232Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0650 (auctor 354-430)
Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iovem putat, quamvis nesciens quid loquatur: quod tamen ideo commemorandum putavi, quoniam vir tantae scientiae nec nullum istum deum potuit existimare, nec vilem.
233Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0716 (auctor 354-430)
Sed nos, sicut iam in libro duodevigesimo huius operis dixi (cap. 18) , non habemus necesse omnia credere quae continet historia gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si volumus, credimus quae non adversantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere.
234Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0721 (auctor 354-430)
Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam videretur.
235Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0721 (auctor 354-430)
Quod vero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui homini petenti id fuisse concessum.
236Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0774 (auctor 354-430)
Nam inter magna miracula deorum suorum, profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem virginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum implesse aqua de Tiberi, et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse.
237Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0795 (auctor 354-430)
CAPUT XXVIII. - Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato, vel Labeo, vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent.
238Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0796 (auctor 354-430)
Mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris, quod conscripsit de Gente populi Romani: cuius putavi verba ipsa esse ponenda.
239Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0796 (auctor 354-430)
Iste Varro quidem, sive illi Genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemoravit sententiam), aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt, animae redierint, nunquam ea postea sunt relicturae); tamen multa illius impossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta convellit, et destruit.
240Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1055 (auctor 354-430)
Varro autem ipsorum, quo doctiorem apud se neminem inveniunt, Deum Iudaeorum Iovem putavit, nihil interesse censens quo nomine nuncupetur, dum eadem res intelligatur: credo illius summitate deterritus.
241Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1056 (auctor 354-430)
Merito ergo et Varro Iovem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam, Coelum et terram ego impleo (Ierem. XXIII, 24) . Quid illud quod idem poeta dicit aethera? quomodo accipiunt?
242Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1057 (auctor 354-430)
Numquid et Varro vel tanquam poeta fingit, vel tanquam Academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita?
243Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1061 (auctor 354-430)
Si Deum Israel Iovem putant, sicut Varro scripsit (ut interim secundum eorum opinionem loquar), cur ergo Iovi non credunt idola esse delenda? Si Saturnum putant, cur eum non colunt?
244Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0049 (auctor 354-430)
Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit.
245Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0049 (auctor 354-430)
Sed sive ita se habeat quod Varro retulit, sive non ita; nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere potuerimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritualia capienda valeat, disputemus.
246Augustinus Hipponensis, De ordine, 32, 1012 (auctor 354-430)
Quibus duobus repertis, nata est illa librariorum et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem vocat: graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo.
247Augustinus Hipponensis, De quantitate animae, 32, 1054 (auctor 354-430)
Non enim si quidam tibicen, ut Varro auctor est, ita populum delectavit ut rex fieret, ideo animum nostrum illo artificio augendum putare debemus: quia nec maiores quam humani sunt, dentes habere vellemus, si audissemus, a quopiam, quod tales habuerit, morsu hostem necatum.
248Augustinus Hipponensis Incertus, De grammatica, 32, 1403
Hoc Varro distinxit in libris Numerorum.
249Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 1; 20 (auctor c.125–c.180)
XVII: Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit 84 Cap.
250Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 1; 21 (auctor c.125–c.180)
XVIII: Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit . . . . . . . . 86 Cap.
251Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 1; 29 (auctor c.125–c.180)
XXV: Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius quaenam ratio sit vocabuli indutiarum . . . . . . . . 110 Cap.
252Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 2; 12 (auctor c.125–c.180)
X: Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit . . . . . . . . . . . . . 150 Cap.
253Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 2; 23 (auctor c.125–c.180)
XX: Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit . . . . . . 176 Cap.
254Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 3; 3 (auctor c.125–c.180)
II: Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nata sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
255Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 3; 13 (auctor c.125–c.180)
X: Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose . . . . 266 Cap.
256Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 4; 23 (auctor c.125–c.180)
XIX: Quid M. Varro in Logislorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium . . . . 372 Cap.
257Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 13; 12 (auctor c.125–c.180)
XI: Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis 436 Cap.
258Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 14; 8 (auctor c.125–c.180)
VII: Quod M. Varro Cn.
259Aulus Gellius, Noctes Atticae, p1, 17; 19 (auctor c.125–c.180)
XVIII: Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum 264 Cap.
260Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 16, 3; 5 (auctor c.125–c.180)
Varro in XVII. Humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.
261Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 17, 15; 1 (auctor c.125–c.180)
Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.
262Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 17, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit: Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est.
263Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 18, 6; 1 (auctor c.125–c.180)
Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.
264Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 18, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.
265Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 18, 3; 8 (auctor c.125–c.180)
Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.
266Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 18, 5; 10 (auctor c.125–c.180)
Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Aelius de lepore?
267Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 20, 5; 6 (auctor c.125–c.180)
κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alveolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.
268Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 20, 8; 9 (auctor c.125–c.180)
Eam M. Varro ita definit: Linea est, inquit, longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.
269Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 22, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.
270Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 25, 4; 1 (auctor c.125–c.180)
Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
271Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1, 25, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit.
272Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 10, 5; 1 (auctor c.125–c.180)
Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.
273Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 10, 2; 4 (auctor c.125–c.180)
Varro rescripsit in memoria sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent.
274Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 18, 7; 8 (auctor c.125–c.180)
Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.
275Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 20, 9; 1 (auctor c.125–c.180)
Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit.
276Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 20, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari.
277Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 20, 4; 7 (auctor c.125–c.180)
Vivaria autem quae nunc vulgus dicit — quos παραδείσους Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit — haut usquam memini apud vetustiores scriptum.
278Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 20, 9; 12 (auctor c.125–c.180)
M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: μελις σῶνας, inquit, ita facere oportet, quae quidam 'mellaria' appellant.
279Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 20, 9; 13 (auctor c.125–c.180)
Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες .
280Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 21, 10; 12 (auctor c.125–c.180)
Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae 'triones' appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant 'trigona,' id est triquetras figuras.
281Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 25, 9; 9 (auctor c.125–c.180)
' Idem M. Varro in eodem libro: Sentior, inquit, nemo dicit et id per se nihil est, 'adsentior' tamen fere omnes dicunt.
282Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 25, 10; 11 (auctor c.125–c.180)
Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribit.
283Aulus Gellius, Noctes Atticae, 2, 28, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.
284Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 2, 14; 1 (auctor c.125–c.180)
Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
285Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 2, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
M. Varro in libro Rerum humanarum, quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.
286Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 2, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
287Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 2, 7; 8 (auctor c.125–c.180)
Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.
288Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 3, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.
289Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 3, 9; 12 (auctor c.125–c.180)
M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.
290Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 3, 14; 17 (auctor c.125–c.180)
Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.
291Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 10, 9; 1 (auctor c.125–c.180)
Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.
292Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 10, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit.
293Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 10, 16; 19 (auctor c.125–c.180)
Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite.
294Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 11, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
295Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 11, 7; 9 (auctor c.125–c.180)
M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.
296Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 14, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
DIMIDIUM librum legi aut dimidiam fabulam audivi, vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.
297Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 16, 5; 9 (auctor c.125–c.180)
eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.
298Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 16, 9; 13 (auctor c.125–c.180)
Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.
299Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 16, 14; 20 (auctor c.125–c.180)
Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.
300Aulus Gellius, Noctes Atticae, 3, 18, 5; 7 (auctor c.125–c.180)
M. autem Varro in Satira Menippea, quae ἱπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
301Aulus Gellius, Noctes Atticae, 4, 19, 12; 1 (auctor c.125–c.180)
Quid M. Varro in Logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.
302Aulus Gellius, Noctes Atticae, 4, 19, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.
303Aulus Gellius, Noctes Atticae, 5, 4, 5; 7 (auctor c.125–c.180)
*** Varro Humanarum Rerum lib.
304Aulus Gellius, Noctes Atticae, 5, 21, 6; 7 (auctor c.125–c.180)
Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur 'pluria' sive 'compluria,' nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.
305Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6, 11, 8; 17 (auctor c.125–c.180)
M. Varro in libris De Lingua Latina, Ut ex ' non' et ex ' volo,' inquit, 'nolo, sic ex 'ne' et 'quicquam,' media syllaba extrita, compositum est ' nequam.
306Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6, 14, 6; 7 (auctor c.125–c.180)
Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.
307Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6, 16, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
M. VARRO, in satura quam περί ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum, ciborum exquisitas delicias comprehendit.
308Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6, 16, 4; 4 (auctor c.125–c.180)
Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat; genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.
309Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 1, 5; 7 (auctor c.125–c.180)
Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur; nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.
310Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 1, 7; 10 (auctor c.125–c.180)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.
311Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 1, 8; 14 (auctor c.125–c.180)
Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.
312Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 7, 2; 4 (auctor c.125–c.180)
Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum.
313Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 21, 2; 4 (auctor c.125–c.180)
Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro De Lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi.
314Aulus Gellius, Noctes Atticae, 10, 27, 5; 8 (auctor c.125–c.180)
M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.
315Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11, 1, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.
316Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11, 1, 4; 8 (auctor c.125–c.180)
Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur; atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico; ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri multam.
317Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11, 1, 5; 9 (auctor c.125–c.180)
Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno vicesimo Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti.
318Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11, 6, 5; 6 (auctor c.125–c.180)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum; paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
319Aulus Gellius, Noctes Atticae, 12, 10, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
320Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13, 11, 4; 1 (auctor c.125–c.180)
Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
321Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13, 11, 7; 12 (auctor c.125–c.180)
Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus.
322Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13, 12, 7; 9 (auctor c.125–c.180)
Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
323Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13, 13, 5; 7 (auctor c.125–c.180)
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
324Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13, 23, 4; 6 (auctor c.125–c.180)
Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur σκιομαχία, non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus: Te Anna a Peranna, Panda Cela, te Pales, Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres.
325Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 7, 5; 1 (auctor c.125–c.180)
Quod M. Varro Cn.
326Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 7, 2; 4 (auctor c.125–c.180)
Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret εἰσαγωγικόν — sic enim Varro ipse appellat — , ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.
327Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 7, 3; 5 (auctor c.125–c.180)
Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro Epistolicarum Quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam rem ducentia.
328Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 7, 11; 15 (auctor c.125–c.180)
Haec et alia quaedam id genus in libro quo supra dixi M. Varro epistula ad Oppianum scripta executus est.
329Aulus Gellius, Noctes Atticae, 14, 8, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
M. autem Varro in quarto Epistolicarum Quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum VIII., ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito Varronem Tuberoni contra sententiam Iunii refert: Nam et tribunis, inquit, plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.
330Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 19, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
NON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quae inscribitur περί ἐδεσμάτων.
331Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 30, 7; 6 (auctor c.125–c.180)
Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.
332Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 8, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Tum, quia in primo περί ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, commentarium De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.
333Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 8, 6; 8 (auctor c.125–c.180)
Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.
334Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 9, 4; 7 (auctor c.125–c.180)
M. Varro in Sisenna vel De Historia: Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.
335Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 12, 7; 9 (auctor c.125–c.180)
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermone Latino scripsit, a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
336Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 16, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.
337Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 17, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque 'vagire ' dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
338Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 18, 6; 9 (auctor c.125–c.180)
Sed haec, inquit M. Varro, aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint.
339Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 3, 5; 8 (auctor c.125–c.180)
Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
340Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 4, 3; 4 (auctor c.125–c.180)
Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.
341Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 18, 2; 1 (auctor c.125–c.180)
Quod M. Varro C. Sallustium.
342Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 18, 1; 3 (auctor c.125–c.180)
M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
343Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 21, 24; 24 (auctor c.125–c.180)
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est; eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.
344Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 21, 43; 37 (auctor c.125–c.180)
Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo De Poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum Annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.
345Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 21, 45; 40 (auctor c.125–c.180)
Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit.
346Aulus Gellius, Noctes Atticae, 18, 12, 8; 14 (auctor c.125–c.180)
Varro libris quos ad Marcellum De Lingua Latina fecit: In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur.
347Aulus Gellius, Noctes Atticae, 18, 15, 6; 1 (auctor c.125–c.180)
Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.
348Aulus Gellius, Noctes Atticae, 18, 15, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
M. etiam Varro in libris disciplinarum scripsit, observasse sese in versu hexametro, quod omnimodo quintus semipes verbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam vim haberent in efficiendo versu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit.
349Aulus Gellius, Noctes Atticae, 19, 10, 10; 11 (auctor c.125–c.180)
At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?
350Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 10; 3 (auctor 309-394)
[...] Vrsule, collega nobilis Harmonio, Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper, quem sibi conferret Varro priorque Crates, quique sacri lacerum collegit corpus Homeri, quique notas spuriis versibus apposuit; Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae, solus qui Chium miscet et Ammineum.
351Ausonius Burdigalensis, Commemoratio professorum Burdigalensium, 19, 0859B (auctor 309-394)
Omnis doctrinae ratio tibi cognita: quantam Condit sexcentis Varro voluminibus.
352Ausonius Burdigalensis, Epistolae, 19, 0927C (auctor 309-394)
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus, et Asper, Quem sibi conferret Varro, priorque Crates, Quique sacri lacerum collegit corpus Homeri, Quique notas spuriis versibus apposuit: Cecropiae commune decus, latiaeque camenae, Solus qui Chium miscet, et Ammineum,
353Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 18b, 21; 4 (auctor c.310-c.395)
omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam condit sescentis Varro voluminibus.
354Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 157, 14a; 4 (auctor c.310-c.395)
. . . . . . . . . . . . . . . Vrsule collega nobilis Harmonio, Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper, quem sibi conferret Varro priorque Grates, quique sacri lacerum collegit corpus Homeri, quique notas spuriis versibus apposuit: Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae, solus qui Chium miscet et Amineum.
355Ausonius Burdigalensis, Commemoratio professorum Burdigalensium, 20; 3 (auctor 309-394)
omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam condit sescentis Varro voluminibus.
356Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 13; 3 (auctor 309-394)
Tot numero auratos pro strenis accipe nummos 1 Ursule collega nobilis Harmonio, Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper, quem sibi conferret Varro priorque Crates quique sacri lacerum collegit corpus Homeri quique notas spuriis versibus adposuit: Cecropiae commune decus Latiaeque camenae, solus qui Chium miscet et Ammineum.
357Balde Iacob, Poemata, 1, 8, p0; 17 (auctor 1604-1668)
Varro nostri seculi, omnium librorum belluo.
358Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, 1; 205 (auctor 1604-1668)
quid si M. Minutius aut Terentius Varro?
359Beda, De orthographia, p. 11, l. 106 (auctor 672-735)
anguis cum sit masculini generis, dixerunt tamen et feminini Ouidius, Varro, et Acinius.
360Beda, De orthographia, p. 15, l. 203 (auctor 672-735)
capparim feminino genere dixit Varro; nam et Graece feminino dicitur ἡ κάππαρις.
361Beda, De orthographia, p. 15, l. 209 (auctor 672-735)
capo nunc, sed Varro, de sermone Latino, ait: ex gallo gallinaceo castrato fit capus.
362Beda, De orthographia, p. 30, l. 584 (auctor 672-735)
sic etenim Varro, inberbi iuuenes, sed et Cicero inberbum dixit, non inberbem; Titus Liuius autem inberbis singulariter.
363Beda, De orthographia, p. 35, l. 708 (auctor 672-735)
Varro in admirandis dixit, magnum mendum; sed Ouidius feminine, nocte latent mendae.
364Beda, De orthographia, p. 43, l. 909 (auctor 672-735)
Varro autem, in Scauro, palumbi dicit, quod consuetudo quoque usurpauit.
365Beda, De temporibus, 90, 0290C (auctor 672-735)
Soter annis XVII. Varro Ciceroque nascuntur.
366Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0257C (auctor c.480–547)
Sic Varro (Lib. IV de Ling. Lat.) : « Et ideo, inquit, in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes Dei sunt, Graeci dicunt πρόδομον.
367Boetius, Ars geometriae et arithmeticae, 63, 1353A (auctor 480-525)
Sed Varro peritissimus Latinorum huius nominis causam sic exstitisse commemorat dicens: Prius quidem dimensiones terrarum terminis positis, vagantibus ac discordantibus populis pacis utilia praestitisse.
368Boyer Carolus, Cursus philosophiae, eth. gen., 1, 4, 1; 7 (opus 1952)
Marius Varro ducentas octoginta octo opiniones numeravit, quae exsistere possint de natura summi boni.
369Boyer Carolus, Cursus philosophiae, index; 14 (opus 1952)
Valensin: 365, 428, 504. Van der Aa: 475. Van der Velde: 529. Varro: 447. Vaufrey: 189. Vazquez: 277, 462, 475. Ventura: 215. Vermeersch: 517. Vernay: 225. Vialleton: 190, 193, 194, 196, 197. Victoria: 569. Viva: 337. Vogelsang: 531. Vogt: 57. Voltaire: 421, 516. Wagner: 61. Wibert,: 72. Weissmann: 185. Wells: 358. Willems: 22. Van den Woestyne: 93, 335, 392 Wolfius: 276. Wundt: 14, 154, 162. Zigliara: 22, 266, 278, 301. Zeno: 306. Abstractio, I, 230; — quomodo fiat, Π, 87. Academici, I, 23, 196. Accidens, I, accidens logicum: 86; — metaphysicum: 89; — distinctum a substantia 346 sq.
