'amor' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 16672 hits      Show next 500

1Abbo Floriacensis, Praefatio commentarii in cyclum Victorii, 139, 0572B (auctor c.945–1004)
COMMENTUM EIUSDEM INCIPIT. Amor sapientiae quae a Graecis philosophia dicitur tripertitus sua qualitate habetur, etc.
2Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0478B (auctor 1000)
Siquidem ut melius est non vovere quam post votum non reddere, ita melius est electioni principis non subscribere quam post subscriptionem electum contemnere vel proscribere, quandoquidem in altero libertatis amor laudatur, in altero servilis contumacia probo datur.
3Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0747C (auctor fl. 923)
( Ad oram cod., Vox URBIS.) « Me quis poterat defendere, primas Hic nisi Germanus, virtus et amor meus omnis?
4Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0018A (auctor fl. 1150)
Vel quo magis palatum rationis amarescit, quam voluptatibus vitae, cum nihil sapit rationi nisi quod condivit amor seculi?
5Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029B (auctor fl. 1150)
Certe dicunt scholastici et vehementer id verum est, quoniam in omni studio quatuor sunt necessaria, videlicet mens humilis, vita quieta, exercitata meditatio, et amor mediocritatis.
6Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029D (auctor fl. 1150)
Quartum vero eorum quae bona exigunt studia, est amor mediocritatis, ne animus in delicias dissolutus ambitione rerum temporalium a proposito suo desistat.
7Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0035A (auctor fl. 1150)
Huic siquidem nostrae civitati quatuor isti custodes sunt deputati, scilicet dolor in corde, labor in corpore, mansuetudo in conversatione, amor in supernorum dilectione.
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037B (auctor fl. 1150)
Quod si amor litterarum te tentaverit, illud primum recole, quoniam indocti plerunque coelum rapiunt, et viri periti cum litterarum notitia multoties ad profundum inferni descendunt.
9Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0057A (auctor fl. 1150)
Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. (Gal. V.) Ista ergo mulier litigiosa, id est, caro nostra, Christum expellit de cordibus nostris, quando carnales cogitationes, delectationes rerum temporalium et amor voluptatum huius seculi dominantur in nobis.
10Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058D (auctor fl. 1150)
Infirmae conscientiae offer paupertatem, sed eam non suscipit, quia amor mundi et paupertas non conveniunt: nec dolores et miserias amplectitur, quia amatores mundi ista non appetunt.
11Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0071C (auctor fl. 1150)
Et quidem amor iste charitatis ignis spiritalis est sicut ipse Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII) . Et Propheta: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis (Psal. XXXVIII) . Ignis autem materialis, sicut nostis, tria habet in se: videlicet ardorem, calorem, et splendorem.
12Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0118B (auctor fl. 1150)
Quartum eorum quae ad praelatum pertinent, est amor disciplinae, ut ipse forma sui gregis effectus disciplinam libens habeat, et ad omnia, quae vitae regularis ordo exigit, se exhibeat caeteris proniorem, ut quae docet sermone etiam impleat operis exhibitione; ne forte audiat in se directum illud evangelicum verbum: Quae dicunt facite, opera autem ipsorum nolite facere (Matth. XXIII) . His omnibus rite observatis, claustralis tam subditus quam praelatus, invenit quid eum oportet facere, qualiter de sancta conversione migret ad bonam conversationem, et inde ad perfectae vitae consummationem, quousque perveniat in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: ubi servis bonis et fidelibus gaudium Domini sui datur, et in hac vita legitime certantibus coronam iustitiae largitur Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia secula seculorum.
13Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0129A (auctor fl. 1150)
O beata illa sanctorum tempora, in quibus doctrina humilitatis floruit in opere, ut quidquid propriae excellentiae amor, sive vestitus vanae gloriae administraret, totum puritas conscientiae tanquam malum abiiceret!
14Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134A (auctor fl. 1150)
Neque enim ipse qui amor est, affectum amoris tibi ostenderet, nisi tu vicem dilectionis ei exhiberes.
15Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151D (auctor fl. 1150)
Recole vehiculum illud philosophiae, quod duobus pueris, qui sunt labor et amor, totidemque puellulis, quae sunt vigilia, et cura, portandum commiserunt, hoc significantes, quod ad philosophiae cognitionem non nisi per laborem et amorem, per vigiliam et curam potest perveniri.
16Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151D (auctor fl. 1150)
O labor infructuosus, o amor erroneus, o vigilia stulta, o cura superflua.
17Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151D (auctor fl. 1150)
Vere labor infructuosus est, qui nulla requie relevatur: amor erroneus, qui nullo igne spiritali accenditur: stulta vigilia, quam nulla sequitur utilitas: cura superflua, quam nulla comitatur securitas.
18Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0153D (auctor fl. 1150)
Aquae vero marinae, sunt curae et occupationes huius seculi, quibus anima vacans inquietudine quadam distracta, in se ipsa amarescit velut absinthium, dum amor huius impellit, ut cupiat: labor, ut acquirat: timor anxiat, ne perdat: dolor si vel affectata non obtineat, vel acquisita derelinquat.
19Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0184B (auctor fl. 1150)
Si ascendere volueris, desidia spiritus, moles corporea, amor vitae huius retardant te, et postremo divinae sententiae animadversio, qua dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III) . Flebilis admodum sententia super filios Adam, qua omnes terrae addicti sunt.
20Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189D (auctor fl. 1150)
Iam nunc ad secundas transitur nuptias, scilicet propagationis, in quibus nihil amarum, nihil iniocundum, nihil inhonestum reperitur: quippe sponsa in secretarium Sponsi sui admissa, illum cogitat, illum amat, et castis eius inhaeret amplexibus dicens: Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II) . Iam longe sit antiqua peccatorum delectatio, cessat amor mundi, non trahit illam affectus sanguinis, vel quicquid desiderari potest super terram: quia in illo omnia se possidere aestimat, quem in omnibus et super omnia praeelegit.
21Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0259D (auctor fl. 1150)
Quoniam nauta multis iactatus fluctibus in regenda navi sapientior efficitur, miles post multa susceptae vulnera in congressu belli cautior redditur: gratior serenitas post imbrem, quies post laborem, et per experimenta malorum crescit amor virtutum.
22Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0261D (auctor fl. 1150)
Sunt autem quatuor vincula sapientiae, quibus doctores Ecclesiae debent ligari, videlicet amor sanctitatis, zelus iusticiae, humilitas in prosperis, constantia in adversis.
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0261D (auctor fl. 1150)
De istis vinculis in libro Iesu filii Syrach scriptum est: Fili, iniice pedes tuos in compedes Domini, et non accidieris vinculis illius, et postea de vinculis sapientiae subiungit: Decor enim vitae in illa est, et in vinculis illius alligatura salutis (Eccle. VI) . Primum vinculum, quod est amor sanctitatis, doctores Ecclesiae cum bonis facit pacificos, et hoc vinculum stringit suaviter.
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0275A (auctor fl. 1150)
Contractos illos esse dixerim, qui cupiditate terrena curvati sola transitoria cupiunt, et ideo oculos cordis semper in terram figentes, eos ad coelestia elevare non possunt: plane sicut amor ad faciem, timor ad manum, ita cupiditas ad terram semper oculum dirigit, verbi gratia: Filius semper intendit in faciem patris quem diligit, servus ad manum domini sui respicit, ne flagelletur pro excessibus quos commisit, avarus vero cor semper apponit divitiis, quoniam ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI) . Ipse etiam Dominus in Evangelio, ubi loquitur de semine quod in spinis cecidit, avaros significans ait: Hi sunt qui audiunt verbum et a sollicitudinibus et a voluptatibus vitae euntes suffocantur nec referunt fructum (Matth. XIII) . Qui vero obstaculo impediuntur ne coelum videant, superbi sunt, et elati spiritu, qui superbiam mentis operimentum quoddam inter se et Deum statuerunt, sicut David propheta dicit: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXXII) . Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua, hoc est duplici superbia, ut impietas dicitur superbia, qua homo non humiliatur Deo: iniquitas, superbia qua homo cupit anteferri proximo.
25Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0514C (auctor 969-988)
Ita opus placens dum oculis crebrius ingeretur, indissolubilis amor in dies augmentabitur.
26Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0521A (auctor 969-988)
Mihi credite, amor huius facti tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subrigit alnus.
27Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0931D (auctor fl. 964)
Lectio cognitionem Dei administrat, lectio tenebras ignorantiae fugat, lectio scientiam homini confert, lectionis studio Dei, omniumque virtutum amor nutritur, per lectionem potes cognoscere, qualis sit poena, qualis luctus, quale supplicium imminet malis, iniustis, impiisve hominibus, per lectionem potes cognoscere, qualis beatitudo, qualis sit gloria, qualis charitas, quae promittitur sanctis electisque hominibus.
28Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0550A (auctor 1068-1081)
Et cum omnibus esset talis, qualem singuli desiderabant, singularis cura eius et amor super clericis fuit, de quibus vix tolerare potuit, ut malum diceretur verbum.
29Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXVIIII; 8 (auctor -1081)
Et cum omnibus esset talis, qualem singuli desiderabant, singularis cura eius et amor super clericis fuit, quibus vix tolerare potuit, ut malum diceretur verbum.
30Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0584C (auctor 1145-1221)
Primum, est fidei fervor; secundum, Dei timor; tertium, sapientiae amor; quartum, religiosa magistri conversatio; quintum, pia eiusdem circa novitium sollicitudo; sextum, amica et frequens de spiritualibus aut de observantiis regularibus collocutio.
31Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585A (auctor 1145-1221)
Amor sapientiae, qui tertio loco ponitur, dum his quae scienda vel facienda sunt ex affectu diligentiam impendit, alacriter iustitiam consummat et perficit.
32Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585A (auctor 1145-1221)
Animi nimirum innocentiam, quam timor reparat, amor conservat: cui dum iustitiam addit operum, etiam ad contemplationem provehit aeternorum.
33Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585A (auctor 1145-1221)
De caetero amator sapientiae huius recte potest et debet appellari philosophus, quia, dum ei splendor illuminat veritatis, etiam oblectat amor virtutis.
34Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0588A (auctor 1145-1221)
Amor sapientiae reparatam per officium timoris innocentiam diligentissime custodit, et ipsi innocentiae addere aequitatem officiosissimae liberalitatis studio non desistit.
35Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0589D (auctor 1145-1221)
Cum igitur Deus amor, sive charitas, sive dilectio proprie et specialiter nominetur, quae materies convenientior, quis sermo inter nos dulcior quam de amore huiusmodi haberetur?
36Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0590A (auctor 1145-1221)
Quid est enim amor iustitiae nisi quaedam delectatio sapientiae, cum nil sit aliud esse iustum quam divinis esse conditum saporibus et odoribus delibutum?
37Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0592A (auctor 1145-1221)
Huic enim timori, cum sit initium sapientiae, mistus est amor iustitiae.
38Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0594C (auctor 1145-1221)
Per piam igitur sancti timoris sollicitudinem compressis incursibus vitiorum, sedatis cogitationum tumultibus, sabbatizante iam conscientia, amor solemnizat interius, et tanto iucundiores ferias agit quanto mentem liberam ad coelestia affectanda cognoscit.
39Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596B (auctor 1145-1221)
Nam religiosa et quieta monachi conversatio ipsa est quam sanctus amor desiderat solitudo.
40Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596B (auctor 1145-1221)
Et talis quidem est amor divinus.
41Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596B (auctor 1145-1221)
Sed nihilominus pia plenus est sollicitudine amor fraternus; et qui sinceriter alterum diligit, a dilecto respectus sui oculum vix reflectit.
42Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596C (auctor 1145-1221)
Ecce, fili, dilectionis tuae suscepi litteras, et mihi lectae sunt, et ex earum lectione cognovi apertius quod revera amor nunquam est otiosus.
43Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596C (auctor 1145-1221)
Videtur hoc sapere poetae sententia, licet loquatur de dilectione contraria, in quodam versiculo ita inquiens: Res est solliciti plena timoris amor.
44Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596D (auctor 1145-1221)
Ubi enim amor, ibi oculus, et iuxta evangelicam sententiam: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI).
45Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597A (auctor 1145-1221)
Virtuti impendendus est amor.
46Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597D (auctor 1145-1221)
Cum igitur in uno eodemque homine amicum attendo et episcopum, et alterum familiari gaudeat diligentia, alterum vero pro dignitate sibi et exigat reverentiam, amor reverentiae nescius dominiique impatiens, tantae dissidentiae non consentit.
47Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597D (auctor 1145-1221)
Ubi nimirum in amoris negotio intervenit necessitas reverentiae, amor patitur de inaequalitate dispendium, seque suo iure charitas spoliari conqueritur, ubi exsulat a contubernio unitatis.
48Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598B (auctor 1145-1221)
Et certe licet amor gratuitus omnem pene habeat necessitatem reverentiae suspectam, non potest amator virtutis ista affectuose non diligere etiam in episcopis, licet satagat castigare affectum, ne se per effectum prodat foris.
49Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598D (auctor 1145-1221)
Sed hoc est revera quod dixeram, quia amor reverentiam nescit; imo, sicut sibi animus, sic secure loquitur cum amico.
50Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599A (auctor 1145-1221)
Oblitus sum, fateor, episcopalis reverentiae, de antiquo amore adhuc quid retinens, nec absens potero unquam parcere tibi: quantalibet debeatur reverentia dignitati, zelus vitiis, amor debetur virtutibus, et utinam aemulatio nostra in amico non inveniat, unde vulnus ferat vel inferat, sed quod potius ipsum laetificet, se delectet!
51Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0600B (auctor 1145-1221)
O felix unio, a cuius compage sanctus amor praecidit et separat quidquid se a mundana non dividit vanitate!
52Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0600C (auctor 1145-1221)
O felix amor qui, sicut trahit de animi virtute originem, sic non habet aliunde quam de veritatis operibus incentivum!
53Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0600C (auctor 1145-1221)
felix, inquam, amor, cui est inimica spes saeculi, cui est tota ambitio in desideriis aeternorum: amor nimirum sanctus quanto est corruptionis impatiens, tanto ei suspectum est quidquid noverit subditum vanitati.
54Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0600C (auctor 1145-1221)
O si processibus eius perseverantia non defuerit, quid in perfectione sanctus amor praemii obtinebit?
55Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601A (auctor 1145-1221)
In timoris feria de initio sapientiae amor sumit exordium, peccatorum tumultibus finem ponens.
56Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601C (auctor 1145-1221)
Confido tamen quia apud dilectoris animum amor excusabit excessum.
57Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601C (auctor 1145-1221)
Id nimirum habet sanctus amor officii, ut sicut delictum in dilecto nullatenus dissimulat, ita et confitenti dare veniam benigna facilitate non negat.
58Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604A (auctor 1145-1221)
O felix amor, ex quo eruditur strenuitas morum, affectuum puritas, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, claritas operum, virtutum fecunditas, meritorum dignitas, sublimitas praemiorum!
59Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604A (auctor 1145-1221)
o felix amor, cui est in mundi contemptum ambitio, in vitia zelus, in peccata odium, in carnem pugna, in prosperis moderatio, in adversis patientia, concupiscentia in promissis aeternis!
60Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604A (auctor 1145-1221)
Hic amor nos unit, hic nostrae unioni te copulat, et qui unius moris in domo Dei nos efficit, ad unum vineae unius denarium de sanctae unanimitatis perseverantia per Dei gratiam aliquando promovebit.
61Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604B (auctor 1145-1221)
Verum interim nutriendus est amor, pascendus est alimentis sapientiae, matris gratiae blandimentis dulcioribus confovendus.
62Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0606B (auctor 1145-1221)
Incorrupta fides, immotumque continendi propositum faciunt mente virginem, facit autem amor iustitiae sapientem.
63Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0608C (auctor 1145-1221)
Habeat hic epistola finem, sed finem non habeat amor, et probet effectus operis quam intentus sit affectus amoris.
64Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614A (auctor 1145-1221)
Illis tamen est facile, quos illexit amor nostrae Virginis, quae cum sit ubique imperiosa et praepotens, est etiam ex miseratione gratuita, si illam amaveris, tuumque illi dedicaveris corpus, tibi etiam non deerit amor meus.
65Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614D (auctor 1145-1221)
Quatuor sunt in quibus haec vetustas potissimum consideratur, scilicet amor mundi, cura superflua proprii corporis, usus peccandi, defensio peccati.
66Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614D (auctor 1145-1221)
Amor mundi triplici animum vetustate corrumpit: accendit enim eum ex desiderio dignitatis, inflat eum appetitu vanae laudis, onerat et aggravat divitiis quaestuosis.
67Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0615A (auctor 1145-1221)
Et hoc quidem solet amor saeculi in suis sectatoribus operari.
68Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0615A (auctor 1145-1221)
Nam quid est amor mundi, nisi quaedam phrenesis animi quae, dum nescit quae sursum sunt quaerere vel sapere, sed quae sunt super terram, quasi a sensu bonae valetudinis mentem efficit alienam?
69Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0615B (auctor 1145-1221)
Non, inquam, debet eum mundi amor prosequi ad portam monasterii, quia ibi secundum facit gradum, ubi etiam relicturus est corpus suum.
70Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0619C (auctor 1145-1221)
Timor enim est initium sapientiae, nec aliquid insipidum intus intrare patitur, ubi amor in splendoribus sapientiae iucundatur.
71Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0624A (auctor 1145-1221)
Quam pulchrae sunt genae, quibus ad plenum decorem amor honestatis se sociat, charitas castitati!
72Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625A (auctor 1145-1221)
Felix amor!
73Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625B (auctor 1145-1221)
Facile istis illa eveniunt quos amor virtutis non solidat, nec illustrat cognitio veritatis.
74Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625C (auctor 1145-1221)
Ex hoc amor virtutis splendori veritatis adiungitur, et exsultat in mente dies una quae nota est Domino, dies laetitiae, dies festivus.
75Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0627B (auctor 1145-1221)
Caeterum de sanctitatis vestrae statu, nos inquirere amor filialis sollicitat: et utinam quae circa vos aguntur possem saepius agnovisse!
76Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0627B (auctor 1145-1221)
Non diffido de vobis quin vel tenax Christi amor retineat, et quantaslibet labentium ruinas cognoveritis, vos stabile mentis propositum in amore permanentium solidabit.
77Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628A (auctor 1145-1221)
Timor ipsius initium sapientiae est; et amor, cum perfectus fuerit, sapientiae plenitudo.
78Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628A (auctor 1145-1221)
Felix anima quam timor initiat ad sapientiam, amor in sapientia perficit et ad splendorem provehit sempiternum.
79Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628B (auctor 1145-1221)
Certe cum venerit amor, cum meridies efferbuerit, cum aquiloni discessum imperaverit, auster nihil deinceps obscurum aut frigidum in nostrae rationis aere remanebit.
80Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0629D (auctor 1145-1221)
Detumescit autem animi timor, cum vanus et ventosus mundi amor intra cordis vesicam male collectus eiicitur, et vice eius locum occupat amor voluntariae paupertatis.
81Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0631C (auctor 1145-1221)
Sanctus amor, qui nos mutuo mentium nexu devinxit arctius, non differt ulterius reddere quod promittere non neglexit.
82Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632A (auctor 1145-1221)
O felix amor!
83Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632A (auctor 1145-1221)
Amor igitur sanctus habet in animi virtute seminarium, cui fundamentum et tenor est in incorruptae desiderio veritatis.
84Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632B (auctor 1145-1221)
Indignum plane ut quod nostri est melius, ad rei vilioris desiderium se inclinet, aut seipso gaudeat amor, aut si ipse sibi non sufficit felicius quaerat gaudium in supernis; in supernis est gaudium quod de summi boni cultu et amore suscipitur, cum pietate et studio colitur singulari.
85Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632C (auctor 1145-1221)
Amor quaerit, amor invenit, amor tenet et retinet, nec dimittit: Tenui, inquit, eum, nec dimittam (Cent. III).
86Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632C (auctor 1145-1221)
Amor quippe pie quaerit, feliciter invenit, beate perfruitur et impletur.
87Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0633D (auctor 1145-1221)
Factus sum quidem insipiens, sed amor tuus me compulit, et mea sponsio cui tenebar: si excessi, da veniam, quia in mirabilibus et in magnis super se meae parvitatis tenuitas ambulavit.
88Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0635D (auctor 1145-1221)
Haec sunt quibus erga nos Dei amor ostenditur.
89Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0635D (auctor 1145-1221)
Haec sunt quibus amor noster accenditur et nutritur.
90Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636A (auctor 1145-1221)
Eamdem dicere mensuram non audeo, quia sicut bonitatis eius et sapientiae non est numerus, sic amor eius immensus est aeternus.
91Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636A (auctor 1145-1221)
Se ex toto amat, qui totus essentialiter est amor, cui non est aliud amare quam esse.
92Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636A (auctor 1145-1221)
Quam differenter amant, amor et amans, affectus et afficiens, qui amor est et qui particeps est amoris!
93Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637A (auctor 1145-1221)
Lex est amor, qui ligat et obligat, et cum excidat omne quod malum est, vix unquam excidere ipse potest.
94Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637A (auctor 1145-1221)
Charitas quippe unquam excidit, hic amor nos unit, hic amor solemnizat in cordibus quae Christi cunabula non dimittunt.
95Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637B (auctor 1145-1221)
Hic amor in Magis visitat puerum triumque munerum mysteriis veneratur.
96Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640A (auctor 1145-1221)
O si quando ille se dilectrici Magdalenae suae redivivus amor reddiderit, nos illius laetitiae participes fieri non refutet!
97Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640B (auctor 1145-1221)
Ecce Spiritus sanctus amor est, et dignum est, amantissime, ut ibi oratio mea desinat unde coepit.
98Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640B (auctor 1145-1221)
Ab amore quidem coepi, ex amore magno scribere volui, et dixi quod potui de amore; dulcis est amoris materies, dulcis et praedulcis affectio, et cuius est tam dulce officium, praemium quoque dulce erit; nec aliud sanctus amor exspectat in praemio, nec ad aliam aspirat gloriam, quam ut valeat sui plenitudinem promereri.
99Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640C (auctor 1145-1221)
Huic amori nullatenus amor mundi nos subtrahat, quia non est amor, sed amicitia amor mundi.
100Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640C (auctor 1145-1221)
Amor mundi sensum turbat aut praeripit, suavitatem cordis evacuat, et dum sapientiae Christi renititur, nihil agit aliud quam insanit.
101Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640C (auctor 1145-1221)
Cuius capitis sensus est amor coelestium, et aliena velle vel agere, est amentiae, non amoris.
102Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640C (auctor 1145-1221)
Amabo, inquam, quantum amor mundi me patitur, quia, fateor illud, saepedictae amicitiae non sum expers.
103Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0644A (auctor 1145-1221)
Fratribus et amicis in Christo dilectissimis, quos et Christi amor fecit unanimes, et Dei gratia nominis unius consortes, frater ADAM peccator, in re sui nominis permanere.
104Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647A (auctor 1145-1221)
Ideo Verbum per carnem venit, ideo hunc veniendi modum elegit, ut in carne quam accepit intra Virginem, dediscat caro vitae carnalis amorem, nec debuit Verbi divinitas se sine carne offerre carnalibus, nec melius potuit in hominibus amor rerum carnalium emori, quam si eos de coelestibus instrueret Verbi praesentia incarnati.
105Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647D (auctor 1145-1221)
Et quid iugum eius, nisi amor eius?
106Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647D (auctor 1145-1221)
Iugum, inquam, eius est amor permanens, fidelis, et sanctus, et suavis, rectus et dulcis.
107Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647D (auctor 1145-1221)
Hic amor, hoc iugum idcirco iugum dicitur, quia, Verbi et animae suave coniugium iungens, nullo divortio patitur separari.
108Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648C (auctor 1145-1221)
Certe quantum appetitur animi virtus, tantum devitandus est amor mundi; amor quippe mundi inimicum Deo constituit; econtrario virtus desiderium parit aeternorum.
109Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649A (auctor 1145-1221)
o splendor virtutum mirabilis, ubi locum non habet amor labentium, sed feliciter animus figitur in mansuris, dum respuitur vanitas; dum iniquitas devitatur, dum spiritui corpus subiicitur, dum pro sola vitae fragilis necessitate, usus temporalium quaeritur!
110Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649A (auctor 1145-1221)
Sic amor mundi ad cor accessum non invenit, dum veritatis amor et virtutis studium in corde sobrio famem generant aeternorum.
111Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649B (auctor 1145-1221)
Ad hanc plenitudinem hominem condidit amor omnipotens; sed dum noluit intelligere ut bene ageret, devenit ad inopiam miserrimae paupertatis.
112Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649C (auctor 1145-1221)
Amor nimirum sanctus eo est corruptionis impatiens, quo semper animum ad desiderium incorruptionis accendit.
113Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649D (auctor 1145-1221)
Tam sobrius est sanctus amor, ut quia suspectam semper habet carnis mollitiem, gulae et ventri velit parcimoniam principari.
114Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0652A (auctor 1145-1221)
Caeterum pius obedientiae labor perseveranti non completur instantia, nisi interim status rectitudinem mutabilium amor vanus et lubricus inquietet.
115Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0655A (auctor 1145-1221)
His oppone te ipsum, si te fidei confitearis amicum, quia si fidei amicus es, qui pro ea decertare velis et valeas, procul dubio a te exsulat saeculi amor, qui Dei constituit te inimicum.
116Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659D (auctor 1145-1221)
Tanti mihi est, filia, in amore Christi amor tuus, ut sicut non possum negare quod postulas, ita nullatenus volui petita differre.
117Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659D (auctor 1145-1221)
Adeo praeceps est amor sanctus in omne quod virtutis est, ut, dum semper spiritualium suspirat ad incrementa profectuum, indesinenter aliquid sibi providet incentivum.
118Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659D (auctor 1145-1221)
Utinam languidulam te amor iste reddiderit, et ad ignitum eloquium sponsi tui liquefacta sit anima tua, ut possis ex sententia animi dicere illud amantis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. V).
119Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663C (auctor 1145-1221)
Quid enim est Sponsus tuus nisi amor aeternus?
120Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0664B (auctor 1145-1221)
Nihil igitur charitate felicius, cui tamen est in vitia odium, in homines amor, in angelos transitus, desiderium in aeternis.
121Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0664D (auctor 1145-1221)
Amor iste beatum facit animum, cum illud amat quo spoliari non possit invitus; cum enim nil sit humana voluntate liberius, id solum non potest admittere, quandiu habere voluerit quo beata efficitur illo fruens.
122Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0665D (auctor 1145-1221)
Ad hanc philosophiam te invitat anima mea, amor meus.
123Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0667A (auctor 1145-1221)
Verus siquidem amor tam assentationis expers quam formidinis, sicut palpare non novit, sic nec parcere; sed tanto vehementius quanto confidentius invehitur in amicum.
124Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0675B (auctor 1145-1221)
Quatuor sunt in quibus perfectus amor consistit, scilicet odium peccati, contemptus mundi, contemptus sui, amor solius Dei.
125Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684B (auctor 1145-1221)
In odium vitiorum sanctus amor semper ignescit, et loquitur, et in illos invehitur magis, quos magis diligere comprobatur.
126Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684D (auctor 1145-1221)
Verum hanc ebrietatem non hauriunt, nisi quos sanctae mediocritatis amor insobriat, nec Mediatoris meretur gloriam, cui mediocritatis moderantia non medetur.
127Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0687B (auctor 1145-1221)
O felix amor, quo vera vanis, certa dubiis, utilia noxiis, honesta lubricis, aeterna transitoriis praeferuntur!
128Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0690C (auctor 1145-1221)
Audi, ut credas, quia fides ex auditu; vide, ut diligas, quia amor proficit et perficitur de aspectu; et inclina aurem tuam, ut obedias ex humilitatis affectu, et obedientiae perseveres in actu.
129Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0701D (auctor 1145-1221)
Misericordiae debetur amor, iustitiae per iudicium incidenti debetur timor.
130Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0701D (auctor 1145-1221)
Sterilitatem nostram aut moveat amor, aut terreat timor.
131Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710D (auctor 1145-1221)
Vitam nostram corrigunt timor et amor.
132Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710D (auctor 1145-1221)
Timor resecat spinas vitiorum; amor inserit plantationes virtutum.
133Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710D (auctor 1145-1221)
Timor te angustat, vel quia peccasti vel ne pecces; amor te dilatat, ut speres et exsultes.
134Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0719B (auctor 1145-1221)
Odor unguentorum est fides, et amor virtutum, quae, sicut in ipso plenissime habentur, ita et de eius plenitudine pro suae dispensationis arbitrio, quibus ipse voluerit, tribuuntur.
135Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0740D (auctor 1145-1221)
» Luna significat mutabilitatem, et defectum temporalium, quae omnia electorum Ecclesia sub pedibus habere dicitur, quia nequaquam amor temporalium eius affectibus dominatur.
136Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0741B (auctor 1145-1221)
» Hanc itaque Ecclesiam sanctorum, sive hortum conclusum, sive signatum fontem, sive thesaurum in agro absconditum, sive regnum coelorum, sive pudoris claustrum, sive mulierem fortem nomines, idcirco « procul, et de ultimis finibus pretium eius, » quia pretiosam facit eam aeterni sponsi amor internus.
137Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0741D (auctor 1145-1221)
Quoniam igitur animi virtus sanctificat, quoniam divini nominis timor et amor confirmat, et in bonis operibus habet fecunditatem, et propter virtutis constantiam quamdam in se retinet firmamenti stabilitatem.
138Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742D (auctor 1145-1221)
Pretiosa quidem est imago, quam in cognitione veritatis inamissibiliter tenuit; sed longe pretiosior est similitudo, quam in amore virtutis susceptam amor peccati nimis festinus abrasit.
139Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1455A (auctor fl. 1173)
Amor Patris Filiique, Par amborum, et utrique Compar et consimilis, Cuncta reples, cuncta foves Astra regis, coelum moves, Permanens immobilis.
140Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1493B (auctor fl. 1173)
Quod negando ter peccavit: Simplex amor expiavit, Et trina confessio.
141Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0441B (auctor c.1140–1212)
Invitat itaque, ut hoc aggrediar, amor, sed vetat aggredi timor.
142Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0441C (auctor c.1140–1212)
O amor praeceps, vehemens, flagrans, impetuose!
143Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0447D (auctor c.1140–1212)
fortassis pravus et reprobus timor, et amor est.
144Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0454A (auctor c.1140–1212)
Ad affectionem vero pertinent amor, desiderium et voluntas: tria haec.
145Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0454A (auctor c.1140–1212)
Amor quidem incendit, desiderium trahit, voluntas impellit.
146Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457B (auctor c.1140–1212)
Ipsa itaque et bona opera nostra Deo reddat accepta, atque commendet humilitas; ut ipsum esse scientes, qui operatur in nobis, et velle, et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 13) , supplici confessione dicamus ei: Omnia opera nostra operatus es in nobis (Isai. XXV, 12) , et illud Apostoli: Non sufficientes sumus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5) . VIII. Est itaque vera haec rectitudo in affectione, perfectum desiderium, et amor in voluntate nostra: primum mortificandi carnem; secundo contemnendi mundum; tertio humiliter in omnibus sentiendi de nobis.
147Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0492D (auctor c.1140–1212)
Est autem admonitio Domini super hoc, in hunc modum: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49) . Innotescens per hoc, ni fallor, quod illi non placet scientiae sapor, ubi non adest concordiae amor: ut merito probabiles esse non debeant emissiones, cum malorum punicorum non adest paradisus.
148Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519D (auctor c.1140–1212)
Merito promissa est a vobis stabilitas loci secundum regulam B. Augustini, ut ibi quoque contendatis radicari per constantiam propositi: ubi vos perseveranter, et amor Dei, et proximi sanctos, et sincera secundum Deum unanimitas iucundos, et in corporali sustentatione communio det esse quietos.
149Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0543A (auctor c.1140–1212)
Dulces, inquit, litteras et sudariola, et crebra munuscula sanctus amor non habet .
150Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0548B (auctor c.1140–1212)
- 16. Amor sui nunc degener a statu innocentiae.
151Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0548B (auctor c.1140–1212)
- 17. Amor spiritualis velut paradisus Deo iucundus, hominibus utilis: quatuor scaturit fluminibus.
152Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0561B (auctor c.1140–1212)
Quia igitur per irrefragabilem naturae violentiam, ut longe ante nos dictum est, carnis suae amor sufficienter homini inerat, non erat praecepto constringendus, ut illum haberet; sed admonitione potius temperandus, ne nimis haberet.
153Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0562A (auctor c.1140–1212)
O felix hominum genus, si vestros animos amor, quo coelum regitur, regat.
154Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0569D (auctor c.1140–1212)
De quibus dicit Dominus: Ab auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45) . Ergo tales hi relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur: et veluti momento, praedicta magistri iussio, et perfecta discipuli exsecutio ab iis communiter citius perficiuntur: quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit.
155Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0570B (auctor c.1140–1212)
Sed ad obediendum servum, impellit timor: mercenarium, allicit spes; filium vero invitat amor.
156Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0576B (auctor c.1140–1212)
Et quamvis utrumque sit necessarium, et quod timor inquietos per correptionem deterreat, et amor pusillanimes per consolationem demulceat, Tamen plus a vobis, inquit, amari appetat, quam timeri.
157Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0576B (auctor c.1140–1212)
Quia in tanta infirmitate temporis huius, maiorem plerumque fructum in modernis subiectis invenit amor, quam timor.
158Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0601A (auctor c.1140–1212)
X. Quod si quaeritis, quaenam sit aestimanda sanior pars esse congregationis, ego quidem non puto partem semper numerosiorem esse saniorem; sed illam potius, quam etsi paucitas reddit modicam, cognitio tamen veritatis, amor virtutis, et rectitudo intentionis exhibet sanam.
159Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0726D (auctor c.1140–1212)
Secundum modum, sive mensuram iustitia determinatur, cum videlicet quaelibet culpa congrua, et sibi convenienti poena multatur, ut nec privatus amor in vindicta aequitatis aliquid subtrahat, neque odium privatum adiiciat debitae severitati.
160Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0733C (auctor c.1140–1212)
Apte etiam iuxta hanc significationem idem Moyses, qui ex altera parte cum Aaron et Hur, eius graves manus sustentantibus, atque sustentando leves eas reddentibus, depingitur, iustis regnum percipientibus coniungitur; quia ut in regno Ecclesiae, quod in Evangelio regnum coelorum nonnunquam vocatur, possint gentes super misericordia honorare Dominum, adhuc hodie graves manus Moysi Aaron, et Hur leves efficiunt: dum celsitudo Dominicae incarnationis, quae accipitur per Aaron, et amor sancti Spiritus, qui per Hur, dura legis praecepta, levia reddunt, quia nunc peccatores per poenitentiam misericorditer salvantur, qui olim per legis austeritatem graviter puniebantur.
161Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0771B (auctor c.1140–1212)
In primo etenim loco pudor est et dolor; in secundo, labor et timor; in tertio, terror et horror; in quarto, sapor et amor.
162Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0774C (auctor c.1140–1212)
Et cum duo charitatis praecepta sint, amor videlicet Dei et proximi: amor Dei ad ingressum nos ducit contemplationis; proximi vero ad egressum actionis.
163Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0776A (auctor c.1140–1212)
Et ideo si vis ut Deus remuneret opus tuum, quod facis fac propter Deum; quia id solum ipse remunerare habet, quod propter se solum factum videt: ut his praesentia Dei merces sit in retributione, quibus amor eius causa fuit in operatione.
164Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0780D (auctor c.1140–1212)
Ex his vero duobus Levitis in pictura nostra unus a dextris, iuxta ostium, alter statuitur a sinistris: per quos nihil aptius quam timor et amor accipitur.
165Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781A (auctor c.1140–1212)
Quasi duo Levitae timor et amor sunt, qui hoc nostrum, de quo iam plura dicta sunt, tabernaculum cordis, seu nostrarum secretum affectionum vehementius, quasi quibusdam tubarum sonis movent.
166Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781A (auctor c.1140–1212)
Sunt enim timor et amor quasi duo motus cordis, quibus anima rationalis ad omne, quod facit, agendum impellitur.
167Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781C (auctor c.1140–1212)
Sed de timore et amore, qui per hos duos Levitas moraliter accipiuntur, loqui volentibus considerandum est quia et amor cum sit motus mentis naturaliter unus, secundum diversas qualitates tamen diversa nomina sortitur, et dicitur aliquando cupiditas, quando ad mundum est: charitas vero, quando ad Deum est; et timor, cum ipse sit motus necessitatis naturaliter unus, secundum varios tamen modos quibus habetur vel operatur, variis nominibus figuratur, et dicitur mundanus atque servilis, quando ad mundum et ad peccatum est: initialis vero et filialis, quando ad bonum, et per bonum est.
168Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0782B (auctor c.1140–1212)
Amor quoque, qui per alium Levitam accipitur sicut superius dictum est, appellatur cupiditas, quando ad malum est, charitas vero, quando ad bonum.
169Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0783C (auctor c.1140–1212)
Sed quia, sicut superius diximus, amor aliquando bonus est, aliquando malus: malus, quando ad malum est, et tunc cupiditas dicitur; bonus vero, quando ad bonum, tuncque vocatur charitas, et charitatis duo praecepta sunt: sicut paulo ante timoris genera gradibus distinximus, ita et nunc istos amoris modos gradibus distinguimus.
170Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0783C (auctor c.1140–1212)
Unum itaque post dorsum Levitae, per quem, de quo loquimur, amor exprimitur, gradum posuimus: ut pravum illum amorem, qui cupiditas dicitur, post dorsum mentis per contemptum, et odium proiiciamus.
171Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0815D (auctor c.1140–1212)
Ecce et amor magnus, quo diligis Thamar, o miser Amnon!
172Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0834B (auctor c.1140–1212)
Trinitas: essentia, scientia, amor.
173Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0834B (auctor c.1140–1212)
Essentia, inquam, sciens et amans: scientia amans et existens: amor existens et sciens.
174Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0835A (auctor c.1140–1212)
o amor dulcissime!
175Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0835A (auctor c.1140–1212)
o amor existens, et sapiens!
176Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0810B (auctor c.1140–1212)
Et ecce, si clare consideras, et si subtiliter intueris, vides profecto quia in te ex his duobus, ex esse videlicet et scire tuo, surgit quoddam tertium, id est, amor.
177Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0810C (auctor c.1140–1212)
Trinitas vero; essentia videlicet tua, scientia tua, amor tuus.
178Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0810C (auctor c.1140–1212)
Et procedit amor, non quidem de sola essentia, nec de sola scientia; sed de essentia simul et scientia; quia et amas te esse, et amas te scire, et ad utrumque pertinet amor, qui ab utroque procedit.
179Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0810C (auctor c.1140–1212)
Est ergo essentia tua; et de ea nascitur sapientia; et ab utraque procedit amor.
180Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0810D (auctor c.1140–1212)
Est ei essentia aeterna, et essentiae aeternae coaeterna Sapientia: et utrique coaeternae Amor coaeternus.
181Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0811A (auctor c.1140–1212)
Sunt igitur haec tria in Deo tuo: essentia, sapientia, amor.
182Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0811A (auctor c.1140–1212)
Essentia aeterna a seipsa; sapientia coaeterna, genita ab essentia; amor coaeternus, ab essentia et sapientia procedens.
183Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0812A (auctor c.1140–1212)
§ XXX. - A Deo aeterno est Verbum aeternum; ab utroque Spiritus sanctus, qui est amor utriusque aeternus.
184Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0812B (auctor c.1140–1212)
Est Spiritus sanctus nec solius Patris, nec solius Filii, sed utriusque: Patris videlicet et Filii; quia ab utroque procedens, Patre et Filio, amor videlicet et essentiam, et sapientiam amans, et ab utraque manans.
185Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0812C (auctor c.1140–1212)
Et tu quidem, Deus meus, Spiritus alme, cum Pater sit Spiritus, et sit sanctus; et Filius sit Spiritus, et sit sanctus: tu tamen in persona tua specialiter vocaris Spiritus sanctus; quia es Patris et Filii amor et dilectio; dulcedo et suavitas; amplexus quodammodo et nexus; et quasi quoddam foedus amborum in Deitate una.
186Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0864C (auctor c.1140–1212)
Non aestimo semper partem numerosiorem esse saniorem, sed illam potius quam etsi paucitas reddit modicam, cognitio tamen veritatis, et amor virtutis, et rectitudo intentionis reddit sanam.
187Adamus Scotus, Sermones, 198, 0102C (auctor c.1140–1212)
- 9. Amor reciprocus exhibendus, et quomodo.
188Adamus Scotus, Sermones, 198, 0106D (auctor c.1140–1212)
- 2. Agnoscendus et reponendus amor mutuus.
189Adamus Scotus, Sermones, 198, 0147C (auctor c.1140–1212)
Sed licet ipse nobis, quantum in se est, ad instar apis mel in anterioribus effundat; in posterioribus vero aculeum proferat; expedit tamen nobis nonnunquam ut prius nos terreat quam demulceat, quia aliquando nullatenus nobis saperet amor, nisi nos morderet primitus timor. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). III. Igitur time gladium hunc, de quo superius fecimus mentionem, devorantem, ut surgas prostratus: ama et bona terrae, ut convertaris aversus.
190Adamus Scotus, Sermones, 198, 0150A (auctor c.1140–1212)
Et ita medium teneat uterque, ut nec timor desperationem, nec amor generet dissolutionem.
191Adamus Scotus, Sermones, 198, 0194D (auctor c.1140–1212)
- 5. In novitiis sit mundi contemptus, et religionis affectus: sit humilitatis, et poenitentiae amor perseverans.
