'alius' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 21628 hits      Show next 500

Nor id , p4, 10 found in
Nor id , p9, 8 found in
Nor id , p11, 16 found in
Nor id , p12, 4 found in
5Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0465D (auctor c.945–1004)
Est etiam alius error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi, et ecclesia alterius cuiuslibet domini, cum ex domo consecrata et altari unum quiddam fiat quod dicitur ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et anima.
6Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0517C (auctor c.945–1004)
Quorum alius scalam postibus applicat, ut per insertam fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili malleo instat serae aut pessulo; alii cum vangis et ligonibus suffossionem parietis machinantur.
7Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0517C (auctor c.945–1004)
Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut ne pedem loco possent movere, nec arreptum officium deserere; sed alius cum sua scala penderet sublimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset.
8Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0487C (auctor 1000)
Quod si abbas negligens, et sacris regulis non conveniens per directos missos inventus fuerit, ab eadem paternitate removeatur, et alius qui dignus repertus fuerit, substituatur, et privilegii auctoritas in eodem monasterio quacunque occasione non destituatur.
9Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0495B (auctor 1000)
Quod si quilibet alius homo in sua basilica infra trium mensium spatium, ab episcopo monitus, presbyterum non miserit, episcopus principi suggerat ut hoc emendet.
10Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499B (auctor 1000)
Cum vero appetitus gulae ultra modum in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.
11Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0505A (auctor 1000)
Cap. 37: « Si clericus vel si quis alius contra episcopum propter qualemcunque causam audiri maluerit, prius metropolitanus eorum secundum sanctas regulas et nostras leges discernat; et si quis iudicatis contradixerit, ad patriarcham illius regionis res referatur, et ille secundum canones et legem finem ei praebeat.
12Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0732B (auctor fl. 923)
Arcs speculans, nudis quoniam chelis inimicus Ingeminat populus certamen et ore patenti, Erectas taxos arcos convertit in uncos; Unius hinc iaculum transmittitur os in apertum, Quem subito conans alius clipeare migrantem, Nempe cibum gustat primus quem repserat ore, Ad veniens autem numerum qui clauderet almum Hos nitens geminos auferre latenter, et ipse Perculsus faretra, turri veniam quoque poscit.
13Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0736B (auctor fl. 923)
Torriculi scandens alius sublime cacumen, Mutat iter per quod subiit, gressus quoque volvit Ardua praecelsi nimium per culmina templi; Ossa cui fraegere sacri fastigia tecti, Germani meritis urgentibus.
14Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1313D
Synodus Consulensis: Hi qui contendunt quacunque ex causa, si alter cum teste uno, aut cum pluribus, et alius sine teste: iuramentum cum pluribus erit.
15Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017A (auctor fl. 1150)
Qui ergo forte aliter redimere non potuit, potuit tamen liberare aliter, ut solo iussu, vel eo quo voluisset modo captivitatem tolleret, et repelleret invasorem (fuit enim alius modus Deo possibilis, sicut scriptum est (Matth. XIX) , sed haec possibilitas ad potentiam liberatoris magis respicit, quam ad aequitatem redemptionis: ut in redemptione intelligas et iustam satisfactionem delicti, et pretium captivitatis.
16Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0079B (auctor fl. 1150)
Istum nuncium (quem timorem diximus) alius in vestigio sequitur, videlicet pudor culpae.
17Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0142C (auctor fl. 1150)
Et quis alius fuit iste viator, nisi Christus de quo scribitur: Exultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII) . Et alibi: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX) . Pes eius viatoris est, sanctum animi desiderium, equo trahuntur viri iusti ad bene operandum, de quo pede scriptum est: Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam te Domine (Psal. XXV) . Vestigia igitur Christi sunt, viri sancti, qui per sanctum desiderium ducuntur ad militandum Deo viventi.
18Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194C (auctor fl. 1150)
De prima enim eadem arbore subsecutus est alius fructus amarus valde, imo amarissimus.
19Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0155A (auctor fl. 1150)
Sunt certe nonnulli singularis vitae, qui ieiuniis, vigiliis, orationibus extraordinariis multa sibi facere bona videntur, quae tamen bona non sunt: quia occasione scandali contra divina praecepta inveniuntur: alius immoderatum habens zelum iustitiae, contra voluntatem Apostoli (Rom. XIV) iudicat servum alienum, alius specie mansuetudinis zelum subvertit iustitiae et aequitatis.
20Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0170B (auctor fl. 1150)
Unitate unus esse debet, ut mens et vita, conscientia et opem conveniant, ne per hypocrisim vel per simulationem alius sit intus, alius exterius speciem religionis ostendendo hominibus ut videatur ab eis, magis hominibus quam Deo placere desiderans.
21Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0186D (auctor fl. 1150)
Quo ascendendi genere propheta ascendit qui dicit: Anima mea desideravit te in nocte (Isa. XXVI) . Et alius: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus (Psal. XLI) . Gustu contemplationis sursum ascendunt viri perfecti, qui a curis et desideriis vitae huius abstracti, terrenis affectibus in se mitigatis, supernae gratiae tanguntur dulcedine, et ex cursu rerum temporalium nullam foris amaritudinem sentiunt, qui aeterni regis delitiis intus per gustum contemplationis assistunt.
22Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0201C (auctor fl. 1150)
Finis autem tuae peregrinationis debet esse Christus finiens vero tu vel quilibet alius iustus, finitor Spiritus sanctus.
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0203A (auctor fl. 1150)
Venit alius nuncius, de potestate tenebrarum, videlicet spiritus carnis, quae trahit ad supplicium, et omnes sequuntur illum.
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0209B (auctor fl. 1150)
Quis enim alius ventus fuit de quo in beato Iob legitur: Quia ventus irruit regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, et oppressit filios Iob et mortui sunt (Iob I) . Quatuor profecto angulos domus scilicet Ecclesiae, quibus Ecclesia contra spiritalia nequitiae roboratur, sunt incarnatio Verbi, passio, resurrectio, ascensio: qui anguli per impietatem infidelitatis flante aquilone, id est suggerente diabolo corruerunt, quando filii Iob, id est hi, quos Deus in filios adoptaverat, fidem Verbi incarnati non receperunt.
25Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0219C (auctor fl. 1150)
Anima Christiana summi Regis est filia, quia et ipsa eum Patrem nominat cum dicit: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI) . Hanc revera homo nefarius venundatus sub peccato prostituit omni spiritui immundo, dum alius polluitur luxuria, alius superbia, alius avaritia, et postremo in tantum barathrum vitiorum demergitur, ut honesta vitia dedignantur ei dominari, sed horrendis et ignominiosis criminibus subiaceat, quae vel nominare audientium esset iniuria. Tu ergo, homo, [qui] per culpam sic deformatus es, et a voce illa, qua omnis creatura laudat Deum, obmutuisti, frange silentium, disce loqui, et usum vocis recupera, cuius scientiam retinuisti.
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0231A (auctor fl. 1150)
Audi Hieremiam conquerentem de illa sensus delectatione: Oculus meus, inquit, depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae (Thren. III) , nec solum visus, verum etiam quilibet alius sensus in his delectatur.
27Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0239C (auctor fl. 1150)
Sed intellectuum alius est ex creaturis, alius ex Scripturis, alius ex infusione supernae veritatis.
28Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0246D (auctor fl. 1150)
In throno Salomonis, cui alius in universis regnis comparari non poterat, significata est Mariae regalis sublimitas.
29Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0249C (auctor fl. 1150)
Sicut enim alia est affectio animi rem desiderantis, et alia affectio animi ipsa re potientis, sic alius est sensus pomi dum odoratur, et alius dum gustatur.
30Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0264B (auctor fl. 1150)
Ille docet eos silentium, ille gravitatem, alius frequens ministerium, sicque in schola virtutum exercitati, legem Domini immaculatam et convertentem animas, virtutibus non literis scribunt in cordibus suis.
31Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0287A (auctor fl. 1150)
Talentum est omne Dei donum, sive corporale sive spiritale, quo homo salutem suam potest operari, quod tanquam pecuniam suam Dominus nobis committit, ut exinde a nobis usuras bonorum operum recipiat: sicut de servis fidelibus in Evangelio legitur (Matth. XXV) , quoniam alius quinque talenta, alius duo superlucratus est.
32Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0292A (auctor fl. 1150)
Est alius tentationis modus, qui fit quasi a latere: quod a latere nobis est partim videmus, partim non videmus simili sunt quaedam tentationes diaboli, quas quidem advertimus, quoniam vitium est talia agere, sed quoniam non esse mortalia arbitramur, negligimus ea corrigere: potius respicientes Dei misericordiam quae remittit, quam eius iusticiam quae pro offensis iuste punit.
33Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0522C (auctor 969-988)
Fratres itaque diversa sentientes, atque, ut est ingenium mobilium mentium, idque potius iuvenum, non eadem mirantes; interim vacillante sententia, et nutante seniorum iudicio, dum suae opinioni quisque magis innititur, primo abnuere nec assentiri velle, quod semel acceperant cur alteri curandum quam sibi credant, votum fidelis mulieris eleemosynam facientis manere debere, sibi subtrahi quod alter faceret, sibi minui unde alius cresceret, hoc apud populum non esse laudis praeconium, sed videri vitae degeneris et contumeliosae improbationis [f., improperationis] elogium. Talia renarrantibus, motuque vario dissonantibus, abbas silentium imperat, fandique auctoritate, et vocis libertate ad compescendum murmuris strepitum arrectus, piae exhortationis allocutione sic inchoat: Fratres dulcissimi, Deoque charissimi, verba sunt ista dicentis Apostoli: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum (Philip. II, 2, 3) . Haec Apostoli verba sunt quasi fermentum bonae conspersionis in nostra intelligentia, ut omnia quae facimus, sint sine murmurationibus et haesitationibus: Ut simus sine querela et simplices sicut filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16) . Et alibi: Solliciti estote servare unitatem spiritus, in vinculo pacis.
34Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 115, 280; 2 (opus 1158-1170)
Dicebat autem: Si hoc opus a me in Christo, qui totius bonitatis est origo et consummator, inceptum fuerit, alius, qui michi mortuo vel viventi successerit, sine dedecore et sine hominum oblatione ab incepto opere non facile manum retrahere poterit.
35Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 6; 4 (auctor -c.1150)
Nam alius fit per similitudinem, alius per comparationem, alius per conditionem, alius per absolutionem, alius per coniunctionem, alius per repetitionem, alius per conversionem.
36Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0929A (auctor fl. 964)
Dicebat etiam alius senex, quia assidua oratio cito corrigit mentem.
37Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 23; 1 (auctor c.624-704)
In toto monte Oliueti nullus alius locus altior esse uidetur illo, de quo Dominus ad caelos ascendisse traditur, ubi grandis ecclesia stat rotunda ternas per circuitum cameratas habens porticus desuper tectas.
38Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 2; 1 (auctor c.624-704)
In eiusdem uero ciuitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinauit mater, alius uero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior locus propriae natiuitatis dominicae traditur fuisse.
39Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 5; 4 (auctor c.624-704)
Igitur post illius discessum maligni alius de Christianorum plebe superuenit felix homo zelotypus dominicarum rerum; sciens, quod factum fuerat, imaginem sanctae Mariae requisiuit et inter humana stercora absconditam inueniens subleuauit et diligenter abstergens et lauans aquis emundauit mundissimis secumque in domo honorifice conlocatam habuit.
40Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0791B
In toto [Al. isto] monte Oliveti nullus alius locus altior esse videtur illo, de quo Dominus ad coelos ascendisse traditur, ubi grandis ecclesia stat rotunda, ternas per circuitum cameratas habens porticus [Al. porticos] desuper tectas. Cuius videlicet rotundae ecclesiae interior domus sine tecto et sine camara, ad coelum sub aere nudo aperta patet, in cuius orientali parte altare sub angusto protectum tecto constructum exstat.
41Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795B
In eiusdem vero civitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinavit Mater: alius vero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior, locus proprie nativitatis Dominicae traditur fuisse.
42Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0813D
Igitur post illius discessum maligni, alius de Christianorum plebe supervenit, felix homo, zelotypus dominicarum rerum, sciens quod factum fuerat, imaginem sanctae Mariae requisivit, et inter humana stercora absconditam inveniens sublevavit, et diligenter abstergens et lavans aquis emundavit mundissimis, secumque in domo honorifice collocatam habuit.
43Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0742D
Alius mihi Adomnano, Christi miles, Finanus nomine, qui vitam multis anachoreticam annis iuxta Roboreti monasterium Campi irreprehensibiliter ducebat, de eodem bello se praesente commisso aliqua enarrans, protestatus est in supra dicto fonte truncum cadaverinum vidisse, eademque die ad monasterium sancti Congeli quod Scotice dicitur Cambas, commisso reversum bello, quia inde prius venerat; ibi denique duos sancti Congelli senes monachos reperisse, quibus cum de bello coram se acto, et de fonticulo humano cruore corrupto aliquanta enarraret, illi consequenter: « Verus est propheta Columbanus, aiunt, qui haec omnia quae hodie de bello et fonticulo expleta enarras, ante multos annos futura nobis audientibus coram sancto Congello iuxta Coethirni sedens munitionem praenuntiaverat.
44Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0707C (auctor 1145-1221)
Sed dicit mihi alius: Quid tu de fructu virgae loqueris, cum de flore tantum propheta locutus sit?
45Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0464C (auctor c.1140–1212)
Ipsa quoque sponsa, et casta regina est, quam astare dicit sanctus David a dextris Regis eximii; qui et speciosus forma prae filiis hominum est (Psal. XLIV, 3) : cuius reginae cum vestitus deauratus sit, ipsa quoque circumdata est varietate; quia alius sic, et alius sic.
46Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0466D (auctor c.1140–1212)
Simile autem huic sententiae quod alius dixit: Habe charitatem et quocunque volueris induere vestimento.
47Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0495D (auctor c.1140–1212)
Quod autem restat perfice, mores videlicet tuos converte: ut alius amodo in iisdem tuis moribus sis, quam usque modo fuisti.
48Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0511B (auctor c.1140–1212)
Sicut enim nomine, sic et moribus extunc alius effectus est.
49Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0543D (auctor c.1140–1212)
Si autem hinc inter vos contentiones, et iurgia oriantur, et conqueratur aliquis deterius se accepisse, quam prius habuerat, et indignum se esse, qui non ita vestiatur, sicut alius frater eius vestiebatur: hinc vos probate, quantum vobis desit in interiori illo sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis.
50Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0592B (auctor c.1140–1212)
XIV. Ecce autem et alius: cum sic tenetur obedientia, ut ante mortem, quae vitae huius temporalis finis est, non deseratur.
51Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0597C (auctor c.1140–1212)
Ad hoc autem pertinet, quod nunquam mensa Domini in tabernaculo sine pane fuit; quia uno forte sublato, alius loco eius solebat subrogari (Levit. XXIV, 5-8) . Sic semper sancti in sancta Ecclesia adsunt praeceptores, nec unquam desunt auditores; quia deesse non possunt filii, cum non desunt Patres: nec in coenobio, qui ex eius debito teneantur obedire coenobitae, etiam mortuo, cui se devoverunt exhibituros obedientiam, Patre, dum eius non desunt successores.
52Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0599A (auctor c.1140–1212)
VII. Sed cadit quam saepe a spe sua, qui huiusmodi est, et alius fungitur officio suo, ut vigilando somnium se vidisse vel sero deprehendat.
53Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0599B (auctor c.1140–1212)
Cupit sibi, et datur alteri; quod sibi sperat, alius accipit, et fortassis de quo minus sperabat, quemque minus amabat, iuxta illud, quod dudum Aman in libro Esther legimus contigisse.
54Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0600D (auctor c.1140–1212)
Nam ille vobis postea longe austerior erit, quem sub spe tali admittitis, quam aliquis alius foret, quem timendo excluditis, ipso suaviter disponente, qui comprehendit sapientes in astutia sua [eorum], et consilia pravorum dissipat (Iob. V, 13); ut quod non recta intentione vestra quaeritis, recta eius dispositione agente, non inveniatis; et quod contra eius beneplacitum fugitis, per eius iudicium incurratis.
55Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0608A (auctor c.1140–1212)
Primos designat latro blasphemus; secundos latro alius et vere alius, quia non blasphemans, sed confitens; tertios innocens, et humilis Iesus.
56Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0638D (auctor c.1140–1212)
Huic vero sententiae meae concordare, ni fallor, videtur quidam, qui de tabulis parietis occidentalis loquens, et id quod in Exodo dicitur, alias duas, quae in angulis erigantur, iuxta litteram exponens, ita dicit: Alias has dicit forsitan, quia alius quantitatis erant secundum Iosephum, quam reliquae; singula enim erat semis cubiti.
57Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0648C (auctor c.1140–1212)
Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est, unum sagum, quod amplius est ex medietate eius, operies posteriora tabernaculi (Exod. XXVI, 12) . Sagum illud, quod et amplius esse, et quo posteriora tabernaculi dicit operienda, sagum est undecimum, quod nimirum et a cortinis amplius est, quia illae non sunt, nisi decem, haec vero undecim; et eius medietas tabernaculi posteriora operit in eo, quod duobus, ut saepe dictum est, cubitis, quae medietatem sagi faciunt, cortinas in parte occidentali, ubi posteriora tabernaculi sunt, excedit: Et cubitus, inquit, ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est sagorum magnitudine, utrumque latus tabernaculi protegens (Exod. XXVI, 13) . Geminus iste cubitus, quem et plus esse in sagorum magnitudine, et ex utraque parte pendendo utrumque dicit tabernaculi latus protegere, ad illum profecto binum pertinet cubitum, qui et a cortinis plus erat in sagis; quia ille in longitudine, ut dictum est, non nisi cubitos viginti octo, haec autem triginta habebant; et utrumque latus tabernaculi protegebat, id est, cooperiebat: ubi cortinis deficientibus, unus ex utraque parte iuxta terram cubitus discoopertus fuit, quem videlicet cubitum discoopertum, hi duo, qui a cortinis plus erant, in sagis cubiti, unus hinc, et alius inde tegebant.
58Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0651D (auctor c.1140–1212)
XXXII. Haec de cortinis, et sagis Beda Venerabilis dicit, quem et nos utpote diligentem verbi Dei scrutatorem, et veracem expositorem in quantum potuimus inoffenso pede sequi curavimus; sed alius quidam de eisdem cortinis et sagis loquens magis Iosephi, et Iudaeorum opinionem, quam Bedae sententiam hac in re aestimat suscipiendam.
59Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0656D (auctor c.1140–1212)
Mihi autem videtur quod, dum uterque alis suis contra invicem ex utraque parte expansis utrumque propitiatorii latus tegebat, utraque utriusque cherubin ala non nisi duos cubitos, et dimidium, ad maius, in longitudinem habuit; quia dicunt quidam, quod unus cherub ala sua tangebat parietem unum, et alius ala sua parietem alterum: aliis autem alis se vicissim in medio tangebant: et hae mediae alae propitiatorium tegebant, sicut duo magni cherubim in templo Salomonis faciebant.
60Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0658C (auctor c.1140–1212)
Super haec etiam alius quidam limbus strictior, et minus altus superponebatur.
61Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0662A (auctor c.1140–1212)
Per singula Sabbata mutabuntur coram Domino, suscepti a filiis Israel foedere sempiterno; eruntque Aaron, et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto (Lev. XXIV, 2, 5, 9) . Sicque fit ut mensa Domini nunquam panis inops remaneat; verum mox uno sublato, alius loco eius substituatur.
62Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0672C (auctor c.1140–1212)
Erat ergo iuxta summitatem parietis supremam unus ordo vectium extensus per totum parietem in longum, et iuxta summitatem inferiorem alius ordo in eumdem modum, et in media planitie tres ordines: ut quod dictum est quinque vectes fuisse in uno latere potius ad numerum ordinum, quam vectium referatur.
63Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0699C (auctor c.1140–1212)
Rubicundus vero in humanitate, qui rubrum habens indumentum in passione eiusdem humanitatis assumptae, cum sit formosus in stola sua, veniens tamen de eodem tinctas defert vestes de Bosra (Isa. LXIII, 1) . In ipsa imagine intra Sancta a pedibus pontificis stantis ad altare aureum, deorsum scribo hunc versum: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 33) . Et supra caput imaginis secundum latitudinem tabernaculi in Sancta sanctorum, ab uno pariete usque ad alium sub imaginibus, quae ibi sunt, uno ductu hunc versum scribo: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod paravit Dominus diligentibus se (I Cor. II, 9) . Hos autem duos versus, quorum unus in sancta, alius vero in Sancta sanctorum scriptus est, gradibus distinguo.
64Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0706A (auctor c.1140–1212)
Sacerdos ille, qui manus lavat, Veteris Testamenti sacerdotes exprimit; quibus corporalia sacrificia celebraturis satis erat exteriora in se opera mundare, quae opera exteriora per manus designantur, Sacerdos vero alius, qui pedes suos abluit, huius nostri temporis sacerdotes exprimit; quibus ut pote verum Christi corpus et sanguinem Patri quotidie in remissionem peccatorum oblaturis sufficere non debet a flagitiis et facinoribus exterius se mundare, nisi ab impuris se affectibus intrinsecus expurgent.
65Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0730A (auctor c.1140–1212)
Alius vero Levita, qui e regione parietis septentrionalis statuitur, ordinem exprimit doctorum, qui populum gentilem per sanctam praedicationem ad fidem vocavit.
66Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0730D (auctor c.1140–1212)
Et hic est modus alius, quo Christum eadem columna designat in eo quod in se et nubem in die, et ignem praetulit in nocte.
67Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0755C (auctor c.1140–1212)
CL. Non absurdum esse arbitror, si dicamus, quod ideo divisum erat tabernaculum Moysi, quia geminus est status noster: unus in praesenti, alius in futuro; unus in labore exsilii, alius in requie regni; unus qui dicitur Sancta, alius, qui Sancta sanctorum; unus in merito, alius in praemio; unus in afflictione, alius in consolatione; unus denique in via, alius in patria.
68Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0757C (auctor c.1140–1212)
Unus Sancta, alius Sancta sanctorum appellatur.
69Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0778D (auctor c.1140–1212)
Audit vocem, ei de medio duorum cherubin dicentem esse ὰ et ὼ (Apoc. I, 8) : et quod a nullo est, et quod ab alio est, et quod ab utroque: Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: et unumquemque istorum esse id, quod alius est: sed nullum istorum esse eum, qui alius est; ut nec parum proprietas confundatur, nec substantiae unitas separetur.
70Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0839A (auctor c.1140–1212)
Et converto me ad te alium, qui etsi in te, a te alius vel alienus omnino non sis, in hoc tamen contemplationis genere alium te video; quia alia in isto quam in praecedenti contemplationis genere, et longe alia, licet in te non alium, te operari considero.
71Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0847D (auctor c.1140–1212)
Et sicut aliquis saevissimis hostium suorum vallatus hinc inde catervis, a quo se debeat observare ignorat; dum undique insistentes, et iste ei insidias parat a tergo, et ille ei resistit in facie; alius vero a dextris, alius eum etiam ferire a sinistris conatur, sic in capitulo sum.
72Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0850A (auctor c.1140–1212)
Primos designat latro blasphemus; secundos latro quidem alius sed confitens, tertios innocens et humilis Iesus.
73Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0860D (auctor c.1140–1212)
Unde apparet quod licite potest locus professionis deseri et alius expeti.
74Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0865C (auctor c.1140–1212)
Et quare aliquis alius praelatus absolvere me non potest?
75Adamus Scotus, Sermones, 198, 0101C (auctor c.1140–1212)
XII. Et quis alius princeps pacis est, nisi pax nostra, faciens utraque unum? (Ephes. II, 14) cuius iam instat tempus, quo venit nuntiare pacem his, qui prope, et his qui longe fuerunt, qui unam sibi ex utroque populo ecclesiam coniunxit, qua circumcisionem iustificans ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 30) , fecit ut mons Sion et latera aquilonis una sint civitas, cuius ipse Rex magnus est (Psal. XLVII, 3) . Quod vero nomen eius Salvator sit, testatur nativitatis eius nuntius Gabriel, qui matrem eius alloquens ait: Et vocabis nomen eius, Iesum. (Matth. II, 21) . Addidit et causam: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (ibid.) . Nomen profecto ex re portat, quia id operatur, quod vocatur.
76Adamus Scotus, Sermones, 198, 0103C (auctor c.1140–1212)
Alius quoque eodem spiritu timoris Domini repletus: In me, ait, transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me (Psal. LXXXVII, 17) . Hoc est dicere; praesentia tua flagella valde quidem gravia sentio, et adhuc graviora in futurum formido.
77Adamus Scotus, Sermones, 198, 0119B (auctor c.1140–1212)
Cum tamen non sit alius, et alius, de quo loquimur: sed unus idemque mediator Dei et hominum, Deus, et homo, Dominus noster Iesus Christus (I Tim. II, 5) . Sed, quia pro eo quod iam multa diximus, quem habemus in manibus, cogimur finire sermonem, non possumus ad praesens his diutius immorari, quamvis adhuc nonnulla occurrant, quae videantur non debere praetermitti.
78Adamus Scotus, Sermones, 198, 0125C (auctor c.1140–1212)
Quis enim alius est oculus, quo filius per mortem videtur ignominiosam descendere [al. in foveam descendere]; ascendere autem filius resurrectionis?
79Adamus Scotus, Sermones, 198, 0130D (auctor c.1140–1212)
IX. Est adhuc in verbis istis sensus alius, minus quidem subtilis, sed magis communis, quem breviter iam percurremus, quia debitum exposcit sermonis huius prolixitas finem.
80Adamus Scotus, Sermones, 198, 0148D (auctor c.1140–1212)
Et erit ei ostensio haec quasi quaedam quodammodo praevaricatio [al. praeparatio] ad sanitatem, dum seipsum abhorrens, et talem se sustinere non valens, quaeret alius esse, quam est.
81Adamus Scotus, Sermones, 198, 0179C (auctor c.1140–1212)
Est aliquis qui semetipsum proiecit post tergum suum, et incorrigibilis iacens in peccato suo durior adamante; nullum divini timoris respectum habens, sed attrita exterius fronte, et indomabili corde domus per omnia exasperans effectus (Ezech. XII, 3) . Nonne istum infirmum, et quidem pene usque ad mortem censes, qui secundum duritiam suam et impoenitens cor thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei? (Rom. II, 5.) XI. Est et alius non magno fortassis aliquo peccati pondere gravatus, nullo tamen boni operis decore vestitus: marcidus iacens, et negligens.
82Adamus Scotus, Sermones, 198, 0189B (auctor c.1140–1212)
VII. Sed est alius panis ad Ecclesiam pertinens, cuius et illa domus est.
83Adamus Scotus, Sermones, 198, 0198B (auctor c.1140–1212)
IX. Occurrit adhuc et alius sensus, quem vobis intimare proponimus, breviter tamen, quia valde diu in his demorati sumus.
84Adamus Scotus, Sermones, 198, 0208C (auctor c.1140–1212)
Quia cum alius in vobis sit oculus, quo in uno eodemque mediatore Dei et hominum, Deo et homine, Domino nostro Iesu Christo, maiestatem videtis et gloriam; alius vero quo infirmitatem et ignominiam, sic utrique in eo naturae et assumenti et assumptae proprietatem conservatis, ut personam nequaquam geminetis.
85Adamus Scotus, Sermones, 198, 0226B (auctor c.1140–1212)
Est et alius sensus in hoc gemino ascensu, qui a nobis nullatenus occultandus est: quia propter vos nobis est revelatus, et vobis per nos transmissus, sed bonum est ut in alterum vobis differamus sermonem; tum quia eius ad praesens intendere non possumus ostensioni; tum quia vos nimis non estis onerandi.
86Adamus Scotus, Sermones, 198, 0339C (auctor c.1140–1212)
Est et alius vindicta Dei, de quo in cantico Deuteronomii: Et gladius, inquit, meus devorabit carnes (Deut. XXXII, 42) . Id est, vindicta mea destruet carnales.
87Adamus Scotus, Sermones, 198, 0339D (auctor c.1140–1212)
Et fortassis adhuc aliquis alius, sed hi modo occurrerunt.
88Adamus Scotus, Sermones, 198, 0343D (auctor c.1140–1212)
III. Nam quod utile tibi sit ut animam tuam pertranseat gladius verbi, certam te fecit ille, qui cum summa Veritas sit, nec falli potest omnia sciens, nec fallere vult, omne quod bonum est amans, qui asserit beatos esse qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud (Luc. XI, 48) . Ita dicendum et de ingenio. De separatione quoque nihilominus sentias, quia accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. XXXVI, 7) . Et omnis qui reliquerit domum suam, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) . Magnum etiam quid et vere magnum nobis correptio confert: quia, ut ait Salomon, quem diligit Dominus, corripit (Prov. III, 12) : et dicit alius quidem: Beatus homo qui corripitur a Domino (Iob V, 17) . Unde et admonendo subiunxit: Increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanabunt (ibid., 18) . Sed esto, concedamus iam, quod nimirum concedendum est: quod utile sit animam Mariae pertransire gladium Iesu; sed quid post haec Simeon adiunxit, et ad quid pertransiturum gladium Iesu Mariae animam asseruit?
89Adamus Scotus, Sermones, 198, 0347A (auctor c.1140–1212)
Potest quidem et alius intelligi in eis, etiam isto aliquanto subtilior et profundior, quo nullatenus vos fraudare volo, et ecce accipite eum.
90Adamus Scotus, Sermones, 198, 0356C (auctor c.1140–1212)
Nam alius fortassis inter vos est alio corporis viribus valentior, alius in cautela prudentiae callidior, alius sensus sagacitate perspicacior, alius virtute animi fortior, alius in deprehendendis saeculi huius versutiis astutior, alius in cognitione exteriorum peritior, alius in sententiis Scripturarum eruditior, alius in cantando gratier, alius in legendo aptior, alius in sentiendo profundior, alius proferendo nitidior, alius in abstinendo rigidior, alius in vigilando sollicitior, alius in orando devotior, alius in contemplando purior, alius in opere manuum robustior.
91Adamus Scotus, Sermones, 198, 0386D (auctor c.1140–1212)
peius egisti filius in Patrem, et in talem Patrem quam alius ageret in hostem suum.
92Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1293A (auctor 1050-1062)
Quis enim alius dicebat: « Saule, Saule, quid me persequeris? » (Act. IX.) Neque putandus est ei angelus pro Christo apparuisse, cum ipse Saulus effectus Paulus postea dicat: « Novissime omnium tanquam abortivo, visus est et mihi (I Cor. XV) . » Et alio loco: « Nonne Dominum Iesum Christum vidi? (I Cor. IX.) Aut vero Saulus adhuc infidelis raptus est in coelum, ut illic ei Christus loqueretur; aut ipse Christus descendit e coelo, quod semel tantum fieri oportet in voce archangeli et in tuba Dei, « quando omnes qui in monumentis sunt audientes vocem Filii Dei (Ioan. V) , » procedent? Ipse igitur cum hominibus manens semper, et homines baptizat per homines, et consecrat quidquid per homines consecratur.
93Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1293B (auctor 1050-1062)
Propter quod dictum est Ioanni Baptistae: « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Ioan. I) . » Alioquin baptismus unus non esset; sed prout meritum se haberet baptizantis, alius dignior, alius indignior fieret; et quem homo sanctior baptizaret, ille melius baptizatus esset.
94Adeodatus papa, Privilegium, 87, 1145A
Sed et hoc nihilominus sancientes, ut post tuum obitum futurus abbas, non alius, vel aliunde ad eorum regimen animarum, nisi quem ipsa sibi prorsus Deo servientium congregatio de proprio videlicet monasterio communi assensu regulariter praelegerit, subrogetur. Si quis interea (quod non credimus) temerario ausu contra haec sanctae et apostolicae sedis decreta contraire temptaverit, et ea, quae a nobis pie indulta sunt, privilegia convellere praesumpserit, noverit se (si praesul vel minister est) ex auctoritate videlicet beati Petri apostolorum principis, cui Dominus Iesus Christus, Deus noster, ligandi solvendique in coelo et in terra potestatem concessit, proprio esse privatum officio; si de saecularibus laicisque fuerit, a participatione corporis et sanguinis Domini Iesu Christi cognoscat se esse segregatum, quousque videlicet quod temere perpetravit humiliter corrigat, et de excessu poenitudinem gerat.
95Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0104D (auctor -875)
Haeresis Pelagiana Britannorum turbat fidem; qui a Gallicanis episcopis auxilia quaerentes, Germanum Altisiodorensis Ecclesiae episcopum, et Lupum Tricassinum aeque apostolica gratia antistites, fidei defensores accipiunt.
95Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0104D (auctor -875)
Mortuo Theodorico Triarii filio, alius Theodoricus, cognomento Valamer, Gothorum suscepit regnum, qui utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est.
96Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0136B (auctor -875)
Porro Pippinus alius filius ad disponendam Italiam constituitur.
96Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0136B (auctor -875)
Bernardus Viennensis episcopus erat, et Leidardus Lugdunensis, qui initio imperii Ludovici imperatoris Suessionis monasterii locum petiit, et in loco eius Agobardus eiusdem Ecclesia chorepiscopus, consentiente imperatore et universa Gallorum episcoporum synodo, episcopus substitutus est.
96Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0136B (auctor -875)
Non multo post Lotharius filium suum Ludovicum, quem in Italia regem fecerat, ut imperatoris nomen sortiretur, per Drogonem patruum Romam misit.
97Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0274A (auctor -875)
Convenitque multitudo vicinorum amplius quam trecentorum, mulierum vero abundantior numerus, clamantium: Praeter Christum non est alius Deus.
98Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0297A (auctor -875)
Et cum alius omnino non esset locus ad construendam ecclesiam, ille fide plenus pernoctasse in oratione dicitur.
99Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0262C (auctor -875)
Sed ubi gloriam subsecuta invidia est, obniti quidam et praescriptionibus minus sanis uti coepere, ut ipso ad propria remeante, alius ordinaretur episcopus.
100Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0334C (auctor -875)
Qui cum videret sanctum Agapitum inter tormenta fortius Christum confitentem, exclamavit: Magnus est Deus; et non est alius praeter eum.
101Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0364B (auctor -875)
Is, cum tempore quodam Evangelium legeret in ecclesia Mesenatae civitatis, praesente episcopo Ianuario (frequenter enim eum pro sanctitate et prudentia eius visitare consueverat), vidit subito idem episcopus de capite eius flammam exsurgere, quam nemo alius vidit: pronuntiavit eum martyrem futurum.
102Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0293B (auctor -875)
Ioannes et Paulus dixerunt: Iulianus si tuus est Dominus, habeto partem cum eo: nobis autem dominus alius non est, nisi unus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quem ille negare non timuit.
103Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0385D (auctor -875)
Alius ita, ne regio morbo corrumperetur.
104Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0386A (auctor -875)
Alius repente ab imis pedibus usque ad summum capitis verticem, morbo regio, quo fuerat imprecatus, repletur atque consumitur.
105Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0928A (auctor 814-878)
CAPUT XXV. Item alius linguae officio. - Duellum.
106Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0935B (auctor 814-878)
CAPUT XXXI. Item alius.
107Adrianus I, Epistola, 98, 1262B
Ideo alius psalmus dicit tibi: Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI) , hoc est ama iustitiam; et cum declinaveris a malo, et feceris bonum, quaere pacem, et sequere eam, etc.
108Adrianus I, Epistola, 98, 1277D
» Et post haec sic alius lector legit: Beati Antipatri episcopi Bostrorum ex sermone de fluxu sanguinis, ubi post multam explanationem, sanctus inquit: « Adepta donum, titulum erexit Christo, divitias quidem mendicis expendens, divitias vero reliquas offerens Christo.
109Adrianus I, Epistolae, 96, 1211C
Et quando episcopus praefati sancti loci de hoc saeculo migraverit, et alius ab abbate et monachis dignus electus fuerit, sine qualibet controversia pro longitudine itineris, a vicinis episcopis, sicut mos exstitit, consecretur.
110Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1298C
Quod si quis alius tale tibi dedit consilium, fidem circa te minime veram servavit: si autem in hoc tuo tantum consilio usus es, minus regalis excellentia quam debuit fecit.
111Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1412B
Statuimus insuper, ut aliquem de parochianis vestris nullus abbas, vel quilibet alius, nisi salvo iure ecclesiae vestrae audeat ullatenus sepelire, vel si proprii temeritate arbitrii ecclesiam vestram dimiserit, praesumat aliquo modo recipere.
112Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1417D
Unde magnificentiam tuam per apostolica scripta monemus quatenus, si nuntii eiusdem filii nostri, aut quilibet alius auribus tuis sinistrum aliquid de ipsis intimare voluerit, suggestionibus ipsius nullatenus acquiescas; sed sicut vir discretus et sapiens iniquas delationes, et invidiosa dicta confutes.
113Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1617C
Ipse namque iniunctam sibi legationem ita prudenter fuit et sollicite exsecutus, quod omne illud a nobis studio suae probitatis et discretionis obtinuit, quidquid per sollicitam et providam vigilantiam deberet quilibet alius obtinere.
114Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1555D
Si autem ipse advocatus contra haec venire tentaverit, et secundo ac tertio admonitus non emendaverit, consilio et auxilio praefati ducis ipsa advocatia ab inutili auferatur, et alius idoneus eius loco substituatur.
115Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1582D
Tuam ergo industriam apostolicis litteris attente rogamus quatenus pro amore Dei et B. Petri et nostra reverentia eos manuteneas, foveas et defendas, et quod bonae memoriae Ludovicus pater tuus, vel quilibet et alius, intuitu pietatis eis rationabiliter contulit, concessa tibi a Domino potestate ipsis conserves et ab his qui eos super hoc infestare voluerint, ipsos studeas attentius defensare.
116Adso Dervensis, De Antichristo, 101, 1296B (auctor c.910-c.992)
Tunc ad eum concurrent [omnes Iudaei], et existimantes se recipere Christum, recipient diabolum, secundum quod Dominus in Evangelio ait Iudaeis: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me; si alius venerit in nomine suo, hunc recipietis (Ioan. V, 43) . Sicut in sibyllinis versibus habemus, tempore praedicti regis, cuius nomen erit C. rex Romanorum totius imperii, statura grandis, aspectu decorus, vultu splendidus, et per singula membrorum lineamenta compositus decenter, erunt divitiae magnae, et terra dabit fructum suum, ita ut tritici modius denario uno venundetur, vini et olei similiter.
117Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, 137, 0664C (auctor c.910-c.992)
Iterum alius quoque sacrum altare indigna pervicacia nisus conscendere, dum cornu altaris temere apprehenderet, ita manus eius subito inhaesit superposita marmori, ut cum magis posset abrumpi, nullatenus posset avelli.
118Adventius Metensis, Epistola ad Theutgaudum, 121, 1143D
Praesentes apices, per Deum, et propter Deum humiliter precamur, ut nullus alius mortalium videat, sed Vulcanus edax perspectos consumat.
119Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 2; 41
Nam cum intellectus universaliori modo respiciat suum obiectum quam sensus, appetitus intellectivus, qui sequitur intellectum universaliori modo, fertur in bonum, quam appetitus secundum sensum: et quia quanto aliquid sub universaliori modo accipitur, tanto unum et idem existens ad plura se extendit, licet appetitus sensitivus sit alius, et alius, secundum quem prosequimur delectabila, et secundum quem aggredimur terribilia: appetitus tamen intellectivus unus, et idem existens fertur in omne bonum intelligibile.
120Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 2; 42
Non ergo est alius appetitus intellectivus, secundum quem prosequimur bona delectabilia per intellectum, et aggredimur bona ardua: sicut est alius appetitus sensivitus, secundum quem prosequimur bona sensibilia delectabilia, et aggredimur terribilia.
121Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 2; 43
Quare si omnis virtus moralis, vel est in intellectu, vel in appetitu: et appetitus alius intellectivus ut voluntas, alius est sensitivus: et hoc duplex, irascibilis scilicet, et concupiscibilis: oportet omnem virtutem moralem, vel esse in intellectu, vel in voluntate, vel in irascibili, vel in concupiscibili.
122Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 28
Duplex ergo est timor, unus amittendi vitam, et bona interiora, per quae quis pallescit, et alius amittendi gloriam, et honorem, quae sunt bona exteriora per quae quis erubescit.
123Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 7; 22
Licet enim unus homo sit melioris ingenii quam alius, universaliter tamen homines male nati sunt ad sciedum: quia nostra cognitio incipit a sensu et a posterioribus.
124Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 3; 17
Alius vero modus distinguendi prioritatem esse potest: quia aliqua est prioritas in via generationis et temporis: aliqua vero in via perfectionis et complementi.
125Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 5; 21
Sciendum ergo quod si aliquis debite dominatur et alius debite servit, dominus salvatur propter servum, et servus propter dominum, ita quod idem expedit domino et servo.
126Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 19; 19
Nam non sufficit coniuges esse castas, et cavere sibi ad operibus illicitis: sed oportet eas esse pudicas et honestas, ut sibi caveant a signis et a verbis, quae videntur inhonestatem protendere: non enim sufficit ut alius filius nonn succedat in haereditatem, sed requiritur ut patet sit certus de sua prole.
127Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 21; 9
Sciendum ergo ornatum foemineum in duobus consistere, quorum unus potest dici fictitius, alius non fictitius.
128Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 21; 12
Alius autem est ornatus non fictitius, qui consistit in debitis indumentis, et in aliis ornamentis, quae si considerato proprio statu et conditionibus personarum debite et ordinate fiant, sunt licita et honesta.
129Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 7; 1
Philosophus primo Politicorum ostendit, quod ex alio et alio usu exteriorum rerum, consurgit alia et alia vita, sive alius et aliud modus vivendi.
130Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 9; 21
ut si unius abundabat in vino, et alius in frumento, commutabant vinum ad frumentum, et per huiusmodi commutationem subveniebant sibi ad sufficientiam vitae.
131Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 11; 26
unus proprius, et alius non proprius.
132Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 14; 18
Nam cum legum latores sint homines, quibus magis sunt nota bona corporis et exteriora, quam animae et interiora: ut lex daret iudicium de aliquo certo, visum fuit legum latoribus, ut superantes in bello congrue dominarentur aliis seperatis, eo quod talis excessus notior sit quam alius.
133Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 15; 5
Nam cum multis idem ministerium committitur; saepe illud negligitur: nam saepe quilibet ministrantium huiusmodi ministerium negligit, credens quod alius exequatur illud: ubicunque enim est multitudo, ibi est confusio, nisi multitudo illa reducatur ad aliquid unum.
134Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 2; 11
Duo ergo principatus consurgunt ex dominio unius unus rectus, ut cum propter bonum commune dominatur rex: et alius perversus, ut cum propter bonum privatum principatur Tyrannus.
135Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 2; 13
Vidimus enim pluries in civitate Romana, quod deficiente senatu, tempore illo intermedio, antequam alius senator eligeretur, regebatur totus Romanus populus quibusdam paucis viris: eligebantur enim duodecim viri approbati et boni testimonii, quos vocabant duodecim bonos homines: et horum gubernatione tota civitas regebatur: unde et maleficia facta distinguebantur ex diversitate principatuum.
136Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 2; 19
unus rectus, ut cum dominantur aliqui, quia sunt virtuosi et intendentes commune bonum: et alius perversus, ut cum dominantur aliqui, non quia sunt boni, sed quia sunt divites et alios opprimentes.
137Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 3; 16
Videmus autem quod si multi homines trahant navem, nisi iuvantur in tractu, ut cum unus trahit, alius trahat; nunquam navem traherent.
138Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 8; 32
Videtur enim homini quasi post mortem vivere, si eo decedente secundum suam institutionem alius in haereditatem succedat.
139Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 21; 7
scire enim debemus quod iudex in iudicando de litigiis, ut recte iudicet, sic debet se habere inter partes litigantes, sicut lingua volens discernere de saporibus, vel sicut quilibet alius sensus volens discernere de propriis sensibilibus, habere se debet inter ipsos sapores, vel inter propria sensibilia.
140Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 21; 14
in iudicando enim est ordo quidam, quia aliquid est ibi tanquam supremum, et aliquid tanquam medium, et aliquid tanquam infimum: tanquam supremum quidem est rex ipse vel princeps, vel alius legislator: tanquam medium vero est ipse iudex: sed tanquam infimum est ibi reus, vel incusatus, vel partes litigantes: est enim iudex medius inter legislatorem et litigantes, et quia medium aliquid debet accipere ab utroque extremorum, iudex tanquam medius aliquid accepit ab utrisque.
141Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 30; 16
Sciendum ergo quod si consideretur intentio legislatoris, lege humana omnia peccata prohibentur, vel prohiberi debent non enim habet rectam intentionem rex vel quilibet: alius legislator, nisi intendat suos conscius facere quam vituosiores potest.
142Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 35; 11
Primo quidem, quia est alius et excellentius illis.
143Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 6; 3
Alius modus est ex concordia constituentium civitatem vel regnum.
144Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 9; 33
quia unus diligit alium tanquam filium, alius tanquam fratrem, alius tanquam nepotem, alius tanquam fratruelem (appellat autem Philosophus fratueles qui sunt ex duobus fratribus nati) alius vero diligit ipsum tanquam contribuelem idest tanquam natum ex eadem tribu, vel secundum aliquam aliam consanguinaitatem, quam fuerit dilectio quam ponebat Socrates.
145Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 16; 1
Praeter Socratem et Platonem quidam alius nomine Phaleas, ut narrat Philoosphus 2. Politicorum intromisit se de ordine civitatis, statuens quomodo posset optime politia ordinari.
146Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 19; 1
Praeter Socratem et Phaleam fuit quidam alius Philosophus nomine Hippodamus, intromittens se de regimine civitatis, statuens multa pertinentia ad regimen civium.
147Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 15; 5
Alius autem cum adeo appropinquant, quod manu ad manum se percutiunt.
148Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 17; 10
Alius est per machinas proiicientes lapides magnos et graves.
149Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 19; 2
Quorum unus erat prer cuniculos, Alius per machinas lapidarias.
150Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 22; 3
Alius per machinas lapidarias.
151Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1473B
Non est alius ordo constitutus in ecclesiasticis ministeriis praeter memoratos septem istos.
152Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0661B (auctor 1110–1167)
Nam paulo ante in turba fratrum me residente, cum omnes undique circumstreperent, et alius quaereret, alius disputaret; et iste de Scripturis, ille de moribus, alter de vitiis, de virtutibus alter quaestiones ingererent, tu solus tacebas: et nunc caput erigens, parabas aliquid proferre in medium: sed quasi vox in ipsis interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas: nunc parvo intervallo secedens a nobis, et iterum rediens tristem vultum praeferebas, quibus omnibus mihi duntaxat dabatur intelligi, te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum.
153Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0661B (auctor 1110–1167)
Profecto ita est, et gratulor plurimum, intelligens quod cura tibi est de puero tuo; cuius tibi mentem, mentisque propositum non alius quam spiritus charitatis aperuit.
154Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0393B (auctor 1110–1167)
Nam et diabolus misit in cor Iudae, primum ut traderet Dominum, deinde ut suspenderet semetipsum (Matth. XXVII) : et in Aegyptios misit Dominus iram et indignationem et tribulationem, immissionem per angelos malos (Psal. LXXIX) . Verum cur unus assumatur, alius relinquatur (Luc. XVII) : cur iste convertatur sanandus, iste tradatur daemonibus indurandus vel puniendus, ad occulta Dei iudicia ac profunda consilia pertinere sciamus.
155Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0407C (auctor 1110–1167)
Est quippe quasi unus populus eorum qui sessuri sunt, et iudicaturi cum Domino, alius angelorum obsequentium Domino; alius ovium remunerandus a Domino; alius haedorum auditurus a Domino: Discedite a me, maledicti (Matth. XXV) . Et singuli ad terram suam fugient.
156Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0411C (auctor 1110–1167)
Cum omnes nequam spiritus omnium sint amores incentoresque vitiorum, alius tamen proprie, propter turpiorem circa libidinum sordes affectum, dicitur spiritus fornicationis; alius, pro eo quod se plus in humanae mentis elatione delectet, spiritus superbiae; alius, quod frequentius suggerat avaritiam, spiritus avaritiae.
157Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0438D (auctor 1110–1167)
De eo quod scriptum est: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris, licet vobis sufficere videantur quae dicta sunt, alius tamen sensus mihi occurrit ad exponendum brevior, et facilior ad intelligendum: quem operae pretium est, antequam ad alia transeamus, proferre in medium ut unusquisque eligat quod vult, cum ea sit humanae mentis natura, ut eam sententiam semper aestimet veriorem, quam suae capacitati audierit aptiorem.
158Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0446D (auctor 1110–1167)
Hinc Dominus in Evangelio: Ego veni, inquit, in nomine Patris mei, et non recepistis me; alius veniet in nomine suo, illum recipietis (Ioan. V) . Ipse est operator erroris, a Iudaeis in fine saeculi suscipiendus, digno Dei iudicio, ut qui contempserunt Christum, habeant Antichristum.
159Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0459D (auctor 1110–1167)
Ecclesiam sane Romanam non parietes et saxa, sed clerum a beatissimo Petro primo Romae ordinatum, nemo sani capitis dubitat appellandum; sicut igitur Petro Clemens, Anacletus Clementi, Evaristus Anacleto successit, ita profecto cleri illius, quem ordinavit et instituit Petrus, alius ab aliis ordinatus, locum et dignitatem obtinuit.
160Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0461B (auctor 1110–1167)
Cum igitur constet Ecclesiam esse Romanam, quae Alexandrum elegit, de qua certum est illos exiisse, quicunque postea illis adhaesit, sive ipsissimus Ymarus, sive alius, non ad Christianos, sed ad haereticos; non ad catholicos, sed ad schismaticos; non ad Ecclesiam, sed ad Synagogam Satanae, et ipse haereticus schismaticusque accessit.
161Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0215C (auctor 1110–1167)
Alius vestrum, quando erat in saeculo, quid erat per similitudinem, nisi leo, quando propter superbiam suam et divitias suas despiciebat alios, et se extollebat super alios?
162Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0215C (auctor 1110–1167)
Alius vestrum nonne erat quasi lupus, quando vivebat de rapina, et studebat quomodo posset res alterius rapere?
163Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0239D (auctor 1110–1167)
Alius tendebat ad aliquem honorem saecularem, vel divitias: quae flagella patiebatur in illis cupiditatibus?
164Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0239D (auctor 1110–1167)
Quomodo flagellavit eum timor, invidia; quomodo flagellabatur, quando non potuit acquirere quod voluit; quando aliquis alius hoc acquisivit, an quod ille ita ardenter inhiavit?
165Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0239D (auctor 1110–1167)
Alius ad hoc tota intentione festinavit ut posset explere omnes voluntates suas et libidines: quomodo talem flagellavit pessimus amor, zelus, suspiciones?
166Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0244C (auctor 1110–1167)
Alius vocat eum deceptorem, alius hypocritam.
167Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0248D (auctor 1110–1167)
Unusquisque enim proprium donum habet ex Deo; alius sic, alius vero sic (I Cor. VII) .
168Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0249A (auctor 1110–1167)
Alius plus potest offerre laboris, alius plus vigiliarum, alius ieiuniorum, alius orationum, alius plus lectionum vel meditationum.
169Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0249C (auctor 1110–1167)
Infirmus ergo dicat: Fortis sum: quia, sicut in ipso alius habet patientiam infirmitatis, ita ipsi in alio est robur fortitudinis.
170Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0273C (auctor 1110–1167)
Impletus est alius calix, quia panis factus est corpus Christi, et vinum sanguis Christi.
171Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0304D (auctor 1110–1167)
Istum murum habuit in se sancta Maria plus perfecte quam aliquis alius.
172Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0306C (auctor 1110–1167)
Quandiu tu es in terra, et ego, et ille alius, si tamen membra eius sumus, ipse in terra est.
173Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0318B (auctor 1110–1167)
Tres sunt transitus ad Christum; unus in ista vita, alius post mortem, tertius in die iudicii post resurrectionem.
174Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354D (auctor 1110–1167)
Sunt duo quidam fines, alius bonorum, alius malorum.
175Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0523B (auctor 1110–1167)
Iam in senario nullus alius est numerus: de quo posset responderi, quota sit eius.
176Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0548B (auctor 1110–1167)
Eadem species utriusque ingeritur oculis, et unus turpiter commovetur, alius solita sibi pace perfruitur.
177Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0550B (auctor 1110–1167)
Et quid, si alius longe aliud se testetur expertum?
178Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0575A (auctor 1110–1167)
Verum si tota sua spe frustrata, alius provehatur; quae tunc illi animae cruces, quae tormenta?
179Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0586A (auctor 1110–1167)
Alius enim negotiari, militare alius, quamlibet artem alius eligit exercere, ad destinatum finem alius rapinis ac latrociniis tendit.
180Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0595A (auctor 1110–1167)
Si autem totum hoc quod alius ex affectu, alter ex sola fecerit ratione; minus quidem dulce diligit, sed non tardius, quod desiderat, obtinebit.
181Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0606B (auctor 1110–1167)
De modi quoque transgressione, eosdem ipsos inculpans, subiecit: Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est (ibid.) . Deinde loci contemptum improperans: Nunquid domos, inquit, non habetis ad manducandum et bibendum, aut Ecclesiam Dei contemnitis? (ibid.) Postremo earum rerum, quibus uti licitum est, genus subtilius discernendum, non quod aliquid creaturarum Dei immundum, sine sacrilega impietate credatur; sed quia his, quae in daemoniorum sacrificiis noscuntur exhibita, vel aliis furto, vel rapina probantur ablata, ne eorum usus impiis, vel infirmis, impietatis videatur esse consensus, sacra nos abstinere compellit auctoritas. Unde Apostolus: Si quis dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite comedere (I Cor. X) . Tobias quoque sanctus cum balatum pecoris quod pro mercede operis uxor advexerat, oculis quidem captus, sed mente integra advertisset, timens ne civi iniuriam, sibi maculam illicitus esus inveheret: Videte, inquit, ne furtivus sit (Tit. II) . Haec de naturali ordine dicta sint, in quibus licet non omnia, quibus licite utuntur homines, adnotavimus; ex his tamen quis modus in caeteris servandus sit, diligens inquisitor inveniet.
182Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0612D (auctor 1110–1167)
Sed ecce alius e latere surgens: Quid mihi, inquit, de Regula obiicis?
183Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0766D (auctor 1110–1167)
Die itaque quadam quae populo celebris habebatur, cum rex, praesente Godwino, mensis regalibus assideret, inter prandendum unus ministrorum in obicem aliquem immoderatius uno pede impingens pene lapsum incurrit, quem tamen pes alius recto gressu procedens iterum in statum suum nihil iniuriae passum erexit.
184Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0692B
et hic Spiritus sanctus alius sit, qui nec Pater nec Filius est, qui nex genuit nec genitus?
185Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0692C
cum alius sit in persona qui genuit, et alter sit in persona qui unigenitus ab ipso est, et alius adaeque in persona, ut dixi, secundum divinam Scripturam, qui nec Pater nec Filius est: hic est Spiritus sanctus, sed plane de unita natura est: ideo in deitate unita, unitum divinitatis nomen est, sicut in claritate evangelicae Scripturae, de Spiritu paraclito Filius testatur, dicens: De Patre procedit (Ioan. XV, 26) ; et sic prosecutus est: Et de meo accipiet (Ioan. XVI, 14) . Et ideo ubi personae requiruntur, propria nomina [per haec] distinguuntur. Ubi autem deitas poscitur, unitum nomen [in his] indicatur. Quoniam sumus ad nomina personarum pluraliter dictum demonstratur; ac per hoc in deitate unita unum sunt, et in nominibus personarum tres sunt.
186Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0693D
Cum autem alius venerit in nomine suo, eum recipietis (Ioan. XIV, 26) . Sed et de Spiritu sancto ipsum rursum repetentem: Quem mittet Pater meus in nomine meo.
187Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0694A
Idem ipse in eodem libro, quod Spiritus paraclitus a Patre simul mittatur et a Filio, sic proclamat: « In hoc sane alius est Pater in persona, qui veregenuit, et in hoc alter est Filius a Patre in persona, qui vere ab eo genitus est; sed et in hoc alter est in persona Spiritus hic principalis paraclitus a Patre et Filio, qui in Pentecoste in apostolos effusus est.
188Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0694B
Vides quia alter ab altero, sive alius ab alio in persona tantum differt, et non in plenitudine divinitatis οὐσίας, sicut ipse Dominus ait: Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater (Ioan. V) . Sed et alio in loco idem ipse personam sancti Spiritus indicat: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum mittet vobis (ibid., 14) . Scito alium ab alio, sive alterum ab altero in persona tantum differre, et non in unita plenitudine divinitatis usiae.
189Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0695D
Et venit vox de coelis: Et honorificavi iterum honorificabo (Luc. VII) . Nam et alio in loco idem ipse repetit: Ego a Patre exivi et veni (Ioan. XVII) . Utique si ipse erat Pater in persona qui et Filius, sic debuerat intimasse: Ego a me exivi et veni in hunc mundum, dum procul dubio alter sit qui exivit, et alius de quo exierit.
190Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0695D
Sed ad haec subiunxit de persona sancti Spiritus: Dum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Ioan. XVI) . Ita et non alter est qui mittit, et alius adaeque in persona a quo procedit; et alter est hic ipse qui venit?
191Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0696A
Denique ad haec ipsius Filii dicta suscipe dicentis: Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater (Ioan. V, 32) . Dum infra de se dicat alius, vides quia alius est Pater in persona Filii, et non alius est in divinitate, sed et de Spiritu sancto sic ait: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum mittet vobis (Ioan. XIV, 16) . Considera et alterum esse Spiritum paraclitum in persona, et non tamen esse alterum in divinitate.
192Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0696B
Itaque alter est Pater in persona qui genuit, et alius Filius est qui genitus ab ipso, et alius Spiritus paraclitus qui de unita natura est.
193Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0706A
Habes ipsum Dominum dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) . Habes et Apostolum: Misit Deus, inquit, Spiritum Filii sui in corda nostra (Galat. IV, 6) . Nunquid duo sunt, alius Patris, alius Filii?
194Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0710B
Item idem in eodem libro: « Quaeris a me: si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus sanctus, cur unus Filius sit, et alius non sit Filius?
195Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0710D
Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere quam genuisse vel natum esse, manifestum est, quoniam alius est Pater, alius est Filius, alius est Spiritus sanctus.
196Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0711D
Leo, papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat, sic dicit in epistola quam misit ad Turibium Asturicensem episcopum (epist. 93, c. 1): « Primo itaque capitulo demonstratur, quam impie de Trinitate divina sentiant, qui Patris et Filii et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque procedit, et singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda personis.
197Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0716B
Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, sed alius, non quidem aliud: quia pariter simplex, pariterque incommutabile bonum et coaeternum.
198Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0721D
Alius quidem sic, alius vero sic.
199Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0747C
Corinthus siquidem est in Achaia, quae una est civitatum Graecarum in Asia consistentium, cuius viros noluit nutrire comas Apostolus, non quilibet alius, sed ille qui non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Gal. I, 1) , est constitutus Apostolus.
200Aethelstanus, Leges ecclesiasticae concilii Grateleani, 138, 0463D
Alius Cicestriae.
201Aethelstanus, Leges ecclesiasticae concilii Grateleani, 138, 0464B
Qui bona emit praesentibus testibus, et ea deinde quis sua esse contendat, tunc recipiat ea [venditor] qui illa prius emerat, sive sit servus, sive liber, sive quicunque alius sit.
202Aethelstanus, Legum ecclesiasticarum prisca versio, 138, 0469D
4. Aliquando fuit in Anglorum laga ( id est, lege) quod populus et leges consilio regebantur, et tunc erant sapientes populi, magni prorsus nominis et pretii: comes et villanus, tainus, et alius, singuli pro modo suo.
203Aeticus Ister, Cosmographia, 1a; 24 (auctor fl.c.700)
Nam alia multa idem sofista narrat de mensa solis contra Hiarcam et alius philosophus disputat a meridiana plaga tendente ad orientem.
204Agapetus I, Epistolae, 66, 0037B
Nec mirum in eiusmodi clementiam vestram placita Deo cogitatione persistere, cum non alius imperii vestri beatior sit provectus, quam religionis augmentum.
205Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0899C
Quibus etiam duabus provinciis, illarumque pontificibus, usque ad tempora Hunnorum non alius, quam sanctae Lauriacensis praefuit archiepiscopus, quorum barbarica feritas non solum praedictam Lauriacensem civitatem, verum etiam in circuitu adiacentes regiones depopulavit atque funditus desolavit.
206Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0903A
Si vero praedictus archiepiscopus, aut aliquis successorum eius, seu alius quilibet fratrum, qui sunt, vel erunt in eodem monasterio, quietem impie, crudeliterque turbaverit, nisi primo praesenti conscriptione, ac deinde ab apostolica dignitate admonitus resipiscat, non ut pastor, sed sicut mercenarius tractetur.
207Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0905A
Simul et concedimus vobis de vestris locis primitias et decimas, et oblationes recolligendas ad iam dictum monasterium cum omnibus suis pertinentiis . . . sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, vobis per huius privilegii seriem vestrum monasterium et loca seu ecclesias ubique pertinentes, et a praesenti nona indictione in perpetuum tibi tuisque successoribus servis Dei inibi commorantibus coenobiticam vitam ducentibus stabilimus Dei cum timore regendum, detinendum, et secure atque quiete sub norma et apostolica tuitione permanendum; sed sub nullius alius cuiusquam potestatis subiicimus.
208Agatho papa, Epistolae, 87, 1189D
non tamen, ut alius sit qui mortuus est, et alius sit, per quem mortuus resurgit: spoliata enim caro Christus est mortuus.
209Agatho papa, Epistolae, 87, 1205C
Attendat igitur a Deo institutum vestrae clementiae fastigium interno discretionis illius [suae] oculo, quem ad dispensandum populos Christianos, divina gratia illustrante, percipere meruit, quemnam talium doctorum sequendum censeat populus Christianus, cuius horum doctrinam debeat amplecti, ut possit salvari, qui et omnes, et alterum unusquisque eorum condemnat, sicut variae eorum et instabiles definitiones in scriptis asseverant, modo unam voluntatem et unam operationem, modo nec unam nec duas operationes, modo unam voluntatem et operationem, et rursum duas voluntates et duas operationes, itemque unam voluntatem et unam operationem, et denuo nec unam, nec duas, et alius unam et duas.
210Agatho papa, Epistolae, 87, 1215A
Volo et confirmo, ut quicunque voverit Romam peregrinari, et ille hoc praestare non possit, vel propter aegritudinem, vel propter servitium Domini, aut inopiae causa, aut alius necessitatis cuiuscunque illuc abire non possit, sive sit Anglus, sive ex aliqua alia insula; adeat monasterium de Medeshamstede, et eamdem habeat remissionem a Christo, et sancto Petro, et ab abbate illo, et a monachis illis, quam habuisset si Romam profectus fuisset.
211Agennius Urbicus ps, Commentum de controuersiis, p1; 14
sed alius forte de loco, alius de fine litigat".
212Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1191A
Unus coelestis, terreus est alius.
213Agius presbyter, Vita S. Hathumodae, 137, 1178A
Quod cum illa fecisset, etiam propius, ne quis alius audiret, apponere admonuit; quo facto, cum se iam ad dicendum paravisset, pallere et tremere coepit.
214Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0382D
respondendum est: Hic est Deus qui clamat in Deuteronomio: Videte, videte quia ego sum Deus , et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39) . Item cum Moses interrogaret quem illum diceret, respondit: Ego sum qui sum; et dices eis ad quos te mitto: Qui est, misit me (Exod. III, 14) : id est immutabilis, et semper idem: non heri Deus tantum, hodie vero Deus et Pater; sed semper fuit Deus et Pater, et semper fuit cuius esset Pater.
215Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0383A
Blasphemat igitur Patrem multis modis: primo iam, quia non potest stare ut dicatur: Qui est misit me, quia iam non potest dici: Qui est, qui heri alius fuit, et hodie alius est.
216Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0383A
Ergo si non est alius hodie, cras non alius, et semper immutabilis perseverat.
217Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0515B (auctor c.805–c.846)
Tunc leones unus ad caput eius prostratus est, et alius ad pedes, rugitus magnos inter se dantes, concurrentes hinc et inde iuxta sancti viri corpus, magnis vocibus perstrepentes, atque sua colla sub eius tumulo cupientes submittere (amarissime populus cum ipsis leonibus flebat), ambo interierunt. Ipse vero populus in fovea ex utraque parte in terra iuxta sancti viri corpus sepelivit illos hinc et inde.
218Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0568D (auctor c.805–c.846)
Denique allegorice intelligi voluit alius fluvius Ethan, stirpem Esau, eo quod non propagavit sobolem in filiis Iacob, dicente Isaach patre eorum ad Iacob: Crescas in mille millia, et multipliceris, ut arena maris, et astra coeli, et velut pulvis terrae, germines, ut herbae virentes, dilataberis ad Orientem, et Occidentem, et ad Septentrionem, et Meridiem.
219Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0686B (auctor c.805–c.846)
Rapidissimus alius venit, et dixit quia in monasterio erat.
220Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0699A (auctor c.805–c.846)
Haec autem praemiserat: « Omittendum hoc loco minime putaverim, quod de Ioanne Ravennatum antistite scribitur, qui tamen cum alius fuerit ab eo, cuius nunc meminimus, quo loco reponendus sit, cum multi huius nominis archiepiscopi sint insecuti, adhuc clam me est.
221Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0472B (auctor c.805–c.846)
Lucius Maurianensis omnino cum sua sede vel incognitus est, vel obscurus, et licet alius sedes satis sit celebris, Mediolanum videlicet, episcopus tamen a tota antiquitate ignoratur.
222Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0748A (auctor c.805–c.846)
Iterumque alius venit, deposuit eum exinde, et sedere fecit illum super alium iumentum strata vita; flascones, et sitacium [sitarcium] ad sellam ligatum, et perduxerunt eum ad Carolum regem, et iussit eum excubias detinere per tres dies.
223Agobardus Lugdunensis, De modo regiminis ecclesiastici, 104, 0198A (auctor 769-840)
Et alius: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
224Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0131B (auctor 769-840)
Quam rem alius evangelista apertius loquitur, dicens: Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum.
225Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0132B (auctor 769-840)
Cui rei subiungit alius evangelista: Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent, et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.
226Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0142B (auctor 769-840)
Interim tamen, sicut alius propheta loquitur: Quid bonum eius, aut quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?
227Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0143B (auctor 769-840)
Et quamvis in pessimis bonum sit, etsi hominum qui hoc agunt alius est alio deterior, non ideo illud quod agunt deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est baptismus, et in bono bonus, sed in utroque bonus: sicut lumen solis, vel etiam lucernae, non utique deterius est in oculis deterioribus, quam in melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet.
228Agobardus Lugdunensis, Flebilis epistola de divisione imperii, 104, 0287C (auctor 769-840)
Propter quod et alius apostolus dicit: Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum: et docemur orare pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.
229Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0036A (auctor 769-840)
» Et ut alius doctor dicit (Aug., in Psal. CXLVII) : Sicut virginitas carnis, corpus intactum est; ita virginitas animae, fides incorrupta. » Ait etiam (Aug., Tract. VIII in Evang. Ioan.): « Sic es t veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo verum Verbum Dei, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio.
230Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0052C (auctor 769-840)
XXV. Item beatus Augustinus: « In terra, inquit, erat, et in coelo se esse dicebat, et quod est maius, in coelo filius hominis, in coelo Filius Dei, ut unam demonstraret in utraque natura personam; et in eo quod Dei Filius erat, aequalis Patri, Verbum Dei, in principio Deus apud Deum, et in eo quod filius hominis erat, et assumens animam humanam et carnem humanam, et indutus hominem exiens ad homines; quia in hoc utroque non duo Christi sunt, nec duo filii Dei, sed una persona, unus Christus Filius Dei; idem unus Christus, non alius hominis, et alius Dei Filius; sed Dei Filius secundum divinitatem, hominis filius secundum carnem.
231Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, 104, 0315B (auctor 769-840)
Et alius Apostolus: Filioli, non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate.
232Agobardus Lugdunensis, Liber contra Amalarium, 104, 0347B (auctor 769-840)
Videlicet quia calix quem sacerdos sacrificat, non est alius nisi ipse quem Dominus apostolis tradidit.
233Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0265C (auctor 769-840)
Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso alius excelsior, et super hos quoque eminentiores sunt alii.
234Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0248B (auctor 769-840)
In quibus verbis quamvis et alius inveniatur intellectus, pertinens ad murmurationem subditae plebis, cum merito conqueritur adversus pastorem ob negligentiam praedicationis, vel impedimenta exemplorum malorum, potest tamen et ad personam ecclesiasticae familiae non inconvenienter aptari: quam cum inique perversus pastor opprimit, et indigne rebus Deo sacratis abutitur, cumque statum et illicitos appetitus suos ac suorum ad iactantiam pompasque mendacii exornat, imo deturpat, non sola Ecclesia, cui ipse praeest, sed et omnes qui morum illius feditatem cognoscunt, ad murmurationem derogationemque contra eiusmodi rectorem excitantur.
235Agobardus Lugdunensis, Liber de grandine et tonitruis, 104, 0152D (auctor 769-840)
Vere non alius mittit grandinem tempore aestatis, nisi qui et nives tempore hiemis.
236Agobardus Lugdunensis, Liber de grandine et tonitruis, 104, 0156A (auctor 769-840)
In hac ergo humiliatione, cum omnipotens Deus sciscitaretur fidelem famulum, utrum ista aut illa facere posset aut nosset quis fecerit, aut ubi esset quando fiebant, interrogat de talibus utique quae nemo alius nisi solus omnipotens facere potest, et dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae?
237Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0202C (auctor 769-840)
» III. Quod inter Deum et homines nullus sit alius mediator quaerendus, nisi ille qui Deus et homo est, ex lib.
238Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0227A (auctor 769-840)
Sed quia nullus Deo aequalis, nullus alius essentialiter Iesus, id est, Salvator.
239Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0269B (auctor 769-840)
Procul dubio igitur apparet quod alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque procedit.
240Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0269C (auctor 769-840)
O quam vera Unitas, ubi non est alius spiritus Patris, alius Filii, sed unus utriusque; nec prius procedit ex Patre in Filium, deinde ex Filio ad diffundendum in cordibus fidelium charitatis donum; sed simul ex utroque.
241Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0269C (auctor 769-840)
Et quia est omnino alius et alius, ideo Trinitas; et quia non est aliud et aliud, ideo Unitas; quia non est ipse Pater qui Filius, non ipse Filius qui Pater, aut Spiritus sanctus, ideo vera Trinitas.
242Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0271C (auctor 769-840)
Et licet aliud sit caro, aliud divinitas; non tamen ipse alius est in carne, alius in divinitate; sed utroque unus Christus Deus homo, permanente utriusque naturae veritate et integritate; id est, non mutata humanitate in divinitatem, neque conversa divinitate in humanitatem: qui ex utroque unus Christus Deus, ita adoratur cum Patre et Filio ab omni creatura, ut superius diximus, sicut adorabatur antequam Verbum caro fieret: quia inconvertibilis deitas, quae inconvertibiliter infirmitatem nostram, in qua mori possit, suscepit incarnatione sua, nec minui potuit, nec augeri.
243Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0277D (auctor 769-840)
De quibus alius apostolus: Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum loquitur superbiam, quorum omnium caput est Antichristus.
244Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0279C (auctor 769-840)
Quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
245Agroecius, De orthographia, p. 9, l. 1 (auctor c.440-450)
sicut primus e multis et prior e duobus, ita postremus de multis et posterior de duobus, et alter de duobus dicitur, alius de multis.
