1 | Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, II; 1748 (opus c.400?) |
| PLIAS (ADRV1) una est ex Pliadibus; sunt autem stellae ante genu Tauri, quae ortu suo tempus primae navigationis ostendunt; unde Graece Pliades, Latine Vergiliae dicuntur, a verni temporis significatione quo oriuntur. |
2 | Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 5, 5a; 5 (opus c.400) |
| ATLANTIS OLYMPO mensem Novembrem et Decembrem dicit, quando vergiliae occidunt. |
3 | Balde Iacob, Urania Victrix, 2, p33; 179 (auctor 1604-1668) |
| Vergiliae pro Virgilio plorantia fundent Carmina. |
4 | Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 5, p0; 12 (auctor 1501-1576) |
| Infinita sunt huius rei experimenta: nam Vergiliae herbae cum stellis eiusdem nominis oriuntur et occidunt. |
5 | Cassiodorus Vivariensis, De orthographia, 5; 49 (auctor 485-580) |
| Ver- et uir- syllabae longae uel breues u uocalem loco positam consonantis habebunt, ut ‘uertex’, ‘Vergiliae’ (Πλειάδες), ‘uerbum’, ‘uir’, ‘uirga’, ‘uirgo’, ‘uirtus’, ‘Virbius’. |
6 | Cicero, Translatio Arati Phaenomenorum, p1, p23 (auctor 106BC–43BC) |
| VERGILIAE |
7 | Columella, De re rustica, 2, 8, 1; 1 (auctor 4–c.70) |
| Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. |
8 | Dicuil, De mensura orbis terrae, 7, 6; 21 (auctor fl.c.814-825) |
| Nulla in navigando siderum observatio; utpote ubi Septentriones nequaquam videntur, Vergiliae nunquam apparent. |
9 | Dungalus Reclusus, Epistola de duplici solis eclipsi anno 810, 105, 0452B (auctor fl. 810) |
| Sequenti mense sol in signum posterius, id est in Taurum recedit, et ita fit ut neque Vergiliae, neque alia pars Tauri illo mense videatur: signum enim quod et cum sole occidit, semper occulitur, adeo ut et vicina astra solis propinquitate celentur: nam et Canis tunc, quia vicinus Tauro est, non videtur, tectus lucis propinquitate. |
10 | Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0143D (auctor -1158) |
| Hae et Vergiliae dicuntur, quia verno tempore oriuntur. |
11 | Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, I, 138; 1 (auctor fl.c.450) |
| PLEIADES sunt stellae in cauda Tauri, quae a verno ortu Vergiliae appellantur, quae ortu suo primae navigationis tempus ostendunt. |
12 | Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, I, 221a; 1 (auctor fl.c.450) |
| ATLANTIDES. Vt alii aiunt, Vergiliae sunt, quarum nomina haec: Alcyone, Merope, Celaeno, Electra Asterope, Taygete. |
13 | Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, I, 221b; 3 (auctor fl.c.450) |
| Maias, Vergiliae occidunt. |
14 | Liutprandus Cremonensis Incertus, Adversaria, 136, 1150C |
| 99. Sancti septem pontifices praedicant primo per partes meridionales Hispaniae, ut Acci, Bastae et Malacae, Illiberiae, Urci, Vergiliae, Abulae, Illiturgi. |
15 | Liutprandus Cremonensis Incertus, Adversaria, 136, 1150C |
| Maior horum pars in Bastetanis est, scilicet Urci, Acci, Illiberi, Vergiliae, Illiturgi, Abulae; in Bastulis vero Carteiae prope Calpem urbem Baeticae. |
16 | Macrobius Theodosius, In somnium Scipionis commentarii, p2, 18; 9 (auctor c.420) |
| Ecce enim, de infixis, Vergiliae: nec a sui umquam se copulatione dispergunt, nec Hyadas, quae uicinae sunt, deserunt aut Orionis proximam regionem relinquunt. |
17 | Macrobius Theodosius, In somnium Scipionis commentarii, p2, 18; 31 (auctor c.420) |
| Sequenti mense sol in signum posterius, id est in Taurum, recedit, et ita fit ut neque Vergiliae neque alia pars Tauri illo mense uideatur. |
18 | Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 696; 6 (auctor fl.c.450) |
| ibi septentriones non apparent, vergiliae numquam; lunam ab octava in sextam decimam tantum supra terras vident; |
19 | Orientius, Commonitorium, 61, 1005B |
