'arma' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 16895 hits      Show next 500

1Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0476C (auctor 1000)
Sane si qui ad sancta loca confugerint, arma, si qua secum portaverint, mox deponant, nec se aestiment magis armorum praesidio quam sanctorum locorum veneratione defendi.
2Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0476C (auctor 1000)
Quod si deponere arma noluerint, et sacerdoti vel clericis non crediderint, sciant se armatorum viribus pertrahendos.
3Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0730B (auctor fl. 923)
Valles diffugiunt humiles, tumidi prius Alpes, Arma, simul diamant lucos cum corde fugaci.
4Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0732A (auctor fl. 923)
Hac sibi confecere polum vitam nutrientem, Quem nullum superare caput cupiebat eorum, Ast infra capiunt tetre necis arma frequenter.
5Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0732B (auctor fl. 923)
Tum pereunt miseri, pluresque vehuntur ad altos Ponentes animas torquentibus arma faselos.
6Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0732C (auctor fl. 923)
Mane quidem flagrante novant certamina plenis Arma trucum terris fixa testudine giro.
7Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0735C (auctor fl. 923)
Unde nepos eius nimium tristans Adalaelmus Consulis intererat populo, cui talia dixit: Eia viri fortes, clipeos sumatis et arma, Ulciscique meum raptim properemus avunclum!
8Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0738B (auctor fl. 923)
Mox reliquis ut visus adest gentilibus Erveus, Rex, quoniam facie splendens formaque venustus, Creditur, atque sui donis grassante tuetur; Protenus intuitu fuso cernendo sodales Dilectos plecti, tamquam leo sanguine viso Ipse furit, conansque manus vitare tenentum, Undique vi voluit semet ceu nexus, ut arma Sumeret, ulcisci proprios socialeque vulnus; Obtentuque carens ipso, sic insuperata Limphantes potuit qua voce tonavit in aures: Cedite me tensa cervice, pecunia prorsus Nulla meam tractet vitam, morientibus istis!
9Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0748B (auctor fl. 923)
Ilicet Anscherici defertur episcopi ad escas; Ast Ebali ferclis inerant Titane secante Lucifluam cernente poli gnomone figuram Multiplici remo contundere pocula limfae Scandere gentiles undas conclamat eoas Parisius; surgit securus uterque ciborum, Arma ciunt, ripasque legunt, pinnasque facessunt.
10Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0749C (auctor fl. 923)
armipotens inter mortalia defit Arma ruens, nunquam sibi principe subveniente, Exitiumque polis posthac cum praesule capto Passa luit; regi hinc felix micat omen Odoni!
11Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0751B (auctor fl. 923)
Proserpina dudum Huic cessit, cuneos dum profligavit Odonis; Umbra fugat stellas, Ademarus ab agmine vitas; Dormit Odo, consanguineus sua proterit arma.
12Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1321B
VI. Si autem dominus servo arma commiserit portare, et ingenuum hominem occiderit, ipsum et alium servum se noverit redditurum.
13Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1323D
XLVI. Si quis ad ecclesiam arma portaverit, et litem commiserit, argenti libram unam ecclesiae cogatur exsolvere: et hoc egentibus in eleemosynam meretur, vel sinatur.
14Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1300D
Eadem synodus: Primum delictum uniuscuiusque mali hominis veniet super substantiam suam et pecora sua: secundum si non habuerit substantiam aut pecora veniet super regiones suas; si non habuerit regionem, veniet super regem suum: si non habuerit regem, veniet super eum qui arma dedit, et vestimenta illius qui delictum fecit; sin vero, postremo veniet super illum qui cibavit illum, et lectum dedit.
15Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0033B (auctor fl. 1150)
Eia inquit avaritia, congrega argenteos, amplifica loculos, parce vivas, multa possideas, quantum enim habes tantum vales: et respondet infelix anima: Haec omnia servavi ab adolescentia mea (Luc. XVIII) . Et superbia inquit: Ascende in montem hunc excelsum valde, apprehende arma et scutum, et exurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV) ; studeamus minores contemnere, pares opprimere, maioribus derogare, non advertent simplices, non insurgunt patientes, dissimulant sapientes, non praevalebunt rebelles, et respondens dicis: ecce festino, propero, sequar te quocunque ieris (Matth. VIII) . Ecce quam miserabilis servitus.
16Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0070C (auctor fl. 1150)
Vere non est timor caelestis regis in huiusmodi, non sunt haec arma quibus spiritalis militia summo imperatori persolvatur: quin potius haec et his similia arma sunt iniquitatis, quibus melius daemoniis quam Deo militatur.
17Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0070D (auctor fl. 1150)
Arma vero Saul, curae et occupationes vitae huius et delitiarum appetitus quae omnia gentes inquirunt.
18Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0070D (auctor fl. 1150)
Sed David, id est quilibet vir spiritalis, contra Goliam, id est diabolum, pugnaturus, arma Saul, quae ponderosa sunt, deponit, id est, omnia quibus seculo huic militatur abiiciens timore Regis aeterni et assumpta funda cum lapide Philisteum prosternit.
19Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0076C (auctor fl. 1150)
Isaias propheta pacem in eius adventu nunciaverat cum dixit: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX) . Et alibi: Dabis nobis Domine pacem, quia in te speravimus (Isa. XXVI) . Et David: Auferens bella usque ad fines terrae, arcum conteret et confringet arma, et scutum comburet igni (Psal. XLV) . Usque ad fines terrae bella abstulit Christus, qui hominem intus et exterius pacificavit.
20Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0076C (auctor fl. 1150)
Confregit arma et arcum, destruendo omnes versutias inimici.
21Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0105C (auctor fl. 1150)
Assistunt ex parte altera fortes auxiliarii, scilicet poenitentes, exsecrando vitia per lamenta poenitentiae et confessionis, recogitantes annos suos in amaritudine animae suae, confitentes adversum se iniustitiam suam Domino, abluentes planctu et lachrimis peccata sua, subiicientes servituti membra, quae exhibuerunt arma iniquitatis ad iniquitatem.
22Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0119A (auctor fl. 1150)
Hanc pro meliori, hoc est, pro vitae novitate commutabo, in qua accipiam arma iustitiae, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Galat. VI) . Et a verbo quidem, quod proposui secundum congruentiam solennitatis, congruum mihi videbor sumpsisse exordium.
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0140C (auctor fl. 1150)
Certe vel hoc exterrere te debuerat, quod ipsa arma tua, quibus corpus Christi lanias, in te ipsum convertuntur, telis tuis confoderis, sagittis tuis vulneraris et ipsa scelera tua, quibus te a corpore Christi praecidis, animam tuam miseram membratim lacerant, et inflictis vulneribus cruentant illam.
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189C (auctor fl. 1150)
Calciamenta vero dat in pedes tuos, dum per mortificationem carnis castigas corpus tuum et in servitutem redigis, ut membra quae exhibuisti arma iniquitatis ad iniquitatem, serviant iustitiae in sanctificationem.
25Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0775 (auctor 947-1030)
Hic Romam petiit monachis orare salutem (41), Conscendunt voces, fremitum dant Cluniacenses (42): Clamant atque monent: Subito dispone, magister, Arma subire tuis, et quae praeponere debent: Quae sint exterius, et quae sint interiora.
26Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0486C (auctor 1068-1081)
Qui etiam munera Ludvico caesari miserunt, gladium videlicet capulo tenus aureum et alia, pacem rogantes, et missis utrinque ad Egdoram fluvium mediatoribus, pacem firmam ritu gentis per arma iuraverunt.
27Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0502B (auctor 1068-1081)
Deinde postquam omnia ferme regna, quae post mortem Karoli defecerant, suo imperio subiugaret, in Danos arma corripuit, quos antea pater eius bello compressit.
28Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0546B (auctor 1068-1081)
Verum is comperta morte parentis, ira et furore commotus, reiectis cum fide litteris, arma corripuit, amneque transmisso, inimicis Dei se coniunxit Winulis.
29Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0604B (auctor 1068-1081)
([25.] Cap. 185.) Accessit hoc ad gloriam praesulis, quod in anno consulatus sui famosum illud colloquium caesaris cum rege Danorum ad contumeliam ducis habitum est in Luniburc, ubi sub optentu federis contra Saxones arma laudata sunt.
30Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXVII; 4 (auctor -1081)
Et missis utrimque ad Egdoram fluvium mediatoribus pacem firmam ritu gentis per arma iuraverunt.
31Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, III; 2 (auctor -1081)
Deinde postquam omnia ferme regna, quae post mortem Karoli defecerant, suo imperio subiugaret, in Danos arma corripuit, quos antea pater eius bello compressit.
32Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXVI; 5 (auctor -1081)
Verum is comperta morte parentis, ira et furore commotus, reiectis cum fide litteris arma corripuit amneque transmisso inimicis Dei se coniunxit Winulis.
33Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LX; 2 (auctor -1081)
Ubi sub optentu federis contra Saxones arma laudata sunt.
34Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0658A (auctor 1145-1221)
Arma ferunt in ipsum, qui pro ipso pugnare debuerant; et virginem eius, hoc est Ecclesiam, sicut ait Propheta, constuprantes, usque ad verticem corruperunt.
35Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0677D (auctor 1145-1221)
Laudandi sunt isti, quia bene incipiunt, quia contra diabolum arma assumunt, qui vitiis suis certamen indicunt, quia cum diabolo conflictum inveniunt, quia Iesum peregrinum prius et hospitem intra se per poenitentiam colligunt, quia se coelesti medicinae sanandos offerunt, sed vehementer arguendi sunt, quia tam cito a pugna desistunt, arma reiiciunt.
36Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0484D (auctor c.1140–1212)
Est quoque et corpus tuum, si tamen peccati non fuerit dominio subiectum, iuxta salubrem illam Pauli admonitionem: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius; sed neque exhibeatis membra vestra, arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 3) . Utrumque obtulisti, et tradidisti Ecclesiae: neutrum debes ex tunc in proprium usum illicite vindicare.
37Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0556D (auctor c.1140–1212)
XI. Impleatur illa in vobis prophetia, quae talis est: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isa. II, 4) . Et adiunxit: Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium (ibid.) . Gladius et lancea arma sunt, et vulnera infligunt; vomer autem et falx instrumenta quaedam usui humano valde necessaria sunt, et hominum pastui serviunt.
38Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0556D (auctor c.1140–1212)
Sed cum, arma gladius et lancea sint eo minus gladio percutimus; lancea vero longe posita attingimus.
39Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0599C (auctor c.1140–1212)
Dentes eius, arma, et sagittae, et lingua eius, gladius acutus (Psal. LVI, 5) . Evertet cunctos domesticos suos superatus ab ira, ut opprimat eos.
40Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0618C (auctor c.1140–1212)
Vox cuiusdam Tigris est: Arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum: destruentes consilia, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei (II Cor. X, 4) . Dicit itaque, in armis suis spiritualibus, destructionem consistere omnis altitudinis et extollentiae: ostendens proinde sagittam se esse salutis Domini et sagittam salutis contra Syriam.
41Adamus Scotus, Sermones, 198, 0101B (auctor c.1140–1212)
Nonne, sicut audivimus, ita et videmus, quod iuxta vaticinium Ieremiae: Ipse regnat Rex, et sapiens est, faciens iudicium et iustitiam in terra? (Ier. XXIII, 5) et fortem nihilominus armatum devincens; eius quotidie arma aufert et spolia distribuit? (Luc. XI, 21.) XI. Cuius, quaeso, magis amicus exstat quam eius, quem per praedestinationem ad futurum saeculum generat?
42Adamus Scotus, Sermones, 198, 0203A (auctor c.1140–1212)
Quod si arma induimini lucis, ut in die honeste ambuletis, honeste ambulantes maxime ad eos, qui foris sunt (Rom. XIII, 13) : quis vos negabit apparere in vestitu nitido, et habitu splendido?