246Agroecius, Ars de orthographia, p2; 9 (auctor c.440-450)
sicut primus e multis et prior e duobus, ita postremus de multis et posterior de duobus, et alter de duobus dicitur, alius de multis.
247Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0655B (auctor 950-1008)
Nam cum forte qui chrisma gerebat, interclusus a populo, deesset, ecce subito non alius sine dubio quam sanctus apparuit Spiritus, in columbae visibili figuratus specie; qui, rutilanti rostro sanctum deferens chrisma, inter manus deposuit sacerdotis, undas fontis sanctificantis.
248Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0716C (auctor 950-1008)
Sequenti abhinc anno alius ex filiis Chilperici, Theodericus nomine, terminum sortitus est vitae.
249Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0737A (auctor 950-1008)
» Universis igitur pro his sermonibus in risum solutis, alius legatorum dixit regi: « Vale dicimus tibi, o rex, et quia nepotis tui pacem aspernaris, scito securim fore paratam, qua fratres percussi sunt tui, ut ea excidaris.
250Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0396B (auctor 950-1008)
Est etiam alius error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi, et ecclesiam alterius cuiuslibet domini; cum ex domo consecrata et altari unum quoddam fiat quod dicitur ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et anima.
251Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1014B (auctor fl. 800)
Erat sane alius in eodem monasterio monachus religiosus aeque sacerdos et conversus Audaldus nomine, speciali ei familiaritate connexus, aetate ac vitae moribus pene consimilis, cuius ab ore quae dicuntur, et multo etiam ampliora nos in fide accepisse confidimus.
252Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1018C (auctor fl. 800)
Cumque unus illorum, Radbertus nomine, haesitans dubitaret an is vel alius esset, atque loculum aperiendo certis signis Audaldo notis, hoc prius caute perspici debere contenderet, statim pede quem ad hoc promoverat, infirmatur, plurimum sibi formicante genu cum tibia.
253Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1022B (auctor fl. 800)
Alius caecam habens filiam a nativitate, eam medendi fretus fiducia, ad sancti Vincentii divulgata passim patrocinia adducere statuit, et ad monasterium usque veniens, ubi comperit ipsum sacrum corpus, propter timorem paganorum Nortmannorum, ad remotiorem et tutiorem locum transportatum fuisse, crebrius ingemiscens dicebat: Miserere Christe, miserere, o beatissime Vincenti: miserere mihi misero, miserere huic filiae meae.
254Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0469B (auctor 1152-1167)
Deinde quod Godefridus, venerabilis Lingonicae sedis antistes, eiusdem patris Bernardi secundum carnem propinquus, secundum spiritum in conversione socius et in laboribus coadiutor, quaedam in pagina, quam breviandam suscepimus, minus veritati consona denotabat, utpote qui ab infantia cum Sancto illo nutritus, visa melius, quam alius narrata didicerat.
255Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0496C (auctor 1152-1167)
Quis alius de talis viri a ventu non exsultasset?
256Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0544D (auctor 1128-1203)
Sol alius, sed non aliud, sol unus, et unum Cum gignente manens, lux luci consona, fulgor Fulgori, splendorque sui non immemor ignis.
257Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0316B (auctor 1128-1203)
Praeterea dicunt, quod nullus alius est spiritus hominis, nisi angelus apostata, et quod in coelo non sunt spiritus, quia omnes spiritus qui in coelo erant, cum Lucifero ceciderunt.
258Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0316C (auctor 1128-1203)
Iuxta hanc opinionem, cum Christus eiiciebat spiritum malignum a corpore humano, cum nullus alius spiritus esset in eo corpus remanebat exanime.
259Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0329A (auctor 1128-1203)
Boetius etiam hanc ponit divisionem spirituum, alius rationalis, et alius irrationalis; et sic spiritus bruti est species generis, spiritus.
260Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0329D (auctor 1128-1203)
Est namque in homine duplex spiritus, spiritus rationalis et incorporeus, qui non perit cum corpore; et alius qui dicitur physicus sive naturalis, quo mediante anima rationalis unitur corpori, et hic spiritus est subtilior aere, et etiam igne, quo mediante fit sensus et imaginatio: et ille perit cum corpore.
261Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0331A (auctor 1128-1203)
Cum autem Boetius hanc ponit divisionem spirituum, ut alius sit rationalis, alius irrationalis, non sumit hoc nomen, spiritus, in designatione spiritualis naturae, sed potius, vegetabilis, quae facit spirare, ut sit sensus: Spirituum, id est vegetabilium spirare facientium; alius rationalis, alius irrationalis est.
262Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0335A (auctor 1128-1203)
Item per opera miraculosa quae ipse fecit, quae nemo alius facere potuit, probari potest, ipsum necessario fuisse Deum.
263Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0360A (auctor 1128-1203)
Item, cum sanguis Christi glorificatus sit, nec faciat localem distantiam, videtur quod calice, repleto sanguine, alius liquor possit infundi.
264Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0363A (auctor 1128-1203)
Calice autem pleno sanguine Christi, alius liquor non potest infundi illo manente, quamvis sanguis non faciat distantiam aeris ad aera: Species enim vini sub qua latet sanguis, implet locum et implet calicem sic miraculose, sicut miraculose glorificatum corpus locum non implet.
265Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0423A (auctor 1128-1203)
Nec alius intelligitur flatus, ut iam dictum est, materialis a Deo procedens, rationalem creaturam excedens; quia si alius materialis flatus procederet a Deo, aut esset eiusdem naturae cum Deo, aut non, si esset eiusdem naturae, ergo esset Deus, et ita de divina natura concepit Virgo, quod dictu et intellectu horribile est asserere.
266Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0423B (auctor 1128-1203)
Si corporalis est, non alius quam aerem esse videtur, et ita absurdum est quod sequitur, ut dicamus B. Virginem ex aere concepisse.
267Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0423D (auctor 1128-1203)
Si enim de divina natura secundum quod homo conceptus fuisset, nullo modo variabilis esset, nec alius in eo defectus fuisset.
268Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0424B (auctor 1128-1203)
Si enim rex alius misertus servi sui iacentis in luto, lutum intraret, ut servum liberaret, non hoc ascriberetur miseriae regis, sed dignationi.
269Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0381C (auctor 1128-1203)
His respondendum est quod Deo et homini obediendum est, sed Deo magis quam homini: homini tamen etiam, quia est super homines potestas ordinata a Deo, quia ut ait Apostolus: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII) . Unde Christus ad Pilatum: Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper (Ioan. XIX) . Si ergo Pilatus, qui ab imperatore Romano potestatem terrenam acceperat, eam super Christum habebat, longe fortius et alius homo super alios homines.
270Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0390D (auctor 1128-1203)
Est et alius praedictorum error, quod asserant quod omne mendacium est peccatum mortale.
271Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0395C (auctor 1128-1203)
Apud legem magna iudicabatur austeritas esse in legis talione quando dens pro dente, oculus pro oculo solvebatur (Exod. XXI; Matth. V) , in tempore vero Evangelii multo maior videtur esse severitas, cum pro abscissione unius pedis, morte damnetur alius (Matth. XVIII) . Quae est haec misericordia, quae homicidium approbat, leges exasperat?
272Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0401B (auctor 1128-1203)
Alius item Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, et interim negant tres deos esse.
273Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0402B (auctor 1128-1203)
Dicimus ergo, quod alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen alius Deus est Pater, alius Deus est Filius, alius Deus est Spiritus sanctus, sicut haec vox, albus, est alia quam haec vox, alba, non tamen aliud nomen.
274Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0404B (auctor 1128-1203)
De Filio etiam David ait: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX) . Si Dominus dixit Domino, alius fuit qui dixit, alius cui dixit; sed Deus Pater haec dixit; ergo alius fuit cui dixit; sed eum David vocat dominum suum, ergo vel Deum vel angelum: sed non angelum; angelo enim non dixit Deus, Sede a dextris meis, sed potius pertinet hoc ad Filium, qui existens Deus, sedet a dextris Domini, id est aequalis est Patri.
275Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0406A (auctor 1128-1203)
Notio enim illa qua Deus et se, et universa novit a se condita, alia ab ipso est, quia ex ipso et in ipso, quae, quia non est aliud in substantia ab eo ex quo est, Filius nominatur ea similitudine, quia sicut in naturali generatione filius a patre in persona alius est, substantiae tamen eiusdem; ita Dei et ex ipso productae notionis una est existentia, et tamen alia persona, quia, sicut diximus, eadem non potest esse ex se ipsa.
276Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0408D (auctor 1128-1203)
Item Iudaei sic opponunt: si sermo Dei ad tempus servandus est, eoque sermone annihilato, alius alio tempore observandus est, sicque per temporum vicissitudines divinae sanctiones mutantur, quo pacto ratum erit quod dicitur: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum? (Psal. CXVIII.) Et illud: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt?
277Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0409C (auctor 1128-1203)
Moyses non alius, sed idem ipse carnem suillam dicit mundam et valde bonam, et eam ad vescendum sicut caetera; scribit Deum fecisse bonam, et ideo dicimus quia uti ea licet.
278Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0415A (auctor 1128-1203)
Ait enim Ieremias: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ante eum: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo; in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III) . Item Michaeas ait: Et tu Bethlehem Ephratha, nequaquam minima est in millibus Iudae; ex te enim egredietur dux qui regat populum meum Israel, et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis (Mich. V) . De eodem ait Amos: Praeparare, Israel, in occursum Domini Dei tui (Amos IV) . Et alibi de eodem Isaias ait: Et vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX) . Et alibi: Propter scelus quidem populi mei percussi eum (ibid.); non propter suum, ac si dicat Pater: Permisi quidem Christum pati, non propter peccatum suum, sed propter populi dilectum, quia ut Isaias testatur: Ipse peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius (ibid.; I Petr. II) . Si ergo verum est quod B. Iob testatur: Non est homo qui non peccet, nec infans cuius est vita unius diei super terram.
279Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0416D (auctor 1128-1203)
Comedet Dominus Deus Israel, et coram Domino, quis est alius ipse Dominus, ut comedat coram eo panem Dominus Deus Israel?
280Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0417A (auctor 1128-1203)
Item Isaias ait: Generationem eius quis enarrabit? (Psal. L.) Si ea lege nascendi natus est Christus, qua alius homo, cur generatio dicitur inenarrabilis?
281Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0417C (auctor 1128-1203)
Per hoc ergo quod inenarrabilis dicitur, alius modus nascendi in Christo fuisse intelligitur, secundum quem ipse conceptus est sine virili semine, Spiritus sancti operatione; et sic, mater Christo virgo permanens, Christum concepit.
282Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0417D (auctor 1128-1203)
Unde scriptum in lege: Homo qui octava die circumcisus non fuerit, peribit de populo suo (Levit. XII) , subaudi, aeternaliter. Et alia auctoritas dicit, quod infans unius diei non est sine peccato (Iob XIV iuxta LXX) . Sed, si Christus sicut quilibet alius in iniquitatibus conceptus esset, et in peccatis mater eum peperisset, quid ab alio differret?
283Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0169B (auctor 1128-1203)
Alia quaestuosa, qua petuntur temporalia, qualis fuit petitio filiorum Zebedaei, qua petierunt ut unus sederet a dextris, et alius a sinistris Dei in regno suo, quem credebant temporaliter regnaturum (Matth. XX) . Alia est infructuosa, qua quis obstinatus petit salutem aeternam, de qua dicitur: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII) . Alia est fructuosa in qua de contingentibus nihil omittitur, de qua dicitur: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis (Marc. XI, Ioan. XVI) . Ubi potius intelligitur numen nominis, quam nomen numinis.
284Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0174D (auctor 1128-1203)
De primo dicitur: Purgabit nos in spiritu et igne (Matth. III) . De secundo legitur: Igne nos examinasti (Psal. XVI) . De tertio: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV) . Est autem duplex ignis purgatorius, unus in via scilicet poenitentia, alius post vitam scilicet purgatoria poena.
285Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0190C (auctor 1128-1203)
Cibos quoque pro posse suo delicatiores appetunt, et in quantum possunt, si non materiam, saltem mutant formam; quia si unus vult fabas vel alios cibos tenues parari uno modo, alius vult alio.
286Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0196A (auctor 1128-1203)
Est somnus, quando quis rapitur ad contemplationem coelestium, et tunc quiescunt naturales vires; de quo dicitur: Misit Dominus soporem in Adam (Gen. II) ; et alius somnus, quando quiescunt animales virtutes, et operantur naturales; de quo dicitur, quod angelus apparuit ni somnis, Ioseph (Matth. I, II) . Tertius somnus est quando dormit ratio, et sensualitas exorbitat.
287Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0616C (auctor 1128-1203)
Nam si alia caro vel alius spiritus assumeretur, alius esset homo, qui nihil prius meruerat; et si caro, quae meruerat, non resurgeret, nullam penitus retributionem obtineret: quod est contra decimum nonum secundi libri.
288Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0691D (auctor 1128-1203)
Lapidem mittit in acervum Mercurii, qui peccata addit peccatis, vel qui auget idololatriam quae signatur per Mercurium, quia Mercurius, qui dicebatur deus eloquentiae, specialius colebatur quam alius.
289Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0697D (auctor 1128-1203)
Dicitur mala cupiditas temporalium quae non quis possit habere; unde alius: Moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus.
290Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0703D (auctor 1128-1203)
Augustinus sic exponit: tanquam alius apud alium.
291Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0704A (auctor 1128-1203)
Alius liber habet fovebat aquas.
292Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0705D (auctor 1128-1203)
Aquila, proprie, diabolus, unde in Threnis: Velociores fuerunt aquilis persecutores nostri, id est maligni spiritus alios in inventionibus malitiae contra nos praeeundo, vel aliter, ut alius propheta, scilicet Ezechiel, dicit: Aquila magnarum alarum comedit medullam cedri, id est diabolus incorporare sibi desiderat sanctos et meliores in Ecclesia; unde in Iob: Behemoth habet fiduciam ut influat Iordanis in os eius.
293Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0849C (auctor 1128-1203)
Undecima hora est ea aetas quae decrepita vel veterana dicitur; quia vero ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in iuventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis in vineam operari vocantur.
294Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0858D (auctor 1128-1203)
Notat complere, unde apostolus: Alius est qui seminat, alius est qui metet; prophetae seminaverunt, apostoli messuerunt, id est compleverunt.
295Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0874B (auctor 1128-1203)
Dicitur aliquis in quo alius doctrinam suam collocat et in eo delectatur, unde in Evangelio: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos, etc.
296Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0910A (auctor 1128-1203)
Aliquando ponitur exclusive, unde David: Quoniam non est alius praeter te.
297Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0910B (auctor 1128-1203)
Dicitur ille ante quem nullus et post quem nullus vel alius, unde David: Qui percussit primogenita Aegyptiorum.
298Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0910C (auctor 1128-1203)
Ille etiam primogenitus dicitur, ante quem nullus, etsi post eum non sit alius; unde Christus dicitur etiam primogenitus secundum humanam naturam, quia ante ipsum et post ipsum de Virgine matre nullus genitus, sed quodam spirituali et principali modo de ea natus.
299Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0962A (auctor 1128-1203)
Aliquando ponitur pro praeter, ut si dicamus: Super praedictos, et alius fecit hoc, id est praeter praedictos.
300Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0974D (auctor 1128-1203)
Alius qui scribebatur in liminibus civitatum vel domorum in ipsius conditoris signum.
301Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0981C (auctor 1128-1203)
Dicitur manifesta praedicatio, unde Ioannes: Et alius angelus tuba cecinit, etc.
302Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0991D (auctor 1128-1203)
Est enim alius Filius, alius Pater, per Filium autem habetur notitia de Patre.
303Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0996C (auctor 1128-1203)
Dei Filius etiam dicitur Verbum, quia sicut intellectus procedit a mente et est coaevus menti, alius tamen a mente, sic Filius procedit a Patre, Patri coaeternus, alius tamen a Patre; unde et vox materialis verbum dicitur, vel quia significat verbum mentis, id est intellectum; vel a verbere aeris, quia plectro linguae formatur, unde et Plato vocem vocat plagam aeris.
304Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0997D (auctor 1128-1203)
Alius vero moritur in amaritudine animae suae, absque ullis opibus; et tamen simul in pulvere devenient et eos vermes operient, quia vel istum ut cupita habeat, vel illum ne habita amittat, carnales cogitationes premunt.
305Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1002A (auctor 1128-1203)
Notat audire, unde legitur quod populus videbat voces et audiebat, quia visus dignior est sensuum; nomine visus aliquando alius sensus designatur, unde ut demonstratio ad quemcunque sensum fiat apud grammaticum dicitur fieri oculum.
306Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0762D (auctor 1128-1203)
Signat peccatum, unde in Evangelio legitur quod unus debebat quingentos denarios, alius quinquaginta.
307Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0776B (auctor 1128-1203)
Sed verius est ut significet ibi dragma ponderationem cantus vel versuum, et dicitur ibi dragma componderatio metaphorice; quia sicut dragma ponderatur, ita versus ibi ponderantur, cum unus dicit unum et alius dicit alium, et erit sensus: Offerte dulcia cantica dragmis, id est componderationibus cantus; vel potest ibi notare componderationem modulationis.
308Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0776D (auctor 1128-1203)
Est et dragmaticum genus loquendi, id est interrogativum, quale in Bucolicis ut ibi: Dic mihi, Damoeta; sed melius, ut dicatur ibi dragma componderatio, cum unus dicit unum versum et alius alium, ut patet in praedicto exemplo Virgilii et in Theodolo, ubi in persona Pseusti dicit quatuor versus, Alathiae quatuor.
309Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0079D (auctor 1128-1203)
Ut dictum est superius, duo ubera Mariae virginis intelliguntur duo rivuli charitatis quibus dilexit Christum: unus quo dilexit eum tanquam Deum, alius quo dilexit eum tanquam hominem.
310Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0287D (auctor 1128-1203)
Complexio etiam consideranda est, secundum quod signis exterioribus perpendi potest; quia secundum diversas complexiones, unus magis impellitur ad aliquod peccatum, quam alius, quia si cholericus est, magis impellitur ad iram, si melancholicus, magis ad odium; si sanguineus, vel phlegmaticus, ad luxuriam.
311Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0294B (auctor 1128-1203)
« Canon alius rigidior.
312Alanus de Insulis, Sermones, 210, 0226D (auctor 1128-1203)
Quidam vero in concupiscentia conceptus, et sine concupiscentia natus, ut Ieremias propheta, Ioannes Baptista et si forte aliquis alius in utero sanctificatus.
313Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0634C (auctor 1128-1203)
Ut Pater est alius a Filio, persona Patris est alia a persona Filii; sed non aliud.
314Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0635B (auctor 1128-1203)
Non enim vere diceretur: Petrus est alius homo quam Paulus, nisi alia humanitate esset homo, quam Paulus.
315Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0637A (auctor 1128-1203)
Compersonalia dicuntur quae praedicant distinctiones addictas personalibus proprietatibus, ut, distinctus, differens, alius.
316Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0638D (auctor 1128-1203)
In hoc ergo improprietas est, quod quasi alius loquitur, id est angelus, et de alio esse intelligitur sermo, scilicet de Deo; et ita in hoc anthropopathos, quod verba creaturae, id est angeli, attribuuntur Creatori.
317Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0660B (auctor 1128-1203)
Ad quod dicimus, quod non; non enim augmentatur peccatum fornicationis, sed contemptus fit maior: tamen alius est contemptus, ex quo modo magis contemnit, et alius, quo prius minus contemnebat.
318Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0660C (auctor 1128-1203)
Alius autem contemptus est sciendi, qui est in isto, postquam est sacerdos; alius, qui fuit in subdiacono: et secundum hoc possumus hanc constituere regulam: Nulla privatio meritum praemii, vel esse poenae potest.
319Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0670A (auctor 1128-1203)
Alius vero est, qui semel charitate accepta nunquam decidit ab ea: et in tali est charitas tanquam fons, quia sicut fons semper scaturit, nec aliquando arescit; sic charitas in tali homine superfluit tanquam fons: et talis charitas suum possessorem usque in finem non deserit: cui charitati, quae est quasi fons, non communicat alienus; qui scilicet non praedestinatus est, vel in libro vitae scriptus.
320Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, p1, 4; 5 (auctor 1128-1203)
Quem uisurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius; reposita est hec spes mea in sinu meo.
321Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 1; 1 (auctor 1128-1203)
Incipit explanatio in prophetia Merlini Ambrosii Sedente Wortigirno Britonum rege super ripam exhausti stagni, egressi sunt duo dracones, quorum unus albus erat et alius rubeus.
322Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 38; 5 (auctor 1128-1203)
Hic itaque uel sextus dicetur Henrici regis filius, si mortuus ille, quem habuit ex regina inter alios computetur, uel quintus, si soli superstites a propheta numerantur, et alius adhuc expectandus, quem hic sextum appellat.
323Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 8; 2 (auctor 1128-1203)
Est alius sensus in his cornibus aureis et barba argentea et quidem satis apertus: ut uidelicet simplici interpretatione contenti intelligamus in his uerbis hircum istum magnam auri et argenti copiam habiturum, quod propheta significare uoluit per cornua aurea et barbam argenteam, ut hirci metaforam more suo seruaret, qui et cornua habet et barbam.
324Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 20; 6 (auctor 1128-1203)
Et alius quidam: Argentum electum lingua iusti.
325Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 29; 1 (auctor 1128-1203)
Quod si in ramis oliuarum glandes nascituras, sicut in nonnullis exemplaribus inuenitur, legere maluerimus, erit et alius sensus preter illum, quem iam diximus literalem, sensus uidelicet moralis, ut intelligamus ex oliuarum radicibus glandes nascituras, id est ex optimis patribus, ut sepe uidemus, filios degeneres et sua radice indignos, ut cotidie fit, processuros.
326Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 8; 1 (auctor 1128-1203)
Est ibi et alius fons, cuius potus canum facit haurientem capillis et pilis in caniciem alteratis.
327Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 9; 1 (auctor 1128-1203)
Est et alius in eadem insula, qui uisus ab aliquo statim uehementissimos imbres de celo ruere facit, qui cessare non ante adquiescunt, donec oblatio sancta Deo fuerit immolata.
328Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 10; 1 (auctor 1128-1203)
Est et alius, qui cum uisus fuerit ab homine sanatiuo et in sospitate diu uicturo, quasi letabundus saliendo et applaudendo assurgit.
329Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 17; 6 (auctor 1128-1203)
Quia ergo iuxta exteriorem littere sonum stare non potest quod dicitur – beatus qui seminat super omnes aquas immittens pedem bouis et asini – alius nobis querendus est in his sapientie uerbis intellectus uerus et probabilis atque ipsa Dei sapientia dignus.
330Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 18; 3 (auctor 1128-1203)
Et alius quidam poeta: Optima queque dies uite mortalibus egris prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus; Et labor et dure rapit inclementia mortis.
331Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 18; 16 (auctor 1128-1203)
Vnde alius quidam sanctorum audet et dicit: Qui docti fuerint fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad iusticiam erudierint plurimos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
332Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 1; 4 (auctor 1128-1203)
Ceterum per ceruum, qui impetu cursus sui facile spinosa queque indempnis transilit et illesus et excelsa montium iuga conscendit, figuratur uir aliquis magnus ac prepotens, ardua atque ingentia rerum molimina aggressurus, siue fuerit ille Rutenorum princeps, quos aduersus Britanniam excitabit sulphureus puellȩ illius fumus, sicut precendentia designarunt, siue alius aliquis, quem textus literȩ non declarat.
333Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 44; 6 (auctor 1128-1203)
Nam et quatuor cornua, que alius Zacharias propheta [152r] uidit, quatuor regna angelus interpretatus est et in Daniele similiter.
334Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 46; 4 (auctor 1128-1203)
Ad certamen conuenient alii et alius alium interficiet.
335Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 49; 1 (auctor 1128-1203)
Ad certamen conuenient alii, subaudi post primos, et alius alium interficiet.
336Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 53; 7 (auctor 1128-1203)
Et alius quidam: Sepe nocere solent pecori contagia sano et Dum spectant lesos oculos leduntur et ipsa .
337Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 57; 20 (auctor 1128-1203)
Quibus uerbis iste mihi sensus et alius nullus inesse uidetur: quod uidelicet Eboracensis auriga – post tantam de orientalibus Britannis sanguinis effusionem, cum exul a terra quasi piscis in equore factus fuerit, id est pirata marinus – sibilo serpentis, id est blandiciis serpentine alicuius mulieris, reuocabitur ad terram et eam causa pacis, ut sepe fit, in coniugem accepturus.
338Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 111]; 1 (auctor 1128-1203)
 Sedente Wortigirno Britonum rege super ripam exausti stagni egressi sunt duo dracones, quorum unus albus erat et alius rubeus.
339Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 116]; 103 (auctor 1128-1203)
Ad certamen conuenient alii et alius alium interficiet.
340Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0461C (auctor 1095-1125)
Similiter ab ipsa porta Warfaru, quam praesul Reymerus Reymundusque observabant, pons alius etiam infestus, ingenio antiquorum fundatus, porrigitur trans paludem quamdam, satis lutulentam et profundissimam ex impetu et inundatione assidui fontis, iuxta urbem extra muros emanantis.
341Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0492B (auctor 1095-1125)
Sic seris avulsis et undique portis patefactis, universi admirati et gavisi quomodo consilium istud non omnibus patebat, expergefacti celeriter arma rapiunt, alius alium admonet, et rapido cursu omnes armati urbem et portas intrare contendunt.
342Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0580D (auctor 1095-1125)
Tankradus autem audiens haec verba patriarchae et eius bonam exhortationem in Christi nomine, omni deposita amaritudine, respondit: « Non ultra se aliqua occasione ab urbis assultu et invasione abstinere; licet alius donum eiusdem civitatis susceperit, cum nondum obsessa vel capta fuerit, et cum Geldemari Carpenel virtus et manus sibi aequiparari non possit.
343Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0714D (auctor 1095-1125)
Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges: qui Godefridum cum suis coronantes, graviter cum eis commiserunt, donec Godefridus et sui paucissimi tantorum vim suffere non valentes, ad quadraginta in arcu, lancea et gladio ceciderunt: viri fortissimi, et usque ad hanc diem in omnibus praeliis invictissimi; singuli reditibus terrarum et locorum possessionibus ditati, in obsequio militari et ipsi equites sub se habentes, alius viginti, alius decem, alius quinque aut duo ad minus.
344Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 8, 5; 1 (auctor fl.c.1250)
Est et alius modus dicendi, a quibusdam postposicio, a quibusdam postsuasio dictus.
345Albericus Casinensis, Visio Alberici, 4, 25; 5 (auctor fl.c.1250)
Nam sicut vir in peregrinatione constitutus, omni studio omnique conatu domum redire festinat ac retrorsum non respicit, set ad domum, quam reliquerat, reverti desiderat, et alius, dum in exilio fuerit, tristatur, cum autem revertendi facultas data fuerit, omnem merorem deponens ad domum suam letus et exultans redire contendit, ita et monachi postpositis abdicatisque rebus temporalibus eo gaudio, quo mundi amatores ad perituram, hi ad eternam vitam redire festinent
346Albericus Casinensis, Visio Alberici, 4, 43; 7 (auctor fl.c.1250)
Alius autem ante tortores fugiens ante altarium venit.
347Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 2; 12 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Lex videt iratum, iratus non videt illam ».
348Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 2; 51 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Si quid dubitas ne feceris.
349Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 3; 7 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate ».
350Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 3; 73 (auctor -1246)
Si autem alius tibi iniuriam dixerit tacere debes; nam scripsit Augustinus in libro De summo bono: « Gloriosius est tacendo iniuriam fugere quam respondendo superare ».
351Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 4; 6 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Sic habeas amicum ut non timeas ipsum fieri inimicum ».
352Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 4; 11 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Quod secretum esse vis, nemini dicas ».
353Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 4; 12 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Vix existimes ab uno celari posse secretum ».
354Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 4; 13 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum ».
355Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 4; 69 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Garrulitas mulierum id solum novit celare quod nescit ».
356Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 5; 14 (auctor -1246)
Et alius dixit: « Lucrum cum mala fama damnum est appellandum ».
357Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Anno Domini M°CXVIII. alius ignis iterum posuit civitatem Cremone Sub ruina.
358Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a; 10 (auctor c.1200–1280)
Maior patet, quia alius est motor sursum et alius deorsum et alius ad substantiam et alius ad quantitatem.
359Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d, 38c, 32, 5, 20a; 33 (auctor c.1200–1280)
Alius vero finis est qui intenditur a movente, et ille supponitur cum dicitur: ‘ut perducat rem ad perfectionem’.
360Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a; 65 (auctor c.1200–1280)
Alius humor est post illum in textura venarum, qui habet colorem vitri aliquantulum vergentis ad ruborem, et ideo a quibusdam philosophis dicitur vitreus.
361Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c; 66 (auctor c.1200–1280)
Cum enim aliquis distat | longe , tunc inter ipsum et solem multum est de substantia nubis et vaporum, et illud multum prohibet lumen penetrare propter sui densitatem, et propter hoc apparet in eo color rubeus vel alius secundum diversitatem vaporum ; cum autem est prope, tunc inter ipsum et solem parum est de substantia vaporum, et illud parum potest penetrare lumen solis, et ideo tunc nullus color apparet, sed tantum videtur obscuritas nebulae debilis.
362Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d; 120 (auctor c.1200–1280)
(14) Ad ultimum dicendum quod natura bene transmutat nigrum in album, ut patet in canitie nigrorum capillorum; sed ars tinctorum non facit hoc, quia non in omnibus potest ars imitari naturam, quia ars tinctoria facit nigrum ex colore penetrante rem tinctam et oppilante poros eius, ita quod subintrare non potest postea alius color, et nigrum propter hoc ab arte non permutatur in alium colorem, sed alii colores bene permutantur in nigrum, qui non sunt in materia adeo penetrante et oppilante poros rei tinctae.
363Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e; 54 (auctor c.1200–1280)
Quorum unus est inter radium incidentem et lineam | superficiei speculi, et est acutus; alius inter radium reflexum et alteram partem lineae superficiei speculi, et est similiter acutus aequalis priori; tertius inter radium incidentem et radium reflexum , et est obtusus, et est quandoque rectus, quandoque acutus.
364Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90; 17 (auctor c.1200–1280)
Ducam etiam lineam ab E centro oculi in A, quae est unus terminus rei visae, et aliam ducam ab E in B, quae est alius terminus rei visae.
365Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90; 18 (auctor c.1200–1280)
Sunt igitur duo trianguli EAC et EBC unam lineam habentes communem , quae est EC. Item, isti duo trianguli sic sunt quod uterque habet unum angulum rectum, qui est C, et alios duos acutos, scilicet E, A unus et E, B alius; sed rectus angulus est maior acuto; ergo angulus, qui est in C, maior est angulis E, A, B. Sed in omni triangulo longius latus opponitur maiori angulo; ergo latus EA longius est latere EC in triangulo uno, et latus EB longius est latere EC in triangulo alio; ergo A magis distat ab E quam C, et similiter B magis distat ab E quam C. Sed quae magis distant, minus videntur; ergo minus videntur, quae sunt extra centrum visus quam id quod est sub ipso.
366Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90; 68 (auctor c.1200–1280)
Item, secundum hoc radius reflexus | a speculo alius erit a radio incidente in speculo, eo quod diversa sunt subiecta utrorumque; ergo apprehendere unius non est apprehendere alterius; ergo etiam apprehensa ab ipsis erunt separata.
367Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Hoc idem patet in camphora: Si enim illa evaporat usque ad aliquem terminum, tunc ad hoc ut diffundatur odor eius in duplum illius termini, oporteret ut ex illo odore evaporaret alius, et si deberet sentiri in triplum, oporteret quod ex illo iterum resolveretur alius, et sic ulterius, quod videtur inconveniens.
368Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Hic expresse dicit Gregorius quod odoratus non est per nervum sensibilem sicut alius sensus.
369Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Alius est quod motus per se omnia alia coniungit materiae sensibili; cum enim mathematica per se secundum suas intentiones separata sint a sensibilibus, sicut magnitudo et numerus et figura et etiam oratio secundum quod est discreta quantitas considerata in musica, consideratur enim illa per principia mathematica et non per principia naturalia, sicut est proportio tripli ad duplum , cum, inquam, ita sit, motus omnia ista coniun|git materiae sensibili; licet enim magnitudo secundum se non sit sensibilis, tamen magnitudo mota sensibilis est, quia sic in ipsa species sensibilis est, et sic est de aliis.
370Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Vel dicatur melius quod ad cognitionem obiecti exigitur actus, per quem est conversio super obiectum; sed quia actus immediate egreditur a potentia, propter hoc ad cognitionem actus non exigitur alius actus.
371Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, 02, 1, 120a, 24b, 5; 69 (auctor c.1200–1280)
Alius est sentire et iudicare de sensibilibus , et iste actus etiam est incorporeus, idest non ens corpus, sed tamen est actus corporis, quod est organum sensus.
372Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, 02, 1, 120a, 24b, 5, 85a, 33b, 45c, 19a, 77c, 204d, 2, 12a, 14b; 33 (auctor c.1200–1280)
Alius est qui a corde et loco digestionis procedit ad caput et ibi accipit formam et impressionem virtutis animalis quae est in capite, et ideo descendens ab anteriori et posteriori capitis solvit sensus et causat vigiliam.
373Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, 02, 1, 120a, 24b, 5, 85a, 33b, 45c, 19a, 77c, 204d, 2, 12a, 14b; 35 (auctor c.1200–1280)
Alius est qui cum cholerico sanguine elevatur ad caput, et ille descendendo per organa virtutis animalis solvit sensus aliquos, et maxime illos quorum organa magis extrinseca sunt in corpore, sicut visus et auditus.
374Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, 02, 2, 3, 2, 32a, 20b, 18c, 66a, 7, 24a, 59b, 29c, 8b, 112a, 71b, 3; 26 (auctor c.1200–1280)
Alius autem modus est quod accipitur somnium ut res ex debilitate somni, et ibi est latentia parva, et contingit quando iam sensus incipiunt solvi a vigilia, et tunc propter quietem sensuum parvum sensibile facit maxime motum in sensu, sicut parva lux videtur maxima et parvus sonus maximus strepitus videtur; et sic accidit alicui quod somniat se audire canes vel campanas, et quando evigilat, audit eos.
375Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a; 52 (auctor c.1200–1280)
Praeterea, intellectus incomplexorum prior est quam intellectus complexorum; prius autem non agitur a posteriori ; ergo alius erit agens respectu illorum intelligibilium ; et tunc quaeritur, quis sit ille, et reditur ad primam quaestionem; ergo intellectus agens non potest esse habitus .
376Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b; 86 (auctor c.1200–1280)
Si sic, tunc habebit rationem potentiae possibilis intellectus praeter hoc solum quod non recipit formam quam habet ; nihilominus tamen est in actu per formam quam habet; et erit compositus et sic non erit intellectus primus in anima neque simplex, sed erit alius prior eo et simplicior, quod falsum est; ergo intellectus agens non erit compositus, et sic non habebit species rerum apud se; ergo non erit intelligentia separata, eo quod ‘omnis intelligentia est plena formis’.
377Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e; 60 (auctor c.1200–1280)
Alius est intellectus quando intelligentia intelligit se in intelligibilibus aliis, et hoc duobus modis fit secundum quod intelligentia duobus modis habet se ad intelligibilia , scilicet ut subiectum et ut actus.
378Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3; 24 (auctor c.1200–1280)
Possibilis enim est, qui est in potentia, et speculativus est, qui est in actu, et propter hoc a philosophis potius dicitur gradus intellectus quam alius intellectus.
379Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3, 57a, 59b; (auctor c.1200–1280)
Avicenna autem distinguit intelligibile ex modis intelligendi, et cum alius modus sit intelligendi privationem et habitum, et malum et bonum, dicit esse diversa intelligibilia.
380Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3, 57a, 59b; (auctor c.1200–1280)
Alius est, ut de intentionibus generum et differentiarum componatur intentio una in diffinitione.
381Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 3; 22 (auctor c.1200–1280)
Alius actus est in pronuntiando sermonem, et hic vocatur angelus, sive nuntius intelligentiae, eo quod nuntiat extra id quod interius conceptum est ab intelligentia.
382Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 1; 37 (auctor c.1200–1280)
In brutis enim animalibus alius specie movet quam in rationalibus.
383Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 1; 65 (auctor c.1200–1280)
(14) Ad aliud dicendum quod licet appetitus alius sit sensibilis animae et alius rationalis, tamen per eundem modum movent, scilicet exsequendo motum.
384Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a; 16 (auctor c.1200–1280)
Solutio: Dicendum quod ad perfectionem intellectus practici exigitur actio agentis, sicut etiam ad perfectionem speculativi, sed non est alius agens hinc inde, eo quod non agit ea in quantum operabilia sunt vel scibilia , sed in quantum sunt simplicia denudata a materia, et in hoc conveniunt operabilia et scibilia.
385Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c; 14 (auctor c.1200–1280)
(6) Item, potentiae diffiniuntur per actus et obiecta; sed alius est actus et obiectum practici secundum rationem quam speculativi; ergo alia est potentia hinc et inde.
386Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Secunda probatur per inductionem, unus enim magis videt quam alius, cum tamen visus sit habitus naturalis, et sic de aliis.
387Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(35) Praeterea, nihil videtur esse dictum quod dicit hunc consensum | esse iudicem sui, quia iudicium est ante consensum, et ita consensus non erit iudex sui, sed alius iudex ante iudicabit de ipso.
388Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 2; 51 (auctor c.1200–1280)
Quod autem dicitur in Deuteronomio de brutis quod ‘sanguis est eis pro anima’, intelligitur quod primi actus animae quoad sua obiecta fundantur in sanguine, secundum quod sanguis est, vel alius humor illi respondens, ‘ultimum nutrimentum’, ut dicit Philosophus in animalibus.
389Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3, 67; 40 (auctor c.1200–1280)
Si primo modo, tunc pars vel partes est totum, quod non est verum secundum intellectum, quia alius est intellectus partium, alius totius.
390Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6, 173a, 38, 8, 142a; 16 (auctor c.1200–1280)
Si vero dicatur quod actus primus et secundus non habent talem ordinationem, quod si unus sit cum corpore quod et alius, et si unus sine corpore quod et alius, contra hoc est, quod dicit Philosophus in xvi de animalibus his verbis: ‘Quando operatio principiorum fuerit corporalis, non possunt esse illa principia sine corpore, verbi gratia, quoniam ambulatio non potest esse sine pedibus’.
391Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6, 173a, 38, 8, 142a, 65b; 105 (auctor c.1200–1280)
(8) Ad aliud dicendum quod generatio sicut quilibet alius motus diversos habet motores, secundum quod est ad diversa ut ad fines, et ideo ad ignem movet species ignis et ad animam anima.
392Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 17; 57 (auctor c.1200–1280)
Tertius modus est, quando est actus materiae complexionatae, quae secundum diversas sui partes diversos habet actus mixtionis, sicut alius est actus mixtionis in carne et alius in osse, et hoc modo anima vegetabilis et sensibilis sunt formae materiales .
393Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 1; 82 (auctor c.1200–1280)
Sed hoc totum derisione plenum est, quia etiam dicit David ibidem quod formae rerum nihil sunt nisi secundum sensum tantum, et quod licet mundus secundum sensum habeat magnitudinem et motum, tamen secundum rationem neque magnitudinem habet neque motum , sed est quiddam impartibile et immobile, et quod tempus et locus non sunt nisi secundum sensum, et quod motus etiam omnis, sive localis sive alius, non sit nisi secundum sensum.
394Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 2; 106 (auctor c.1200–1280)
Alius modus est quod novum dicatur opus, a quo cessavit deus, quod ante non fuit per speciem et rationem.
395Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 18, 3; 45 (auctor c.1200–1280)
Alius est, quia cum intelligentiae sint motores sphaerarum secundum philosophos, per motum illum aliquo modo creant, quare anima existit in corpore, eo quod movent ad generationem corporum.
396Albertus Magnus, De homine, 1a, 1, 1; 19 (auctor c.1200–1280)
Sed contra: Habitaculum respondere debet habitanti ; sed alius est status innocentiae et alius status peccati ; cum ergo iste mundus sit locus eius qui est in statu peccati, alius debuit esse locus eius qui fuit in statu innocentiae .
397Albertus Magnus, De homine, 1a, 1, 1; 27 (auctor c.1200–1280)
Alius autem locus est paradisus.
398Albertus Magnus, De homine, 1a, 1, 1; 61 (auctor c.1200–1280)
Aliam autem partem terrae fecit deus duabus rationibus , scilicet ut compleretur universum, et quia praescius erat futuri casus hominis, et licet idem locus sit generationis et habitationis secundum naturam, tamen secundum gratiam innocentiae debebatur homini locus alius, sicut probant obiectiones in contrarium adductae.
399Albertus Magnus, De homine, 1a, 2, 2a; 4 (auctor c.1200–1280)
Una autem rationum suarum haec est, quod si mundi essent plures, oporteret quod iste esset ex parte materiae et alius ex parte materiae; sed iste est ex materia tota; ergo mundi non sunt plures.
400Albertus Magnus, De homine, 1a, 2, 2a; 53 (auctor c.1200–1280)
Quidam enim dicebant infinitos mundos per successionem, quorum auctor fuit Empedocles qui dicebat quod completo uno motu caeli secundum motum orbis declivis omnia revertuntur in primam materiam, et incipiente alio motu regenerantur eadem in numero, quae prius fuerunt, et incipit alius mundus.
401Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, 3, 2; 27 (auctor -1286)
Ideoque Iulius Cesar solvit Aristobolum Rome ligatum, et mittens cum exercitu sperabat optinere victoriam; sed ab amicis Pompegii occisi sunt Aristobolus et Alexander filius eius; alius vero filius Antigonus fugit ad quendam Ptolomeum, qui accepit sororem Antigoni uxorem et genuit Lisaniam, qui post fuit Abiline tetrarcha.
402Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 61; 25 (auctor -1286)
Hic cuidam sponse metu sponsi filium proprium deneganti ait: Non habebis virum nisi hunc, quem tu negas filium; quo audito statim confessa est suum esse filium: et ecce alius Salomon.
403Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 70; 19 (auctor -1286)
Rotharus sextusdecimus rex Longobardorum, qui fuit fortis et iustus, sed Arrianus; et tunc fere in qualibet civitate Longobardorum erant duo episcopi, unus catholicus et alius Arrianus.
404Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 78; 9 (auctor -1286)
Stephano pape successit Paulus, qui sepe monuit Constantinum pro ymaginibus restaurandis; post quem Constantinus adhuc laycus sedem invasit apostolicam; post alius Stephanus, et postmodum Adrianus.
405Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 83; 6 (auctor -1286)
VI, successit alius Michael, qui regnavit an.
406Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 100; 4 (auctor -1286)
Cuius temporibus Silvester papa secundus; cui successit Iohannes papa XVIIIus, et post eum successit alius Iohannes papa XIX, et postea Sergius papa quartus, et postea Benedictus papa substituitur VIII. Quo rursus eiecto Gregorius substitutus est, quem imperator Henricus deposuit et ultra montes transportavit, et Clementem substituit.
407Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 111; 1 (auctor -1286)
Anno Domini MCII. Alius Francorum exercitus superveniens labores multos et dampna perpessus est, sed postmodum Tortosam ceperunt; inter quos fuit comes Pictaviensis et comes Burgondie et comes Blesensis; cum quibus et vix CC militibus rex viginti Saracenorum milia cum suorum infortunio expugnavit infra Ramulam; aliaque vice Iopem, quam prendiderunt, gratia salvatoris adiutus obtinuit.
408Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 129; 3 (auctor -1286)
Cui sobole nulla relicta successit alius Balduinus comes Edisenus, cognatus ipsius; qui multitudini Turcorum iuxta Ascalonem viriliter restitit, sed neutra pars alteram asillivit.
409Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 171; 8 (auctor -1286)
civitatem que Phylippis dicitur inpugnantes eam ceperunt; est autem hec civitas metropolis Macedone; alius nobis innotuit, quod non Phylippus, sed Phylippolim adierunt.
410Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 177; 6 (auctor -1286)
quorum unus conbustus est, alius, cum decoriaretur, confessus est se a Sene domino suo transmissum hoc fecisse imperio regis Anglie; tercia die comitti Henrico illuc venienti uxor gravida copulavit invita.
411Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 183; 5 (auctor -1286)
Murçuflius in fugam vertitur; alius ad imperium, scilicet Ascari, a civibus infatuatis eligitur.
412Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 190; 69 (auctor -1286)
Et postea exurget rex alius per A nomen et veniet et obtinebit regnum aliquantum tempus.
413Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 190; 120 (auctor -1286)
Unus est et alius nondum venit; oportet illum brevi tempore manere.
414Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 190; 121 (auctor -1286)
X reges sunt, et alius surget post illos, et ipse erit potentior prioribus, dicitur Antichristus, quamvis alius sit futurus post eum non minor in malicia, designatus in cauda.
415Albertus Monachus, Chronica, 3; 23 (auctor -1456)
Guntherus autem mox ut electus est et ab introitu Francfort urbis per cives artaretur, exercitu validissimo congregato Francfort potenter obsedit secundum consuetudinem antiquam, quam Francfordenses habebant, scilicet quod nullum regem habentem adversarium in regno susciperent in urbem, nisi prius ipsam urbem IX ebdomadibus obsedisset, ut hac occasione bello congrederentur in campo et divisioni finem impenderent, vel unus regnaret et alius timidus et inglorius remanerer.
416Albertus Monachus, Chronica, 7; 1 (auctor -1456)
Anno Domini MCCCCVI. in die sancti Clementis XIIII cardinales iuraverunt, quod quicumque ex eis eligeretur in summum pontificem, propter ecclesie unionem ordinandam deberet renunciare papatui et iuri suo, si quando alius papa similiter renunciaret pretensis iuri suo et papatui sive decederet, dummodo et alii cardinales effectualiter velint cum eisdem cardinalibus sic convenire et concordare, quod ex eis omnibus sic collectis sequatur canonica eleccio unici summi pontificis.
417Albertus Monachus, Chronica, 197; 65 (auctor -1456)
Alius quoque filius, frater Karoli, Margaretam iuvenculam nobilem, ad quam Carinthia devoluta fuerat, uxorem accepit et Carinthiam et Moraviam secum occupat.
418Alcimus Avitus, Dialogi cum Gundobado rege vel librorum contra Arrianos reliquiae, 1, 32a; 8 (auctor ca.450-518)
Si solus deus mediator, non est alius, apud quem intercedat; si solus homo, non est, qui reconciliare praevaleat.
419Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 359 (auctor ca.450-518)
Cuius divinitatem sub verbis scribae ac discipuli sui propheta Iheremias ostendens sic ait: Hic est deus noster, non aestimabitur alius ad eum; hic invenit omnem viam disciplinae et dedit Iacob puero suo et Israel dilecto suo.
420Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 8a; 15 (auctor ca.450-518)
euangelicus ex utero caecus am rum seruans tenebras naturalis ergastuli de nocte g ab aluo furaci natiuitas fraudolenta damnauer longeuitas sine ullis sumptibus simplici lauacione s non paulatim dedeceret habitatur diutinus nouus con turiam Euangelicae lictionis quam ueluti quinque dem porticuum saepta eingebaut unus quodam i dinis lectus inpleuerat uideris illic spectamine cassus lumine alius gressibus inpeditus non null res paralisi dissolutos quid multis non aegritud nummerum languentum nummerositatem lang omnebus nihil aliud quam lymfa subuenit.
421Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 123; 1 (auctor ca.450-518)
EX SERMONE DE ASCENSV HELIAE. Etsi multa sunt dona, omnia tamen haec operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult; non in paucioribus minor nec in maioribus amplior: per quem etiamsi alius alio minus accipit, intellegat donum potius posse minui quam donantem.
422Alcuinus, Alcuinus de orthographia, p. 6, l. 34 (auctor 730-804)
alea si ludum significat per e, si ab alius alia uenit per i legitur.
423Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, 101, 0095A (auctor 730-804)
Neque enim hic duo homines, licet etiam Paulus interiorem hominem et exteriorem appellaverit, et, si oportet compendiosius dicere, aliud quidem et aliud, ex quibus Salvator est (siquidem non idem est invisibile visibile; et sine tempore, sub tempore); non alius autem et alius, absit! utraque enim summae unitionis in contemperatione, Deo quidem inhumanato, homine autem deificato.
424Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, 101, 0097B (auctor 730-804)
Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43) ? Et ipsa virgo concipiens dicit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38) . Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre, ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem (Psal. XLIV, 3) , et ipse, de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor per humanitatem (Isai. LIII, 2); ipse ante saecula de Patre sine Matre, ipse in fine saeculorum de Matre sine Patre.
425Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, 101, 0100C (auctor 730-804)
» Quis alius liberat nos, nisi Christus, qui est veritas et verus Filius, et verus liberator, de quo ipse Ioannes evangelista ait: Sciens autem Iesus quia dedit ei Pater omnia in manus (Ioan. XIII, 3) . Si non dedit ei ut verus esset Filius, non omnia dedit ei in manus, id est, in potestatem; et falsum est quod tantus dicit evangelista, quod impiissimum est cogitare.
426Alcuinus, Carmina, 101, 0835D (auctor 730-804)
At comes hunc alius diverso tempore scisci Fecit ad ecclesiam Domini de more dicandam, Cuius forte puer mortali peste subactus, Mortuus ex omni membrorum parte remansit Spiritus, excepto quod pectora fessa movebat, Frigida vix tenui geminans suspiria flatu, Funeris exsequias cui tunc comes ipse parabat, Et loculus iuxta stabat, quo corpus humandum Mox fuerat, vitae quoniam spes nulla manebat: Pro quo pontificem lacrymans dux ipse rogabat,
427Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1112B (auctor 730-804)
Tenere autem illum admonet coelestis vitae conversationem, et reddit causam, subiungens: ut nemo alius accipiat coronam tuam.
428Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1113C (auctor 730-804)
Tepidus autem et ex frigido solet fieri et ex calido, quia et alius a frigore iniquitatis conversus ad perfectum iustitiae fervorem non transit; et alius a calore iustitiae descendit ad torporis ignaviam.
429Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1124B (auctor 730-804)
nisi quia sicut ibi laetitia de peracta victoria, sic etiam hic sollicitudo de futuro certamine ministratur. (VERS. 4.) Et exivit alius equus rufus, et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de terra.
430Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1134D (auctor 730-804)
Scilicet quia alius plangit malum quod egit, alius quia bonum non fecit, et alia multa similia.
431Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1135B (auctor 730-804)
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum.
432Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0678A (auctor 730-804)
VERS. 20-23. - Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole: nam cum alius laborat in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
433Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0685A (auctor 730-804)
Totum, quod disserit, hoc est ut ostendat eum qui laborat et aliquid habet in mundo, patere invidiae; et rursum eum qui vivere vult quietus, inopia opprimi; et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur.
434Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0686D (auctor 730-804)
VERS. 13-16. - Melior est puer pauper et sapiens sene rege et stulto qui nescit providere in posterum: quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum, et alius natus in regno, inopia consumatur.
435Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0689C (auctor 730-804)
Propterea admoneo, ut id omnimodis caveas, ne putes absentem Deum ab operibus tuis, imo et cogitationibus perversis, sed eum timeas, et scias in cunctis operibus tuis eius providentiam esse, teque libero arbitrio [Ms., liberi arbitrii] conditum, non cogi, sed [Ms., om. sed] velle, quod facias. VERS. 7, 8. - Si videris calumnias egenorum, et violenta [Ms., violata] iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio, quia [excelso] excelsior est alius, et super hoc quoque [Ms., et hoc quoque] eminentiores sunt alii, et insuper universae terrae rex imperat servienti.
436Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0690A (auctor 730-804)
Nunc infert, et solvit quaestionem quae poterat opponi, dicens: Si videris calumniam pauperis, qui beatus in Evangelio praedicatur, et res vigere, non iustitiam [Hier., et res vigeri non iustitia], non [Ms., ne] mireris, nec tibi novum aliquid esse videatur, quia excelso alius excelsior est, et omnia respicit Deus, qui angelos suos super iudices et reges terrae praeposuit, qui possunt utique prohibere iniustitiam, et magis in terra valere quam quaevis hominum potestas [Ms., potestates]. Sed quoniam servat in finem iudicium, et in consummationem mundi, quando in maturas segetes messores venire iussurus est, ut separetur triticum et in horreum coelestis regni condatur, lolium autem aeterno tradatur incendio; ideo nunc exspectat et differt sententiam, donec in fine mundi iniqui puniantur et iusti coronam recipiant iustitiae.
437Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0702B (auctor 730-804)
Et quid de stulto dicendum est, dum studiosus sapientiae scrutator invenire non valet quare hoc vel illud factum sit, et quare mundus variis gubernetur eventibus, cur alius caecus, alius debilis, alius videns et sanus nascatur: hic paupertatem habeat, ille divitias; iste sit nobilis, ille inglorius.
438Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1031A (auctor 730-804)
aut quis Deus praeter Deum nostrum (Psal. XVII, 32) ? » Nemo plane, nemo. Non enim est Deus alius praeter te trinum et unum, unum et trinum, neque in coelo sursum, neque in terra deorsum.
439Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1031B (auctor 730-804)
Totus in coelo, totus in terra, totus etiam ubique, et non est alius Deus praeter te Deum nostrum, in quem credit et quem adorat mater Ecclesia, apostolica et universalis.
440Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1051A (auctor 730-804)
Unde quamvis aliud sit ex te, aliud ex matre, non tamen alius et alius, ut duo, quod absit, Filii dicantur: sed ipse aeternus ex te Deus Pater, ipse temporalis ex matre virgine: ipse qui fecit, ipse qui factus est, manens ex utroque in utraque natura unus, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum geminatus distinctione.
441Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1056B (auctor 730-804)
De Patre quidem, quia Deus est, Apostolus probat dicens: Unus Deus et Pater omnium, ex quo omnia (Ephes. IV, 6; I Cor. VIII, 6) . De Filio autem quia Deus est, evangelistarum praecipuus testatur dicens: Et Deus erat verbum (Ioan. I, 1) . De Spiritu vero sancto, quia Deus est, iterum Paulus sic loquitur probans: Divisiones operationum, idem vero Deus (I Cor. XII, 6) . Ecce Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, et tamen non est triplex numerus Deitatis in sancta Trinitate credendus, ut fidelium quisquam tres dicere Deos audeat, sicut ipse in quodam de se Deus testatur loco, dicens: Ego sum Deus et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39) . Cum enim tertio aliquid repetitur, non numerus coacervatur, sed proprie unum illum esse asseritur.
442Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1060D (auctor 730-804)
Alius est enim qui procedit, sed non est aliud quod procedit quam id unde procedit.
443Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1062A (auctor 730-804)
XIII. Ad haec autem docenda, quis alius tam idoneus?
444Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1076A (auctor 730-804)
Sed quis alius corpus in utero matris format, et ita per membra componit?
445Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0237A (auctor 730-804)
In sancta videlicet Trinitate alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; non aliud in natura vel substantia, vel gloria, vel essentia, vel aeternitate.
446Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0237A (auctor 730-804)
In Christo vero aliud est in divinitate, aliud in humanitate; non alius vel alius, sed unus idemque verus Deus, verus homo, una persona, unus Dei Filius, unus Christus; quod multis testimoniis probari potest.
447Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0260A (auctor 730-804)
Quasi alius sit qui ex Deo Patre genitus est, et alius qui ex Virgine matre factus est, dum evangelista dicit: Verbum caro factum est.
448Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0147C (auctor 730-804)
Credo quod alius spiritus tibi locutus est Christum esse adoptivum, alius Isaiae prophetae inspiravit dicenti: Et vocabitur nomen eius Emmanuel (Isa. VII, 14) ; vel etiam quod alibi ait: Et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi (Isa. IX, 6) . Et alius spiritus tibi dictavit Christum nuncupativum esse Deum, alius alteri prophetae dicenti: Si affigit homo Deum suum, quia vos affigetis me (Malach. III, 8) . Nunquid non haec vox Christi potuit esse, quando ductus est ad crucem, quasi dixisset: Cur, quaeso, Redemptorem vestrum non agnoscitis?
449Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0147D (auctor 730-804)
Certissime alius angelus tibi dormienti in somnis apparuit, alius Ioseph viro Mariae: et aliud tibi nomen demonstravit, aliud illi; vel alius non Gabriel, sed ignotus quilibet nuntius tibi vigilanti astitit susurrans in aurem.
450Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0148A (auctor 730-804)
Sed alius beatissimae Virgini astitit, et iam non quislibet, sed Gabriel archangelus clara voce pronuntians: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod ex te nascetur sanctum, Filius Dei vocabitur (Luc. I, 53) . Si igitur ipse Gabriel, qui dicitur fortitudo Dei, te orantem in templo invenisset, non novem mensium, sed perpetua taciturnitate incredulum damnasset os tuum: quia quem ille a Deo missus et divinae conscius voluntatis parere Virginem praedixit Iesum, id est, Salvatorem, et magnum, et Filium Altissimi, et sanctum, et regnaturum in aeternum ostendit, hunc tu parvum et adoptivum, et servum conditionalem testari non times.
451Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0156A (auctor 730-804)
Nec in illa assumptione alius est Deus, alius homo, vel alius Filius Dei, et alius filius Virginis: sed idem est Filius Dei, qui et filius Virginis: et idem filius Virginis, qui et Filius Dei: ut sit unus Filius etiam proprius et perfectus in duabus naturis Dei et hominis.
452Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0193B (auctor 730-804)
« In quo, ait, habitat omnis plenitudo divina corporaliter, id est, substantialiter, non per participationem, neque per gratiam, quae tribuitur adoptivis; sed corporaliter, id est, substantialiter, sicut in homine dicitur habitare eius spiritus, cum non sit alius ipse homo et spiritus eius.
453Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0200B (auctor 730-804)
Atque ita in carne propria passus est impassibilis Deus, ut veram passionem, quia voluit, in vera carne sentiret, et in divinitate prorsus impassibiliter permaneret; nec alius semetipsum morti dignatus sit tradere, quam ille qui sic potuit moriens de morte vincere, ut mortem non possit in morte sentire.
454Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0201B (auctor 730-804)
Nam in oratione Dominica debita pro peccatis ponuntur, sicut solemus ex praecepto ipsius Veritatis quotidie decantare: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) . Unde et mox huius petitionis recapitulatio subiecta est, ut intelligeretur de quibus dixisset debitis; ait enim ipse Dominus in sequentibus: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra (Ibid. 14) . Et ubi unus evangelista dicit, debita nostra, ibi alius pro debitis peccata ponit (Luc. XI, 4) . Si debitor est, qui et peccator, ut evangelica veritas ostendit, nunquid et Christus peccator fuit, ut debitor dici debeat?
455Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0207C (auctor 730-804)
Nec ideo non patientem, quia ipse faciebat; nec ideo non facientem, quia non alius tolerabat.
456Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0210B (auctor 730-804)
» Et post pauca: « Per suam ergo omnipotentiam, cum voluit, hunc hominem, [quem] assumpsit, hoc facere, assumpto [Arnob., assumendo] ex tempore, quod ipse semper fuit sine tempore, ut non possint dici duo filii Dei, alius ante tempore, et alius natus ex tempore: sed unus Dei Filius Dominus Iesus Christus.
457Alcuinus, De confessione peccatorum, 101, 0652D (auctor 730-804)
Homo aegrotus a medico quaerit medicinam, qui saepe incerto [labore] desudat in aegroto. Deus vero sine labore sanat, sine tarditate medicamenta veniae praestat, si devota lacrymis scripta in auribus pietatis suae legatur poenitentiae [Ms., poenitentia]. Nemo te, homo, melius reficit quam qui fecit; nec alius sanat, nisi qui flagellat et curat; solus enim novit operis sui fragilitatem, qui hoc tantum exspectat, ut fatearis; mora non erit, ut saneris: qui per prophetam Ezechielem ait: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis (Ezech. XXXIII) . IV. Datur nobis a benignissimo iudice locus accusandi nosmetipsos in peccatis nostris coram sacerdote Dei, ne iterum accuset nos in eis diabolus coram iudice Christo. Vult ut ignoscantur [in hoc saeculo], ne puniantur in futuro. Igitur pius Pater, dum videt per poenitentiam peccata nostra a nobis damnari, gaudet misereri, et proprium exercere munus misericordiae in poenitentes optat, sicut per Isaiam testatur prophetam: Ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25) ; et iterum: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam [Cod. S. Em., quia] misericors et pius est, patiens et multae misericordiae (Ioel. II, 13) . Hoc sciens beatus David ait: Peccatum meum cognitum tibi feci, et iniusti ias meas non operui (Psal. XXXI, 5) : e contra si peccatum, quod fecerit homo, negatur [tegatur], poena reatus accumulatur; quia punitur contumacia in sceleris negatione.
458Alcuinus, De dialectica, 101, 0951B (auctor 730-804)
« Alia dialectica, inquit, sive alius est de Categoriis liber ex Aristotele ab Albino translatus apud me ms.
459Alcuinus, De dialectica, 101, 0955C (auctor 730-804)
- A. Regulariter scire debemus, omnia propria nomina communia esse posse, et omonyma vocari, ut Cicero non unus sed plures: sed signis et proprietate quadam discernendi sunt; quis sit ille et quis alius et quis tertius Cicero, ut alium crassum dicas, alterum tenuem; vel longus dicatur alius, alter brevis; candido colore quis, alter nigro.
460Alcuinus, De dialectica, 101, 0963D (auctor 730-804)
- A. Quinque modis aliud [Edit., alius] altero prius dicitur. Primus est, cum aliquem dicimus tempore priorem, id est, seniorem.
461Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0057C (auctor 730-804)
Sed alius est Pater in persona, alius Filius in persona, alius Spiritus sanctus in persona.
462Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0028D (auctor 730-804)
Quia igitur aliud est genuisse, quam natum esse; aliud est procedere, quam genuisse, vel natum esse: manifestum est quoniam [Al., quomodo] alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.
463Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0030A (auctor 730-804)
Unum tamen horum miraculis claruit; aliud succubuit iniuriis: sed nullatenus alius fuit qui miraculis claruit, alius qui iniuriis fatigatus est; sed unus atque idem in forma Dei consubstantialis Patri, in forma servi consubstantialis matri, anima et carne homo plenus.
464Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0046A (auctor 730-804)
Nec alius est per quem omnia creata sunt; [alius] qui creatus est homo; idem ipse creator et creatura: creator in divinitate, creatura in humanitate.
465Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0046A (auctor 730-804)
Non alius, sed aliud, quia non una natura in eo, sed una est omnimodis persona.
466Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0046A (auctor 730-804)
Non ita in sancta Trinitate dicendum est vel intelligendum; non enim fas est dicere de Patre et Filio, et Spiritu sancto, aliud, quia una horum est natura; sed alius, quia personarum distantia est in eis.
467Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0046B (auctor 730-804)
In Christo itaque non est personarum distantia, sed naturarum; ideo alius non debet dici, sed aliud de eo [Al., de Deo]. Quocirca omnimodis unus est atque idem mortalis et immortalis, passibilis et impassibilis.
468Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0046C (auctor 730-804)
Quod Verbum per omnipotentiam suam voluit hunc hominem quem assumpsit, hoc fieri ex tempore, quod ipse semper fuit sine tempore, id est, proprius Filius Dei, ut non possint dici duo Filii Dei, alius ante tempora genitus, et alius natus ex tempore, sed unus Dei Filius proprius et perfectus Dominus noster Iesus Christus.
469Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0046D (auctor 730-804)
Sicut enim conchylii sanguinem lana suscipit, ut purpura ex eadem lana, imperiali maiestati tantummodo digna fiat, qua nullus alius induitur, nisi augusta praeditus dignitate: ita Spiritus sanctus superveniens in beatam Virginem, [et] virtus Altissimi obumbravit eam, ut lana fieret divinitate purpurata, solummodo aeterno imperatori indui dignissima.
470Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0060B (auctor 730-804)
12. Utrum sancta Trinitas in personis separabilis vel inseparabilis dicenda sit, dum alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus?
471Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0060C (auctor 730-804)
Vere alius est Pater quam Filius in persona, sicut Filius alius est in persona quam Pater, et Spiritus sanctus alius est in persona quam Pater et Filius.
472Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0015A (auctor 730-804)
In qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.
473Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0019C (auctor 730-804)
Quamvis alius sit Pater et alius Filius, non est tamen diversa substantia Patris, et Filii.
474Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0020C (auctor 730-804)
Cum enim personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; his tamen unum est naturae nomen, quod dicitur Deus, vel substantia, vel essentia, vel omnipotentia, vel alia multa, quae substantialiter, non relative de Deo dicuntur.
475Alcuinus, De grammatica, 101, 0873D (auctor 730-804)
Priscianus Latinae eloquentiae decus nomina interrogativa vel relativa vel redditiva ea omnino [Ms., nomina] dicit, et pronomina negat esse posse, quia finitas personas non habent, quod proprium est pronominis cum casu iuncti: sicut et alia novem nomina mobilia quidam errore seducti pronomina dicunt esse, quia pronominum declinationem habent, id est, unus, ullus, nullus, solus, totus, alius, alter, uter, neuter: quos multae lectionis ratio revincit.
476Alcuinus, De incarnatione Christi, 101, 0285A (auctor 730-804)
» XIX. His omnibus supradictis Patribus beatus Isidorus, lumen Hispaniae, in unitate personae et proprietate naturarum Redemptoris nostri consentire agnoscitur: « Homo, inquit, Christus Iesus, quamvis aliud sit ex Patre, aliud ex Virgine; non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine: sed ipse aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre.
477Alcuinus, De incarnatione Christi, 101, 0298B (auctor 730-804)
Procul dubio alius spiritus per te praedicat Christum adoptivum filium et nuncupativum Deum: alius vero per apostolos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, Deum verum et proprium Dei Filium; quorum praedicationi nos toto corde consentimus, nil omnino eorum addentes vel minuentes sacratissimae doctrinae, vel universali symbolo, vel ecclesiasticae consuetudini; sed nosmetipsos intra terminos paternae traditionis, et catholicae fidei veritatem firmiter statuentes, quidquid in illorum sanctissimis legitur litteris, sine dubitatione credimus et fiducialiter praedicamus; scientes certissime quod laudanda sunt mysteria Dei, non ratione discutienda: quia incomprehensibilia sunt iudicia eius, et ininvestigabiles viae eius.
478Alcuinus, De orthographia, 101, 0904D (auctor 730-804)
Alea si ludum significat per e; si ab alius alia venit, per i legitur.
479Alcuinus, De processione Spiritus Sancti, 101, 0071D (auctor 730-804)
» Idem quoque sanctissimus papa Leo consona verbis canonicae praedictae epistolae de processione Spiritus sancti a Filio testatur in epistola, quam Turbio [Leg. Turribio] Asturiensi scripsit episcopo: « Primo capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur: nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit . . . . Fides enim catholica Trinitatem Deitatis sic homousion confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales: quia unitatem in Trinitate non eadem persona, sed eadem implet essentia.
480Alcuinus, De processione Spiritus Sancti, 101, 0079D (auctor 730-804)
» Et iterum in eodem ait libro: « Cum quaeritur, qui Spiritus est qui loquebatur per prophetas, non utique alius intelligendus est, nisi Spiritus sanctus, qui est Spiritus Christi.
481Alcuinus, De processione Spiritus Sancti, 101, 0082C (auctor 730-804)
Quomodo quia in personis alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus?
482Alcuinus, De processione Spiritus Sancti, 101, 0082C (auctor 730-804)
Et non quidem aliud, sed alius.
483Alcuinus, De ratione animae, 101, 0649A (auctor 730-804)
Cuius numeri rationem, sicut et aliorum, sapientissimus imperator tuae perfacile ostendere potest sagacitati; cuius mentis miranda est nobilitas, dum inter tantas palatii curas et regni occupationes philosophorum pleniter arcana curavit scire mysteria, quod vix otio torpens alius quis modo cognoscere studet.
484Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0938B (auctor 730-804)
Item, si ostendi potest ab eo factum, a quo minime oportuerit, et a quo, si alius fecerit, prohiberi conveniret.
485Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0939A (auctor 730-804)
CAR. Transeamus. Sed primum dic quae [Mss., quid] sit sophistica locutio? - ALB. Si me alius quis de schola palatii tui interrogasset, forsitan [Mss., forsan] ostendissem ei. CAR. Cur alteri et non mihi?
486Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0484C (auctor 730-804)
Et revera idem diversis spiritualibus confertur virtutibus, ut si nullus adesset alius, in oratione solus sufficeret.
487Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0505B (auctor 730-804)
Sed quis alius mundabit eam, aut cui alii praeter te acclamans dicam: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13) ? Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus?
488Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0620A (auctor 730-804)
Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2) . Item alius [quidam] Sapiens: Quanto maior es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20) . Item Dominus dicit per prophetam: Ad quem autem respiciam nisi ad humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2) ? Quicunque humilis et quietus non erit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti.
489Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0624B (auctor 730-804)
Alius est timor filiorum, alius est timor servorum.
490Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0636C (auctor 730-804)
Alius scientiae, alius lectionis studio, alius vigiliarum prolixitate tentatur.
491Alcuinus, Enchiridion, 100, 0630B (auctor 730-804)
Iste est timor, de quo in alio psalmo dicitur: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) . Alius est timor propter poenam, alius est propter amorem: iste est beatus, qui propter charitatem timet Dominum, et in charitate eius praecepta observat.
492Alcuinus, Enchiridion, 100, 0630C (auctor 730-804)
Non est alia in Christo uxor, alius filius, sed omnes unum in Christo.
493Alcuinus, Enchiridion, 100, 0594C (auctor 730-804)
Sed alius est David vere manu fortis: in bello fortis, qui percussit hostem superbissimum, Dominus noster Iesus Christus.
494Alcuinus, Epistolae, 100, 0481B (auctor 730-804)
Urget enim me paternitatis affectus fari, quod pennigero rumore narrante didici, quia quaedam agis quae nec tuae conveniunt dignitati, nec meae placent dilectioni: quia nolim famam claritatis tuae maculis fuscari nigris, ne alius tibi debitum subripiat locum, ut sit novissimus primus et primus novissimus (Matth. XIX, 30) .
495Alcuinus, Epistolae, 100, 0204C (auctor 730-804)
Alius est qui talentum praedicationis accipit, alius sapientiae; alius divitiarum, alius cuiuslibet administrationis; quidam forte alicuius artificii donum a Deo horum omnium bonorum dispensatore.
496Alcuinus, Epistolae, 100, 0206C (auctor 730-804)
Nunc vero alius laborat pro mercede perpetua, illi vero pro saeculari honore.
497Alcuinus, Epistolae, 100, 0229B (auctor 730-804)
Scito certissime quod nullus alius tuam vitam conservare potest, nisi ille qui te de morte liberavit praesenti; nec isto protegere et custodire honore, nisi ille qui gratuita pietate istam tibi concessit dignitatem.
498Alcuinus, Epistolae, 100, 0251A (auctor 730-804)
Non est bonum, ut sedes sancti Augustini primi praedicatoris nostri vacua permaneat; et alius non potest ullatenus in eius ordinari locum.
499Alcuinus, In Cantica canticorum, 100, 0648B (auctor 730-804)
Sola sum dilecta, quia nulla alia [Cod. Vat., nullus alius] recte diligit Christum, nisi unica Ecclesia, et nulla alia ab eo diligitur.
500Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0795B (auctor 730-804)
Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus; unus, qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem, et quoslibet colores, formasque corporum cernimus; alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo diiudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus.