'ante' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 117456 hits      Show next 500

Nor id , p2, 2 found in
2Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0472A (auctor c.945–1004)
De initio etiam Adventus qui ante Nativitatem Domini per singulos annos agitur, aliquando error gravissimus exstitit, aliis inchoantibus post V Kalend.
3Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0472A (auctor c.945–1004)
Decembris, aliis ante, cum nunquam plus quatuor hebdomadas, saltem unam diem Adventus habeat; cumque de huiusmodi diversitate soleant contentiones in Ecclesia crescere, concilio determinandum est, ut omnes qui in ea vivimus unum sapiamus, quod vestra industria concedat, qui nos unanimes vult habere in domo sua.
4Abbo Floriacensis, Carmen acrostichum, 139; (auctor c.945–1004)
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTURNO Te felix atavis quoT coelo sidera lucenT Te dominum sibi Saxo Tulit, et Roma notaviT Orbis et ipse capit, solO contentus alumnO Virtutum titulis et Vir cognosceris actV Ac domitor patriae pAcis sectator in aulA Lumen ubique micans iubar Lucendo velut soL Ergo Dei sOlita reddEntur sanCta benignE Nec deeriT virtus omNis, qua grAtia culmeN Scandit eT occultiS - - - - vEnia causiS Certe nos Omnes tibi Caesar neScius et nunC Austrasios quae terra mAnet cereAlis opimA Et foecunda secu pollEt satis ubeRe glebaE Summis cara viriS ac saevis plena coloniS A patris imperio nonAbsit ismaelithA Rexit cum solers et Regnans induperatoR Nunc Auguste tuum poNam venerabile nomeN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTVRNO Solus enim regnans abSens, o Caesaris haereS Totus avo similis, si Te nova vita resignaT Rex fuit ille potens Romanae legis amatoR Omne decus patriae soliO prognatus avitO Tempora pacis erant, Tali dum iure vigereT Vir tantus quem sic dVxi describere versV Cur ergo nAtale tuum, Cur contrAhis et nunC Exulis in Bellis defErs pia deBita pompaE Dum vates Bonus opto Dari miraBilis istuD Expandes Opus, ipse mEum tractAbilis indE Caesar ut invictis sCuto minutuS et ex hoC Omnibus utilior, mirO datus ante triumphO Terribilis clemens tuTo diademate risiT Vultus avi patrisque tVi praeclarus amictV Rursus uterque fuit diRo sub tempore VictoR Nunc unum vivens digNum cum patre vocameN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TU CEDE COTURNO
5Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0421D (auctor c.945–1004)
Unde mihi amicorumque necessitati consului, qui ante praesentiam vestrae maiestatis, in quantum potui, nec tacenda dixi, nec dicenda reticui.
6Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0424D (auctor c.945–1004)
cuius criminis in hac re me nullo modo reum esse sciatis, quippe ante has litteras, in quibus mendacii redarguor, neminem pro huiusmodi causa vidi cum quo est et non potuissem sermocinari.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0426D (auctor c.945–1004)
Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens: Hic erat quem dixi qui post me venturus est, ante me factus est, prior me erat.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0427A (auctor c.945–1004)
Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptisans.
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0427A (auctor c.945–1004)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Ego non sum Christus, sed qui missus sum ante illum.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0429C (auctor c.945–1004)
Haec idcirco tuae sanctitati scribo, similibus similia conferens, quia in Sancti Martini Maiori monasterio tibi satis admodum vicino talia facta rumor innotuit, quae tuis rationibus possunt imputari, non quod malevolis assensum praebueris, sed quod inauditum nefas tua irrefragabili auctoritate corrigere neglexisti; siquidem, percurrentibus legatis e diversis mundi partibus, amatores sacrae religionis iudices convenire oportuit, eorum sententia determinare obiectiones criminis, et utrum iudicio iusto repulsam meruerit qui dicitur reus ante conspectum divinae maiestatis.
11Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452C (auctor c.945–1004)
Consecratio autem episcopi fiat ante omnem populum Christianitatis, ut sit facultas unicuique si velit contradicere.
12Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452D (auctor c.945–1004)
Et siquidem ante consecrationem facta fuerit contradictio, non prius consecretur episcopus nisi disceptatio de contradictione facta sit, et undique appareat innoxius.
13Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456A (auctor c.945–1004)
Nam cum qua fronte subiectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere: Ante te doce quae recta sunt, o episcope!
14Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0459A (auctor c.945–1004)
Elegit nos in Christo Deus Pater ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati coram eo (Eph. I, 4).
15Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0537A (auctor c.945–1004)
TELESPHORUS, natione Graecus, ex anachoritis, sedit annis 11. mensibus 3. dies 21. Hic constituit ut per septem hebdomadas ante Pascha, ieiunium celebraretur.
16Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0537B (auctor c.945–1004)
Et in Natali Domini Missae per noctem; nec unquam ante horam tertiam Missas ullus celebraret.
17Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0537B (auctor c.945–1004)
Et ut ante sacrificium hymnus celebraretur angelicus.
18Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0541A (auctor c.945–1004)
Constituit etiam ut baptizatum liniret presbyter chrismate levatum de aqua propter occasionem transitus mortis, et ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et ut diaconi dalmaticis in Ecclesia uterentur, et ut nullus clericus propter causam quamlibet in curiam introiret, nec ante iudicem causam diceret, nisi in Ecclesia.
19Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0543D (auctor c.945–1004)
CAELESTINUS, natione Campanus, ex patre Prisco, sedit annis 9. mensib. 10. diebus 17. Hic constituit, ut psalmi David 150. psallerentur ante sacrificium antiphonatim: ante enim tantum epistola B. Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium.
20Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0544C (auctor c.945–1004)
Ubi piissimus Augustus cum Pulcheria coniuge sua Augusta, deposita regia maiestate, fidem suam sub chirographo exposuerunt ante conspectum omnium Episcoporum, qui damnaverunt Eutychen et Nestorium, et expositam direxerunt ad Leonem Papam beatissimum.
21Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0548C (auctor c.945–1004)
Hic congregata Synodo in basilica B. Petri Apostoli, fecit cum chirographis sacerdotum iusiurandum ante confessionem Apostoli Petri in diaconum Vigilium, ut sibi succederet.
22Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0548D (auctor c.945–1004)
Quapropter Bonifacius reum se confessus est, quod in Diaconum Vigilium sua subscriptione ehirographi ante confessionem B. Petri Apostoli fecisset, ipsumque chirographum sub praesentia omnium sacerdotum et cleri, et senatus in incendio consumpsit.
23Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0549D (auctor c.945–1004)
Quocirca sacerdotes non subscripsere ante ordinationem eius secundum morem antiquum, sed postmodum.
24Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0552B (auctor c.945–1004)
Quem obvius Imperator osculatus est, et coepit flere, ac plebs illa psallebat ante eum usque ad Ecclesiam S. Sophiae, Ecce advenit dominator Dominus, etc.
25Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0553A (auctor c.945–1004)
Mox misit, per diversa loca, ubi fuerant in exilium deportati, in Gypso et Proconeso, et iussit ante se venire Imperator, dicens eis: Vultis recipere Vigilium, ut fuit Papa vester, an archidiaconum vestrum Pelagium, et manus mea erit vobiscum.
26Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0554C (auctor c.945–1004)
Qui mortuus sepultus est ad B. Petrum Apostolum ante Secretarium die 12. mensis Martii.
27Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0555D (auctor c.945–1004)
Eodem tempore ante diem ordinationis eius Eleutherius patritius et Exarchus antarta assumpsit regnum.
28Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0563C (auctor c.945–1004)
Cumque clerus ante fores basilicae Constantinianae observaret custodias et exercitus in basilica B. Stephani protomartyris, atque neutra pars alteri cederet, sacerdotes et clerus unanimiter ingredientes Episcopium Lateranense, elegerunt supradictum Pontificem, in quo vere erat aspectus angelicus, veneranda canities, sermo verus.
29Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0564D (auctor c.945–1004)
Verum beatissimus Pontifex penitus non acquievit, nec eosdem tomos suscipere, aut lectioni pandere passus fuit, sed ut invalidos respuit atque abiecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus consentire.
30Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0565A (auctor c.945–1004)
Egressus igitur sanctissimus Sergius Pontifex obviam militibus ante fores basilicae, quae dicitur Domni Theodori Papae suavi responso eorum linivit corda, et Zachariam, qui sese sub lecto eius absconderat, de manibus eorum eripuit, quia eum cum iniuriis et contumeliis a Romana urbe expellere volebant.
31Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0568A (auctor c.945–1004)
Contigit autem, ut Petrus quidam pro Ducatu Romanae urbis Ravennam dirigeret, et nomen haeretici Imperatoris in sua promotione annotasset; quapropter hunc Ducem populus Romanus suscipere noluit, et Christophoro Duce adeo bellum civile exortum est, ut in via sacra ante palatium sese committerent, et utriusque partis amplius quam 30, ita flagellarentur ut interirent: nec cessatum est, donec Pontifex mitteret sacerdotes cum Evangeliis et crucibus, qui hanc commotionem sedarent.
32Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0524A (auctor c.945–1004)
Accentus igitur ante penultimam non mutatur.
33Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0524C (auctor c.945–1004)
Nam syllabam naturaliter productam nusquam in metro correptam me legisse memini, nisi per figuram systolen; excepto quoties vocalis ante vocalem producitur, ut illius, unius, diei, speciei; siquidem verbalia feminini generis producta, ut supra dixi, nullo modo invenietis corripi eorum extrema syllaba, quoniam t habent ante rix praeteriti participii desinentis in tus.
34Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0524C (auctor c.945–1004)
Exceptis quatuor participiis, quae sunt satus, ratus, status, datus, reliqua omnia habentia a ante tus in praeterito producuntur, ut amatus, unde amator, amatrix.
35Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0524C (auctor c.945–1004)
Inveniuntur producta participia, quae habent e ante tus, ut recensetus.
36Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0524D (auctor c.945–1004)
Si vero i ante tus habuerit, ubique penultima corripitur, nisi veniat a verbis quartae coniugationis, ut domo, domas, domitus; moneo, mones, monitus; audio, audis, auditus; condo, condis, conditus: unde masculina domitor, monitor, auditor, conditor.
37Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0524D (auctor c.945–1004)
Denique si u ante tus habuerit idem praeteritum, tunc eiusdem praeteriti penultima fit brevis, si a verbo ruo compositum fuerit; ut eruo, erutus; obruo, obrutus.
38Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0525A (auctor c.945–1004)
Quod si o ante tus exstiterit, semper erit longa, ut moveo, motus; foveo, fotus; lavo, lotus, quod et lautus facit.
39Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0525C (auctor c.945–1004)
In quinta quoque declinatione unius genitivi trisyllabi penultimam corripi in prosa sciatis, ut fides, fidei; quia non habet i ante e, sicut habent reliqua trisyllaba genitivorum declinationis quintae.
40Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0525D (auctor c.945–1004)
Nec vos turbet quod irritus, irrita, irritum penultima correpta dicimus, ut idem Virgilius in V: Ante locum et variis assultibus irritus urget.
41Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0528C (auctor c.945–1004)
Quod si post g idem quis fecerit, proponimus unde sit imperitia notabilis; et stultum est dicere pingue pro pinge, et lingue pro linge, et ut Servio placet in IX Aeneidos, ungue pro unge, unde et ungentum sine u dicit esse cum g; sicut et q tunc tantum pinguem sonum habeat, si ei v ante alteram vocalem adhaereat, qua amissa, g quidem permanet, sed q manere non valet; quin in c transit, statim ut u ante alteram vocalem perdiderit, ut sequor, secutus.
42Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0529B (auctor c.945–1004)
Ante consonantem quoque in eadem syllaba par sest, pro pars est, et feli xes pro felix es.
43Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0530B (auctor c.945–1004)
De prima quoque et secunda persona plurali praeteriti perfecti, et futuri coniunctivi modi, quas si bene memini semel tantum in metro, et hoc in Virgilio legi, hanc regulam esse sciatis quod, excepto tempore praesenti indicativi modi quartae coniugationis, et secunda persona plurali praeteriti eiusdem modi, in omni modo vel coniugatione i ante extremam litteram in secunda persona singulari, et ante novissimam syllabam primae vel secundae personae pluralis, ubique brevis sit, nisi tantum sis, simus, sitis, velis, velimus, velitis.
44Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0530C (auctor c.945–1004)
Nec mirum, cum omnia verba in eisdem locis a vel e habentia longa sint, praeter unum quod, sive simplex sive compositum sit, da ante penultimam ubique corripit, ut damus, circumdamus; et aliud quod est es, et ex eo composita, in secunda persona breve est.
45Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0510D (auctor c.945–1004)
Talesque nationes abundant plurimae infra Scythiam prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus, qui characterem bestiae noluerint circumferre in frontibus.
46Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0514A (auctor c.945–1004)
Tunc sanctus rex Eadmundus in palatio ut membrum Christi, proiectis armis capitur, et vinculis arctioribus arctatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia, qui pro nobis immolatus est hostia: vinctus itaque multis modis illuditur, ac tandem, fustigatus acri instantia, perducitur ad quamdam arborem vicinam.
47Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0517A (auctor c.945–1004)
Tantum in eius collo, ob signum martyrii, rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis femina, Osuven vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans, multa transegit annorum curricula.
48Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0518B (auctor c.945–1004)
Qua tandem peracta poenitentia, populis suae dioeceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant; quatenus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et levare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo; factumque est: et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita, ut iam retulimus, unitum et incorruptum reperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneo locello reposuit, benedicens Deum, qui mirabilis est in sanctis suis, et gloriosus in omnibus operibus suis (Psal.
49Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0478A (auctor 1000)
Unde ex libris, qui ex conciliis sui temporis effecti sunt cum subiectione episcoporum, quanta facile est reperiri, expressum libro II, cap. 1 (Concil. Paris. VI), post aliqua: « Iustitia regis est, neminem iniuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum iudicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et peierantes vivere non sinere, ecclesias defensare, pauperes eleemosynis alere; iustos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et iuste contra adversarios defendere; per omnia in Dec vivere, prosperitatibus non elevare animum, cuncta adversa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum.
50Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0483B (auctor 1000)
Ex libro Legum, cap. 430: « Ante omnia illud observari sancimus, ut nemo sub praestatione auri vel alterius rei episcopus consecretur.
51Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0484C (auctor 1000)
1): « Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere et de eorum perpetua securitate tractare, ante actum vos officium, quod in regimine monasterii exhibuistis, informat.
52Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0487B (auctor 1000)
In concilio Tullensi, cap. 12: « Tandem postulavit generalis synodus se ad terram usque prosternens ante Carolum gloriosum regem et Radulfum Bituricum archiepiscopum, obsecrans et adiurans per crucem et sanguinem Christi, ut privilegium monasterii sancti Benedicti, quod annuente praefato rege firmaverat, quodque idem Radulfus subscripserat, ratum et inconvulsum servare studerent.
53Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0487D (auctor 1000)
cap. 490: « Si quis monasterium suum reliquerit, aut ad aliud monasterium transierit, res eius priori monasterio, in quo ante intraverat, competant.
54Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0496C (auctor 1000)
Filii autem sacerdotum qui ante sacerdotium nati sunt, spectacula saecularia non exhibeant, sed nec spectent, licet hoc Christianis omnibus interdictum sit; et ubi blasphemiae sunt non accedant, sicut habes in concilio Carthaginensi, cap. 15. »
55Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0501C (auctor 1000)
Sciendum itaque est de eo qui vel in se vel in alterum peccat libenter, quod a communione arceri debet, ne videamur margaritas nostras ante porcos ponere, esse participes et perditionis alienae.
56Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0504A (auctor 1000)
Proinde si Maximus Salonitanus praestito sacramento firmaverit se simoniaca haeresi non teneri; atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris, tantummodo requisitus, innoxium se responderit; et de inobedientia sua poenitentiam, sicut deputavimus, egerit: volumus ut, ad consolandum eum, epistolam quam ad eum scripsimus, ubi ei et gratiam nostram et communionem nos redidisse signavimus, experientia tua dare debeat; quia sicut in contumacia persistentibus severos esse nos convenit, sic iterum humiliatis et poenitentibus negare locum veniae non debemus.
57Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0504B (auctor 1000)
» Quidam episcopus per sacramentum purgavit se crimine ante corpus beati Petri.
58Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0729C (auctor fl. 923)
Haec duo bella sui residens in limite currus Ante November adest, gelidus supplere Decembri, Solibus is caudam ternis quam caederet anni.
59Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0729D (auctor fl. 923)
Post montes et agros, saltus, camposque patentes Ac villas equites peragrant peditesque cruenti, Infantes, pueros, iuvenes, canamque senectam, Atque patres natosque necant, necnon genetrices: Coniugis ante oculos caedem tribuere marito, Coniugis ante oculos strages gustat mulierem, Ante patrum faciem soboles necnon genitricum!
60Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0730B (auctor fl. 923)
Posse favebat eis actutum, velle quod ipsum Omnia se visum gestabant ante cruentum.
61Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0737B (auctor fl. 923)
Hi quoniam nequeunt animis curvarier atris, Aestibus accingunt carpentum arentibus arcis Ante fores gurdi miserandae gramine plenum; Fulmineisque velut Foebo sub rura procellis Nox vacua celi specie confunditur alta, Fas nulli arridente suum contemnere doma - Haud secus occuluit fumus speculam catapultis Inmersis aliquantisper fervore tonante.
62Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0745C (auctor fl. 923)
Omnibus, en Germanus adest, recolendus in orbe, Corpore subsidioque simul, nil vota moratus, Quo maiora tenebantur certamina Martis, Signiferosque Danum lucrari morte coegit, Atque dehinc alios perplures, protenus urbe, Ponte simul pellens illos; quem maxima turris Ante suos domnum speculans congaudet ocellos.
63Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0747A (auctor fl. 923)
Nomina, tunc ensem quorum perpessa fuisti, Nec vocitare prius, pigra o Burgundia bello, Nustria praecluibus thalamum nisi comeret altis Iam tibi consilio facilis, verum modo iam scis ( An. 887.) Inde revertentes prato sua castra reponunt. Iam dicto, templum Sancti velut ante colentes.
64Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0748C (auctor fl. 923)
At vero veniam deposcunt, obsidibusque Iusiuranda parant, aliud non tangere litus Ni Sequanae, gressumque referre cito, velut ante; Nam nobis dederant tranquillum Matrona flumen Quidquid alit, solito securum quod vocitamus.
65Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0768D (auctor fl. 923)
Et iterum ait Apostolus: Illi homines, « qui volunt esse divites, cadunt in tentationem et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9) : » hoc est in catenam diaboli, et cadunt « in desideria multa et nociva, quae mergunt homines in perditionem. (Ibid.) » Unde ait Iacobus apostolus ad ipsos divites: « Vestrae divitiae putrefactae sunt; vestimenta vestra tineae comedunt; aurum et argentum vestrum aeruginavit; et aerugo eorum erit vobis in testimonium; et ipsa aerugo devorabit vestras carnes sicut ignis (Iac. V, 2) . » Omnis homo qui divitias habet, et vestimenta satis habet, et aurum vel argentum possidet, et videt ante se pauperes mori de fame, aut de frigore, homicida est.
66Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0770B (auctor fl. 923)
Illa scilicet vobis convenit commonitio, ut omni tempore recordemini quales eratis ante confessionem et poenitentiam, et indulgentiam, quae nunc consecuti estis, vobis Deo inspirante: ipse enim Deus dixit: « Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5) . » Igitur ante confessionem et poenitentiam peccatorum vestrorum eratis filii diaboli, et servi peccati, quia « Qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34) . » Nunc vero quia fugistis diabolum, et venistis ad pium Christum per poenitentiam, liberati estis a peccato, et servi facti estis Deo.
67Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0770C (auctor fl. 923)
Ergo necesse est vobis cum omni sollicitudine, et omni cura ut laboretis in omnibus operibus bonis, videlicet et non manducetis nimium, et non bibatis usque ad ebrietatem, neque ante horam, neque post horam; et studeatis vivere de vestra iustitia, non de rapina, quoniam sicut ait Apostolus, « Raptores regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10) . » Memores etiam esse debetis terribilis sententiae, quam dixit Apostolus: « Qui in uno offendit omnium reus est (Iac. II, 10) ; » hoc est qui unum peccatum facit, offendit Deum, qui omnia peccata prohibuit nobis facere.