370Brunus Leonardus Aretinus, Epistola Flavio Blondo Foroliviensi (VI 10), 1; 86 (auctor 1369-1444)
(43) Varro villam a veho dictam putat, adducit vero coniecturam, quod rustici pro villa vella dicunt, pro vectura quoque vellatura.
371Burchardus Wormaciensis, Libri decretorum, 140, 0840C (auctor c.960–1025)
Varro autem dicit divinationis quatuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem.
372Caesius Bassus, De metris, p. 139, l. 171 (auctor c.79)
ex quo non est mirandum quod Varro in cynodidascalico phalaecion metrum ionicum trimetrum appellat, quidam ionicum minorem.
373Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, p. 148, l. 11 (opus c.580)
hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare, ita perscribit, uau.
374Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, p. 150, l. 12 (opus c.580)
Terentius Varro tradidit Caesarem per i eius modi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam.
375Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, p. 151, l. 5 (opus c.580)
Varro dicit interualla esse spatia quae sunt inter capita uallorum, id est stipitum quibus uallum fit; unde cetera quoque spatia interualla dicuntur.
376Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, p. 152, l. 8 (opus c.580)
h sicut in quaestione est, littera sit necne, sic numquam dubitatum est secundo loco a quacumque consonante poni debere; quod solus Varro dubitat.
377Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, p. 153, l. 1 (opus c.580)
praeterea in libro qui est de grammatica Varro, cum de litteris dissereret, {ita} h inter litteras non esse disputauit, quod multo minus mirum, quam quod x quoque litteram esse negat.
378Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, IIII; 21 (opus c.580)
traps {ab eo quod dicitur trabis} et urps per p debent scribi, licet Varro per b scribenda putet, quia in reliquis casibus b habent.
379Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, V; 49 (opus c.580)
excipitur nomen proprium Varro tantummodo.
380Cassiodorus Vivariensis, Chronica, 342; 4 (auctor 485-580)
L. Paulus et C. Terentius Varro
381Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 1; 9 (auctor 485-580)
Hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare, ita perscribit uau; qui ergo in hac syllaba sonus est, idem litterae erit.
382Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 1; 38 (auctor 485-580)
Terentius Varro tradidit Caesarem per i eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam.
383Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 1; 45 (auctor 485-580)
Varro dicit ‘interualla’ esse spatia quae sunt inter capita ‘uallorum’, id est stipitum quibus ‘uallum’ fit; unde cetera quoque spatia dicuntur.
384Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 1; 59 (auctor 485-580)
H, sicut in quaestione est littera sit necne sit, numquam dubitatum est secundo loco a quacumque consonante poni debere (quod solus Varro dubitat).
385Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 1; 64 (auctor 485-580)
Praeterea in libro qui est «De grammatica» Varro, cum de litteris dissereret [ita], h inter litteras non esse disputat: quod multo minus mirum, quam quod x quoque litteram esse negat.
386Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 4; 21 (auctor 485-580)
‘Traps’ (ab eo quod dicitur trabis) et ‘urps’ per p debent scribi, licet Varro per b scribenda putet, quia in reliquis casibus b habent.
387Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 5; 48 (auctor 485-580)
Excipitur nomen proprium ‘Varro’ tantummodo.
388Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, pr; 21 (auctor 485-580)
– Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium extitisse principia.
389Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 3; 4 (auctor 485-580)
Dialecticam uero et rethoricam Varro in nouem Disciplinarum libris tali similitudine definiuit: 'Dialectica et rethorica est quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distensa,' illa breui oratione argumenta concludens, ista facundiae campos copioso sermone discurrens, illi uerba contrahens, ista distendens.
390Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 5; 48 (auctor 485-580)
In quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis uirtus ostensa est ut excitatos animos sedarent, ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, uolucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraherent.
391Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 6; 2 (auctor 485-580)
Sed Varro, peritissimus Latinorum, huius nominis causam sic extitisse commemorat, dicens prius quidem dimensiones terrarum terminis positis uagantibus ac discordantibus populis pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitum, unde et ipsi menses, quod annum metiantur, edicti sunt.
392Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 7; 17 (auctor 485-580)
Status stellarum est quod Graeci stirigmon uocant, quia dum stella semper moueatur, tamen in aliquibus locis stare uidetur; nam et Varro, in libro quem de Astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dictam.
393Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 7; 31 (auctor 485-580)
- Mundi quoque figuram curiosissimus Varro sublongae rotunditati in Geometriae uolumine comparauit, formam ipsius ad oui similitudinem trahens, quod in latitudine quidem rotundum sed in longitudine probatur oblongum.
394Cassiodorus Vivariensis, Chronicon, 69, 1222B (auctor 485-580)
L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro.
395Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1151C (auctor 485-580)
Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium exstitisse principia.
396Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1167C (auctor 485-580)
Dialecticam vero et rhetoricam Varro in novem Disciplinarum libris tali similitudine definivit: Dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distensa: illa brevi oratione argumenta concludens, ista facundiae campos copioso sermone discurrens; illa verba contrahens, ista distendens.
397Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1212A (auctor 485-580)
Unde claret quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus, septem tonis praecedit hypodorium omnium gravissimum: in quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis virtus ostensa est, ut excitatos [mss., ut excitaret] animos sedaret, ipsas quoque bestias, nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis attraheret.
398Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1213A (auctor 485-580)
Sed Varro peritissimus Latinorum huius nominis causam sic exstitisse commemorat: dicens, prius quidem homines dimensiones terrarum terminis positis, vagantibus [ed., vacantibus] populis, pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitos; unde et ipsi menses, quod annum metiantur, dicti sunt.
399Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1217D (auctor 485-580)
Status stellarum est quod Graeci στίριγμον vocant: quia dum stella semper moveatur, attamen in aliquibus locis stare videtur: nam et Varro, libro quem de Astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dictam.
400Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1218D (auctor 485-580)
Mundi quoque figuram curiosissimus Varro longae rotunditati in Geometriae volumine comparavit, formam ipsius ad ovi similitudinem trahens, quod in latitudine quidem rotundum, sed in longitudine probatur oblongum.
401Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1243C (auctor 485-580)
Hanc litteram Terentius Varro dum vult demonstrare, ita perscribit VA: qui ergo in hac syllaba sonus est, idem litterae erit.
402Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1244D (auctor 485-580)
Terentius Varro tradit Caesarem per i eiusmodi verba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam; sed ego in antiquiorum multo libris, quam Caius Caesar est, per u pleraque scripta invenio.
403Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1245A (auctor 485-580)
Varro dicit intervalla esse spatia quae sint inter capita vallorum, id est stipidum, quibus vallum fit, unde caetera quoque spatia dicunt.
404Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1245D (auctor 485-580)
H, sicut in quaestione est littera sit, necne; sic nunquam dubitatum est secundo loco a quacunque consonante poni debere, quod solus Varro dubitat.
405Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1246A (auctor 485-580)
Praeterea in libro quem de Grammatica Varro scripsit, cum de litteris dissereret, ita h inter litteras non esse disputavit.
406Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1249D (auctor 485-580)
Traps ab eo quod dicitur trabis, et urps, per p debent scribi, licet Varro per b scribendum putet quod in reliquis casibus b habent.
407Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 70, 1255B (auctor 485-580)
Excipitur nomen proprium Varro tantummodo.
408Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 2; 4 (auctor fl.238)
Quod scilicet, ut Varro testatur in eo libro, cui titulus est Atticus et est de numeris, id moris institutique maiores nostri tenuerunt, ut, cum die natali munus annale Genio solverent, manum a caede ac sanguine abstinerent, ne die, qua ipsi lucem accepissent, alii demerent.
409Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 14; 2 (auctor fl.238)
Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse divisos, unumquemque scilicet praeter extremum in annos quindecim.
410Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 14; 12 (auctor fl.238)
Etruscis quoque libris fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus discribi Varro commemorat.
411Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 17; 18 (auctor fl.238)
Quare in Tuscis historiis, quae octavo eorum saeculo scriptae sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et transactorum singula quanta fuerint quibusve ostentis eorum exitus designati sint, continetur.
412Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 17; 23 (auctor fl.238)
Nam ita institutum esse, ut centesimo quoque anno fierent, id cum Antias aliique historici auctores sunt, tum Varro de scaenicis originibus libro primo ita scriptum reliquit: “cum multa portenta fierent, et murus ac turris, quae sunt inter portam Collinam et Esquilinam, de caelo tacta essent, et ideo libros Sibyllinos XV viri adissent, renuntiarunt, uti Diti patri et Proserpinae ludi Tarentini in campo, Martio fierent tribus noctibus, et hostiae furvae immolarentur, utique ludi centesimo quoque anno fierent.
413Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 17; 35 (auctor fl.238)
Antias enim et Varro et Livius relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino M’.
414Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 17; 53 (auctor fl.238)
Praeterea fieri potest quod refert Varro, quod Dioscorides astrologus scripsit, Alexandriae inter eos, qui mortuos sallunt, constare hominem plus centum annos vivere non posse, idque cor humanum declarare eorum, qui integri perierunt sine corporis tabe, ideo quod multis annis pendendo cor omnis aetatis incrementa et deminutiones conseruerunt: et anniculi pendere duas dragmas, bimi quattuor, et sic in annos singulos usque ad quinquaginta accedere binas; ab iis centum dragmis adque ab anno quinquagensimo item decedere in unoquoque binas; ex quo perspicuum sit centesimo anno cor redire ad anni primi pondus nec longius vitam posse producere.
415Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 21; 1 (auctor fl.238)
Nunc vero id intervallum temporis tractabo, quod ἱστορικόν Varro appellat.
416Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 21; 7 (auctor fl.238)
Sed hoc quodcumque caliginis Varro discussit, et pro cetera sua sagacitate nunc diversarum civitatium conferens tempora, nunc defectus eorumque intervalla retro dinumerans eruit verum lucemque ostendit, per quam numerus certus non annorum modo, sed et dierum perspici possit.
417Censorinus, De die natali liber ad Q. Caerellium, 22; 18 (auctor fl.238)
Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores quam urbem fuisse satis argute docet.
418Cicero, Academica, p1, p2; 16 (opus 45BC)
postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα , iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν.
419Cicero, Academica, p1, p2; 94 (opus 45BC)
2Posthac autem mi Varro quam plurima si videtur, et de nobis inter nos — sero fortasse; sed superiorum temporum fortuna rei publicae causam sustineat, haec ipsi praestare debemus.
420Cicero, Academica, p1, p2; 181 (opus 45BC)
eius prooemii loco exordium est exornatum, quo et Varro laudatur et de Ciceronis studiis rationibusque similiter agitur atque aliis in prooemiis.
