'aliquis' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 30792 hits      Show next 500

Nor id , p9, 10 found in
2Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1344D (auctor fl. 1130)
Dicat aliquis non omnia divinae potentiae ascribenda; rationis acie multa investiganda.
3Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
An aliquis usus est igne sine ea, qua nutritur, fomenti materia?
4Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0470C (auctor c.945–1004)
Porro quicunque fratri meo in me peccanti excommunicationem intorserit, non ille ei peccatum dimittit, sed ego in quem peccavit, a quo excommunicationis malo regnum vestrum purgate, serenissimi principes, quia vix est in eo aliquis hominum qui saltem idcirco excommunicatus non sit, quoniam in convivio vel pacis osculo excommunicato adhaesit.
5Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0436A (auctor c.945–1004)
Attamen iuravit, ait aliquis, licet defendi possit non iurasse qui non oravit iure, quandoquidem ad sui defensionem atque ad abluenda crimina dat locum iuridicialis clementia et lex divina.
6Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0439D (auctor c.945–1004)
Timet autem ut [id est ne] post suum obitum aliquis suorum vel extraneorum conetur aliquid auferre ex his omnibus quae dedit Deo; et ob hoc suggerimus vestrae sanctitati, ut duos tomos quos in vestro nomine scripsimus, quorum unus proprietatem largiti beneficii huius venerabilis feminae continet, alter autem totius summam substantiae nostri coenobii corroboretis vestra auctoritate cum titulatione sigilli vestri nominis; et nos assidue pro vobis, vivo et mortuo, Deum deprecabimur.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452B (auctor c.945–1004)
Sin autem aliquis pecuniam dederit, eodemque modo episcopus creatus fuerit, non solum ipse, sed etiam qui consecravit eum inter episcopos non erit, sed pecuniae vel res datae consecrationis causa sacrosanctae Ecclesiae addicantur, sive episcopus, sive est qui dedit.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452C (auctor c.945–1004)
Sin autem aliquis presbyter vel diaconus constitutus pecunia data ad episcopatum pervenerit, non solum episcopus esse desinat, sed etiam priorem gradum presbyteratus vel diaconii amittat.
9Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0533B (auctor c.945–1004)
Sed si Spiritus sanctus non est genitus, ait aliquis, procul dubio est ingenitus.
10Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0533C (auctor c.945–1004)
Nam dum dicitur de quolibet, Non est sanus, addubitat aliquis utrum insanus velit intelligi; id enim possibile est consequi, et idcirco, a dicente necessario subiungitur quia nec sanus est nec insanus.
11Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0476D (auctor 1000)
Si vero aliquis extrahere de locis sanctis quemlibet reum quacunque ratione tentaverit, capitali supplicio esse damnandum.
12Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0481C (auctor 1000)
Non enim omnis inventio necessitatem comitatur, ut alio modo fieri impossibile sit quod aliquis utiliter invenit.
13Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0739A (auctor fl. 923)
Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis, Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum, Ne pigeat capta turri producere, quaeso, Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando Distentum variis tractum gazis tamen olim ( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.) Mi soboles, aliquis censere potest?
14Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1320B
VI. Item, ut alii quo modo convenit offerre decimas aliquis Domino?
15Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1293A
CAP. VI. - De eo quod aliquis non debet emere aut vendere sine ratis et stipulationibus.
16Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1302D
Si aliquis dixerit: mea est ecclesia, dices ei quod in Cantico legitur: Una est columba mea, et unus est dilectus meus (Cant. VI, 8) . Et dices illi: aptum est filium occidi in sinu matris et nutricis suae; tamen scias nutricem tantum pollutam, et pro hac pollutione consecratur, filium vero mortuum esse.
17Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1304C
Synodus ait: Latente commisso virorum non facile aliquis ex suspicionibus separandus, qui utique submovebitur si eius flagitium detegatur.
18Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0019D (auctor fl. 1150)
Unde ipse incentor mali diabolus propter velocitatem huius suggestionis avi comparatur in tali tentatione, ut ibi: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli (Psal. LXXXVIII) . Ea quoque quae per indiscretionem fiunt, ex hoc quodammodo excusantur, quod fallunt iudicium rationis; videntur enim esse bona sed non sunt: ut si forte aliquis velit ieiunare aliis comedentibus, vel psallere aliis dormientibus et huiusmodi.
19Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0030C (auctor fl. 1150)
Audit forte aliquis qui libenter scandala facit, et excusationes quaerit in illius Scripturae testimonio quae dicit: Si scandalum pro veritate nascitur, melius scandalum admittitur, quam veritas relinquatur.
20Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0031A (auctor fl. 1150)
Ideo autem dixi, qui in congregatione sum positus, quia aliquis privatam ducens vitam, etiam bona voluntaria non tenetur omittere propter scandalum alterius.
21Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058A (auctor fl. 1150)
Nunc saltem inveniatur aliquis amator infirmitatis, quam Christus pro nobis voluit suscipere, qui pro nomine eius dolores et angustias libenter sustineat, famem et sitim, labores et pericula, qui contumeliis affectus maledictioni non respondeat, et quibuslibet iniuriis sentum patientiae opponat, quia in his omnibus strenuitas apparet servi dominum suum qui haec omnia fecit fideliter imitantis.
22Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058A (auctor fl. 1150)
At praecipuum illud humilitatis donum, quod tertium in numero diximus, aliquis devotus suscipiet, eoque per illud fiet homo charus Deo et hominibus, dum scilicet humiliatur sub potenti manu Dei (I Petri II) , subiectus omni humanae creaturae propter Christum, dum vult ministrare omnibus (I Petr. V) , a nullo ministerium accipere, eligens abiectus esse in domo Dei mei magis quam regnare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII) . Sed nec huius muneris aliquis apparet cupidus, eo quod humanae fecis habeat in se miseriam, elationis potius quam subiectionis amorem, nec sit aliquis qui cum Christo ministrare velit dummodo maior caeteris possit aestimari.
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059D (auctor fl. 1150)
Quod si aliquis reges istos a magnitudine scientiae magos velit appellare, non dissonat a praedictis: quoniam quaecunque in notitiam nostram veniunt praecipue adminiculo rationis mandato Dei, et gratia aspirationis innotescunt.
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0062D (auctor fl. 1150)
Et gaudium quidem illud gaudium est quod in tristitiam non convertitur (Isa. LIV) , singulare, supereminens, summa omnium gaudiorum quod nec oculus vidit nec auris audivit (I Cor. II) , etc. Non dicat aliquis in corde suo immensitatem huius gaudii ad se non respicere, quod sui defectus miseria non meretur, a quo per huius vitae mortalitatem tanta distantia separatus est.
25Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0064B (auctor fl. 1150)
Quia fortassis non est hoc ex virtute sacramenti, sed ex sola virtute passionis, quaeret forte aliquis quare in aquis huius sacramenti virtutem ponere voluit?
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0104C (auctor fl. 1150)
Ecce quatuor portae Ninivae, sed adhuc murus in circuitu eius undique est, ne aliquis potens viribus in magnitudine virtutis suae illam expugnare possit.
27Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0115B (auctor fl. 1150)
In tentatione vero peccati, id est quando aliquis in peccatum criminale lapsus est, tunc lectione uti debet: quae ostendit homini viam iustitiae, mores instruit, aperit tentationes diaboli, et quomodo ei sit resistendum, quibus omnibus homo peccator ad gratiam Dei suscipiendam humilior efficitur.
28Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136C (auctor fl. 1150)
Si potens aliquis divitias multas tibi contulisset, et insurgerent in te inimici, qui propter tollendam pecuniam etiam vitam vellent auferre, et diceret tibi is, qui te ditavit: Commenda mihi pecuniam tuam, liberabo te ab hostibus, conservabo tibi vitam tuam, et pecuniam ad integrum resignabo, nonne multas gratias agens acquiesceres illi?
29Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0197B (auctor fl. 1150)
Cuius beati convivii Salomon meminit dicens: Exultabimus et delectabimur in te, memores uberum tuorum super vinum (Cant. I) . Et David propheta: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI) . Ne autem aliquis ab hoc convivio esset excusatus, misit Paterfamilias servos suos prophetas, qui annunciarent in populis, et notum facerent.
30Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0148D (auctor fl. 1150)
Sed huius libri seriem, qui totam reparationis nostrae continet historiam, aliquis sanctus vir et pauper spiritu, cuius cor ardens esset de Iesu, melius exponeret: quia melius illam intelligit qui sanctius vivit: et lectione istius libri digni sunt, non hi qui pium nomen Domini Iesu summis labiis pronunciant, sed qui pietatem eius vita et moribus assequuntur.
31Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0150D (auctor fl. 1150)
Ecce aliquis vilis homuntio, pauper muliercula, carnem suam cilicio domant, vigiliis et ieiuniis mortificantur tota die, panem, quem manu et arte quaeritant, pauperibus distribuunt, et omnino non recedunt a vestigio Dominicae passionis, cum econtrario nobiles et prudentes huius seculi in luxu divitiarum, in voluptatum affluentia, et in desideriis hominum consumant dies suos, in tantum elongati a cruce Domini, ut illos solos miseros reputent, qui Dominicae passionis miseriam fideliter imitantur.
32Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151A (auctor fl. 1150)
Sed iam utilius erit considerare, utrum aliquis librorum, quos legimus, ad exemplar libri vitae scriptus sit: quoniam quod scripto commendatur, et frequentius quandoque inspicitur, et memoriae melius commendatur.
33Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0172B (auctor fl. 1150)
Sed est aliquis claustralis, qui in diversis monasteriis frater effectus licite putat se confiteri praelato cuilibet, qui in consortium suae fraternitatis eum admisit: quod omnino esse illicitum et contrarium veritati, ratio evidens demonstrat.
34Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0172C (auctor fl. 1150)
Arguendo, cum quis corripit fratrem suum inter se et ipsum solum: denunciando, cum aliquis fratris sui delictum praelato occulte denunciat, quem per se intelligit corrigi non posse; hoc enim non est perditio criminis, sed correctio, dummodo bona intentione fiat: proclamando correctio fit, dum quis pro excessu suo proclamatur in capitulo coram universis, qui voluntaria confessione noluit confiteri per se.
35Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176B (auctor fl. 1150)
Si enim propter vitam austeriorem aliquis fratribus scandalum facit, ad communem vitam redire debet de necessitate, non propter transgressionem voti, sed propter vitationem scandali.
36Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176B (auctor fl. 1150)
Quod si absque infirmitate vel alia iusta causa aliquis delicatius vivat quam caeteri, ut dum alii vinum positivum ipse superlativum bibat: dum alii fabam, ipse gallinam comedat: et dum gobione alii, ipse psalmone utatur, ille praevaricator voti est, quia sine iusta causa a rigore communis vitae discedit.
37Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0179B (auctor fl. 1150)
Vere sapientia ista preciosa est, imo, sicut Sapiens dicit, preciosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur in terra, non valent ei comparari (Prov. III) . Dicet forte aliquis honoris huius seculi cupidus, multam sapientiam literarum sapientia virtutum magis esse preciosam.
38Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0192D (auctor fl. 1150)
Nec volo ut aliquis me austeritatis arguat, eo quod illas distinguendo asperius forte quam debui sum locutus.
39Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0203B (auctor fl. 1150)
Ecce quod in nullo aliquo alio quod in te ipso, o Christiane, invenis, qui in filium Dei adoptatus regni haereditatem non quaeris a Deo tibi praeparatam, a Deo et repromissam, quin potius tibi ipsi factus adversarius hostem tuum foves et pascis, ipsum amas, illum sequeris, nec est aliquis tibi familiaris super illum.
40Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0203D (auctor fl. 1150)
Quandoque enim contingit ut, dum aliquis vir religiosus exteriorum insidias vicit, iniustas vexationes fratrum patienter sustinuit, de sede regni per filium expellitur, quoniam per innata sibi desideria illicita a culmine virtutum praecipitatur.
41Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0241C (auctor fl. 1150)
Per tenebras siquidem nemo claritatem videre potest: imo per tenebras nec ipsas tenebras aliquis videt, eo quod per solam claritatem non solum claritas, sed et tenebrae videantur.
42Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0245A (auctor fl. 1150)
Nam cum aliquis dona tribuit alicui, certum est non illum qui dat, sed illum qui accipit obligari.
43Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0291A (auctor fl. 1150)
Ut si forte aliquis vestrum iugum Domini ab adolescentia sua portaverit, fortis robore, potens et pondus diei et aestus sustinere, consiliatur in locutorio, litigat in claustro, clamat in capitulo: hunc queritur minus psallere, illum plus quam oportet claustro abesse, alium horae non interfuisse: et tanquam criminale aliquid commiserit, subversorem vocat ordinis, si forte processioni non interfuit, sicque evenit dum magister ordinis videri appetit, efficitur turbo et auctor murmurationis.
44Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 5; 1 (opus 1158-1170)
Hec quoque tot animarum pericula a tempore Pippini imperatoris usque ad tempora Lotharii imperatoris, cui Cunradus rex successit in regno, duraverunt, locum illum penitus destruxerunt hereditariaque presumptione canonici illi locum illum devastaverunt et ad dei vindictam punitionemque conversationum illorum se invicem accusantium antiqua religio omnino annichilata est nec aliquis precedentium episcoporum presumptionem hanc sedare potuit, donec Gebehardus, qui post redditam ecclesiarum electionis libertatem primus ad Aureacensem ecclesiam gubernandam electus est, presumptionem illam zelo iustitie emulari cepit.
45Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 7; 4 (auctor -c.1150)
Quocirca P., si meus vis esse amicus, consequitur, ut erga me sis benivolus, quia sicut aliquis alicui minime inimicus esse invenitur sine malivolentia, ita tu sine benivolentia mihi amicari non potes.
46Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0934B (auctor fl. 964)
Cur desperabit aliquis peccator de venia, si ad Dominum ex toto corde convertatur, cum supradictus imperator septem millia occidens lamentando et se reum agnoscendo veniam intra paucos dies potuit promereri?
47Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0549A (auctor fl. 820)
Nemo vestimenta sua excutere, nemo incaute ascendere, vel descendere de lecto debet, vel caetera his similia, quae strepitu, vel cuiuslibet incommodo sonitum reddant, incaute agere debet; sed et omni tempore, ut praedictum est, omnis ibi cautela servanda est, vel propter honestatem, vel propter infirmorum requiem, ne si forte aliquis ibidem necessitate coactus requiescere optat, alterius improbitate turbetur.
48Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0549A (auctor fl. 820)
Quod si aliquis etiam ad legendum in lectulo suo resederit, nequaquam alterum sibi ibidem ad colloquium coniungat: sed si necessitatem loquendi diutius habuerint, exeant foras, et ibi loquantur.
49Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0738C
» His a sancto dictis, et ecce ultra flumen aliquis clamitat homo, dicens: « Ille poeta, qui a vobis nuper sospes rediit, hora in hac ab inimicis in via interfectus est.
50Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0738D
Octava de hac peracta hebdomada, ultra fretum aliquis clamitabit, qui haec de Hibernia veniens ita taliter facta enarrabit; sed hoc, o filiole, quamdiu vixero, nemini indices.
51Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0741B
Fortassis, inquit Gorens, aliquis de meis comitantibus amicis me trucidare cogitet, aut marita ob alicuius iunioris viri amorem me maleficio mortificare.
52Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0742C
Nam mei cognationales amici, et tui secundum carnem cognati in hac vicina munitione belligerantes, committent bellum; unde in supra memorato fonte aliquis de mea cognatione trucidabitur homuncio, cuius cum caeteris interfecti sanguine eiusdem fonticuli locus replebitur.
53Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0751C
Vir e contra haec audiens, praecepit ut aliquis e comitibus enatans caupulum in altera stantem ripa ad se navigando reducat.
54Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 11 (auctor 1068-1081)
Tempus erit quo facta tuae celeberrima laudis Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum Pangemus maiore lyra, si vita superstes.
55Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, ded.; 6 (auctor 1068-1081)
Sed quoniam rerum memoria latet, et pontificum loci hystoria non est tradita litteris, fortasse dixerit aliquis, aut nichil eos dignum memoria fecisse in diebus suis, aut si fecerant quippiam, scriptorum qui hoc posteris traderent diligentia caruisse.
56Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0562B (auctor 1068-1081)
Aiuntque Bernardum ducem, cum pro nobilitate ac sapientia suspectum habuerit pontificem, saepe dixisse, illum quasi exploratorem positum in has regiones, qui infirma terrae alienigenis et caesari esset proditurus; ideoque dum ipse aut aliquis filiorum eius advixerit, episcopum nunquam bonum diem habiturum in episcopatu.
57Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0603A (auctor 1068-1081)
Ac velut in civili Sillae victoria contigit, quem aliquis potentium privato odio infensum habuit, eum saepe ignorante archiepiscopo dampnavit, quasi ex eius praecepto.
58Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0603A (auctor 1068-1081)
Tum vero, ne aliquis sexus aut ordo immunis haberetur in tanto scelere, vidimus etiam mulierculas auro vestibusque nudatas, et infamis praedae auctores cum presbyteris vel episcopis existere.
59Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0644B (auctor 1068-1081)
Ibi etiam canes et equi pendent cum hominibus, quorum corpora mixtim suspensa narravit mihi aliquis christianorum 72 vidisse.
60Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p1; 5 (auctor -1081)
Sed quoniam rerum memoria latet et pontificum loci hystoria non est tradita litteris, fortasse dixerit aliquis aut nihil eos dignum memoria fecisse in diebus suis, aut, si fecerant quippiam, scriptorum, qui hoc posteris traderent, diligentia caruisse.
61Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXVII; 9 (auctor -1081)
Ibi etiam canes et equie pendent cum hominibus, quorum corpora mixtim suspensa narravit mihi aliquis christianorum LXXII vidisse.
62Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, V; 4 (auctor -1081)
Ideoque dum ipse aut aliquis filiorum eius advixerit, episcopum nunquam bonum diem habiturum in episcopatu.
63Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVIII; 5 (auctor -1081)
Ac velut in civili Sillae victoria contigit, quem aliquis potentium privato odio infensum habuit, eum sepe ignorante archiepiscopo dampnavit quasi ex eius precepto.
64Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVIII; 6 (auctor -1081)
Tum vero, ne aliquis sexus aut ordo immunis haberetur in tanto scelere, vidimus etiam mulierculas auro vestibusque nudatas et infamis predae auctores cum presbyteris vel episcopis existere.
65Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Tempus erit, quo facta tuae celeberrima laudis Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum Pangemus maiore lyra, si vita superstes.
66Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 286; XLIIII (auctor -1081)
Scotia; huius quedam pars Moref vocatur, ubi sunt christiani quidem, sed his mos inolevit, ut, dum aliquis popularium et ignobilium ibi moritur, in campo vel in platea insepultus relinquitur.
67Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0618B (auctor 1145-1221)
Sed, dicet aliquis, quomodo potest habere peccandi consuetudinem, qui iam mundum reliquit et carnem?
68Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0618D (auctor 1145-1221)
Plane Spiritus sanctus non effugeret, nisi persequeretur eum aliquis et fugaret.
69Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0669B (auctor 1145-1221)
Et dicit fortasse aliquis, ideo Martinum non esse parem apostolis in gloria, quod eis fuerit inferior sanctitate.
70Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0670A (auctor 1145-1221)
In apostolis fortasse aliquis praerogativam martyrii anteponit?
71Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0672B (auctor 1145-1221)
Quod si aliquis ex invidia Martini titulos derogat, corrigatur; alioquin potens est Deus Martini, in Martino mirabilia faciens, ulcisci sanctum suum, et temerariae assertioni finem imponere, praesertim cum sit tibi melior pia dubitatio de occultis, quam litigiosa contentio de incertis.
72Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0733D (auctor 1145-1221)
Quomodo hoc aliquis noverit, nisi didicerit?
73Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0442D (auctor c.1140–1212)
Unde quia in his tribus principalis sermonum istorum materia consistere deprehenditur, et eo quidem modo, quo ad nostros specialius, quam ad alios canonicos pertinere videtur, aliquis ex nostris hunc libro huic titulum esse imponendum arbitratur: de ordine, habitu atque professione canonicorum ordinis Praemonstratensis.
74Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0445D (auctor c.1140–1212)
V. Si dubitat aliquis super hoc, vel mussitat propter hoc: nisi quia de clericis, clericus hoc dico?
75Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0465C (auctor c.1140–1212)
Unde generaliter apud nos statutum est, ut omnes, qui altari ministrant, nunquam ibi sine superpelliciis, vel albis appareant: nec aliquis, praesente conventu, nisi superpellicio, vel alba indutus, superiores gradus altaris praesumat ascendere.
76Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0469B (auctor c.1140–1212)
Sanctus namque in Apocalypsi sua Ioannes, de civibus illis beatis, in conspectu, inquit, Agni amicti stolis albis (Apoc. VII, 9) . Neque enim dignum est, eos apparere in conspectu eius, non in albis, quando laetificabit eos in gaudio cum vultu suo (Psal. XX, 7) : et gaudio quidem aeterno iuxta id quod Deus promisit: Videbo, inquit, vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI, 22) . Si autem de victoria quaerit aliquis, qua pertingitur ad vestimenta haec, ipsa est, qua sancti principem mundi huius, eius viriliter suggestionibus resistendo, in virtute Dei prosternunt: ut dum eos nunc de hoste humani generis mirabiliter facit triumphare, ad se tunc videndum, qui Conditor, et Redemptor est eiusdem humani generis, eos feliciter dignetur perducere: qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
77Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0470D (auctor c.1140–1212)
Si super illo quoque aliquis sciscitari voluerit vestium candore, quibus in praemio nos induendos speramus, stare vidit sanctus Ioannes beatos illos supernae patriae cives: In conspectu Agni, amictos stolis albis (Apoc. VII, 9) . Et infra, in apertione quinti sigilli, datas asserit animabus sanctorum singulas stolas albas (Apoc. VI, 11) . Sed et angelo Sardis Ecclesiae dicitur: quod, Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt in albis (Apoc. III, 4) . In qua nimirum promissione nobis innuitur quod de candore ad candorem transituri sumus, de merito ad praemium: ut confidenter possimus sperare, nos induendos in futuro albis gloriae, si in praesenti induti fuerimus albis iustitiae.
78Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0474A (auctor c.1140–1212)
Et quidem sacratissimus locus uterus matris Virginalis, nec eius sanctitatis praerogativam humanus aliquis comprehendit intellectus.
79Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498B (auctor c.1140–1212)
Utrum autem haec vota tua reddere, quae distinxerunt labia tua (Psal. LXV, 14) , studeas, tu videris. Si enim de dono tuo quaerit aliquis, ecce haec tua verba sunt: Ego frater.
80Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498D (auctor c.1140–1212)
Sed dicenti haec respondet fortassis mihi cogitatione tacita aliquis vestrum: Scio omni bono operi perseverantiam necessariam esse, ut dignum aeterna possit esse mercede.
81Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0511A (auctor c.1140–1212)
Scimus enim quia eorum aliquis de piscatore praedicator factus est: de telonario in apostolum mutatus est.
82Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519A (auctor c.1140–1212)
XIV. Sed aliquis de circumsedentibus clamoso silentio et silenti clamore commotus per haec, hoc fortassis modo ad haec: Dum tam formidolosas de vitio proprietatis sententias profers, dic, quaeso, manifeste quid sit proprietas.
83Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0529C (auctor c.1140–1212)
Quando autem aliquis non potest ieiunare: non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
84Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0534A (auctor c.1140–1212)
Itaque tam religiose habere nos debemus, et quando incedimus, et quando stamus, et in universis exterioribus motibus nostris; ut iuste nos digni non simus ab aliquo reprehendi: nec per nos aliquis possit offendi.
85Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0540A (auctor c.1140–1212)
Certe non est aliquis, qui ex ratione, contradicere possit.
86Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0540B (auctor c.1140–1212)
Si enim miseri misereri, est habere misericordiam, nescio quomodo maiorem erga miserum agere aliquis misericordiam potest, quam cum pereunti, ablata perditionis occasione, studet praestare vitam.
87Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0541C (auctor c.1140–1212)
Sed forte dicet aliquis: Si vellet abscedere, qui eiusmodi est, utcunque fortassis esset tolerabile: sed remanere volentem, invitum proiicere, non modicum crudele.
88Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0543D (auctor c.1140–1212)
Si autem hinc inter vos contentiones, et iurgia oriantur, et conqueratur aliquis deterius se accepisse, quam prius habuerat, et indignum se esse, qui non ita vestiatur, sicut alius frater eius vestiebatur: hinc vos probate, quantum vobis desit in interiori illo sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis.
89Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0544C (auctor c.1140–1212)
XII. Est autem contra omnem formam religionis, est et contra communionem fraternae charitatis, ut aliquis, qui communem vitam est professus, quidquam sibi velit quasi proprium operari.
90Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0545C (auctor c.1140–1212)
Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
91Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0551C (auctor c.1140–1212)
Quod si forte inter vos aliquis, ut nonnunquam contingere assolet, quodque plerumque difficulter devitari valet, fratrem suum modo aliquo iniusto turbaverit: nullam sibi penitus pacem hora aliqua, vel momento quietem indulgeat, quousque sedatum eum plene, atque pacatum omnibus quibus modis potuerit secundum Deum, et debuerit, in priorem serenitatem reponat.
92Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0552B (auctor c.1140–1212)
Nam gravis admodum culpa est, cum fratri suo aliquis conviciatur: quia qui dixerit fratri, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) . Deinde cum maledicit: quia maledici regnum Dei non possidebunt.
93Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0568C (auctor c.1140–1212)
Non debet e conventu aliquis ullam ab abbate petere licentiam, non ulli ipse dare.
94Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0600D (auctor c.1140–1212)
Nam ille vobis postea longe austerior erit, quem sub spe tali admittitis, quam aliquis alius foret, quem timendo excluditis, ipso suaviter disponente, qui comprehendit sapientes in astutia sua [eorum], et consilia pravorum dissipat (Iob. V, 13); ut quod non recta intentione vestra quaeritis, recta eius dispositione agente, non inveniatis; et quod contra eius beneplacitum fugitis, per eius iudicium incurratis.
95Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0603D (auctor c.1140–1212)
Si quaerit aliquis unde, utique de ipso labore.
96Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0607D (auctor c.1140–1212)
XIX. Sed aliquis forte eorum, qui haec mandata litteris lecturus est, sic me alloquens respondebit ad haec: Quae de excusatione dicis, ipse quidem, qui veraciter et charitative clamatur, bene debet observare; sed si is, qui malitiose et falso, ut nonnunquam evenit, accusatur, semetipsum excuset, nunquid in hoc peccat?
97Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0615D (auctor c.1140–1212)
Et ad praeceptionem illam referet aliquis fortassis lignum vitae; ad probitionem vero istam, lignum scientiae boni, et mali; illud quidem vitae; hoc autem est scientiae boni, et mali; quia in exercitio charitatis consistit vita spiritus nostri; et qui admittit in facto quod prohibetur malum, in culpa simul est, et in poena.
98Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0617C (auctor c.1140–1212)
Hinc fortassis aliquis dixerit, quod non solum ibi nascitur aurum, quod optimum est; verum etiam, quod ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus (Gen. II, 12) . Arborem aromaticam nigram, dicunt bdellium esse; et si ita sit, bona nimirum conversatio, et propter orationis odorem aromatica est, et propter aestimationis propriae vilitatem nigra est.
99Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0785A (auctor c.1140–1212)
Per Aaron, qui mons fortitudinis interpretatur, iuxta significationem moralem, virtus humilitatis accipitur; quia quo magis infimum se aliquis conspicit, et infirmum, eo magis sublimis est et fortis.
100Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0792B (auctor c.1140–1212)
Si ergo me aliquis iniuste calumniari voluerit morsus invidia, pro eo quod illius in hoc libro mihi adfuit absentia, quae inflat (I Cor. VIII, 1) , liberari nimirum debeo; quia et illius mihi in eo non defuit praesentia, quae aedificat (ibid.) , et illius quae humiliat. Praeterea quia corripi debet, qui ignoranter errat; et damnari dignus est, qui errorem suum scienter excusat: me quoque, etsi a veritate, in his quae dixi, me deviasse non plene agnosco, quod tamen ab ea omnino non deviaverim, nec temere abnego, nec correptionem rationabiliter ostensam superbe refuto: quatenus et cum David de corporis sui lapsu humiliter poenitente, a Nathan salubriter corripiar; et nequaquam cum Saule de sua se inobedientia tumide excusante, a Samuele miserabiliter condemner.
101Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0820C (auctor c.1140–1212)
Et ex eidem parentibus, uno etiam eodemque tempore Esau et Iacob geniti sunt; sed iste quidem diligitur, et ille odio habetur (Rom. IX, 13) . Sicut enim, cum aliquis ingenuus in servitute et exsilio aliquandiu nutritus; cum aliorum relatu suam et ingenuitatem, et libertatem agnoscit, haereditatem suam omni contendit studio et conamine apprehendere et se servitute exuere, et inducere libertatem; exsilium deserere et ad regnum haereditarium festinare: ita profecto, ita, inquam, sancta electorum Ecclesia, nata in praesentis exsilii et servitutis aerumna; cum per tuam, Domine, inspirationem et ingenuitatis suae dignitatem, et haereditatis agnoscit felicitatem, virtute infatigabili insistere non cessat, donec utrumque acquirat.
102Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0827A (auctor c.1140–1212)
Talis mihi, Domine, in hoc contemplationis genere videris apparere electis tuis, qualis apparere solet rex aliquis praepotens et dives, quando privata hora in privato thalami sui loco, omni tribulatione sedata, omni postposita molestia, omni cura et sollicitudine omissa, cum dilectissimis uteri sui filiis in omni tripudio amoris et gaudio laetatur et gaudet, iucundatur et ludit.
103Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0829A (auctor c.1140–1212)
Qualem enim pater aliquis peccanti se exhibet filio, quem ob suam a se superbiam expellit; quem cum in sua videt obstinatione perdurare, occulte ad eum matrem transmittit, ut non quasi ab ipso missa, sed quasi per semetipsam materna videatur pietate adducta: quae veniens, primo quidem eum de peccato corripit, sed magis de rebellione redarguit, et suae iniquitatis cognitionem ei infundit; patrem vehementer iratum asserit; se tamen, si humiliter satisfacere de praeterito et plene cavere voluerit de futuro, inter ipsum et patrem mediatricem et pro eo interventricem fore, atque patri eum ex toto reconciliaturam promittit; cuius praedictos filius et minis territus, et promissionibus allectus, maternis tandem consiliis acquiescens, Patris pedibus humiliter provolvitur, de transactis postulat remissionem, de futuris pollicetur emendationem; cui pater primo quidem tristem faciem ostendit, ut per tristitiam vultus animus corrigatur delinquentis; sed dum plenam eius poenitentiam de praeterito et humilitatem de praesenti, et firmum agnoscit propositum de futuro, mox omni sedata tristitia, eum suaviter amplectitur, dulciter osculatur, culpam remittit, omnemque perturbationem deponens, imo, ut verius dicam, nullam omnino perturbationem deponens, quia nulla prorsus erat, sed magis serenitatem ostendens, quae magna erat: et si forte perturbationem deponens, perturbationem certe deponens, quae solummodo apparebat, sed non erat; et serenitatem ostendens, quae magna quidem erat, sed non apparebat, in pristinam eum paternae dilectionis familiaritatem suscipit; imo non suscipit, quia eum ab illa nunquam eiecit, sed quasi suscipere se ostendit: talem, Domine, te tuis exhibes electis.
104Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0847D (auctor c.1140–1212)
Et sicut aliquis saevissimis hostium suorum vallatus hinc inde catervis, a quo se debeat observare ignorat; dum undique insistentes, et iste ei insidias parat a tergo, et ille ei resistit in facie; alius vero a dextris, alius eum etiam ferire a sinistris conatur, sic in capitulo sum.
105Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0865C (auctor c.1140–1212)
Et quare aliquis alius praelatus absolvere me non potest?
106Adamus Scotus, Sermones, 198, 0096B (auctor c.1140–1212)
Sane contingit quam saepe, quod cum medicus aliquis ut herbas quaerat salubres, longe lateque vagatur in silvis, quarum viribus, quos suscepit curandos, succurrere possit aegrotis: longa in eis mora detinetur, et nimis sero nonnunquam cum disco ad aperta plana egreditur.
107Adamus Scotus, Sermones, 198, 0097A (auctor c.1140–1212)
Singulorum vero titulos et causas praefatione ista finita propono, ut cum aliquis, quae sit uniuscuiusque materiae, de qua tractat, scire desiderat; statim absque singulorum revolutione, reperire queat.
108Adamus Scotus, Sermones, 198, 0099B (auctor c.1140–1212)
Et ut sanctorum aliquis dicit: Ibi deficiendi incurritur discrimen ubi proficiendi appetitus deponitur, scitote quia non eum admittit Dominus in gratiae suae sinum, quem in opere suo invenit indevotum.
109Adamus Scotus, Sermones, 198, 0114A (auctor c.1140–1212)
Quia et propheta ille potens in opere, et sermone, qui te de sublimi coelorum monte matris miserae precibus devictus descendens, ad mortuum venit, nec iacentem ullatenus erigeret, nec defunctum suscitaret; nisi ita se ei, superincumbens, conformaret, ut caro eius calefieret (IV Reg. IV, 34) . VI. Fortassis aliquis vestrum dicit: Bene loqueris, sed, si de his tractares quae pertinent ad materiam tuam.