68Abedoc Ethelwolfus, Adnotatio de synodis, 96, 1307D
Prima adnotatio Ancyranae, quae ante Nicaenam fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur: in qua Patres XVIII statuerunt canones XXIV, quorum auctor maxime Vitalis Antiochenus episcopus existit.
69Abedoc Ethelwolfus, Adnotatio de synodis, 96, 1307D
Secunda Neocaesariensis, quae post Ancyranam et ante Nicaenam legitur fuisse, in qua Patres XIII statuerunt canones XIV, quorum auctor maxime Vitalis Salaminus exstitit.
70Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315C
I. Presbyter aut diaconus faciens fornicationem naturalem, sive sodomitam, prolato ante monachi voto, III annis poeniteat, veniam omni hora roget, superpositionem faciat in unaquaque hebdomada, exceptis L diebus post passionem: pane sine mensura, et ferculo aliquatenus butyro impinguato die Dominico: caeteris vero diebus paximati panis mensura, et misoclo parvum impinguato.
71Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1317A
XIX. Qui sarculum perfrangit et ante fracturam non habuit, aut illud extraordinario opere restituat, aut superponat.
72Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1317A
XX. Qui viderit aliquem ex fratribus abbatis transgredi praecepta, debet abbatem non celare: sed ante admoneat peccantem, ut solus quod male agit confiteatur abbati, non tam delator, quam veritatis regulae exsecutor inveniatur.
73Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1318A
Totum hoc quod diximus, si post votum perfectionis fecerit homo; si autem ante votum, annus diminuitur de omnibus his tribus: de reliquis vero, ut debet, minuitur dum non vovit.
74Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1322D
XXX. Si quis tributum non opportune, et ad iudicem a tributario compulsus fuerit, si mense ante praedicto neglexerit, pignus det.
75Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1323B
XLI. Si qua causa ante iudicata, a nullo permittamus diiudicari.
76Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1323D
XLVIII. Si quis ancillam aut servum emerit, et ante impletum annum vitium in eo apparuerit, proprio domino suo reddi iubemus.
77Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1326D
Qui facit scelus virile, ut sodomitae, IIII annis poeniteat; qui vero inferioribus III annis poeniteat in pane et aqua totum si post votum perfectionis: si autem ante, annus diminuitur de omnibus his tribus
78Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1282C
Synodus dicit: Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si natura prudens, si docilis, si moribus temperatus, si sobrius, si castus, si humilibus affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si Scripturarum sensibus cautus.
79Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1283D
Synodus eadem: Communionis nomen hoc est, viaticum habet, id est, viae custodiam; custodit enim animam usquedum steterit ante tribunal, cui refert sua prout gesserit propria.
80Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1301C
Synodus Patricii dicit (Inter Opusc. Patricii, pag. 45 et 124) : Si quis advena ingressus fuerit in plebem, non ante baptizet, nec offerat, nec consecret, nec aedificet ecclesiam, donec permissionem accipit ab episcopo illius provinciae; quod exemplum humilitatis est: nam qui sperat ab infidelibus, a laicis et non ab episcopo permissionem accipit, alienus est.
81Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1303C
Synodus: Sanctimoniales, quaelibet, vita earum et mores probati sint, ante annum aetatis suae duodecimum non velentur.
82Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1304C
Synodus: Desponsatas puellas, et post ab aliis corruptas, placuit erui, et aliis reddi quibus ante fuerant desponsatae.
83Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0757 (auctor 1178-1201)
Testamentum, quod pius Pater noster Absolon archiep. ante obitum suum confecit.
84Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0026B (auctor fl. 1150)
Sic enim omnis vir spiritalis quanto magis ad Deum accedit, tanto magis quid sit ex se ante oculos statuit, quo amplius se per gratiam illuminatum recognoscit.
85Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0036C (auctor fl. 1150)
In hoc tempestatis articulo confortat pusillanimem, consolatur desperantem, fatiscentem recreat, proficienti opem fidei ministrat, sicut de eo conscriptum est: Quia calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet (Isa. XLII) . Audi ergo tu quia iam segregatus es a saeculo, qui novisti votum Deo Iacob, qui tentationibus in diversum traheris, quem delectat vitae praeteritae, ut aestimas, felicitas, quem terret sanctae religionis asperitas, audi, inquam, quid loquatur in te Dominus Deus: quia, ut aestimo, loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV) . Primum volo te argentum, aurum, ornatum vestium, et caetera quibus delectatur humana curiositas, ante faciem tuam ponere, et oculo intellectuali non carnali diligenter examinare: quod si feceris non consolationes, imo potius maximas desolationes invenire poteris.
86Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040A (auctor fl. 1150)
Ecce ingressus paulo ante cum patre in coelis, modo incarnatus in utero virginis: Ave Maria, inquit, gratia plena, Dominus tecum.
87Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040C (auctor fl. 1150)
Primus siquidem versus, Quisque terrigenae et filii hominum, (Psal. XVIII) pertinet ad homines terrenos qui fuerunt ante legem.
88Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0044D (auctor fl. 1150)
Medium iter habuit in mundo, quando ante adventum Christi omnia erant conclusa sub peccato, nec erant qui de meritis suis possent gloriari.
89Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0076B (auctor fl. 1150)
Si enim veterum credimus historiis, ante Christi Incarnationem bella et opiniones bellorum mundum universum occupaverant, quod probaverunt immutationes regnorum, Iudaeorum dispersiones, terrarum exterminia, populorum mortes, quae in serie Scripturarum vos exemplariter didicistis.
90Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0076C (auctor fl. 1150)
In his bellis Samson ille fortissimus occubuit (Iudi. XVI) . Hic Salomon sapiens, suggerente filia Pharaonis, ad idololatriam ductus est (III Reg. II) . Hic David sanctissimus prophetarum prostratus est, cum adulterium pariter et homicidium perpetravit (II Reg. II) , sed et omnibus viris iustis ante Christi Incarnationem hostes vitiorum plagas intulerunt.
91Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0079B (auctor fl. 1150)
Peccator enim in profundo vitiorum positus, dum recogitat supplicia, videlicet carcerem illum tenebrosum, fletus et stridorem dentium, catenas ferreas, vincula indissolubilia, quibus impii membris omnibus sunt alligandi, vermem qui non moritur, ignem qui non extinguitur, terram illam oblivionis, in qua prae angustia suppliciorum damnati non possunt Dei reminisci, eo quod (iuxta Prophetam) non sit in morte qui memor sit tui (Psal. VI) ; dum, inquam, omnia ista peccator in Aegypto vitiorum positus ante oculos suos statuit, timore compungitur, et ipsa scelera sua abhorrere incipit, pro quibus obnoxius tenetur tantis generibus suppliciorum.
92Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086D (auctor fl. 1150)
Culpa, ut pro peccatis suis is qui petit, ante oculos divinae maiestatis semper se reum statuat, sicut scriptum est: Iustus in principio accusator est sui (Prov. XVIII); et in psalmo: Cogitavi vias et converti pedes meos in testimonia tua (Psal. CXVIII) . Debet etiam is qui petit ante oculos ponere miseriam suam, ut defectu virium suarum consideratio de se ipso nihil praesumat, et sic his duobus id est culpa et miseria ante oculos positis, adorabit humiliter.
93Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0089A (auctor fl. 1150)
Qui per viam lucidam recte vult incedere, legat librum Dei legis intus per scientiam, foris per experientiam, ut probet quod sapiat maceratio corporis, pallor vigiliarum, patientia tribulationum, siccitas ieiuniorum, quorsum tendant poenitentium lachrymarumque suspiria, asperitas disciplinae: discant cum sancto David in vili habitu saltare ante arcam foederis (II Reg. VI) , et cum Paulo apostolo non solum abundare, sed etiam penuriam pati (Philip. IV) . Qui enim legunt librum legis Dei intus et non foris, hoc est, qui dicunt et non faciunt, magis incubatores sacrae Scripturae quam investigatores debent appellari.
94Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0090B (auctor fl. 1150)
Respiciamus qui fuerunt ante nos, quid profuit illis superbia eorum et iactatio divitiarum?
95Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0092B (auctor fl. 1150)
Sicut enim Anna filium, ita et Ecclesia, quae a primo Abel iusto inchoata est, ante Christi Incarnationem, ferventissimo desiderio petivit a Domino dari sibi Sanctum sanctorum, virum unicae felicitatis, singularis sanctitatis, in quo tolleretur praevaricatio, et auferretur peccatum, et veniret iustitia sempiterna.
96Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0093B (auctor fl. 1150)
Ut autem de lacte humanae naturae primo loquamur, ante Christi adventum sancta mater Ecclesia duo ubera habuit, videlicet legem et prophetas, in quibus lac humanitatis Christi per repromissionem continebatur.
97Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0095A (auctor fl. 1150)
Debes enim peccata tua, quae magna et multa sunt, ante oculos tuos ponere: virtutes vero si quae in te esse videntur, eo quod tot peccatis permixtae sint, iudicare infructuosas.
98Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0096A (auctor fl. 1150)
Qui enim fructuosam orationem Deo offerre intendit, primo miserias et iniquitates suas ante oculos statuere debet, unde oritur fumus compunctionis; secundo misericordiam Dei, quae magna est, qui tam facilis est ad ignoscendum, pronus ad parcendum benignus ad praemiandum; quibus consideratis, fervor accenditur charitatis, ut homo ardenter eum diligat, sine quo nec evadere suas miserias, nec apprehendere bona illa potest quae praeparavit Deus diligentibus se.
99Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099B (auctor fl. 1150)
Haec est mulier illa de qua in Apocalypsi legitur quod draco stabat ante mulierem quae paritura erat masculum, ut cum peperisset, devoraret filium eius (Apoc. XII) . Ipsa est mulier Cananaea egressa de finibus Tyri et Sydonis, id est de profundo secularis conversationis, quae clamat ad Deum pro filia, id est pro peccatrice conscientia dicens: Fili David, miserere mei (Matth. XV) . Ipsa est mulier, quae patiebatur fluxum sanguinis, id est effusa erat sicut aqua per illicita desideria carnis: tandem fimbriam vestimenti eius tetigit et sanata est (Marc. V) . Vestimentum Christi, habitus est virtutis: fimbria vestimenti, fructus est bonae operationis.
100Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106D (auctor fl. 1150)
Unde beatus Hieronymus dicit: Tertiam et sextam et nonam, vesperum quoque et diluculum nemo est qui nesciat, nec cibus ante sumatur, quam istae orationes Deo solvantur.
101Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0123B (auctor fl. 1150)
Quicunque enim in tentationibus vult esse fortis, debet ante oculos statuere iudicium illud sine misericordia, ubi separabuntur oves ab hoedis: futuram etiam beatitudinem quae debetur iustis, sed et viam quae conducit ad illam, scilicet latitudinem charitatis, ut et timor iudicii ab illicitis abstineat, et promissa beatitudo in latitudinem charitatis inducat.
102Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0135A (auctor fl. 1150)
Mutata est enim eius sublimitas in humilitatem, quando formam servi assumpsit: mutata est infirmitas eius in maiestatem, quando assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et duxit eos in montem excelsum, et transfiguratus est ante eos: mutata est eius mutabilitas in aeternitatem, quando a mortuis resurrexit: mutata est eius speciositas in deformitatem, quando in passione pro nobis in cruce suspensus est.
103Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146A (auctor fl. 1150)
Primum bibit quando maledicta, iniurias, opprobria, et labores plurimos ante passionem in nostra natura patienter sustinuit: ad cuius calicis potationem si invitentur illi de quibus iam diximus, prorsus illum fastidiunt: eo quod hanc partem suam reputent, uti delitiis, et frui bonis.
104Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0147A (auctor fl. 1150)
Sed veniat Babylon illa magna quandoque in memoria ante Deum, quae veneficiis et fornicationibus suis inebriavit terram, ut bibat de calice irae Dei et fiat habitatio daemoniorum, et omnis immundiciae plangatque tandem in suppliciis, quod hic vestigia Dominicae passionis noluit imitari.
105Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149C (auctor fl. 1150)
Ante Christi incarnationem liber iste septem sigillis signatus erat, quia eius repromissio quibusdam obscuritatibus adeo involuta erat, quod vel nulli, vel admodum pauci mysterium Incarnationis cognoscerent.
106Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149D (auctor fl. 1150)
Quid enim aliud, nisi sigilla quaedam fuerant personales illae patriarcharum exhibitiones, apparitiones angelicae, oblationes hostiarum, imagines revelationum, quae omnia Christum vel actu vel similitudine praefigurabant: quibus si adiicias obscuritates Scripturarum, dilationem promissionis, desperationem adimplendae veritatis, in summa septem sigilla invenies, quibus liber iste ante Incarnationem signatus fuit.
107Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154B (auctor fl. 1150)
Sunt autem columnae istae, viri sancti, viri perfecti, quos in torrente huius vitae sursum erigere, id est ante mentis nostrae aciem statuere debemus: ut quicquid laboris, quicquid tentationis in hac vita nobis provenerit, aequanimiter tolerantes exemplo virtutis eorum in bono opere non deficiamus.
108Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0181A (auctor fl. 1150)
Vere volubiles sunt sphaerulae istae, neque ad dexteram neque ad sinistram retortae, sed ante se directae volvuntur, quia boni claustrales, qui in simplicitate sua confidenter ambulant obliti eorum quae retro sunt, ad anteriora semper se extendunt.
109Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0182C (auctor fl. 1150)
Si enim illam mystice velimus interpretari nubem, nihil aliud convenientius per eam accipere debemus, quam assumptae humanitatis naturam, quae iuxta congruam rerum similitudinem, et aqua ante passionem, et nubes in passione potuit appellari Ideo autem ante passionem aqua, quia Christus adhuc mortalis et passibilis liquescere et solvi potuit, esurire et sitire, pavere et moestus esse, tradi in condemnationem mortis, et affigi patibulo.
110Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0186C (auctor fl. 1150)
Hoc ascendendi genere Paulus ascendebat cum diceret: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius (Rom. II) . Et Propheta: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.) Desiderio dilectionis sursum ascendunt hi, qui huius vitae miseriam et omnia quae sub sole sunt transitoria, ante oculos suos statuunt, et dum nil in illis stabile vel mansurum, nil nisi laborem et dolorem considerant, eo ferventius ad Deum, in quo est pax et requies spirituum, per desiderium amoris ascendunt.
111Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0188C (auctor fl. 1150)
Ut enim statuam te ante faciem tuam, tu es quae super caput Sponsi tui posuisti coronam spineam, et data in manu eius arundine, flexo genu illudebas ei.
112Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0190B (auctor fl. 1150)
Is enim qui vere Deum diligit, primo infirma sua ante oculos ponit, ut nihil de se altum, nihil sublime sapiat: quin potius veretur omnia opera sua, semper portans secum conscientiam infirmitatis suae, et cum omnia benefecerit, dicet se esse servum inutilem, et pigrum operarium in ministerio Dei sui.
113Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0190B (auctor fl. 1150)
Tertio nascitur comparatio melioris, ut in omnibus bene agendis semper aestimet alium se meliorem, aliorum bona, sua mala ante oculos ponat, ut, perspectis bonis aliorum, amet et veneretur proximum: propriis vero malis consideratis, in conspectu divini Iudicis accuset seipsum.
114Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0205A (auctor fl. 1150)
Ante incarnationem enim Verbi hortus fuit conclusus, et fons signatus.
115Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217D (auctor fl. 1150)
Quia ergo loquela, qua utebantur homines ante legem, nullam Dei sapientiam, nihil spiritalis gratiae continebat, quasi ad tumultum saeculi, tantum sonum sine adminiculo linguae et oris faciebant.
116Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222B (auctor fl. 1150)
solent enim spiritus angelici orantibus assistere, non solum ut defendant eos ab infestationibus inimici, sed etiam ut orationes illorum ante thronum Dei repraesentent, sicut Propheta dicit: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum (Psal. LXVII) . Principes siquidem isti; qui sunt angelici spiritus, psallentes praeveniunt modo auxiliando, modo suggerendo quae postulent, et hoc in medio iuvencularum tympanistriarum, id est, Ecclesiarum, carnem suam per abstinentiae virtutem, et labores plurimos mortificantium.
117Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222C (auctor fl. 1150)
Et alibi in id ipsum Propheta consonat, dicens: Principes Iuda duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim (Psal. LXVII) . Angelici siquidem spiritus, qui aliis iuste et pie viventibus principes sunt, regendo eos et auxilium praebendo, orantibus etiam duces dicuntur, eo quod in hoc amplius veris oratoribus [vere orantibus] sint propitii, quod illorum devotionem pariter et preces ante Deum dirigant et deducant.
118Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222D (auctor fl. 1150)
Timeo vehementer ne animas pias pro quibus fideliter non intercessisti, invenias accusatrices tui ante Deum, angelos testes, ipsum Deum iudicem experiaris, qui in divinis obsequiis tam negligens tam indevota convinceris extitisse.
119Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0227D (auctor fl. 1150)
Vere omnino idonei esse debent, qui astant ante Dominum terrae, qui gestant puerum Iesum, qui ponuntur mediatores inter Deum et homines, ut propitietur iniquitati eorum.
120Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0231D (auctor fl. 1150)
Hi sunt qui phiolas odoramentorum plenas ante conspectum Dei semper offerunt, et incensum devotionis super aram cordis sui, igne charitatis accendunt.
121Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0244B (auctor fl. 1150)
Iudas vero qui est confessor fidei utpote beatus Victor et alii martyres, qui ante reges et praesides fidem Christi confessi sunt, laverunt in sanguine stolas suas.
122Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0245C (auctor fl. 1150)
Ipsa etenim medio quodam noctis et diei exorta est confinio cum tetra mortis et peccati caligine, mundum involvente ante solis ortum, id est Christi adventum, mundo apparuit, ut paulatim crescente lumine, nox auroram, aurora vero solem produceret, qui exortus non solum ea quae in coelo sunt, sed et quae in terra lumine claritatis illustraret.
123Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0246C (auctor fl. 1150)
Nec aliam puto per amygdalum illam significari, de qua Salomon loquitur dicens: Florebit amygdalus, et impinguabitur locusta, dissipabitur caparis (Eccl. XII) . Amygdalus enim quae ante caeteras floret arbores, Mariam significat, quae prae caeteris sanctis, floribus virtutum emicuit, imo et ante caeteros florem illum specie et odore excellentem, Christum videlicet de se protulit qui dicit: Ego sum flos campi, et lilium convallium (Cant. II) . In huius ortu impinguata est locusta, quia instabilis gentilitas foecunda est per gratiam: et dissipatus est caparis, quia Iudaea aculeis peccatorum spinosa, a pinguedine spiritali vacua permansit.
124Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266A (auctor fl. 1150)
O Eva mater impia, quae filias tuas ante necas quam parias, ut quid hoc fecisti?
125Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0270C (auctor fl. 1150)
Ideo etiam Christus firmamentum appellatus est, quoniam sicut firmamentum naturam aquae tenet, secundum beatum Gregorium quae gelu constricta in glaciem, et postmodum in crystallum solidata est, ita Christus homo ante resurrectionem velut aqua fuit, qui fame, siti, multisque aliis infirmitatibus, videlicet nascendo, patiendo, moriendo, velut aqua defluxit.
126Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0271A (auctor fl. 1150)
Unde et sine macula sunt ante thronum Dei et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apo. XIV) . Ipse enim speciosus est, et speciosas libentius aspicit alloquitur, tangit, osculatur, et amplexibus stringit, et illae speciosi desiderio sequuntur eum quocunque ierit.
127Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0271D (auctor fl. 1150)
Retro illuminaverunt, docendo cavere versutias et fraudes diaboli: ante, cum docuerunt nos spernere mundum cum delectationibus suis.
128Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0272D (auctor fl. 1150)
Alii ad nos destinantur, ut gerant curam salutis nostrae, suggerant nobis bona quae agere debemus, praesentent orationes nostras ante Deum.
129Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276B (auctor fl. 1150)
Ut tamen fructuose valeamus visum ad coelum dirigere, oportet nos non retrorsum vel a latere, sed potius ante nos directe oculos ad coelum levare: quoniam a dorso vel a latere coelum respicientes aut offendunt pedibus, aut errant in via.
130Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276B (auctor fl. 1150)
Statuentes enim ante oculos suos quomodo vitia reliquerint, pugnaverint contra tentationes, maioribus fuerint sociales, quomodo demum disciplinam tenuerint, et portaverint pondus diei et aestus, eo ipso se dignos aestimantes in charitate tepere incipiunt, et dissoluti esse in disciplina et circa vitae terminum cum ferventiores spiritu esse debuerant pene frigidi et sine virtute inveniuntur.
131Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0277A (auctor fl. 1150)
Directe ergo ante faciem nostram coelum nos respicere oportet, ut faciem, oculos, aures, os, manus, et pedes ad Deum convertamus: faciem ipsam, cognoscendo, oculos; mentis intentione in ipsum dirigendo, aures obediendo, os recta et bona loquendo, manus iusta operando, pedes bona cogitando: nec aliquod membrum nostri corporis desit in ministerium sui Creatoris.
132Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0280D (auctor fl. 1150)
Ecce ante mensam Domini oculis ac manibus in coelum te intentum constitue, si videris Christum in paupere fame mori, nunquid non panem dabis illi?
133Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0289D (auctor fl. 1150)
Eam vero quae a sinistris est alam filius perditionis extendit, cum primo poenitentiae asperitatem, secundo carnis timorem, tertio virium imbecillitatem, quarto consummationis desperationem ante oculos ponit.
134Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0289D (auctor fl. 1150)
Statuere ergo debet homo ante aciem mentis qui huiusmodi circumvenitur tentationibus Pauli sententiam, qua dicit: Quoniam si vetus homo noster corrumpitur, tamen novus de die in diem renovatur (II Cor. IV) . Quanto magis enim laboribus et aerumnis, fame et siti exterius caro atteritur, tanto magis per consolationem spiritus et augmentum virtutum anima saginata in Dei amore solidatur.
135Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0292C (auctor fl. 1150)
Ergo, fratres dilectissimi, cum talia nobis in mente veniunt, debemus illam Pauli sententiam ponere ante oculos mentis, qua dicitur: Quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII) . Audiamus Prophetam dicentem: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII) . Si ergo inimicus noster percusserit in una maxilla, praebeamus ei et alteram: si percusserit in sinistra, obiiciamus dexteram.
136Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013 (auctor fl. 1150)
Iam si vetustas etiam veluti vina scriptores commendat, commendationis gratiam Absaloni non defuturam esse confido: nempe qui ante quadringentos annos floruerit, quo tempore γνησίαν theologiam nondum a Romani sermonis puritate, ad barbariei castra, ac sophisticas argutationes penitus defecisse, ipse nostri authoris stilus locupletissimus est testis.
137Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0775 (auctor 947-1030)
Pontificem sic deformis tunc sistitur ante.
138Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Millia mille viri procedunt ante quirites (47).
139Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Hoc itidem Martis tentabitur ante Kalendas.
140Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Armis te decet ante mori quam rura colendo.
141Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0508A (auctor 969-988)
Noveritis autem nos vestrae saluti ac fidelitati et semper velle prospicere, et semper velle obtemperare, divino respectu ante praelato.
142Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0516D (auctor 969-988)
Divina quippe gratia praeveniente, ac precum vestrarum instantia suffragante, omnibus episcopii rebus potimur ut ante, nec quidquam ex tanta fama aliud fuit, nisi quod post meridiem occupatis militibus regiis vino et somno, oppidani totis viribus eruptionem fecerunt, nostrisque resistentibus ac eos repellentibus, a mendicis cremata sunt castra; quo incendio omnis apparatus obsidionis absumptus est.
143Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0519B (auctor 969-988)
Visis itaque et auditis reverendus pontifex tam sanctis quam laude et admiratione dignis divinae virtutis miraculis, quae sub brevi suae praesentiae tempore huius beati exhibebantur meritis ac nomine, non tulit diutius quae longe ante satis animo conceperat, sed mature opus facto disposuit, ne alterius esset operis quod erat suae intentionis, et inde sibi si negligeret meriti fieret detrimentum; unde alter qui id fideliter efficeret, coronam portaret et praemium.
144Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 16, 47; 1 (opus 1158-1170)
Vere fratres isti, scilicet sanctus Willibaldus , Wunebaldus, due sunt olive et due sunt candelabra lucentia ante dominum, quia - sicut per sanctum Willibaldum illuminata est Bawaria - ita omnis cecitas incredulitatis per sanctum Wunebaldum fugata est a Turingia.
145Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 23, 67; 2 (opus 1158-1170)
Preterea quedam de parentela eius, que sanctitatis eius magnitudinem etiam adhuc in carne viventis pernoverat, cum paralisi prevalente compages membrorum suorum arescere et dissolvi sentiret, ad auxilium pretiosissimi confessoris confugit et ante sepulchrum eius procumbens cum lacrimis sanctum Wunebaldum exoravit, ut per eius interventum Iesus Christus ei propitiaretur, quatenus ipso adiuvante et domino largiente pristine sanitati restitueretur.
146Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 26, 78; 2 (opus 1158-1170)
Qui cum oratorium sancti Wunebaldi intueretur, comites itineris sui flebiliter exoravit, ut eorum permissione ecclesiam predicti confessoris ei ingredi liceret, quatenus ante mortem, qua plectendus erat, in salutem anime sue et in adiutorium angustiarum suarum tam pretiosum confessorem Christi precibus et fletibus suis inclinaret.
147Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 99, 237; 4 (opus 1158-1170)
Dedit enim prenominato Megunwardo unum talentum et dimidium, ut edificia et aream cum omnibus, que infra ambitum celle habebat, per manus advocati et per largitionem Eistetensis episcopi sancto Wunebaldo contraderet et omnes expostulationes et vexationes manu et calamo in futurum exfestucaret. Similiter autem magistro scolarum pro edificiis IIIIor talenta persolvit et, quia scientia et morum honestate acceptabilis persona erat, cum gravi impensa sibi eum reconciliavit et prenominato Hermanno pro quadam levi edicula dimidium talentum tribuit et Walthero ante prenotato decem Bawarios solidos, ut pacem bonam et karitatem non fictam cum monachis haberet, cum magna celle extenuatione persolvit.
148Adalbertus Pragensis, Homilia in natale S. Alexi confessoris, 137, 0898A (auctor 956-996)
Cum enim carnales nuptias amore divino inflammatus contempsit, Dominico meruit thalamo copulari atque inter illa innocentum agmina Agnum sequentia connumerari, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni.
149Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 9 (auctor -c.1150)
Ante tempora namque beati Gregorii alii prime sedis pontifices alii summi sacerdotes, alii universales se in epistolis appellabant.
150Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 19 (auctor -c.1150)
Hoc David exemplo provocatus, divino amore stimulatus, cum nudus ante arcam Domini luderet et a Michol, filia Saulis, despectus fuisset, ludam, inquit, et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis, acsi aliis verbis diceret: non ero patri tuo similis, qui fastu mentis erectus humilitatem deseruit, sed Moisi mansuetudinem sectabor, ob quam populi Dei ducatum promeruit.
151Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 41 (auctor -c.1150)
Nosse volumus cunctos populos, quos clementie nostre regit imperium, nostre imperialis iussionis edictum, videlicet nos velle et iubere eos per legum tramites incedere, pravorum hominum iniquitates expellere, quatenus nostri regni status assidue succrescat et victoria nobis a celesti numine prestita semper vigeat ac pace reddita cunctus in commune Romanus orbis gaudeat, ac per hoc imperiali auctoritate vobis precipiendo mandamus, ut unusquisque vestrum de finibus suis iniquitatem expellat, invasiones et iniurias corrigat, lites et iurgia sopiat et ecclesias Dei ante omnia veneretur, summa cautela et tutela muniat, iudiciali arbitrio cuncta equa lance disponat.
152Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 11; 4 (auctor -c.1150)
Condecens igitur est, o Uberte, te statum consularem in Parmensi consulatu consulte atque discrete agere, consulendi officium iustificando iustificandos, dampnando dampnandos tractare, ut ante eterni iudicis tribunal ad universale placitum in ordine sanctorum consulum merearis illud Euge!
153Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917A (auctor fl. 964)
Cum igitur de plurimis virtutibus te admonere desiderem, primum cum Paulo apostolo hortor, ut charitatis virtutem ante omnia habere studeas: quia sicut panis omnibus cibis melior est, ita charitas omnes antecellit virtutes, et sicut sine pane mensa efficitur inops, ita sine charitate nulla proficit virtus.
154Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0919B (auctor fl. 964)
Hoc ergo miraculum hortor ut memoriae tradas et ut semper obedientiae virtutem ante oculos habeas, quia sicut illo tempore illius monachi obedientia exstinxit ignem fornacis, sic et modo si fueris obediens, ipsa virtus in corde tuo ignem vitiorum exstinguet; et si hic ignis vitiorum exstinctus fuerit in te, nequaquam post mortem in ignem descendes aeternum, sed ad coelestem gloriam sine fine manentem.
155Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920A (auctor fl. 964)
Admoneo ergo dilectionem tuam ut non delicatos cibos quaeras, nec ante horam congruam comedere velis, nec dicas in corde tuo: Ecce aliae, ita vel ita faciunt.
156Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0921C (auctor fl. 964)
Cumque ante domus suae ianuas accessisset, et suum nuntiasset adventum, veniente germana clausis oculis dixit: Ecce ego sum Pior, quantumvis aspectu satiare.
157Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926C (auctor fl. 964)
Dicebat etiam de beato Arsenio, quod toto tempore vitae suae sedens, ad opus manuum suarum pannum habebat ante se propter lacrymas, quae crebro cadebant ex oculis eius.
158Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926D (auctor fl. 964)
Quomodo habeo astare ante tribunal Christi, et quomodo habeo actuum meorum ei reddere rationem?
159Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930B (auctor fl. 964)
Si in delectationem tibi deliciae veniunt, propone ante oculos tuos Ioannem Baptistam, qui fuit in utero matris suae sanctificatus, et de quo Dominus Iesus dixit, quod maior illo inter natos mulierum non surrexit.
160Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932B (auctor fl. 964)
Hic fertur incidisse in hydropicam passionem et in tantum corpus eius intumuisse, ut non per ianuas cellulae suae, in qua habitabat, efferri, nisi ianuae cum tabulis ante positis sublatae fuissent.
161Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932B (auctor fl. 964)
Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus ante mortem in cella latissima sedens curabat solemniter aegrotantes, non graviter ferens, quomodo suae aegritudini non prodesset; sed etiam sedentes consolabatur et deprecabatur, ut rogarent pro anima eius, et de corpore non curarent: quia et dum sanus essem, inquit, nihil mihi proficit.
162Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933D (auctor fl. 964)
Admonenda est ergo beatitudo tua, ut hos quinque modos, quibus Dominus hominem flagellat, memoriter discas, quatenus in omni infirmitate vel in tribulatione semper ante mentis tuae oculos illos habeas.
163Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0548C (auctor fl. 820)
Si autem hiems fuerit, et calefaciendi necessitas ingruerit, prout ei qui praeest visum fuerit, sive ante, seu post peractum officium aliquod intervallum fiat, quando se calefacere possint; sin autem, in ecclesia exspectent, ut supra.
164Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 3; 1 (auctor c.624-704)
Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad hostium monumenti dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est, breuiter intimandum esse uidetur, quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra scripta ecclesia ante hostium saepe illius memorati tegurii, hoc est dominici monumenti, stans constitutum cernitur; maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem ecclesiae loco quandrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.
165Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 5; 2 (auctor c.624-704)
In eadem uero ecclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur, quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.
166Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 9; 1 (auctor c.624-704)
De illo quoque sacrosancto Domini sudario, quod in sepulchro super caput ipsius fuerat positum, sancti Arculfi relatione cognouimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc, quam nunc craxamus, narrationem, quam totus Hierosolymitanus ueram esse protestatur populus; plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum ciuium hanc pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes: Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius populi uenit.
167Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 11; 6 (auctor c.624-704)
Unde et psalmographus propter sancta passionis et resurrectionis loca, quae intra ipsam Heliam continentur, uaticinans canit: Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutem in medio terrae, hoc est Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.
168Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 12; 3 (auctor c.624-704)
Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes illam uident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsamani illa nocte, qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis orauit genibus ante horam traditionis eius, in qua uidelicet petra duorum uestigia genuum eius quasi in cera mollissima profundius inpressa cernuntur.
169Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 10; 13 (auctor c.624-704)
Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae ciuitates condita fuerat, sed etiam uniuersas Aegyptiuas urbes in sua praecessit conditione, quae nunc misere monstratur distructa.
170Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 26 (auctor c.624-704)
Quae procul dubio causa facit, ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex duabus coartatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protendatur, quod etiam Arculfi narratio demonstrat, qui, ut ipse refert, hora diei tertia coepit intrare ciuitatem mense octobri per longitudinem deambulans urbis et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat.
171Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 28 (auctor c.624-704)
Item de parte Aegypti aduentantibus et urbem intrantibus Alexandrinam ab aquilonali latere occurrit grandis ecclesia structurae, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet, cuius sepulchrum ante altare in orientali eiusdem quadrangulae loco ecclesiae memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.
172Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 3; 8 (auctor c.624-704)
Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur uultu, deinde iuxta condicionum uel aetatum ordinem unus post unum accedens honorabile osculatur patibulum.
173Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 3; 9 (auctor c.624-704)
Proinde crastina die, hoc est sexta feria ante pascha, reginae, matronae et omnes populi mulieres supra obseruato memorato ordine accedunt cum omni ueneratione osculantes.
174Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 16 (auctor c.624-704)
' Haec dicens supra discriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit plus equum amans quam aurum et egressus foras ingeniculatione expleta tale iumentum supra sedens ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moueri potuit.
175Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 5; 2 (auctor c.624-704)
'Quod audiens ille Iudaeus incredulus diabolo instigante eandem de pariete ualde iratus tulit imaginem et ad uicinam cucurrit domum, ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium uentribus degeri solent, ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem imaginem eius per foramen super humanum stercus inferius iacens proiecit et ipse supersedens per idem foramen aluum purgans proprii stercus uentris super thoracidam beatae Mariae paulo ante inibi depositam dimittens stolidissime agens effudit et post turpissimam illam uentris purgationem ille infelicissimus discessit homo.
176Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0783B
In eadem vero ecclesia quaedam habetur in petra excisa spelunca infra locum Dominicae crucis, ubi super altare pro quorumdam honoratorum animabus sacrificium offertur: quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.
177Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0783D
Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad ostium monumenti Dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis tradentibus viris advolutus est, breviter intimandum esse videtur: quem Arculfus intercisum et in duas divisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata est, et quadratum altare in rotunda suprascripta ecclesia ante ostium saepe illius memorati tegorii, hoc est Dominici monumenti stans, constitutum cernitur: maior vero illius lapidis pars aeque circumdolata est, et in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.
178Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0786A
Plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum civium hanc pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes: Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus statim post eius resurrectionem de sepulcro Domini furatus, multis diebus apud se occultavit; ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum, in notitiam totius populi venit.
179Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0788A
Unde et Psalmographus propter sancta passionis et resurrectionis loca, quae intra ipsam Aeliam [Id est, Hierusalem] continentur, vaticinans canit: Deus autem Rex noster ante sae ulum, operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXVIII) , hoc est Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.
180Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0788C
Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes, illam vident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsemani [Al., Gethsamani], illa nocte qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis oravit genibus ante horam traditionis eius: in qua videlicet petra duorum vestigia genuum eius quasi in cera mollissima profundius impressa cernuntur.
181Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0798A
Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae civitates condita fuerat, sed etiam universas Aegyptiacas urbes in sua praecessit conditione: quae nunc misere monstratur destructa.
182Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0808A
Quod etiam Arculfi narratio demonstrat, quia, ut ipse refert, hora diei tertia coepit intrare in civitatem mense Octobri, per longitudinem deambulans urbis; et vix ante vespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius pervenire poterat.
183Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0808A
Item de parte Aegypti adventantibus, et urbem intrantibus Alexandrinam, ab aquilonali propinquo latere occurrit grandis structurae ecclesia, in qua Marcus evangelista in terra humatus iacet, cuius sepulcrum ante altare in orientali eiusdem quadrangulae loco ecclesiae Memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.
184Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0810A
Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur vultu: deinde iuxta conditionum vel aetatum ordinem unus post unum accedens, honorabile osculatur patibulum.
185Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0810A
Proinde crastino die, hoc est sexta feria ante Pascha, reginae, matronae, et omnes populi mulieres, supra memorato ordine accedunt, cum omni veneratione osculantes.
186Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812C
Haec dicens, supra descriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit, plus equum amans quam aurum: et egressus foras ingeniculatione expleta, tale iumentum supra sedens, ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moveri potuit.
187Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0813D
In eadem metropolitana civitate imago beatae Mariae in brevi tabula figurata lignea in pariete cuiusdam domus suspensa pendebat: de qua cum quidam stolidus et duricors homo percunctaretur cuius esset propria, a quodam respondente didicit quod esset sanctae Mariae semper virginis figura faciei, Quod audiens ille Iudaeus incredulus, diabolo instigante, eamdem de pariete valde iratus tulit imaginem, et ad vicinam cucurrit domum, ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium ventribus egeri solent; ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem, imaginem Matris eius per foramen super humanum stercus inferius iacens proiecit, et ipse supersedens per idem foramen alvum purgans, proprii stercus ventris super thoracidam beatae Mariae paulo ante inibi depositam dimittens, stolidissime agens effudit, et post turpissimam illam ventris purgationem ille infelicissimus discessit homo.
188Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0731A
Unde subito restitit, et post se extendens manum, cervicem pueri tenet, ipsumque trahens ante faciem suam statuit, omnibusque, qui ibidem circiter astabant, dicentibus: « Dimitte, dimitte, quare hunc infelicem et iniuriosum retines puerum?
189Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0731D
» Quo audito, sanctus sic profatur: « Cuidam sancto et electo homini, qui ad nos ante vesperam perveniet, Omnipotens tranquillitatem quamlibet in tempestate donabit.
190Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0732D
VIII. Alio quoque in tempore, ante supra dictum bellum, Sanctus Aldanum regem interrogat de regni successore.
191Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0736A
» At vero Fechnaus de navi descendens, Sancto ad portum pervenienti obvius occurrit cum fletu, et lamento, ante pedes eius ingeniculans flexis genibus, amarissime ingemuit; et coram omnibus qui ibidem inerant peccantias confitetur suas.
192Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0736C
Requiesce paulisper, idcirco ad te invitandum misi, amans amicum, ut hic mecum in vera finias obedientia vitae cursum tuae; nam ante huius hebdomadis finem ad Deum in pace transibis.
193Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0737B
» Et ecce quasi post unius intervallum horae navicula ad eumdem supervenit portum, cuius in prora quidam advectus est decrepitus senex Geone primarius cohortis, quem bini iuvenes de navi sublevantes, ante beati viri conspectum deponunt.
194Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0740C
XXVII. Alio itidem in tempore, vir venerandus Ernanum presbyterum senem suum avunculum ad praeposituram illius monasterii transmisit, quod in Himba insula ante plures fundaverat annos.
195Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0741A
Unde in eodem loco ante ianuam Canabe crux infixa est, et altera ubi Sanctus restitit, illo exspirante similiter crux hodieque infixa stat.
196Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0742D
Alius mihi Adomnano, Christi miles, Finanus nomine, qui vitam multis anachoreticam annis iuxta Roboreti monasterium Campi irreprehensibiliter ducebat, de eodem bello se praesente commisso aliqua enarrans, protestatus est in supra dicto fonte truncum cadaverinum vidisse, eademque die ad monasterium sancti Congeli quod Scotice dicitur Cambas, commisso reversum bello, quia inde prius venerat; ibi denique duos sancti Congelli senes monachos reperisse, quibus cum de bello coram se acto, et de fonticulo humano cruore corrupto aliquanta enarraret, illi consequenter: « Verus est propheta Columbanus, aiunt, qui haec omnia quae hodie de bello et fonticulo expleta enarras, ante multos annos futura nobis audientibus coram sancto Congello iuxta Coethirni sedens munitionem praenuntiaverat.
197Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0727C
Columba etenim et simplex, innocensque nuncupari debuit, qui in se columbinis moribus Spiritui sancto hospitium praebuit: cui nomini non inconvenienter congruit illud, quod in Proverbiis scriptum est: Melius est nomen bonum quam divitiae multae (Prov. XXII, 1) . Hic igitur noster praesul non immerito non solum a diebus infantiae hoc vocabulo, Deo donante, adornatus proprio ditatus est; sed etiam praemissis multorum cyclis annorum ante suae nativitatis diem cuidam Christi militi, Spiritu sancto revelante, quasi filius repromissionis mirabili prophetatione nominatus est.
198Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0727D
Huius igitur nostri Columbae vitam et mores describens, imprimis brevis sermonis textu, in quantum valuero, strictim comprehendam, et ante lectoris oculos sanctam eius conversationem pariter exponam.
199Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0728D
Et vel ex his, quae ante nos inserta paginis reperire potuimus; ut ex his, quae audivi ab expertis quibusdam fidelibus, antiquis, sine ulla dubitatione narrantibus, diligentius sciscitantes didicimus.
200Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0749B
Daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi impresso Dominico crucis signo ante infusionem lactis non effugasti, cuius videlicet signi nunc virtutem non sustinens tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit.
201Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0751B
Ad cuius cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum, quem, ut ipsius sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cuius miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis proripuere uncinis.
202Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0754D
» Cum hac tum voce subito retro retrusis forti motu pessulis, sponte aperta ianua Sanctus cum omnium admiratione ad ecclesiam ante omnes ingreditur, et hospitaliter a fratribus susceptus honorabiliter ab omnibus veneratur.
203Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0758C
Unde eodem momento personante signo fratres ad oratorium convocat, et ecclesiam, dicens: « Fratres, tota intentione pro Cormaco orate, qui nunc humanae discursionis limitem immoderate navigando excessit, nunc quasdam monstruosas ante non visas pene indicibiles patitur horrificas perturbationes.
204Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0758D
» Et haec dicens flexis genibus flebili cum voce ante altarium omnipotentiam Domini ventorum et cunctarum gubernatricem precatur rerum.
205Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0763A
Quo sancti in silvis personante verbo, non solum ultra accedere non valuit, sed ante faciem ipsius terribilis ferus verbi eius virtute mortificatus cito corruit.
206Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0765D
Tum post lacrymosam et intentam orationem cito ante altarium surgens inter fratres pariter in oratione prostratos, laetificato vultu: Christo, ait, gratias agite; nunc enim sancti angeli sanctis obviantes animabus, et ipsum hospitem ereptum a daemonum belligerationibus, quasi victoriales liberarunt belligeratores.
207Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0767C
Qui eorum obsecundans iussioni simul cum eis die Dominica ex more post Evangelii lectionem, ecclesiam ingreditur, ibidemque, dum Missarum solemnia celebrarentur, sanctus Brendenus, sicut post Concello et Cahinnecho intimavit, quemdam criniosum igneum globum, et valde luminosum de vertice sancti Columbae ante altare stantis, et sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem, et instar alicuius columnae sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria.
208Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0767D
Carmina quoque quaedam spiritualia et ante inaudita decantari ab eo audiebantur.
209Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0769B
Et nisi ego eodem momento pro te orarem, ibidem ante ianuam aut cadens morereris, aut tui de suis foraminibus oculi eruerentur.
210Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0769C
Hoc tamen a Domino orans impetravi, ut quia noster sis alumnus, lacrymosam ante exitum agas poenitudinem, et a Deo misericordiam consequeris.
211Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0770A
Interea multis ante diebus a Domino meo devote postulavi ut in fine huius tricesimi anni praesentis me de meo absolveret incolatu, et ad coelestem illico patriam advocaret.
212Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0770C
XXVII. Annorum supra quatuor memoratorum termino iam appropinquante, post quorum completionem finem praesentis vitae veridicus praesagator sibi futurum fore multo ante praesciebat tempore, quadam die mense Maio, sicut in priore secundo scripsimus libro, ad visitandos operarios fratres, sanctus senex senio fessus plaustro vectus pergit, ad quos in occidua insulae Iovae laborantes parte, sic ea die exorsus est loqui, dicens: In Paschali solemnitate nuper Aprili peracta mense desiderio desideravi ad Christum Dominum, sicut et mihi ab eo concessum erat, si maluissem emigrare; sed ne vobis laetitia festivitatis in tristitiam verteretur, diem meae de mundo emigrationis paulo diutius protelari malui.
213Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0771C
Cui Sanctus hoc dedit responsum: Aliquem arcanum habeo sermusculum, quem si mihi firmiter promiseris, nemini ante meum denudare obitum, de meo egressu tibi aliquid manifestius intimare potero.
214Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0773B
Et necdum allatis fratrum lucernis per tenebras palpans sanctum ante altare recubantem invenit: quem paululum erigens, et iuxta sedens sanctum in suo gremio posuit caput: et inter haec coetus monachorum cum luminaribus accurrens Patre viso moriente coepit plangere.
215Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0774D
XXXIII. Interea post sanctae egressum animae hymnis matutinalibus terminatis, sacrum corpus de ecclesia ad hospitium, unde paulo ante vivens venerat, cum canora fratrum reportatur psalmodia, honesteque ternis diebus et totidem noctibus honorabiles rite explentur exsequiae.
216Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0464A (auctor 1068-1081)
Virgam frugiferae arbori decisam, in surculos amputabant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargebant; mox si publica consultati fuit, sacerdos populi, si privata, ipse paterfamilias precatus Deos, celumque suspiciens ter singulos tulit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatus est.
217Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0466A (auctor 1068-1081)
Tandemque a Fresonibus, quos iam ante ad fidem converterat, illustri martyrio coronatus est.
218Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0472C (auctor 1068-1081)
Legimus in libro donationum Bremensis ecclesiae Willericum Bremensem episcopum Transalbianos etiam ante Ansgarium praedicasse et ecclesiam in Milindorp frequenter visitasse, usque ad tempus quo Hammaburg metropolis facta est.
219Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0473B (auctor 1068-1081)
Cuius transitus ad superos contigit anno Villerici vicesimo quinto, die quinta ante Kalendas Februarii.
220Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0478A (auctor 1068-1081)
In quorum nobili contubernio iam tunc a puero sanctus effulsit Rimbertus, quem sanctus pater Ansgarius adoptans in filium, prophetico spiritu, quo plenus erat, longe ante praedixit, illum suae virtutis aemulum et in cathedra pontificali succedere, gratiaque meritorum in caelesti regno consortem fore.
221Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0480A (auctor 1068-1081)
Nordalbingos in fide reformavit, quos ante persecutio turbavit.
222Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0485B (auctor 1068-1081)
Obiit anno Domini 865. indictione 13, qui est Ludvici secundi 26, sepultusque est in basilica sancti Petri ante altare sanctae Dei genitricis Mariae.
223Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0490B (auctor 1068-1081)
([37.] Cap. 36.) Et quia vastacio Nortmannorum vel Danorum excedit omnem credulitatem, eo plus mirum videri possit, quod sancti confessores Dei Ansgarius et Rimbertus per tanta pericula maris et terrae illas gentes intrepidi adibant vel praedicabant, ante quarum impetum nec armati reges aut potentes Francorum populi subsistere poterant.
224Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0496B (auctor 1068-1081)
Ungros scilicet incensis ecclesiis sacerdotes ante altaria trucidasse, clerum vulgo mixtum aut impune occisos aut ductos in captivitatem.
225Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0499C (auctor 1068-1081)
Accepimus a saepe dicto rege Danorum Suein, tunc apud Sueones imperitasse quendam Ring cum filiis Herich et Edmund, ipsumque Ring ante se habuisse Anund, Bern, Olaph, de quibus in gestis sancti Anscharii legitur, et alios, quorum non occurrit vocabulum.
226Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0533A (auctor 1068-1081)
Posthaec omnibus bene compositis, obiit beatus archimandrita Libentius, unaque Ferdensis episcopus, anno Domini 1013, et sepultus est in medio chori ante gradus sanctuarii, quod factum est pridie Nonas Ianuarii, indictione undecima.
227Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0534B (auctor 1068-1081)
Eius impetum viri dicitur noster archiepiscopus Unwan, sua magnanimitate taliter refregisse, ut prae pudore sapientiae ac liberalitatis episcopi cogeretur ipse dux, ecclesiae, cui ante adversatus est, deinceps hylaris et benignus esse in omnibus.
228Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0542A (auctor 1068-1081)
Eorum alter, qui natus est a concubina, Emund nomen accepit; alter Anund, quem rex a legitima genuit, cognomento fidei et gratiae dictus est Iacobus, iuvenis quidem aetate, verum sapientia et pietate praecessit omnes, qui fuerunt ante eum; nec quispiam regum fuit populo Sueonum tam acceptus sicut Anundus.
229Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0556A (auctor 1068-1081)
Sane ex illo tempore fratribus, qui ante canonice vixerant, extra claustrum vagantibus, regula sanctorum Patrum, per multa prius saecula studiose conservata, primo negligentius haberi coepit, deinde funditus abiecta consenuit.
230Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0557A (auctor 1068-1081)
Transacta hyeme, cum iam festivitas immineret paschalis, beatissimus pontifex Alebrandus [pridie ante Dominicam coenam], credo non inscius vocationis suae, ab ecclesia Scirnbeki [vel Stade, ut alii affirmant], nudis pedibus accessit Bremam.
231Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0561B (auctor 1068-1081)
Interea Fervet opus. . . . . . . surrexit ecclesiae murus, cuius formam ante Alebrandus ad instar Coloniensis incepit, ipse vero ad exemplum Beneventanae domus cogitavit perducere.
232Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0563B (auctor 1068-1081)
Imperator autem Bremae apparatu regio, sicut dignum fuit, receptus, cortem quae Balga dicitur, fratribus optulit, ecclesiae vero comitatum Fresiae concessit, quem ante Gotafridus habuit.
233Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0594A (auctor 1068-1081)
Cumque tota ducis familia pastorem et ecclesiam et populum et sanctuarium derisioni haberent, Magnus tamen ante omnes saeviebat, glorians se tandem reservatum esse, qui rebellem domaret ecclesiam.
234Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0604C (auctor 1068-1081)
Rex ducatum Ottonis Welpo dedit , archiepiscopus noster bona ecclesiae recepit, quae ante habuit Magnus.
235Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0608A (auctor 1068-1081)
([32.] Cap. 190.) Quatuordecim dies ante obitum Goslariae positus, ex consuetudine sua nec potionibus contineri voluit nec flebotomis.
236Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0611B (auctor 1068-1081)
([37.] Cap. 196.) Ferunt eum ante obitus sui diem vix tercium decubuisse, quod a lecto surgere nequiverit.
237Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0612A (auctor 1068-1081)
Unde etiam pro nobilitatis suae gloria unum dixit verbum, quod utinam non dixisset: « omnes scilicet episcopos, qui ante eum praesederunt, obscuros fuisse ac ignobiles, solum se generis et divitiarum titulis excellere, porro dignum qui maiorem sortiretur cathedram vel ipsam sedem apostolicam.
238Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0612A (auctor 1068-1081)
Vidit igitur nocte intempesta se in conventum ecclesiae raptum, ubi missarum solempnia deberent celebrari, astantibus quatuordecim suis ex ordine decessoribus, ita ut proximus qui ante ipsum fuerat Alebrandus, perageret illa quae ad missas fieri solent mysteria.
239Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0618A (auctor 1068-1081)
Numquam tamen carere maluit vel tribus, quorum frequentissimi erant Tangwardus Brandenburgensis , vir sapiens, et comes episcopi etiam ante episcopatum.
240Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0626B (auctor 1068-1081)
Heinricus apud Orchadas ante fuit episcopus, isque in Anglia sacellarius Chnud regis fuisse narratur.
241Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0641B (auctor 1068-1081)
(Cap. 233.) Igitur ut brevem Sueoniae vel Suediae descriptionem faciamus: haec ab occidente Gothos habet et civitatem Scaranem, a borea Wermilanos cum Scritefinnis, quorum caput Halsingland, ab austro longitudinem habet illius Baltici maris, de quo ante diximus: ibi civitas magna Sictone.
242Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0645A (auctor 1068-1081)
Cumque vir sapiens infortunium orbitatis suae culturae ydolorum imputaret, quam supersticiose venerans potentissimum deum christianorum offendisse videretur, ecce ipsa nocte apparuit sibi virgo decora nimis, interrogans si in filium eius credere maluerit, fore ut visum reciperet, abiectis quae ante colebat simulacris.
243Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0654B (auctor 1068-1081)
[De quibus noster metropolitanus inmensas Deo gratias retulit, quod suo tempore convertebantur, licet ante susceptam fidem naturali quadam lege non adeo discordarent a nostra religione.
244Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0656B (auctor 1068-1081)
Qui latitudinem septentrionalis occeani perscrutatus navibus, tandem caligantibus ante ora deficientis mundi finibus, inmane abyssi baratrum retroactis vestigiis pene vix salvus evasit.
245Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XIIII; 9 (auctor -1081)
Legimus in Libro donationum Bremensis ecclesiae Willericum Bremensem episcopum Transalbianos etiam ante Ansgarium predicasse et ecclesiam in Milindorp frequenter visitasse, usque ad tempus, quo Hammaburg metropolis facta est.
246Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XIIII; 16 (auctor -1081)
Cuius transitus ad superos contigit anno Willerici XX°V°, die V ante kal.
247Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXIIII; 3 (auctor -1081)
Obiit anno Domini DCCCLXV, indictione XIII, qui est Ludvici secundi XXVI, sepultusque est in basilica sancti Petri, ante altare sanctae Dei genitricis Mariae.
248Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, VII; 7 (auctor -1081)
tulit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatus est.
249Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, X; 5 (auctor -1081)
Tandemque a Fresonibus, quos iam ante ad fidem converterat, illustri martyrio coronatus est.
250Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XX; 4 (auctor -1081)
Quem sanctus pater Ansgarius adoptans in filium prophetico spiritu, quo plenus erat, longe ante predixit illum suae virtutis aemulum et in cathedra pontificali succedere gratiaque meritorum in celesti regno consortem fore.
251Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXIII; 6 (auctor -1081)
Ab eo loco Hammaburgensem ecclesiam visitans Nordalbingos in fide reformavit, quos ante persecutio turbavit.
252Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XLII; 1 (auctor -1081)
Et quia vastacio Nortmannorum vel Danorum excedit omnem crudelitatem, eo plus mirum videri possit, quod sancti confessores Dei Ansgarius et Rimbertus per tanta pericula maris et terrae illas gentes intrepidi adibant vel predicabant, ante quarum impetum nec armati reges aut potentes Francorum populi subsistere poterant.
253Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, LIII; 5 (auctor -1081)
Ungros scilicet incensis ecclesiis sacerdotes ante altaria trucidasse, clerum vulgo mixtum aut impune occisos aut ductos in captivitatem.
254Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, LXI; 3 (auctor -1081)
Accepimus a sepe dicto rege Danorum Suein tunc apud Sueones imperitasse quendam Ring cum filiis Herich et Emund, ipsumque Ring ante se habuisse Anund, Bern, Olaph, de quibus in Gestis sancti Ansgarii legitur, et alios, quorum non occurrit vocabulum.
255Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXVIIII; 6 (auctor -1081)
Qui latitudinem septentrionalis oceani perscrutatus navibus tandem caligantibus ante ora deficientis mundi finibus inmane baratrum abyssi retroactis vestigiis pene vix salvus evasit].
256Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, VIII; 4 (auctor -1081)
Verum istum ordinavit archiepiscopus; Heinricus apud Orchadas ante fuit episcopus, isque in Anglia sacellarius Chnud regis fuisse narratur; euius tesauros in Daniam perferens luxuriose vitam peregit.
257Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXV; 1 (auctor -1081)
Igitur ut brevem Sueoniae velc Suediae descriptionem faeiarnus, haec ab occidente Gothos habet et civitatem Scaranem, a borea Wermilanos cum Scritefingis, quorum caput Halsingland, ab austro longitudinem habet illius Baltiei maris, de quo ante diximus.
258Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXVIII; 3 (auctor -1081)
Cumque vir sapiens infortunium orbitatis suae culturae ydolorum imputaret, quarn supersticiose venerans potentissimum deum christianorum offendisse videretur, ecce ipsa nocte apparuit sibi virgo decora nimis, interrogans 85 si in filium eius credere maluerit; fore, ut visum reciperet abiectis, quae ante colebat, simulacris.
259Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXVI; 15 (auctor -1081)
[De quibus noster metropolitanus inmensas Deo gratias retulit, quod suo tempore convertebantur, licet ante susceptam fidem naturali quadam lege non adeo discordabant a nostra religione].
260Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LVIIII; 3 (auctor -1081)
Alter Anund, quem rex a legitima genuit, cognomento fidei et gratiae dictus est Iacobus, iuvenis quidem aetate, verum sapientia et pietate precessit omnes, qui fuerunt ante eum; nec quispiam regum fuit populo Sueonum tam acceptus sicut Anundus.
261Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XLVI; 7 (auctor -1081)
Post haec omnibus bene compositis obiit beatus archimandrita Libentius, unaque Ferdensis episcopus, anno Domini millesimo XIII°, et sepultus est in medio chori ante gradus sanctuarii, quod est pridie nonas Ianuarii, indictione XI.
262Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XLVIII; 10 (auctor -1081)
Eius impetum viri dicitur noster archiepiscopus Unwan sua magnanimitate taliter refregisse, ut pre pudore sapientiae ac liberalitatis episcopi cogeretur ipse dux ecclesiae, cui ante adversatus est, deinecps hylaris et benignus esse in omnibus.
263Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXXI; 5 (auctor -1081)
Sane ex illo tempore fratribus, qui ante canonice vixerant, extra claustrum vagantibus regula sanctorum patrum per multa prius secula studiose conservata primo negligentius haberi cepit, deinde funditus abiecta consenuit.
264Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXXII; 6 (auctor -1081)
Transacta hyeme, cum iam festivitas immineret paschalis, beatissimus pontifex Alebrandus [pridie ante cenam dominicam], credo non inscius vocationis suae, ab ecclesia Scirnbeki, nudis pedibus accessit Bremam.
265Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXIIII; 10 (auctor -1081)
Quatuordecim dies ante obitum Goslariae positus ex consuetudine sua nec potionibus contineri voluit nec flebotomis.
266Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVIIII; 1 (auctor -1081)
Ferunt eum ante obitus sui diem vix tercium decubuisse, quod a lecto surgere nequiverit.
267Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVIIII; 9 (auctor -1081)
Unde etiam pro nobilitatis suae gloria dixit unum verbum, quod utinam non dixisset, omnes scilicet episcopos, qui ante eum presederunt, obscuros fuisse ac ignobiles, solum se generis et divitiarum titulis excellere, porro dignum, qui sortiretur maiorem cathedram vel ipsam sedem apostolicam.
268Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVIIII; 11 (auctor -1081)
Vidit igitur nocte intempesta se in conventum ecelesiae raptum, ubi missarum sollempnia deberent celebrari, astantibus quatuordecim suis ex ordine decessoribus, ita ut proximus, qui ante eum fuit, Alebrandus, perageret illa, quae ad missas fieri solent, mysteria.
269Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, III; 7 (auctor -1081)
Interea 'Fervet opus', surrexit ecclesiae murus, cuius formam ante Alebrandus ad instar Coloniensis incepit, ipse vero ad exemplum Beneventanae domus cogitavit perducere.
270Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, VIII; 2 (auctor -1081)
Imperator autem Bremae apparatu regio, sicut dignum fuit, receptus cortem, quae Balga dicitur, fratribus optulit, ecclesiae vero comitatum Fresiae concessit, quem ante Gotafridus habuit.
271Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLVIII; 3 (auctor -1081)
Cumque tota ducis familia pastorem et ecclesiam etpopulum et sanctuarium derisioni haberent, Magnus tamen ante omnes saeviebat, glorians se tandem reservatum esse, qui rebellem domaret ecclesiam.
272Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LX; 5 (auctor -1081)
Rex ducatum Ottonis Welpo dedit, archiepiscopus noster bona ecclesiae recepit, quae ante habuit Magnus.
273Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXXVII; 13 (auctor -1081)
Nunquam tamen carere mahnt vel tribus, quorum frequentissimi erant Tangwardus Brandenburgensis, vir sapiens et comes episcopi etiam ante episcopatum; alter erat Iohannes, quidam Scothorum episcopus, 'vir simplex et timens Deum', qui postea in Sclavaniam missus ibidem cum principe Gotescalco interfectus est; tercius Bovo nomen habuit, incertum unde natus aut ubi ordinatus, qui se tamen peregrinationis amore Ierosolimam ter accessisse iactabat, indeque Babyloniam deportatum a Sarracenis, tandemque solutum multas per orbem transisse provincias.
274Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 286; XLIIII (auctor -1081)
In hac terra lucet sol XV diebus continue ante festum sancti Iohannis baptiste et XV diebus post, et luna similiter ante natale et post natale Domini.
275Adamus de Sancto Victore, Epitaphium, 185;
Mors est clara, cinis clarus, clarumque sepulcrum; Clarior exsultat spiritus ante Deum.
276Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p1; 10 (auctor fl. 1059)
Illud lectores ad extremum admoneo, nunc quidem unum omnino festum diem B. Domnii translati nomine ac religione insignem celebrari in urbe pariter ac dioecesi Spalatensi: sed cum ante hanc translationem, ut alibi diximus, semel, iterum ac tertio S. Domnii venerandum corpus in alia ex aliis loca translatum fuerit, satis verisimile est tribus hisce antiquioribus translationibus recolendis celebrandisque totidem olim dies assignatos fuisse, suum cuique, inscriptosque in fastis ecclesiae Salonitanae; et nos diem tertiae translationis ex antiquo Caudiacensi Martyrologio per coniecturas elicere curavimus.
277Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p2; 6 (auctor fl. 1059)
Relicto mundo labili Sedet in sede stabili, Et modo non estabili Fulget luce mirabili Ante stellatum solium, Et vultum Regis omnium, Suscepit post martyrium Perennis gaudii praemium.
278Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, 2; 2 (auctor fl. 1059)
Cura vigili rexerat ante.
279Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597C (auctor 1145-1221)
Quoties scribit amicus meus, amicitiae ratio et amoris pristini usus ad memoriam redit: non ita, fateor, venerabilis Pater, affectio mea te sibi sentit accommodum, sicut ante consuevit aliquoties experiri.
280Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602B (auctor 1145-1221)
Ut enim dicit Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI); et anima illa idonea est illum recipere, quem non oportet ignem aut oleum mendicare.
281Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0609B (auctor 1145-1221)
Paulo ante nihil eras; incipiens esse vile semen eras, nunc vivis vile vas stercorum, paulo post vermium esca eris.
282Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0618D (auctor 1145-1221)
Tunc fiunt novissima hominis illius peiora prioribus: quia, qui ante religionis habitum et votum apparebat quod erat manifeste malus, deinceps intendit quod esse non satagit, videlicet dici sanctus.
283Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0623B (auctor 1145-1221)
Hic confessio humilis de industria et operatione timoris cordis interiora circuiens, singula de peccato caute arguit et accusat, ne de securitate solemnitas insolescat, et miro modo quae facta sunt conferens, faciendis proponit ante oculos exemplar Dominicae passionis.
284Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636B (auctor 1145-1221)
Sed praematurum est iam de morte parvuli agere, cuius paulo ante adiocabamus cunabulis, felici eius infantiae colludentes.
285Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0641A (auctor 1145-1221)
Super omnia et ante omnia, saluta mihi animam illam quam nosti mihi coniunctissimo corde unitam et agnitam, agnominatam quidem de nomine Agni, et ignitam ardoribus Spiritus sancti.
286Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0651B (auctor 1145-1221)
Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem qui ante saecula a Patre genitus et modo a matre genitus, qui modo infantes genitos rationabiles sine dolo lac facit suae incarnationis concupiscere, quo enutriti valeant unum Verbum ad plenum formare, alioquin quomodo ex ore infantium laus perfecta fieret, nisi ad plenum Verbum formaret illud infantia, in quo meritorum fundatur perfectio, ex quo plenitudo gratiae et veritatis emanat?
287Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0673D (auctor 1145-1221)
Dum enim sapientiae inflantis typus expellitur, mensque ad lucem divinae sapientiae seipsam conspicit, iam nimirum in turpitudinis suae usu confunditur, quae se ante male metiens pulchram sibi se mentiebatur.
288Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0681B (auctor 1145-1221)
Videtur etiam oris confessio superflue fieri, si ante confessionem constat per solam cordis contritionem peccata dimitti.
289Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0693C (auctor 1145-1221)
Ex centesimo fructu quem facit virginitas, nihil interim tibi dico, qui tamen ante vinculum coniugii te tantae rei ferventissimum habuisse desiderium non ignoro: ille qui de voluntatibus iudicat, propositum illum tibi faciat fructuosissimum; licet ab ipso nolens deducta sis compulsa consiliis amicorum.
290Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0706C (auctor 1145-1221)
» Quod si humilibus non negatur gratia, quid gratiae ante alios habere potuit, qua, cum suprema quaeque incomparabili dignitate excelleret humilia quaeque incomparabili humilitate superavit?
291Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0712D (auctor 1145-1221)
» Venit ergo Deus ex Deo, ex alto oriens, ex corde Patris Verbum bobum, a regalibus sedibus Sermo omnipotens, e coelo Dominus, ex Sole splendor, ex omnipotentia virtus, ex sinu Patris Filius unicus, sicut ipsi Filio Pater in Psalmo loquitur, dicens: « Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX).
292Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0720B (auctor 1145-1221)
Nova sunt quae novus Adam per mysterium novae instituit nativitatis; vetera sunt culpa et poena, in quibus nos Adae veteris corruptibilis generatio propagavit; vetustissima veterum sunt illa ineffabilis, et aeterna nativitas, qua Deus Pater ante Luciferum Verbum suum de sua substantia sibi per omnia coaequale, et consimile generavit (Psal. CIX).
293Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0733B (auctor 1145-1221)
Tertius est in charitate de profectibus alienis, unde in tertio versu hoc salutare Dei omnibus populis communicari denuntiat, dicens: « Quod parasti ante faciem omnium populorum (ibid.).
294Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737C (auctor 1145-1221)
Quam procul est ineffabilis illa, et aeterna generatio, quae ante saecula a Patre generatur?
295Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737C (auctor 1145-1221)
(Ioan. I.) Quam procul est altitudo humanae naturae ante peccatum, unde in carne Verbi peccati immunitas conservatur?
296Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1427A (auctor fl. 1173)
Haec prosa rhythmicae consonantiae legem exacte observat, eodem fere modo composita, quo prosa illa de sancto Stephano Heri mundus exsultavit, paulo ante declarata.
297Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1427B (auctor fl. 1173)
Continet autem insignia et complura beati Ioannis evangelistae praeconia, ob singulares virtutum et gratiarum praerogativas, quibus ante alios mirifice emicuit.
298Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1442A (auctor fl. 1173)
Haec prosa consimilem habet rhythmicam compositionem, sicut illa paulo ante explicata, Mane prima Sabbati, surgens Dei Filius.
299Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1476A (auctor fl. 1173)
Occurrent et nonnulli versus, complexi in singulis suarum clausularum ante postremam, undecim syllabas, in ultima vero nunc quatuor syllabas, ut in nono et decimo versu, nunc vero septem, ut in decimo tertio et decimo quarto.
300Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1491C (auctor fl. 1173)
Haec prosa rhythmicae servat mensurae formam, sicut illa paulo ante declarata de sancto Ioanne, Praecursoris et Baptistae.
301Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1506B (auctor fl. 1173)
Me iam nil posse fateor, Qui vix respirans torqueor Ante diem iudicii Poenam ferens incendii.
302Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1515A (auctor fl. 1173)
Haec prosa rhythmicam servat formam, perinde atque illa de Beata Virgine paulo ante declarata, Verbum bonum et suave.
303Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1518A (auctor fl. 1173)
Huius prosae consimilis est rhythmica forma ei, quae de sancti Ioannis decollatione paulo ante est exposita, scilicet: Praecursorem summi Regis.
304Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1524C (auctor fl. 1173)
Supra coelos dum conscendit Summi Patris comprehendit Natum ante saecula.
305Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1529B (auctor fl. 1173)
Complectitur autem sanctam conversationem beati viri ante susceptam baptismi gratiam, et post acceptum illius signaculum virtutem ipsius, et efficaciam in ostensione miraculorum et operatione signorum.
306Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0439C (auctor c.1140–1212)
I. Reverendissimos dominos et Patres meos in Christi visceribus dilectissimos, vitae venerabilis viros, abbates ordinis Praemonstratensis, qui hunc lecturi sunt librum, in hac praefatione alloquens, super temeritate iure me redarguendum non diffiteor, quod ante tam claros solis iustitiae radios, vel momento aliquo apparere praesumo, caeca talpa, et subfodiens ego.
307Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0441C (auctor c.1140–1212)
Sed audiantur verba sancti, et sapientis viri, non minus vera quam nitida, multo ante nos tempore prolata: nostro pariter silentio propter auctoritatem comprobanda, et in nostrae assertionis testimonium propter veritatem assumenda.
308Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0446A (auctor c.1140–1212)
Absit autem, ut quidquam de his sinistrum loquamur, qui apostolorum gradui succedentes, Christi corpus ore suscipiunt, per quos et nos Christiani sumus; qui claves regni coelorum habentes, quodammodo ante diem iudicii iudicant; qui sponsam Domini sobria castitate conservant.
309Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0446B (auctor c.1140–1212)
Mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccavero, licet me tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit, in die Domini Iesu (I Cor. V, 5) . Sed quanta praeeminent dignitate, tanta necesse est, ut et praeemineant sanctitate: ut id in merito sint, quod sunt in vocabulo.
310Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0476A (auctor c.1140–1212)
Populus stultus, et insipiens, cuius non est Dominus Deus eius (Psal. LXXVII, 8, 9) . In electione vero pia a dextris habet Pater ille misericordiarum, et Deus totius consolationis sanctam Ecclesiam eorum, quos ad vitam praeordinavit aeternam: quos et benedixit omni benedictione spirituali in coelestibus, in Christo; sicut elegit eos ante mundi constitutionem, ut sint sancti, et immaculati in conspectu eius, in charitate (Ephes. I, 3, 4) . Haec est illa beata gens, cuius est Dominus Deus eius: populus, quem elegit in haereditatem sibi (Psal. XXXII, 12); quos et voluntarie genuit verbo veritatis suae, ut sint initium aliquod creaturae eius (Iac. I, 18) . In his dextris angelus sedet, dum animae purae datur inspiratio interna requiescere in spe.
311Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0478A (auctor c.1140–1212)
Cum igitur, auxiliante Domino, ad sublime pertingit contemplationis secretum, et secretam eius sublimitatem, ratio eius id solum eligens, quod verum est; affectio illud tantum approbans, quod bonum est: intentio ad hoc solum se extendens, quod rectum est: nimirum assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ducit eos in montem excelsum seorsum (Matth. XVII, 1) . Sequitur: Et transfiguratus est ante eos (ibid.) . Quid est Christum transfigurari?
312Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0484A (auctor c.1140–1212)
Unde et quidam valde sublimis mons, ait: Ante me factus est; quia prior me erat (Ioan. I, 15) . Unus eorum est, quia mons Domus Domini in vertice montium ipse est (Mich. IV, 1) . Super hunc montem obtulisti, mi frater, et tradidisti teipsum, eum in oblatione, et traditione tui ipsius habens exemplum: ut non arbitreris indignum, iam te debere agere pro eo, quod ipsum vides excellenter egisse pro te.
313Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0489D (auctor c.1140–1212)
Quamdam igitur necesse est ut, in moribus coram hominibus exterius, sanctitatis novitatem ostendas, qui te iam Ecclesiae Dei obtulisti et tradidisti; ut cunctis te intuentibus, illos te convertisse appareat ad novam quamdam rectitudinem, ab illa vetusta tortitudine, in qua forte ante eamdem oblationem et traditionem aliquando erant.
314Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0490A (auctor c.1140–1212)
Discurre, accelera, festina, ac ante omnia, per omnia, supra omnia, in omnibus quae tibi secundum Deum praeceperint praelati tui, impigre et intrepide absque mora et murmure obtempera.
315Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0494B (auctor c.1140–1212)
Bene igitur et congrue, oblato teipso a te et tradito Ecclesiae Dei, morum quoque tuorum conversionem promittis; quatenus ab eo, quod ante hanc tui ipsius oblationem et traditionem fuisti, in melius te transferas, et mores, quos hactenus asperos habuisti et perversos, in placidos et compositos convertas.
316Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0499A (auctor c.1140–1212)
Cur, inquam, ante mortem tuam aliqua eam terminaret temporis meta, sicut nec illam, qua teneris obnoxius insistere conversioni morum tuorum, cum sicut illam, sic et istam te constet promisisse?
317Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0499B (auctor c.1140–1212)
Nam sicut ipse paulo ante attestatus es, ita se habent verba promissionis tuae: Ego frater offerens, trado meipsum Ecclesiae Dei, et promitto conversionem morum meorum, et stabilitatem in loco.
318Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0499B (auctor c.1140–1212)
Verum nunquid ante vitae meae finem non possum domum, in qua nunc sum, deserere, et alio, cum voluero, transmigrare?
319Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0499D (auctor c.1140–1212)
Idcirco si vovisti stabilitatem in loco, esto stabilis in eo: nam tu, qui vovisti stabilitatem in domo tua, meo quidem consilio, eamdem domum, quantum ad te duntaxat pertinet, ante vitae tuae terminum non dimittes.
320Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501A (auctor c.1140–1212)
cum praecipites vitae districtoris viam arripiunt, in illud quoque detestabile malum et ipsi corruunt, in quod eos multoties corruere diximus, de quibus ante breviter egimus.
321Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501D (auctor c.1140–1212)
Hoc est, inquam, quod paulo ante dixi: timere videlicet me ne forte impatientia tua magis sit causa, et occasio tuae discessionis, quam desiderium perfectionis maioris.
322Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0512A (auctor c.1140–1212)
Legitur in Actibus eorum: Quotquot autem possessores agrorum, aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebantur, et ponebant ante pedes apostolorum. (Act. IV, 34) . In quibus verbis, quid aliud, fratres mei, diligentia nostra valet notare, quam plenam rerum terrenarum abiectionem?
323Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0512A (auctor c.1140–1212)
Domos quas habebant et agros vendebant, et in pretia redigebant, quae ante pedes apostolorum proiiciebant.
324Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0513B (auctor c.1140–1212)
VIII. Ad hoc enim rerum a nobis corporalium abiicimus cupiditatem; ad hoc nullam earum habere volumus proprietatem; ad hoc personarum, in divisione corporalis huius sustentationis, abhorremus acceptionem: ut praedulcem hanc et salubrem corpori et animae in Deo nanciscamur unitatem; ad hoc, inquam, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebantur, et ponebant ante pedes apostolorum, ut nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse diceret.
325Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0514A (auctor c.1140–1212)
Cum itaque plene a te, ac perfecte mundus est despectus; cum in coetu sanctorum, in cunctis appares motibus tuis honestus; cum tuum extrinsecus coram eo, qui videt in facie, iustitiae exornas opus; cum tuos ante eum, qui intuetur cor, mundat intrinsecus, et sedat unitas concordiae sensus: procul dubio dicere potes audacter mores te conversos habere, et iuxta quod te constat in professione tua promisisse, secundum apostolicam constitutionem convertisse.
326Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0514D (auctor c.1140–1212)
Primum ponimus caput: Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus, deinde proximus; quia ista praecepta sunt nobis principaliter data.
327Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0515C (auctor c.1140–1212)
Monet itaque nos in exordio Regulae suae ut ante omnia diligamus Deum, deinde proximum, subiungens et causam: quia ista, inquit, praecepta sunt nobis principaliter data.
328Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0515C (auctor c.1140–1212)
Item bene monet ut ante omnia diligatur Deus, et proximus: quia nimirum Dei et proximi dilectio, sicut universis aliis virtutibus statum tenet sublimiorem; ita et prae cunctis locum in nobis debet habere priorem.
329Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0515D (auctor c.1140–1212)
Dignum namque, et omnino iustum est, ut qui ante omnia est, et ametur ante omnia; et qui supra omnia est, etiam supra omnia.
330Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0521B (auctor c.1140–1212)
Indiscreta quippe iam multitudo intravit; et hi in coenobiis solent esse severiores, qui ante susceptum habitum erant viliores: longe prae aliis se extollentes in elatione, qui, quantum ad conversationis pristinae statum, aliis esse deberent profundiores in humilitate.
331Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0529D (auctor c.1140–1212)
Ante aptum sumendi tempus, viri Religiosi sumere non debent, maxime cum sani sunt: mortis quippe sententiam Patris ore, ut ait beatus Gregorius, Ionathas meruit: quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit.
332Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0529D (auctor c.1140–1212)
Neque enim huic sententiae eum addixit, quia escam sumpsit: sed quia eam ante horam praeripere, praesumpsit.
333Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0534B (auctor c.1140–1212)
Hoc enim decet sanctitatem nostram, ut non solum puri ante Deum: sed etiam sine offensione exterius appareamus coram proximo: iuxta illud Apostoli: providentes bona non tantum coram Deo: sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII, 17) . Omnibus, inquit, hominibus, ut non in aliquibus, sed in omnibus motibus nostris nihil fiat, quod cuiusquam offendat aspectum.
334Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0538D (auctor c.1140–1212)
Si ante admonitionem aliquantum fuit percussus in eo quod deliquit, iam nimirum quasi vulnus in anima incurrit, dum admonitioni obtemperare contempsit.
335Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546D (auctor c.1140–1212)
Quod de balneis facit mentionem, ad id pertinere videtur, quod de lavacro corporis paulo ante praemisit.
336Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0550A (auctor c.1140–1212)
Ex hac quippe pestifera matre, horror plerumque nascitur desperationis mortiferae; quae ad illam blasphemiam pertinet, de qua Dominus dicit: quod non remittetur in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32) . Ipsa quippe peccatum est ad mortem: quia et est usque ad mortem, nec debet ante mortem remitti; dum non valet ante mortem finiri.
337Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0550A (auctor c.1140–1212)
Et quidem si non ante mortem, nec post mortem; quia, dum ante mortem, peccatum criminale, quod aeternae damnationi est obnoxium, non deseritur, eius post mortem frustra venia postulatur.
338Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0552D (auctor c.1140–1212)
Tunc autem laesus plene dimittit, quod ei laedens intulit, quando in nullo eum penitus post remissionem minus diligit, quam ante remissionem [f. laesionem] eum diligebat. Nam si quid ei de affectu pristino tollit, aliquid adhuc apud se quasi tenet, et non dimittit.
339Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0554C (auctor c.1140–1212)
Dicitur namque tibi, ut relinquas munus tuum ante altare, et antequam illud offeras Deo, vadas reconciliari fratri tuo (Matth. V, 24) . Et oratio est Psalmistae super hoc, hunc habens modum, Benigne fac, Domine: in bona voluntate tua, Sion, ut aedificentur muri Ierusalem (Psal. L, 20) . In bona voluntate sua benigne facit Deus Sion, quando mentem, ad quam pertinet ipsum nunc per speculum in aenigmate videre (I Cor. XIII, 12) . in beneplacito gratiae suae visitare dignatur. Et haec quidem ad hoc, ut muri Ierusalem aedificentur: virtutes videlicet in interiore homine nostro construantur, quibus verae pacis contemplatio et munita, custoditur, et custodita munitur.
340Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0555D (auctor c.1140–1212)
Nimirum ad hoc pertinet, quod nobis Deus praecipit, relicto munere nostro ante altare, prius ire, et reconciliari fratri nostro, et tunc venire, et offerre munus nostrum (Matth. V, 24) . Cum igitur, fratres, ad hoc in isto monasterio simus, ut talia Deo omnipotenti in sancta conversatione sacrificia offeramus; ea autem Deus non accipiat, si fratribus nostris non reconciliamur; pro eo, ut iam docuimus, tunc acceptet sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponendi sunt super altare vituli, cum ad aedificandos muros Ierusalem benigne faciat in bona voluntate sua Sion: quid concluditur, nisi hoc quod in loco isto beatus Augustinus dicit: eum videlicet sine causa esse in monasterio, etiamsi inde non proiiciatur, qui petita humiliter venia fratri suo non reconciliatur?
341Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0560D (auctor c.1140–1212)
Haec autem inter caetera, quae diligit; imo ante caetera, quae diligere valet homo, diligere debet Deum, proximum suum, seipsum: tria haec.
342Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0561B (auctor c.1140–1212)
Quia igitur per irrefragabilem naturae violentiam, ut longe ante nos dictum est, carnis suae amor sufficienter homini inerat, non erat praecepto constringendus, ut illum haberet; sed admonitione potius temperandus, ne nimis haberet.
343Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0561C (auctor c.1140–1212)
Carnem quippe suam ante peccatum per naturae affectum dilexit, sed ad necessitatem; post peccatum vero per vitium concupiscentiae iam diligere solet ad superfluitatem.
344Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0574D (auctor c.1140–1212)
Hinc gentilis hominis consilium audit Moyses (Exod. XVIII, 24) ; ludit coram Domino rex David, et est humilis in oculis suis (II Reg. VI, 14) : accinctus lumbos Elias currit ante Achab (III Reg. XVIII, 46) ; tangi a mulieribus non dedignatur Elisaeus (IV Reg. IV, 47) et sanctae mulieris ipsum in oratione sua Dominum alloquentis haec vox est: Domine habes omnium scientiam, et nosti quod oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae (Esth. XIV, 14) . Et adiungit: Tu scis necessitatem meam, et quod abominer signum superbiae, et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei (ibid., 16) . O quam isti in imo, quos modo breviter tetigimus, apud se erant prostrati, qui tamen valde in alto coram hominibus fuerunt erecti?
345Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0576B (auctor c.1140–1212)
Hoc autem, ut longe ante nos dictum est, semper cogitare debet, qui Iudex est animarum, quod super se habeat Iudicem Deum: ut regiminis curam tanto sollicitius agat, quanto redditurum se ratione apud districtum Iudicem, pro sibi commissis, profundius pensat.
346Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0578C (auctor c.1140–1212)
Fitque verbis illius, ut eo minus mens inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt.
347Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0590D (auctor c.1140–1212)
Tu ergo ipsam habens comitem, et ducem, per patientiam curre, cum ea propositum tibi certamen aspiciens in Auctorem et Consummatorem fidei Iesum, de quo legis quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 8) . Ecce quod paulo ante dictum est: oportere videlicet, ut humilitas obedientiam praecedat.
348Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0592B (auctor c.1140–1212)
XIV. Ecce autem et alius: cum sic tenetur obedientia, ut ante mortem, quae vitae huius temporalis finis est, non deseratur.
349Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0592C (auctor c.1140–1212)
Ut si volueris effectui mancipare, quod hac in parte constat te promisisse, ante quaecunque tibi poterunt aspera inferri: sicut, verbi gratia, in verbis convicia, in rebus damna, in corpore flagella, vel etiam ipsam mortem, quantumcunque dura fuerit, vel probrosa, alacriter et viriliter sustineas, quam virtutem dimittas obedientiae, nec etiam velis unquam terminare, donec vitam te contingat finire.
350Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0595C (auctor c.1140–1212)
Verum postquam multitudinem humilitatis iste exterior habitus texit, religiosorum quoque non modica paucitas apparuit: quia in conspectu quidem hominum, coenobitarum ex tunc fuit numerus maior; sed ante occultum illum Inspectorem coenobialis exercitii perfectio minor: iuxta illud Isaiae.
351Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0601C (auctor c.1140–1212)
Ante igitur vobis deliberandum est, et post perseverandum; eoque ad sustinendum perseverantia subsequens facilior et fortior erit, quo maior et perspicacior in praecedenti deliberatione circumspectio fuerit.
352Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0611B (auctor c.1140–1212)
III. Cum autem apud vos praesentes corporaliter essemus, a quibus etiam nunc in regno Scotorum positi, spiritualiter absentes non sumus placuit vobis ex humilitate precari, quod ex potestate vobis licuit imperare, ut librum, quem de tabernaculo Moysis, una cum pictura, ante hoc biennium, rogatu quorumdam fratrum nostrorum, et maxime viri illustris Ioannis cuiusdam abbatis, qui in terra nostra est, composuimus, vobis transmitteremus.
353Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0636D (auctor c.1140–1212)
In parte vero orientali, ubi et introitus fuit, paries non erat; sed ab australi parte usque ad septentrionalem vectis quidem tendebatur, ubi pendebat tentorium ante quinque columnas appensum.
354Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0639D (auctor c.1140–1212)
CAPUT VI. De trium parietum vectibus, de connexione et erectione eorumdem parietum. De tentorio introitus, et eius quinque columnis. De velo ante Sancta sanctorum, et quatuor columnis eius.
355Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0640A (auctor c.1140–1212)
Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario, et pulchra varietate contextum: quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea; sed bases argenteas.
356Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0640B (auctor c.1140–1212)
Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario: et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium, quarum erunt capita aurea et bases aeneae (Exod. XXVI, 26 et seqq.) .
357Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0642B (auctor c.1140–1212)
XVII. In parte vero orientali ubi introitus fuit, paries quidem non erat; sed uno ibi vecte ab uno parietis angulo usque ad alterius angulum, per medias tabulas, in summo protenso; quinque per transversum sub ipso vecte erigebantur columnae lignorum setim deauratae, capita habentes aurea, ipsi vecti fabre immissa et in eo firmata; sed bases aeneae ante quatuor videlicet columnas ducebant tentorium ex quatuor coloribus, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta contextum.
358Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0642B (auctor c.1140–1212)
Sic enim quidam dicit: Vectis, inquit, ab orientali parte fuit, a meridiano latere usque in septentrionale protensus, cui quinque columnarum capitella innitebantur, ante quas appensum erat velum in introitu tabernaculi.
359Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0642B (auctor c.1140–1212)
Aliud etiam tentorium, quod proprie velum vocabant, ex quatuor praedictis coloribus contextum ante quatuor columnas lignorum setim inter parietes per transversum erectas, et deauratas, capita habentes aurea et bases argenteas, insertum per circulos pendebat.
360Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0649A (auctor c.1140–1212)
Illorum vero trium cubitorum spatium, quod in parte orientali, et in parte occidentali deficientibus sagis usque ad terram pertingit, nequaquam nudum remanebit; sed septenorum cubitorum saga, sicut paulo ante de cortinis diximus, quae parietibus deficientibus supersunt, ad invicem adducentur, et eis firmissime usque ad terram tam anteriora quam posteriora domus contegentur; quia nimirum saga haec non solum sicut cortinae, quae non nisi quinque cubitis orientalem et occidentalem domus partem in descendendo tegebant, ad invicem pertingere, et sese in medio utriusque parietis occidentalis videlicet, et orientalis contingere valebant; sed quia septenorum in utroque pariete cubitorum erant, medium profecto et orientalis et occidentalis lateris in utramque hinc inde partem duobus cubitis excedebant.
361Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0649C (auctor c.1140–1212)
De his vero pellibus ita longe quidam ante nos scripsit: Sciendum, inquit, tam hoc operimentum de rubricatis pellibus, quam illud de hyacinthinis, non nisi secundum formam et quantitatem tecti tabernaculi fieri debere, quia neque a lateribus, neque a frontibus aliquid deorsum pendebat.
362Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0655B (auctor c.1140–1212)
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis: ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi, et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans (Exod. XXX, 1 et seq.)
363Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0660B (auctor c.1140–1212)
Minores sacerdotes thymiama, et incensum Domino offerebant; sed illi ultra velum quod est ante arcam, non intrabant Sancta sanctorum.
364Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0662B (auctor c.1140–1212)
Coquebantur autem mane ante Sabbatum, ut Iosephus scribit, panes: et Sabbato mane oblati ponebantur seni super mensam sacram, ab alterutrum conversi, duabus pateris aureis suppositis, thure plenis: qui permanebant ad aliud Sabbatum, et tunc pro illis alii deferebantur: et thure incenso in igne sacro, in quo omnia holocausta fiebant, aliud thus super alios panes adiiciebatur.
365Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0662C (auctor c.1140–1212)
XLIV. Candelabrum tabernaculi, sicut et mensa, ante velum est, intra quod arca Testamenti posita est, et tres calami de uno latere hastilis egrediuntur, quatuor de altero.
366Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0663A (auctor c.1140–1212)
Et corona aurea per gyrum fit altari; et per singula latera annulis circumdatur: statque altare contra velum, quod ante arcam appensum est
367Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0665A (auctor c.1140–1212)
XLVII. Intra introitum atrii ad orientem altare erat holocausti, non tamen in ipso introitu, sed ut vir quidam peritus longe ante me scripsit, versus austrum, cubitos habens quinque in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres in altitudine, factum quidem de lignis setim, aere coopertum, craticulamque in modum retis habens aeneam: ut per crebras illius aperturas, sicut Venerabilis Beda dicit, ignis suppositus ad consumendas omnes hostiarum partes libere penetraret.
368Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0667B (auctor c.1140–1212)
Et in parte orientali ad latus dextrum tentoria quindecim cubitorum erant, tribus columnis suspensa; et ad latus sinistrum totidem tentoria, totidem columnis deputata, et inter utrumque latus erat in medio tentorium viginti cubitorum, non quidem de sola bysso, sicut alia tentoria, sed potius ex quatuor saepe dictis coloribus contextum; quod ante quatuor columnas pendebat, ubi et introitus erat.
369Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0667D (auctor c.1140–1212)
Tam longa igitur, tamque lata in circuitu tabernaculi praedicta erant tentoria, idem tabernaculum intra se habentia, ad occidentem conversum, ab oriente habens introitum: eratque ante atriorum introitum interius altare aeneum statutum, non quidem in ipso introitu, sed seorsum ad austrum, et inter illud altare, et tabernaculi ingressum, aeneum labrum.
370Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0668C (auctor c.1140–1212)
Quatuor annuli aenei per totidem angulos altaris fieri iubentur, et duo vectes: ut portare queant altare in circulis: altare holocausti foris ante ingressum stabat.
371Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0670B (auctor c.1140–1212)
Isti tabulas tabernaculi portabant, et bases earum, et vectes, columnas quoque atrii ante Sancta sanctorum, et illas, quae in introitu erant tabernaculi, cum basibus earum, columnas quoque atrii, et bases earum, atque paxillos.
372Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0671D (auctor c.1140–1212)
Sed littera certa est, quae dicit: Binae bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur (Exod. XXVI, 19) . Utrum tabulae ante suspensae a terra super bases, an inter bases ad terram pertingerent, non legitur.
373Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0673B (auctor c.1140–1212)
In quibus per circulos aureos immissum pendebat velum, ante quatuor columnas extensum, quadrum ex omni parte, scilicet decem cubitorum, ut ex omni parte prohiberet aspectum interiorum.
374Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0675A (auctor c.1140–1212)
LVIII. Secundum Bedam protendebantur decem cortinae sibi copulatae per transversum totum operientes tabernaculum, et descendentes per latera, uno cubito distabant ex omni parte a terra; et quia simul iunctae quadringenta cubitos implebant, longitudinem tabernaculi quae erat triginta cubitorum, tegebant: et quinque cubiti dependebant iuxta latus occidentale, alii quinque descendebant ante aperturam, quae erat ad orientem; tamen ne incompositae penderent, utrobique cortinae transgredientes duo magna latera tabernaculi usque in medium aperte trahebantur, sibique mutuo iungebantur.
375Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0682A (auctor c.1140–1212)
Positum erat altare ante tabernaculum sub dio, non recte ante introitum; sed aliquanto ad meridiem descendens; ita ut ante ipsum immolantes, stantes ad aquilonem in ipsum tabernaculum usque ad Sancta sanctorum inspicere possent.
376Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0683A (auctor c.1140–1212)
Primo intrabant sacerdotes, et involvebant arcam, propitiatorium, et cherubin, prius velo, quod ante appendebat; et post pallio hyacinthino (Num. IV, 7) ; similiter et candelabrum, altare aureum, et mensam cum utensilibus suis, palliis involvebant.
377Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0683B (auctor c.1140–1212)
Altare cum ustensilibus suis, ut quibusdam videtur, Gersonitae deponentes tectum tabernaculi, et alia ferebant, scilicet cortinas, saga, pelles rubricatas, et hyacinthinas, tentorium, quod erat ante tabernaculum, cortinas atrii, et funes, et vasa ministerii, quae ad altare aeneum pertinebant.
378Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0686C (auctor c.1140–1212)
Igitur post haec tribus tabernaculi parietibus sursum erectis, et pariete occidentali hinc inde septentrionali, et australi firmiter connexo, vectis quoque ille, qui modo ad orientem, ubi introitus esse debet, secundum positionem plani in uno per transversum iacet, sursum elevatus a summitate parietis septentrionalis, usque ad summitatem australis protendatur: sub quo quinque columnae deauratae, capita habentes aurea, et bases aeneas per transversum ad invicem aequaliter distantes eriguntur; ante quas ab illo vecte, qui in alto eminet, versus terram pendet tentorium ex Hyacintho, purpura, coccoque bis tincto et bysso retorta contextum; quarum videlicet columnarum capita praedicto vecti per transversum porrecto fabre immissa, in eo fortiter firmata sunt.
379Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0687A (auctor c.1140–1212)
Ad hanc ergo lineam sanctam, quae a Sanctis sanctorum discernit, quatuor ab invicem distantes per transversum columnas deauratas cum basibus argenteis, et capitibus aureis erigo; quae videlicet columnae aequali ab invicem intercapedine distant; ante quas velum ex quatuor praedictis coloribus contextum, per annulos aureos insertum a summo usque ad terram suspendo.
380Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0687C (auctor c.1140–1212)
LXXXI. Hoc itaque modo tribus tabernaculi parietibus erectis, columnis vero quinque in eius introitu ante tentorium eis appensum positis, et quatuor nihilominus columnis inter Sancta, et Sancta sanctorum erectis, et velo ante eas appenso; positis denique intra saepe dictos parietes, tam in Sancta, quam in Sancta sanctorum his, quae in eis erant ponenda, decem primum cortinas ex quatuor praefatis coloribus contextas, cubitos viginti octo in longitudine, et quatuor in latitudine cubitos habentes, ansulisque hyacinthinis lateraliter simul coniunctas supra parietes illos proiicio.
381Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0688C (auctor c.1140–1212)
Spatium vero trium cubitorum, quod in occidente deficientibus sagis usque ad terram pertingit, nequaquam discoopertum relinquo; sed, sicut paulo ante de cortinis ostendi, septenorum cubitorum saga, quae cessantibus parietibus australi videlicet, et septentrionali supersunt in occidente, ab utroque latere ad invicem adduco, et eis posteriora domus usque ad terram firmissime contego.
382Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0700A (auctor c.1140–1212)
Talis ante peccatum fuit homo, quando et corpus suum spiritui, et spiritus subiectus fuit Conditori.
383Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0707B (auctor c.1140–1212)
CII. Rursum quia columnae, ante quas haec, de quibus loquimur, tentoria appendent, sanctos praedicatores, qui fidelium populis praesunt, designant, ideo a columna illa, quae est contra brachium Aaron, usque ad illam, quae est contra Moysen, uno ductu per circuitum deorsum sub tentoriis, et columnis hunc versum scribo: Columnae tentoria in altum tenentes, sancti sunt Doctores, suorum corda auditorum a terrenis contagiis extrahentes, et ad coelestia desideria sustollentes; et haec, ne quid eis duplicatis inesse valeat, quasi vestem Domini diligenter extendentes.
384Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0629B (auctor c.1140–1212)
Narrat autem gesta virorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum; fitque verbis illius, ut eo minus mens inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt.
385Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0745C (auctor c.1140–1212)
Sunt enim quaedam vincula, quibus communiter in hac vita omnes ligamur, a quibus etiam ante ipsam mortem non dissolvimur; corruptiones videlicet mortalitatis nostrae.
386Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0756A (auctor c.1140–1212)
Et idcirco has quatuor virtutes non in Sancta, sed in ipsa Sancta sanctorum intra velum super ipsas columnas posui, quae ante idem velum erectae sunt: quia nunc quidem ex parte sumus prudentes et fortes; ex parte iusti et moderati; sed cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XV, 10) . Tunc enim sciemus sine dubitatione, poterimus sine debilitate; iusti plene erimus, quia in nullo offendemus; temperantes plene, quia in nullo excedemus.
387Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0760C (auctor c.1140–1212)
CLV. Quia vero ob causas diversarum significationum una eademque res in sacra Scriptura etiam modis pluribus, dummodo ab unitate fidei non recedatur, potest accipi, non abs re esse credimus, si etiam exteriorem tabernaculi domum, quam paulo ante ob illam quam tunc ostendimus causam sancti cuiuslibet corpus exprimere diximus; nunc quoque versa vice ob causam aliam ad eiusdem viri sancti mentem iuxta aliam significationem referamus.
388Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0763B (auctor c.1140–1212)
Idcirco in pictura nostra, ante altare thymiamatis, extra velum, pontificem quemdam veste pontificali indutum et incensum, in eodem altari cum thuribulo aureo offerentem depingo, ut nos, qui regale sacerdotium sumus, suave Deo orationis incensum in ara mentis offerre studeamus.
389Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0763B (auctor c.1140–1212)
Sed omni nobis sollicitudine providendum est, ut tales, auxiliante Deo, ante tempus orationis nos praeparemus, quales in ipso orationis tempore ante Deum, quem oramus, nos inveniri desideramus.
390Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0763C (auctor c.1140–1212)
Indesinenter nobis namque cogitandum est; quia iuxta Psalmistae sententiam, Iniquitatem si aspeximus in corde nostro, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18) . Unde quia ipse iniquitatem non aspexit in corde suo: Propterea, inquit, exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae (ibid., 19) . Idcirco necesse est ut ab omni cor nostrum phantasmatum inanitate, quantum Deo donante possumus, ante ipsum orationis nostrae tempus expurgemus; quatenus liberam in oratione mentis faciem possimus erigere, ut iuxta quod in Regula nostra admonet Augustinus: Psalmis et hymnis cum oramus Deum, hoc versemus in corde quod proferimus in ore.
391Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0765A (auctor c.1140–1212)
Haec itaque quatuor sunt, quae ante mentis oculos orationis tempore studiose habere debes, ut consideres quis ipse sis videlicet attentissime qui oras, et quis ille sit quem oras, quid etiam illud sit pro quo oras, et ad extremum qualiter oras, ut et Deo placitam et tibi fructuosam orationem fundere possis.
392Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0765B (auctor c.1140–1212)
Ideoque postquam tres gradus post dorsum pontificis stantis ad aram depinximus, alios etiam quatuor ante eius faciem posuimus, ut scias debere te et illas tres malas cogitationes, quando oras, post tergum mentis abiicere, et has quatuor bonos ante cordis aspectum habere.
393Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0771D (auctor c.1140–1212)
Flevit ad monumentum Lazari (Ioan. XI, 35) , flevit super civitatem Ierusalem (Luc. XIX, 41) ; sudavit ante passionem quando factus in agonia prolixius oravit (Luc. XXII, 43): iam quoque mortuus, sed adhuc cruci affixus ex latere suo non solum sanguinem, verum etiam aquam emisit (Ioan. XIX, 34) . Ecce humores quatuor, qui ad emundationem nostram ministrantur nobis ab ipso Domino Iesu, qui in Scriptura sacra fons vivus, et in propheta ad abluendum peccatorem, et menstruatam fons patens domus David appellatur (Zach. XIII, 1) . De primo humore scriptum est: Et lacrymatus est Iesus (Ioan. XI, 35) . De secundo: Videns civitatem, flevit super illam; dicens: quia si cognovisses et tu (Luc. XIX, 41) . De tertio: Factus est sudor eius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 43) . De quarto: Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Ioan. XIX, 34) . Fletus itaque Domini Iesu ad monumentum Lazari, illam designat aquam, quam ex illius consideratione loci, in quo nos recordamur fuisse, haurimus: quando nos dolemus, et obstinationis lapide praegravatos, et in spelunca foetidae concupiscentiae putrefactos, et per consensum peccati mortuos, et per consuetudinem fuisse sepultos.
394Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0776D (auctor c.1140–1212)
Bona, ne alicuius malitiae sordibus polluatur; spontanea, ne invito et extorto animo agatur; pura, ne per eam favor, aut gratia humana requiratur; discreta, ne per nimietatis vehementiam frangatur, firma, ne ante vitae terminum deseratur.
395Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0780D (auctor c.1140–1212)
CLXXV. Considerandum post haec nobis est, quid duo Levitae tubis argenteis ante tabernaculum clangentes secundum sensum moralem innuant.
396Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0782B (auctor c.1140–1212)
Idcirco ex his quatuor gradibus, qui praedictos quatuor timores innuunt, duos ad dorsum Levitae posuimus, duos vero ad faciem eius; ut duos malos, servilem scilicet et mundanum post dorsum mentis per odium proiiciamus: duos vero bonos, initialem scilicet et filialem ante cordis faciem per exercitium habeamus.
397Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0783C (auctor c.1140–1212)
Sed quia, sicut superius diximus, amor aliquando bonus est, aliquando malus: malus, quando ad malum est, et tunc cupiditas dicitur; bonus vero, quando ad bonum, tuncque vocatur charitas, et charitatis duo praecepta sunt: sicut paulo ante timoris genera gradibus distinximus, ita et nunc istos amoris modos gradibus distinguimus.
398Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0783C (auctor c.1140–1212)
Duos vero ante faciem eiusdem Levitae posuimus, ut charitatem geminam, Dei videlicet et proximi ante cordis faciem et per approbationem plenam, et exercitium continuum toto studio habere conemur.
399Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0785C (auctor c.1140–1212)
Omnia vero illa, quae ad aliam pertinent iconem, ubi ex altera parte et salvatio electorum, et perditio depingitur reproborum: si subtiliter consideras, his, de quibus loquimur, praelatis, vel subiectis iuxta hanc duntaxat significationem congruere videbis; ut, sicut paulo ante in parte praecedenti ostendimus, haec omnia, quae modo ex utraque tabernaculi parte, in plano picturae, ab invicem in imo iacent divisa: quando supra ipsum tabernaculum erectum elevata, et ad invicem fuerint coniuncta; quantum ad sensum pertinet allegoricum, et vocationem gentium, et repulsionem denotare Iudaeorum: ita iuxta intellectum quoque moralem haec eadem insimul in summo coniuncta et officium praelatorum, et conversationem scias exprimere subiectorum.
400Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0819C (auctor c.1140–1212)
Quos et benedicis omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo; sicut elegisti eos ante constitutionem mundi, ut sint sancti et immaculati in conspectu tuo, in charitate.
401Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0815A (auctor c.1140–1212)
Quae solem eorum, inter quos erat, Samsonem loquor, sic enim interpretatur nomen eius, abraso crine, adhuc hodie hostium manibus tradis: ut utrisque evulsis oculis, eoque in mentis carcere ad molam exteriorum voluptatum deputato, illis iam sit ludibrio, quibus ante fuerat terrori (Iud. XVI, 19 et seqq.) . Heu! Heu! o pulcherrime et fortissime adolescens!
402Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0834D (auctor c.1140–1212)
Itaque quandiu in obsceno et aerumnoso saeculi praesentis degens exsilio, nec ante te ab omni peccato alienus sto per meritum vitae; nec ad te ab omni miseria liberatus ascendo per praemium gloriae: luce gratiae tuae illuminatus videre quidem te possum, sed in speculo meo: nondum in teipso intueri te possum: sed in imagine, nondum in ipsa re.
403Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0805B (auctor c.1140–1212)
Ipse namque et ante nos, et supra nos est, quia et ipse fecit nos.
404Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0810D (auctor c.1140–1212)
Qui enim omnibus, quae sunt, dedit esse: patet nimirum, quia nihil erat ante ipsum, quod ei daret esse; sed semper est, et semper sapiens est, et semper essentiam, et sapientiam suam diligit.
405Adamus Scotus, Epistola Adami, 198, 0793D (auctor c.1140–1212)
Sedentibus itaque vobis in summo silentio et habentibus tam aures erectas ad librum quam oculos apertos ad picturam, illo, quo paulo ante docuimus modo coram vobis extensam unus vestrum, assumpta virga in manu, ad invicem visa et audita summatim coniungat; sicque lingua exponendo ad intellectum quae scripta sunt, et virga ostendendo ad oculum quae depicta sunt, sibi invicem ipsa cohaerere, et pendere ex invicem, vos certos hoc modo reddat.
406Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0859B (auctor c.1140–1212)
Imprimis ante omnia et super omnia, quaecunque tibi seniores secundum Deum vel praeceperint vel prohibuerint [cod. Mel. Seniores rationabiliter vel praecipiunt vel prohibent, tam, etc.], tam obedienter tam hilariter, tam perseveranter accipe, amplectere et venerare ac si de coelis ipsius Dei ore praecepta essent vel prohibita.
407Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0860D (auctor c.1140–1212)
Sed nunquid non potero ante vitae meae finem domum, in qua nunc sum, deserere et [ad] aliam transmigrare? Ratio Et quare hoc quaeris?
408Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0861B (auctor c.1140–1212)
Meo quidem consilio, quantum ad te pertinet, eam ante vitae tuae terminum non dimittas.
409Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0864C (auctor c.1140–1212)
Rursum quia potest ipse cui obedientiam promisisti ante te ab hac vita discedere, ne forte ipso defuncto a vinculo subiectionis te aestimes absolutum, ideo in fine dicis: et successoribus eius quos sanior pars congregationis canonice elegerit.
410Adamus Scotus, Sermones, 198, 0099B (auctor c.1140–1212)
V. Recalescat itaque in vobis animus, ferveat spiritus, et quae retro sunt, non solum relinquentes, sed et obliviscentes; in ea, quae ante sunt, extendite vos (Philip. III, 13) . In conversatione namque spirituali non proficere quodam modo deficere est.
411Adamus Scotus, Sermones, 198, 0105B (auctor c.1140–1212)
VIII. Certe prius quatuor nomina, quae huic, cui occurrendum praedicavimus, assignavimus; et ante quatuor, quasi in medio hoc nomen posuimus; de quo modo tractamus, quia tam praecedentium quam subsequentium nominum causa est.
412Adamus Scotus, Sermones, 198, 0111A (auctor c.1140–1212)
Apponitur et panis fortitudinis, et vinum contemplationis, ex quibus, teste Psalmista, Ille quidem cor hominis confirmat (Psal. CIII, 6) ; istud autem laetificat. Sugitur autem mel de petra, oleumque de saxo durissimo (ibid., 15) , dum in palato mentis sapit dulcedo illa admirabilis, ex miraculis Christi profluens ante passionem, et pinguedo spiritus, qui erat datus, ex quo Iesus erat glorificatus (Ioan. VII. 39) . Nec deest ibi butyrum de armento, et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum (Deut. XXXII, 13) , id est doctrina sublimium, et sobrietas simplicium, cum charitate humilium subiectorum atque praeeuntium praelatorum.
413Adamus Scotus, Sermones, 198, 0116A (auctor c.1140–1212)
Quinimo, ut aliquid amplius addam, ante, ni fallor, mori eligeretis, quam ad quaedam redire, in quibus dudum fuistis.
414Adamus Scotus, Sermones, 198, 0126B (auctor c.1140–1212)
Modo nobis quantam et in carne, et in mente infirmitatem circumferimus, demonstrat, et omnem in nobis superbiam perimens, in suo nos conspectu humiliat; aliquando vero, quam nullius momenti sunt omnia temporalia ostendit, et ante mentis nostrae oculos universa quae hic volvuntur vilipendens, in eorum nos contemptum viriliter erigit.
415Adamus Scotus, Sermones, 198, 0134B (auctor c.1140–1212)
Homines, ut quos secundum propositum vocat sanctos, quibus et omnia cooperari facit in bonum praesciens, et praedestinans eos conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 28) : Quos et elegit in Christo ante mundi constitutionem, ut sint sancti et immaculati in conspectu eius in charitate (Ephes. I, 4) ; dum eos et per veniam emundat, et per iustitiam exornat, miro eos et misericordi modo disponens, de malis ad bona revocans, de bonis ad meliora provehens: in eis dulcis est per omnia, et suavis et multae misericordiae.
416Adamus Scotus, Sermones, 198, 0138D (auctor c.1140–1212)
X. Si autem scire volueris quomodo haec ligna silvarum exsultaverunt ante faciem Domini, quoniam venit, ut scias consequenter quomodo mater tua Ierusalem exsultaverit, quia dies Domini venit, lege librum Actuum apostolorum.
417Adamus Scotus, Sermones, 198, 0142B (auctor c.1140–1212)
Venit namque tempus, de quo Propheta ille magnus prophetavit, potens opere ac sermone, quia, pressuram in mundo erant habituri (Ioan. XVI, 33) , quam huiusmodi verbis definivit. Iniicient, inquit, in vobis manus suas, et persequentur, tradentque vos in conciliis suis, et in Synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini propter me, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum (Matth. X, 17) . Sed haec omnia cum gaudio sustinuerunt; nec tantis tribulationibus vel a fidei rectitudine incurvari, vel ab ardore charitatis poterant tepescere.
418Adamus Scotus, Sermones, 198, 0152C (auctor c.1140–1212)
Sciens ignem non posse quemquam portare in sinu suo, quin vestimenta eius ardeant (Prov. VI, 27) . II. Populus Domini, saecularium tenebrarum Aegyptum deserens, et ad religiosae conversationis desertum tendens, Aegyptios insistentes habet a tergo; et ante faciem invenit mare.
419Adamus Scotus, Sermones, 198, 0159C (auctor c.1140–1212)
Quomodo decens est ut responsorium dicant ante lectionem?
420Adamus Scotus, Sermones, 198, 0161D (auctor c.1140–1212)
Sed ille cuius cor eructavit verbum bonum (Psal. XLIV, 2) ; ille, qui dixit: Filius meus es tu et: ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; et illud: In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. X, 3) . Ille etiam: Ex cuius ore sapientia prodiit, primogenita ante omnem creaturam (Eccli. XXIV, 5) . Quod ab aeterno in eadem sapientia concipit, quod in eodem verbo suo habet, quod cum eodem filio suo consulit, astante incommutabili utriusque beneplacito, coaequali videlicet eis et coaeterno ab utroque manante Spiritu sancto, adesse proprium creaturam perduxit.
421Adamus Scotus, Sermones, 198, 0183B (auctor c.1140–1212)
Quin [al. quod], necesse habemus, nos, qui loquimur, cum ab eo forte fuerimus intercepti, ut ante eius oculos, cui soli esse debet honor et gloria, conversi ad cor nostrum, crebris lamentis tergamus.
422Adamus Scotus, Sermones, 198, 0186B (auctor c.1140–1212)
- 3. Ante Mariam nemo virginitatis Deo sacravit propositum.
423Adamus Scotus, Sermones, 198, 0186D (auctor c.1140–1212)
II. Porta quoque sancta et perpetua, virgo est, ut in eodem dictum invenitur Ezechiele, quia porta haec clausa erit et non aperietur (Ezech. XLIV, 2) . Quia ipsa semper, et ante partum incorrupta, et post partum mansit illaesa.
424Adamus Scotus, Sermones, 198, 0191B (auctor c.1140–1212)
Et in secundo apparebit, quando finis erit, cum tradet regnum Deo et Patri; et Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 24) , ut conferente ipso nobis sempiternam beatitudinem, cessent et omnino desinant, non solum quae ante primum eius adventum erant, promittentia Salvatorem, sed et quae post secundum sunt [al. promittunt] modo salutem.
425Adamus Scotus, Sermones, 198, 0206B (auctor c.1140–1212)
Unde et ait Dominus ad Iosue: Peccavit Israel, et praevaricatus est mandatum meum: tulitque de anathemate et furati sunt; atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua, nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet, quia pollutus est anathemate.
426Adamus Scotus, Sermones, 198, 0235A (auctor c.1140–1212)
Et quando hoc erit, nisi quando fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43) , quando in iustitia apparebunt in conspectu Christi mediatoris sui, quando clarebit sanctorum animarum status, de quo in Apocalypsi Ioannes: Sine macula, inquit, sunt ante thronum Dei (Apoc. XIV, 5) . Hic est mons in quo transfiguraberis, Domine Iesu!
427Adamus Scotus, Sermones, 198, 0235B (auctor c.1140–1212)
unde nec reputavimus eum: et adiunxit, nos putavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum (Isa. LII, 3) ; sed in facie longe alia eum conspexit, qui eum vocavit speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . Hanc autem utramque eius faciem conspexerant; qui et ipsum in stola sua formosum, et rubrum eius intuitu sunt vestimentum (Isa. LXIII, 4) . Legitur quidem in Evangelio quod Conspuerunt Iudaei in faciem eius (Matth. XXVI, 67) ; sed longe altera erat, ad quam totis medullis suspirabat, qui ait: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
428Adamus Scotus, Sermones, 198, 0237B (auctor c.1140–1212)
Quamvis enim lex scripta per Moysen data sit, in sacramento tamen circumcisionis, in quo multa eiusdem legis sacrificia continebantur, ante quodammodo data fuit: quandoquidem circumcisionem primus, ut scitis, Abraham suscepit.
429Adamus Scotus, Sermones, 198, 0244A (auctor c.1140–1212)
Nonne miraris Dei sapientiam poni ante asinum, divinitatem ante bovem?
430Adamus Scotus, Sermones, 198, 0291A (auctor c.1140–1212)
Et ille humiliter ante Achab accinctus lumbos currere, et iste a muliere tangi non perhorrescit (III Reg. XVIII, 46) . Nuditatis confessionem ad praeceptum Domini, in praedicatione, Isaias subire non dedignatur (Isa. XX, 2) . Descendere in Aegyptum Ieremias (cap. XLIII, 7) populum vetat, sed dum eum veraciter diligit, quo descendere prohibet, et ipse una cum eis descendit, bonus quidem consiliarius ad salutem, fidelis autem comes ad laborem.
431Adamus Scotus, Sermones, 198, 0291C (auctor c.1140–1212)
neque enim singulos virtutis viros, quos vel ante, vel post Christi Incarnationem, vitae sanctitas evexit in lucem ad memoriam revocare vel scio vel possum.
432Adamus Scotus, Sermones, 198, 0295B (auctor c.1140–1212)
Comprehendamus itaque sub una significatione suum hic sedere, et ambulare: quod autem stetit, sive caeci clamantis aperuit oculos (Luc. XVIII, 40) , sive quando discipulis aperuit post resurrectionem non iam in mari, sed in littore, nec ambulans sed stans (Ioan. XXI, 4) ; qui ante resurrectionem apparuit eis laborantibus in remigando (Marc. VI, 48) , non quidem in littore, sed in mari, nec stans sed ambulans, sive cum aliquo alio in loco, seu modo, stare invenitur; ad hunc eius pertinet aeternum et incommutabilem statum, quem habet a dextris Dei.
433Adamus Scotus, Sermones, 198, 0297C (auctor c.1140–1212)
quid enim habent ipsi, quod non acceperunt? (I Cor. IV, 7.) Quod si acceperunt, imo quia acceperunt, a quo acceperunt nisi a Dei sapientia Christo, quae ex ore Altissimi primogenita ante omnem creaturam? (Ecclic. XXIV, 5.) Si etiam iugi luce resplendent cherubim, sciant hanc, de qua loquimur Sapientiam, de eis dixisse: Ego feci, ut oriretur in coelis lumen indeficiens (ibid., 6) . Succensi sunt seraphim?
434Adamus Scotus, Sermones, 198, 0297D (auctor c.1140–1212)
VIII. Reminiscor paulo ante me dixisse felices illos, qui vident Filium hominis ambulantem; siquidem Filius hominis vadit, sicut scriptum est de eo (Matth. XXVI, 24) . Nec ambulare potest nisi in eo, quod est Filius hominis, quia qui dixit: Ambulavit verbum, statim subiunxit, et exivit in campis (Ioan. X, 23 et 40): significare, ni fallor, volens, quam habuit verbum in ambulando mobilitatem, ex eo accepisse, quod ad camporum nostrorum latitudinem exivit.
435Adamus Scotus, Sermones, 198, 0299A (auctor c.1140–1212)
Abeant sibi, et revocent ante oculos pro posse, atque colligant apud se, prout eis datum fuit, quomodo in motu stabilitatis nostrae, a die qua natus est: Coepit Iesus facere et docere, usque in diem, qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est (Act. I, 1) , respicientes eum cum praecursore suo ambulantem, et consequenter exclament cum eo, et dicant: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ioan. I, 36) . Nec modicum quid se existiment accipere ab hac visione, sed omnino magnum, cum constet eos videre oculis suis, et audire auribus suis, et attrectare manibus suis in Verbo vitae [al. de Verbo vitae] quodcunque illud sit (I Ioan. I, 1) . A Paulo quoque apostolo appellatum magnum pietatis sacramentum, quod etiam asserit manifestatum in carne, iustificatum esse in spiritu, apparuisse angelis, praedicatum in gentibus, creditum in mundo, assumptum in gloria (I Tim. III, 16) . XI. Ergo magnum quid videre ambulantem; siquidem quod infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I, 25) . Sed longe maius est videre ad dexteram sedentem.
436Adamus Scotus, Sermones, 198, 0301D (auctor c.1140–1212)
An vero aqua sapientiae salutaris potatus sit, quis ne dicam negare, sed vel dubitare audebit, qui verba Christi ante tot annos prolata ita proprie et per ordinem narrat, et scribendo repetit?
437Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312C (auctor c.1140–1212)
Et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem (III Reg. I, 3) . V Sed dicit mihi aliquis vestrum: Quid tibi modo loqui de David et Abisag, cuius erat paulo ante in ipso sermonis huius exordio de Maria tractare, et Ioseph intentio?
438Adamus Scotus, Sermones, 198, 0315B (auctor c.1140–1212)
Quod si laborans in gemitu tuo, et lavans per singulas noctes lectum tuum, lacrymisque tuis stratum rigans irriguum possides inferius (Psal. VI, 7) : si etiam quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima tua ad Deum: si sitit anima tua ad Deum fontem vivum dicens: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei!
439Adamus Scotus, Sermones, 198, 0318A (auctor c.1140–1212)
XIV. Hic enim [al. etiam] draco iste est, quem in Apocalypsi (Apoc. XII, 4 et seqq.) vidit beatus Ioannes stetisse ante mulierem: ut cum peperisset, filium eius devoraret.
440Adamus Scotus, Sermones, 198, 0320A (auctor c.1140–1212)
Hic talis draco stat ante mulierem, quae paritura est, ut cum peperit, filium eius devoret.
441Adamus Scotus, Sermones, 198, 0330B (auctor c.1140–1212)
Descendit, inquit, Abraham in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi (Gen. XII, 10) . Quare descendit in Aegyptum, qui paulo ante perrexit vadens et ultra progrediens ad meridiem?
442Adamus Scotus, Sermones, 198, 0351A (auctor c.1140–1212)
Sic enim legitis: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18) . Nonne Iesum habuit, qui ieiunavit bis in sabbato, decimas dedit omnium quae possedit?
443Adamus Scotus, Sermones, 198, 0352C (auctor c.1140–1212)
Instar prophetes habeat oculos ante, et retro: ibi cernens praesentem infirmitatem, hic praeteritam iniquitatem.
444Adamus Scotus, Sermones, 198, 0353B (auctor c.1140–1212)
Non, inquit, in iustificationibus nostris, quas fecimus nos, prosternimus preces nostras ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Dan. IX, 18) . Sanctus Daniel hic erat. Discipulus quoque ille, quem diligebat Iesus: Si dixerimus, inquit, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8) . Sed stet iam in ore horum trium testium verbum hoc: cum sint alii innumeri, imo omnes, qui Deo in sanctitate placuerunt, qui singuli de meritorum qualitate diffidentes, fugerunt a facie gladii, scientes esse iudicium, et fugerunt ad pietatem.