421Cicero, Academica, p1, p2; 202 (opus 45BC)
I Varro incipit fingere (p. 11, 17. 13, 21. 17, 8. 16); et ἐναργείας quidem vocabulum cum in Lucullo ita ad Latinum sermonem convertatur ut intellegatur tum primum converti (p. 35, 21)), sequitur ut ne de re quidem ilia in Catulo actum sit nisi forte leviter ac strictim); sed visum pro φαντασίᾳ satis illo sermone erat tritum (p. 36,11), id autem a Catuli reprehensione Philonis abesse vix poterat; quare ut opinor iocanti Lucullo aliquid concedemus.
422Cicero, Academica, p5, 46; 592 (opus 45BC)
23, 26 tenebrae hominum cognitioni offusae 19, 8 57, 3 88, 15 M. (Terentius) Varro 1, 2. familiaris Ciceronis 1, 7 ss; Antiochi 6, 3 11 18, 19. veterem Academiam probat 2, 12 3, 25. eius studia, libri 1, 17 4, 6ss cf.
423Cicero, Academica, p5, 46; 596 (opus 45BC)
(M. Terentius Varro Lucullus qui antea M. Licinius Lucullus) Luci frater (cos. 73) 26, 6 terra (elementum) 12, 49 86, 3 9. terrae huius locus 88, 24; motus 89, 8; cf.
424Cicero, Academica, p5, 46; 613 (opus 45BC)
immunitas P. Valerius (Poplicola) cos. 509 33, 3 Varro v.
425Cicero, Academica, 1, 1, 3; 8 (opus 45BC)
Et ego Ista quidem inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere.
426Cicero, Academica, 1, 3, 9; 1 (opus 45BC)
Tum ego Sunt inquam ista Varro.
427Cicero, Academica, 1, 3, 11; 9 (opus 45BC)
Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
428Cicero, Academica, 1, 4, 14; 14 (opus 45BC)
Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
429Cicero, Academica, 1, 5, 18; 3 (opus 45BC)
Tum Atticus Tu vero inquit perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.
430Cicero, Academica, 1, 7, 26; 6 (opus 45BC)
'Tu vero' inquam Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum.
431Cicero, Academica, 1, 12, 43; 1 (opus 45BC)
Quae cum dixisset [et], Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
432Cicero, Academica, 1, 12, 43; 3 (opus 45BC)
Tum Varro Tuae sunt nunc partes inquit qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.
433Cicero, Brutus, p3, 15, 60; 6 (opus 46BC)
His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius.
434Cicero, Brutus, p3, 19, 77; 10 (opus 46BC)
Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
435Cicero, Brutus, p3, 45, 168; 9 (opus 46BC)
Fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
436Cicero, Brutus, p3, 56, 205; 8 (opus 46BC)
Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.
437Cicero, Brutus, p3, 76, 264; 4 (opus 46BC)
Erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus.
438Cicero, Brutus, p4, 333; 72 (opus 46BC)
, 298, 333. Porcius Cato (M.) 222: cuius filius fuit Porcius Cato (M.) (Vticensis) 118. Porcius Licinus (L.) 60. Postumius (T.) 269. Postumius Albinus flamen 135. Postumius Albinus (A.) (cons. B.C. 151) 81. Postumius Albinus (A.) (cons. B. C. 99) 135. Postumius Albinus (Sp.) (cons. B.C. 148) 94. Postumius Albinus (Sp.) (cons. B.C. 110) 128. Prodicus 30, 292. Protagoras 30, 46, 292. Protogenes 70. Punicum bellum 57, 60, 75, 76. Pupius Piso Frugi Calpurnianus (M.) 230, 236, 240, 308, 310. Pyrrhus rex Epiri 55, 61. Quinctius (L.) 223. Quinctius Flamininus (T.) 109, 259. Rhodii 51, 79, 312. Rhodus I, 151, 316. Roma 39, 127, 169, 171, 258, 306, 307, 314, 316. Romulus 40. Roscius (Q.) 290. Roscius (Sex.) 312. Rubrius Varro (Q.) 168. Rusius (C.) 259, 260. Rusticelius (C.) 169. Rutilius Rufus (C.) 147. Rutilius Rufus (P.) 85, 87, 89, 110 113, 116, 118. Sabellius (L.) 131. Sacer Mons 54. Samos 156. Scribonius Curio (C.) 110, 122, 123: cuius filius fuit Scribonius Curio (C.) 182, 192, 210, 213, 216, 217, 220, 227, 234, 305, 311: cuius filius fuit Scribonius Curio (C.) 218, 280, 283. Scribonius Libo (L.) 89, 90. Sempronius Gracchus (C.) 99 sq.
439Cicero, Brutus, p4, 333; 87 (opus 46BC)
Syracusae 63. Tarentum 72. Terentius Varro (C.) 77. Terentius Varro (M.) 60, 205. Thebanus orator 50. Themistocles 28, 41 sq.
440Cicero, Brutus, p4, 333; 92 (opus 46BC)
Varius Hybrida (Q.) 182, 221, 305. Vergilius (M.) 179. Vestales virgines 160, 236. Vettius Vettianus (Q.) 169. Veturius Philo (L.) 57. Vibius Pansa (C.) 218. Viriathus 84. Visellius Varro (C.) 264. Vlixes 40. Voisci 41. Xanthippus 44. Xenocles 316. Xenophon 292: cf. 132. Zeuxis 70.
441Cicero, Epistolae ad Atticum, 2, 20, 1; 8 (auctor 106BC–43BC)
Varro satis facit nobis.
442Cicero, Epistolae ad Atticum, 2, 21, 6; 34 (auctor 106BC–43BC)
Varro mihi satis facit.
443Cicero, Epistolae ad Atticum, 3, 15, 2; 25 (auctor 106BC–43BC)
Atque utinam ipse Varro incumbat in causam!