110Adamus Scotus, Sermones, 198, 0120B (auctor c.1140–1212)
Quae quidem in numero plurali expressa sunt, cum in eum numerus non cadat, propter multam eius magnitudinem, quam nulla mensura constringit: et propter magnam multitudinem, quam nec aliquis numerus includit, asserente Propheta quoniam magnitudinis eius non est finis (Psal. CXLIV, 3) ; et: quia sapientiae eius non est numerus (Psal. CXLVI, 5) ; et: Magna multitudo dulcedinis suae, quam abscondit timentibus se (Psal. XXX, 20) , patefecit autem sperantibus in se Et bona dicuntur magis quam suavia, et dulcia quam pretiosa, vel speciosa; quam congrua vel utilia, aut aliquid in hunc modum.
111Adamus Scotus, Sermones, 198, 0148A (auctor c.1140–1212)
Alioquin non diceret Paulus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) . Mortuus est itaque aliquis non solum occulte in conscientia, per consensum cum filia principis; quae mortua iacet in thalamo (Matth. IX, 35); sed et aperte per actum cum filio viduae extra portam elato (Luc. VII, 14) , fortassis cum Lazaro sepultus est per pravam consuetudinem; fetens etiam per infamiam (Ioan. II, 39) . Non solum autem sed et superposito lapide pertinaciae in spelunca conversationis nefariae deprimitur: et secundum duritiam suam, et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei (Rom. II, 5) . Ad hunc itaque qui accedis, cum pertractas verbum, cui [al. pertransis verbum, cuius] dispensatio credita est: qualem te ei in praedicationis tuae exordio exhibebis?
112Adamus Scotus, Sermones, 198, 0179C (auctor c.1140–1212)
Est aliquis qui semetipsum proiecit post tergum suum, et incorrigibilis iacens in peccato suo durior adamante; nullum divini timoris respectum habens, sed attrita exterius fronte, et indomabili corde domus per omnia exasperans effectus (Ezech. XII, 3) . Nonne istum infirmum, et quidem pene usque ad mortem censes, qui secundum duritiam suam et impoenitens cor thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei? (Rom. II, 5.) XI. Est et alius non magno fortassis aliquo peccati pondere gravatus, nullo tamen boni operis decore vestitus: marcidus iacens, et negligens.
113Adamus Scotus, Sermones, 198, 0206C (auctor c.1140–1212)
Absit ut inter vos sit aliquis praevaricans mandatum Domini, quod transmisit per Iosue, ut tollat ullus [al. ullus eorum], qui inter vos sunt, de anathemate; et maxime, ut furetur, et mentiatur, et abscondat inter vasa sua.
114Adamus Scotus, Sermones, 198, 0300B (auctor c.1140–1212)
Sed cuius valet esse ponderis honor aliquis a nobis delatus ei, quem ab ipso communi omnium Domino tam sublimiter, tamque singulariter constat honorari?
115Adamus Scotus, Sermones, 198, 0305B (auctor c.1140–1212)
O pro quanto habetur, cum obtinet aliquis locum familiaritatis apud divitem, cum gratiam invenit apud regem!
116Adamus Scotus, Sermones, 198, 0307C (auctor c.1140–1212)
XIII. Sed et illud quomodo aliquis digne poterit admirari legens sive audiens quod in eius sepulcro nihil nisi manna contigit inveniri?
117Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312C (auctor c.1140–1212)
Et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem (III Reg. I, 3) . V Sed dicit mihi aliquis vestrum: Quid tibi modo loqui de David et Abisag, cuius erat paulo ante in ipso sermonis huius exordio de Maria tractare, et Ioseph intentio?
118Adamus Scotus, Sermones, 198, 0325C (auctor c.1140–1212)
Et subinferens, Pariet, ait, tibi filium, et vocabis nomen eius, IESUM. Ipse enim salvum faciet populum a peccatis eorum (Ibid.) . Secundo vero cum instante tempore, quo Herodes quaereret puerum ad perdendum eum, praecepit ei, ut tolleret puerum et matrem eius et fugeret in Aegyptum et esset ibi usque dum diceret ei; non celans causam suae vel illius fugae, vel inibi morae (Matth. II, 13) . Sed dicit mihi inter haec fortassis aliquis vestrum: De hoc loquere et exhortare, quia hoc exigit materia tua.
119Adamus Scotus, Sermones, 198, 0339D (auctor c.1140–1212)
Et fortassis adhuc aliquis alius, sed hi modo occurrerunt.
120Adamus Scotus, Sermones, 198, 0341B (auctor c.1140–1212)
Sed dicit mihi aliquis vestrum, quousque nos suspendis?
121Adamus Scotus, Sermones, 198, 0356D (auctor c.1140–1212)
nisi ut unusquisque, quid sibi desit agnoscens, altero se indigere sciat, et offerendo charitative quod habet, et imitando humiliter quod non habet, sumat psalmum et det tympanum (Psal. LXXX, 3) : pennas, inter vos, animalibus percutientibus altera ad alteram (Ezech. III, 13) . VII. Quae cum ita sint, absit semel, et iterum absit, ut sit aliquis inter vos, qui solus habere conetur, etiam quod solus habere videtur; sed magis quidquid solus accipit per donum, in commune referat per fructum.
122Adamus Scotus, Sermones, 198, 0377D (auctor c.1140–1212)
VIII. Vos autem estis, fratres, a quibus ablatum est a Domino opprobrium Aegypti, qui honeste ambulatis ad eos, qui foris sunt (I Thess. IV, 11) : in medio nationis pravae et perversae, lucentes quasi luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam Christi (Phil. II, 15) ; sic exhibentes lucem vestram coram eis, ut visis bonis operibus vestris, non possint non glorificare Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) : - unde fit ut is qui ex adverso est, si tamen aliquis est, revereatur, nihil habens mali dicere de vobis (Tit. II, 8) , confringit namque sanctitas conversationis vestrae molas leonum, et ora obstruit detractorum Deo odibilium (Rom. XII, 17) , incedentibus vobis in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela: et providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus pacem habentibus [al. quod ex vobis est cum hominibus pacem habentes]. Quod si forte ad augmentum gloriae vestrae insidiati vobis fuerint aemuli vestri, veneno invidiae infecti, pro eo quod Abel esse non valet, quem Cain malitia non exercet, iuxta illud proverbium: Summa petit livor: si, inquam, tale aliquid vobis evenerit, nolite nimis turbari, nolite nimis pusillanimes fieri.
123Adamus Scotus, Sermones, 198, 0380B (auctor c.1140–1212)
Accipite et alium, cum verba forte in vos iaculatur aliquis contumeliosa: alium, inquam, dico autem Dominum nostrum Iesum Christum, qui talem sustinuit adversus semetipsum a peccatoribus contradictionem (Hebr. XII, 3) , ut non fatigemini animis vestris deficientes: ipse enim et in factis observatores, et in dictis sustinuit contradictores.
124Adamus Scotus, Sermones, 198, 0388D (auctor c.1140–1212)
Fugiebant omnes a facie eius, nec est inventus aliquis, qui singulare cum eo auderet certamen inire, nisi humilis puer David.
125Adamus Scotus, Sermones, 198, 0399C (auctor c.1140–1212)
Nescio qua ratione culpare me poterit aliquis, si Bethlehem vos Iudae appellavero; quos scio et in mente cibatos saluti insistere propriae, et piam in ore confessionem emittentes laudi vacare divinae, et Deum in opere sancto confitentes, necessitati succurrere fraternae.
126Adamus Scotus, Sermones, 198, 0404B (auctor c.1140–1212)
nam irreligiosi sunt, quantum ad conversationem: latet quippe apud eos sub indumento humilitatis elatio, sub puritatis immunditia, sub quietis perturbatio, sub pacis dissensio, sub lenitatis, inflatio; odium, sub charitatis; corruptio sub honestatis; sub benignitate, aemulatio: sub tegumento denique magnae sanctitatis malitia non exiguae pravitatis: omnes pene a professionis sublimitate declinaverunt, frangunt quotidie vota sua, quae distinxerunt labia sua (Psal. LXV, 13): vix invenitur aliquis qui faciat bonum, tantus est numerus eorum, qui abominabiles facti sunt in studiis suis (Psal. XIII, 1) ; pene quisque quod libet facit, et quod non licet id audaciter committit.
127Adamus Scotus, Sermones, 198, 0407A (auctor c.1140–1212)
Est autem altior illo, cum per amorem fraternitatis, quae nunquam superbire novit, aliquis se subiicit aequali: sed nec minori se iudicat praeferendum.
128Adamus Scotus, Sermones, 198, 0407C (auctor c.1140–1212)
XI. Quod nimirum tunc sublimiter facis, cum per humilitatem tuam illum ad lenitatem studes adducere, quem constat in te deliquisse: vere opus bonum et sanctum, opus grande et sublime hoc, in quo non solum te non defendis, ut des locum irae, sed et accusas, ut auferas locum irae non victus a malo, sed vincens in bono malum (Rom. XII, 21) . Sed ad haec superbus forte aliquis dicet: absit, non fiat hoc; quia fieri non decet: nam supra Evangelium, ac per hoc contra Evangelium est.
129Adamus Scotus, Sermones, 198, 0414D (auctor c.1140–1212)
Quam vellem lubenter, ut expertus in his, tractaret modo inde aliquis vestrum: et intingens calamum, in atramento propriae experientiae, dirigeretur, depingens coram nobis quid est spiritum hominis defaecatum, et purificatum Spiritui illi summo, et increato, omnium tam spirituum, quam corporum conditori, in sancta veri amoris iucunditate, et iucunda (quantum in hoc exsilio possibile est) sanctitate uniri; in tantum hoc bono undique coaptato, et perfecte consummato, ut nec laetitia mutui huius amoris immunda, nec munditia in aliquo sit turbulenta.
130Adamus Scotus, Sermones, 198, 0414D (auctor c.1140–1212)
Sed substomachans fortassis ad hoc respondet aliquis vestrum, et dicit: Ut quid haec excusatio tua?
131Adamus Scotus, Sermones, 198, 0418B (auctor c.1140–1212)
Alioquin, sciat, quod si avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 4) . XII. Sed dicit fortassis aliquis vestrum: quid haec omnia ad expositionem miraculi quod exhibuit in tertia manifestatione sua Dominus Iesus?
132Adamus Scotus, Sermones, 198, 0426D (auctor c.1140–1212)
Non est aliquis, ut arbitror, vestrum, qui non aliquid ab ea percipiat proprium, ut unusquisque vestrum dicere possit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa. XXIV, 16) . Non sit tibi curae, sed quodcunque illa in corde tuo silenter dixerit, fac.
133Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1100A (auctor 1010-1026)
Quod tam vos hic modo praesentes, quam omnes a me potius quam ab aliis, quam mirificum sit, audire oportet: et, ne me aliquis divinam fallere conscientiam velle suspicetur, testor Deum, quem nihil latere potest, ante cuius assisto, licet indignus, altare, et S. Walburgam, cuius nimium compulsus suffragia requisivi, me nihil ficta sed veridica, in hoc miraculo, narratione relaturum, prout possibile est humanae fragilitati.
134Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0091D
Ego, inquit, praelium faciam quod sanctus Martialis non est apostolus, si aliquis mihi contradixerit.
135Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0107D
Et si aliquis de Aquitanis parum didicerit grammaticam, mox putat se esse Virgilium.
136Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0110B
Nunquid non ante Martialis fuit apostolus quam in urbe Roma esset aliquis papa constitutus?
137Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0112A
Et si calicem Aurelianensis ecclesiae, quem, sancto Evurtio episcopo celebrante missam, fertur divina manus benedixisse, nemo postmodum mortalis praesumpsit benedicere, quomodo Martialem, quem Christus manibus suis benedixit episcopum cum caeteris apostolis, ultra aliquis mortalium benedicere pontificem praesumeret?
138Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0036A
Interea Carolo Calvo de seculo migrante ( an. 877), regnavit pro eo in Francia filius eius Ludovicus Balbus; nec ultra imperium accepit aliquis de regibus Frantiae.
139Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0348C (auctor -875)
Ad quos cum relatum esset religiosi et illustris viri factum, continuo omni in eum crudelitatis genere desaevientes, ne hoc quidem solum efficere quiverunt, ut eum moestum aliquis videret in poenis: sed laeto atque hilari vultu, cum iam viscera in suppliciis defecissent, spiritus tamen laetabatur in vultu.
140Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0378C (auctor -875)
Postquam enim Palmachium proconsulem, cum omni domo sua baptizavit, et senatorem Simplicium ad domum eius, et Felicem cum uxore Blanda, quam a paralysi curavit, et iidem ipsi ab Alexandro universi occisi, gloriam martyrii consecuti sunt; sed et postquam Calepodius presbyter eius gladio martyrium sumpsit, tentus est ab Alexandro, et diutissime fame cruciatus, et quotidie fustibus caesus; atque prohibitum fuit ne quis ad eum veniret; si vero aliquis venire noctu auderet, comprehensum occiderent.
141Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0312A (auctor -875)
Et ne aliquis prohiberet honeste descendere, ut impedimenta vitaret, nec opes, nec nationem suam contemplata est, nec patrem carnalem curavit: sed, relictis omnibus, unum auctorem castitatis Deum quaesivit, quem in aeternum possedit, et tenuit.
142Ado Viennensis, Passio S. Desiderii, 123, 0441A (auctor -875)
Quod si aliquis spiritu cupiditatis incitatus fecisset, si sententiam suae actionis poenitendo non mutaret, anathema in aeternum fieret.
143Adrevaldus Floriacensis, Historia translationis S. Benedicti, 124, 0904C (auctor 814-878)
Namque praedictae solitudinis plagam respiciens conspicit eminus locum lumine claro micante, ceu cum luminaribus facibusque densis locus aliquis perfusus illustratur.
144Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0948B (auctor 814-878)
Roboratis ergo hac exhortatione animis, confisi meritis et auxilio excellentissimi Patris, haud procul a monasterio hostes prosequuntur a tergo: consertoque forti animositate gravi praelio, tanta depopulationis strage in eos bacchati sunt, ut ex tanta populi numerositate vix fuerit aliquis qui belli eventum intimaret posteris.
145Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0953D (auctor 814-878)
Num eum aliquis pro fide Christi iugulavit persecutorum?
146Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0955A (auctor 814-878)
Quid enim praeiudicat utrum ante quadringentos vel ducentos annos aliquis martyrum agonis sui cursum consummarit?
147Adrianus I, Bulla, 96, 1244B
Hanc ergo tam regis, quam fratris ac coepiscopi nostri dispensatoriam constitutionem propter humilem eorum petitionem, ratam esse confirmamus; ac ne presens episcopus, vel aliquis successorum suorum, nec aliqua persona potens vel impotens, manum deinceps audeat admittere, ac quicquam de supradictis infringere, vel fratribus subtrahere, auctoritate Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostri sub anathemate inhibemus.
148Adrianus I, Capitula, 96, 1057B
Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit, praeceptionibus non exeat impunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.
149Adrianus I, Capitula, 96, 1060A
Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur
150Adrianus I, Capitula, 96, 1062A
Ideoque communi decreto censemus ut quandocunque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis, causa eius audiatur, ut non occulte iudicetur vel condemnetur, qui [quia] ab aliis prius iudicari non potest, nisi ab iis a quibus ordinari potuit.
151Adrianus I, Epistola, 98, 1273D
» Dicta sunt haec, et si saepius versando repetantur, familiarius quidem innotescunt: sed et modus aliquis adhibendus est, Deoque supplicandum devotissima pietate, etc.
152Adrianus I, Epistola, 98, 1279A
Et ne aliquis propter adorationem quae a praedecessoribus nostris sanctissimis praesulibus promulgata est, oblatrare praesumat, sciat ipsos talem adorationem docuisse qualem praedecessor noster sanctus Gregorius egregius doctor et papa in epistola sua quam in praefato concilio domini Stephani papae Herulphus episcopus [Lingonensis] proviciae Galliarum civitatis protulit, ubi inter caetera Secundinum servum Dei inclusum Galliae docuit dicens: « Scimus quia tu imaginem Salvatoris nostri ideo non petis, ut pro Deo aut quasi Deum colas, sed ob recordationem Filii Dei, ut in eius amore recalescas, cuius te imaginem videre consideras.
153Adrianus I, Epistolae, 96, 1214A
Neque aliquis tuas parochias, aut ecclesias, vel civitates subtrahere, neque dioecesim Rhemensem ullo unquam tempore dividere, sed integra maneat sicut antiquitus fuit, et sacri canones et praedecessorum nostrorum firmavit et nostra firmat auctoritas.
154Adrianus I, Epistolae, 96, 1214A
Et te aut futuris temporibus Rhemensem episcopum et primatem illius dioecesis non praesumat neque valeat unquam aliquis de episcopatu deiicere sine canonico iudicio, et neque ullo iudicio sine consensu Romani pontificis, si ad hanc sanctam sedem Romanam, quae caput esse dignoscitur orbis terrae, appellaverit in ipso iudicio.
155Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1297A
Quod sane regnum si tyrannus aliquis, contra divinam et apostolicam voluntatem, invadere praesumpserit, apostolicae sine mora sustinebit ultionis censuram.
156Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1594D
Illustris autem memoriae Robertus quondam Francorum rex quieti fratrum in ecclesia vestra, Domino famulantium providere desiderans, fratribus qui tunc erant, et eorum in perpetuum successoribus, solemnem curiam quam antecessores eius, et ipse in Natali Domini, Epiphania, Pascha et Pentecoste antiquitus consueti fuerant in ipso Beati Dionysii castello tenere, divinae misericordiae contemplatione remisit, ita ut nec ipse, nec aliquis successorum suorum solemnem curiam in eodem loco deberet suprascriptis solemnitatibus ulterius retinere, ne forte in servorum Dei recessibus frequentiae praeberetur occasio populari, et graves expensas in extraneorum concursu ecclesia sustineret.
157Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1543A
Archiepiscopo itaque, quicunque pro tempore fuerit, decedente, nec terrae princeps, nec castellanus aliquis, sive miles, nec saecularis aliqua laicave persona sub obtentu alicuius consuetudinis Narbonensis Ecclesiae bona diripere vel direpta audeat retinere.
158Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1574A
Si aliquis clericorum illius Ecclesiae in tam evidens manifestumque delictum corruerit, ut suspendi de statutis canonum mereatur, episcopus sine conscientia vestra usque ad condignam satisfactionem eum ab officio suspendet, ecclesiastico vero beneficio non privabit.
159Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1574A
Si vero aliquis super aliquo crimine fuerit impetitus, et in talem culpam visus fuerit corruisse, quae ordinem iudiciorum requirere videatur, una vobiscum Sutrii cognoscere et iudicare debebit.
160Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1539B
Ut ergo aliud non probemini gestare interius quam id quod habitu exterius demonstratis, per apostolica vobis scripta mandamus praecipiendo, quatenus vos quibus idem episcopus auctoritate sua manus imponit, omnem illi obedientiam et reverentiam appellatione remota sine contradictione aliqua persolvatis, quae a subditis praelatis debet humiliter exhiberi: quod si aliquis vestrum inobediens ipsi aut rebellis exstiterit, sententiam quae a iam dicto fratre nostro in eum qui ipsi obedire noluerit canonice fuerit promulgata, nos, auctore Domino, auctoritate nostra ratam habebimus.
161Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1601C
Si vero aliquis interim in eadem abbatia fuerit subrogatus, eum sine contradictionis obstaculo penitus amoveri curetis.
162Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1454A
Nihilominus confirmamus decimas insuper omnium rerum ipsius episcopatus, quae decimari debent, primitias, et omnia ecclesiastica iura praefatae ecclesiae ex integro concedimus, et auctoritate apostolica roboramus; statuimus quoque, ut episcopalis sedes Dertusae habeat, et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus, sicut melius unquam aliquis rex tempore Saracenorum regnum Dertusae possedit, vel possidere debuit.
163Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1422D
Si vero aliquis de hominibus vestris quaslibet possessiones, quae ad ius eius pertineant, noscitur detinere, eas praedicto fratri nostro faciatis sub celeritate restitui, vel plenam ei iustitiam exhiberi.
164Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1425B
Si vero sine dilatione aliqua post commonitionem vestram quae praediximus adimplere contempserint, omnes illos qui nequitiae huius auctores existunt, et quos praefatus abbas vobis annuntiaverit, sine appellationis remedio excommunicetis, et ad quemcunque locum per episcopatus vestros aliquis burgensium ipsorum devenerit, donec praesens fuerit, divina ibi prohibeatis officia celebrari, et si aliquem eorum mori contigerit, Christianorum careat sepultura.
165Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1482B
Sed nec in coemeteriis praedictarum ecclesiarum domum quamlibet aliquis aedificare praesumat.
166Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1531D
Eis autem ab ipsius praesentia excedentibus, facto edicto, ne aliquis de regno vestro ad apostolicam sedem accedat, per omnes fines eiusdem regni custodes dicitur posuisse, qui eos, qui ad sedem apostolicam venire voluerint, violenter debeant revocare.
167Adventius Metensis, Privilegium, 121, 1151D
Quapropter quia, Deo cooperante, ipsum cum omnibus ad se pertinentibus a ditione improbae vastationis liberavimus, decernimus coenobium Gorziense in honore beati Petri apostoli et Stephani martyris, ubi inclytus martyr Gorgonius admirabili virtutum laude coruscat, regulariter gubernari, ipsumque ac pristinam omnium rerum suarum reintegrationem Betoni abbati et successoribus suis perpetim disponimus obtinendum; ea ratione, quando viam universitatis aliquis abierit, noster vassalus aut aliqua persona, qui beneficia de rebus supradictis habent, filii eorum et propinqui non obtineant ea, omnimodis interdicimus, sed absque mora, absque ullius contradictione, ad Betonem abbatem, et ad successores eius, ac ad monachos qui ibidem Deo militant, redeant.
168Adventius Metensis, Privilegium, 121, 1152C
Si vero ipse, aut aliquis successorum meorum, cum divino intuitu, pro reverentia Dei et sanctorum patrociniis in praedicto loco locatis, et animae nostrae remedio in perpetuum manendum censemus, irritum duxerit, aut in aliqua parte infirmaverit, sciat se terribilem rationem redditurum in die tremendi examinis pro sacrilego ausu, cum Dominus iustissimus iudex ad iudicandum venerit, et dignam unicuique facto remunerationem attulerit.
169Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 38
Est autem Veritas (ut hic de ea loquimur, et ut est virtus non speculativa) quando aliquis non est hypocrita nec iactator, sed est apertus, et verbis et factis ostendit se talem, qualis est.
170Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 40
Eutrapelia vero sive bona versio, est, quando aliquis sic se habet in ludis, ut non sit histrio, quod de omnibus velit ludere: nec sit agrestis, quod de nullo velit ludere: sed sit Eutrapelus et bene se vertens, ut se habeat circa ludos prout expedit.
171Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 4; 3
Ne ergo aliquis crederet non esse aliquas alias bonas dispositiones praeter virtutes enumeratas: decrevimus ostendere, quod bonarum dispositionum (loquendo de bonis dispositionibus, de quibus locuti sunt Philosophi, quia de aliis ad praesens non intendimus tractatum constituere) quaedam sunt virtutes, quaedam ancillantes virtuti, quaedam praeparationes ad virtutem, quedam supra virtutem.
172Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 7; 26
Si ergo aliquis prudentia careat, per quam dirigimur in optima bona secundum veritatem, de facili efficietur tyrannus: quia divitias et bona exteriora, quae sunt bona optima secundum apparentiam, credet esse optima simpliciter.
173Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 7; 31
) ex hoc est aliquis naturaliter servus, quia deficit intellectu, et nescit seipsum regere.
174Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 8; 1
Quoniam nunquam perfecte habetur aliquod totum, nisi habeantur partes eius: si debeat aliquis esse perfecte prudens, oportet ipsum habere omnia quae concurrunt ad prudentiam, et omnes partes eius.
175Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 8; 5
Nam (ut patet ex habitis) ex hoc aliquis dicitur esse prudens, quia est sufficiens dirigere se, et alios in aliqua bona, sive in aliquos bonos fines.
176Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 8; 30
prout igitur sunt alia, et alia particularia, et prout aliquis negociatur circa aliam, et aliam gentem, sunt alia, et alia exquirenda.
177Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 9; 19
Depravat enim malitia iudicium, ut aliquis imprudenter agat propter malitiam depravantem voluntatem.
178Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 34
secundum se virtutes illae perficiunt habentem eas, et ut est aliquis secundum se.
179Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 42
Sed si in bonis exterioribus aliquis malus sit, ut quod velit habere plus de iis, quam eum deceat: ex hoc infertur nocumentum aliis civibus: quia si ille habet inde plus, alii habent inde minus.
180Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 37
Et tunc est aliquis perfecte sciens, quando potest alios docere, et quando scientia sua ad alios se extendit.
181Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 40
Ergo a simili, tunc est aliquis perfecte bonus, quando bonitas sua usque ad alios se extendit.
182Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 42
Nam quandiu aliquis non habet regere nisi seipsum, non plene apparet qualis sit, nec perfecte cognoscitur bonitas eius.
183Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 44
Si ergo nobis exteriora magis nota sunt, quanto aliquis in maiori principatu constituitur; quia opera sua ad plura se extendunt, magis apparet qualis sit.
184Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 14; 10
Fortitudo enim civilis est, quando aliquis timens verecundiam, et volens honorem adipisci, aggreditur aliquod terribile.
185Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 14; 18
Secunda Fortitudo dicitur servilis, et haec peior est, quam prima: ut cum aliquis non ut vitet opprobria, vel ut consequatur honores: sed timore poenae, vel aliqua necessitate ductus aggreditur pugnam.
186Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 14; 23
Nam, cum navigiis, et cum toto suo exercitu transfretaret, ne aliquis de suo exercito haberent materiam fugiendi, omnes naves confregit.
187Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 14; 38
Sexta fortitudo dicitur esse bestialis, ut cum aliquis ignorans fortitudinem adversarii, bellatur.
188Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 14; 42
ut cum aliquis non coactione, vel furore, vel propter experientiam, vel propter ignorantiam aggreditur bellum: sed propter bonum, et ex electione.
189Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 16; 3
Nam quanto magis aliquis voluntarie peccat, tanto magis est increpandus.
190Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 16; 4
Rursus quanto aliquis facilius potest benefacere, si non benefaciat, magis est detestandus, et reprehensibilis.
191Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 16; 11
Sed quando aliquis est in stupore, est quasi extra se, nec voluntarie et deliberate agit quod agit.
192Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 64
Non autem maxime amatur aliquis, si aliena bona non surripiat, vel si proprios redditus custodiat.
193Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 20; 21
Cum igitur vix possit aliquis dare ita modicum de caro, dato etiam quod multum recipiat de vili, quin videatur ei plus dare, quam debeat: non potest parvificus ita modicum sumptum facere erga quodcunque opus, quin semper videatur ei quod agat maiora, quam debeat.
194Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 21; 8
Nam cum in operibus magnificis, ut cum aliquis magnifice se habet erga cultum divinum, et erga rempublicam, et circa personas dignas, maxime quis apparet gloriosus, et maxime quis ab hominibus laudatur, difficile est in talibus non quaerere humanam laudem.
195Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 25; 36
Secundo differt haec ab illa, quia magnanimitas principaliter moderat desperationem, ne aliquis ratione difficultatis desperet, ne tendat in opera magno honore digna.
196Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 25; 37
Humilitas vero principaliter moderat ipsam spem, ne aliquis nimis sperans de ipso bono, ultra rationem prosequatur magnos honores.
197Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 28; 29
Sicut enim in sumptione et in aliis recta ratio dictat, ut secundum diversitatem personarum diversimode fiat: quia aliquis cibus esse multus infirmo, qui esset modicus sano: sic in conversatione hominum.
198Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 26
Ut si aliquis adeo esset fortis et strenuus, quod constaret aliis quod contra centum bellare posset: si ille non plus de se concederet, nisi quod contra unicum et debilem bellaret, omnes intra se cognoscerent quod derisorie loqueretur.
199Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 27
Inde igitur sumptum est nomen ironiae et derisionis, quando aliquis notabiliter de se minora concedit quam sint.
200Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 57
Sed dicet aliquis virtutem moralem non posse esse sine prudentia, nec econverso, ita quod omnis bonus est prudens, et econverso: non tamen oportet quod habens perfecte unam virtutem moralem, habeat omnes virtutes morales.
201Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 62
nullus enim potest esse perfecte temperatus, nisi sit fortis et largus, et nisi habeat virtutes alias, non potest autem aliquis habere aliquam virtutem, nisi habeat omnes virtutes.
202Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 69
Potest enim pauper aliquis esse perfectus, si non operetur magnifica, et magnos sumptus, quia non habet unde faciat magnos sumptus.
203Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 32; 18
Intemperatus enim tunc dicitur aliquis, quando non solum passionatus cadit, et per tentationes deiicitur, sed delectabile est ei malefacere.
204Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 33; 13
Sectando ergo Philosophorum viam, dicere possumus, quod sicut est dare diversos gradus bonorum, sic est dare diversa virtutum genera, ita quod secundum quod aliquis est excellentior bonus, excellentiorem etiam gradum virtutum habet.
205Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 33; 22
et sufficit ad hoc quod aliquis perseveret, quod teneat se in medio.
206Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 33; 26
Nam ex hoc aliquis est continens, quia tenet se, et abstinet se a delectationibus sensibilibus.
207Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 14
Quandiu ergo aliquis est continens, et quandiu habet passiones fortes, non habet perfectum usum rationis et virtutis: attamen vincendo passiones illas, disponitur ut sit virtuosus.
208Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 3; 21
Sic enim imaginari debemus, quia sicut in civitate, et in regno plures ordinantur ad unum ducem, et ad unum regem, sic in uno et eodem homine potentiae quae sunt rationales per participationem, ordinantur ad intellectum qui est rationalis per essentiam: sicut ergo rex non dicitur habere regnum, nec dux dicitur habere civitatem, si in regno vel civitate sunt aliqui, qui non obediant regi, vel duci: sic homo aliquis singularis dicitur non habere seipsum, si appetitus dissentiat rationi, et si rationale per participationem non obediat rationali per essentiam: homo enim (secundum Philosophum 9. Ethi.) maxime.
209Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 3; 23
Tertio lucratur alios: nam ex hoc quod aliquis recte regit seipsum, dignus est, ut efficiatur rector, et dominus aliorum.
210Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 5; 7
nam ad hoc quod aliquis per suas operationes finem consequatur, tria requiruntur.
211Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 8; 19
Apparet autem hoc esse sensibiliter verum: nam si aliquis inclinat se reverenter ad alium, vel honorat ipsum, constat inclinationem illam proprie esse in inclinante, non in eo cui inclinatio exhibetur.
212Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 9; 1
Differunt autem gloria, et fama ab honore, et laude: quia honor, et laus sunt causa famae, et gloriae: ex hoc enim est aliquis in fama, et gloria, quia laudatur, et honoratur.
213Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 9; 6
Si tamen vellemus aliquo modo distinguere inter gloriam, et famam: diceremus quod fama oritur ex gloria: erit ergo hic ordo, quia gloria oritur ex honore: nam ex hoc quod aliquis est in magno honore, et in magno apparatu, ex hoc apparet clarus, et gloriosus: fama autem oritur ex honore et gloria, quia ex hoc quod aliquis est in honore, et gloria, habetur in fama et pretio.
214Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 9; 22
Sicut enim ad hoc quod aliquis honoretur, sufficit quod exterius bonus appareat: sic ad hoc quod aliquis sit apud homines in fama, et gloria, sufficere videtur, quod exterius bona praetendat.
215Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 9; 31
Non igitur esse potest, quod aliquis apud Deum sit in gloria, et in fama, vel sit apud ipsum in clara notitia cum laude, nisi sit bonus, et beatus, ut exigit status suus.
216Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 10; 28
Cum ergo principatus se extendant adinvicem, secundum eos quibus aliquis principatus, ut vult Philosophus in Politicis, quanto liberi sunt meliores servis: tanto principari liberis, est melius et dignius, quam principari servis.
217Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 12; 22
Sed cum probatio dilectionis sit exhibitio operis, et ex hoc aliquis probetur esse dilectivus alterius, si agat quae ipse vult: si princeps est felix diligendo Deum, debet credere se esse felicem operando quae Deus vult.
218Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 13; 19
Quinto, magnum erit praemium ipsorum Regum, si consideretur materia, circa quam operatur: laudatur enim aliquis, si dirigat personam aliquam singularem.
219Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 6; 20
de timore, Timor consiliativos facit ex eo, quod aliquis ei timet, consiliatur, quomodo possit effugere malum, quod dubitat.
220Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 7; 17
Odire autem potest aliquis communiter omnem furem, et detractorem: sed irasci non potest nisi alicui speciali.
221Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 7; 20
Sed ira quae est appetitus poenae, non simpliciter, sed ut ordinatur ad vindictam, est quid satiabile: quia est aliquis tantum passus est, quod videatur irato ultionem decentem factam esse, satiatur ira, et quiescit iratus.
222Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 16
Sic etiam gratia reducitur ad amorem: quia ex amore efficitur aliquis gratiosus.
223Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 17
Gratia enim (ut de ea tractat Philosophus, et ut est passio) non est aliud, quam quidam motus animi, per quem inclinatur aliquis ad beneficia conferendum.
224Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 25
Nam ex eo, quod aliquis credit se amittere vitam, quod est bonum interius, timet: sed ex eo, quod credit se amittere gloriam et honorem, quae sunt bona exteriora, verecundatur.
225Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 35
Nam aliquis tristari putest, vel de malo alterius, vel de bono.
226Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 6; 41
Divitiae enim, quia videntur esse bona fortunae, non videtur sufficere industria humana ad hoc quod aliquis fiat dives: videmus enim aliquando homines magis industres, minus ditari.
227Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 7; 6
Nam dicitur aliquis esse potens, quia est in aliquo principatu, et habet multos sub suo domino.
228Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2; 1
Dubitare forte aliquis, dicens nos scientiarum limites ignorare: quia societas, sive communitas illa, per quam nobis sufficimus in victu et vestitu, et in aliis necessariis ad vitam, non videtur esse communitas domestica, sed civilis: quia secundum Philosophum I. Politicorum, Communitas domus, non est sufficiens in vita tota.
229Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 2; 7
Quando ergo aliquis est intelligentior, et magis cognoscit proprium opus, tanto maiori solicitudine et dilectione movetur circa illud.
230Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 6; 16
quare cum rationis sit concupiscentias refraenare et lascivias, quanto aliquis magis a ratione deficit, tanto magis inclinatur ut sequatur passiones.
231Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 6; 19
Nam cum aliquis est pronus ad aliquid, oportet ipsum multum assuescere in contrarium, ne inclinetur ad illud: ut plurimum enim homines secundum mores sunt quasi quaeda virga inclinata ad malum.
232Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 9; 19
Non ergo sufficit ad perfectionem scientiae quod aliquis sit inventivus ex se, sed quod sit perspicax et intelligens aliorum dicta.
233Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 10; 2
docet Philosphus iuvenes cohibendos esse circa locutionem, visionem, et auditum: non enim decet pueros qualitercunque loqui, nec decet eos qualiacunque videre, vel qualiacunque audire, sed est ibi modus aliquis adhibendus.
234Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 3; 18
ut puer est prior viro generatione et tempore, qua prius tempore aliquis generatur et efficitur puer quam efficitur vir: verumtamen vir est prius puero perfectione et complemento, quia usus rationis et alia quae requiruntur ad perfectionem humanam, per amplius et perfectius reservantur in viro quam in puero.
235Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 5; 21
Sciendum ergo quod si aliquis debite dominatur et alius debite servit, dominus salvatur propter servum, et servus propter dominum, ita quod idem expedit domino et servo.
236Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 8; 6
nam cum nunquam aliquis fideliter amicetur alicui, si ab amicitia eius discedat: si inter virum et uxorem debitam fidem, vel fidelem amicitiam salvare volumus, ne sit ibi violatio fidei, oportet virum indivisibiliter suae adhaerere uxori, et econverso.
237Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 11; 1
Crederet forte aliquis (dum tamem una foemina per coniugium uni copuletur viro) licitum esse illud coniugium, cuiuscunque generis, vel cuiuscunque consanguinitatis esse habeant vir et uxor.
238Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 13; 31
statim ergo cum aliquis non dat se bonis et licitis exercitiis, eius mens vagatur circa alia et occupatur cogitationibus turpibus.
239Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 16; 19
quare quantum ad corpora ex coniunctione nimis iuvenili, consurgit laesio filiorum: sic ex tali coniunctione laeduntur filii non solum quantum ad corpus, sed etiam quantum ad animam: quia cum anima sequitur complexiones corporis (nam cum aliquis non est bene proportionatus in corpore, non est bonae complexionis) impeditur anima ne possit bene speculari, et ne possit libere exequi actiones suas.
240Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 4; 15
Quintum est, ne aquis illis aliquis insideat limus.
241Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 10; 28
ut si aliquis habet decem oves, postea in capite anni habeat viginti, hoc est, quia oves illae generaverunt, et pepererunt.
242Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 15; 24
Prudentia vero cognosci habet per ea quae diximus in primo libro: ut si aliquis sit memor, providus, cautus, et circumspectus, et alia quae ibi diximus, prudens est reputandus: et secundum magis et minus, prout magis et minus participat de conditionibus illis.
243Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 2; 22
licet enim semper ibi adnotetur potestas, vel dominus aliquis, qui civitatem regat; magis tamen dominatur totus populus, quam dominus adnotatus, eo quod totius populi est eum eligere et corrigere, si male agat: etiam eius totius est statuta condere, quae non licet dominium transgredi.
244Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 5; 3
Nam si per electionem praeficiatur aliquis in regem, videtur tale egnum non esse expositum casui et fortunae, sed factum esse per artem, eo quod praeficietur melior et industrior.
245Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 5; 48
Videmus autem per experientiam plura mala oriri in civitatibus et regnis, ubi non est dominus aliquis naturalis: nam contingit ea aliquando diu carere gubernatore, et cum gubernatorem habent ut plurimum tyrannizant: plura enim huiusmodi mala in talibus regiminibus vidimus, quae enumerare per singula longum esset.
246Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 5; 49
Dicere ergo possumus quod expedit regno, filium succedere in regimine patris: et si aliquis defectus esse: in filio regio, ad quem deberet regia cura pervenire, suppleri poterit per sapientes et bonos, quos tanquam manus et oculos debet sibi rex in societatem coniungere: valde tamen reprehensibiles sunt reges et principes, si non nimia cura solicitentur quod filii ab ipsa infantia et disciplina et bonis moribus sint imbuti; cum bonum commune et totius regni in hoc consistat.
247Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 6; 7
nam si aliquis fuerat primo beneficus, gens illa tracta ad amorem eius praeficiebat ipsum in regem.
248Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 6; 8
Secundo potest aliquis praefici in regem ab excessu virtuosarum actionum: nam quia bonorum virtuosorum est diligere bonum commune potius quam privatum, ideo reputatur dignus ut praeficiatur in regem qui a populo creditur virtuosus.
249Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 6; 9
Tertio consuevit praefici aliquis in regem ab excessu potentiae et dignitatis.
250Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 6; 13
quare si excessus beneficii actionis virtuosae et potentiae possunt esse causa ut rite aliquis constituatur in regem, decens est tales excessus in ipsa monarchia perfectius reperiri.
251Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 11; 6
Ad haec cautem quatuor, praedicta omnia reducuntur: nam quantum ad praesens spectat, ad hoc quod aliquis invadat vel machinetur aliquid contra tyrannum ex aliquo praedictorum quatuor videtur procedere.
252Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 11; 14
Verum quia nullus forte est omnino tyrannus, quia malum seipsum destruit, et si integrum sit, importabile sit ut dicitur 4. Ethicorum, et forte vix aut nunquam reperitur aliquis, qui sit omnino rex quin in aliquo tyrannizet: esset enim quasi semideus, si nihil de tyrannide participaret.
253Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 12; 16
Si ergo aliquis principatur quia bonus et virtuosus, semper intendit ad opera magis bona, et ad virtutem, ut efficiatur melior et virtuosior.
254Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 14; 15
Cum enim aliquis monarcha vel aliquis unus princeps tyrannizet in populum, gens illa opressa non valens sustinere tyrannidem principis, insurgit et tyrannizat in ipsum, eum perimens vel expellens.
255Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 14; 23
Nam licet tyrannus satagat pro viribus verum regem opprimere, nullus tamen verus rex vero regi se opponit: nam nullus bonus et virtuosus insequitur alios bonos et virtuosos, sed eos pro posse salvat et promovet: eo enim ipso quod aliquis bonis et virtuosis se opponeret, deficeret esse bonus et virtuosus.
256Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 15; 26
Ideo potissime observandum est, ne repente constituatur aliquis in maximo principatu.
257Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 16; 6
consiliabitur utique aliquis non pro quibus consiliatur insipiens, et insanus, sed pro quibus sapiens, et intellectum habens.
258Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 18; 2
Nam ex hoc aliquis persuadet in consiliis et creditur dictis eius, quia existimatur bonus consiliarius esse ad persuadendum.
259Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 18; 3
Sed ad hoc quod aliquis sit bene creditivus, non oportet ipsum esse existenter talem, sed sufficit quod vodeatur vel appareat talis esse: nam homo iudicat quae foris patent, et ex apparentibus.
260Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 18; 4
Ideo sit sufficienter homini fides, et redditur ei aliquis creditivus, si exsistimet illum bonum consiliatorem esse.
261Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 18; 22
Et quia prudentes sciunt facere, et qui existimantur prudentes, existimantur talia facere: ideo ad hoc quod aliquis ex rebus de quibus loquitur fidem faciat, vel oportet quod sit prudens vel quod credatur esse prudens.
262Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 19; 8
Secundo debet esse consilium de alimento, ut sciatur utrum civitas vel regnum cui principatur aliquis rector sufficiat sibi in alimento et in deservientibus ad sufficientiam vitae: considerandum est enim quantum alimentum est in regno vel in civitate qualibet ipsius regni, et quantum est ibi adductibile, et quorum inductione adduci valeat, ut circa haec debita consilia et debitae ordinationes fieri possint: non enim modicum consiliandum est circa alimentum, ut quaelibet civitas habeat sufficientia ad vitam, quia aliter iam non esset civitas: ut in huiusmodi sufficientibus ad vitam fieri debent debitae commutationes, ut debitae emptiones, et venditiones.
263Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 23; 18
nam licet de quo incusatur aliquis sit de genere malorum, ipse forte non habuit adeo pravam, ut opus ostendit: et qia dubia iudicanda sunt in meliorem partem, si aliquo modo potest percipere iudex peccantem non peccasse ex electione, sed ex ignorantia, vel ex infortunio, debet ad clementiam declinare.
264Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 23; 38
nam si aliquis incusatur de aliquo delicto pro quo punitur a iudice, si punitionem patienter sustinet, et non murmurat in poena sibi imposita, est cum illo magis misericorditer agendum.
265Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 31; 15
Secunda via ad ostendendum hoc idem, sumitur ex parte puritatis quarundam legum: nam quasdam leges patrias (u Philosophus innuit) contingit esse malas et barbaricas: sicut erat lex olim apud Graecos, quod portantes ferrum, et alia metalla, emebant uxores adinvicem: omnino enim erat barbaricum, statuere leges, ut cives possent uxores suas vendere, Sic etiam contingit leges aliquas esse stultas, utputa legem illam quam (ut recitat Philos.) quaedam gens statuit videlicet quod si aliquis civis esset occisus, et aliquis consanguineus mortui invaderet aliquem civem, et ille praesentibus aliquibus fugeret ab eo reputabatur fugiens reus homicidii: dicebat enim legislator quod non fugeret, nisi sentiret se culpabilem: sed hoc fuit stultum statuere, quia sive aliquis sit culpabilis sive non, si timeat vulnerari, naturale est ut pravae, innovandae sunt.
266Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 32; 47
secundum quod aliquis excedit alios in potentia et dignitate, sic debet eos excedere in bonitate et virtute: decet nobiles et ingenuos esse magis bonos et virtuosos quam cives alios: propter quod regem ipsum tanquam omnibus excellentiorem decet esse optimum, et quasi semideum.
267Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 34; 8
eadem est virtus boni civis, et boni viri: et per idem fine per eosdem mores,est aliquis bonus civis, et bonus homo est quidem aliquis bonus civis, si bene obediat principanti, et ei cuius est leges ferre.
268Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 8; 16
Si ergo tantum uniretur domus, quod omnes habitantes in ipsa fieret una persona, iam non remaneret domus, sed fieret homo unus aliquis singularis: sic si tantum uniretur vicus, quod fieret una domus, iam non remaneret vicus: eodem etiam modo si tantum uniretur civitas, quod fieret unius vicus vel una domus, non ulterius remaneret civitas; requirit enim civitas aliquam diversitatem, ultra quam si descendatur, perit esse eius.
269Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 1; 7
Dicitur enim aliquis habere singularem vel particularem prudentiam, quando seipsum scit regere et gubernare: et haec est minor prudentia, quam oeconomica et regnativa.
270Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 1; 10
Nam prudens ex hoc aliquis dicitur, ut patet ex septimo Ethicorum: quia scit.
271Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 8; 21
Secundo non debet esse ibi vicinus mons aliquis, a quo possit exercitus impugnari.
272Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 9; 38
Quinto circa pugnam attendendum est tempus, utrum tempore quo committenda est pugna, sol sit oppositus faciebus eorum, vel hostium; et utrum sit aliquis ventus flans et elevans pulverem contra ipsos, vel contra adversarios: nam habentes solem et ventum sive pulverem contra se, offendentur in oculis ut dimicare non possint.
273Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 8
Inde est quod antiquitus ne accideret confusio in bello, constituebatur, dux aliquis qui toti exercitui erat praepositus.
274Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 11; 29
Sic enim dicendo, dato quod accideret aliquis repentinus insultus, esset quasi provisus, et minus praestaret nocumentum.
275Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 15; 18
Sciendum igitur, quod ratio aut nunquam sic circumdandi sunt hostes in pugna publica, quod non pateat aliquis aditus fugiendi: quia desperantes quasi necessitate compulsi efficiuntur audaces, videntes enim se necessario moriendos, possunt multa mala committere in eos qui contra pugnant.
276Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 15; 35
Debet etiam dux belli inquirere, utrum sit aliquis locus propinquus, ad quem posset confugere exercitus, si fugaretur ab hostibus.
277Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1475B
Dicam quid de iis docuit Iacobus Domini apostolus, qui credentibus ait: Tristatur aliquis vestrum?
278Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth. V, 44) . Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum.
279Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Fundamentum amicitiae, Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus, omnia quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quislibet suadet amicus, referenda sunt.
280Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0863C (auctor 1110–1167)
Videtur quasi mons aliquis interiacens interiorem aspectum ab omnibus spiritualibus exclusisse, donec spiritus grandis pertransiens subvertat montes, et conterat petras ante Dominum.
281Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0679C (auctor 1110–1167)
Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum.
282Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0680B (auctor 1110–1167)
Fundamentum illud Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus, referenda sunt: diligenterque inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum, non dubites.
283Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0684B (auctor 1110–1167)
Nullo modo enim iram, quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia magis iracundum excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
284Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0823C (auctor 1110–1167)
Imminente enim morte, coepit, ut ait evangelista, pavere et taedere (Marc. XIV, 33) . Sub hoc timoris onere totum vivit genus hominum, nisi forte aliquis talis sit, cui certa sit beata vita post mortem, cuius desiderio etiam amaritudinem mortis non sentiat.
285Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0407C (auctor 1110–1167)
Si aliquis subtiliter haec indaganda contenderit, geramus morem, dicamusque esse terram viventium, terram morientium, terram sanctorum et terram impiorum.
286Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0462A (auctor 1110–1167)
Vel certe quando unus aliquis omnium, qui de eius stirpe geniti sunt, pater appellatur.
287Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0497C (auctor 1110–1167)
Tunc proinde ad Moab venter prophetae instar citharae sonat, quando aliquis perfectus lubrico cuilibet virtutum concordiam suadet, et discordiam vitiorum, opponens frugalitatem luxuriae, patientiam irae, pudicitiam libidini, charitatem cupidini.
288Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0216D (auctor 1110–1167)
Nam pastor aliquis terrenus illa animalia, quae nesciunt aut nolunt sequi eum, minat ante se: videmus etiam ita quaedam esse domestica, ut etiam sciant sequi pastorem.
289Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0234D (auctor 1110–1167)
Posset aliquis putare talem observantiam turpem, non sanctam, nisi Dominus ipse primo praecepisset eam, et postea servasset.
290Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0239D (auctor 1110–1167)
Quomodo flagellavit eum timor, invidia; quomodo flagellabatur, quando non potuit acquirere quod voluit; quando aliquis alius hoc acquisivit, an quod ille ita ardenter inhiavit?
291Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0242D (auctor 1110–1167)
Sed dicit aliquis: Quomodo istam dietam perfeci, qui nihil reliqui?
292Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0264B (auctor 1110–1167)
Sed dicit aliquis: Verum quidem est, audivimus ista, et cum magna exsultatione audivimus.
293Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0274A (auctor 1110–1167)
Illi habent agnum, in quo non est modo aliquis sapor significationis; nos illum agnum, qui abstulit peccata mundi (Ioan. I) , in quo est expressio ipsius veritatis.
294Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0287A (auctor 1110–1167)
Tunc domus obedientiae est in valle, quando aliquis ideo obediens esse videtur, ut possit consequi aliqua terrena.
295Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0299D (auctor 1110–1167)
Si enim semper fuissent fortes, aliquis posset putare, quod a seipsis haberent istam fortitudinem.
296Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0300A (auctor 1110–1167)
Sed dicit aliquis: Quid hoc ad nos?
297Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0303B (auctor 1110–1167)
Illa habebat quamdam sororem, quae vocabatur Maria, quae statim ut Iesus intravit, cucurrit ad pedes eius, et ibi sedit, et audiebat dulcia verba eius; et intantum attendebat in verbis Domini, ut nihil curaret, quid ageretur in domo, quid aliquis loqueretur, quantum etiam soror sua laborabat.
298Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0304D (auctor 1110–1167)
Istum murum habuit in se sancta Maria plus perfecte quam aliquis alius.
299Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0321B (auctor 1110–1167)
Quandiu aliquis vivit, potest forte dives esse, ideo tandiu potest durare memoria divitiarum; si quis autem ponit memoriam suam in libidine et voluptatibus carnis, quam cito finiunt, quam parvo tempore durant!
300Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0322B (auctor 1110–1167)
Invenimus de quodam sancto rege, qui laetabatur quando aliquis rogabat pro illo, quem necesse habebat secundum leges punire, ut posset habere iustam causam ignoscendi.
301Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0342D (auctor 1110–1167)
Magna est persecutio, habere curam de omnibus, dolorem pro omnibus; tristari, quando aliquis tristatur; timere, quando aliquis tentatur.
302Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0343A (auctor 1110–1167)
Quoniam est iterum intolerabilis persecutio, quae aliquando nobis accidit, quando aliquis eorum quos nutrimus, et custodimus, et amamus quasi viscera nostra, vincitur a diabolo; in tantum, ut etiam discedat a nobis, vel ita perverse et perdite vivit, ut necesse habeamus expellere eum a nobis.
303Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0515A (auctor 1110–1167)
Nempe, ut ait beatus Augustinus, ire ad ecclesiam, audire verbum Dei, sacramentum percipere Christi, aliquis potest nolens: credere nemo, nisi volens.
304Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0517A (auctor 1110–1167)
Sed dicet aliquis: Assentio iam, et quidem satis probatum est, Dei gratiam ita posse omnia in omnibus operari, ut nihil arbitrii praeiudicet libertati.
305Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0572B (auctor 1110–1167)
» Cum igitur aliquis, spreta ridiculosa illa et damnosa vanitate, antiquae Patrum moderationi sese contulerit, si ad memoriam nugarum theatricarum prurientibus auribus immane fastidium gravitas honesta intulerit; sicque totam Patrum sanctitatem quasi rusticitatem contemnat ac iudicet; modo cantandi, quem Spiritus sanctus per sanctissimos Patres quasi per organa sua, Augustinum videlicet, Ambrosium, maximeque Gregorium, instituit: Hiberas, ut dicitur, naenias, vel nescio quorum scholasticorum nugas vanissimas anteponens.
306Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0578C (auctor 1110–1167)
Sicut enim rex aliquis diversas aromatum possidens apothecas, nunc hanc, nunc illam ingreditur; nunc huius, nunc illius odore perfunditur; ita mens cellaria quaedam referta spiritualibus divitiis intra conscientiae suae septa retentans, nunc hoc, nunc illud inambulat, ac iucunditatis suae materiam pro divitiarum diversitate diverso modo compensat.
307Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0581B (auctor 1110–1167)
Quid enim molestiae, quid perturbationis; quid moeroris, quid anxietatis eius poterit interpolare laetitiam, qui a primo illo Sabbato, in quo laborum suorum fructibus pascitur, ad huius divinae similitudinis statum gratia pleniore progreditur, ut omne hominum genus uno mentis amore complectens, nullius iniuria moveatur; sed, sicut indulgentissimus aliquis pater erga charissimum sibi filium phrenesi laborantem, ita ille erga suos afficiatur inimicos, ut quo magis ab eis iniuriatur, eo profundiori charitatis affectu inferentibus sibi molestiam compatiatur?
308Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0611D (auctor 1110–1167)
Sed dicet aliquis: Si ergo quis superbus, contumax, impatiens fuerit, omnia tamen illa, quae supra commemorata sunt, servaverit, Regulam Sancti Benedicti servare dicendus est?
309Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0618B (auctor 1110–1167)
Potest enim aliquis etiam intentione recta, et competenti motu, eius quem ad fruendum elegit praesentiam comparare; in ipso tamen fructu et intentione mutare et variare motum, et modum excedere.
310Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0748B (auctor 1110–1167)
Et ne aliquis huic regis virtuti fidem deroget, sciat hoc temporibus illis per totam Angliam sic divulgatum et creditum, ut de facto certi plerique de intentione certarent.
311Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0787C (auctor 1110–1167)
Et cum paululum processissent, rogat unus aliquis ut divertat ad Westmonasterium, quatenus ibi cibo potuque refecti laborem itineris facilius sustinerent.
312Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0687B
Non vero in Romana sede, Deo rectore, tale unquam contigit dedecus, ut aliquis haeresiarches eidem praesideret, quam summus apostolorum princeps sua sessione illustravit et fuso sanguine consecravit, cui suas regendas oves Dei Filius speciali cura commisit; nec mirum, quia ipsi dictum fuerat: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18, 19) . Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, huius fidem firmare non poterat?
313Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0690A
Ad stultarum cumulum et inertiam ineptiarum garrientes inquirunt quare chrisma nostrum, imo Dei, ex aqua fluminis conficiamus, et quare agnum simul cum corpore Christi et sanguine in Pascha super altare ponamus, et more Iudaeorum offeramus, cum nullatenus haec vel aliquis desipientium unquam crediderit.
314Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0706A
S. Augustinus in homilia super Ioannem: « Hic aliquis forsitan quaerat, utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus.
315Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0706D
Ad hoc pertinet etiam illud quod ait de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur: Tetigit me aliquis; ego enim sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) . Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognosco?
316Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0750C
Quod si in aliqua provincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, neuter e duobus ex alia provincia advocet episcopos ad iudicium cognitores.
317Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0750D
Quod si aliquis episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum ad iudicium concilium renovetur; si vobis placet sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur vel ab his episcopis qui in propria provincia morantur, Iulio Romano episcopo: et si iudicaverit renovandum esse iudicium, renovetur, et det iudices.
318Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0751A
Item in eodem concilio, cap. 4 (Ibid., can. 4) : Ut nullus accusati sedem usurpet episcopi, sicut nuper fecit Photius sedem Ignatii, neophytus et invasor Constantinopolitanae sedis: « Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitate protulistis; ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma: alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius qui videtur esse depositus omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in iudicio episcopi Romani determinata.
319Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0756D
Leo Papa in epistola quam sanctae synodo apud Chalcedonem direxit, inter caetera sic scribit (in concil. Chalced., p. III, sive epist. 16) : « Fratres charissimi, de custodiendis quoque sanctorum Patrum statutis, quae synodi Nicaenae inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut iura Ecclesiarum sicut ab illis trecentis octodecim Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant, nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum.
320Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0759B
Proinde etiam Constantinae Augustae epistolam dirigit, ut in talibus tam ipsa quam imperator nunquam assensum praebeant, ne forte aliquis infidorum beati Petri privilegia infringere quoquomodo pertentet (lib. IV, epist. 34, et ad Maurit. August. epist. 32 ibid.) . Si harum plenitudo epistolarum revolvatur, melius sollicite addiscentes satis abundeque perdocere quibit.
321Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0761B
Putat aliquis non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii?
322Aethelredus II, Privilegium, 151, 1170C
Si autem aliquis malus homo a diabolo inflammatus sit, ut hoc meum privilegium diminuat, vel parvi faciat, sit socius Iudae proditoris Christi, laceretur canum infernalium dentibus inter terribilia gehennae supplicia cum omnibus diabolis absque ullo fine, nisi illud ante obitum suum rite emendaverit quod contra Dominum suum impie deliquerat.
323Aethelstanus, Legum ecclesiasticarum prisca versio, 138, 0467B
VIII. De ordalio praecipimus in nomine Dei, et praecepto archiepiscopi, et omnium episcoporum meorum, ne aliquis intret ecclesiam, postquam ignis infertur unde iudicium calefacere debet, praeter presbyterum et eum qui ad iudicium iturus est.
324Aethelstanus, Legum ecclesiasticarum prisca versio, 138, 0469A
Et sacerdotibus pertinet in sua dioecesi, ut ad rectum sedulo quemcunque iuvent, nec patiantur, si possint, ut Christianus aliquis alii noceat, non potens impotenti, non summus infimo, non praelatus subditis, non dominus hominibus suis, vel servis aut liberis molestus existat.
325Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 170 (auctor fl.c.700)
Parmas igitur tale arte saevissime duratas atque infractas multi artifices excogitare vel facere talia conare temptati fuerunt, sed non valuerunt nec earum magisterio nullo modo aliquis capere potuit, quia arte sua alios docere noluerunt.
326Agapetus I Incertus, Epistola ad Anthimum, 66, 0077C
Unde si aliquis malae voluntatis homo, aut infidelis quisque desciscit, ne convincatur deitatem passibilem sentire, atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est Verbi et carnis unam ausus fuerit pronuntiare naturam, manifeste in apertam et Deo odibilem transit insaniam, qui mediatorem Dei et hominum, hominem Iesum Christum, simulatorie credit omnia egisse, nec verum in ipso corpus, sed phantasticam eius corporis speciem, oculis apparuisse cernentium.
327Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0894B
Misimus iam vobis litteras quatenus veniretis ad nos, et satisfaceretis accusationibus et querelis quas adversus nos habet Ioannes episcopus sanctae sedis Beneventanae, qui interpellavit super nos atque ostendit privilegia facta nostris antecessoribus pontificibus S. R. E. et apostolicae sedis cum districto anathemate, ut nullus aliquis praesumat minuere terminos praedictae Beneventanae ecclesiae, et quod Triventina et Termolensis ecclesiae antiquitus subditae fuissent Beneventano episcopo, pariterque et omnes aliae ecclesiae, quae constructae vel construendae sunt infra terminos istarum et aliarum per civitates et castra, cunctaque loca Beneventani principatus ditioni subiecta, et quia renuistis venire, et rationem reddere, cognovimus, vos non per ostium intrasse, sed furtive, ut fures et latrones aliunde irrupsisse, et indebite episcopale ministerium usurpasse; cumque nova praesumptio surrexerit, ut videtur, ut plebes quae subditae sunt sub dioecesi et . . . . episcopatus ipsius Beneventanae provinciae contra instituta canonum per praemium et datum elegerunt vos sibi per simoniacam haeresim episcopos, ideoque excommunicamus vos ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, ut neque in eisdem plebibus, hoc est Triventina et Termulana ecclesia, episcopalem cathedram . . . . praesumatis, nec in nulla alia ecclesia permissum habeatis aliquod episcopale officium peragere.
328Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0903A
Si vero praedictus archiepiscopus, aut aliquis successorum eius, seu alius quilibet fratrum, qui sunt, vel erunt in eodem monasterio, quietem impie, crudeliterque turbaverit, nisi primo praesenti conscriptione, ac deinde ab apostolica dignitate admonitus resipiscat, non ut pastor, sed sicut mercenarius tractetur.
329Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0930D
Ergo notum sit universis catholicae matris Ecclesiae filiis, quod misit ad nos filius noster gloriosae indolis puer, scilicet Lotharius rex Francorum, paternitatem nostram humiliter obsecrans, ut quamdam cellam in pago Viromandensi sitam, in honore beatae Dei genitricis Mariae, et sanctae Hunegundis virginis constructam, apostolicae auctoritatis praesidio muniremus, quam suggerentibus genitori suo Ludovico videlicet regi, et sibi ipsi aeque regi, comite Adalberto, et idoneo satis viro Eiberto, qui eamdem abbatiolam iure beneficii possidebat, ad sacrae religionis venerabilem cultum erigere conatur, atque regiae potestatis praecepto corroborare nititur: cuius petitioni congaudentes, ecclesiastici vigoris manum exerimus; et ex aqua fulcimur auctoritate praecipimus ut praefatam abbatiam nemo unquam saecularium possideat, neque ex rebus eiusdem cellae quidquam sibi aliquis usurpet, non rex, non comes, non episcopus, nec quilibet princeps, quacunque potestate praeditus, nisi forte tuendi et defendendi causa, et hoc non nisi eiusdem loci regularis abbatis fiat permissione.
330Agatho papa, Epistolae, 87, 1177C
Et dum cum discipulis per Galilaeam transiret, noluit ut aliquis cognosceret.
331Agatho papa, Epistolae, 87, 1214D
Audivi regis Aethelredi desiderium, et archiepiscopi Theodori, et episcopi Saxulphi, et abbatis Cuthbaldi; et volo ut omnino fiat ita ut vos locuti estis; ac iubeo ex parte Dei, et sancti Petri, et omnium sanctorum, et omnium sacris initiatorum capitum ut nec rex, nec episcopus, nec comes, nec ullus homo habeat ullam indictionem, aut tributum, aut pecuniam, aut exercitum, aut ullum aliquod servitium exigat aliquis ab illa abbatia de Medeshamstede.
332Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0382D
Sed dicit aliquis: Non est vim passus, sed sua voluntate genuit Filium; quia si noluisset, non eum genuisset.
333Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0489C (auctor c.805–c.846)
Nec minori incommodo urgeretur, si fideret chronologiae Pseudo-Dextri, Tamaii, Bivarii, caeterorumque earum rerum assertorum, quandoquidem anticipato adventu Probi Ravennam, et tempore eius pontificatus, et mortis, vel aliquis ex praecedentibus episcopis e diptychis abradendus esset, vel implendo spatio temporis subsecuto alii essent subrogandi.
334Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0688D (auctor c.805–c.846)
Cum multa controversia et alterna verba inter eos essent, convictus est pontifex, et statim restaurati sunt omnes de honore et dignitatibus, et sortiti sunt opes ecclesiae, et non fuit ex eis aliquis qui quamdam [Forte, quartam, Bacch.] partem ecclesiae non haberet etiam, et subtractos actores, et prastias ab huius ecclesiae familiaribus, et perrexerunt omnes laeti ad monasteria sua, et benedicebant Deum. Quibusdam [quibus] antea solis pontifex utebatur, postea omnes sortiti sunt, et ex illo die tale foedus inter pontificem et sacerdotes statutum est, antequam consecretur per repromissionem, ut familiares ecclesiae auctoriam curatiorem habeant.
335Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0699A (auctor c.805–c.846)
Illa itaque episcopum domum revertentem prosecuta, ianuis exclusa, dum quaerit ut aliquis ad praesulem sibi aditum paret, vidit puerum obiisse.
336Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0693D (auctor c.805–c.846)
Verba vero moerentium haec erant: Si vere terra eos absorbuit, forte aliquis eos vidisset, si in profundo pelagi demersi essent, fluctus nobis eorum corpora reddidisset, si bestiae devorassent, ossa non deglutissent.
337Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0694D (auctor c.805–c.846)
De rebus vero eorum nihil aliquis contingere voluit, sed pyrae traditae sunt ad pontem, qui vocatur Milvius, qui nuper diruptus est, et idem in ipsa regione fuit Latronum iuxta tribunal monasterii B. confessoris Christi Severini [Forte, Severi, Bacch.] .
338Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0466A (auctor c.805–c.846)
» Alia in hanc rem congerunt, addentes potuisse esse antiquiorem Marcellinum, cui successerit alter Severus aliquis, et forte Severus martyr, de quo supra, quod tamen necessarium non arbitrantur ad sancti Severi stabiliendam aetatem.
339Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0501A (auctor c.805–c.846)
V. Ea in re nihil probabilius occurrit, quam credere Liberium II, Probum ac Florentium, potuisse brevi paucorum mensium spatio anno 391 sedisse, ita ut Liberius III circa initia anni 392 episcopus sit renuntiatus, quare dum Valentinianus Valentiniani Senioris et Iustinae filius ab Arbogaste apud Viennam in Galliis occisus interiit, Ravennae populi tumultus aliquis factus sit, ex quibus rebus confici potuerit traditio per παραχρονίσμον varia, diversoque tempore ac loco acta in unum conflans, et Valentiniano Iuniori Maioris nomen affigens, quod etiam Valentiniano III datum video in privilegio, recentiori impostura supposito, Ecclesiae Ravennatis, de quo in Dis.
340Agobardus Lugdunensis Auctores varii, Epistola de Iudaicis superstitionibus, 104, 0086A
» Ad haec si forte aliquis dicit Cerinthum haereticum fuisse, non Iudaeum, noverit temporibus apostolorum non fuisse haereticos nisi ex Iudaeis et Samaritanis.
341Agobardus Lugdunensis, Contra obiectiones Fredigisi abbatis, 104, 0162B (auctor 769-840)
VI. Quod si aliquis obiecerit nobis verba iusti vere humilis dicentis: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus (Iob XVII, 2). Et iterum: Haec passus sum absque iniquitate manus meae: audiat rursum eumdem iustum humiliter confitentem: Peccavi.
342Agobardus Lugdunensis, De insolentia Iudaeorum, 104, 0073C (auctor 769-840)
In hac re sumens exempli gratiam, dixi Christianis hoc modo: Si aliquis homo seniori suo vel domino fidelis et amator existat, et quempiam hominum senserit illi esse inimicum, detractorem, conviciatorem, et comminatorem, non vult ei esse amicus, nec socius mensae, nec particeps ciborum.
343Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0140A (auctor 769-840)
Et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam, et eversa est et deleta de superficie terrae (III Reg. XIII, 33, 34). XII. Forsitan in his duabus sententiis resistat aliquis, dicens: Haec dicta sunt de decem tribubus Israel, quae per Hieroboam recesserunt a domo David, et civitate sancta, ac templo et altari, sive ministerio electorum sacerdotum; et propterea debent de haereticis intelligi, qui recedunt a veri domo David, id est Christi, et a communione vel doctrina sacerdotum catholicorum.