445Adamus Scotus, Sermones, 198, 0358B (auctor c.1140–1212)
Sit etiam prophetissa anima haec; videat scilicet transacta, videat et ventura, habens oculos ante et retro.
446Adamus Scotus, Sermones, 198, 0358C (auctor c.1140–1212)
Hic itaque geminus prophetissae nostrae status ei consideranti occurrit, illisque oculis, quos retro habet, eum videt statum, qui transactus est, illis vero, quos ante eum, qui modo praesens est.
447Adamus Scotus, Sermones, 198, 0358C (auctor c.1140–1212)
X. Sunt adhuc quaedam alia, quae videt retro: alia etiam quae videt ante: sed longe tam haec, quam illa sunt.
448Adamus Scotus, Sermones, 198, 0359C (auctor c.1140–1212)
XI. Si vero ea vis cognoscere, quae ante sunt, accipe calamitatem poenae infernalis, et felicitatem patriae coelestis: illa videntem deterret: haec autem demulcet; horrori namque aspicienti est illam videre terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Iob X, 21, 22) . Timor quoque et tremor veniunt super te, cum egrederis per cognitionem videre cadavera qui in Dominum praevaricati sunt, vides namque quod eos et vermis corrodit, et ignis exurit, et uterque etiam aeternus existit: quia et iste inexstinguibilis, et ille dicitur immortalis (Isa. LXVI, 24) . Sed sicut haec aspicere horribile est, sic et ei dulce admodum videre civitatem illam Ierusalem descendentem de coelo a Deo novam . . . habentem claritatem Dei, cuius lumen simile lapidi pretioso (Apoc. XXI, 2) , cuius plateae sternuntur auro mundo, per cuius vicos alleluia cantatur (Tob. XIII, 21, 22) . Utrumque ergo hoc, tam supplicium videlicet infernale, quam gaudium coeleste, ante est: et sicut illud videre, terroris seminarium, sic et hoc amoris est incentivum.
449Adamus Scotus, Sermones, 198, 0359D (auctor c.1140–1212)
Videt longe ante se aeternum supplicium, et supernum gaudium; illud consideratum terrorem, hoc autem desiderium format.
450Adamus Scotus, Sermones, 198, 0360C (auctor c.1140–1212)
Sanctus quoque Habacuc, protectionem Dei, faciem vocat eius; ubi dicit, quod ante faciem eius ibit mors (Habac. III, 5) . Quia ubi Deus protegit, ibi diabolus praevalere non potest.
451Adamus Scotus, Sermones, 198, 0361A (auctor c.1140–1212)
Ad illorum namque collegium pertinet, quos elegit Deus in Christo, ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati, in conspectu Dei, in charitate (Ephes. I, 4) , praesciens eos et praedestinans, vocans et iustificans, et in fine magnificans.
452Adamus Scotus, Sermones, 198, 0367D (auctor c.1140–1212)
Sed verba sunt haec quae nimirum ante deficient, quam eius plene praerogativa exponatur, tanta est, quae in ea redundat plenitudo gratiae.
453Adamus Scotus, Sermones, 198, 0374D (auctor c.1140–1212)
Accusa teipsam, ut a negligentiae fovea, in quam proruisti, erecta, pio ac utili labori, de quo paulo ante egimus, insistas.
454Adamus Scotus, Sermones, 198, 0380C (auctor c.1140–1212)
Ipse ad lapidandum quaesitus est, ipse ad praecipitandum adductus est (Ioan. X, 31) ; ipse homo dictus est vorax, et potator vini: amicus publicanorum et peccatorum (Matth. II, 19) , dictus est daemonium habens; et ad magnum quoque improperium appellatus est Samaritanus (Ioan. VIII, 48) . Ipse utique, ut princeps apostolorum ait, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem iudicanti se iniuste, quoniam peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui iustitiae vivamus (I Petri II, 23 et seqq.) , omnino sicut longe ante de ipso praecinuit Isaias: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Nam, ut de eo in Evangelio legitur, cum accusaretur in multis, nihil respondit (Matth. XXVII, 12) . XII. Si quem vero quaeritis rerum amissione mulctatum, et poena in corpore afflictum, praesto est sanctus Iob.
455Adamus Scotus, Sermones, 198, 0384A (auctor c.1140–1212)
Unde et ait sapiens quidam: voluptatum corporearum appetentiam plenam esse anxietatis, satietatem vero plenam poenitentiae; nam dolet se infelix anima fecisse, quae, ante factum, magnam subiit anxietatem ut faceret: et post pauca subiunxit: Habet hoc voluptas omnis.
456Adamus Scotus, Sermones, 198, 0386C (auctor c.1140–1212)
Ponit quoque ante oculos meos, et illum cui peccavi; et modo mihi eum exhibet quasi amicum et dilectorem: modo vero quasi districtum et severum Iudicem.
457Adamus Scotus, Sermones, 198, 0386C (auctor c.1140–1212)
Illum ante quem erubescebam, istum vero, coram quo contremiscebam.
458Adamus Scotus, Sermones, 198, 0387C (auctor c.1140–1212)
Primo ponens ante faciem meam, et ostendens mihi, quanta mala commisi: secundo quam frequenter peccavi: tertio quam benignum Patrem, et largum benefactorem offendi: quarto vero in quam districtum et severum Iudicem irrui.
459Adamus Scotus, Sermones, 198, 0391A (auctor c.1140–1212)
Nunquid eo modo, quo rex est saeculorum, immortalis, invisibilis (I Tim. I, 17) , quo Unigenitus in sinu est Patris, quo ex splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genitus (Psal. CIX, 3): quo lucem denique inhabitans inaccessibilem, aequalis est Patri: Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest? (I Tim. VI, 16) . Nequaquam: non eo modo ipse nobiscum Deus: sed eo, ni fallor, modo quo minoratus est ab angelis (Psal. VIII, 6) : quo primogenitus est ex multis fratribus (Rom. VIII, 19) , qui etiam primogenitus est mortuorum (Apoc. I, 5): quo nobiscum habuit, quod ex nobis pro nobis suscepit, quod videlicet apud nos abundat nasci et mori.
460Adamus Scotus, Sermones, 198, 0397A (auctor c.1140–1212)
Ipsa etiam anima, ut paulo ante diximus, nullatenus pertingere valet ad glorificationem, nisi prius consecuta fuerit iustificationem: nec poterit iam iustificari, nisi eam prius contigerit vocari; causa enim glorificationis iustificatio est, et necesse est ut vocatio praecedat, quatenus iustificatio succedat.
461Adamus Scotus, Sermones, 198, 0399D (auctor c.1140–1212)
In hac Bethlehem Iudae natus est Iesus et in diebus Herodis: habens servos multos virtute spirituali fortes (utpote quorum nimis confortatus est principatus) septiformi spiritu plenos, qui sua non habent opera ad peccata inclinata; relinquens sibi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal (III Reg. IX, 18) . Cum tamen abundent in his temporibus periculosis, quae iam non instant, sed exstant: Homines seipsos amantes, cupidi, elati, blasphemi, parentibus non obedientes, et alii in hunc modum homines monstruosi, quos in subsequentibus amplius describit.
462Adamus Scotus, Sermones, 198, 0418D (auctor c.1140–1212)
Repraesentet eas quam saepe ante oculos suos, ut sciat si quid in eis vel fur imminuat, vel tinea sive rubigo corrumpat (Matth. VI, 20) . Fur, concepta per laudem humanam, nimia laetitia est: rubigo vero contracta, per detractationem [al. detractionem] humanam, nimia tristitia est.
463Adamus Scotus, Sermones, 198, 0419D (auctor c.1140–1212)
- 14. Sex hydriae, sunt totidem genera meditationum, id est, de statu ante primam conversionem.
464Adamus Scotus, Sermones, 198, 0427C (auctor c.1140–1212)
Et fortasse ideo paulo ante dixit nondum advenisse horam suam: quia ministros, ut quodcunque eis diceret, facerent, noverat matrem suam nondum admonuisse.
465Adamus Scotus, Sermones, 198, 0427D (auctor c.1140–1212)
XIV. Et prima meditatio sit de statu illo quem ante conversionem habuimus: in quo aliquandiu sub peccati iugo a vetusta servitute detenti sumus.
466Adamus Scotus, Sermones, 198, 0429A (auctor c.1140–1212)
SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Status ante propositum conversionis, isque in proposito considerandus.
467Adamus Scotus, Sermones, 198, 0430D (auctor c.1140–1212)
Quia non iustificabitur, ait, in conspectu tuo omnis vivens (ibid.) . Neminem prorsus excepit, non patriarcham primum, non prophetam egregium, nec aliquem in hac mortalitate de immundo conceptum semine ante eum novit iustificandum, si cum eo vellet intrare in iudicium.
468Adamus Scotus, Sermones, 198, 0431D (auctor c.1140–1212)
Cum pravum et iniquum, quem ante conversionem ducere solebam, statum ad memoriam revoco, me ante me statuens, primum studeo considerare quae et qualia, quot et quanta mala commisi: sed et ubi, et quando, et cum quibus mortifera multa peregi.
469Adamus Scotus, Sermones, 198, 0432C (auctor c.1140–1212)
Utrobique vero reum me aspicio, tam in omittendo videlicet praecepta, a bonis abstractum, quam in admittendo prohibita, ad mala illectum (Iac. I, 14) . Talem me fuisse in statu ante conversionem meam recolo: videlicet sicut sordidum in illicitis, sic et sterilem in necessariis.
470Adamus Scotus, Sermones, 198, 0435C (auctor c.1140–1212)
Ipsa metreta tertia ad illam pertinet horam, in qua districti Iudicis conspectibus praesentabitur anima, manifestanda, ut ait Apostolus, ante tribunal Christi, ut referat prout gessit in corpore suo sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) . Et hi tres in hac hora mihi apparent formidandi: hostis accusans, conscientia attestans, iudex examinans.
471Adamus Scotus, Sermones, 198, 0437D (auctor c.1140–1212)
Primum genus est de statu illo quem ante conversionem habuimus.
472Adamus Scotus, Sermones, 198, 0438B (auctor c.1140–1212)
Cum in quarta praecogitamus duram et asperam animae nostrae, et corporis ab invicem disiunctionem, corporis sub terra foedam et fetidam commorationem, animae pavendam atque tremendam ante Iudicem repraesentationem.
473Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0096A (auctor 1010-1026)
Sed Herimannus, qui consilia iuvenum sequendo, et spem vacuam tenendo extra se positus erat, se in semetipsum recollegit, et in solennitate S. Remigii Brusellae regi obviam venit, sciens melius esse ante damnum non fecisse [f., quam] poenitere. Nudis igitur pedibus cum fidis intercessoribus regi se repraesentat, pro male commissis veniam petit, bonis suis per regium donum possidendis gratiam quaerit, pro his impetrandis, humo tenus genua flectit.
474Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0098B (auctor 1010-1026)
Herimannus etiam, iam ante iugum pati nescius, eidem celebrationi interfuit, et, ut oportuit, per omnia regiae maiestati obediens fuit.
475Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0101A (auctor 1010-1026)
Ernesto capitur et ante Regis praesentiam ducitur.
476Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0103C (auctor 1010-1026)
Una ante lucis ortum, omissis equis, latenter Clusis superpositum [montem] occupat: altera, lucescente iam die, signo ab his, qui in monte erant, audito, ad Clusas expugnandas, festinant.
477Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0106A (auctor 1010-1026)
Clara itaque iam die, Alamannis, qui tardius huiusmodi negotia resciverant, longe a palatio muros civitatis frangentibus, Lotharienses et Franci Longobardos iterum ante palatium graviter persequi coeperunt, et eos fugere usque in moenia propria compulerunt.
478Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1093A (auctor 1010-1026)
Tunc quodam vespertino tempore, nullo ex illa cognoscente familia, de monasterio egressa, venit ad cuiusdam domum divitis: et ante fores eiusdem quasi quaedam peregrina et ignota, sola constitit.
479Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1093D (auctor 1010-1026)
Illa autem donorum pretiositatem refutans, Christumque solum ante omnia diligens, ad monasterium regressa est; et quanto magis in se divinam comperta est vigere clementiam, tanto ad arctioris vitae excellentiam semetipsam de die in diem coaptavit.
480Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1097D (auctor 1010-1026)
Postquam ergo sanctissimae virginis pignora supra sanctum praedicti monasterii altare locata sunt, sequenti nocte contigit abbatissam Liubulam ibidem adfuisse; dumque illic tribus detenta noctibus, gravi podagrae morbo laborans se sopori dedisset, astitit ei quidam veneranda canitie clericus, Williboldus, ut creditur episcopus, S. Walburgae frater (qui in eodem loco suam proprietatem haereditario iure longe ante donatam habuit) eamque compellans ita ait: « Liubula, cur dormis?
481Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1098C (auctor 1010-1026)
Mane autem facto iterum regressus illuc et ante beatae virginis feretrum se proiiciens, circa tertiam horam subito palpitando se coepit volutare in pavimento et protendere, et scabellula, sine quibus nunquam se de loco transferre potuit, ac si divinitus e manibus evulsa, ante altare proiecta sunt.
482Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1098D (auctor 1010-1026)
Quae ante altare, super quo virginis feretrum continebatur, a suis exposita, celerrimam adepta est sanitatem, ita ut sine alterius ductu per se efficacissime, quocunque vellet, pergeret, Iesum Christum et sacrae virginis glorificans merita.
483Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1100A (auctor 1010-1026)
Quod tam vos hic modo praesentes, quam omnes a me potius quam ab aliis, quam mirificum sit, audire oportet: et, ne me aliquis divinam fallere conscientiam velle suspicetur, testor Deum, quem nihil latere potest, ante cuius assisto, licet indignus, altare, et S. Walburgam, cuius nimium compulsus suffragia requisivi, me nihil ficta sed veridica, in hoc miraculo, narratione relaturum, prout possibile est humanae fragilitati.
484Adelgorius Magdeburgensis, Epistola ad episcopos, 157, 0485C (auctor fl. 1105)
Tunc decollatis ante profanationis suae aras Christianis, et horrendis vocibus ululantes: Agamus, inquiunt, dies laetitiae, victus est Christus, vicit Pripegala victoriosissimus.
485Adelmannus Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, 143, 1297 (auctor 1050-1062)
In exemplari Gemblacensi, istis rhythmis praemittuntur haec verba: « Mitto etiam tibi rhythmicos versiculos iuxta ordinem alphabeti digestos, quos ante annos aliquot, cum adhuc Leodii essem, me ad amicos quosdam meos, quorum plures ipse noveras, lamentaliter recensente compositos reperi nuper et edidi.
486Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1290B (auctor 1050-1062)
Haec ante hoc biennium cum audissem, fraternitatem tuam per epistolam convenire, idque ex teipso certius sciscitandum esse decrevi.
487Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1296A (auctor 1050-1062)
Quomodo autem per aquam et spiritum anima regeneretur, peccatorumque remissio tribuatur: sicut sensus carnis paulo ante docebatur non posse ad rationis excellentiam ascendere, ita profecto et minus forsitan valet ratio ad hoc in scrutabile arcanum aspirare; et tamen firmiter tenemus, verissime confitemur, animam incorpoream per aquam corpoream renasci, atque in eum statum quo fuerat Adam nondum praevaricans, reparari.
488Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0082B
Hic tertio die ante mortem suam habitum monachi induit, timens periurium quod regi Hlothario in Francia firmaverat, quando a rege abbas constitutus est.
489Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0082B
Nonus abbas Guigo praefuit annis XVII. Obiit Egolismae tertio Kalendas Octobris, sepultus in basilica S. Eparchii ante altare sancti Sthaphani, quia et de ipso monasterio abbas erat.
490Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0082D
Supradictum incendium in mense Iunio accidit ante festivitatem sancti Martialis.
491Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0083A
Hic coronam auream cum gemmis pendentem ante corpus beati Martialis fecit.
492Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0083D
Hic igitur quantum locum hunc prae caeteris qui ante se fuerant, nobilitaverit, qualiterve eum in ordine et religione, simulque in rerum temporalium copia ampliaverit, ad plenum narrari non potest.
493Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0091C
Et veluti Arriomanitis et Fotinianis ac Manichiis et caeteris a Deo alienis haereticis mos est, ut sint loquaces multum et volubili linguarum rotatu perfaciles (hoc enim solum proprium est haereticorum), quatenus brutos auditores suos, quia simplici veritate nequeunt saltem mirabili et figurata garrulitate, dum in eis eloquentia non sapientia miratur, elidant in foveam erroris, dicaciter omnibus vestram auctoritatem male imputare coepit, vituperans eos, quicunque vestro iussu in beato Martiale apostolicas orationes receperant, quicunque eius nomen in litaniis in ordine apostolorum ante martyres recitabant: asserens omnes in vanum orare qui eum praedicabant apostolum, talesque orationes et litanias nihil nisi in peccatum valere detestabiliter oblatrabat; et huic rei consentientes anima et corpore iam damnatos esse more astuti serpentis insibilabat.
494Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0092B
Ego paulo ante fui Lemovicas, quando propter timorem episcopi, ne eos pro hac re excommunicaret et ut furtivo eorum apostolo assentiret, illi monachi deportaverunt ipsum contrafactum apostolum ad sedem.
495Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0092C
Unde et ei obtemperantes propter exemplum et amoris societatem congregationis ipsius sancti Martialis, iam ante unum mensem in consuetudine accepimus eum commemorare apostolum.
496Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0096A
Nam adhuc, videlicet usque in praesentem annum quo loquimur, qui est millesimus vicesimus octavus ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, per indictionem XI, ab assumptione autem beati apostoli Martialis nongentesimus quinquagesimus quartus, non sunt nisi centum sexaginta anni, ex quo monasticus ordo in hoc loco transmutatus est de canonico; et haec Vita, eodem modo quo hic legitur, per omnes Galliarum et Hispaniarum atque Britanniae, necnon et Italiae est provincias: quae sine dubio per plures ecclesias habebatur ante incendium huius loci, quod longe post multum tempus accidit postquam monachi hic intraverunt.
497Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0097D
Astruit quoque Vitam istam eius, quae in his partibus habetur, non esse veterem priorem, sed novam commentatam a quodam monacho ante hos centum annos; et alio modo eam haberi in Longobardia, ubi dicit eum parem esse sancto Apollinari et sanctis Fronto, Saturnino, Dionysio, Austremonio, Hilario Pictavensi, Martino Turonensi.
498Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0098C
Nam ab urbe Roma usque ad montes Pyrenaeos nullus alter sanctorum est qui totam unam provinciam converterit, vel qui ab antiquis in litaniis in ordine apostolorum scriptus fuerit usque hodie, nisi solummodo Martialis, Episcopus etiam Lemovicensis Geraldus ante hos quindecim annos a Roma regressus, attestatus est nobis fortuitu legisse se ibi volumen, ubi scriptum erat qualiter Martialis primus Ravennae praedicaverit Christum dum in Galliam veniret, et post eum Apollinarem post longum tempus ibi venisse apostolicum virum.
499Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0098D
» Inter apostolos vero et apostolicos viros Hieronymus hanc differentiam dicit quod apostoli sunt qui primi unamquamque provinciam praedicare coeperunt, unde et hodieque astruit apostolos posse fieri in Ecclesia, quorum signa et indicia apostolatus complentur; id est si hodieque vel usque in finem mundi aliqua provincia fuerit in qua nullus ante praedicator accesserit, qui primus ad eam aliquo modo accedens eam praedicare coeperit, et unam solummodo Ecclesiam in ea fundaverit, recte apostolus est; qui vero post eum venerint praedicatores et episcopi, illi sunt apostolici viri.
500Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0100A
Petragorius quoque manifestum sit fuisse Christianitatem ante Frontum, cum ipsa eius gesta doceant eum inde natum comam sibi totondisse, et in Aegyptum ad eremitam Apollonium profectum fuisse?