| Te solis astrum cum sorore menstrua, Vergiliae, Iugula, Vesperugo, Lucifer, Omnesque guttae praemicantes invocant: Et nos imago consonantis cantici Amen sonamus, alleluia dicimus. |
20 | Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, 2, 19; 11 (auctor 720-799) |
| Plantus (Amph. 275): “Nec vesperugo, nec vergiliae occidunt. |
21 | Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, 2, 19; 47 (auctor 720-799) |
| Vergiliae dictae, quod earum ortu ver finem facit. |
22 | Plautus, Amphitruo, 1, 1; 61 (auctor c.254BC–c.184BC) |
| nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt. |
23 | Plinius maior, Naturalis historia, 18, 66; 10 (opus c.78) |
| in Attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia, Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gladius eius incipiunt abscondi. |
24 | Plinius maior, Naturalis historia, 18, 69; 7 (opus c.78) |
| namque vergiliae privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplexae. |
25 | Plinius maior, Naturalis historia, 18, 74; 38 (opus c.78) |
| vergiliae vesperi, idibus corona tota. |
26 | Plinius maior, Naturalis historia, 18, 74; 51 (opus c.78) |
| vergiliae occidunt. |
27 | Rogerus Baco, Opus maius, 4, 5, 6; 223 (auctor c.1214–1294) |
| Et illud mare decurrit per regiones Indiae meridianas, et annua navigatione protrahitur donec concurrat mare rubrum, sicut planum est per Hieronymum et Plinium et caeteros; et in illo mari ad Eurum respectu Indiae est insula Taprobane distans per mare Nadosii septem dierum navigatione in qua non videntur septentriones et vergiliae. |
28 | Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 1, 138; 3 (auctor fl.c.400) |
| sed pleiades ortu suo primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicuntur ἀπὸ τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione, quo oriuntur: vel quod Pliones et Atlantis filiae sint. |
29 | Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 1, 219; 3 (auctor fl.c.400) |
| cum enim sol in scorpione fuerit, oriente scorpione occidit taurus, in quo vergiliae sunt, id est sexto idus novembris. |
30 | Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 1, 219; 7 (auctor fl.c.400) |
| ergo ante occidere vergiliae debent quam sero sit: quae vergiliae alioquin sunt eoae cum oriuntur, non cum occidunt. |
31 | Servius, In Vergilii Georgicis comentarii, 1, 222; 3 (auctor fl.c.400) |
| et hoc ad superiora pertinet: cum enim coronae pars oritur, occidit taurus, in quo vergiliae sunt. |
32 | Sextus Pompeius Festus, Schedae, 95, 1701D |
| Romanos enim vernas appellabant, id est, ibidem natos, quos vincere perniciosum arbitrium Sabinis, qui coniuncti erant cum P. R. ¶ Vergiliae dictae, quod eorum ortu ver finitur, aestas incipit. |
33 | Sigebertus Gemblacensis, Epistola duplex, 160, 0818A (auctor 1030-1112) |
| Graeci autem et Romani, quorum, potius in hoc auctoritas sequenda est, hiemem VII Idus Novembris, ver VII Idus Februarii, aestatem VII Idus Maii, autumnum VII Idus Augusti inchoare decernunt; hiemis videlicet et aestatis initia signantes matutino, vel vespertino ortu, vel occasu Vergiliarum, quae etiam Pleiades vocantur; item veris et autumni ponentes ingressum, cum Vergiliae medio fere die vel nocte oriuntur aut occidunt. |
34 | Varro, De lingua Latina, 6, 2, 6; 15 (opus 47BC-45BC) |
| Quom stella prima exorta (eum Graeci vocant ἕσπερον, nostri vesperuginem ut Plautus: Neque Vesperugo neque Vergiliae occidun: id tempus dictum a Graecis ἑσπέρα, Latine vesper; ut ante solem ortum, quod eadem stella vocatur iubar, quod iubata, Pacuvianus dicit pastor: Exorto iubare, noctis decurso itinere; Ennius: Aiax, quod lumen, iubarne in caelo cerno ? |
35 | Varro, De lingua Latina, 7, 3, 50; 74 (opus 47BC-45BC) |
| Apud Plautum: Neque Iugula, neque Vesperugo, neque Vergiliae occidunt. |