444Cicero, Epistolae ad Atticum, 4, 16, 2; 19 (auctor 106BC–43BC)
Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus.
445Cicero, Epistolae ad Atticum, 12, 6, 1; 10 (auctor 106BC–43BC)
Habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.
446Cicero, Epistolae ad Atticum, 13, 12, 3; 9 (auctor 106BC–43BC)
Postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα , iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν .
447Cicero, Epistolae ad Atticum, 15, 5, 3; 15 (auctor 106BC–43BC)
Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur.
448Cicero, Epistolae ad Familiares, 9, 8, 2; 10 (auctor 106BC–43BC)
Posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse; sed superiorum temporum Fortuna rei p.
449Cicero, Epistolae ad Familiares, 13, 10, 1; 5 (auctor 106BC–43BC)
CICERO BRVTO S. Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse.
450Cicero, Epistolae ad Familiares, 13, 10, 4; 14 (auctor 106BC–43BC)
Cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.
451Cicero, Epistolae ad Familiares, 13, 22, 1; 5 (auctor 106BC–43BC)
Accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore.
452Cicero, Orationes 2, Phil., 41; 4 (auctor 106BC–43BC)
Studiorum enim suorum M. Varro voluit illud , non libidinum deversorium.
453Cicero, Orationes 3, Ver.2, 1, 28; 1 (auctor 106BC–43BC)
Nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni fuit, P. Tettius , haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare?
454Cledonius, Cledonii ars, p. 10, l. 6 (auctor c.450)
Probus et Varro, alter eorum in duas partes scribit et reliquas subiectas facit, alter in quattuor, prout quisque potuit sentire.
455Cledonius, Cledonii ars, p. 41, l. 25 (auctor c.450)
ostrea si primae declinationis fuerit, sicut Musa, feminino genere declinabitur, ut ad animal referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, huic ostreo, quia dicit Varro nullam rem animalem neutro genere declinari * sed Latinum, ut sedile.
456Cledonius, Cledonii ars, p. 48, l. 24 (auctor c.450)
lact ait Varro non dici: numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur.
457Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 2, 2; 19 (auctor 1331-1406)
Cum enim Varro in Agriculture libris in fronte voluminis invocet duodecim deos quorum cura vult agriculturam felicitari, inter alia sic inquit: «Primum qui omnes fructus agriculture celo et terra continent, Iovem et Tellurem.
458Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 2, 2; 23 (auctor 1331-1406)
Quos igitur Varro quatuor fecit, ut maximi volunt expositores, fecit Maro duos, Liberum, scilicet Solem, et Lunam Cererem, relinquens intelligi nomine, non essentia numina illa differre.
459Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, p13; 19 (auctor 1331-1406)
Sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his qui de aliis veniebant montibus facile ex locis superioribus vicerunt.
460Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 1; 11 (auctor 1331-1406)
Nam et Varro traditur quadraginta et tres Hercules numerasse postque ad admirationis causam abigendam dixisse quod omnes qui aliquid fortiter manu fecissent Hercules appellativo veluti nomine dicebantur.
461Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 17; 49 (auctor 1331-1406)
Varro vero, sicut Censorinus ad Q8 Cerellium De Natali Die scribens testatus est, vitam humanam in quinque distinguit etates, singulis quatuor assignans quindecim annos.
462Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 17; 63 (auctor 1331-1406)
Staseas autem Perypatheticus duo septennia descriptioni Solonis adiecit, quod Etrusca librorum fatalium disciplina, sicut Varro retulit, confirmatur, ut hac computatione octoginta quatuor annorum spacio etas hominis impleatur.
463Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 33; 15 (auctor 1331-1406)
Cuius sali defectus et incrementa haud promptum est deprehendere, ita incertis motibus nunc in brevia reicit dorsuosa, nunc inundatur estibus inquietis, ut autor est Varro, perflabilem ibi terram ventis penetrantibus subitam vim spiritus citissime aut revomere maria aut resorbere».
464Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 4, p15, 8; 103 (auctor 1331-1406)
Prope vero serpit herbam emittens, procul vero radices agens. Verum, sicuti Varro testis est in libris De Origines Lingue Latine, quos ad Ciceronem scripsit, “proserpere” idem est quod “serpere”, Plautinoque confirmans exemplo, qui scribat: «Quasi proserpens bestia». Secundum quam sententiam Proserpina a “proserpere” (quod simplex, hoc est “serpere”, significat) dicta est. In infernum descendunt ad hoc Perithous et Theseus, quoniam homo qui pergit in gulam de rationis sublimitate descendit ad infima sensualitatis.
465Columella, De re rustica, 1, p1, 16; 23 (auctor 4–c.70)
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.
466Columella, De re rustica, 3, 3, 2; 6 (auctor 4–c.70)
Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum, quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisse — id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro — nec una regione piovenire solitum, verum et in Faventino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur; his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est.
467Columella, De re rustica, 3, 9, 3; 6 (auctor 4–c.70)
Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant?
468Columella, De re rustica, 5, 1, 6; 9 (auctor 4–c.70)
Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX. Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant: itemque triginta pedum latitudinem et CLXXX longitudinem porcam dicunt.
469Columella, De re rustica, 5, 1, 7; 13 (auctor 4–c.70)
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum.
470Columella, De re rustica, 6, p2, 7; 13 (auctor 4–c.70)
Nec dubium, quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem.
471Columella, De re rustica, 6, 37, 4; 6 (auctor 4–c.70)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
472Columella, De re rustica, 8, 8, 10; 29 (auctor 4–c.70)
Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix; et pretiis eorum dominicam complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire.