344Agobardus Lugdunensis, Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum, 104, 0182A (auctor 769-840)
VI. Forsitan similiter dubitet aliquis de duobus quinquagenariis cum quinquagenis suis ad Eliam missis, utrum ministerio angelico sint occisi.
345Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0045C (auctor 769-840)
Forte dicat aliquis favens partibus illius: Non sensit Felix duos, ut tu dicis, qui statim subiunxit: Unus tamen in utroque, non duo.
346Agobardus Lugdunensis, Liber adversus legem Gundobadi, 104, 0115B (auctor 769-840)
Et ne infideliter aliquis cum perpaucissimis se putaret uno spiritu potatum, dicit: Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto.
347Agobardus Lugdunensis, Liber adversus legem Gundobadi, 104, 0116C (auctor 769-840)
Nam si de testimonio repellendus est aliquis, ille repellatur potius qui alterius fidei vel sectae est, sed et ille cum quo Apostolus nec cibum sumere docet dicens: Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
348Agobardus Lugdunensis, Liber adversus legem Gundobadi, 104, 0117B (auctor 769-840)
Ex qua re oritur res valde absurda, ut si aliquis eorum in coetu populi aut etiam in mercato publico commiserit aliquam pravitatem, non coarguatur testibus, sed sinatur periurare, tanquam non fuerint per quos veritas posset agnosci.
349Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, 104, 0314B (auctor 769-840)
Sed forte dicturus est aliquis: Haec non est litigiosa, sed suavis, et blanda.
350Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, 104, 0317B (auctor 769-840)
X. Sed forte aliquis diversae voluntatis homo amovere nitatur haec verba Scripturae sanctae, tanquam inconvenientia, eo quod sequatur, in tantum, ut sequeretur idola Amorrhaeorum.
351Agobardus Lugdunensis, Liber contra Amalarium, 104, 0342C (auctor 769-840)
Quando aliquis charus ad amicum charum venit, in nullo vult ille qui suscipit, illum offendere, sed quidquid novit ei placitum esse, hoc ex corde benigno ei adhibet.
352Agobardus Lugdunensis, Liber de correctione antiphonarii, 104, 0334C (auctor 769-840)
Quamvis sit aliquis, ut solent illi appellare, cacophonos, si bona opera habuerit, dulcis apud Deum cantor est.
353Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0237B (auctor 769-840)
XVI. Verum quia ex domo Domini, quae fuit in Hierusalem, occasio nobis sumpta videtur ut ista de Ecclesiis diceremus, ne forte aliquis putet ea quae de illa referuntur non pertinere ad domos basilicarum, intelligat, cui talis subrepserit cogitatio, ea causa fieri ecclesias, qua et ipsa domus facta est, ad laudandum videlicet Deum, ad deprecandum, ad sacrificandum; sicut ipse Salomon aedificator et dedicator eiusdem templi in oratione consecrationis suae ait Domino: Si coelum et coeli coelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi?
354Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0239B (auctor 769-840)
XVIII. Sed forsitan aliquis haec in Veteri Testamento fieri oportuisse contendat, in Novo autem non tantopere servanda.
355Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0246A (auctor 769-840)
Erga quas res quanta reverentia, quantaque fides, et custodia adhibenda sit, demonstravit voluntas Dei per multitudinem miraculorum quae gesta sunt in universo mundo per singulas regiones, loca, atque ecclesias; cum iam non unus Ananias cum Saphira uxore propter fraudem in rebus sacris perpetratam morte multati sunt, sed innumerabiles et pene mille alii, qui infirmitate percussi, daemonibus vexati, caecitate damnati: de quibus si ea quae scripta sunt, studiosus aliquis in unum congregare voluisset, aut valuisset, enormia volumina confecisset.
356Agobardus Lugdunensis, Liber de grandine et tonitruis, 104, 0151D (auctor 769-840)
Frequenter certe audivimus a multis dici quod talia nossent certe in locis facta; sed necdum audivimus ut aliquis se haec vidisse testaretur.
357Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0214D (auctor 769-840)
Melior est enim ipse his quos colit: quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam (Sap. XV, 4 seqq.). XIX. Dicit forsitan aliquis non se putare imagini quam adorat aliquid inesse divinum, sed tantummodo pro honore eius, cuius effigies est, tali eam veneratione donare.
358Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0227A (auctor 769-840)
Si autem aliquis homo adoratur, vel angelus, praeter eum qui et Deus et homo et summi esse consilii angelus, Propheta testante, perhibetur, non est aliud nomen quod ist vel super hoc nomen quod est super omne nomen, aut aequale illi.
359Aileranus Scoto Hibernus, Interpretatio mystica, 80, 0331A
In Aminadab Populus meus spontaneus (Philo, l. Interp. nom., de Exod., Num., Iudic.) , qui dicit: Nemo tollit animam meam a me ipso (Ioan. X, 18) . Et: Si vis in vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) . In Naason augurans (Hieron., l. Interp. nom. Hebr., ae Actis apost., et Matth.) , qui promittit dicens: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua (Luc. IX, 26) , cuius prophetia in tria prophetiae tempora respexit, in praeteritum, ut est, vidit Abraham diem [meum], et gavisus est; in praesens, ut est: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Ioan. VIII, 56) ? In futurum, ut est: Erunt enim sicut angeli in coelo (Matth. IX, 4) ; et illud: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo [illud] (Ioan. II, 19) . In Salomon sensibilis (Hier. l. Interp. nom. de Matth.) ; Marc. XII, 25, qui dicit: Tetigit me aliquis, nam ego sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) . Et: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ? Vere sensibilis est, qui cogitata ut facta, et futura ut praesentia cernit; sicut de eo scriptum est: Qui fecit quae futura sunt (Sap. VIII, 8) . In Booz in quo robur est (Philo, l. Interp. nom., de lib. Iudic., Ruth) qui ait: Omnia traham ad meipsum (Ioan. XII, 32) . Omnis hominis virtus in morte deficit, Verbum vero quod caro factum est, de infirmitate fortius, de morte vivacius, de humilitate excelsius factum est.
360Aimericus Antiochenus Terricus Templariorum, Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae, 201, 1406A
Altera autem die nostri ad id locorum Turcos insecuti, cum se non satis sapienter agerent, commisso praelio terga dederunt, adeoque infeliciter pugnatum est, ut nullus ex nobis fere evaderet alicuius nominis, nisi quem fortitudo equi, aut casus aliquis de tumultu illo eripuit.
361Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0644C (auctor 950-1008)
Qua de causa Romani et maxime Gothi legatos ad Leonem Constantinopolitanum imperatorem dirigunt oratum ut sibi aliquis mitteretur principum, per cuius auxilium impetum propulsarent hostium.
362Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0709D (auctor 950-1008)
» Cumque nec tunc quidem aliquis eorum responsa praebuisset, aliqui adulatoriae artis regi denuntiaverunt nullum ei pertinacius resistere quam Gregorium Turonicum.
363Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1031D (auctor fl. 800)
Pervenientesque ad monasterium sciscitati sunt, si aliquis Fratrum ea hora cum lumine super ipsam fuisset ecclesiam.
364Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0473C (auctor 1152-1167)
Inquirenti autem occurrit Cistercii innovatae monasticae religionis nova plantatio, messis multa, sed operariis indigens, cum vix adhuc aliquis conversionis gratia illuc declinaret, ob nimiam vitae ipsius et paupertatis austeritatem.
365Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0477B (auctor 1152-1167)
Iamque eo publice et privatim praedicante, matres filios abscondebant, uxores detinebant maritos, amici amicos avertebant; quia voci eius Spiritus sanctus tantae dabat vocem virtutis, ut vix aliquis aliquem teneret affectus.
366Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0480D (auctor 1152-1167)
Modo enim seipsum deiiciens, fatebatur indignum, per quem fructus aliquis proveniret: modo oblitus sui aestuabat flagrantissimo ardore, ita ut nullam sibi nisi ex multorum salute consolationem posse admittere videretur.
367Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0506D (auctor 1128-1203)
Vel si dens aliquis aliorum de grege solus Deviet, excessum sub iusta lance recidit.
368Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0530B (auctor 1128-1203)
Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus; Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire valet, valet omnis ab illa Declinare via, quae paucis pervia, multis Clauditur, arcta nimis virtuti, larga ruinae.
369Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0337C (auctor 1128-1203)
Item, si aliquis legem Mosaicam observaret, mortaliter peccaret, ergo lex Mosaica modo mala est.
370Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0339A (auctor 1128-1203)
Non ideo tamen aliquis peccaret, qui legem observaret, quia lex mala esset, sed quia lex vetus modo locum non habet.
371Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0344D (auctor 1128-1203)
Quod autem dixit Petrus, verum est, quia nullus omnia implevit, nec tamen transgressor aliquis fuit, si ea ad quae tenebatur implevit.
372Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0346C (auctor 1128-1203)
Et licet anima contraheret maculam a corpore, non tamen adhuc sequeretur quod illa esset in corpore; sicut aliquis contrahit febrem ex anguilla quam comedit, non tamen febris est in anguilla, sed ipsa praebet occasionem febricitandi.
373Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0359D (auctor 1128-1203)
Item ponatur quod aliquis celebraverit divina tempore passionis Christi; corpus existens Romae passum fuisset Romae, quia ubicunque erat, patiebatur tempore passionis; et sic non patiebatur tantum in Ierusalem, sed in multis aliis locis.
374Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0363A (auctor 1128-1203)
Nec mirum, cum in naturalibus contingat, quod aliquis inebriatur solo odore vini.
375Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0375B (auctor 1128-1203)
Si enim in vita aliquis potest mereri primam gratiam, vel maiorem gratiam, multo magis sancti per suas orationes et preces, possunt vivis mereri gratiam, vel eam facere maiorem: quia et hoc sancti meruerunt in vita, ut viantibus prodessent eorum orationes in patria existentium.
376Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0379B (auctor 1128-1203)
Et sicut nullus promoveri debet ad sacerdotium, nisi eo modo quo Aaron, hoc est, ut sibi non usurpet, sic nec aliquis ad officium praedicatoris sua auctoritate accedere debet.
377Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0384D (auctor 1128-1203)
Augustinus dicit in libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti: « Dictus est de nequissimo Caipha, inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit (Ioan. II) , » per quod ostenditur spiritum gratiarum personam non sequi indigni vel digni, sed ordinem traditionis, ut, quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut nihil ministrorum officium exhibeat.
378Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0389C (auctor 1128-1203)
Devotio gratiae est, quando aliquis ex charitate orat.
379Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0392B (auctor 1128-1203)
Verum quod aliquis in aliquo casu non solum possit, sed etiam teneatur mentiri, videtur posse probari hoc modo.
380Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0395D (auctor 1128-1203)
Item: Aliquis videt alium esse in mortali peccato nec poenitere, et ita dictat ei conscientia, quod si modo moreretur, damnaretur.
381Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0426C (auctor 1128-1203)
Ait enim Ezechiel: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech. XXXVI) . Et Ioannes fuit baptizans in aqua tantum (Marc. I) . Naaman etiam ablutus in Iordane, liberatus fuit a morbo leprae (IV Reg. V) , per quod signatum est quod aliquis per solam aquae ablutionem liberatur a peccati sorde.
382Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0136D (auctor 1128-1203)
His auctoritatibus et rationibus potest aliquis invitare ad spiritualem luctum: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V) . Et alibi: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI) . Iacobus ait: Miseri estote et lugete, et plorate: Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem (Iac. IV) . Salomon ait: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII) . Gregorius: « Praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta.
383Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0141B (auctor 1128-1203)
Quarta species patientiae est contra naturalis paupertatis instantiam cum aliquis constanti animo egestatis sustinet ingruentiam.
384Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0142D (auctor 1128-1203)
Haec petitur, cum dicitur: Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI) . Per hoc enim quod aliquis patiens est in Dei flagellis, sanctificatur in eo nomen filiationis; et quanto patientius sustinet flagella Dei, tanto magis in eo sanctificatur nomen paternum, quia Flagellat Pater, per poenam, omnem filium quem recipit per patientiam (Hebr. XII) . De hac patientia dicitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V) . Illi enim qui pacem retinent pectoris per patientiam dum a Patre flagellantur, recte filii Dei esse probantur.
385Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0170A (auctor 1128-1203)
His auctoritatibus potest aliquis informari ad compunctionem et contritionem cordis; ait propheta: Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Ioel. II) . Et Ioannes: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III.) Et Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L) . Item sanctus Augustinus: « Qui non habet compunctionem, non habet mundam orationem.
386Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0183D (auctor 1128-1203)
» Item: Maledictus peccator centum annorum erit (Isa. LXV) . Est autem quaedam ignorantia affectata, quando aliquis potest scire et non vult, haec est crassa et supina, et vincibilis, et ideo inexcusabilis.
387Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0615B (auctor 1128-1203)
Sed si aliquis recipiat baptismum, et non recipit digne, aut prius baptizatus est, aut recusat baptismum, aut cum prava conscientia accedit, a destructione consequentis non confert ei.
388Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0598C (auctor 1128-1203)
Communes autem conceptiones sunt hae: Prima, omnis res habet esse per illud, quod causam eius perducit ad esse; secunda, omnis causa prior et dignior est suo causato; tertia, nihil est prius, vel dignius, vel altius seipso ; quarta, si aliquis maior possidet minorem se, minor se et ea, quae penes ipsum sunt, in honorem et voluntatem maioris tenetur convertere; quinta, iniuriosus tanto maiori dignus est poena, quanto maior est, cui infertur iniuria; sexta, iuxta dignitatem eius, contra quem peccatum est, debet satisfactio compensari; septima, audita efficaciter et visa efficacius animos movent.
389Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0717D (auctor 1128-1203)
Dicitur sola interior mentis contritio, quae sufficit quando aliquis, in extremo articulo mortis positus, habet voluntatem se baptizandi, sed morte praevenitur, unde Apostolus: Patres nostri baptizati sunt in nube et mari in deserto.
390Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0718A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis non subiectus Romano imperio, unde dicitur in persona Ecclesiae: Oremus pro imperatore nostro, ut Deus et Dominus noster sibi subiiciat omnes barbaras nationes.
391Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0718A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis non intelligens, unde Paulus: Ille erit mihi barbarus.
392Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0777 (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis de modernis Patribus ad sustinendum martyrium paratus vel martyrio expositus, unde de praedicatoribus Novi Testamenti legitur in Threnis: Rubicundiores ebore antiquo, quia magis parati ad martyrium vel expositi martyrio quam antiqui patres.
393Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0784D (auctor 1128-1203)
; et Moyses: Facies tua nos praecedat, id est aliquis simillimus tibi, scilicet angelus.
394Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0790C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis fidelis fide sacramenti, unde Christiani dicuntur esse fideles.
395Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0790C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis fidelis a sacramento fidei, ut puer baptizatus dicitur fidelis.
396Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0791D (auctor 1128-1203)
Aliquis dicitur filius terrae, ut Adam qui de terra plasmatus est, etc.
397Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0796B (auctor 1128-1203)
Dicitur sacramentum baptismi sive trina beatitudo, unde in Psalmo: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, id est aliquis primum conversus ad fidem, ut catechumenus ad baptismum; vel aliquis perfectus ad vitam aeternam.
398Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0798B (auctor 1128-1203)
Dicitur anima Christi, quia, sicut aliquis framea hostes expugnat, ita Deus Pater anima Christi hostem malignum expugnavit; unde in Psalmo: Erue frameam ab inimicis meis.
399Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0799C (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis frui virtutibus propter usum earum, unde Ambrosius super Apostolum ait ideo dici fructus, quia fruimur eis.
400Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0800D (auctor 1128-1203)
: Quae est ista quae ascendit sicut virgula fumi; quia, sicut fumus, quanto magis ascendit, tanto magis subtiliatur, ita aliquis contemplator quanto magis ad Deum per contemplationem tendit sursum, tanto magis castigat corpus suum.
401Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0803B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis potens, unde in Psalmo: Et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
402Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0809C (auctor 1128-1203)
Eleganter Filius Dei dicitur hasta Patris; quia, sicut aliquis hasta impugnat inimicos, ita Deus Pater per Filium propulsat incredulos.
403Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0814B (auctor 1128-1203)
Notat etiam deflorare, unde a lege praecipitur quod si aliquis humiliaverit a quo [f. aliquem], non auferat ei pretium deflorationis. Humilis, deiectus, unde: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, id est deiectos.
404Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0847A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis sapiens magus, unde in Evangelio: Cum natus est Iesus, etc.
405Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0848C (auctor 1128-1203)
Augustinus ait quod manducans non manducat, id est aliquis qui sacramentaliter sumit corpus Christi, non sumit spiritualiter, quia non est de unitate Ecclesiae.
406Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0850C (auctor 1128-1203)
, id est: Si aliquis qui tibi intrinsecus est, vult scandalizare in fide, potius recedas ab eo corporaliter, quam noceat tibi spiritualiter.
407Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0852C (auctor 1128-1203)
, id est si aliquis voluerit te in spiritualibus, potius te permittas laedi in temporalibus quam in spiritualibus.
408Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0855C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis gratiam conferens, unde David: Memor ero Raab et Babylonis, id est peccatoribus qui significantur per Raab et Babylonem conferens gratiam Memoria, proprie.
409Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0856A (auctor 1128-1203)
Dicitur intentio, unde aliquis dicitur mentiri, id est contra mentem ire.
410Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0860A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis minor merito, unde in Evangelio: Qui minor est in regno coelorum, maior est eo.
411Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0863A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis de antiquis Patribus, unde in Psalmo: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis.
412Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0863D (auctor 1128-1203)
Notat poenitere, unde aliquis dicitur mori peccato.
413Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0864A (auctor 1128-1203)
Mors, finis vitae, qua aliquis dicitur moriens; unde Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem.
414Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0864A (auctor 1128-1203)
Dicitur separatio animae et corporis, qua aliquis dicitur mortuus; unde idem: Absorpta est mors in victoria.
415Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0865A (auctor 1128-1203)
Motus, participium; aliquis qui labitur per venialem culpam, unde in Psalmo: Si dicebam: Motus est pes meus.
416Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0865A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis humilians se per poenitentiam, unde Psalmista: Fundamenta montium conturbata sunt et mota sunt.
417Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0865B (auctor 1128-1203)
Notat dubitare, unde aliquis dicitur moveri super quaestione, id est dubitare.
418Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0870D (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam dormitio; quia, sicut aliquis in dormiendo quiescit, ita anima post mortem refrigerium invenit; et sicut aliquis dormiens excitatur a somno, cum omnimoda membrorum integritate et incolumitate, ita sancti excitabuntur a somno mortis in die resurrectionis.
419Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0871D (auctor 1128-1203)
Dicitur potentia rebus naturalibus indita, ex similibus procreans similia, unde aliquis dicitur fieri secundum naturam; unde Hilarius ait quod Creator factus est creatura, non est naturae ratio, sed potestatis exceptio.
420Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0872A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam Ecclesia; quia, sicut mediante nave, aliquis pertransit mare veniens ad portum, ita aliquis mediante Ecclesia quasi spirituali nave pertransiens hoc mare magnum et spatiosum, id est mundum, pervenit ad aeternae beatitudinis portum; unde de fidelibus in Ecclesiis constitutis legitur in Psalmo: Qui descendunt mare in navibus, id est qui a contemplativa vita descendunt in activam, existentes in Ecclesiis.
421Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0873A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam hoc quo aliquis indiget, et secundum hoc dicitur necessarium contra superfluum, unde Salomon: Divitias et paupertates ne dederis mihi, sed tantum victui meo tribue necessaria.
422Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0873C (auctor 1128-1203)
Dicitur habitudo quae est inter peccata, quando aliquis ita perplexus est quod videtur non posse effugere alterutrum peccatorum, unde Iob: Nervi testiculorum Leviathan perplexi sunt.
423Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0874B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis in quo alius doctrinam suam collocat et in eo delectatur, unde in Evangelio: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos, etc.
424Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0877A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis mobilis, unde Salomon: Qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes non metet; hic peccator nubes dicitur quem diabolus huc illucque impellit tentationibus variis.
425Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0877 (auctor 1128-1203)
Obedire significat aliquid propter alium facere, ut quando aliquis servit Deo propter Deum; unde daemones dicuntur servire Deo, sed non obedire; quia quod faciunt propter Deum non faciunt, imo quantum in ipsis est contra Deum.
426Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0880C (auctor 1128-1203)
, id est, si aliquis providens voluerit te scandalizare in fide catholica vel in spiritualibus, potius recede ab eius convictu quam scandalizeris in divino intellectu.
427Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0882B (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis solitarius, unde Iob: Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit?
428Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0885A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam Filius; quia, sicut aliquis ore loquitur, ita Pater per Filium; unde in Cant.
429Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0889C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis conversus praedicatione apostolorum, unde auctoritas Hieronymi ait: Apostolica communicatio non lota extendit palmites suos usque ad mare, id est apostoli reputati viles et abiecti vel deiecti, multos de gentibus ad fidem Christi converterunt.
430Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0894A (auctor 1128-1203)
Pater, proprie, aliquis ratione educationis vel opinionis, ut Ioseph; unde in Evangelio dicitur: Ego et pater tuus, etc.
431Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0895D (auctor 1128-1203)
Dicitur reatus sceleris, id est obnoxietas poenae qua aliquis tenetur pro peccato; iuxta quod dicitur transacto homicidio, peccatum homicidii esse in aliquo, id est reatum.
432Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0896B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis carnalibus voluptatibus deditus, unde David: Omnia subiecisti sub pedibus eius, etc.
433Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0898A (auctor 1128-1203)
Perfectus aliquando dicitur aliquis ratione operationis, unde in Gen.
434Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0898A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis perfectus ratione viae, unde in Evangelio: Estote perfecti, id est habete illam perfectionem quam debetis habere in via.
435Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0899A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis aliqua dignitate praeditus, unde in Evangelio: Rabbi, scimus quia verax es, et non accipis personam hominis.
436Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0900D (auctor 1128-1203)
Pietas est virtus qua aliquis misericordia movetur erga aliquem.
437Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0901A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis laborans accidia qui tepet in operatione sua, unde in Ecclesiastico: Piger lapidabitur stercore bovis, quod supra expositum est.
438Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0901C (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis curis saecularibus intentus, unde David: Volucres coeli et pisces maris.
439Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0906A (auctor 1128-1203)
Notat etiam pollutum tangere, unde in Veteri Testamento aliquis dicebatur se polluere quando tangebat pollutum, nec erat illa pollutio mentis, sed carnis.
440Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0908C (auctor 1128-1203)
Dicitur potentia, qua aliquis potest; unde in Evangelio: Nescis quia potestatem habeo dimittere te.
441Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0909D (auctor 1128-1203)
Dicitur ritus gentium, unde Apostolus: In praeputio aliquis vocatus est, id est in statu gentium, non circumcidatur, id est non cogatur ad Iudaicos ritus.
442Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0910C (auctor 1128-1203)
Primus dicitur aliquis ratione aeternitatis, unde Christus ait: Ego sum primus et novissimus.
443Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0910D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis qui magni consilii iudicio suis cogitationibus principatur, unde Iob de Domino ait: Effundit despectionem sicut princeps.
444Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0913C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis proximus ratione loci, unde dicitur: Vocabis proximum tuum qui vicinus est domui tuae.
445Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0918A (auctor 1128-1203)
Dicitur propositio in dubitatione adducta, ut si quaeratur utrum aliquis iustus salvetur ex meritis.
446Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0919B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis sublimis in dignitate saeculari, unde propheta: Exaltabitur Dominus super quercus Basan.
447Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0921C (auctor 1128-1203)
Aliquis ab aliquo descendens, qui metaphorice dicitur ramus; quia, sicuti rami procedunt ab arboribus, sic posteri ex praedecessoribus; unde Apostolus: Si radix sancta, et rami, id est posteri.
448Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0931B (auctor 1128-1203)
Dicitur diabolus, quia sicut sagitta aliquis punitur, ita per daemones malos punit Deus; unde et ipse in propheta ait: Virga furoris mei Assur, iuxta quem sermonem praedicta solet exponi auctoritas: Inebriabo sagittas meas sanguine, id est daemones gravissima poena puniam, ut per sanguinem poena figuretur, per inebriationem gravitas poenae.
449Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0937D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis qui dat doctrinam de moribus, unde Apostolus: Ubi sapiens, ubi scriba?
450Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0938B (auctor 1128-1203)
Scrutinium proprie probatio, unde scrutinium dicitur quando aliquis utrum dignus sit susceptione ordinum scientia vel vita probatur.
451Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0941C (auctor 1128-1203)
Dicitur amor terrenus quo aliquis circumvallatur, unde Dominus: Ite in vias et sepes, et quoscunque inveneritis compellite intrare; quia per praedicatores illi qui discurrunt per latam viam quae ducit ad mortem et qui circumvallantur amoris terrenorum sepe, convertuntur ad fidem et fiunt de unitate Ecclesiae.
452Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0945A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis carens plica, id est fraude duplicata; unde Christus ait: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
453Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0945A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis carens pluralitate, unde Boetius: Solus Deus dicitur simplex quia in eo nulla est pluralitas; unde Boetius, in libro De summo bono: Omne simplex esse suum, et id quod est unum habet; in Deo, qui vere simplex est, aliud esse nisi quod est: non enim aliud praedicatur cum dico: Deus est; aliud cum dico: Deus iustus vel bonus est.
454Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0950C (auctor 1128-1203)
Specula dicitur locus excelsus in quo locatur aliquis ad speculandum hostes, unde in Isaia: Pone mensam, contemplare in specula.
455Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0950D (auctor 1128-1203)
Aliquis enim considerat in Scripturis, quasi in speculo, vultum nativitatis suae, qualiter sit homo natus, quam fragilis et quid futurus, in quantis miseriis positus; et inde magnam compunctionem contrahit, et statim, aliqua tentatione ingruente, obliviscitur, et a poenitentia recedit.
456Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0953A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis spiritualis, unde ab Apostolo evangelica lex dicitur spiritus, id est spiritualis; et in Psalmo: Qui facit angelos suos spiritus, quia Christus facit praedicatores suos spiritus, id est spirituales.
457Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0953C (auctor 1128-1203)
Notat impedire ne aliquis habeat id ad quod habendum paratus est, unde legitur in Evangelio quod latrones, id est daemones, hominem descendentem ab Ierusalem in Iericho, quasi Adam a statu innocentiae in statum culpae, spoliaverunt gratuitis, id est impedierunt per peccatum ne haberet gratuita ad quae habenda paratus erat.
458Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0961A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis bene excultus vomere linguae, unde Iob: Si adversum me terra clamat et cum ea sulci eius deflent.
459Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0969D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis terrenis intentus, unde in Gen.
460Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0970B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis terrorem ostendens, unde David: Tu terribilis es et quis resistet, etc.
461Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0973D (auctor 1128-1203)
Timor est horror quo aliquis naturaliter timet poenam, unde David: Timor et tremor venerunt super me, et hic dicitur timor naturalis.
462Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0973D (auctor 1128-1203)
Dicitur motus quo aliquis timet malum facere, etsi non timet velle, unde Paulus: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et iste dicitur timor servilis.
463Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0973D (auctor 1128-1203)
Dicitur motus quo aliquis timet facere malum, vel velle facere, partim timore poenae et partim timore iustitiae, unde in Psalmo: Initium sapientiae timor Domini, et hic dicitur initialis timor.
464Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0974A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam motus quo aliquis timet peccare ne separetur a Deo, unde David: Venite, filii, audite me, timorem enim Domini docebo vos.
465Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0975D (auctor 1128-1203)
Hic habet duos colores, unum purissimum sicut aurum, et alterum quasi coelum; est enim serenus et excedit claritatem omnium gemmarum, et nulla res est pulchrior ad videndum; et si politus fuerit, fit obscurus; et si aliquis ibi vult videre imaginem suam sicut in speculo fieri solet, semper imago speculantis videtur inversa, etsi respiciat coelestia, etc.
466Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0976C (auctor 1128-1203)
: Umbilicus tuus crater tornatilis, hoc est sanctus aliquis aliis doctrinam propinans et nihil in se malignitatis retinens.
467Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0977B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis diligens transitoria; unde Iob: Fratres mei praeterierunt sicut torrens.
468Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0989A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis in quo exstincta est concupiscentia, quia uter fit de pellibus mortui animalis, unde secundum aliam expositionem: Factus sum sicut uter in pruina, id est mortuus concupiscentiae.
469Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0821D (auctor 1128-1203)
Iactare dicitur aliquis de suis bonis operibus.
470Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0990D (auctor 1128-1203)
Notat etiam dubitare, unde aliquis dicitur vacillare in fide.
471Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0992D (auctor 1128-1203)
Status etiam beatorum dicitur vectis eo quod privari paradiso non potuerunt, nec aliquis de malis post diem iudicii ipsum ingredi potest; unde David: Quoniam confortavit seras portarum tuarum, vel vectes secundum aliam litteram.
472Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0996A (auctor 1128-1203)
Verax dicitur aliquis ratione immutabilitatis.
473Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0996B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis ratione promissionis qua solvit quod promittit, unde: Solus Deus verax: quia solvit quod promittit et solvere potest.
474Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0996B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis ratione enuntiationis, quia verum annuntiat, unde: Solus Deus dicitur verax, quia falsum dicere non potest.
475Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0998A (auctor 1128-1203)
Similiter in lectionibus aliquis etiam homo dicitur versus ad hoc factum vel ad illud negotium.
476Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0998C (auctor 1128-1203)
Verus est proprietas qua aliquis dicitur verus, quia enuntiat verum, unde David: Non est in ore eorum veritas.
477Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0998C (auctor 1128-1203)
Et est ratio, qua aliquis intendit dicere verum, unde Paulus: Veritatem dico vobis, et non mentior.
478Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0998C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis verus ratione essentiae, unde Deus dicitur esse verus, quia immutabilis est, vel immutabiliter est, unde in Symbolo: Deum verum de Deo vero.
479Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1000C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis carnalis, unde in Evangelio: Neque mittunt vinum novum in utres veteres, quia austeritas legis non erat imponenda apostolis ( sic ), quia erant veteres, id est carnales.
480Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1001C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis volens accedere ad fidem Christianam, unde David: Factus sum opprobrium vicinis meis.
481Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1002D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis carens spe saeculi, cui etiam error maritus moritur; unde in Psalmo: Turbabuntur a facie eius, patris orphanorum et iudicis viduarum.
482Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1003A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis qui recipit fidem, quia in eo habitat fides; unde in Cant.
483Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1003A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis peccatis irretitus, unde in quadam antiph.
484Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1003B (auctor 1128-1203)
Dicitur tenor, unde aliquis ligatur vinculo anathematis.
485Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1005B (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis perfectus aetate, unde Apostolus: Occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; unde solet fieri distinctio inter adolescentem, virum et senem.
486Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1007C (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam retinaculum pravae consuetudinis, unde solet dicit quod aliquis detinetur visco pravae consuetudinis.
487Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0836B (auctor 1128-1203)
Dicitur immunis a gravitate virtutum; dicitur enim aliquid grave virtutum pondere, iuxta illud Psalmistae: In populo gravi laudabo te; et secundum hoc aliquis dicitur levis, qui levi flatu pravae doctrinae vel superbiae a statu rectae mentis movetur; et secundum hoc pulvi comparatur, unde aliquis dicitur levis esse animi, id est mobilis.
488Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0837D (auctor 1128-1203)
Ligatus, proprie, dicitur etiam aliquis uxori astrictus; unde Apostolus: Ligatus es uxori, noli quaerere solutionem.
489Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0837D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis sententiae Ecclesiae subiectus, unde in Evangelio: Quodcunque ligaveris, etc.
490Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0837D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis usu libertatis arbitrii privatus, unde in Evangelio: Ligatis manibus et pedibus.
491Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0727C (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis a tumore superbiae in humilitate descendens, unde in Psalmo: Ascendunt montes et descendunt campi.
492Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0728B (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam Christus, ad quam significationem potest referri praedicta auctoritas, quia in fide Christi debet aliquis lucernam accendere.
493Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0729C (auctor 1128-1203)
Abner dicit Isboseth: Reputasti me quasi caput canis, unde in eodem dicit David de Saul: Melior est canis vivus leone mortuo, id est melior est aliquis vivens in praesenti quam aliquis mortuus, quantum ad possibilitatem merendi, quia iste potest mereri maiorem beatitudinem quam aliquis habeat in aeterna beatitudine.
494Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0729C (auctor 1128-1203)
Ille vero qui est in patria non potest, econtra aliquis qui est in patria dicitur melior ratione certitudinis et beatitudinis.
495Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0734D (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis inspiratus a daemone, unde in Psalmo: In medio catulorum leonum dormivi, conturbatus, et in pluribus aliis locis.
496Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0736A (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam aliquis ex altatus in terrenis honoribus, unde in Psalmo: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrus.
497Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0736A (auctor 1128-1203)
Cedrus radicata ad modicum utilis est, eradicata vero magnam affert utilitatem; sicut aliquis potens in terrenis inutilis est, humiliatus vero per poenitentiam magnam confert utilitatem, unde in Psalmo: Vox Domini confringentis cedros.
498Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0736A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis habens potestatem super multos, unde in lib.
499Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0738A (auctor 1128-1203)
Cherubin, ordo angelorum; dicitur etiam plenitudo scientiae, unde David: Ascendit super cherubin, et volavit super pennas ventorum, quia quantacunque scientia sit praeditus aliquis, Deum comprehendere non potest; dicitur scientia divina referti, quia super illos ascendit Deus, id est ascendere dicitur super cherubin.
500Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0747A (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis sanctus propter simplicitatem, unde in Psalmo: Quis dabit mihi pennas sicut columbae?