192Adamus Scotus, Sermones, 198, 0196C (auctor c.1140–1212)
Haec itaque porta est, quae respicit ad Orientem: actio videlicet sancta, tam aliena a malo, quam ornata in bono: illum sempiternum in mercede habitura Orientem, de quo propheta: Ecce, inquit, Vir Oriens nomen eius (Zach. VI, 12) . Ut quibus Christi amor suavis est in operatione, sit et visio eius luminosa merces in retributione.
193Adamus Scotus, Sermones, 198, 0207C (auctor c.1140–1212)
Hanc formam praeparandi vos, praefixit vobis dux ille vester, et Dominus, qui non venit ut faceret voluntatem suam, sed eius, qui misit illum (Ioan. VI, 38) ; factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8) . Videtis itaque quod virtus et amor obedientiae vos efficit paratos, quoniam nullatenus paratus est, qui ad obediendum devotus non est.
194Adamus Scotus, Sermones, 198, 0209C (auctor c.1140–1212)
Tantusque erga eum, quem quaeritis, ardeat amor, ut in quaerendo non sit fastidio labor.
195Adamus Scotus, Sermones, 198, 0259A (auctor c.1140–1212)
- 7. Coaequalibus debetur honor et amor cum humilitate obsequii.
196Adamus Scotus, Sermones, 198, 0259D (auctor c.1140–1212)
Sed obedientia haec atque reverentia non magni apud Deum meriti est, nisi comitetur utramque amor ordinatae familiaritatis, ut ei, cui pro Deo obedis, quem loco Dei veneraris, etiam in privatis, et internis tuis, ex amore non ficto secundum Deum familiaris sis.
197Adamus Scotus, Sermones, 198, 0262D (auctor c.1140–1212)
Sit amor in charitate animi, honor in humilitate obsequii, hilaritas in vultus gratia, et dulcedine verbi.
198Adamus Scotus, Sermones, 198, 0270C (auctor c.1140–1212)
De omni virtute illa Domini intelligitur sententia: Qui perseverat usque ad finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13) . Propter Deum, in fine dixi, pro eo quod id solum a Deo remuneratur, quod propter ipsum pure exercetur; ut cui amor Dei causa est in labore, ei sit et visio in retributione merces.
199Adamus Scotus, Sermones, 198, 0273A (auctor c.1140–1212)
- 8. In quinto, sol est amor, luna timor, actiones externae sunt stellae.
200Adamus Scotus, Sermones, 198, 0277A (auctor c.1140–1212)
VIII. Sanctitas vitae quintum coelum est, quod duo magna luminaria decorant; luminare maius, quod est amor illuminans te ad intellectum et inflammans ad affectum, ut in die honeste ambulans iustitiae claritatem exerceas; et luminare minus quod est timor, lucens tibi, ut in nocte irruentis tentationis, nequitiae caliginem devites.
201Adamus Scotus, Sermones, 198, 0286A (auctor c.1140–1212)
Vetus proverbium est: Ubi amor ibi oculus; et id quidem verum: nec tamen isto verius, quod simile huic: Ubi non affectus, nec aspectus.
202Adamus Scotus, Sermones, 198, 0289A (auctor c.1140–1212)
O viros egregios honestatis decore ornatos, quos honestatis reddidit amor et ad operiendum quae aliter se habebant sollicitos, et ad intuendum verecundos!
203Adamus Scotus, Sermones, 198, 0302D (auctor c.1140–1212)
Quid ad se pertinens fateri non audet perfectus amor?
204Adamus Scotus, Sermones, 198, 0326C (auctor c.1140–1212)
Nonne horum tibi videtur personam gessisse, qui viso miraculo piscium: exi, ait, a me, Domine, quia homo peccator sum? (Luc V, 8.) Non dissimili autem modo videtur mihi sapere, imo desipere spiritualis et moralis iste Ioseph, qui inveniens quidem Mariam habere in utero, sed, quod habet, ignorans esse de Spiritu sancto, nolens eam traducere, voluit occulte dimittere eam? (Matth. I, 20 et seqq.) Unde, haec eo cogitante, necesse est ut appareat ei angelus, qui eum moneat, ne timeat accipere Mariam coniugem suam, asserens, quod in ea natum est, esse de Spiritu sancto: eamque pariturum ei filium, cuius nomen vocabit Iesum, pro eo quod salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20) . Quae nimirum omnia tunc fiunt, cum mentem ad aggrediendum laborem spiritualem, timidam et pusillam, et ideo proponentem supernae non adhaerere sapientiae per exercitium, sed eam occulte deserere; superna gratia visitat excitans eam ad audaciam, et animans ad fortitudinem: dans ei intelligere, quam magnam ei haec, de qua loquimur, superna sapientia conferet sanctitatem: fructus enim Spiritus est charitas (Gal. V, 22) : quae cum operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) , filius est Mariae dictus ex re Iesus, pro eo quod salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21) : quia internas mentis cogitationes amor sincerae charitatis a cunctis mundat delictis.
205Adamus Scotus, Sermones, 198, 0351C (auctor c.1140–1212)
Sicut enim qui opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, mercedem non habebunt apud Patrem suum in coelis, ita nimirum solis illis visio Dei erit in retributionem, quibus amor eius solius causa est in actione.
206Adamus Scotus, Sermones, 198, 0374A (auctor c.1140–1212)
Et fortassis illi sunt cultri, quibus adhuc hodie noster circumcidit Iosue filios Israel (Ios. V, 2) . Qui nimirum lapidei sunt propter fortitudinem, ut puto, perseverantiae; et filii sunt Israel, et tamen a Iosue circumcidendi, quia et ipse, qui specialiter a Domino claves acceperat regni coelorum, audivit: si non lavero te, non habebis partem mecum (Ioan. XIII, 8) , et omnem palmitem, qui in vite Christo, fert fructum, purgabit agricola Pater, ut fructum plus afferat (Ioan. XV, 2) . Quod et in amoris Cantico videtur exprimere sponsus, qui postquam asseruit hyemem transiisse, imbrem abiisse et recessisse, flores etiam in sua et sponsae terra apparuisse: tunc dicit tempus putationis advenisse; nam quando hyems transit (Cant. II, 12) , nisi quando perfecta charitas foras timorem mittit? (I Ioan. IV, 18) et ideo ardor aestatis hyemem eiiciens amor est charitatis: timorem expellens.
207Adamus Scotus, Sermones, 198, 0414A (auctor c.1140–1212)
Verumtamen quia in his qui se invicem sincere diligunt, nihil amor ad rem duntaxat pertinens, quantumlibet magnum et arduum, non audet petere timidus, nihil negare valet avarus, spei, quam in obtinendo quod petiit, habuit, certitudine roborata, et idcirco responsionis, quam audierat, duritia nequaquam consternata, inducitur ab evangelista dixisse ministris, et iussisse ut eius (haud dubium quin Iesu) quaecunque illa essent, dictis obtemperarent: sciens eum, ni fallor, nolle negare, quod ipsa praesumpsit postulare.
208Adamus Scotus, Sermones, 198, 0436A (auctor c.1140–1212)
Ut enim aqua timor, sic et vinum est amor.
209Adamus Scotus, Sermones, 198, 0436B (auctor c.1140–1212)
Verum prius aqua et postea vinum: quia initium quidem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10) : sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 8) . Hanc autem commutationem discretio, quae mater est aliarum omnium virtutum, diiudicet; diiudicatam probet, quia ad eam pertinet, suo approbare favore, quod amor ordinatus mentis cogitatus demulcet, ad consolationem: ne timor eos nimis deterreat, ad desperationem.
210Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0104B (auctor 1010-1026)
Sive hoc timor egisset, sive amor Regis Heinrici, seu Harduini exsecratio; illorum, qui interfuerunt, scientiae relinquo.
211Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0080C (auctor -875)
Vespasianus inter alia magnorum operum in privata adhuc vita, in Germaniam, ac deinde in Britanniam a Claudio missus, tricies et bis cum hoste conflixit.
211Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0080C (auctor -875)
omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur.
212Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0347A (auctor -875)
Furtivus amor scelus perficit.
213Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0286A (auctor -875)
Post hoc levata in equuleum clamabat, dicens: Modo coepi videre amatorem meum, in quo amor meus fixus est.
214Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1301B
Si beneficiorum Domini, quae sedis apostolicae instantia consecutus es, memor esses; aut si ita de proximi, sicut de propriis, casibus iuxta quod scriptum est condoleres, profecto aut amor Dei, aut timor gehennae, ad pastoralis curae ministerium peragendum a somno desidiae excitaret, et ad annuntiandum iniquo iniquitatem suam vel modicum invitaret.
215Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0680A (auctor c.910-c.992)
Iam vero consummata omni sacri illius templi structura, his duobus sanctissimis viris quanta fuerit immensitas exsultationis, quam grata societas unanimis affectionis, quantus divinitatis amor, quantus vitae coelestis ardor, nec sermo capere, nec lingua ullo modo valet explicare.
216Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0680B (auctor c.910-c.992)
13. At vero cum in his sanctorum operum studiis quam gloriose tenerentur inserti, sanctae exhortationis gratiam per populos infundentes et ad aeternitatis gloriam quaquaversum animos fidelium incitantes, cum iam superna clementia antistitis sui Nivardi vitam laudabilem perpetuae iucunditatis commercio compensare et pro labore brevi palmam decrevisset permanentis rependere gloriae, opere perfectus, virtutibus consummatus, adveniente Kalendarum Septembrium die, mortis nexibus absolutus migravit ad Dominum, beatae immortalitatis stolam consecutus, angelorum agminibus in illa coelestis curiae dignitate concivis factus, apostolorum particeps, martyrum et confessorum cohaeres, illius insatiabiliter aspectu fruitur, cuius amor ab eius pectore nunquam recessisse certum tenetur.
217Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 31
Si vero illud bonum sit honestum, sive honor: tunc honor ille vel est mediocris, et tunc est quaedam virtus, quae communi nomine dici potest Honoris amativa, sive honoris amor.
218Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 4; 26
Nunquam enim quis in tali vita perficitur, nisi sit in eo amor Dei, sive dilectio charitatis.
219Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 4; 33
Unde si in speculatione divinorum vita contemplativa consistit, hoc est, prout ex tali speculatione intenditur interna devotio, et divinus amor.
220Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 12; 20
Nam amor, et dilectio maxime vim univitam, et coniunctivam habent Unde Diunysius 4. De divinis nominibus ait, quod amorem, sive divinum, sive angelicum, sive humanum, sive naturalem, sive animalem, unitivam quandam dicimus esse virtutem.
221Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 13; 3
Deus enim est remunerator omnium bonorum: et quia non remunerat nisi ex amore, cum semper amor sit ad similes, et conformes, oportet esse similem, et conformem Deo, qui ab eo remunerari desiderat: quanto ergo quis magis gerit imaginem eius, et plus se conformat ei, maius meritum ab ipso suscipiet: principis autem status requirit, ut sit Deo conformior, quam eius subditi.
222Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 1; 5
videlicet, amor, odium, desiderium, abominatio, delectatio, tristitia, spes, desperatio, timor, audacia, ira, et mansuetudo.
223Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 1; 17
quia primae sex videlicet, amor, odium, desiderium, abominatio, delectatio, et tristitia, pertinent ad concupiscibilem.
224Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 1; 25
Amor ergo, desiderium, et delectatio sumuntur respectu boni.
225Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 1; 33
Circa enim bona absolute sumpta potest esse amor, vel desiderium, vel delectatio: non tamen est spes circa aliqua bona, nisi habeant rationem ardui.
226Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 4
Accipiendo ergo huiusmodi ordinem secundum combinationem, dicere possumus primas passiones esse, amor, et odium.
227Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 13
Amor autem, et odium sunt simpliciter passiones primae.
228Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 14
Nam sicut delectatio, et tristitia ad omnes alias passiones consequuntur, quia omnes aliae passiones vel tarminantur ad delectationem, vel ad tristitiam: sic amor, et odium alias passiones pracedunt.
229Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 20
Quare sicut amor, et odium sunt passiones primae: sic desiderium, et abominatio sunt passiones secundae.
230Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 26
Acceptae vero singulariter, sic ordinari debent: quia amor est prior odio: desiderium abominatione: spes desperatione: timor audacia: ira mansuetudine: delectatio tristitia.
231Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 27
Amor enim est prior odio: quia semper passio sumpta respectu boni (secundum quod huiusmodi) prior est passione sumpta respectu mali.
232Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 30
Amor ergo est omnino primus motus, et prima passio.
233Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 3; 4
Quare cum amor, et odium sint passiones primae, prius videndum est, quomodo deceat reges et principes esse amativos, et oditivos.
234Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 3; 7
et magis intensus amor.
235Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 3; 40
Ut ergo sit ad unum dicere, amor divini boni et communis inductivus est ad virtutes singulas.
236Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 3; 43
Nam sicuti amor divinus et boni communis inducit ad omnem virtutem; sic inordinatus amor proprius inducit ad omne vitium: tales enim sunt tyranni, volentes explere voluptatem propriam, et quaerentes excellentiam singularem.
237Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 3; 47
Nam amor est primus motus et prima passio, ex qua omnis alia sumit originem: ut si homo diligit iustitiam et veritatem, odit fures qui contrariantur iustitiae, et detractores qui contrariantur veritati.
238Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 4; 13
Ergo amor nos conformat: desiderium nos movet: et delectatio nos quietat.
239Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 4; 17
Desiderium ergo licet non sit idem quod amor, mensuram tamen et modum debet suscipere ex amore.
240Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 5; 1
Cum determinavimus de ordine passionum animae, diximus quod amor et odium erant passiones primae, desiderium vero et abominatio erant passiones secundae: post has autem tertio loco collocandae erant spes, et desperatio.
241Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 5; 9
Secundo de arduo: nam licet circa quodcunque bonum possit esse amor vel desiderium: spes tamen esse non habet, nisi circa bonum arduum; nullus enim sperare dicitur, nisi sibi videatur esse bonum arduum, et difficile.
242Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 1
Enumerabuntur supra duodecim passiones, videlicet, amor, odium, desiderium, abominatio, delectatio, tristitia, spes, desperatio, timor, audacia, ira, et mansuetudo.
243Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 6
Zelus reducitur ad amorem: quia zelus nihil est aliud, quam quidam amor intensus.
244Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 8
Si sunt corporalia, quia talia cum habentur ab uno, non habentur ab alio, ideo zelus respectu horum diffiniri consuevit, quod est amor intensus non patiens consortium in amato.
245Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 10
Intensus ergo amor corporalium videtur esse amor privatus, et resprehensibilis, et non patiens consortium in amato.
246Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 10; 11
Sed respectu bonorum intellectualium, et respectu virtutum, si sit intensus amor, est laudabilis, et quasi communis.
247Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 1; 20
De ratione enim amoris, est ut solicitet amantem circa rem amatam, quilibet enim solicitatur circa dilectum: quare cum inter patrem et filium sit amor naturalis, ut probatur 8. Ethicorum, decet patres ex ipso amore naturali, quem habent ad filios, solicitari circa eos.
248Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4
Quod amor, qui debet esse inter Patrem et filium, sufficienter inducat patres debere filios regere, et filios debere patribus obedire. Cap. IIII.
249Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 2
Videndum est igitur quantus sit amor patrum ad filios, et filiorum ad patres, ut nobis innotescat, quomodo patres debeant regere filios, et filii patribus obedire.
250Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 8
Nam quanto amor magis durat, tanto vehementior efficitur: amor autem parentum ad filios diuturnior est, quam filiorum ad parentes.
251Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 11
Diuturnior est ergo amor parentum ad filios, quam econverso: quare fortior et vehementior.
252Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 17
nam si inter parentes et filios est amor naturalis, tanto huiusmodi amor est validior, quanto apud parentes est maior certituido de prole.
253Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 20
Nam filii sunt magis propinqui et magis uniti parentibus, quam econverso, quare cum amor quandam unionem importet, filii tanquam magis uniti et magis propinqui parentibus, magis diliguntur ab ipsis, quam econverso.
254Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 32
Amor ergo parentum circa filios procedit a causa ad esse actum, et a superiori ad inferius: sed amor filiorum ad eos procedit ab effectu ad causam, et ab inferiori ad superius.
255Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 4; 44
Vivo, qualis est amor inter patrem et filium, quia parentes afficiuntur ad filios ut congregant eis bona: et congregare aliis bona, et solicitari circa eorum vitam, sit eos regere et gubernare, ex amore quem habent patres ad filios debent eos regere et gubernare.
256Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 8; 23
Sed cum omnis amor vim quandam unitivam dicat, augmentato amore propter prolem genitam, augmentatur quoque eorum propositum, ut velint inseparabiliter permanere.
257Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 8; 26
Incuria enim regiae prolis plus potest inferre nocumenti ipsi regno, quam incuria cuiuscunque alterius Quare si amor et diligentia circa prolem facit maiorem unionem coniugium: quanto maior cura et diligentia adhibenda est circa prolem regiam quam circa alias, tanto magis decet reges et principes, quam diu suae uxores vixerint, eis inseparabiliter adhaerere.
258Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 9; 12
Nam inter uxorem et virum debet esse amor magnus, quia inter eos (ut probatur 8. Ethicorum) est amicitia excellens et naturlais.
259Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 9; 13
Sed cum excellens amor non possit esse ad plures, ut vult Philosophus 9. Ethicor.
260Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 9; 15
maxime tamen hoc indecens est regibus, et principibus: quia, ne indebite utantur venereis, inter eos et suas coniuges maxime reservari debet amor debitus coniugalis.
261Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 11; 27
Cum ergo ad personas nimia affinitate coniunctas habeatur naturalis amor, si supra amorem illum superaddatur amicitia coniugalis, inter coniugs sic se habentes tanta multiplicaretur dilectio, quod oporteret eos nimium vacare venereis.
262Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 13; 5
Sciendum igitur quod Philosophus I. Rhetoricorum, enumerando bona foeminarum, ait, quod bona corporis foeminarum sunt pulchritudo, et magnitudo: bona vero animae, temperantia, et amor operositatis sive servilitatis.
263Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 13; 22
Restat videre quomodo quantum ad bona animae quaerenda sunt in ea temperantia, et amor operositatis.
264Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 14; 25
ad hos autem ministros quos virtus et amor boni inclinat ad serviendum, decet principantes se habere quasi ad filios, et decet eos regere non regimine servili, sed magis quasi paternali et regali.
265Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 14; 32
Dignum est enim ut partes propinquiores fonti plus profundantur aqua: quare si omnis amor quandam virtutem unitivam et coniunctivam habere dicitur, ut vult Dionysius 4. de Divinis nominibus ministrantes principi non ex mercede principaliter, sed ex amore, magis secundum voluntatem coniuncti sunt ei, quam alii.
266Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 18; 36
Dicebatur enim supra, diversa esse maneries servientium, quia quidam sunt servi naturaliter, quidam ex lege, quidam vero serviunt principaliter pro mercede, quosdam vero ad serviendum principaliter movet amor et dilectio principis magis quam merces aliqua quam inde habituri essent.
267Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 33; 21
Ut ergo sit mutuus amor inter cives, bonum est propter hoc abundare in personis mediis.
268Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 7; 13
nam uxoribus non existentibus propriis, sed communibus, essent communes filii: et quia patrum ad filios est maxima dilectio, in civitate illa esset maximus amor, eo quod antiquiores diligerent omnes iuniores ut filios, et iuniores eos diligerent ut Patres.
269Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 9; 5
Volumus autem in hoc capitulo ostendere, quod non expedit civitati habere omnia communia ut Socrates ordinavit: nec sequerentur illa bona quae opinabatur Socrates, si sic ordinaretur civitas: credebat enim si essent communes possessiones, uxores, et filii, cessarent litigia, quia crederent cives omnes pueros esse filios suos, et sic esset in civitate maximus amor.
270Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 9; 9
Tertio, quia inter eos non esset magnus amor.
271Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 9; 30
nam supposita communitate uxorum non esset tantus amor in civitate ut opinabatur Socrates: nam modica coniunctio plus inducit de amore, si sit certa et nota, quam multa, si sit ignota et dubia.
272Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 10; 27
Quare si quilibet civis crederet quemlibet puerorum esse proprium filium, quia partiretur eius amor in tantam multitudinem, modicum diligeret unumquemque, et modicum curaret de unoquoque.
273Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 10; 32
Sicut ergo parum mellis totum unum fluvium non posset facere dulcem, sic amor duorum vel trium filiorum innumerabilem multitudinem puerorum existentium in civitate una, non posset reddere placibilem et dilectam.
274Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 10; 39
Sed ait Philosophus, hoc non sufficit, quia si filii et filiae communes erant, et non iudicabantur eis proprii parentes, dato quod prohiberetur filio actus venereus circa matrem, et patri circa filiam, non prohibebatur eis amor libidinosus et concupiscentia, ex quo non manifestabatur eis parentela illa.
275Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 10; 40
quare cum in personis tam coniunctis non solum detestabilis sit actualis commisto, sed etiam abominalis sit concupiscentia et amor libidinosus, reprehensibilis opinio Socratis de communitate uxorum et filiorum.
276Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 14; 17
Sextum quidem, est amor et concordia ipsorum.
277Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 14; 20
Omnis enim amor est quaedam vis unitiva, et plus amor unit amantum corda, quam loci unitas existentium corpora.
278Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 14; 21
Quare si unitas loci et congregatio bellantium eos potentiores facit, amor et unitas cordium eos viriores reddit.
279Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0831 (auctor 1110–1167)
Est amor quidam animae rationalis affectus, per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum: per quem et fruitur eo cum quadam suavitate interiori, amplectitur et conservat adeptum.
280Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0836 (auctor 1110–1167)
Foedus est amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid ab amico exigitur: quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel illicitur, vel compellitur.
281Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0836 (auctor 1110–1167)
Amor talium levissima recedit offensa.
282Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Affectus infidus et instabilis et impuris mixtus semper amoribus, ab iis quos spiritualis amor delectat caveatur; nam venenum est.
283Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Cum in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas: profecto non tam parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
284Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Nihil est negandum amico; omnia pro eo sustinenda sunt: et vita corporis ponenda est pro amico, ut sanxit divina auctoritas (Ioan. XV, 13) . Fons et origo amicitiae amor est: nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore nunquam.
285Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Amor vero ex natura, aut ex officio, vel ratione sola, vel solo affectu, nonnunquam ex utroque simul procedit.
286Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae laudandae dulcedine in alterius influit animum: et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu.
287Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0837 (auctor 1110–1167)
Fundamentum amicitiae, Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus, omnia quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quislibet suadet amicus, referenda sunt.
288Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0839 (auctor 1110–1167)
Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non charitati multorum, nec saluti.
289Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0842 (auctor 1110–1167)
Minus enim amor habet amoris, ubi se sentit qui diligit non amari.
290Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0843 (auctor 1110–1167)
Sed quia hic amor multos diligit, ex ipsis eligat quem ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem copiose suum infundat affectum, denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum, medullarum, cogitatuum et intentionum cordis.
291Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0791C (auctor 1110–1167)
Nullus ei circa religionem amor, nulla circa ordinem sollicitudo, circa Dei timorem nullus affectus.
292Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0792B (auctor 1110–1167)
Ubi timor, ubi amor, ubi illius sanctae congregationis reverentia?
293Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0663B (auctor 1110–1167)
Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.
294Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0667B (auctor 1110–1167)
Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit, sed cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat.
295Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0667C (auctor 1110–1167)
Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur; sed plures; inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum; ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset charitas amicitiae, et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus charitatis communio.
296Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0674C (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit: Maiorem, inquiens, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. XV) . Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori.
297Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0674D (auctor 1110–1167)
Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico; quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel illicitur, vel impellitur.
298Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0676A (auctor 1110–1167)
Sit illi ista sententia, cui placet sic amare hodie, ut cras oderit; sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras vituperans; hodie blandiens, cras mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus; cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa.
299Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0678A (auctor 1110–1167)
Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas; profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
300Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0678A (auctor 1110–1167)
Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas oriri et servari possit, et perfici, lucide dixerimus; utrum praeterea assentationes, quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus; utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus; vos iudicate.
301Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0679C (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Fons et origo amicitiae amor est: nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore nunquam.
302Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0679C (auctor 1110–1167)
Amor vero ex natura, aut ex officio, vel ratione sola, vel ex solo affectu, nonnunquam ex utroque simul procedit.
303Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0679D (auctor 1110–1167)
Ex ratione simul et affectu, quando is, quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae laudandae dulcedine in alterius influit animum: et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu.
304Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0680B (auctor 1110–1167)
Fundamentum illud Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus, referenda sunt: diligenterque inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum, non dubites.
305Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0685C (auctor 1110–1167)
Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non charitati civium, non plebis saluti.
306Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0687A (auctor 1110–1167)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
307Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0690A (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Quod si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus?
308Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0699D (auctor 1110–1167)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, charitas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, essetque hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
309Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0700A (auctor 1110–1167)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium; sed ille prohibebat, cavendum dicens ne amor noster secundum hanc carnis consolationem metiretur; ne id magis carnali affectui meo, quam eius necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur.
310Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0700C (auctor 1110–1167)
Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat, quem ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum: denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis.
311Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0713A (auctor 1110–1167)
Quoniam igitur animae rationali naturaliter inest amor virtutum, odium vitiorum, quicunque bonis moribus virtutique studuerit, facile sibi omnium illicit et inclinat affectum.
312Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0713C (auctor 1110–1167)
Quoniam autem recenti morte illius contristatus, vitam eius et mores sicut nunc amor, nunc timor, nunc spes, nunc dolor meum variant affectum, non historiando, sed lamentando, brevi stylo collegi, te quasi pietatis illius haeredem intimi cordis dilectione suscipiens, ipsam tibi lamentationem destinare curavi.
313Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0820B (auctor 1110–1167)
Babylon significat mundum, cuius amor cupiditas est: onus itaque grave multos premens, et ad inferiora incurvans.
314Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0824B (auctor 1110–1167)
Et est alia quaedam cordis angustia, quam facit amor sui: cui contraria est cordis latitudo, quam facit amor Dei et proximi.
315Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0824B (auctor 1110–1167)
Amor autem sui ex propria voluntate procedit.
316Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0383B (auctor 1110–1167)
Ipse adeo in cordibus orantium gemitum salutarem infundit, ut ipse etiam gemitibus inenarrabilibus dicatur interpellare pro nobis (Rom. VIII) . Inenarrabilibus, inquam: quis enim sufficiat enarrare, quot modis mens in oratione afficiatur, in qua nunc pudor gemitum excitat pro peccatis, nunc amor pro poenis, nunc devotio pro affectu, nunc amor pro desiderio?
317Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0417A (auctor 1110–1167)
sed et nos, charissimi, cum destructa fuerit in nobis Babylon, cum fuerimus Iacob, Babylon, inquam, id est amor mundi, ubi profecto sunt bestiae spirituales de quibus Propheta: Ne tradas, inquit, bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII): ubi dracones, immundi scilicet spiritus locum habent; ubi simulatio regnat, libido inquietat, detractio laniat, dissolvit adulatio; cum, inquam, haec omnia mundialis amoris fuerint deleta, miserebitur nostri Dominus.
318Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0422C (auctor 1110–1167)
Dies ista dies mihi exsultationis et laetitiae, quandiu desideravi ut viderem, et desiderium pauperis exaudivit Dominus! (Psal. X.) O amor quam suaviter uris absentes! quam delectabiliter pascis praesentes!
319Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195; (auctor 1110–1167)
Quae non igitur alta amor deponat, aut quae ima non sustollat, ut in se unum faciat; qui salva nec confusa naturarum proprietate, tam mirifice, mediante anima, coelum terrae, Dominum carni, spiritum commiscuit pulveri?
320Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195; (auctor 1110–1167)
Amor igitur, quidquid extra naturam est non attendens, copulat naturam naturae, ut sit illis cor unum et anima una (Act. IV) , quibus est fides una, spes una, charitas una.
321Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0440A (auctor 1110–1167)
Nomen Babylonis est gloria mundi; reliquiae Babylonis amor mundi; germen Babylonis affectus peccandi; progenies Babylonis cognitio consensusque peccati.
322Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0468A (auctor 1110–1167)
Has quippe timor pallore, pudor rubore, dolor horrore, gaudium hilaritate, amor suavitate perfundit.
323Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0472A (auctor 1110–1167)
Nam [quos] timor pavidos, et amor fecerat dissolutos: quos cupiditas enervaverat, vel absorbuerat voluptas, divino edoctus oraculo, dux sagacissimus iusserat a bello discedere.
324Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0239D (auctor 1110–1167)
Alius ad hoc tota intentione festinavit ut posset explere omnes voluntates suas et libidines: quomodo talem flagellavit pessimus amor, zelus, suspiciones?
325Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0247B (auctor 1110–1167)
Transiit namque cum Moyse, ut videret illam magnam visionem; non quomodo rubus arderet et non combureretur, sed quomodo beati angeli, et aequales angelis sancti Dei semper amore ardeant, et in eis nunquam amor refrigescat.
326Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0256C (auctor 1110–1167)
Quantum autem ad homines spectat, illis senescit Deus, in quorum cordibus Dei amor tepescit, charitas refrigescit.
327Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0265B (auctor 1110–1167)
Valde enim bonum est, ut haec duo semper habeamus in memoria, id est primum adventum Domini, et secundum; quia de primo nascitur in cordibus nostris amor Dei, de secundo timor.
328Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0301B (auctor 1110–1167)
Christus vere vivit in eo, quia tantum amor Christi in eo virtutem habet.
329Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0301C (auctor 1110–1167)
Amor mundi inquinat cor: et ideo quando homo perfecte contemnit mundum, non habet in corde suo aliquam coinquinationem.
330Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0310C (auctor 1110–1167)
Hodie invenit, quem diligit anima eius; quia, quamvis sit, sicut quidam credunt, etiam cum corpore assumpta in coelum, tamen ipsum corpus utique est factum spirituale, ut omnis ille amor, quo illa diligit Dominum suum, filium suum, non sit secundum carnem, sed secundum spiritum.
331Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0314B (auctor 1110–1167)
Videte, fratres, et si potestis cogitate et coniicite, quantum hodie de dulcissimo filio suo senserit, ad quantam gloriam pervenerit, quam perfecte eam divinitatis eius amor et notitia absorbuerit, ut ante hoc tempus dicat se non invenisse, quem tamen eam constat de suo utero genuisse.
332Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0349A (auctor 1110–1167)
Amor tangit, turba comprimit.
333Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0352B (auctor 1110–1167)
Post haec enim opera sex dierum, quae non sine labore exercentur, pervenitur ad requiem et pacem mentis, et excluditur timor servilis, et succedit amor filiorum.
334Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0505B (auctor 1110–1167)
Sed quid est amor, Deus meus?
335Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0505C (auctor 1110–1167)
Qui enim amat te, capit te; et tantum capit, quantum amat, quia ipse amor es, quia charitas es.
336Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0508A (auctor 1110–1167)
Aeternitatis quippe capax est memoria, sapientiae scientia, dulcedinis amor.
337Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0508B (auctor 1110–1167)
Porro, ubi amor nullus, nulla delectatio.
338Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0509B (auctor 1110–1167)
Porro iam per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum soluto dubito, cui obnoxia tenebatur humana natura, deleto chirographo, cuius cautione astrictos nos tenebat antiqui hostis dira superbia; exspoliatis principibus et potestatibus, quibus nos addixerat divina iustitia, pacato denique Deo Patre illa singulari in cruce hostia, reparatur tandem memoria per sacrae Scripturae documentum, intellectus per fidei sacramentum, amor per charitatis quotidianum incrementum.
339Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0512D (auctor 1110–1167)
Amor quippe noster veneno cupiditatis infectus, tenacique voluptatis visco miserabiliter irretitus, quae in ima semper, id est, de vitio in vitium proprio pondere ferebatur, charitate desuper influente, ac innatum torporem suo calore dissolvente, ad altiora se surrigit, sicque exuens vetustatem, ac induens novitatem, sortitur pennas columbae deargentatas, quibus ad illud sublime et purum bonum evolet, de quo et genus ducit: beato Paulo id apertius Atheniensibus profitente.
340Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0513A (auctor 1110–1167)
CAPUT IX. Quod amor noster adversum se ex charitate et cupiditate contrario appetitu dividatur.
341Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0513A (auctor 1110–1167)
Verum, quia charitatis sive etiam cupiditatis ea sola animae nostrae portio capax est, quae usitatius amor nuncupatur, ipse est, qui ex nova infusione charitatis, et ex reliquiis vetustae cupiditatis, quasi quodam contrario appetitu adversus semetipsum constat esse divisus.
342Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0523D (auctor 1110–1167)
Pater, inquit, diligit Filium; et omnia monstrat ei quae ipse facit (Ioan. V) . Et iterum: Sicut ego Patris mei mandata servavi, et maneo in eius dilectione (Ioan. XV) . Et ipse Pater: Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III) . Haec mutua Patris Filiique dilectio amor suavissimus, gratus complexus, charitas beatissima, qua Pater in Filio, Filius repausat in Patre: haec plane, haec utriusque imperturbabilis requies, sincera pax, aeterna tranquillitas, incomparabilis bonitas, charitas indivisibilis: hoc utriusque unum, imo in quo uterque unum, dulce, suave, iucundum, sanctum dicimus Spiritum: qui et idcirco creditur hoc sibi vocabulum proprie assumpsisse, quod esse constat utriusque commune.
343Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0531D (auctor 1110–1167)
Retinebant me, ut ait quidam, nugae nugarum, et vanitas vanitatum antiquae amicae meae; vinculabat me catena pessimae consuetudinis meae, vinciebat amor sanguinis mei, stringebant vincula socialis gratiae, maxime nodus cuiusdam amicitiae, dulcis mihi super omnes dulcedines illius vitae meae.
344Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0536A (auctor 1110–1167)
Porro si subtilius advertas, quid est temperantia, nisi amor, quem nulla voluptas illicit; quid prudentia, nisi amor, quem nullus error seducit; quid fortitudo, nisi amor fortiter adversa sustinens; quid iustitia, nisi amor aequus quodam moderamine inaequalitates huius vitae componens; in fide ergo charitas inchoatur, et in caeteris virtutibus exercetur, in seipsa perficitur.
345Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0556D (auctor 1110–1167)
Initium enim sapientiae, timor Domini; consummatio autem sapientiae, amor Domini.
346Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0563B (auctor 1110–1167)
Quod enim in communi laboratur ab omnibus distribuitur singulis, non ut carnalis affectus, aut privatus amor dictaverit, sed prout cuique opus fuerit.
347Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0565A (auctor 1110–1167)
» Unde etiam beatus Gregorius: « Amor Dei nunquam est otiosus; aut enim operatur magna, si est; aut si operari contemnit, amor non est.
348Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0565B (auctor 1110–1167)
Noveris ergo primo quod nequaquam secundum momentaneum illum, et, ut ita dicam, horarium affectum, Dei pensandus sit amor: quod ex contrariis exemplis perspicuum est intueri.
349Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0566B (auctor 1110–1167)
« Igitur, ut diximus, non secundum hos momentaneos affectus, quos minime nostrae subesse voluntati, nullus spiritualis ignorat, Dei aestimandus est amor, sed potius secundum continuam ipsius voluntatis qualitatem.
350Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0566B (auctor 1110–1167)
Nam ipsa voluntas nihil est aliud quam amor; nec aliud dicendae sunt bonae aut malae voluntates, quam boni vel mali amores.
351Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0566C (auctor 1110–1167)
Denique ipsa Dei voluntas amor est eius: qui nihil est aliud quam sanctus Spiritus eius, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris.
352Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0566D (auctor 1110–1167)
Quae tunc fit, cum Spiritus sanctus, qui utique Dei voluntas et amor est, et Deus est, humanae se voluntati ingerit et infundit, eamque ab inferioribus ad superiora sustollens, totam ipsam in sui modum qualitatemque transformat, ut ei indissolubili glutino unitatis adhaerens, unus cum eo spiritus efficiatur, Apostolo hoc idem manifestius intimante: Qui adhaeret, inquit, Domino, unus spiritus efficitur (I Cor. VI) . Sane haec voluntas secundum duo quaedam iudicanda est, passionem scilicet et actionem, si videlicet ea quae Deus intulerit, vel inferri permiserit, patienter sustineat, et ea quae iusserit ferventer adimpleat. Caeterum, ut ait B. Gregorius (Hom. 20) , nemo credat quidquid sibi mens sine operibus de Dei amore respondeat.
353Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0567A (auctor 1110–1167)
Alioqui, si secundum hos affectus noster metiendus est amor, ut tunc solum Deum vel hominem quemlibet amare dicamur, cum huiusmodi affectum experimur, non utique continue, sed per rarissima quaedam intervalla amare dicendi sumus.
354Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0567A (auctor 1110–1167)
Dicendum sane quod si forte homo iustus aliquando velit, verbi gratia, salutem alicuius, quod tamen nolit Deus, non tamen eius voluntas a Dei voluntate discordat, quandoquidem, ut hoc velit, Dei utique operatur voluntas, qui ideo vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II) , quia a suis id facit optari. Habet praeterea amor iste inchoationem suam, profectum suum, perfectionem suam.
355Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0570D (auctor 1110–1167)
Ego autem didici, in quibus sum, sufficiens esse: scio humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum, et esurire, et satiari: et abundare, et penuriam pati (Philipp. IV) . Sed et amor carnis si fuerit perfecte sopitus, vel certe igne divini amoris absorptus, nullus erit in exterioribus labor, quia non poterit mens eius afflictione turbari, cuius non potest dilectione dissolvi.
356Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0583D (auctor 1110–1167)
CAPUT VII. Quid sit amor, quid charitas, quid cupiditas.
357Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0583D (auctor 1110–1167)
Et manifestum quidem est quod charitas amor sit, quanquam non minus manifestum, quod non omnis amor charitas sit.
358Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584A (auctor 1110–1167)
Quocirca subtiliori indagatione opus est ut primo quid sit amor pateat intuenti; quatenus genere agnito species non lateat inquirentem.
359Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584A (auctor 1110–1167)
Dicitur enim amor, animae rationalis vis quaedam sive natura, qua ei naturaliter inest ipsa amandi aliquid, non amandive facultas.
360Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584A (auctor 1110–1167)
Dicitur et amor ipsius animae rationalis quidam actus vim illam exercens, eum ea utitur vel in his quae oportet, vel in his quae non oportet: qui quidem actus cum additamento amor appellari solet, verbi gratia amor sapientiae, amor pecuniae; quem utique amorem vel bonum necesse est esse, vel malum.
361Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584B (auctor 1110–1167)
Nam vis illa animae, sive natura, qua hic amor, sive bonus sive malus exercetur, bonum quiddam animae est, et in bono et in malo nunquam potest esse non bonum.
362Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584D (auctor 1110–1167)
Quam utique electionem amor facit: nam ea vi sua, sive natura, quam superius amorem diximus, anima rationalis id facit.
363Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584D (auctor 1110–1167)
Habet nempe amor semper comitem rationem, non qua semper rationabiliter amet; sed qua, ea quae eligit, ab his quae reprobat, vivaci circumspectione discernat.
364Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0585A (auctor 1110–1167)
Porro et ipsa electio amor dicitur, et est quidam actus animae; sed, cum amor ipse quo eligit, semper bonum sit, haec tamen electio, quae et amor nihilominus appellatur, necesse est ut bona vel mala sit, ac per hoc bonus vel malus amor sit.
365Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0585B (auctor 1110–1167)
Et hic similiter motus animi actus est, et ex amore est, et amor dicitur: et si sit ad id quod debet, et sicut debet, amor bonus est; si vero ad id quod non debet, vel aliter quam debet, malus amor est.
366Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587A (auctor 1110–1167)
CAPUT X. Quod ad actum et desiderium amor noster moveatur, et quod aliquando affectu, aliquando ratione ad haec duo moveatur.
367Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587B (auctor 1110–1167)
Proinde investigandum arbitror quaenam sint illa, quibus quasi incentivis, amor ipse ad haec duo excitetur ac moveatur, quaeque ei cursum suum ordinent quodammodo atque praescribant.
368Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587C (auctor 1110–1167)
Aliquando enim affectu tantum, aliquando tantum ratione amor noster vel ad publicum actum, vel in occultum succenditur appetitum; quocirca de singulis his, quantum necesse videbitur, disputare conabimur.
369Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587C (auctor 1110–1167)
Hoc sane dicendum, cum superius duo quaedam ad fruendum, Deus scilicet et proximus, ratio docuerit eligenda, caeteris omissis, quemadmodum ad haec duo amor noster moveri oporteat, deinceps esse tractandum.
370Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587D (auctor 1110–1167)
Igitur de omnibus motibus, quibus amor noster multipliciter variatur, quis maxime sequendus sit, videamus.
371Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0591A (auctor 1110–1167)
Utrum autem secundum hos affectus moveri debeat amor noster, vel quantum moveri debeat, investigare conabimur; si tamen prius de ratione, quam aliam ipsius motus causam diximus, pauca praemiserimus.
372Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592B (auctor 1110–1167)
Hic est enim amor ordinatus, ut nec diligat homo quod diligendum non est, diligat autem quidquid diligendum est, amplius tamen non diligat quam diligendum est; nec aeque diligat quae dissimiliter diligenda sunt; nec dissimiliter quae aeque diligenda sunt.
373Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592C (auctor 1110–1167)
CAPUT XIX. Quid sit quod homo benevolus ac suavis, quamvis minus perfectus, maiore quam austerus et perfectior et dulciori diligatur affectu, gemina comparatione probatur, et quomodo utriusque amor non sit periculosus ostenditur.
374Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594C (auctor 1110–1167)
Nam cum affectus isti nequaquam in nostro arbitrio collocentur, cum quibusdam aliquando invitissimi moveamur, nec quosdam, etiamsi velimus, experiri valeamus; nequaquam tunc amor ex affectu est, cum mentem affectus moverit, sed cum mens ipsum motum secundum affectum direxerit.
375Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594D (auctor 1110–1167)
Est ergo amor ex affectu, cum affectui animus consenserit; ex ratione, cum se voluntas rationi coniunxerit: potest et tertius amor ex his duobus confici, cum scilicet haec tria, ratio, affectus, et voluntas in unum coierint.
376Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0595B (auctor 1110–1167)
Porro si ipsa electio perversa fuerit, ut quod non oportet eligat ad fruendum, et illa quae ipsam sequuntur electionem, perversa esse constabit; et talis amor perversus erit, cupiditatis non charitatis vocabulo censendus.
377Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0597B (auctor 1110–1167)
Etenim non modicum virtutis indicium est ipse amor virtutis.
378Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0599B (auctor 1110–1167)
Affectus ipse ostenditur, cum per Apostolum dicitur: Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V) . Amor autem secundum affectum, ipsius Salvatoris auctoritate interdicitur, qui ait: Qui venit ad me, et non odit patrem et matrem, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV) . Amor secundum rationem indicitur, cum idem dicit Apostolus: Qui suorum, maxime autem domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V) . Amor secundum affectum arguitur, cum futura mala praenuntians idem Paulus, ait inter caetera: Et erunt homines se ipsos amantes (II Tim. III) . Quod vero hic amorem secundum affectum intellexerit, docent sequentia: Erunt enim, inquit, homines se ipsos amantes, cupidi, elati; voluptatum amatores magis quam Dei (ibid.) . Semper etenim affectus iste mollia suggerit et suavia; quod iucundum et tenerum, quod voluptuosum, quod delicatum, libenter amplectitur; quod vero arduum, quod asperum, quod voluntati contrarium, omni horrore refugit et evitat.
379Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0599B (auctor 1110–1167)
Quocirca affectus huius exsecutio amor perversus est, hominem exuens homine, formam induens bestialem; quod rationis, quod honestatis, postremo quod utilitatis obruens quodam modo et abscondens.
380Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0599B (auctor 1110–1167)
Hic amor proprie convenit bestiis; excusatur in pueris; nam illis ratio non infunditur; in istis sopitur.
381Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0600A (auctor 1110–1167)
Proinde si ei cui animus quadam spontanea ac dulci inclinatione sese refundit, totus amor secundum ipsum affectum exhibeatur: iste nec in Deo, nec propter Deum, sed potius propter se amatur.
382Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0600A (auctor 1110–1167)
Si vero is quem affectus iste complectitur, in Dei dilectionem pariter assumitur; amor quia ipse ex affectu sapiat, sed eius exhibitio ex rationis moderamine pendeat: huius utique amor non primo propter Deum assumitur, sed in Deo salubriter exercetur.
383Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0744A (auctor 1110–1167)
Plena erat proditoribus insula: nusquam tuta fides, nusquam sine suspicione amor, sermo sine simulatione.
384Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0748B (auctor 1110–1167)
Sed si consideretur amor quo se complectebantur, facile contemnitur talis opinio.
385Agapetus I, Epistolae, 66, 0036D
Plus enim ita et circa vos omnium amor, et vestrae sedis crescit auctoritas, et quae ad vos est unitas sanctarum Ecclesiarum inturbata servabitur: quoniam per vos didicerint omnes beatissimi episcopi horum quae ad vos relata sunt sinceram vestrae sanctitati doctrinam.
386Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0895C
Igitur quia postulastis a nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum integrum vobis confirmaremus, sicut a praedecessore D. nostro Nicolao huius apostolicae sedis decretum est; inclinati precibus Hadamari Fuldensis abbatis, apostolica auctoritate concedimus cum omnibus generaliter atque specialiter locis ad eumdem vestrum archiepiscopum pertinentibus, scilicet omnia quae vestri antecessores suis laboribus acquisiverunt, vel etiam amor aeternae patriae ibi a Christicolarum fidelibus largita sunt largiuntur; cum illis etiam, qui nunc suo tempore divina protegentia ad Christi conversi sunt fidem, videlicet episcopis Danorum, Norvenorum, Suvevonum, nec non omnium septemtrionalium partium; pallium quoque, et eius usum in praenominatis a praedicto papa factis habendum tibi, et omnibus successoribus tuis perpetuo decernimus.
387Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1191A
Sed carnalis amor, charos nos plangere nostros, Defunctos flere nos facit et gemere.
388Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1191A
Quapropter modo vos iterumque iterumque monebo, Ut dimittatis has nimias lacrymas: Sicut enim carnalis amor gratus, moderatus, Sic fiet nocuus, si fuerit nimius.
389Agius presbyter, Vita S. Hathumodae, 137, 1178C
CAPUT VI. Mira Hathumodae pietas erga matrem, et in auctorem, horumque ac omnium erga Hathumodam amor, et observantia, in extremo morbo maxime.
390Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0519A (auctor c.805–c.846)
Iste Dei meruit vocitari solus imago, Namque sui similem hominem produxit in orbe Superni Genitoris amor, Dominumque locavit, Hunc Sator omnipotens rerum dulcissimus ipse Multifluis opibus longum ditavit in aevum.
391Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0673C (auctor c.805–c.846)
Blandus in ore sapor, fragrans odor, irriguus fons, Castus amor, pulchra species, sincera voluptas (voluntas). Si gens surda neget tibi tot praeconia, de te Tam multas rerum voces elementaque (tanta) Vidistis (vidisti) angelicis comitatum coetibus alte Ultima qua spatium non mensurabile tendit.
392Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0673C (auctor c.805–c.846)
Inviolatus amor, castae praeconia vitae.
393Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0211D (auctor 769-840)
» XV. Quantum autem visibilia noceant ad invisibilia capienda, et quantum amor corporearum rerum, etiam bonarum, ad spiritalia contemplanda, ipse Dominus demonstrat, dicens: Ego veritatem dico vobis.
394Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0213D (auctor 769-840)
» XVIII. Verum ne quis putet spernendum testimonium singulorum sanctorum, libet non unius hominis, sed unius Ecclesiae hoc loco testimonium inserere, ex quo perspicue pateat quis antiquis fidelibus fuerit in divino honore cultus, vel quis amor erga memorias sanctorum.
395Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0283C (auctor 769-840)
Propter quod pensate quem locum habere possit inter utrumque periturarum rerum amor, et transitorii damni et periculi timor.
396Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0803B (auctor 950-1008)
Ad postremum omnes, quorum corda eiusdem confessoris Christi amor possidet, conveniens exposco ne in hoc opere rhetoricae suadelam facundiae requirant.
397Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0816D (auctor 950-1008)
Ea etiam tempestate qua adhuc instaurationi eius studiosus impendebatur labor, et sacratissima Patris sui Benedicti ossa, in ecclesia Sancti Petri devotus filiorum asservabat amor, tale quid in priori tumulationis suae loco hic tutor noster ostendisse narratur.
398Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0863C (auctor 950-1008)
Omnia vincit amor, vicit soror imbre beata: Somnus abest oculis, omnia vincit amor.
399Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0863D (auctor 950-1008)
Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem, Quem pius iussit [ussit] amor, flammeus orbis habet. Ter vocitatus adest testis novitatis habendus, Charus amore patris ter vocitatus adest.
400Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0493D (auctor 1128-1203)
Heu, pudeat nostra terris decreta silere; Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens Torpet, et a toto viles proscribimur orbe; Quod laxas mundo sceleris concedit habenas Tesiphone, nostraque sibi de gente triumphans Gaudet, et a nostro sugit gaudia luctu.
401Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0500B (auctor 1128-1203)
Ergo vota, preces, animos fundamus in illum, Ut nostris faveat votis, ut vota secundet, Qui solus complere potest; nec tarda sequetur Mens divina, preces si mens legaverit extra: Quam non rhetoricis oratio picta figuris, Non ignavus opum cumulus, non musa Maronis, Non amor hypocrita, nec honor venator amoris Demulcet, sed sola precum dulcedo perorat.
402Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0502B (auctor 1128-1203)
Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis, quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, vera pietas coniunxit, et unum Esse duos fecit, purgati foedus amoris.
403Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0503D (auctor 1128-1203)
Nos ergo liget unus amor, liget una voluntas, Unum velle liget, liget unum nolle, sorores.
404Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0503D (auctor 1128-1203)
Quis nexus, quis verus amor, quod foedus amoris, Quae pietas, quae pura fides, quae linea recti, In rebus reliquis saltem vestigia pacis Servabit, si nostra manet concordia discors?
405Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0514D (auctor 1128-1203)
Hic pictura loquens scripto, clamansque figuris, Muta tamen totam numerandi praedicat artem: Quae numeri virtus, quae lex, quis nexus, et ordo, Nodus, amor, ratio, foedus, concordia, limes.
406Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0530C (auctor 1128-1203)
Non huc nobilitas generis, non gratia formae, Non gazae deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non virtus corporis, audax Improbitas hominis, praeceps audacia tendit: Sed solum virtus animi, constantia mentis, Factaque nobilitas, non nata, sed insita menti, Interior species, virtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
407Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0532B (auctor 1128-1203)
Filius est, a Patre Deo, Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a vero verus, ab uno Unus, ab aeterno nascens aeternus, ab aequo Aequalis, bonus a summo, sublimis ab alto: Qualiter ardor, amor, concordia, forma, duorum Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli Donat, et in nato sese Pater invenit, in quo Se videt ipse parens, dum de se nascitur ipse Alter, et ingenito splendet gignentis imago.
408Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0538A (auctor 1128-1203)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiecit amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non livor edax, non anxia foedae Pestis avaritia, non laudis caeca Cupido: Sed potius demisit eum patientia mundi Contemptus, rerum paupertas, arctaque victus Regula, despectus carnis, directio vitae.
409Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0554B (auctor 1128-1203)
Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Utilis, utilior largitio, fructus abundans.
410Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0556C (auctor 1128-1203)
Nam pretio quaesitus amor cum munere cedit, Et quantum durat largitio, durat amicus.
411Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0556C (auctor 1128-1203)
Prostat talis amor, mensuram muneris implens.
412Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0556C (auctor 1128-1203)
Non donum largitur amor, dum pondus amoris Ponderat ipsa dati merces, et copia doni.
413Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0556D (auctor 1128-1203)
Sed precis et pretii venali lege relicta, Quaerat quem vero sic complectatur amore, Illaesaque fide, quod amor lucretur amorem Alterius, referatque novos novus alter amores; Sitque relativa dilectio, mutuus adsit Nexus amicitiae, quam nec Fortuna novercans Solvat, nec casus agitet, nec gloria frangat.
414Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0564B (auctor 1128-1203)
Martis in ardorem nativos excitat ignes Ignea luxuries, multo comitata cliente: Eius in auxilium iurant periuria, spondet Falsus amor, levitas animi, lascivia mendax, Insipidus dulcor, sapidus dolor, aegra voluntas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, dives paupertas, opulentia pauper.
415Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0565B (auctor 1128-1203)
Quae quamvis onerosa foret, deiecta, malignans, Plus sibi concilians Fortunae matris amorem, Plusque placet matri, tantoque remissior alget Nobilitatis amor; et iam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secundae Tota favet, tentatque prius decidere factum: Nuntia fama volat, et veris falsa maritans, In superos furias, in coelum regna silentum Conspirasse refert manes, Erebique tyrannum Tartareum reserasse chaos, fratrique negare Regna, nec ulterius pacem concedere mundo; Monstraque mentitur monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat, furiisque furorem Addit, et Eumenides solito plus posse fatetur.
416Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0574A (auctor 1128-1203)
Regnat Amor, nusquam Discordia, Foedus ubique.
417Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0338C (auctor 1128-1203)
Lex Mosaica non dicitur lex peccati, vel mortis, quod esset efficiens causa peccati, vel efficiens causa mortis temporalis vel aeternae, sed quia fuit occasio peccati, vel mortis, quia Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata . (OVID. Amor., III, IV, 17.) Concupiscentia enim aliquantulum sopita erat, per legis traditionem magis excitata fuit, et contra legis traditionem incanduit, et ita lex peccati occasio fuit, non tamen ideo vituperanda est, sed potius hominis concupiscentia.
418Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0115C (auctor 1128-1203)
non confidunt in filiis, suspectus est amor uxoris, maiores timent, fures abhorrent; somniant falsa, discredunt vera.
419Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0121D (auctor 1128-1203)
Si plus oblectat delectatio fornicationis mentem quam amor castitatis, adhuc in homine regnat peccatum.
420Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0125C (auctor 1128-1203)
Quam quidam appetentes erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI) . Nihil prodest ei cupiditas, cui inest cupiditas. Omni peccato peior est avaritia, et pecuniarum amor.
421Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0134A (auctor 1128-1203)
Timentibus Deum bene erit in extremis, et in die defensionis eius benedicentur (Eccli. I) . Qui timent Dominum, custodiunt mandata eius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (Eccli. II) . Et Hieronymus ait: Nulla res est quae sic servet nos a peccato immunes, sicut timor supplicii, et amor Dei.
422Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0153A (auctor 1128-1203)
O homo, considera quam dulcis amor Dei, quam impurus sit amor huius saeculi!
423Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0153B (auctor 1128-1203)
Amor Dei mater est omnium virtutum, amor saeculi mater est omnium vitiorum.
424Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0153B (auctor 1128-1203)
In alto constituit charitas tribunal suum, quod non expugnat timor mundanus, nec amor terrenus, spes carnalium, aut tristitia adversitatum.
425Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0155A (auctor 1128-1203)
Cum temporalis amor multos unum in amicitia fecerit, coelestis amore fideles vinculo charitatis non ligabit?
426Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0155B (auctor 1128-1203)
» O felix amor, quem non externae causae impellunt, verum insita summi forma boni, livore carens se contentus est.
427Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0155B (auctor 1128-1203)
Talis amor in se suam habet dilectionem, non anxiatur; in tranquillo posita est, non per ludibria defluit.
428Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0157A (auctor 1128-1203)
Ubi Simon magus non decipit, ubi Pharisaeus phylacteria sua non dilatat, ubi Iudaeus non murmurat, ubi tantum gaudet Linus de bono Petri, quantum de proprio, ubi amor relativus, ubi affectus vicarius; ubi pacem non disrumpit discordia, ubi fraus non facit in pace divortia, ubi omnia succedunt ad votum, ubi nihil impugnat affectum, ubi voluntatem comitatur effectus, ubi effectum affectus non praecedit.
429Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0189C (auctor 1128-1203)
Et alibi dicitur esse osculum et amor Patris et Filii.
430Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0431 (auctor 1128-1203)
morum Forma, pudicitiae norma, pudoris amor!
431Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0447C (auctor 1128-1203)
Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura Regula mundi.
432Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0455A (auctor 1128-1203)
Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio; haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata: Pax odio, fraudique fides, spes iuncta timori, Est amor, et mistus cum ratione furor.
433Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0461B (auctor 1128-1203)
Cum fraternus amor fraude laborat, Mentiturque manus dextra sorori?
434Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0481B (auctor 1128-1203)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor iungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
435Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0253A (auctor 1128-1203)
Unus ex animae motibus amor est, quo bene utimur, si sapientiam et veritatem amemus, male autem, si carnem aut sanguinem.
436Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0256B (auctor 1128-1203)
Unde: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Ioan. VII) , nulla enim melior maiorve potestas, quam servire Deo, cui bene servit amor.
437Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0263C (auctor 1128-1203)
Hunc decorem maxime operatur charitas, quae est amor in Deum et proximum.
438Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0699A (auctor 1128-1203)
Amor proprie dicitur cupiditas, iuxta quod soliti sumus [dicere]: Iste detentus est amore terrenorum; dicitur charitas, unde in Cant.
439Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0699A (auctor 1128-1203)
: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo; dicitur Spiritus sanctus, unde in quadam prosa dicitur Spiritus sanctus amor Patris et Filii.
440Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0699A (auctor 1128-1203)
Dicitur Christus, unde in hymno Ambrosiano: Iesu, nostra redemptio, amor.
441Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0814C (auctor 1128-1203)
Vel humus fossa dicitur mens humana a peccatis mundata, unde: Abscondere in fossa humo; vel dicitur amor terrenorum secundum aliam expositionem.
442Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0907A (auctor 1128-1203)
Dicitur amor terrenorum vel timor amittendi terrena, unde ad daemones dirigitur sermo ad hunc modum: Attolite portas, principes, vestras, id est auferte timorem et amorem terrenorum per quos vobis patet introitus ad hominem.
443Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0922A (auctor 1128-1203)
Dicitur timor mundanus vel amor terrenus, unde dicitur quod rana in os canis proiecta reddit canem mutum; quia frequenter praelatus a correctione vel ab Ecclesiae sententia ex elatione cessat, tactus timore mundano vel amore terreno.
444Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0941C (auctor 1128-1203)
Dicitur amor terrenus quo aliquis circumvallatur, unde Dominus: Ite in vias et sepes, et quoscunque inveneritis compellite intrare; quia per praedicatores illi qui discurrunt per latam viam quae ducit ad mortem et qui circumvallantur amoris terrenorum sepe, convertuntur ad fidem et fiunt de unitate Ecclesiae.
445Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0949A (auctor 1128-1203)
Dicitur amor terrenorum, unde Psalmista: Si dedero somnum oculis meis.
446Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0953C (auctor 1128-1203)
Tunica dicuntur temporalia, seu amor temporalium a quo sancti praedicatores liberant fidelem populum.
447Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0960D (auctor 1128-1203)
Dicitur intelligentia vel amor terrenorum, unde in Evangelio legitur de nequam servo qui abscondit pecuniam domini sui in sudario.
448Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0973A (auctor 1128-1203)
Dicitur mens pia, unde quidam versificator ait: Mystica sunt: vas, thus ignis; nam vase notatur Mens pia, thure preces, igne supernus amor.
449Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1011D (auctor 1128-1203)
Dicitur amor, unde sic potest exponi praedicta auctoritas: Zelus domus tuae comedit me, id est ex amore quem habebam erga Synagogam subieci me passioni et morti.
450Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0831D (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam affectus terrenorum vel amor, unde secundum aliam expositionem: In laqueo quem absconderunt.
451Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0734D (auctor 1128-1203)
Cathedra, proprie, dicitur doctrina vel amor dominandi, unde in Psalmo: In cathedra pestilentiae non sedit, id est doctrinam pestiferam non dedit vel amorem dominandi non habuit, qui amor pestilentiae nomine dicitur; quia, sicut morbus qui pestilentia dicitur quasi pestilenti lacte vagatur et totum gregem corrumpit, sic amor dominandi plures inficit.
452Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0743C (auctor 1128-1203)
Dicitur amor huius saeculi, unde Salomon: Clavus clavo retunditur, id est amor huius saeculi amore Domini excluditur.
453Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0748A (auctor 1128-1203)
Significat pati vel compati, unde in eodem exemplo secundum aliam expositionem ut sit sensus: Amor Synagogae invitavit me passioni vel incendit me amore charitatis ad passionem Synagogae.
454Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0772B (auctor 1128-1203)
Dicitur habens et amans divitias, unde in Luca: Erat quidam dives, ut notetur habitus ibi et amor.
455Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0053D (auctor 1128-1203)
Aliud osculum est Spiritus sancti quo Patrem osculatur Filius, quo Pater Filium diligit, qui Patrem et Filium unit: qui est amborum amor, nexus et osculum.
456Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0058C (auctor 1128-1203)
Ideoque indica mihi quem diligit anima mea, id est demonstra mihi in quibus sciam te habitare per fidem Expressius autem ait, quem diligit anima mea, quam si dixisset te, ut exprimatur amor ineffabilis matris ad filium, quae illum in passionis articulo non reliquit, cum in apostolis ardor charitatis defecerit.
457Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0060C (auctor 1128-1203)
Turturum fertur natura huiusmodi esse, ut neque masculus praeter feminam ad coitum, neque femella amplius quam unum patiatur marem; ita ut si accidat altero interempto sive intercepto superesse alterum, pariter cum coniuge, exstinctus sit ei concubitus amor.
458Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0062C (auctor 1128-1203)
Et quia per ubera intelligitur duplex amor in Virgine, sequitur: Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
459Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0066D (auctor 1128-1203)
Amor enim terrenorum quodammodo ordinem impedit et charitatis curriculum.
460Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0582A (auctor 1128-1203)
Clarior est solito, post nubila plurima, Phoebus, Post inimicitias, clarior est et amor.
461Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0582B (auctor 1128-1203)
Exstincti cineres vivent si sulphure tangas Sic vetus apposita mente calescit amor.
462Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0584B (auctor 1128-1203)
Non possunt habitare simul, contraria cum sint Mors et vita: procul dissidet haec ab ea: Sic duo sunt quae non possunt habitare cor unum, Huius amor mundi vanus; amorque Dei.
463Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0587B (auctor 1128-1203)
Nolumus in scirpo, quo non est, quaerere nodum, Nec super infirmum ponere magna gradum: Pasce canem, pastus tuus illum leniet, et te Quamvis caedatur, caesus amabit herum, Fac servo nequam bona, semper et omne quod illi Praebueris perdes; cum sibi nullus amor.
464Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0587C (auctor 1128-1203)
Non uno doctrina modo se mentibus infert, His timor, his monitus, his adhibetur amor.
465Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0282B (auctor 1128-1203)
Taciturni sunt, qui raro loquuntur; hi sunt, sacerdotes a quibus rarius arcana coelestia praedicantur; quos aut negligentia retrahit, aut amor avertit, aut timor repellit.
466Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0282B (auctor 1128-1203)
Hos negligentia facit torpentes, amor desipientes, timor pusillanimes.
467Alanus de Insulis, Liber sententiarum, 210, 0239C (auctor 1128-1203)
Nares eius sunt, timor mundi et amor, quibus mundi delicias quasi quemdam odorem ad se trahit.
468Alanus de Insulis, Liber sententiarum, 210, 0239C (auctor 1128-1203)
Timor cavet ne amittat, amor allicit ut acquirat.
469Alanus de Insulis, Sermones, 210, 0197B (auctor 1128-1203)
Est autem primum genus osculi, quod fit per spiritualem coniunctionem animae et Dei; secundum osculum est, quo pater osculatur Filium, est enim Spiritus sanctus Patris et Filii amor et nexus.
470Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0624D (auctor 1128-1203)
Spiritus sanctus dicitur ardor, amor, osculum et connexio Patris et Filii, quia Pater spiritaliter convenit cum Filio in spirando Spiritum sanctum.
471Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0625A (auctor 1128-1203)
Et quia in donis Spiritus sancti, quae dantur a Patre et Filio, significatur eorum ad nos dilectio, quia productio Spiritus sancti a Patre et Filio est certum significatum dilectionis Patris et Filii, id est unitas amborum; nisi enim in una natura convenirent, una spiratione non spirarent: ardor, vel amor Patris et Filii dicitur.
472Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 37; 17 (auctor 1128-1203)
Talis amor Daphnim qualis cum fessa iuuencum per nemora atque altos querendo bucula lucos propter aque riuum uiridi procumbit in ulua, perdita nec sere meminit decedere nocti; Talis amor teneat nec sit mihi cura mederi.
473Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 34; 9 (auctor 1128-1203)
Sic alternos reficit [178v] cursus alternus amor.
474Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 5, 3; 15 (auctor fl.c.1250)
In uno versu ita: Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia, curat.
475Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 7, 3; 15 (auctor fl.c.1250)
Sequitur inutile: Nec te noster amor nec te data dextera quondam Nec moritura tenet crudeli funere Dido?
476Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 3; 78 (auctor -1246)
Inimicus autem propter irrisiones de se factas tecum cito ad verba perveniret ac verbera; cuilibet autem irrisio de se facta displicet ita quod amor inter eos minuitur.
477Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 3; 79 (auctor -1246)
Et secundum regulam amoris: « Si amor minuatur cito deficit et raro convalescit ».
478Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3, 57a, 59b; (auctor c.1200–1280)
Item, Augustinus in eodem libro: ‘Omnis amor studentis animi, hoc est volentis scire quod nescit, non est amor eius rei | quam nescit, sed quam scit’.
479Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p21, 2; 49 (auctor c.1200–1280)
Item, Algazel loquens de animabus ma|lorum dicit sic: ‘Post mortem amisso instrumento rei desideratae remanet desiderium eius et amor in anima, et hoc est cruciatus eius ineffabilis’.
480Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit , dum mens cognoscens se diligit, et ita amor quidem complexus est parentis et prolis.
481Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(5) Praeterea, dispositio et amor non videntur esse unus actus.
482Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Dispositio enim est in ordine, amor autem non considerat ordinem.
483Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Praeterea, haec dispositio sive amor non videtur proprie dici sententia.
484Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Credulitas autem non est amor vel dispositio.
485Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(5) Ad aliud dicendum quod amor dicitur ibi inclinatio appetitus in melius consultum, et non ponitur ibi pro passione voluntatis.
486Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Secundum est specialiter de partibus illius imaginis, quae dicitur imago similitudinis, quae secundum Augustinum sunt memoria, intelligentia, voluntas sive mens, notitia et amor.
487Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Quorum primum est, quid sit memoria et intelligentia et voluntas secundum quod sunt partes imaginis; secundum de ordine istarum potentiarum inter se; tertium quid sit mens et notitia et amor, quam secundam imaginem in anima dicit esse Augustinus.
488Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Cum autem amor naturalis semper sequatur hunc intellectum, etiam semper mens vult se amore naturali.
489Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Amor enim naturalis non est tantus quantus intellectus vel memoria de lapide.
490Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3, 2 (auctor c.1200–1280)
6.2.2.3. Quid sit notitia et mens et amor, quam secundam imaginem appellat Augustinus quam secundam imaginem
491Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Tertio quaeritur, quid sit notitia et mens et amor, quam secundam imaginem appellat Augustinus.
492Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(4) Praeterea, non videtur universaliter verum quod ex mente et notitia procedat amor, quia multa cognoscimus , quae non amamus.
493Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Item, in memoria sensibilis animae tamquam in thesauro reservantur notitiae phantasiae et intentiones aestimativae; et notitiae phantasiae sunt per modum veri vel falsi; intentiones vero aestimativae per modum boni vel mali; ergo similiter erit in memoria rationalis animae quod in ipsa est notitia intelligentiae et amor voluntatis, et ita ista tria sunt in memoria.
494Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Praeterea dicit Augustinus: ‘Nec minor est proles parente , dum tantam se novit mens quanta est; nec minor est amor parente et prole, dum tantum se diligit mens, quantam se novit et quanta est’.
495Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Hoc enim videtur manifeste falsum, in multis enim amor nullo modo respondet notitiae.
496Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Amor vero est habitus voluntatis.
497Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(2) Ad aliud dicendum quod notitia et amor ac|cipiuntur materialiter pro noto et amato; et haec substantialiter existunt in mente, quia idem est notum et amatum, quod substantialiter est mens, licet differant in ratione.
498Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(4) Ad aliud dicendum quod dictum Augustini non extenditur ad omnem notitiam, sed tantum ad illam qua mens novit se et deum secundum habitus insertos sibi a natura; et illam notitiam semper sequitur amor naturalis.
499Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 178 (auctor ca.450-518)
Sed praesumo de maiestate divina hinc respectum mei sensibus vestris tenacius adhaesurum, quo eum vobis amor catholicae legis infudit.
500Alcimus Avitus, Epistolae, 15; 6 (auctor ca.450-518)
Lacessivit, verum est, cunctorum lacrimas amor vester, sed si ambienti saeculo salus vestra concedit, parum est, quod perdidit unum pignus omnium pater.