'animus' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 13244 hits      Show next 500

Nor id , p3, 9 found in
Nor id , p12, 31 found in
3Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0461B (auctor c.945–1004)
Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat, sed phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae tacenda erant dicat, ac, quod est consequens, quae dicenda taceat.
4Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0421D (auctor c.945–1004)
Quare, vestra benevolentia usus, experimento didici quod vester animus compatiatur miserorum infortuniis, afflictorum calamitati, lapsibus humanae fragilitatis; dum enim vobiscum conferendo loquerer de passionibus animae, quid aliud reperi nisi moralitatem Gregorianae facundiae et severitatem paternae indulgentiae?
5Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0440B (auctor c.945–1004)
Saepe contingit ut veritate odium crescat: quod sapientis animus patientissime tolerat, dum rei negotium utilem et honestum finem praetendit; pro quo illud sustinet, atque sustinendo pro mimicis clementer orat: quod te fecisse non abnego, qui pro iniustitia quam pateris ad Deum clamas de profundis, et quibuscumque potes pro modulo tuae possibilitatis declamatoriae contradicis; inimicos sustines, quos amicos habere debueras, quoniam sui propositi obliviscuntur Christiani qui ad inimicitias erumpunt, dum agros non suos demetunt, aliena invadunt, stipendia servorum Dei diripiunt.
6Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0480B (auctor 1000)
Propterea denique iubemur habere simplicitatem columbinam ac serpentinam astutiam, ne ad utramque partem sit vehementior animus, qui nescit servare modum plus aequo anxius.
7Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499B (auctor 1000)
Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnino haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse.
8Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499B (auctor 1000)
Cum vero appetitus gulae ultra modum in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.
9Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499C (auctor 1000)
Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus turpi imaginatione non foedetur.
10Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1289D
Synodus: Quantam dignitatem acceperit rex, tantum timorem habere debet; multae enim mulieres animam eius depravant, et animus eius multitudine uxorum divisus maxime in peccatum labitur.
11Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029D (auctor fl. 1150)
Quartum vero eorum quae bona exigunt studia, est amor mediocritatis, ne animus in delicias dissolutus ambitione rerum temporalium a proposito suo desistat.
12Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0046B (auctor fl. 1150)
Prima est sapientia mundialis, de qua dictum est: Sapientia huius mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. I) . Secunda est sapientia carnalis, de qua dicitur: Sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII) . Tertia sapientia animalis, pro qua dictum est: Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt (I Cor. I) . Sapientia mundi pertinet ad superbiam quae facit hominem ingeniosum ad ambiendum honores, ad sectandum lucra, ad dilatandas possessiones, et caetera huiusmodi, ut animus occupatus rebus transitoriis, dum nimis concupisceret temporalia, obliviscatur aeterna.
13Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0046D (auctor fl. 1150)
Sed cum imago incorruptibilis Dei, id est humanus animus, qui recte per aurum significatur, in profundum vitiorum detentus fuerit, non poterit damnum hoc aliquo temporali commodo aestimari.
14Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0066A (auctor fl. 1150)
Abraham igitur fruitur angelorum colloquio, quotiens pius animus intendit orationi, vacat sancto desiderio.
15Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0109D (auctor fl. 1150)
Toto enim tempore ieiunii animus eorum est in patinis, et si ieiunant semel in die, comedendo recompensant vices comestionum, tum praeveniendo horam coenae, tum immoderate sumendo, tum lautioris cibi artificio, tum supra modum appetendo.
16Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0195C (auctor fl. 1150)
De hoc ligno beatus Iob dicit (Iob. XIV) : Quia si praecisum fuerit, rursum virescit, et pullulant amplius rami eius: quippe quilibet gerens crucem Domini in corpore suo, et existens imitator passionis eius, dum per corporales molestias atteritur, spe futurae remunerationis revirescit fortior effectus, et sic pullulant amplius rami eius, dum propter ipsum, cui se probavit, ad ampliora et maiora sustinenda, animus per patientiam roboratur.
17Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0196D (auctor fl. 1150)
Iste Herodes natali suo primatibus suis convivium facit, quando in successu terrenae prosperitatis animus carnalis virtutes animae, videlicet rationem, memoriam, voluntatem, ad delectationes rerum temporalium inducit.
18Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0166A (auctor fl. 1150)
Nam scriptum est: Si is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.
19Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0185B (auctor fl. 1150)
Secundus fluvius arca testamenti praecedente scindendus est, quia contra spiritalia vitia sacrae Scripturae dimicandum eruditione, ut meditatione divinae legis, exhortationibus sanctis, praeceptis iustitiae, exemplis iustorum, animus tali peste infectus ad meliora provocetur.
20Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0250A (auctor fl. 1150)
Secunda quae est in Scripturis, fit, quando animus vel legendo ad cognitionem, vel orando ad devotionem illuminatur.
21Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0250B (auctor fl. 1150)
Tertia vero fit dum ineffabilia Dei mysteria, quae animus humanus ratione non valet comprehendere, supra se facta intuetur et retractat devota admiratione, quale est quod manens Virgo filium peperit, quod Verbum Dei carnem assumpsit, quod immortalis est mortuus, quod temporalis factus est aeternus, et huiusmodi quae rationi magis sunt admiranda quam perspicua.
22Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294A (auctor fl. 1150)
Contra hanc tentationem haec sunt praecipue necessaria, scilicet exercitium operis, et solitudo conversationis; per exercitium custoditur animus, ne ad praeterita per recordationem recurrat et per solitariam conversationem ne sensus exterior vanitatem hauriat.
23Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0511D (auctor 969-988)
Quamvis sciam ex voto meo nulla beneficia vestris meritis respondere posse, aestuat tamen animus, et quod re nequit, sequitur affectu.
24Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 3; 18 (auctor -c.1150)
Excitatur ergo a doctoribus torpens animus et quasi e somno vigilans naturaliter meminit, que docentur.
25Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 48 (auctor -c.1150)
Redigite ergo ad memoriam filium, subeat vobis paternus animus; etsi non filiali affectione, saltim me vestris alimoniis visitate, vestre generositatis victum parate mihi, quem hinc penuria angustat, hinc mestitia cruciat, quia neque hic manere valeo et domo redire sine dedecore nequeo.
26Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0921A (auctor fl. 964)
Suadebat autem ei animus suus dicendo: Tolle tibi unum cucumerem, et manduca.
27Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585C (auctor 1145-1221)
Nonne est in Dei opere fraudulentus in quo a sono linguae dissonat animus, et cum videatur Deum labiis honorare, non veretur ab ipso otiosis aut voluptuosis seu etiam malitiosis cogitationibus elongare?
28Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0590A (auctor 1145-1221)
Extunc incipit animus esurire et sitire iustitiam; quam procul dubio tantopere nullatenus esuriret, nisi praegustatus iam sapor esuriem provocaret.
29Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593D (auctor 1145-1221)
Satagit itaque animus virtutis ut quia contraire non potest motibus primis, saltem usque ad delectationis vel consensionis periculum non labatur, ne etiam e vicino quandoque ad perversitatem operis pertrahatur.
30Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593D (auctor 1145-1221)
Verum infelix animus meus et ex more primis motibus assidue quatitur, et ex cogitationibus ab eis orientibus periculose illicitur, et tantum ex morbo huiusmodi invalescunt delectatio et consensus, ut me saepissime ad consensionis illicitae trahant opus.
31Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0594A (auctor 1145-1221)
O si, quemadmodum praecipit sapientia, cor omni custodia servaretur, nec animus ex peccati delectatione iniquitatem conciperet, nec ex concepto huiusmodi partus nequitiae proveniret!
32Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0594B (auctor 1145-1221)
Nihil igitur est divino timore beatius; cuius pondere dum animus figitur, non per varia vanis cogitationibus agitatur.
33Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0595A (auctor 1145-1221)
Dum enim vel ex Scripturarum vel ex lacrymarum panibus dulciter et avide reficitur animus in vinea Domini Sabaoth laborantis, non impellitur, non agitatur cogitationum flatibus variis, quia ipsae cogitationes, eo ipso quod vanae sunt, solidatam consueti cibi fortitudine mentem a suae stabilitatis rectitudine non inflectunt.
34Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598D (auctor 1145-1221)
Sed hoc est revera quod dixeram, quia amor reverentiam nescit; imo, sicut sibi animus, sic secure loquitur cum amico.
35Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601A (auctor 1145-1221)
In feria quae spiritus scientiae nuncupatur, animus ad interiora se retrahens, suae pensat subtiliter rationis iudicium, ne ipsius caligante vel frigescente igniculo, in his quae agenda sunt obscuretur.
36Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601B (auctor 1145-1221)
In spiritu consilii felix feria celebratur, dum animus ad omne quod intendit, nihil de se fidens, Spiritus sancti consilium quaerit, seque aliis in eodem Spiritu consiliarium per omnia fidelem impendit.
37Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602B (auctor 1145-1221)
Ignem quippe secreti amoris sub consideratione propriae vilitatis, quasi sub quodam cinere humilis animus contegit, unde se devoti cordis officina ad illustrationem et fervorem accendit.
38Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0611B (auctor 1145-1221)
Sit igitur tibi humilis animus, castum corpus, torus immaculatus, habitus moderatus, victus sobrius, vultus verecundus, sermo pudicus, munifica manus, quae pro facultate indigentibus necessaria largiatur.
39Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625C (auctor 1145-1221)
Eius quippe dignitatis est animus, ut sit ei proprium sublimiora appetere, si tamen suo iudicio non fallatur.
40Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632D (auctor 1145-1221)
Verum ad splendorem tantae gratiae, ad gloriae tantae delicias, gradibus quibusdam animus proficiens evolat in sublime: Et primus quidem gradus est ab omnibus prorsus illicitis abstinere; secundus est, si ita contemnas illicita, ut nec veniant in affectum; tertius est quaeque etiam licita, quantum necessitas patitur, fastidire; quartus est iugis et fervens observantia mandatorum; quintus est diligens et assidua animi circumspectio ad custodiam puritatis; sextus est virtutum ambitio, profectusque esuriens spiritalis; septimus est inter ipsas virtutes aemulari charismata meliora; octavus est in acceptis charismatibus humilis et devota gratiarum actio et vox laudis; nonus est, si, prae summi boni desiderio, nihil de visibilibus transeat in affectum; decimus est castigare memoriam, et corporeas imaginationes abigere.
41Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0633A (auctor 1145-1221)
Animus nimirum, ascensis his gradibus, dum ad defaecatae puritatis consummationem, quantum pura mortalitas pati potest, pervenerit, experientia suavitatis mirificae liquefit; liquefactus clamat, et dicit: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi (Psal. CXVIII).
42Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0644B (auctor 1145-1221)
Experitur animus humilis quantae sit suavitatis infusio, quanta ubertate corda tali rore respersa pinguescant.
43Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648D (auctor 1145-1221)
Neutrius istorum, scilicet luminis et amoris, capax est animus, quem mundanae cupiditatis terrenitas inquinat et obscurat: ista nimirum terrenitas et lutosam in se habet foetulentiam, cuius contactus mentem commaculat; et obtusam grossitudinem, cuius obiectus lucem supernae maiestatis et claritatis ne possit penetrare retardat.
44Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648D (auctor 1145-1221)
Abiicienda est igitur terrena cupiditas de appetitu animi, ut exaltatus animus de terra, coeli vicem exhibeat coelorum habitatori.
45Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649A (auctor 1145-1221)
o splendor virtutum mirabilis, ubi locum non habet amor labentium, sed feliciter animus figitur in mansuris, dum respuitur vanitas; dum iniquitas devitatur, dum spiritui corpus subiicitur, dum pro sola vitae fragilis necessitate, usus temporalium quaeritur!
46Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0655C (auctor 1145-1221)
Genimina viperarum sunt haec, sed ab his liber est animus, qui ad usus debitos sola utitur ratione.
47Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0656A (auctor 1145-1221)
Non videtur fidem sapere, cuius animus incompositus, vultus turbidus, sermo insulsus, actus inhonestus, impudicus oculus, tactus illecebrosus, avidus vitii appetitus.
48Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663A (auctor 1145-1221)
His floribus ornandus est conscientiae lectulus, his floribus fulciendus est animus qui paratus est in montem ascendere ubi transfiguratur dilectus.
49Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684A (auctor 1145-1221)
Fallax quippe gratia, et vana est saeculi pulchritudo, umbra est levis et fugax, nocturnoque somnio similis figura vanitatis transitoriae, quae sola potest illudere dormienti: verum vigilans animus huiusmodi phantasias non patitur; quippe quem instituit ratio, fides illuminat, sollicitat timor, movet charitas, spes extendit, gloriae coelestis pulsat ambitio, pia pauperum compassio crucifigit.
50Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Licet enim gratias, quibus nos ex vestra humanitate dignamini, nunquam, etiamsi vellemus, referre possimus; sequemur tamen memoria sempiterna, et gratus animus, magis quam haec pagina, altissime semper impressas conservabit.
51Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0450D (auctor c.1140–1212)
De radice itaque colubri adhuc hodie egreditur regulus, et semen eius absorbet volucrem, dum per suggestionem diaboli concutitur animus, et animam illicitum perimit opus.
52Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0452C (auctor c.1140–1212)
- 2. Qualiter se homo erga Deum, se ipsum, mundum habeat. - 3. Mundus diligitur (quod a Spiritu sancto vetatur) cum quis appetit quod caro suave, oculus delectabile, animus dictat sublime.
53Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0497A (auctor c.1140–1212)
- 5. Altera petenda ratio a palliato perfectionis desiderio: quod philautia et turbulentus animus praetendit.
54Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0534D (auctor c.1140–1212)
Utique, quia formae speciem, quam temere oculus aspicit, etiam cum absens est repraesentare sibi, et apud se illicite revolvere multoties animus solet.
55Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0572B (auctor c.1140–1212)
Consuit multoties, hac in parte, infirmus animus folia ficus, ad operienda verenda sua (Gen. III, 7) . quae hic quam maxime sordent.
56Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0599C (auctor c.1140–1212)
Animus eius semper in lite est, et uterus eius praeparat contentiones.
57Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0603B (auctor c.1140–1212)
Ita et boni operis exercitium quies debet silentii comitari: ut dum in bono opere manus occupatur, ab officio suo ipse quoque animus non relaxetur.
58Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0604A (auctor c.1140–1212)
Cum repausamus, aliqua ad invicem facere signa prohibemur: nimirum, ut dum non est in opere manus, suo liberius, et expeditius operi vacet animus.
59Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0627A (auctor c.1140–1212)
VII. Depictis igitur omnibus, in ipsa eadem parte libri, mox ipsam picturam, eo quod sacra Scriptura infirmis sensu, secundum historiam, humilis videtur esse in verbis, per allegoricos sensus expone, ut lectoris studium atque intellectus angeatur, et intuentis animus, et intelligentis per visibilem similitudinem a malo declinare doceatur, et per allegoricam significationem se ad modum Scripturae adaptare videatur.
60Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0714B (auctor c.1140–1212)
Fide quippe Dei eius animus aestuabat, et benignum eius ingenium atque clemens bonis operibus pascebatur.
61Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0629C (auctor c.1140–1212)
Ut nimirum maiorum virtus spem nostram foveat, et maiorum casus ad cautelam nos humilitatis accingat: quatenus, dum illo gaudentes sublevant, ista metuentes premant, audientis animus illinc spei fiducia, hinc humilitate timoris eruditus, nec temeritate superbiat, qui formidine premitur; nec pressus timore desperet, qui ad spei fiduciam virtutis exemplo roboratur.
62Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0800D (auctor c.1140–1212)
Et ecce, Deus meus, cum in hac adhuc rerum creatarum multitudine occupatur et distenditur animus meus, alloquuntur me oculi mei, et dicunt: Qui creaturarum obstupescis multitudinem, creaturarum non admiraris magnitudinem?
63Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0829A (auctor c.1140–1212)
Qualem enim pater aliquis peccanti se exhibet filio, quem ob suam a se superbiam expellit; quem cum in sua videt obstinatione perdurare, occulte ad eum matrem transmittit, ut non quasi ab ipso missa, sed quasi per semetipsam materna videatur pietate adducta: quae veniens, primo quidem eum de peccato corripit, sed magis de rebellione redarguit, et suae iniquitatis cognitionem ei infundit; patrem vehementer iratum asserit; se tamen, si humiliter satisfacere de praeterito et plene cavere voluerit de futuro, inter ipsum et patrem mediatricem et pro eo interventricem fore, atque patri eum ex toto reconciliaturam promittit; cuius praedictos filius et minis territus, et promissionibus allectus, maternis tandem consiliis acquiescens, Patris pedibus humiliter provolvitur, de transactis postulat remissionem, de futuris pollicetur emendationem; cui pater primo quidem tristem faciem ostendit, ut per tristitiam vultus animus corrigatur delinquentis; sed dum plenam eius poenitentiam de praeterito et humilitatem de praesenti, et firmum agnoscit propositum de futuro, mox omni sedata tristitia, eum suaviter amplectitur, dulciter osculatur, culpam remittit, omnemque perturbationem deponens, imo, ut verius dicam, nullam omnino perturbationem deponens, quia nulla prorsus erat, sed magis serenitatem ostendens, quae magna erat: et si forte perturbationem deponens, perturbationem certe deponens, quae solummodo apparebat, sed non erat; et serenitatem ostendens, quae magna quidem erat, sed non apparebat, in pristinam eum paternae dilectionis familiaritatem suscipit; imo non suscipit, quia eum ab illa nunquam eiecit, sed quasi suscipere se ostendit: talem, Domine, te tuis exhibes electis.
64Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0808A (auctor c.1140–1212)
§ XXIII. - Animus dat singulis officium sensibus.
65Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0809B (auctor c.1140–1212)
Haec, Domine, Deus meus, et multa in hunc modum de te mihi dicit animus meus: imo tu, et non ipse.
66Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0809D (auctor c.1140–1212)
Unde enim membra vegeto corporea, anima sum; unde sensibilibus adhaereo, sensualitas sum; unde sentio, sensus sum; unde recordor, memoria sum; unde intelligo, mens sum; unde sapio, animus sum; unde contemplor, spiritus sum; unde discerno, ratio sum.
67Adamus Scotus, Epistola Adami, 198, 0791D (auctor c.1140–1212)
Nam dignum et iustum est ut nequaquam parvum ipsius vestra apud se habeat aestimatio munus, cuius in vestrae cogitationis oculis magnus est animus: quia ibi nullo modo modicae valet apparere mensura quantitatis, ubi quidquid est, ipsa in se transfert et absorbet plenitudo totius.
68Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0847B (auctor c.1140–1212)
De radice ergo colubri egreditur regulus et semen eius adsorbet volucrem; quia et per suggestionem diaboli concutitur animus, et opus illicitum perimit animam: quia peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem (Iac. I, 19) . Igitur crebra Scripturarum meditatione, assidua psalmorum ruminatione, pura et humili confessione ab immundis te cogitationibus expurga; membra tua, quae sunt super terram, cum vitiis et concupiscentiis mortifica; ut et Babylonis parvulos tenens ad petram allidas et carnis tuae terat superbiam potus cibique parcitas.
69Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0865C (auctor c.1140–1212)
O quam profundus, o quam obscurus, quamque malitiosus est animus humanus!
70Adamus Scotus, Sermones, 198, 0099B (auctor c.1140–1212)
V. Recalescat itaque in vobis animus, ferveat spiritus, et quae retro sunt, non solum relinquentes, sed et obliviscentes; in ea, quae ante sunt, extendite vos (Philip. III, 13) . In conversatione namque spirituali non proficere quodam modo deficere est.
71Adamus Scotus, Sermones, 198, 0254A (auctor c.1140–1212)
En vobis gratiam suam in sermone eius annuntiamus; videte si per id quod exterius auditur, vester interius animus eruditur.
72Adamus Scotus, Sermones, 198, 0309C (auctor c.1140–1212)
- 3. Animus in sublime assurgens per Ioseph; per Mariam radio sapientiae illustratus notatur, ut stat electio gratiae.
73Adamus Scotus, Sermones, 198, 0310B (auctor c.1140–1212)
fortassis animus est sincerus et purus, multis modis, iuxta interpretationem huius nominis, quod est Ioseph, spiritualium virtutum augmentis ditatus.
74Adamus Scotus, Sermones, 198, 0310C (auctor c.1140–1212)
Quis enim diffitetur sapientiam supernam sincero animo fructum salutis, sive intus in affectu purae dilectionis, sive exterius in effectu strenuae actionis administrantem, Mariam esse, puerum Iesum Ioseph [al. cum Ioseph] parientem? Ipsa pro sapore meo, ipsa, inquam, est virgo incorrupta, et mater fecunda desponsata viro, cui nomen est Ioseph et nomen virginis Maria (Luc. I, 27) . II. Nonne tibi fortis et virilis animus in Deo, dum quotidianis conversationis sanctae augmentis, magis semper ac magis ditari contendit, vir esse videtur, cui nomen est Ioseph?
75Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312A (auctor c.1140–1212)
IV. Nonne quondam David senem ac frigidum Abisag Sunamitis calefecit, et fovit, et eam David non agnovit? quid enim dicit Scriptura? (III Reg. I, 1.) Et rex David senuerat. Ego puto quod animus in fide recta pius, et in sancta conversatione devotus, dum cunctos [al. cunctos in se] motus, tam externos, quam internos, discrete regit, dum in strenuitate bonae actionis fortiter se exercet, et in desiderium internae contemplationis mentis perspicaciter [al. perspicacis] visum, prout ei divinitus datur, intendit, et rex dici, David non immerito potest appellari Qui etiam tunc senescit, quando ad perfectam sanctitatis maturitatem pertingit.
76Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312A (auctor c.1140–1212)
De quo etiam bene dicitur, quod habebat aetatis plurimos dies, pro eo quod devotus animus multas in sancta conversatione possidet virtutes.
77Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312B (auctor c.1140–1212)
Sed cum his vestibus cooperitur non calefit rex David, quia nullam de aliquibus, quae terrena sunt, perfectus animus consolationem recipit.
78Adamus Scotus, Sermones, 198, 0313C (auctor c.1140–1212)
Sic ergo in pace, in idipsum fidelis ac devotus animus, ipse est enim David dormiens et requiescens, dormiens in pace per tranquillitatem cordis, requiescens in idipsum, dum non nisi ad unum tendit per rectitudinem intentionis; quidni delectabile percipiat fomentum intimae suavitatis?
79Adamus Scotus, Sermones, 198, 0322A (auctor c.1140–1212)
Pius namque et fidelis animus ipse etiam est Ioseph, a cunctis carnis voluptatibus per plenam mortificationem, et a cunctis mundialibus occupationibus et negotiis saecularibus per plenum contemptum recedit, et intra semetipsum ad seipsum introiens et cuncta a se, pro posse, irruentia rerum transeuntium phantasmata manu sanctae puritatis abigens, stratum sibi in illa interna quiete facit; in quo clauso ostio, non solum illo quinque partito corporis, per quod corporalia ingredi, sed et omni ostio cordis, per quod ipsae solent corporum imagines et similitudines se ingerere: in pace in idipsum dormit et requiescit (Psal. IV, 9) , In qua pace, in quo eo ipso, in qua dormitione, mente nonnunquam excedit Deo; somnos habens non minus suaves quam salubres: in quibus angelus Domini apparet.
80Adamus Scotus, Sermones, 198, 0326B (auctor c.1140–1212)
Et hoc est, quod cum esset desponsata Mater Iesu Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18) . Dum enim priusquam in unam sapientia et animus plene consentiant voluntatem, illa apud se, quo ipse quandoque ditandus est, fructum in occulto conservat spiritualem.
81Adamus Scotus, Sermones, 198, 0326B (auctor c.1140–1212)
suam vero inter haec animus infirmitatem agnoscens, sapientiae praerogativam intelligens, super hoc, quo oppugnatur, obstupescens: ut sit iste Ioseph vir iustus, tribuens hac in parte quod suum est unicuique, proponit in occulto se alienare, nolens ei adhaerere in exercitio per affectum, cui iam appropinquaverat in ingenio per intellectum, quod est Ioseph nolle traducere Mariam, sed velle occulte dimittere eam.
82Adamus Scotus, Sermones, 198, 0327B (auctor c.1140–1212)
Apparens ergo angelus Ioseph monet ut tollens puerum et matrem eius, fugiat in Aegyptum (Matth. II, 13) . Quod tunc fit, cum internae inspirationis instinctu animus eruditus ad tenebras confugit infirmitatis suae: quia tenebras Aegyptus sonat: vel ad latibulum iudicii divini, vel ad caliginem, qua de his, quae super eum ventura sunt, involutus undique tenetur: ut hoc triplici modo humiliatus, fructum, quem habet salutis, immunem conservet a peste elationis, quasi in Aegyptum puerum protegens Iesum a persecutione Herodis.
83Adamus Scotus, Sermones, 198, 0327C (auctor c.1140–1212)
Hi sunt tres principales inter alios modi, quibus discretus animus, salutis in se fructum a corruptione superbiae custodire solet illaesum.
84Adamus Scotus, Sermones, 198, 0328A (auctor c.1140–1212)
Audit quoque Paulum dicere de se, quod nihil sibi est conscius, sed in hoc tamen iustificatus non est, pro eo quod qui iudicat eum Dominus est (I Cor. IV, 4) . XIV. Hae sunt tenebrae quibus se involutum videbat qui dicebat: viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris (Iob III, 24) . Ad quas nimirum tenebras interna inspiratione animus instructus confugit, ut opus suum bonum illaesum a peste conservet elationis, quasi Ioseph, qui ad hoc fugit in Aegyptum, ut puerum Iesum a persecutione custodiat Herodis.
85Adamus Scotus, Sermones, 198, 0350C (auctor c.1140–1212)
Ad quod pertinere videtur, quod dicit Simeon ad matrem Iesu Mariam: Eum positum esse in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicitur (Luc. II, 34) . Si enim vir videns Deum dicitur Israel, nonne virilis animus, qui Deum per speculum in aenigmate videt (I Cor. XIII, 12) , potest Israel appellari?
86Adamus Scotus, Sermones, 198, 0353A (auctor c.1140–1212)
Quis nostrum non modo iustior, sed comparari ei in iustitia potest, qui ait: Quasi pannus menstruatae omnes iustitiae nostrae (Isa. LXXIV, 6) ? in quibus verbis eius humillimis, et ideo sanctissimis evidenter, fratres mei, perpendit prudentia vestra, quanti erant pretii in oculis propriis iustitiae suae (Isa. LXIV, 6) : dum eas ei voluit rei comparare, quam non solum cernere oculus, sed et cogitare de ea abhorret animus.
87Adamus Scotus, Sermones, 198, 0362A (auctor c.1140–1212)
Attamen, ut ea magis superficie tenus attingamus, quam medullitus perscrutemur, possumus ex annorum istorum numero coniicere quod internae iucunditatis gaudium, quo nostra in praesentia viri sui Anna perfruitur, virtuosam ei spiritualis unitatis confert stabilitatem; quam pius apud se totis solet viribus animus retentare, si eum tamen ex toto Dominus possidet: sicut de Elcana patre Samuelis, legimus, quia fuit vir unus, cuius nomen Dei sonat possessionem.
88Adamus Scotus, Sermones, 198, 0380A (auctor c.1140–1212)
Verumtamen accepta tanta iniuria, sancti prophetae animus ad iram commotus non est, praesentem filii intuens persecutionem, sicque tolerabilem sibi faciens servi maledictionem.
89Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0106A (auctor 1010-1026)
Sed spe sublata refugii, magis animus eorum accenditur, et ad congrediendum iterum Italis ferventius incitatur.
90Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0108C
Ego vero, confisus hanc contrarietatem accidere propter maiorem futuram firmitatem, et quia quo plus contradicitur, eo plus veritas affirmatur, simulque pro nihilo ducens ostentantem Longobardum (audieram enim eum Lemovicas, ut supra dixi, barbarismis male corrumpere Latinitatem, et stultos mores ei inesse; nam iram suam nequaquam celare poterat, et contentionem in nos sua defensione amabat, intellexeram), vel quia tot prudentes Ecclesiae Lemovicensis viros iudicabat erroneos, vel quia solus exoticus neque invitatus, videri magister volebat pluribus (culpa est enim superbiae meliorem velle docere); simulque quia confestim appulit animus hanc vobis scribere epistolam ad refellendos vecordis errores, curiose minutius sciscitatus sum ab eis haec omnia dicens: « Unde nostis si ipse est sapientior nobis?
91Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0137A (auctor -875)
Patruus eius praeclarissimus in regibus Carolus, cum ei saniori consilio semper consulere vellet, nihilominus iuvenilis animus ad voluptatem praeceps resisteret, tandem vincere, volens extra consilium Italia ingressus, ad fratrem imperatorem ire, Beneventum aggreditur.
92Adrianus I, Epistolae, 96, 1206C
Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum Carolum regem directae, in qua continetur de fide vel dilectione quam erga beatum apostolorum principem Petrum habere pollicitus est, ut inconcussa et indissolubilis permaneat, et nulla callida versutia ab apostolico amore eius animus disiungi possit.
93Adrianus I, Epistolae, 96, 1217A
Quantum relationibus [Gr. relat. litterarum] vestrae piissimae tranquillitatis ad nos venientium didicimus, etiam ipso auditu nimis noster exsultans relevatus est animus, et tantum iucunditatis gaudium in cor nostrum ascendit, ut lingua humana explicare nullus sufficiat sermo: quia nimirum magis nobis laetitia de vestris iussionibus nunc orta est quam dudum pro schismaticorum haeresi moeror affecerit.
94Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1295D
Perfectae procul dubio charitatis est bonum, secundum Apostolum, gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus (Rom. XII) . Unde quia Lotharius quondam rex vester divina de hoc saeculo iussione migravit, vos de obitu ipsius valde tristes effectos, et lugubri doloris ingentis amaritudine, utpote viros fideles, repletos esse cognoscimus, carnalique affectu eius nunc transitum flere: noster non minus apostolicus animus vobis compatiens et condolens, non solum pro aeterna illius requie atque salute, sed etiam pro praesenti consolatione vestra, pro pace, concordia, et unitate, quam vos ex toto corde sequi, et fideli omnino devotione amplecti ceu Christi membra nullam habentia maculam, quae instantem aut futuram mortis perniciem vobis possit inferre, incunctanter, ut oportet, flebilibus.
95Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1556B
Ex quo universalis Ecclesiae curam, Deo, prout ipsi placuit, disponente, suscepimus, ita in cunctis negotiis magnificentiam tuam honorare curavimus, ut de die in diem animus tuus magis ac magis in amore nostro et veneratione sedis apostolicae debuisset accendi.
96Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1556C
Occasione siquidem cuiusdam verbi, quod est « beneficium » tuus animus, sicut dicitur, est commotus, quod utique nedum tanti viri, sed nec cuiuslibet minoris animum merito commovisset.
97Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1526C
Nunc autem quia tam immensum facinus, quod in contumeliam universalis Ecclesiae et imperii tui noscitur etiam commissum, negligere ac dissimulare videris, suspicamur utique ac veremur ne forte in hanc dissimulationem et negligentiam propter hoc tuus animus sit inductus, quod suggestione perversi hominis zizania seminantis, adversus clementissimam matrem tuam sacrosanctam Romanam Ecclesiam, et nos ipsos indignationem, quod absit!
98Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, 137, 0668A (auctor c.910-c.992)
Cumque gestorum excellentiora solummodo lector notata deprehenderit, sublato prolixitatis taedio gratius ista suscipiat, et noxia scrupulositate animus nusquam evacillet.
99Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0647C (auctor c.910-c.992)
Ecclesiis Dei aut monasteriis animus pervigilans in adolescentia meditabatur, quod postmodum altius impleretur.
100Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0648B (auctor c.910-c.992)
8. Cum denique praedictos hos omnes bonorum gradus pertransiret florida beatissimi Basoli iuventus, Dei praeventus dono accenditur eius animus, ut iam plenius renuntiare debuisset mundo, sua omnia desereret, de finibus suis exiret, regnum Franciae penetraret, Remensem urbem specialiter expeteret, ac beati Remigii, de cuius sanctis actibus mira et egregia iam olim multa cognovisset, tumulum corporaliter inviseret, ibique sacris vigiliis et orationibus excubaret.
101Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0675B (auctor c.910-c.992)
Sed diu in dubio suspensus animus nequaquam frustrari potuit spe iampridem conceptae intentionis.
102Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0615A (auctor c.910-c.992)
Illud quoque ad hanc rem auctoritatis non minimum afferebat, quod quibusque ad sacrum sepulcrum procumbentibus, affectus orationis et ubertas compunctionis largior affluebat; atque ut quod de eo visiones evidentissimae suggerebant cleri consummarentur affectu, omnium inexplebiliter animus aestuabat, occulta nimirum inspiratione Dei singulorum pectora inflammante, atque ad tanti effectum negotii sancti desiderii stimulis perurgente.
103Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0624B (auctor c.910-c.992)
Cumque supradicto negotio indefessae solertiae dierum subigerent curricula plurimum, rumoris huius solemnis frequentia ad notitiam reginae profertur, cui familiares ac domestici adiungunt talia referentes, adesse videlicet quemdam, patria quidem peregrinum, genere ignotum, affatu dissimilem, vultu et habitu sibi penitus non esse consortem, conditione tamen Christianae fidei esse cultorem, ab Italiae penitus venientem, ab eo quem Romanorum pars maxima verae fidei signiferum et papam sequitur; se a Petro esse missum veraciter asserentem, Deum coeli hominumque factorem apertis atque assiduis vocibus praedicantem Cumque haec et similia rei novae admiratione referentibus reginae gentilis animus aliquo modo flecteretur ad audiendum, absentis regis sui libera posita facultate, secreto usa cubiculi virum Dei sibi praecepit intromitti.
104Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 1
Satis per praecedens capitulum persuadetur principibus atque regibus, ut sint iusti, et ut observent Iustitiam: cum sine ea civitates, et regna durare non possint, Tamen quia est animus hominis generosus, et semper avidus novas rationes audire: adducemus novos modos, quibus ostendi poterit, quod maxime decet reges, et principes esse iustos.
105Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0831 (auctor 1110–1167)
Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc; et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur.
106Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0833 (auctor 1110–1167)
Tunc motu, nutu, verbis, obsequiis animus ab animo captivatur; et accenditur unus ab altero, et conterminantur in unum, ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero: nihilque hac amicitia dulcius arbitrantur, vel iudicant iustius, idem velle et idem nolle sibi existimantes amicitiae legibus imperari.
107Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0842 (auctor 1110–1167)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat, quam rogare.
108Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0856A (auctor 1110–1167)
11. Tu autem, fili, non quaestiones quaeris, sed devotionem: nec unde lingua acuatur, sed unde animus excitetur.
109Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0861B (auctor 1110–1167)
19. Nunc redeundum est mihi ad te, fili charissime, cui animus est conformari Christo, et vestigiis Iesu arctius inhaerere, si forte sufficiam de evangelica lectione tuum tibi explicare profectum, ut hoc ipsum in his legas schedulis, quod in temetipso ab intus suavius experiris.
110Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0659A (auctor 1110–1167)
Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc: et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur.
111Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0665D (auctor 1110–1167)
Tunc motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et accenditur unus ab altero, et conflantur in unum: ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero; nihilque hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius: idem velle, et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari.
112Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0690A (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Quod si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus?
113Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0694C (auctor 1110–1167)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat, quam rogare.
114Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0695A (auctor 1110–1167)
Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.
115Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0697B (auctor 1110–1167)
Sic eo tempore, quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
116Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0413B (auctor 1110–1167)
Hic est finis deliciarum tuarum, o Babylon, quae miseris mortalibus ibi veneni tui dulcedinem spargis, unde oculus avertitur prae horrore, animus prae pudore, sermo prae turpitudine!
117Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0418A (auctor 1110–1167)
Felix animus, qui in omnibus invenitur superior; sicut in prosperis temperans, ita et constans in adversis.
118Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195; (auctor 1110–1167)
Animus proinde meus amoris impetum sequens, omnia, quae tua sunt, non tu; omnia, quae circa te sunt, quae nec tua sunt, nec tu; spirituali quodam motu pertransiens, ipsam etiam corporis molem sui subtilitate traiiciens, in ipsum tuae mentis sinum se totum infundit, affectum affectui, sensus sensui, et spiritum miscet spiritui, ut ex spiritus tui participatione meus spiritus renovetur, ex tui sensus lumine lumen sibi scientiae meus sensus mutuetur, meus insuper affectus, tui affectus dulcedine foveatur.
119Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0461B (auctor 1110–1167)
Dicant inimici quidquid volunt, mentiantur quantum volunt, ubi Ecclesia esse Romana oculis cernitur, ratione probatur, confirmatur auctoritate; ibi cor meum, ibi animus meus, ibi affectus meus.
120Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0240A (auctor 1110–1167)
Quomodo dolebat, quomodo flagellabatur animus eius?
121Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0244B (auctor 1110–1167)
Hae sunt plane abominationes Aegyptiorum, quia ista omnia abominatur Aegyptius, id est animus saecularis.
122Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0249C (auctor 1110–1167)
Quidquid enim sibi concupiscit, hoc invidet alteri; et saepe animus de eo, cui invidet, male suspicari contendit.
123Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0297B (auctor 1110–1167)
Contra vanitatem autem, qua animus oblectatur in praelatione, cogitet hoc, quod scriptum est: Iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet; potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI) .
124Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0532C (auctor 1110–1167)
Et tenebant me quasi compeditum ea, quae per carnem delectabiliter sentiebam, vi quadam consuetudinis; sed magis placebant ea, quae animus coniiciebat vi rationis.
125Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0533B (auctor 1110–1167)
Nec adhuc plene exsudavit animus meus moerorem illum: Domine, tu scis; non ideo quia ego tarde erectus, sed quia ille offensus, et ego incauto sermone praeventus.
126Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0537D (auctor 1110–1167)
Cum enim sit temperantiae, ut illecebrosos carnis animive motus cohibeat ac retundat, ne scilicet noxiae voluptatis dulcedinem germanae dilectionis suavitati mens illecta praeponat, prudentiaeque pervigil cura inter amanda et non amanda discernat, ne cor incautum charitatis colore cupiditas palliata praeveniat, roburque fortitudinis non ob aliud se mundi huius adversis opponat, nisi ut rebus minus pro voto cedentibus, vel etiam asperis quibusque conglobatim irruentibus, nequaquam legem charitatis animus oppressus excedat, patet profecto haec tria virtutum vocabulo sic esse censenda, si eorum usus ad charitatem obtinendam vel conservandam omnimodis dirigatur.
127Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564D (auctor 1110–1167)
Denique experimentum fallax, et, sicut scriptum est: « Non omni spiritui credendum est, et aliquando Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI) . - Verumtamen licet, inquit, tunc forte Deum magis amaverim, quia tamen nunc eius voluntati magis obtempero, magis praeceptis eius adimplendis insisto, amplius pro eius nomine memetipsum affligo: hinc mens securior, hilarior conscientia, et tot laborum conscius animus, ad ipsam subeundam mortem, spe praemiorum promptior.
128Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0568D (auctor 1110–1167)
Nunc quidem labores tibi pro Christo subeundi sunt, virtus patientiae exercenda, carnis insolentia crebris vigiliis, ac ieiuniis castiganda, perferendae tentationes, et ab omni terrena sollicitudine animus avocandus: praecipue autem virtute obedientiae propria mortificanda voluntas: quoties vero in his animus plus nimio fatigatur, sollicita orationum devotione, ad materna ubera Iesu properandum, ex quorum abundantia, lac tibi mirae consolationis eliciens, dicas cum Apostolo: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione (II Cor. I); Et: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra (ibid.) . Sic affectus ille pius, qui prius torpentem excitaverat ne periret, consolabitur laborantem ne deficiat, donec post innumeras victorias, quasi emeritus iam miles effectus, his tentationibus quibus nunc quasi novitius fatigatis, penitus consopitis, in virtutum suavitate repauses: ad illud quoque sublimissimum consolationis genus gratia divinae pietatis admissus, quod quasi praemium constat esse iustorum, dicas cum Propheta: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! » (Psal. XXX.) Tum ille, obortis lacrymis: « Placet, inquit, et valde placet, quod dicis, quia non solum haec ita esse ratione magistrante coniicio, verum in me ipso luce clarius perspicio.
129Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0572A (auctor 1110–1167)
Ait nempe beatissimus Augustinus (lib. X Confess. c. 33) . « Movetur animus ad affectum pietatis divino cantico audito: sed si magis sonum quam sensum libido audiendi desideret, improbatur.
130Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0574B (auctor 1110–1167)
Quoties plane correctus vel iniuriatus conturbor, vel qualibet detractione vel oblocutione confundor; aut, quod est lugubrius, tristitiae peste consumor, si velim laboris huius causas expressius indagare, invenio in ipsis animae recessibus radicem vanitatis altius latitantem, qua animus magna de se praesumens, talem se delusus depingit; qui non modo non corripi, vel obiurgari, sed insuper laudari ab omnibus et honorari debuerit.
131Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0579D (auctor 1110–1167)
Quod si ex sex illis annis, qui Sabbatum hoc spirituale praecedunt, aliquid mysticum velis exsculpere, scito sex esse genera hominum, in quorum dilectione necesse est animus exerceatur.
132Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0585C (auctor 1110–1167)
At si animus eligat insipienter, moveatur indecenter, turpiter abutatur; his quasi gradibus cupiditatem consummari facile adverti potest.
133Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0585D (auctor 1110–1167)
Quoniam igitur inter bonum malumque amorem distinximus, superest nunc ut quid ad fruendum eligere debeat animus, quemadmodum ad id quod elegerit, moveri oporteat, sicut ipse, in cuius manu sumus, et nos et sermones nostri, inspirare voluerit, ostendamus.
134Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587B (auctor 1110–1167)
Ad desiderium, cum ad id quo fruendum iudicaverit, animus se motu quodam interno, et appetitu extendit.
135Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587C (auctor 1110–1167)
Sunt autem duo, ut mihi videtur, quibus animus ad duo illa quae praemisimus, movetur quodammodo ac excitatur, id est affectus et ratio.
136Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0588A (auctor 1110–1167)
Nam spirituali quidem affectu animus excitatur, cum occulta et quasi improvisa Spiritus sancti visitatione in divinae dilectionis dulcedinem, vel fraternae charitatis suavitatem mens compuncta resolvitur.
137Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0591D (auctor 1110–1167)
Quia vero inter eius praecepta id maximum invenitur, ut homo proximo suo consulat sicut sibi; instat ratio, ut ad beneficium proximo impendendum animus moveatur.
138Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592A (auctor 1110–1167)
His igitur rationibus cedens animus, si ad beneficium impendendum non solum amico, sed etiam inimico sese paraverit; etsi non sentiat affectum, charitatis tamen meritum non amittet.
139Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592A (auctor 1110–1167)
CAPUT XVIII. Distinctio gemini amoris, inter quos animus fluctuat proficientis.
140Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592A (auctor 1110–1167)
Inter hos duos amores saepe animus proficientis, et ordinatum amorem habere cupientis, timet et fluctuat; dum putat se minus amare eum, qui amplius amandus est; aut amplius amare eum, qui minus amandus est.
141Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592C (auctor 1110–1167)
Ut igitur illum diligat, animus quodam spontaneo movetur affectu, ut istum, urget ratio et ordinata regula charitatis.
142Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592D (auctor 1110–1167)
Cum igitur iste, cui animus meus dulci quadam inclinatione movetur, etsi minus perfectus, non sit tamen vitiosus, imo multis virtutibus adornatus; cur non iste affectus ex virtute credatur habere principium, ac proinde non timendus sit, sed potius amplectendus?
143Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594C (auctor 1110–1167)
Quomodocunque ergo varietur, istius amatoris affectus, si isti, quem animus eius affectuose complectitur, nec sui copiam, nec aliud quid praeter rationem praebuerit, illi nihil, quod ratio impendendum esse monstraverit, praebere omiserit, charitatis utique regulam non excedit.
144Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594D (auctor 1110–1167)
Est ergo amor ex affectu, cum affectui animus consenserit; ex ratione, cum se voluntas rationi coniunxerit: potest et tertius amor ex his duobus confici, cum scilicet haec tria, ratio, affectus, et voluntas in unum coierint.
145Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0600A (auctor 1110–1167)
Proinde si ei cui animus quadam spontanea ac dulci inclinatione sese refundit, totus amor secundum ipsum affectum exhibeatur: iste nec in Deo, nec propter Deum, sed potius propter se amatur.
146Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0603D (auctor 1110–1167)
Salvator etiam noster, cum iam ex affectu naturali, quo nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V) , proclamasset, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) ; spirituali, quo semper Patri inhaesit, rationis eum iure submisit: Verumtamen, inquiens, non sicut ego volo, sed sicut tu (ibid.) . Proinde in his affectibus haec ratio servanda est, ut is quo animus noster excitatur in Deum, caeteris omnibus praeponatur; deinde rationalis officiali, officialis naturali, naturalis carnali.
147Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0614B (auctor 1110–1167)
Ne igitur male amaricetur animus, suam impossibilitatem patienter sustineat; ne autem male occupetur, possibilitatem suam extra mensuram suam non extendat.
148Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0619B (auctor 1110–1167)
Porro non modicum vitae huius solatium est, habere quem tibi affectu quodam intimo ac sacratissimi amoris unire possis amplexu, habere in quo requiescat spiritus tuus, cui se refundat animus tuus; ad cuius grata colloquia, quasi ad consolatoria quaedam carmina inter tristia quaeque confugias; ad cuius amicitiae gratissimum sinum inter tot saeculi scandala securus accedas, cuius amantissimo pectori, ac si tibi ipsi omnium cogitationum tuarum viscera sine cunctatione committas; cuius spiritualibus osculis, quasi medicinalibus quibusdam fomentis languores tumultuantium curarum exsudes; qui tibi collacrymetur in anxiis, collaetetur in prosperis, tecum quaerat in dubiis; quem vinculis charitatis in illud secretarium tuae mentis inducas, ut licet absens corpore, spiritu tamen praesens sit, ubi solus cum solo conferas; ac quiescente mundi strepitu, in somno pacis, in amplexu charitatis, in osculo unitatis, interfluente Spiritus sancti dulcedine, solus cum solo repauses: imo ita te ei adiungas et applices, et animum animo misceas, ut de pluribus unum fiat.
149Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0762D (auctor 1110–1167)
Itaque cum inter humilitatem et pietatem regis animus in parvo tempore fluctuasset, nisi importunitati petentium cessisset humilitas, nec partes suas pietas deservisset: instabat hora qua ob solemnem omnium sanctorum vigiliam processurus ad ecclesiam rex, ut fieri solet, manus ablueret.
150Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0767A (auctor 1110–1167)
» Ad hanc vocem Godwinus expavit, et tristem admodum praeferens vultum: « Scio, ait, o rex, scio, adhuc de morte fratris tui tuus me accusat animus, nec adhuc eis aestimas discredendum, qui me vel eius, vel tuum vocant proditorem; sed secretorum omnium conscius Deus iudicet, et sic bucellam hanc quam manu teneo guttur meum faciat pertransire et me servet illaesum, sicut nec tuae proditionis reus, nec de fratris tui nece mihi conscius existo.
151Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0783A (auctor 1110–1167)
Sed quia regius animus aliquid sibi detrahi dedignatur, habeat sibi omnia, et cum integritate sua diem beatae resurrectionis exspectet.
152Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0891C
De caetero vero hoc deliberantes, decernimus, ut congruis temporibus, nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub huius privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis a verae norma iustitiae aliquo modo retorqueatur; et neque regi, neque episcopo cuilibet, vel comiti, vel aliae magnae parvaeque personae licitum sit quamlibet vim inferre, sive aliquam controversiam facere in rebus et familiis eiusdem saepe dicti venerabilis monasterii.
153Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0911B
Verum etiam nonas et decimas et ex furtis [f. furnis] praefati pagi, atque tertiam partem nemoris iuxta Ararim fluvium ab amne, villaque Adolani latam, sicut pius Ludovicus rex dilectus filius noster annuente praetaxato Maimbodo praesule de decimis et terra, pariterque consentientibus Hugone marchione et Leothaldo moderatissimo comite, cuius animus in augmento praefatae ecclesiae omnino flagrabat, concessit.
154Agatho papa, Epistolae, 87, 1181A
Animus enim sine dubitatione natura est; proinde voluntas motus est naturae, quoniam motus est animi.
155Agennius Urbicus, De controuersiis agrorum, p1, p0; 9 (auctor fl.c.400)
custos est disciplina, nisi fallor, infantiae: quae cum ita naturalia ad notitiam mentis admittit[ur], [a]ut sint, in quae dirigi possi[n]t animus, alia procul et semotiore ratione[m] continet[ur]; ad quae cognoscenda ne uulgaribus abducamur opinionibus, ratio non deerit.
156Agennius Urbicus, De controuersiis agrorum, p1, p0; 12 (auctor fl.c.400)
quid quod id ipsum, quod quid est aut quale, prius quadam in parte uidemus, nec statim totam partis proprietatem cernimus, nisi in singulas portiones auocatum undique uisum direximus, ut relicta magnitudinis occupatione paulatim ad notitiam rei animus inducatur.
157Agennius Urbicus, De controuersiis agrorum, p1, p0; 16 (auctor fl.c.400)
ut enim nec ferrum in genere secare potest, nisi ad secandum habilem acceperit figuram, sic animus naturalium capax rerum, nisi certo disciplinae ordine[m] adiutus, subtilioribus indiget argumentis.
158Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0506C (auctor c.805–c.846)
Omnis autem populus, quasi vir unus spontaneus animus laborabat laetus, et gaudens, et de coelis Deum cumlaudabat, qui [quia] prosperabatur salus in manibus eorum per intercessionem sui sacerdotis et confessoris.
159Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0614A (auctor c.805–c.846)
Gratia, mens, animus, bonitas, dilectio plebis, Et gradus, et pietas et dedit esse patrem.
160Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0638B (auctor c.805–c.846)
Postquam pollicita est, ut audistis, ait regina: Animus meus quotidie mecum expugnat in amore istius iuvenis, qui tecum concubuit.
161Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0689A (auctor c.805–c.846)
Unum habemus consilium, fratres, una voluntas, unus animus sit, eamus, an cessemus.
162Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0700A (auctor c.805–c.846)
Plura datur nobis animus, quae gaudet amare, Lilia cum violis, casciae cum flore, et amomi Cuncta simul speciem perpulchre mista decorant.
163Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0704D (auctor c.805–c.846)
Estote fidentes; pro Penate necesse est animus pugnae.
164Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0740C (auctor c.805–c.846)
State prudentissimi, et dimicate cum perniciosissimo hoste, ne caput doleat, ne oculi caligent, ne aures surdescant, ne os taceat, ne lingua sileat, ne animus a signo crucis quiescat, ne brachia arescant, ne cor tumescat, ne fibrae pectoris animo extendantur, ne venter a cibo extendatur, ne genua rigescant, non incurvata dorsa, non indeflexo poplite, nec pigro pede, sed totum stabile sit corpus.
165Agobardus Lugdunensis, Liber de correctione antiphonarii, 104, 0335D (auctor 769-840)
Verumtamen cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipso commoveor, non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida voce et convenientissima modulatione cantantur, magna instituti utilitatem rursus cognosco; magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat.
166Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0220B (auctor 769-840)
Ait etiam (Cap. 25). « Cum enim Ecclesia catholica per totum orbem diffusa atque fundata sit, nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit. » Item ibi (Cap. 33, 34): « Animus perverse iudicat cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens non oculus factus est.
167Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0225B (auctor 769-840)
Deum vero veneretur animus, qui et sanctis suis victoriae coronam, et nobis intercessionis eorum tribuit adiutoria.
168Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0815B (auctor 950-1008)
Quibus etsi spes inerat eumdem excellentissimum Patrem suos posse incontaminatos servare artus, humanus tamen animus, fragilitatis suae vento agitatus, in incertum agebatur.
169Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0828B (auctor 950-1008)
Cuius excellentissima signorum, a Deo per eius meritum aliis in locis patratorum, notitiae posterorum tradere noster gestit animus.
170Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0797 (auctor 950-1008)
Fert animus linguam modulis laxare canoris, Eximii Patris Benedicti laude venusta, Ut cunctis reserem populis quo praestitit ad nos Ordine, praeclaros transferri corporis artus.
171Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0652D (auctor 950-1008)
Qui Francorum veriti animositatem, ne in Burgundiam pararent expeditionem, si eorum regi memorata non traderetur puella, talia suo principi dedere consilia: « Requirat, inquiunt, dominus noster quid puellae desideret animus, et utrum eidem regis Francorum delatus fuerit annulus.
172Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0654B (auctor 950-1008)
Hortatur antistitem ad aulam quantocius regis properet, dumque animus adhuc dubia pendet sub sorte, viam ei veritatis qua ad Deum itur pandat; « vereri se, dicit, ne mens prosperis elata successibus, Largitorem horum dum ignorat contemnat.
173Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0679D (auctor 950-1008)
Nam Clotarius periculosum ratus adversum duorum potentum regum copias praelio decernere, confugium in Aureliano pago, in loco qui Combros dicitur, fecit, donec aut animus erga se fratrum tranquillior, aut sibi ad resistendum virtus numerosiore suorum manu, qui iam iamque affuturi credebantur, esset paratior.
174Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0685C (auctor 950-1008)
Huic animus inquietus, prompta audacia, cui pater vices suas per Aquitaniam commiserat.
175Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0745D (auctor 950-1008)
Ideo denique cum adversariis sermonem habuit ut eorum erga nos persentiscerem quis sit animus.
176Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0746A (auctor 950-1008)
» Non fefellit animus Gundoaldum se a Mummolo iri deceptum: eique hoc reddidit responsum: « Ego, inquiens, licet invitus has iam deseruerim partes vobisque impulsoribus Europam adierim, bona tamen voluntate atque integra fide semper vestras fovi partes, nec meas utilitates vestris praetuli commodis.
177Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0761A (auctor 950-1008)
Nam Theodoricus in coeno luxuriae, ut ante consueverat, est obversatus, et Brunechildis animus semel nequitia imbutus, a persecutione beati viri nequaquam est immutatus.
178Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0395A (auctor 950-1008)
Apologeticum scripsit librum, cuius hoc existit exordium: « Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat; sed, phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae tacenda sunt dicat, ac, quod est consequens, quae dicenda taceat.
179Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1046D (auctor fl. 800)
Ideo ad id quod ardet animus transeuntes, eius reversionem mente hilari exponere festinemus.
180Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1014C (auctor fl. 800)
Convenitque utriusque animus ad tot terrarum intervalla percurrenda promptissimus, atque ad perferenda, si qua etiam adforent, impedimenta paratissimus.
181Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0943B (auctor fl. 800)
Eorum ardet animus, atque illuc eundi cita festinatione, cursus disponitur.
182Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0516A (auctor 1152-1167)
Sibi quoque non minus utile christianus animus iudicabit, imitandos eius affectus, quam mirandos actus; et morum insignia, quam operum signa cognoscere.
183Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0517B (auctor 1152-1167)
Corpus lectulo decubans variis exercebatur incommodis; animus tamen nihilominus liber et potens, quae Dei erant, exercebat invictus, non cessans in mediis quoque doloribus meditari sacrum aliquid, aut dictare, orare affectuosius, fratres studiosius exhortari.
184Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0520A (auctor 1152-1167)
Nimirum quod tam vehementer horrebat animus, minus facile persuadebatur ut crederet, praesertim cum et ipse compatiens filiis eiusmodi verba supprimeret.
185Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0575D (auctor 1128-1203)
Ast hominum genus ancipitem speculantibus offert Materiam: hinc animus divinae conscius aurae, Inde omni ratione carens, consorsque ferarum Sensus adest, qui saepe alto nos fraudat Olympo.
186Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0576B (auctor 1128-1203)
At quae homine inferiora animo meditanda ministrant, Ut quae se innumeris virtutibus inclyta tollunt, Usque adeo servent vireis, quas intulit auctor, Cum mens casta alios, alios vis acrior, illos Aut animus sapiens, aut pulchra modestia tollat.
187Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0498D (auctor 1128-1203)
Cum visu currit animus, visumque volantem Anticipare cupit visus auriga voluntas.
188Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0504C (auctor 1128-1203)
Nos omnes quae sola libens, et sponte movere In tantum deberet opus, tantumque favorem, Si flammata minus torperet nostra voluntas, Nec tantum vellet animus conscendere noster.
189Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0544B (auctor 1128-1203)
Cur istos ditat sapientia, nubilat illos Sensus inops, animus pauper, mendica voluntas.
190Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0545C (auctor 1128-1203)
Exit in has voces animus, verbisque redundat:
191Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0551C (auctor 1128-1203)
Aevo concludit animus, dum dispare ritu Pugnant: haec iuvenem loquitur, probat ille senectam.
192Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0553A (auctor 1128-1203)
Non fluat in motus varios, sed firmiter uni Insistat mens fixa bono, ne singula tentans Nil teneat, nec sic animus discurrat ubique, Quod nusquam.
193Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0565B (auctor 1128-1203)
Proposito stat fixa suo natura, nec ullo Concutitur vexata metu, sed mente timorem Expugnat: crescit animus, bellique voluntas Surgit, et affectus virtutibus insidet idem.
194Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0361C (auctor 1128-1203)
Prima est, quia « fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum; » alia, ne Christianus abhorreat comedere Redemptorem suum, ne, inquam, animus horreat quod oculus cernit: non enim est in usu carnem crudam comedere; tertia, ne haeretici insultarent nobis, dicentes: Vos comeditis Dominum vestrum.
195Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0388C (auctor 1128-1203)
Dicit enim auctoritas: « Si is displicet qui ad intercedendum mittitur, irati iudicis animus ad deteriora provocatur.
196Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0121B (auctor 1128-1203)
Assume medicamenta ieiunii contra insultus tanti morbi, ieiuna a cibo, ne caro lasciviat; ieiuna a temporali voluptate, ne mens languescat: ieiuna a peccato, ne animus torpeat.
197Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0134A (auctor 1128-1203)
Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad eius amissionem praeparatus est animus.
198Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0134C (auctor 1128-1203)
Sic spera ne laxetur animus, sic time ne dilatetur cogitatus.
199Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0134D (auctor 1128-1203)
Longa est vita si plena est; impletur autem animus, cum se virtutibus plenum reddit, et a propria sui potestate non resilit.
200Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0138B (auctor 1128-1203)
Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto tempore pro amico lacrymae, ut illis non humanitas nec dignitas deesset; licet enim, servata gravitate, naturae obsequi; sed quamvis natura te invitet ad luctum animi, non tamen lacrymae suffocent animum, sed in mediis lacrymis animus constans et immobilis, miseriam suam legat, vincatur ab animo luctus, absorbeat infirmitatem mens, extenuet spiritus carnem, ratio sensualitatem.
201Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0142C (auctor 1128-1203)
Contra haec patientia est, quando animus superat virtutem morbi in languore gratias agens Deo, et ita in infirmitate carnis invenit sanitatem mentis; quando etiam in labore mens invenit requiem, poenam referens ad debitum finem, ut quae sunt languores corporum, sint medicamina mentium.
202Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0144B (auctor 1128-1203)
Sciendum est etiam quod obedientia aliquando de suo nihil habere debet; cum enim locus superior imperatur, obedientiae sibi virtutem evacuat, qui ad hunc proprio desiderio anhelat; aliquando vero, obedientia aliquid de suo habere debet ut, cum contumeliae et probra imperantur, nisi haec animus ex semetipso appetat, obedientiae sibi bonum minuit, qui ad hoc invitus descendit.
203Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0150D (auctor 1128-1203)
Pudeat ab istis animalibus non trahere mores, cum tanto moderatior animus hominum esse debeat, quanto vehementius nocere potest.
204Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0160C (auctor 1128-1203)
Contra paupertatem valet fortitudo ut non frangatur animus, sed amplior sit interius, et tanto magis ditescat in mente, quanto minus abundat in rebus fortunae.
205Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0163A (auctor 1128-1203)
» Sixtus etiam ait: « Sermo vanus vanae conscientiae index est: Qualis sermo ostenditur, talis etiam animus comprobatur.
206Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0168D (auctor 1128-1203)
Multi enim sunt, qui habent in ore Deum, in mente diabolum; qui voce Deum laudant, mente autem blasphemant, et cum lingua sit in hymnis, animus est in patinis; ac quod ore fatentur, animo diffitentur.
207Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0169C (auctor 1128-1203)
Eleganter etiam per desertum dicitur ascendere, quia animus per quem talis oratio effunditur, ab omni pravarum cogitationum strepitu separatur.
208Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0174A (auctor 1128-1203)
Psalmodiae et lectiones valent contra peccatum acediae, ut animus excitetur a torpore et discat repellere otia, sectari seria.
209Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0188D (auctor 1128-1203)
Quid tibi tunc animus dictabit, o princeps terrae, cum pauper te iudicabit in die iudicii, si male rexeris orbem, si iniuste iudicaveris pauperem.
210Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0597C (auctor 1128-1203)
Communes autem animi conceptiones sequuntur; sic dictae, quia adeo sunt evidentes, quod eas auditas statim animus concipit esse veras.
211Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0459A (auctor 1128-1203)
Sed quoniam ex maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur.
212Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0466C (auctor 1128-1203)
Divitias non dives habet, sed habetur ab ipsis, Non est possessor nummi, sed possidet ipsum Nummus, et in nummis animus sepelitur avari.
213Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0466D (auctor 1128-1203)
Non census, non divitias, non divitis usum Damno, si victor animus ratione magistra Subiectas sibi calcat opes, si denique census Nobilis auriga ratio direxerit usum.
214Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0687A (auctor 1128-1203)
Quoniam tuae magnanimitati ignava opum pondera praesentare minime volui quibus ad facinus nihil instructius cum habendi sitis incanduit, nihil vilius cum ea victor animus sibi calcata subiecit.
215Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0780B (auctor 1128-1203)
Dicitur praeparatio rectae intentionis, unde Iob: Equus paratus est in die belli, sed Dominus salutem tribuit, quia contra tentationem se animus praeparat, sed nisi adiuvetur desuper, salubriter non decertat.
216Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0789A (auctor 1128-1203)
Notat cupere, unde Ovidius in primo libro Metamorphoseos: In nova fert animus mutatas dicere formas, id est cupiebat vel cupit.
217Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0798D (auctor 1128-1203)
Signat horrere, unde solet dici: Totus animus illius fremebat, id est horrebat vel timebat.
218Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0926A (auctor 1128-1203)
Aliquando sola incorporea dicuntur res, quia de his potest haberi vera notitia, unde quia ea corpora rerum dicuntur res, unde et ratio quae comprehendit corporalia, ratio dicitur, unde rebus ex materia formaque constantibus solus humanus animus exstitit, qui prout voluit nomina rebus impressit.
219Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0967A (auctor 1128-1203)
Dicitur animus qui est in homine quasi tectum superius in domo; unde Dominus: Qui sunt in tecto non descendant aliquid tollere de domo, id est qui excedunt carnis actus non redeant ad illos.
220Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1012A (auctor 1128-1203)
Dicitur affectus vel animus humanus, unde in Samuele: Vultus eius non sunt amplius in diversa mutati.
221Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0765C (auctor 1128-1203)
Dicitur animus alicuius sancti a curis mundanorum et a tumultu pravarum cogitationum desertus, unde in Threnis: Sicut struthio in deserto.
222Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0066D (auctor 1128-1203)
Quanto magis enim animus hominis ab amore terrenorum suspenditur, tanto magis charitas recto tramite ad Deum diligendum dirigitur.
223Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0074A (auctor 1128-1203)
Non enim statim post ascensionem Christi, assumpta est gloriosa Virgo; sed paululum, quantum ad brevitatem praesentis vitae, dimissa est in terris; ubi nihilominus desideriorum gressus non in angelica figere voluit visione semper ad eum tendens, in quo solo eius poterat animus requiescere.
224Alanus de Insulis, Liber sententiarum, 210, 0229B (auctor 1128-1203)
3. O homo, quis tibi erit animus, cum tremiscent angeli?
225Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0630A (auctor 1128-1203)
Cum omne nomen secundum primam institutionem datum sit a proprietate, sive a forma, unde Boetius ait: Rebus ex materia, formaque constantibus, solus humanus animus exstitit, qui, prout voluit, nomina rebus impressit, ad significandum divinam formam translatum, cadit a forma, ex qua datum est, et ita quodammodo fit informe; pronominatur enim nomen, cum significat divinam usiam; meram enim significat substantiam: et cum videatur significare suam formam, sive qualitatem, non significat quidem, sed divinam formam, ut cum dicitur: Deus iustus, vel bonus.
226Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0501D (auctor 1095-1125)
Unde meus adhuc haesitat animus, alioqui diu huius viae desiderio tactus et totus in ipsa intentione occupatus.
227Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0636C (auctor 1095-1125)
Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere; animus et virtus deficere, manus a gladii percussione cessare coeperunt, donec tandem in terra ab equo corruens, ac si mortuus et exstinctus expirasse crederetur.
228Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0656C (auctor 1095-1125)
Ubi regem reperientes, auxilio sibi adesse in omnibus devoverunt ad quaecunque animus illius verteretur.
229Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0673B (auctor 1095-1125)
Interea rex turrim quamdam civitatis Sagittae ampliori assultu et crebro ictu lapidum dum irrumpere conaretur et fere perforasset, consilio Arnolfi clerici et cancellarii animus regis repressus est, ne hanc ulterius lapidum iactu toties quassatam attereret: dicebat enim tam egregium opus minime duobus millibus byzantiorum posse reaedificari, et hanc sine ruina et lapidum iactu post paucos dies in manu regis traditam reservari.
230Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0677A (auctor 1095-1125)
Sed rege nequaquam legationem aut litteras cum signo Romani pontificis de illius restitutione audiente, patriarcha in civitate Accaron remansit, dum videret si regis animus erga se adhuc, Deo adiuvante, mitigari posset.
231Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0710D (auctor 1095-1125)
Ad quos corroborandos rex, licet mire aggravatus esset, ait: Quare sic, viri fortissimi et saepius in periculis probati, animus vester in mei solius imminutione disturbatur, fletus, desolatio et dolores geminantur?
232Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 1, 1; 7 (auctor fl.c.1250)
Iam fidelis huc se convertat, animus, hauriat, gustet, rapiat intrinsecus, absint nugae, absint rimae, novum nectar nusquam effluat, radio Phebi tacta flores mens pariat.
233Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 7, 9; 6 (auctor fl.c.1250)
Quae quidem si caute sonore competenter fuerit contexta, sententias ipsas vendicat, opus totum quodammodo limat, iterare, memoria tenere verba iuvat bene currentia, mulcetur auditus, arridet animus, at si dure, horride vel ut ita dicam anserina voce strideant, laeditur auditus, laeditur animus.
234Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 8, 3; 3 (auctor fl.c.1250)
Diversis namque vicibus lectoris pascitur animus, onerant mentem quae crebram gerere solent similitudinem.
235Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 2; 7 (auctor -1246)
Nam si turbatus est animus tuus, a locutione cessare debes et motus tui animi turbatos cohibere ira durante.
236Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Tullius etiam diffinit memoriam ante finem primi rhetoricorum dicens quod ‘memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt’.
237Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b, 51c, 35d, 39c, 3, 57a, 59b; (auctor c.1200–1280)
Item, ibidem: ‘Animus sibi hoc proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in anima colligitur, cogitari proprie iam dicatur’.
238Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, p0; 2 (auctor c.1200–1280)
Et quia dicit Philosophus quod ‘in rationabili voluntas fit et in irrationabili desiderium et animus’, innuuntur tres partes esse appetitus, scilicet voluntas ex parte rationalis animae, et desiderium sive concupiscibilis et animus sive irascibilis ex parte irrationalis animae, hoc est sensibilis.
239Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a; 6 (auctor c.1200–1280)
(3) Item, in libro de anima dicit quod ‘in rationali voluntas fit, in irrationali autem desiderium et animus’.
240Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Desiderium autem proprie loquendo trahit appetitum ad sensibilem animam; propter hoc dicit Philosophus quod in irrationali anima sunt desiderium et animus; partes autem desiderii sunt irascibilis | et concupiscibilis .
241Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
Et primo modo est intellectus practicus et voluntas ; secundo autem modo est phantasia practica et desiderium et animus.
242Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 16; 9 (auctor -1286)
Est adhuc eius aliud eligens satis volumen, quod animus sit, qui imperium teneat in nobis.
243Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 254 (auctor ca.450-518)
Veritus sum, ne forte simul paucos, qui forent, aliquos aliena declinantes suae magis festivitati studium mansuetudinis adgregaret, apud aliquos animus, ut solet, tali turbatione motus esset, quasi per absentiam meam eo die cursus nostrae devotionis putaretur omitti, quo diversae partes videbantur institui.
244Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 333 (auctor ca.450-518)
Cumque nihil gravius hac iniuria humanus animus putet, vos conicite, qualiter caelestis iustitiae castitas moveatur, si sponsam Christo devotam et in sancti altaris thalamo benedictione dotatam, ut nihil amplius dicam, vel petulanter adspexerit.
245Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 18; 81 (auctor ca.450-518)
Vellem nunc scire, quid prosit, gulae peculiaris famuli si studetis, cui ne datas a deo vobisque epulas de ore vel animus raperet, optabilis absentandi causa me rapit.
246Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 18; 118 (auctor ca.450-518)
Praesentia domni patris gloriae vestrae biduana occupatione detentus aliquatenus portitorem tardius ordinavi, per quem annuum de sancti Vincentii sollemnitate servitium consuetudinariae sollicitudinis cura dependeret: ut inter actiones, quibus vester pro salute nostra labor invigilat, debitor semper animus cultum merae devotionis offerat.
247Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 13; 2 (auctor ca.450-518)
Namque cum formato de terra homini, si lecta recolimus, coniunx deesset et quamquam inexperti tamen solacii contubernium rudis animus flagitaret, ligatur Adam sensu, solvitur somno celebratoque huius similitudinis sacramento tam pressum novi soporis pondus incubuit, ut merito mortem significasse ex ipso immobili atque insensibili quiete videatur.
248Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 113; 103 (auctor ca.450-518)
quod ei certe dicebat non negare compellens persecutor externus, sed videre concupiscens animus suus.
249Alcimus Avitus, Poemata, p1, 13; 132 (auctor ca.450-518)
Sic et virginitas sacro devota pudori Indiget adiunctis virtutibus et, nisi mentem Intactam servans casto cum corpore iungat, Concumbit vitiis nec castam dicere carnem Iure potest, animus quam sic corrumpit adulter.
250Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0674B (auctor 730-804)
VERS. 14. - Vidi quae fiunt cuncta sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. Aliter [In ms. aliter omitt.] est sensus: Consideravi universa quae in mundo sunt, et nihil aliud deprehendi quam vanitatem et malitiam, id est miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatur cogitationibus.
251Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0694A (auctor 730-804)
VERS. 4. - Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
252Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0697A (auctor 730-804)
Aliter: Quia vita haec miserabilis diversis quotidie variatur eventibus, tam ad adversa quam ad prospera iusti animus praeparetur, et poscat Dei misericordiam, ut quodcunque evenerit, libera mente sustineat.
253Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0708A (auctor 730-804)
Principem mundi istius, et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cuius et Apostolus meminit, nunc Scriptura significat: quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus locum ultro tribuere, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberari a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione peccare, aliud opere.
254Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1071A (auctor 730-804)
Qui sit tamen modus processionis istiusmodi, ita non possumus evidenter dicere, sicut generationem Filii non potest humanus animus aestimare.
255Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1075D (auctor 730-804)
» Haec et spiritus, et animus, et mens, et ratio, et intellectus, et memoria, et sensus, cum tamen una sit, dicitur.
256Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0188C (auctor 730-804)
Aliter enim sentit livorem corpus, aliter animus verbum durum, tamen unus est homo: sic est unus Deus, qui passus est et non passus; passus est in humanitate, et non passus in divinitate.
257Alcuinus, De dialectica, 101, 0960A (auctor 730-804)
- A. Habitus est, quod animus longo habet tempore; ut virtus et disciplina.
258Alcuinus, De dialectica, 101, 0967D (auctor 730-804)
Item quaedam diffinitio est per laudem, ut: Dux [Mss., Lex est animi consilium] est animus, [consilium] et disciplina civitatis.
259Alcuinus, De dialectica, 101, 0969C (auctor 730-804)
Num ut locus in mari sine portu navibus intutus est; sic animus, qui sine fide est, amicis non potest esse portuosus.
260Alcuinus, De dialectica, 101, 0971B (auctor 730-804)
Ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt, aliquid approbatur, ut Virgilius (Aen., IV, 13) : Degeneres animos timor arguit. . . . . Nam timor est causa, ut degener sit animus; quod timoris est effectivum.
261Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0026C (auctor 730-804)
Cuius rei significandae gratia cum ad orationem stamus, ad orientem convertimus nos [Al., convertimur], unde coelum surgit, et lumen oritur, non tanquam ibi habitet Deus, quasi caeteras mundi partes deseruerit, qui ubique praesens est, non locorum spatiis, sed maiestatis potentia: sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Deum, qui est lumen verum, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I) ; cum homo ipsum corpus suum, quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est, ad corpus coeleste convertit.
262Alcuinus, De grammatica, 101, 0851A (auctor 730-804)
- MAG. Ad hanc scilicet perfectionem, dum aetas floret, dum animus viget, vos, filii, cohortor.
263Alcuinus, De grammatica, 101, 0854A (auctor 730-804)
Per has vero, filii charissimi, semitas vestra quotidie currat adolescentia, donec perfectior aetas et animus sensu robustior ad culmina sanctarum Scripturarum perveniat.
264Alcuinus, De incarnatione Christi, 101, 0294D (auctor 730-804)
Nolite alta sapere, sed humilibus consentientes estote (Rom. XII, 16) . Qui mel multum manducat, non est ei bonum, et qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27) . Incrassatus vero animus, et carnali consuetudine involutus, nisi Spiritu Dei illuminante, purum veritatis lumen aspicere nullatenus valet.
265Alcuinus, De processione Spiritus Sancti, 101, 0074D (auctor 730-804)
Nobis descendere videtur, non quo ille ascendat, sed quo ad illum animus noster ascendat.
266Alcuinus, De ratione animae, 101, 0642B (auctor 730-804)
Et dum nomen audierit vel rememorat Romae, statim recurrit animus illius ad memoriam, ubi conditam habet formam illius, et ibi recognoscit [eam ad memoriam], ubi recondidit illam. Et adhuc mirabilius est, quod incognitarum rerum, si lectae vel auditae erunt in auribus, anima statim format figuram ignotae rei.
267Alcuinus, De ratione animae, 101, 0642C (auctor 730-804)
Sic de omni re facit animus hominis, ex cognitis fingit incognita, habens has omnes species in se.
268Alcuinus, De ratione animae, 101, 0643A (auctor 730-804)
Nec etiam aliquis potest satis admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens vel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat: tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum collustret, [et] si velit, maria pervolet, terras et urbes peragret: omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque submota sint, in conspectu sibi ipse cogitando constituat.
269Alcuinus, De ratione animae, 101, 0644A (auctor 730-804)
X. Hoc modo anima definiri potest iuxta suae proprietatem naturae: anima seu animus est spiritus intellectualis, rationalis, semper in motu, semper vivens, bonae malaeque voluntatis capax; secundum benignitatem Creatoris libero arbitrio nobilitatus, sua voluntate vitiatus.
270Alcuinus, De ratione animae, 101, 0644C (auctor 730-804)
XI. Atque secundum officium operis sui variis nuncupatur nominibus: anima est, dum vivificat; dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est; dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est.
271Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0924C (auctor 730-804)
CAR. Perspecto controversiae loco, secundum quod dixisti, an in ratione sit, vel in scripto, quo tunc animus ferendus est?
272Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0928D (auctor 730-804)
Impulsio est, quae sine cogitatione per quamdam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, vinolentia, et omnino omnia in quibus animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit; et id, quod facit, impetu quodam animi fecerit potius quam cogitatione.
273Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0928D (auctor 730-804)
Ea dicetur interfuisse tunc, cum faciendi aliquid aut non faciendi certa de causa vitasse, aut secutus esse animus videbitur: si amicitiae causa quid factum dicitur; si inimici ulciscendi; si metus, si gloriae, si pecuniae, denique, ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi, adipiscendive commodi; aut contra reiiciendi, diminuendi, devitandive incommodi causa.
274Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0929A (auctor 730-804)
- ALB. Ergo accusator, cum impulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et commotionem animi, affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit, et ostendere quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat, aut ex aliqua causa earum, quae impulsum aliquem (ad) id fecisse dicet [Edit., qua . . . dicit], ut non mirum videatur, si quod ad facinus, tali perturbatione commotus animus [Edit., quis . . . animi] accesserit; et exemplis confirmare ante actis, qui simili impulsu aliquid simile commisere.
275Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0930C (auctor 730-804)
Honestum causae genus est, cui statim, sine oratione nostra, favet auditoris animus.
276Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0930C (auctor 730-804)
Admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt.
277Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0931A (auctor 730-804)
Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris favet, ut (in honesto genere causae [Edit., causa] est. Illa vero quae per circuitionem [Ms., circuitum] fit, clam subit animum auditoris, ut in humili, ancipiti, vel obscuro causae genere faciendum est.
278Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0935B (auctor 730-804)
Ex pari [sic]: Nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse.
279Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0944A (auctor 730-804)
- ALB. Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt.
280Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0944D (auctor 730-804)
- ALB. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio, atque administratio [Edit., animi invitatio]. Fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae certa cum spe collocavit.
281Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0614C (auctor 730-804)
Unde precor sanctum salutis vestrae [Al., sanctae salutis tuae] desiderium, ad harum saepius, quasi ad quoddam recurrere solatium, litterarum lectionem; ut animus exterioribus fatigatus molestiis, ad seipsum reversus habeat, in quo gaudeat; et quo maxime festinare debeat, intelligat. Sicut meas [Al., sicut ego a me has] diligenter flagitasti piae exhortationis litterulas, ita te humiliter deposco, ut easdem saepius relegere digneris.
282Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0618B (auctor 730-804)
Iterum, si disciplina sola semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et iudex non merebitur a Deo misericordiam: sed hanc misericordiam a seipso debet homo incipere.
283Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0635C (auctor 730-804)
Tristitia salutaris est, quando de peccatis suis animus contristatur peccatoris, et ita contristatur, ut confessionem et poenitentiam agere quaerat, et converti se ad Deum desideret.
284Alcuinus, Enchiridion, 100, 0597C (auctor 730-804)
Quid igitur exhortatione opus est ad eam rem, quam sua sponte appetit animus humanus?
285Alcuinus, Enchiridion, 100, 0605A (auctor 730-804)
Necesse est ut sanctum virum alterius culpa contristet, dum animus pius salvos fieri universos desiderat.
286Alcuinus, Enchiridion, 100, 0617D (auctor 730-804)
Mente contuendum [Ms., condendum] est, quod [amorem bonarum, malarum rerum odio comprobavit, quoniam ( Edit., amor est bonarum malarumve rerum, ideo comprobavit, quomodo)] animus noster, si iniquitatem reciperet, nequaquam se legi dominicae sub integritate cuniungeret.
287Alcuinus, Epistolae, 100, 0175C (auctor 730-804)
Taedet animus meus multum pro absentia tui.
288Alcuinus, Epistolae, 100, 0211B (auctor 730-804)
Et tantum ex praesentia tui gaudebat animus, quantum in absentia contristatur.
289Alcuinus, Epistolae, 100, 0212B (auctor 730-804)
Quid faciam, nisi lacrymis sequar amicum, donc reveniat, quem animus optat habere praesentem.
290Alcuinus, Epistolae, 100, 0356D (auctor 730-804)
Sit manus dextera saepius evangelicis onerata paginis, ut cibis spiritualibus pascatur animus.
291Alcuinus, Epistolae, 100, 0449C (auctor 730-804)
Utcunque enim memoria charitatis absentiae tristitiam consolatur: et quem sibi praesentari per singula momenta oculus quaerit, hunc animus absentem semper amare non desistit.
292Alcuinus, Epistolae, 100, 0451B (auctor 730-804)
Animus vigilet in orationibus, et in psalmodiis solidetur, et in laude Dei laetificetur.
293Alcuinus, Epistolae, 100, 0462B (auctor 730-804)
Tuus vero animus, fili charissime, congaudeat in servitio Dei et in salute fraterna, ut tibi ex profectu aliorum merces accrescat meritorum.
294Alcuinus, Epistolae, 100, 0464B (auctor 730-804)
Unum fuit de histrionibus, quorum vanitatibus sciebam non parvum animae suae periculum imminere, quod mihi non placuit, quapropter scripsi aliquid exinde, ut integram amoris mei illi ostenderem sollicitudinem; mirumque mihi visum est, quomodo tam sapiens animus non intellexisset reprehensibilia dignitati suae facere, et non laudabilia.
295Alcuinus, Epistolae, 100, 0485B (auctor 730-804)
Sed scire debes quod in omni loco ubi hominum conversatio est plurimorum, utrumque et boni et mali inveniuntur: Sed sapiens animus utrorumque utatur magisterio, id est, ut malorum caveat malitiam, et bonorum sequatur iustitiam.
296Alcuinus, Epistolae, 100, 0189A (auctor 730-804)
Quanto magis tenera fides et infantilis animus, et avara mens illarum largitati non consentit?
297Alcuinus, Epistolae, 100, 0210B (auctor 730-804)
Ideo taedium habet animus meus de absentia faciei tuae: tamen in charitate cordis mei te semper praesentem habeo, Deumque pro tua deprecor prosperitate, ut te mihi in gaudium, tibique ipsi in salutem longaevis conservare dignetur temporibus.
298Alcuinus, Epistolae, 100, 0245C (auctor 730-804)
Non mollescat animus tuus in adulatione principum, nec torpescat in correctione subiectorum.
299Alcuinus, Epistolae, 100, 0246C (auctor 730-804)
Tibi vero a Deo data prudentia praevideat, quo tuus te ferat animus; et noli tardare in eo quod tibi optimum eligas.
300Alcuinus, Epistolae, 100, 0277B (auctor 730-804)
Quod vero sanctissima vestra benevolentia nos admonere curavit, Aegyptiacum puerum percunctari de immutandis quibusdam supputationibus decem horarum vel quadrantilis [Al., quadrantalis] supputationis, omnino gratissime accepit animus meus; ut liceat interrogari a vobis ignorata, vel per vos corrigere errata.
301Alcuinus, Epistolae, 100, 0285C (auctor 730-804)
Et te summa Dei gratia melius ac melius habere concedat, et opus Dei quod in manibus habes, crescere faciat per multam latitudinem populi; et ne tepescat animus tuus, nec crebra te exterreat corporis tui infirmitas.
302Alcuinus, Epistolae, 100, 0297C (auctor 730-804)
Audiens laudabilem in Christo unanimitatis vestrae conversationem, multa animus meus laetitia gavisus est, multoque anhelabat desiderio praesentialiter ordinem videre vestrum, et meipsum humili devotione vestris sacrosanctis commendare orationibus.
303Alcuinus, Epistolae, 100, 0311D (auctor 730-804)
Felix populus qui tali principe gaudet: in cuius prosperitate salus cunctorum consistit; in cuius hilaritate omnium animus gaudebit, ut dictum est: In hilaritate regis vita (Prov. XVI, 15) .
304Alcuinus, Epistolae, 100, 0315C (auctor 730-804)
Hoc dedit Deus absentibus in solatium, ut per chartas loqui potuissent, et necessaria proferre in cor alterius: dum animus gravi carcere corporis circumseptus, suae naturae velocitatem explicare non valet; indices tamen litteras fraternus amor sibi mutuo dirigeret.
305Alcuinus, Epistolae, 100, 0318A (auctor 730-804)
Nec maiorem ardorem habet animus vester, quam meus colloquii nostri.
306Alcuinus, Epistolae, 100, 0362C (auctor 730-804)
Utinam cito adveniat tempus, ut tecum cordis mei conferam angustias, ut consoletur animus meus ex vestrae pietatis consolatione [Al., perfectione].
307Alcuinus, Epistolae, 100, 0370D (auctor 730-804)
Quidquid animus suggessit meus mihi, totum misi in aures eius, ut conservaret in corde, vestraeque veridico ore patesceret pietati.
308Alcuinus, Epistolae, 100, 0372A (auctor 730-804)
Haec etiam acutissimae sapientiae investigatio disponat, secundum rationis vivacitatem et secundum salutem fidelium tuorum considerans quomodo animus illorum sine praesentia beatitudinis tuae longum sufferat laborem.
309Alcuinus, Epistolae, 100, 0383A (auctor 730-804)
Memor dulcissimae dilectionis vestrae, qua me benignissime cum omni gaudio olim suscepistis: et quantum tunc laetatus sum in praesentia vestra, tantum nunc torquetur animus in absentia, quaerens videre quos amat, et habere praesentes quos diligit.
310Alcuinus, Epistolae, 100, 0386C (auctor 730-804)
Perpetua charitas occasionem semper inveniet salutationis ad amicum, ut gaudeat in lectione litterarum animus fidelis, cui non est datum laetari in praesentia oculorum.
311Alcuinus, Epistolae, 100, 0406B (auctor 730-804)
Hoc graviter animus meus ferebat, quia praesentem rogavi, ut me sub spe revertendi ad sanctum Martinum dimisisses.
312Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0850D (auctor 730-804)
« Clamat ergo et dicit, ut veniamus et bibamus, si intus sitit animus [Aug., si intus sitiamus], quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro.
313Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0851B (auctor 730-804)
Quem dicit spiritum, nisi sanctum [Spiritum?] Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, id est, animam. Anima [Ms., animum. Animus] enim cuiusque eius est spiritus. De quo dicit Paulus apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11) ? Sed quid est quod ait: Non enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus?
314Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0879C (auctor 730-804)
Caecus illum confitebatur, et cor impiorum ringebatur [Al., stringebatur; Aug. frangebatur], quia non habebant in corde quod ille iam habebat in facie. (VERS. 12.) Dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat nondum videnti.
315Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0927C (auctor 730-804)
« Turbavit eum imminens passio et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cuius fuerat praecognitus animus.
316Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0995D (auctor 730-804)
Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.
317Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1192B
Incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus dicat: Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra: Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie, et omnes debitores vestros repetitis (Isa. LVIII, 3, 4) . Neque enim qui a debitore suo hoc quod dedit repetit, aliquid iniustum facit: sed dignum est ut quisquis se in poenitentia maceret, et hoc sibi quod iuste competit, interdicat.
318Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1245C
Ad orientem oramus, ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Deum.
319Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1281C
Cum enim quadraginta diebus ante passionem ieiunaret, quasi clamabat: Nisi poenitentiam egeritis, moriemini in peccatis vestris (Ioan. VIII, 24) . Et Petrus: Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11) . Cum vero post resurrectionem cum discipulis conversaretur, eorum corda laetificans, quasi illud gaudium ineffabile promittebat, de quo alibi ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI, 22) . Et iterum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Ieiunavit autem non solum quadraginta diebus, sed etiam noctibus, ut si prospera blandiantur, quae significantur per dies, sive adversa terreant, quae significantur per noctes, immobilis perseveret animus Christianus, sicut faciebat ille qui dicebat: Per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.
320Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1104A
Animus idem est, quod et anima; sed anima vitae est, animus consilii.
321Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1104B
Cum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum rectum iudicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquid sentit, sensus est: nam inde animus sensus dicitur pro his, quae sentit, unde et sententia nomen accepit.
322Aldegati Marcantonio, Gigantomachia, 1, 10; 17 (auctor fl.c.1450)
O decus aeternum Latii, tota Itala tellus Debebit semper tibi: nam servire coactam Hanc video genti externae, ni dextera fortis Invictusque animus bello tuus et tua virtus Succurret, virtus adversis vivida rebus.
323Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0158D (auctor 640-709)
Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt, Ut plerumque animus sit sine carne reus, Cum quod ab intacto submotum est corpore solus, Concipit, et tectis motibus intus agit.
324Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0178D (auctor 640-709)
Eodem modo Prosper in Epigrammatibus cecinit dicens: Recta volens animus, sapiens et amator honesti.
325Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 297 (auctor 640-709)
At vero praedictus vates Mantuanus alibi ita refert: At tuba terribilem sonitum procul aere canoro; Sedulius et monoscemo versu inter cetera sic ait: Laudat et egregiae tribuit sua vota rapinae; eodem modo Prosper in epigrammatibus cecinit dicens Recta volens animus sapiens et amator honesti.
326Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 509 (auctor 640-709)
Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt, Ut plerumque animus sit sine carne reus, Cum, quod ab intacto submotum est corpore, solus Concipit et tectis motibus intus agit.
327Aleandro Gerolamo, Mocenica, 1; 99 (auctor 1574-1629)
Hanc pone sequuntur Candida Pax, Animus vivax, Solertia cauta, Igneus atque Vigor, Ratio simul omnia pendens, Atque verecundus Pudor, et Fiducia constans, Laudis Amor, Roburque invictum et Fama superstes, "Euge Io" et cantans hilari Victoria voce.
328Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1280B
sed cum dicimus: Pater noster, idcirco addimus: Qui es in coelis, ut ad illam coelestem haereditatem sese noster animus erigat atque, in tam sublime germen adscitus ut sit haeres Dei, terrena quaelibet ignobiliter non requirat.
329Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1302B
sub huius privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestrae a norma iustitiae aliquo modo retorqueatur.
330Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0287C (auctor c.1103–1181)
Non ob gratiam concessae legationis tuus animus deficiat, nec deducatur in suspiria desperationis.
331Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0708B (auctor c.1103–1181)
Molestias et angustias et anxietates, onera et gravamina, quae venerabilis frater noster Thomas Cantuariensis archiepiscopus pro honore et libertate Ecclesiae invicta fortitudine sustinuit, et aequo animo toleravit, quoties ad memoriam nostram reducimus, toties super eius admirandae virtutis et patientiae constantia noster animus hilarescit: et circa eum de die in diem magis ac magis nostrae dilectionis affectus excrescit.
332Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0699B (auctor c.1103–1181)
Ubi enim multa irruunt formidanda, non facile potest animus expedire, in quam potius partem debeat inclinare, praesertim si non datur intelligi, unde plus captare compendii, plus incommodi valeat et periculi evitare.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus cum exinde fueris requisitus, utramque partem ante tuam praesentiam convoces, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, causam infra XXX dies post harum susceptionem, contradictione et appellatione cessante, debito fine decidas, provisurus attentius ne causam ipsam alii committas, sed eam per te ipsum ascitis tibi viris prudentibus et discretis, audias, et cum omni diligentia et gravitate studeas terminare.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Cumque memoratus clericus praefatum R. in praesentia venerabilis fratris nostri archiepiscopi vestri convenisset, ut coram eo iustitiam obtineret, compulsus est ad nostram audientiam appellare.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Inde est quod fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus quoties a capitulo B. Mauritii Turonensis de parochianis vestris querimoniam receperitis, ita de ipsis plenam et sufficientem iustitiam faciatis, quod nec ipsi in vobis inveniant quemlibet iuris defectum, nec parochianorum vestrorum temeritas vel praesumptio remaneat impunita.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Cumque praedictus miles propter hoc sententia fuisset excommunicationis astrictus, memoratus archidiaconus eumdem militem ab eadem fecit absolvi sententia, obligans se praefatis viris, quod eis damna data pro ipso absque diminutione resarciret, atque super hoc se illis principalem debitorem constituit.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Non parum animus noster affligitur, et amaritudine non modica et dolore torquetur: cum feritatem Estonum, et aliorum paganorum illarum partium adversus Dei fideles, et Christianae fidei cultores, gravius insurgere, et immanius debacchari audimus, et Christiani nominis impugnare virtutem.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Illis ecclesiis et personis quae ad iurisdictionem beati Petri et nostram nullo mediante pertinere noscuntur, specialem tenemur provisionem impendere, et apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro earum statu servando propensiorem curam et sollicitudinem gerere promptiorem: audivimus autem, et non modicum sumus turbati, quod cum monasterium vestrum ita proprium et speciale beati Petri esse noscitur, quod nullum praeter Romanum pontificem praelatum habeat vel magistrum, venerabilis frater noster Henricus Remensis archiepiscopus appellationes quae fiunt a burgensibus vestris contra rationem recipit, et causas eorum vobis invitis discutere vel tractare praesumit.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Audivimus sane quod venerabilibus fratribus nostris Bituricensi et Senonensi archiepiscopis cooperantibus, et ad hoc iuxta mandati nostri tenorem toto studio laborantibus, Ecclesia vestra in statum et gradum sit pristinum reformata; et Ervisio quondam abbate spontanee in praesentia dilectorum filiorum nostrorum Alexandri tituli S. Laurentii in Lucina, et Theodorici tituli S. Vitalis presbyterorum cardinalium, apostolicae sedis legatorum, ad ministrationi cedente, cuius culpa status eius fuerat in parte non modica deformatus, personam idoneam, honestam et litteratam in abbatem vestrum communiter elegistis, et providere vobis curastis unanimiter in pastorem.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Unde quia decet te sollicite attendere, quantae religionis et honestatis Ecclesia, ad quam es, Domino providente, vocatus, hactenus exstiterit, et quomodo ibi rigor regularis disciplinae viguerit, discretionem tuam monemus atque mandamus, quatenus iniunctae tibi administrationi providenter et constanter intendas, et ita commissum tibi officium ad honorem Dei et aedificationem tuam et eorum qui tibi commendati sunt, cum auxilio coelestis gratiae efficaciter et diligenter exerceas, quod ibi per prudentiam tuam et sollicitudinem tuam religionis ordo semper refloreat, et de die in diem magis ac magis suscipiat incrementum.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Sed quanto maior tibi et terrae adversitas imminet et turbatio, tanto fortius debes circa tribulationes ipsas insurgere, et maioris robur fortitudinis, et virtutis induere, quia prudentis viri constantia in adversitate probatur.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Sane his retroactis temporibus, sicut celebris se relatio multorum habebat, et ab antecessoribus vestris laudabiliter servabatur, qui id studii videbantur habere, ubi sicut adiacentibus ecclesiis dignitatis ordine praeeminebant, ita etiam eas et honestatis forma et virtute operis anteirent; et sicut erant in vertice per officium, ita nihilominus primi essent per virtutis exemplum: lucebat inter eos forma honestatis in habitu, et de communi refectorio iuxta traditionem canonicam quotidianam refectionem cum gratiarum actione sumebant.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Confidentes itaque de prudentia et honestate tua, causam ipsam tuae sollicitae discretioni committimus, praesentium tibi auctoritate mandantes, quatenus utraque parte coram te convocata, praescriptam causam diligentius audias, et eam, sublato appellationis remedio, concordia vel iustitia mediante, decidas.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Iustitia postulat et ratio persuadet ut his uberius debeamus gratiam impendere, et suis iustis postulationibus benignius nostrum impertiri favorem, qui circa nos et Romanam Ecclesiam multa noscuntur devotione fervere, et nostram exsequuntur facilius voluntatem.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
S. Chrysogoni presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Ea quae sunt rationabili et circumspecta provisione statuta, digno debent robore convalescere, et ne possint in posterum a sua stabilitate, aliquorum praesumptione divelli, apostolico sunt patrocinio munienda.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Non latet discretionis vestrae prudentiam quanto desiderio quantoque amore praedicti fratres divinis intendant obsequiis, et abnegantes carnalia desideria rerum terrenarum delectationes spernentes, sobrie, iuste ac pie in hoc saeculo vivere elegerunt, et incessanter supernae meditationi proposuerunt vacare.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Ad aures nostras pervenit quod, cum ecclesiam S. Matthaei de Fossa Natali, quam contra statuta et decreta sanctorum Patrum quadraginta libris emeratis, et per violentiam et favorem consulum Lucanae civitatis longo tempore tenueratis, ad commonitionem canonicorum Lucanae Ecclesiae in capitulo seu per presbyterum, qui ibidem moratur, simpliciter, fili praeposite, refutasses, tandem electus Lucanus eam iam dicto presbytero sub obedientiam tuam regendam et gubernandam commisit, et in hanc partem non eam quam decuit gravitatem et maturitatem servavit.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Cum sitis religioni et honestati, faciente Domino, dediti, et operibus charitatis intenti, praeter commune debitum vos speciali volumus praerogativa diligere et fovere, et vestris semper intendere commodis et augmentis.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Frequens et replicata ex parte dilecti filii nobilis viri Guillelmi de Montepessulano ad nos querela pervenit, quod vos proprietatem in mari quaerentes, portum eius frequenter invaditis, consumitis naves incendio, et peregrinos et mercatores suis rebus per violentiam spoliatis et Genuam cogitis declinare.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Ad aures nostras dilecti filii nostri Trenorchiensis abbatis querela pervenit, quod milites de Chabanes portum eorum per violentiam detinent, et Arduinus de Sala et Guido Ruffus duobus monachis eius equitaturas suas violenta manu non dubitarunt auferre.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
, dilectis filiis abbati et canonicis de Lucerna salutem et apostolicam benedictionem.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263B (auctor c.1103–1181)
Si autem ante appellationem fuerint excommunicati, ante ingressum causae, recepto ab eis iuramento, secundum ecclesiae consuetudinem debes eos absolvere, nisi episcopo a quo fuerunt excommunicati, in hac parte volueris deferre, et eos ad ipsum absolvendos remittere.
334Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0703D (auctor c.1103–1181)
Indicat hoc venerabilis Thomae Cantuariensis archiepiscopi exsilium, demonstrat et hoc clericorum et consanguineorum eius, illorum etiam qui adhuc pendentes ab uberibus matris vagiebant in cunis, miseranda proscriptio, et metus mortis incutitur, si ad haec cuiusquam animus erigatur, ut contra statuta illa divinis legibus velit obedire.
335Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0170C (auctor c.1103–1181)
Praeterea, quoniam in adventu tuo noster animus plurimum resultaret, personam tuam in agendis Ecclesiae necessariam habemus, discretionem tuam sollicite commonemus, quatenus nostro te conspectui repraesentes, ut de pace et conservatione Ecclesiae tuae discretionis consilium habeamus.
336Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0271B (auctor c.1103–1181)
Litteras, quas nobis tua fraternitas destinavit, et ea quae nuntius tuus nobis viva voce proposuit, attenta diligentia audivimus, et graves anxietates et amaritudines, quibus animus tuus assidue affligitur, plenius attendimus.
337Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0464D (auctor c.1103–1181)
Verumtamen attendentes quod tu, cui omnipotens Dominus inter filios hominum tot divitiis abundare, tanta prudentia et discretione pollere concessit, contra eum, cui servire regnare est, pugnare non velis, nec eius resistere voluntati, praesertim cum strenuitati tuae toties contulerit de hoste triumphum, de immensa bonitate illius confidimus omnimodis et speramus, quod animum et voluntatem tuam circa ecclesiam et eius negotia mitiorem efficiet, et ad id cor tuum, quod beneplaciti sui fuerit, inclinabit, licet memorati nuntii constanter assererent te tanta turbatione esse commotum, quod venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum nullo modo in gratiam reciperes, nec circa eum poterat tuus animus mitigari.
338Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 14; 309 (auctor -1271)
Per frenum ergo, quo equus ducitur, error, quo animus a recto intellectu vacuus trahitur, sicut equus et mulus, non immerito denotatur, dicente Isaia: Et confringet frenum erroris, quod erat in maxillis populorum.
339Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 114 (auctor -1271)
Vel certe prae confusione obstinati cordis animus eius coepit tenebrescere, quia cum Dominus aliquem pro excessibus suis punit, et ille se non corrigit, quia gratiam divini verberis non intelligit, non per poenitentiam lumen sumit, sed magis per impatientiam ambulare in tenebris se ostendit.
340Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 17; 21 (auctor -1271)
In comparatione eius vilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in caelestibus animus, nihil in terrenis libet, deforme conspicitur quidquid de terrenae rei placebat specie, quia sola margaritae claritas fulget in mente.
341Alexander Nequam, Anthologia poetica, 1991, 1; 39 (auctor 1157-1217)
Inpaciens animus numquam scit dissimulare, Semper dissimulans mente pusillus erit.
342Alexander Nequam, Anthologia poetica, 1991, 7; 12 (auctor 1157-1217)
Ocia corpus alunt, animus quoque pascitur illis Inmodicus contra carpit utrumque labor.