473Columella, De re rustica, 8, 16, 5; 8 (auctor 4–c.70)
Itaque Terentius Varro: Nullus est, inquit, hoc saeculo nebulo, ac minthon, qui non iam dicat, nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus, an ranis frequens habeat vivarium.
474Columella, De re rustica, 8, 16, 5; 9 (auctor 4–c.70)
Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat.
475Consentius, De nomine et uerbo, p. 351, l. 10 (auctor c.450)
denique hunc Varro interdum sextum, interdum Latinum appellat, quem rectissime usus nostri sermonis inuenit, quoniam plurimum a datiuo differt.
476Cornelius Tacitus, Annales, 3, 41; 3 (auctor c.58-c.120)
Turoni legionario milite quem Visellius Varro inferioris Germaniae legatus miserat oppressi eodem Aviola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in tempore efferrent.
477Cornelius Tacitus, Annales, 3, 43; 6 (auctor c.58-c.120)
mox Varro invalidus senecta vigenti Silio concessit.
478Cornelius Tacitus, Annales, 4, 19; 2 (auctor c.58-c.120)
hos corripi dilato ad tempus Sabino placitum, immissusque Varro consul qui paternas inimicitias obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratificabatur.
479Cornelius Tacitus, Annales, 4, 19; 5 (auctor c.58-c.120)
igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
480Cornelius Tacitus, Annales, 14, 45; 4 (auctor c.58-c.120)
censuerat Cingonius Varro ut liberti quoque qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur.
481Cunichius Raymondus, Epigrammata, 3, 94; 2 (auctor 1719-1794)
Fles, nequeas, Varro, sed dicere prosit, an obsit Ista, ciet lacrymas quae tibi, pauperies.
482Cunichius Raymondus, Epigrammata, 3, 234; 1 (auctor 1719-1794)
Quae tu summa vocas, Varro, bona, nec bona dico, Sed leve fortunae ludibrium instabilis.
483Cunichius Raymondus, Epigrammata, 3, 234; 3 (auctor 1719-1794)
Quaero aliquid fiat quo melior dominus, Quaero aliquid, possim quo viso dicere tandem: Hoc Varro haud alii debet, at ipse sibi.
484Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 1143; 8 (auctor 1719-1794)
Si mala sunt, scribo indoctus quae carmina, sperni Illa tibi, Varro, digna ego confiteor, Aut aliis potius (nam tu qui spernere possis Iure mala, haud possis vel mala qui facere?) Sin bona sunt, Varro, pecudem brutam reor esse, Audet qui diae spernere mentis opus.
485Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 1204; 4 (auctor 1719-1794)
1205. [1199.] Ad Varronem. Cinnamus in te plena veneno scribens nocuit sibi uni. Ad Varronem, de eius critico Krša In te congessit nigro quod plena veneno, Cassa sed ingenuo turpia dicta sale, Varro, parce queri: nocuit sibi Cinnamus uni, Et niger et passim dicitur illepidus.
486Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 1336; 1 (auctor 1719-1794)
Usque tacet Varro: sapiens hinc dicitur esse.
487Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 1421; 1 (auctor 1719-1794)
Iungit amicitias Varro, securus, amicum Queis sibi, ne abscedat, vinciat officiis.
488Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 1428; 1 (auctor 1719-1794)
Tulla levis quam sit, non possum dicere; possum Hoc, Varro: Tullam dum toties iteras, Esse levem, iam te non Tullae scilicet uni, Quot sumus, at nobis omnibus esse gravem.
489Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 146; 1 (auctor 1719-1794)
Obscurus fama Varro est, obscurus et ore, Qui claris natum se crepat a proavis.
490Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 1476; 4 (auctor 1719-1794)
Sponte mea, Varro, laudo quos miror, amoque; Cur te non laudem (parce rogare) vides.
491Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 153; 1 (auctor 1719-1794)
Quod tibi displicuit carmen, mihi perplacet, ipsum Hoc propter, Varro, quod tibi displicuit, Cuius ego soleo, nusquam non futile, nusquam Non vero abludens temnere iudicium.
492Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 153; 2 (auctor 1719-1794)
Atque, inter doctos promo cum scripta sodales, Quae dictat vati Calliopea suo, Saepe, bonum ut carmen me dicam promere, dico: Hoc Varro carmen iudicat esse malum.
493Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 441; 1 (auctor 1719-1794)
Irasci numquam Varro solet ac sibi laudi Esse putat, multo quod riget usque gelu; Hac illi stipes possit contendere laude, Et lapis et sensu quidquid ubique caret.
494Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 471; 1 (auctor 1719-1794)
Scripta probat, dicis, Varro mea; dic mage, Quinte, Dicit se Varro scripta probare mea.
495Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 480; 1 (auctor 1719-1794)
Quod se non patitur curari more bubulci, Naturam ac morbi dispicit ac remedi; Fallor, an hoc Varro fatuus stultusque videtur, Atque tibi mire displicet, Hermogene?
496Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 524; 1 (auctor 1719-1794)
Saxeus est certe Varro, vel ferreus: omnes Usque audit medicos et tamen usque valet.
497Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 551; 1 (auctor 1719-1794)
Pubblica deposcis, Varro, tibi munera, magnis Cui parvo nasci contigit e proavis, Romanam ut, proavi quam servavere tui, rem, Incipias stulta perdere mente nepos.
498Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 745; 1 (auctor 1719-1794)
Multus saepe suos Varro mihi narrat honores, Et regum claras iactat amicitias.
499Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 767; 1 (auctor 1719-1794)
Cuncta mihi, Varro, secretam dicis in aurem: Hora quota est?
500Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 802; 1 (auctor 1719-1794)
Optavit sapiens Varro tibi, Tulla, placere, Et quod erat sapiens, hoc tibi displicuit.