343Alexander Nequam, Anthologia poetica, 1991, 22, 2a; 40 (auctor 1157-1217)
Iam iuuenes animus uocat ad preludia martis Hastam demittit sessor uterque suam.
344Alexander Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, 6; 37 (auctor 1157-1217)
Nonne enim - animus.
345Alexander Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, 12; 60 (auctor 1157-1217)
Animus prius molesta solliciti timoris anxietate constrictus.
346Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 4, 30; 2 (auctor 1157-1217)
nec solummodo ad te celum ueniet; set et animus tuus celum efficietur~ quia thalamus tocius trinitatis.
347Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 6, 7; 14 (auctor 1157-1217)
Officium apparitoris subit timor⸝ citatur animus reus⸝ ut responsurus ueniat; et iuri pariturus.
348Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 6, 7; 22 (auctor 1157-1217)
Confitetur tandem animus; et miser et felix; si humilitatem confessionis.
349Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 3, 13; 19 (auctor 1157-1217)
In cuius intuitu dum nagis magisque detinetur oculis; magis magisque delectatur animus.
350Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 8, 12; 1 (auctor 1157-1217)
Animus noster mole terrenorum diucius equo oppressus est.
351Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 20, 33; 2 (auctor 1157-1217)
Fingat igitur luxurians animus sibi mullam deesse uoluptatis illecebram.
352Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 20, 33; 11 (auctor 1157-1217)
Transeat igitur animus ad illas delicias; que ueri nonminis delicie sunt.
353Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 20, 65; 15 (auctor 1157-1217)
See enim tunc etiam animus uagatur per multa loca.
354Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 20, 65; 16 (auctor 1157-1217)
Vbi estest tunc animus?
355Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 20, 65; 17 (auctor 1157-1217)
Immo ubi non est unc animus?
356Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 24, 1; 20 (auctor 1157-1217)
Nonne celum; est animus qui thalamus est trinitatis?
357Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 24, 4; 4 (auctor 1157-1217)
set animus in celo conuersatur.
358Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 24, 7; 20 (auctor 1157-1217)
ita ut corpus in claustro animus sit in monte superne syon.
359Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 24, 7; 23 (auctor 1157-1217)
Claustrum bene custodit; cuius animus dulcedine fruitur contemplationis.
360Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 40, 1; 39 (auctor 1157-1217)
Vas istud; animus est humanus.
361Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 46, 26; 53 (auctor 1157-1217)
ut tam in meditando quam in operando; clauis timoris disciplinati configatur animus.
362Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 13; 83 (auctor 1157-1217)
Sic et animus humanus; clauo prudentie⸝ perimere studet fastum elationis.
363Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 13; 318 (auctor 1157-1217)
Poterit et hic animus nouis piarum meditationum studiis lineam sibi telam contexere; quam⸝ spiritualem dicere licebit intelligentiam.
364Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 17; 38 (auctor 1157-1217)
Animus fortis; fortiter agit.
365Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 18; 16 (auctor 1157-1217)
si in aduentu dulcedinis⸝ que et suauitas est⸝ sentit animus suauitatem dulcedins?
366Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 31; 40 (auctor 1157-1217)
ut animus lectoris ad plura que sub intelligi queunt; transmittatur.
367Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 2, 10; 197 (auctor 1157-1217)
Cum enim animus id perfectionis exequitur~ quod feruor deuotionis persuadere intendit; accumulatur gratia gratie.
368Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 2, 16; 20 (auctor 1157-1217)
que tunc non immerito duplex esse consetur; cum animus humilis nunc piis meditationibus nunc felicibus indulget operationibus.
369Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 2, 19; 71 (auctor 1157-1217)
Animus humanus arduis frequenter negociis occupatus; interdum leuium rerum studiis sese recreat.
370Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 2, 21; 39 (auctor 1157-1217)
Numquid animus amanantis.
371Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 3, 10; 245 (auctor 1157-1217)
Et ecce recreatur animus~ renouatur leticia~ applaudit deuotio; dum ad gloriosam uirginem stilus recurrit.
372Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 3, 18; 127 (auctor 1157-1217)
set animus; in celo conuersatur.
373Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 3, 19; 98 (auctor 1157-1217)
Ad aliam transmittetur animus intelligentiam~ si per fusum; utilia.
374Alexander Nequam, Tractatus super parabolas Salomonis, p2, 1, 2; 4 (auctor 1157-1217)
tot et tantis obnoxiarum alterationibus; dulcius quiescet amantis animus in ipsius creatoris felici contemplatione.
375Alexander Nequam, Tractatus super parabolas Salomonis, 1, 1, 3; 54 (auctor 1157-1217)
Importune enim sese ingerunt uane cogitatones; nisi animus honesta detineatur occupatione.
376Alexander Nequam, Tractatus super parabolas Salomonis, 1, 1, 5; 22 (auctor 1157-1217)
Audito nomine salomonis; etiam auditoris animus qui prius desidie torpore languere uidebatur~ erigitur.
377Alexander Nequam, Tractatus super parabolas Salomonis, 1, 7, 17; 30 (auctor 1157-1217)
Semite sensualitatis; blanditie sunt pͥrimoꝝrum motuum qͥuibꝫus animus consentiens; in int̾eritum pergit.
378Alexander Nequam, Tractatus super parabolas Salomonis, 1, 7, 19; 62 (auctor 1157-1217)
Animus ʜenim bene constitutꝰus; similis debet esse arche fed̾eris.
379Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0963D
Favorabili proinde ac strenua opus est legatione: operosa etiam precum ambitione nitendum, quatenus, hoc solo quantocius impetrato, et vester de caetero animus a sollicitudinis huius molestiis relevetur, et haec sublimis religio ad gloriam excellentiae vestrae insignius propagetur.
380Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1038D
Qui tantum lectulo exceptus, dum variis aestuaret animus horum gratia, quae praemisi, cogitationum fluctibus, vocem repente audivi idipsum iam tertio, quod primo et secundo intulerat, replicantem, hac tamen praemissa insinuatione, unde mihi constaret, quia ad me sermonem haberet.
381Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1065A
Quem dum in loci eiusdem episcopum quidam praefici exoptarent, metuebant, ne simultate praesenti, qua adversus Lincolnienses regius intumuerat animus, sui desiderii praepediretur effectus.
382Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1070D
» Cum vero ad porticum iam pervenissent ecclesiae, ubi species seu imago regressuri extremi examinis, quo electi a reprobis secernuntur, eleganter pro modulo humani artificii exprimitur opere sculptoris, episcopus comitem, futurum in proximo regem, manu protraxit ad laevam iudicis, ubi reges cum suis insignibus inter damnatos audituri: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41) ; » a gehennalibus tortoribus rapiuntur in tartarum, tunc ait episcopus: « Horum eiulatus et interminabiles cruciatus vobis indesinenter animus repraesentet.
383Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 32; 2 (auctor -1143)
Verum quod mihi videtur, etiam si Regi ipsi durum videatur, ad correptionem tamen eius, cum dilectione dicam: quia idcirco forte in hac parte voluntatem suam ipse invenire intuitus non est permissus; eo quod secundis semper successibus potitus, supra modum animus eius elatus sit; cum magis ipse humiliari debuerit, hortante Scriptura que dicit: "Quanto magnus es, tanto magis te humilia".
384Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 64; 2 (auctor -1143)
Si autem forte ei animus redeundi deesset, eius filio parvulo, nomine Roberto, principatum concederet, eo tamen interposito pacto: ut ipse eius tamdiu regimen teneret quousque legitimam idem consecutus etatem exercere militiam posset.
385Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 4, 28; 4 (auctor -1143)
Nam animus eius in hoc vere perseverabat intentus, ut eos semper diligere, benefacere atque tueri paratus esset, si tamen in ipsa eius fidelitate, ut ceperint pure deinceps perseveraturi essent.
386Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 5, 3; 3 (auctor -1143)
Mendacium autem loquentem per omnia ita exhosum habebat, ut si quis, cum verum dicturus esset, falsum protulisset, ei ultra ad credendum animus eius aut vix aut numquam flecteretur.
387Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 5, 10; 9 (auctor -1143)
Si quis tamen ex his tribus sompniis verum aliquid esse ambiguerit, animus eius ad ambiguendum minime assentiat, quoniam si in eis aliquid dubitarem, a me litteris tam accurati[u]s studiosiusque nequaquam retexerentur.
388Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0865C (auctor 1060-c.1131)
bonum fac: et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3) . Neque enim ideo bona agenda sunt, ut potestas huius mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur; sed cum infirmam mentem non posse simul pravitatem et laudem vitare vidit, alterum obtulit, alterum tulit; ut dum animus in quiddam suum familiariter relinquitur, a quodam suo sine dolore toleretur.
389Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0876D (auctor 1060-c.1131)
» Unde Gregorius in Pastoralibus (part. I) cap. 10: « Cuncti liquide novimus quia, cum ad nos qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.
390Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0878C (auctor 1060-c.1131)
Sed quod Gregorius dicit: « Quia, cum displicet qui ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur, et hoc modo talis intercessor fit subditis auctor ruinae.
391Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0899D (auctor 1060-c.1131)
debeat et contemni, ne si immoderate diligitur, diligentis animus in poena capiatur.
392Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0918A (auctor 1060-c.1131)
Alioquin contra claves Ecclesiae datas disputabitur; de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt in coelo (Matth. XVI, 19) . Sed ne forsitan etiam detectis criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit ut post actam de crimine damnabili poenitentiam, nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis.
393Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0810D (auctor 1060-c.1131)
Dignum nihilominus ut Ecclesia, cui talis officii causa non suppetit, ut post umbram veritatem instituat, talem ordinem in Christo, non imitetur, decernens ob reverentiam tanti sacramenti, ut ieiuno corpore dum sobrietas viget, carnis fervor quiescit, animus ad intelligendum serenior est, cibo spirituali homo interior prius reficiatur, quatenus ipse qui in nobis praeeminet, coelestis cibi fortitudine roboratus facilius regat corpus sibi subiectum, ne ad superflua vel noxia relaxetur.
394Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0453A
Set has quociens revolvi, tociens per singula pene verba commotus, nostris pueris praesentibus super hoc dolui, scilicet quod his temporibus sunt nulli, vel vix paucissimi, qui ad studendum inveniantur idonei, vel quibus voluntas sufficiat studendi, cum et hoc negotio et unusquisque reficeretur, ac labiis animus a variis tumultuantis seculi commissis interim suspenderetur, necnon cata cautione posteritati sequacium laudabile traderetur exemplum.
395Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1229D (auctor 1015-1085 -)
Sed quia mente colis Christum, quem nomine prodis, In fragili sexu fortis inest animus.
396Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1236B (auctor 1015-1085 -)
Scire volentibus hoc animus Fert modo dicere, nam reliquum In bonitate tua remanet, Qui famulantibus hic merita Multiplici pietate paras.
397Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1246A (auctor 1015-1085 -)
Si qua potest pensare animus, vel si qua loquentis Lingua potest fari, si lumina cernere quidquam, Istis nunc conferre voles?
398Altilio Gabriele, Carmina, 1, 7; 32 (auctor 1436-1501)
Hec ego vaticinor, verax mihi nuncia mittit Signa animus, nam vera monet deus omnia vatem.
399Altilio Gabriele, Carmina, 1, 21; 13 (auctor 1436-1501)
Sed tum hic animus, posita formidine, paulum Ceperat admonitu fortior esse tuo: Mens fuit et monitis prebere salubribus aurem, Et leges nulla deposuisse mora.
400Altilio Gabriele, Carmina, 1, 21; 27 (auctor 1436-1501)
His igitur monitis ceptos ne desere cursus In magnis animus prospiciendus erit.
401Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1305B (auctor -c.1143)
Concedendo enim levia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine dolore tolleretur.
402Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1293A (auctor -c.1143)
Peccatum ergo quod poenitentiae lamento non diluitur peccatum simul est et causa peccati, quoniam ex illo oritur unde adhuc peccatoris animus altius obligetur.
403Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1306C (auctor -c.1143)
(In exposit. B. Iob, lib. IX, num. 105, 106.) Plerumque se ad viam rectitudinis animus accendit, torporem discutit, tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur.
404Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1306D (auctor -c.1143)
Sed in his nimirum ducis et militis verbis agnoscimus, quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensura aequitatis non tenetur.
405Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1307A (auctor -c.1143)
Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit necessarium suspicetur, quatenus omne quod libet vitae debitam utilitatem putet.
406Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1322D (auctor -c.1143)
) Sciendum est aliud esse quod animus de tentatione carnis patitur, aliud vero cum per consensum delectationibus obligatur.
407Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1323A (auctor -c.1143)
Iam vero daemoniacum est, et non humana tentatio, cum ad hoc quod corruptibiliter suggerit per consensum se animus astringit.
408Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1328C (auctor -c.1143)
Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per praesentiam non est corpus.
409Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1356A (auctor -c.1143)
Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur; ut qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo iacet.
410Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1360B (auctor -c.1143)
Saepe vero quod avaritia ex appetitu suggerit, necessitatem putat: et cum minora sufficiant, dolet maiora deesse; atque incautus animus quamdam quasi necessitatem patitur quam parit.
411Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1360D (auctor -c.1143)
Nec nos ventris necessitas ad culpam trahat, ne menti peccatum ipsa indigentia suggerat: et dum caro fame afficitur, ad cupiditatem animus irritetur, et quaerat cum culpa providere unde carni valeat in necessitate satisfacere, ne cor in indignationem prosiliat, et linguam in murmurationis amaritudinem accendat.
412Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1362A (auctor -c.1143)
(In exposit. B. Iob, lib. VIII, num. 74.) Sicut domus exterioris conversationis est aedificium quod inhabitat corpus, ita domus cogitationis est res quaelibet quam per dilectionem inhabitat animus.
413Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1378B (auctor -c.1143)
Sic etenim saepe cogitationi bonae cogitatio sinistra subiungitur, ut vix ipse qui easdem cogitationes generat animus agnoscat.
414Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1407A (auctor -c.1143)
Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo, quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum intimum aurem animus apponat.
415Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1407A (auctor -c.1143)
Sed quia hoc silentium contemplationis, et haec quies mentis in hac vita non potest esse perfecta, nequaquam hora integra factum in coelo silentium dicitur, sed quasi media, ut nec media plene sentiatur, dum praemittitur quasi, quia mox ut se animus sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi, redeunte motu cogitationum, stupidus de semetipso confunditur, et confusus caecatur.
416Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1413C (auctor -c.1143)
(Homil. 13, in Evang., n. 5, 6.) Ad excutiendum mentis nostrae desidiam, et ut animus ad suam suscitetur custodiam, per similitudinem in Evangelio Dominus loquitur, dicens: Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, quae hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Luc.
417Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1408D (auctor -c.1143)
Hi sanctum librum devorant et comedunt, et ieiuni non sunt, quia praecepta vitae quae sensus capere potuit memoria non amisit, sed haec collectus in Deo animus legendo et recolendo servavit.
418Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1399B (auctor -c.1143)
Incrementum quippe meritorum quod bonae vitae studiis augetur, plerumque mali admistione retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit.
419Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1418D (auctor -c.1143)
Ibi quippe uniuscuiusque mentem alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam harmonia corporis.
420Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1156D (auctor -c.1143)
Omnis autem infirmus animus qui vel derogatione deiicitur, vel laudibus exaltatur, arundo vento agitata est.
421Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1153B (auctor -c.1143)
(In exposit. B. Iob, lib. XV, num. 53.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur, quia cum illa quisque postulat quae fortasse iuxta occultum iudicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium qui non vult dare quod amatur; sed se magis Dominus quam ea quae condidit vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis.
422Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1388B (auctor -c.1143)
Nam quasi iure, ut diximus, a percipienda praedicatione gregis animus frangitur, si exterioris cura subsidii a pastore negligatur.
423Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1391B (auctor -c.1143)
Ecce exsultat animus, cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est dicitur iustus.
424Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1182A (auctor -c.1143)
Cum vero se animus in contemplationem aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram manum computus pervenit.
425Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1340A (auctor -c.1143)
Prius quippe praeparandus est patientiae animus, et tunc aut multa sunt aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat.
426Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1342D (auctor -c.1143)
(In exposit B. Iob, lib. XXXI, n. 56, 57, 58, 59, 60.) Si ad aeternae vitae desiderium noster animus exarsit, si iam verum lumen intrinsecus respicit, si in se flammam sancti fervoris accendit, inquantum locus admittit, inquantum causa exigit, debemus pro defensione iustitiae nosmetipsos obiicere, et perversis ad iniusta erumpentibus, etiam cum ab eis non quaerimur, obviare.
427Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1343D (auctor -c.1143)
Unde necesse est ut in causa Dei cum res dispensationis agitur, metus cordis subtilissima libratione pensetur, ne per infirmitatem timor subrepat, et sese per dispensationis imaginem rationem confingat ne culpa se prudentiam nominet, iamque nec ad poenitentiam animus redeat, quando hoc quod inique perpetrat virtutem vocat.
428Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1389B (auctor -c.1143)
(Regul. pastor. part. III, cap. 12.) Magna salus est cordis molestia corporis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quae plerumque salus abiicit infirmitatis memoria reformat, ut animus qui extra se in elationem ducitur, cui sit conditioni subditus ex percussa quam sustinet carne memoretur.
429Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1214B (auctor -c.1143)
de ubertate agri angustatur animus avari, Dicens namque: quid faciam?
430Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1214C (auctor -c.1143)
Prius itaque curandum est ne quisque temporalia diligat, ac deinde ne in eisdem temporalibus, quae non ad delectationem sibi sed ad usum retinet, fiduciam ponat, quoniam coniunctus decurrentibus statum suum mox animus perdit; nam vitae praesentis fluctus trahit quem levat.
431Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1222D (auctor -c.1143)
Nam secretum quoddam est pietatis; et tanto minus ad illud animus pervenit, quanto magis intumescit, quoniam eo ipso foras repellitur, quanto insanius inflatur.
432Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1231A (auctor -c.1143)
Et nisi ad adversa toleranda in animo se praeparent, cum adversitatis aliquid acciderit quod animus ferre non valet, fraternam concordiam relinquunt.
433Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1211A (auctor -c.1143)
In hac itaque arrogantiae quarta specie crebro humanus animus labitur, ut id quod habet habere se singulariter glorietur.
434Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1237A (auctor -c.1143)
Exaudito quippe sermone animus inardescit, torporis frigus recedit.
435Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1207B (auctor -c.1143)
Mundari etenim debet prius animus qui eleemosynam praebet, quoniam omne quod Deo datur ex dantis mente pensatur.
436Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1211D (auctor -c.1143)
Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere, ut nil iam agere libeat, sed calcatis curis omnibus, ad videndam sui Creatoris faciem animus inardescat; ita ut iam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, civibus admisceri coelestibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere; sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex opere bono tenditur ad contemplationem.
437Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1212C (auctor -c.1143)
Quantolibet enim amore animus ardeat, quantalibet virtute cogitationis in Deum tendat, non iam quod amat perfecte videt, sed adhuc inchoat videre quod amet; quia sicut fortissimus praedicator dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor.
438Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1201A (auctor -c.1143)
(Homil. 6, in Ezech., n. 8.) Aliquando ex praeterito, et praesenti, atque ex futuro pariter animus tangitur prophetantis, sicut Elizabeth Mariam ad se venire conspiciens, quia Verbum incarnatum gestaret in utero agnovit, eamque iam Domini sui matrem vocavit, dicens: Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43).
439Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1215B (auctor -c.1143)
(Reg. pastor. part. II, cap. 6.) Debent studere sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, ne eorum animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur.
440Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1209A (auctor -c.1143)
Cum autem culpa in usum venerit, ei iam animus, etiamsi appetat, debilius resistit, quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur.
441Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1209A (auctor -c.1143)
Unde fit ut cum enervis animus solvi non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet, quatenus venturum iudicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat; cui rei hoc deterius accidit quod ei multorum similium lingua consentit, cum etiam male gesta laudibus exaggerant, sicut per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et cum iniqua egerit iniquus, benedicitur (Psal. IX, 24).
442Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1209C (auctor -c.1143)
Unde et protinus ad lucem rediit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes vivunt.
443Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1398A (auctor -c.1143)
Sed hac in re subtili inquisitione necesse est ut semetipsum animus investiget, ne fortasse suae laudis gloriam quaerat, et animarum lucra se quaerere nostra cogitatio simulet.
444Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1398A (auctor -c.1143)
Saepe enim sui nominis laude animus pascitur, et quasi sub obtentu lucrorum spiritualium, cum de se bona dici cognoverit, laetatur.
445Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1240C (auctor -c.1143)
Eo ipso enim quod admirationis fulgore percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus, vim lucis oculis clausis videt; divinae quippe naturae secreta admiratio non facile occupatis per terrena desideria mentibus innotescit.
446Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1265C (auctor -c.1143)
Toto ergo desiderio ad supernam patriam animus anhelet; nihil in hoc mundo appetat quod constat quia citius relinquat; ut si coelestis Pastoris veraciter oves sumus, quoniam in vitae delectatione non figimur, aeternis pascuis in perventione satiemur.
447Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1245C (auctor -c.1143)
Ad crucis vero patibulum sponte pervenit, oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit, ut membra eius videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista saepe per tumorem cor inquinant, et illa per dolorem purgant: in istis se animus erigit, in illis autem, etiam quando se erexerit, sternit; in istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam coactusque revocatur.
448Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1267D (auctor -c.1143)
Sed si pensamus qualiter animus appropinquante passione et mortis metu quatitur, et tamen de venturo regni praemio laetatur, intelligimus quomodo gloriosi certaminis subire periculum volens nolit; quia et in morte considerat quod tolerans paveat, et in fructu mortis aspicit quod appetens quaerat.
449Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1268B (auctor -c.1143)
Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit.
450Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1248D (auctor -c.1143)
In alia ergo vita servus a Domino liber erit, ubi iam de peccati venia dubietas non erit, ubi iam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de eius indulgentia liber exsultat.
451Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1254D (auctor -c.1143)
Nam saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, seque hunc diligere aestimat, si eius vitae contrarius non existat; sed dilectionis vim occultae veraciter, aut profectus inimici, aut casus interrogat.
452Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1255B (auctor -c.1143)
Cum vero noster ac multorum hostis punitur, de ereptione proximorum potius quam de inimici interitu necesse est ut animus laetetur.
453Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1257A (auctor -c.1143)
Pax igitur praesens ita tenenda est, ut et diligi debeat et contemni, ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur.
454Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1273C (auctor -c.1143)
Exaudito quippe sermone animus inardescit, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena; amor verus qui hanc repleverit in fletibus cruciat.
455Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1292A (auctor -c.1143)
Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum quaestiones ei inserendae sunt quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt; ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit, auxiliante Mediatore Dei et hominum Domino nostro Iesu Christo, qui et resurrectionis gloriam in suo iam corpore factam ostendit, et in suis membris futuram promisit.
456Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1290A (auctor -c.1143)
Nam cum huius mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae iubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit: ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda huius saeculi probra, nequaquam ex aliqua parte etiam sua vota comitantur.
457Alvarus Cordubensis, Vita Eulogii, 115, 0721A
Hic nunc est animus magna revolvere: Splendenter anhelat balsama fulgide Gliscens egregia clangere libere, Ut dulcis reboet musica flamine.
458Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 12; 56 (auctor 1460-1517)
Huic animus callens rationis; et usus Et rerum lapsus, latitansque in rebus acumen Prospicit, atque suo moderatur concta rigore.
459Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 14; 28 (auctor 1460-1517)
Infoelix iuvenis, cui non sub pectore virtus Defuit aut animus saevique peritia Martis, Sed nocuit fortuna viro: nam protinus hasta Cornipede excussus tergo percussit harenam.
460Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 15; 95 (auctor 1460-1517)
nunc dicere dotes Caesaris et totum praeconia ferre per orbem Carmine fert animus, tristi solatia casus Parte futura tibi, senio qui fessus anhelo In te Summarum reiecit pondera rerum.
461Amatus Burdegalensis, Synodus Burdegalensis, 155, 1645B (auctor 1080-1101)
Ego itaque Geraldus Deo largiente abbas, quamvis indignus, diu optaveram eripi de mundanis fluctibus, quibus contundebar acrius, quam fragilis ferre posset animus.
462Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 103, 2; 10 (auctor fl.366-384)
sed quia animus illorum cupiditate idolorum errabat, inconsiderate haec agebant.
463Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 108, 1; 3 (auctor fl.366-384)
constat autem ex quattuor elementis, terra aere aqua igne, deo auctore dumtaxat; quintus est animus quasi auriga, ut concretum et figuratum corpus agitet quasi imperator ipsius.
464Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 109, 17; 4 (auctor fl.366-384)
itaque animus a lege uinci debet, ut hoc sentiat quod a lege significatur, non ut ipse legi sensum det suo arbitrio, ut legem se uiolenter legi exhibeat.
465Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 112, 3; 4 (auctor fl.366-384)
commouetur enim animus ad misericordiam, quando uidet reum sic sua confiteri!
466Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 112, 25; 3 (auctor fl.366-384)
ipse enim animus pro se satis facere debet, non se de foris redimere.
467Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 112, 25; 4 (auctor fl.366-384)
nam ista adiutorium praestare possunt, animus autem, quo modo oblectatus est in peccatis, sic tribulari debet in paenitentia et tunc delectabit deum delere eius peccata.
468Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 112, 26; 3 (auctor fl.366-384)
denique omnis inquietus uel indisciplinatus frequenter incurrit, ut membra corporis laedat, quae utique non sine dolore possunt sanitatis recipere medicinam: sic et peccatores non possunt peccata sua redimere, nisi dolorem senserit animus qui peccauit.
469Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 115, 35; 3 (auctor fl.366-384)
ideo enim imperator est corporis animus, ut gubernet eum retinaculis legis diuinae.
470Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 119, 4; 5 (auctor fl.366-384)
sancti autem Tobiae erectus ad deum animus nec captiuitate fractus est nec inopia humiliatus, quia et contra interdictum occisorum corpora sepulturae mandabat et de dei largitione securus de ipso exiguo misericors erat sciens hanc magis deo placere misericordiam quae de exiguo fit, sicut et uidua illa fecit, quam dominus in euangelio conlaudauit.
471Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 125, 13; 2 (auctor fl.366-384)
spiritum animum significauit, quia nemo scit quid sit in animo hominis nisi animus eius, qui est spiritus.
472Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0208C (auctor 366-384)
Animus tamen est, qui aut victus illecebris, totum hominem carneum facit: aut in vigore naturae suae manens, carni praestat, ut spiritualis dicatur.
473Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0223C (auctor 366-384)
Amputata enim sollicitudine rei uxoriae, quae sola in mundo caeteris gravior est, ad Deum promerendum animus eruditur: si tamen hac spe animus his molestiis se exuat, ut Deo magis serviat.
474Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0224A (auctor 366-384)
(Vers. 34.) Nam quae non est nupta, sollicita est de iis quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu: id est, animo; dum enim spe coelestium, mariti et filiorum sollicitudinem non suscipit, de Domino cogitat, quomodo propositum Deo devotum custodiat, si tamen in corpore mundo animus terrena abiiciens, coelestibus studeat.
475Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0224A (auctor 366-384)
Animus est enim, qui aut sanctificat, aut polluit corpus.
476Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0225B (auctor 366-384)
Hoc dicit, ut qui virginem habet, cui animus ad nuptias non est, servet illam: nec illi ingerat fomitem nuptiarum, quam videt nubendi voluntatem non habere.
477Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0236B (auctor 366-384)
Hortatur etiam nunc, ut abstineant se ab omni societate idololatriae, ut non solum spes, sed et animus inde tollatur, ne per hoc nascatur in Deum tentatio.
478Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0255A (auctor 366-384)
Quia prodest Scripturas explanare (nam incitatur et gaudet animus, quando aliquid de Scripturis percipit: et quantum propensior in hac parte fit, tantum deserit vitia), proterea ad hanc partem studium monet applicandum.
479Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0255B (auctor 366-384)
Spiritus autem qui datur in baptismo, scit quid oret animus, dum loquitur, aut perorat lingua sibi ignota: mens autem qui est animus, sine fructu est.
480Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0255C (auctor 366-384)
Hoc dicit, quia cum quis hac lingua loquitur, quam novit; tam spiritu, quam mente orat; quia non solum spiritus eius, quem dixi datum in baptismo, scit quid oratur: sed etiam animus simili modo et de psalmo non ignorat.
481Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0261D (auctor 366-384)
Iterum omnibus apostolis visus est in monte, ubi constituerat illis Iesus, sicut refert Matthaeus evangelista (Matth. XXVIII, 16) . Ante in Hierusalem post dies octo resurrectionis suae, id est Dominica die, ianuis clausis, intravit ad discipulos, ut Thomae animus firmaretur, sicut dicit Ioannes apostolus (Ioan. XX, 26) . In monte enim intelligitur mandata illis dedisse.
482Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0288B (auctor 366-384)
Quoniam Deus Spiritus est, per Christum legem dedit Spiritus: non litteris utique scriptam, sed per fidem animis intimatam; non quae visibilia doceat, sed invisibilia credi suadeat; quae animus spiritaliter colligat, non quae oculus cernat.
483Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0307B (auctor 366-384)
Animum et affectum Titi dicit esse in eis; quia vidit profectum illorum; sancti enim animus in omni bono est.
484Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0307D (auctor 366-384)
Votum eorum praedicat, quia cum tenui essent substantia facultatum, animus ipsorum dives inventus est in ministerio sanctorum; pura enim conscientia operati sunt, non ut hominibus, sed ut Deo placerent.
485Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0309B (auctor 366-384)
Hoc dicit, ut voluntas illorum in opere appareat, si vera est, secundum vires; ut tantum det, quantum potest et vult animus, ut munda fiat conscientia: non in simulatione, ut hominibus placeat, et mercedem apud Deum non habeat.
486Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0309C (auctor 366-384)
Nam si tantum quis det, quantum vult, aut potest, acceptum est; iudicio enim videtur hoc facere: ac per hoc tantum det, quantum potest et vult animus; ut rei huius possit habere mercedem.
487Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 17, 0386B (auctor 366-384)
Si enim unus est Dominus, id est, Christus, sicut et ipse ait in Evangelio: Quia magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10) ; una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnia est, et per omnes, et in omnibus credentibus unus debet esse et animus, et cor populi; quia haec quae enumerat, unitatis sunt, concordant enim in omnibus.
488Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 17, 0392B (auctor 366-384)
Necesse est enim iratus animus mala cogitet, quod cupit diabolus; invenit enim mentem paratam ad malum, cui se inserens, affectu suo decipit hominem factum ad vitam; quia hominis cogitare est, diaboli implere.
489Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 17, 0402B (auctor 366-384)
Sed potest non peccari ad mortem, si perseveranter oretur; ut animus sedula mente intentus sit semper in Dei Legem, ea meditans die nocteque quae amat Deus.
490Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Philippenses, 17, 0414A (auctor 366-384)
Affectionem mutuam habuisse Epaphroditum et plebem Philippensium significat, quem videntes iterum in laetitiam se excitarent, et Apostoli animus laetaretur; quia meliori animo fit, qui ad charos suos mittit revisendos.
491Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0052C (auctor 366-384)
Spiritus est Deus (Ioan. IV, 23, 24) . Adorantes ergo, in spiritu et veritate oportet adorare; et non locus orationem commendet, sed devotus animus.
492Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0115C (auctor 366-384)
Quia ergo duplex est homo, carne conversus et animo, legi Dei mente servire se dixit; quia animus devotus est Deo, et recuperata sui potestate, repugnare potest peccato, quod per carnem operatur.
493Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0115D (auctor 366-384)
Iam enim liber animus, et in consuetudinem bonam revocatus, Spiritu sancto adiuvante, malas suggestiones potest spernere; reddita est enim illi auctoritas, qua audeat resistere inimico.
494Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0124A (auctor 366-384)
Propterea nos iubet ad omnia exitia paratos esse debere, quia magna pro his repromissa sunt praemia; ut in tribulatione consoletur se animus, et spe crescat.
495Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0144D (auctor 366-384)
Et tamen non dixit Deum divitem credentibus, sed invocantibus illum; ut postquam credidit, non desinat animus id postulare, quod a Deo semper doctus est postulandum, sicut in Evangelio secundum Lucae tenetur scriptum propter adversarium, quia subtilis et versutus est, semper orandum esse: credentibus autem sola datur remissio peccatorum.
496Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0178A (auctor 366-384)
Etiam hoc orandum dicit, ut ministratio munerum eius accepta fiat sanctis in Hierusalem, et omnia cum voluntate Dei facere se ostendat; ut quia devotus est animus eius ad ferenda munera, etiam illorum animum Dei iudicio respondere sibi vult; ut intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant.
497Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam, 17, 0473A (auctor 366-384)
Iam enim hos immutari negat, ut salventur; quia sicut cauterium immutari non potest, ita nec eorum animus emendari; nihil enim peius simulatione.
498Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam, 17, 0478A (auctor 366-384)
Quid maneat tales, ostendit; ne facile audeant, quod implere difficile est: aut si animus est huic devotioni deditus, apud se interim teneat; quia didicit temerarium esse profiteri, quod adhuc iuvenili aetati credi non debet.
499Ambrosius Mediolanensis, Apologia David altera [CSEL], 17; 3 (auctor 340-397)
magnam enim faciunt tempestatem multitudines cupiditatum, quae uelut in quodam freto corporis nauigantem hinc atque inde perturbant, ut gubernator sui animus esse non possit, diem ac noctem caligine amoris ignorans.
500Ambrosius Mediolanensis, Apologia David altera [CSEL], 43; 17 (auctor 340-397)
uiget autem animus, quando etiam flos uidetur in terris.