43Adamus Scotus, Sermones, 198, 0222B (auctor c.1140–1212)
Gladius et lancea arma sunt, et vulnera infligunt; vomer autem et falx instrumenta quaedam sunt usui humano valde necessaria, et hominum pastui serviunt.
44Adamus Scotus, Sermones, 198, 0222B (auctor c.1140–1212)
Sed cum arma gladius et lancea sint, cominus gladio percutimus; lancea vero longe posita attingimus.
45Adamus Scotus, Sermones, 198, 0222C (auctor c.1140–1212)
Nonne hoc sensit sanctus David, qui dentes asseruit filiorum hominum arma et sagittas, et linguam eorum gladium acutum? (Psal. LVI, 5.) Gladio itaque, et quidem valde acuto proximum feris, cum eum verbo probroso, et aspero tumore iracundiae inflatus aggrederis.
46Adamus Scotus, Sermones, 198, 0269B (auctor c.1140–1212)
Filii namque hominum, ut ait sanctus David, dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI, 5); dentibus itaque stridere, verbis mordentibus furere est.
47Adamus Scotus, Sermones, 198, 0347C (auctor c.1140–1212)
Nutritius est Ioseph huius Iesu: est et custos, ut bonum et fructuosum sanctitatis propositum, quod perita rationis subtilitas, et prius a bonorum omnium largitore Deo requirit, et deinde expandente sinus suos voluntate accipit, et novissime exhibens membra corporis arma iustitiae Deo, in actione ostendit (Rom. VI, 19) : humilitas simplicis conscientiae usque ad perfectum nutriat, et provehat, et ab omni detrimento diminutionis, quod vitium inferre solet elationis, custodiat, protegat, et defendat.
48Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0029A (auctor -875)
Assyriorum regnum et Sicyoniorum nascitur; sed primus in Assyriis regnavit Belus, quem quidam Saturnum existimant: in Sicyonia Aegialeus, a quo Aegyalea nuncupata est, quae hactenus Peloponnesus vacatur Ninus, rex Assyriorum primus, propagandae dominationis libidine, arma foras extulit, cruentamque vitam magnis per totam Asiam bellis egit.
49Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0037C (auctor -875)
Amazones arma sumpserunt.
50Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0047B (auctor -875)
Qui adversus magnum hostem verum Goliath pugnaturus, sapientiam huius mundi, tanquam illa arma Saul reiiciens in quinque lapidibus, stulta mundi elegit, ut confundat fortia.
51Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0062C (auctor -875)
Scipio triumphans Urbem ingressus, quam, Terentius comicus ex nobilibus Carthaginensium captivis pileatus, quod insigne indultae sibi libertatis fuit triumphantem post currum secutus est.
51Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0062C (auctor -875)
Proconsules profecti in Africam, cum iam senatus Carthaginem delendam censuisset, Carthaginenses iussi, arma et naves tradiderunt.
52Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0062C (auctor -875)
Punicum bellum secundum finitum, quod gestum est annis sexdecim.
52Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0062C (auctor -875)
Postmodum procul a mari residentes, dolorem ad desperationem contulerunt, duosque duces Asdrubales creaverunt: et propter inopiam ferri, arma aggressi facere, auri argentique metallis suppleverunt.
53Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0064D (auctor -875)
Verum Mathathias sacerdos leges patrias vindicat, adversus Antiochi duces arma corripiens; unde ortum martyrium sanctorum Machabaeorum septem fratrum nimis venerabile, in quorum honore Viennensis Ecclesia fundata est.
54Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0065B (auctor -875)
Antiochus Persipolin nobilissimam et copiosissimam civitatem spoliare cupiens, multitudine ad arma concurrente, in fugam versus est: et coelesti eum iudicio perurgente, dum acceleraret iter, ut Hierosolymam congeriem sepulcri Iudaeorum faceret, insanabili plaga percussus, homicida et blasphemus miserabili obitu vita functus est.
55Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0069C (auctor -875)
Eodemque anno ab Urbe condita sexcentesimo sexagesimo secundo, Mithridaticum bellum coeptum est, quod triginta annis, vel, sicut aliqui scribunt, quadraginta gestum est.
55Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0069C (auctor -875)
Helvetiorum animos, fortissimae Gallorum omnium gentis, ea vel maxime causa quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgeta rex, princeps gentis, spe totas invadendi Gallias, in arma accenderat.
56Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0071A (auctor -875)
Treveri, Eburonati, Aduatici et Nervii multitudo in arma conspiraverunt, quae ex hoc colligi plurima fuisse potest, quia cum instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis exportando, vix tribus horis vallum pedum decem et fossam pedum quindecim per millia passuum, quindecim in circuitu perfecerunt; praeterea centum viginti turres mirae altitudinis exstruxerunt.
57Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0102B (auctor -875)
Gens Anglorum sive Saxonum, Britanniam tribus longis navibus advehitur, quibus dum iter prosperatum domi fama referret, exercitus fortior est missus, qui hostes quidem abegit; sed in socios arma vertens totam prope insulam ab orientali usque ad occidentalem plagam igni ferroque subegit, conficta occasione, quod Britones minus stipendia dederint.
58Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0123D (auctor -875)
Contra quos Carolus expeditionem ducens, graviterque eos fundens, in Hispanias repulit: facta concertatio mense Octobri, gerens et alia diversis in partibus praelia, iterum post aliquot annos perrexit usque in Vasconiam, Aquitaniam depopulatus: mortuo Eudone, contra filios illius arma corripuit, eosque vehementer afflixit.
58Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0123D (auctor -875)
Sed Pippinus rex vi insistens bellando, auxiliante beato Petro, Italiam ingressus est; et remisso pontifice Stephano, per Fulradum aliosque ministros ad sedem suam, ipse Papiam ubi Aistulphus se recluserat, obsedit.
59Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0131C (auctor -875)
Adalgisus filius eiusdem Desiderii, fuga lapsus, nave Constantinopolim venit.
59Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0131C (auctor -875)
Britonum signa et arma ducum nominibus illorum inscripta per Widonem Marchensem, qui totam Britanniam perlustraverat, eamque in deditionem acceperat, glorioso regi Carolo delata sunt, totaque Britannia tunc primum Francis subiugata est.
59Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0131C (auctor -875)
Et in Italia Theare similiter civitas capta et intenta, atque Roselmus praefectus etiam ipsius comprehenditur.
59Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0131C (auctor -875)
Eclipsis lunae quarta Nonas Septembris fuit, stante sole in decima sexta parte virginis: luna autem stabat in decima sexta parte piscium.
60Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0135A (auctor -875)
Qua visione pavefacti Saxones, relinquentes universam praeparationem suam, ita fuga lapsi sunt, ut mutuose gladiis conciderent.
60Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0135A (auctor -875)
Nordanimbrorum rex Eardof regno pulsus Britanniae, Noviomagi ad imperatorem venit; inde Romam proficiscitur, cum legatis postmodum imperatoris et pontificis in regnum suum reducitur.
60Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0135A (auctor -875)
Nam ab eo universus populus deficiens, ad filios eius se transtulit: ipse tentus sub custodia, indecenter recluditur, ac arma ei auferuntur: uxor ipsius in Italia servanda committitur.
61Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0350A (auctor -875)
quare proiecisti arma, antequam videres hostem tibi repugnantem?
62Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0363A (auctor -875)
Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse.
63Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0363B (auctor -875)
Tenemus ecce arma, et non resistimus; quia mori quam occidere malumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus.
64Adrevaldus Floriacensis, Historia translationis S. Benedicti, 124, 0905B (auctor 814-878)
His auditis Romanus antistes protinus relicto thoro arma comitesque inquirit, ac persequi conatur recedentes, iunctis sibi Langobardorum auxiliis.
65Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0913D (auctor 814-878)
Sane Iustiniano iuniore post mortem Constantini imperium assumente, decem in imperio annis exactis, a Leone Augustali dignitate privatur, exsilioque relegatur: adversum hunc Tiberius arma corripiens, imperiali sarcina relevatum retrudit in carcerem.
66Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0924C (auctor 814-878)
De hac vero quae nunc est iniuria vestra, scitote iam clementissimi Conditoris omnium sententiam propitiam erga vos effectam, eumque qui tyrannidis adversum Ecclesiam indigne arma corripuit, septimum nequaquam transigere solem, donec huius rei incurrat poenitudinem.
67Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0937A (auctor 814-878)
Dum millia suorum prospexit oppetisse satellitum, idque adversum Heriveum repetens, primus natorum Rainoldi arma ob vindictam paternae resumentem necis, eumdem male depugnantem vicit, telisque confossum neci tradidit.
68Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1265A
Quin penitus, secundum Apostolum, non sit vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est homines, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI) . Alioquin manum apostolicae sedis cum eodem piissimo principe fortiter esse cognoscite, et arma nostra illi munimina validissima conferentia, summo agonotheta nobis concertante, et beatorum principum apostolorum intercessione cooperante, praeparata sine cunctatione praenoscite.
69Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1292D
Alioquin manum apostolicae sedis cum eodem piissimo principe fortiter esse comperiat, et arma nostra illi munimina validissima conferentia, summo agonotheta nobis concertante, et beatorum principum apostolorum intercessione cooperante, praeparata sine cunctatione praenoscat.
70Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1307D
XXXIV. AD PROCERES REGNI CAROLI CALVI ET LOTHARII QUONDAM REGIS. (Anno 871.) Prohibet ne arma capiant contra Carolomannum.
71Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1308B
Alioquin, quisquis vestrum contra Carolomannum castra moverit, arma sustulerit, vel laesionis exercitia praeparaverit, ac per id ut effundatur fidelium sanguis construxerit, non solum excommunicationis nexibus innodabitur, verum etiam vinculis anathematis obligatus in gehenna cum diabolo deputabitur.
72Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1538A
In ipso autem praelio dilectus filius noster B. magister militiae templi ab hostibus captus est, et cum eo octoginta septem de numero fratrum, trecenti vero de aliis militibus, tum capti fuerunt, tum in ore gladii trucidati, et tam equos quam arma et alia spolia incredibiliter amiserunt.
73Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1538D
Hi vero qui in propriis personis non poterunt laborare, equos, arma bellica, quae in partibus illis sunt plurimum necessaria, et alia de facultatibus suis pro animarum suarum salute et paganorum remedio illuc studeant destinare.
74Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0690C (auctor c.910-c.992)
Sic miles optimus inter fasces constitutus et arma, perituris praeponens semper aeterna, sedula versabatur cogitatione, quod postea devotus complevit opere.
75Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0625C (auctor c.910-c.992)
Quare saepe regia indignata potestas, sanctum Domini pontificem decreverat trucidandum; quem tamen divina virtus inter arma barbarica et mores ferocissimos ad erudiendam plebem fidelium, et expiandam urbem faecibus idolorum conservabat illaesum, nolens vitam eius brevi consummare articulo martyrii, sed prolixis temporum sudoribus immorantem, fructum afferre copiosiorem, et navem Ecclesiae quam recturus erat, multimodo commercia referentem, ad regnum transire coelorum.
76Adso Dervensis Incertus, De Antichristo, 40, 1134
Tunc implebitur quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27) . Postquam autem per tres annos et dimidium praedicaverint, mox incipient excandescere Antichristi persecutiones, et contra eos primum Antichristus sua arma arripiet, eosque interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia descendet de abysso, et faciet adversus eos bellum, et interficiet illos (Apoc. XI, 7) . Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde caeteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet.
77Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 8
Sic etiam Ethicorum 5. scribitur, quod lex praecipit non derelinquere aciem, neque fugere, neque obiicere arma, quod spectat ad fortitudinem.
78Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 1; 48
Quare si naturale est homini desiderare conservationem vitae, cum homo solitarius non sufficiat sibi ad habendum congruum victum et vestitum, et ad fabricandum sibi arma et organa, per quae a contrariis defendatur: naturale est ei, ut desideret vivere in communitate, et ut sit animal sociale.
79Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 13; 44
Nam cum arma ferrea in se quandam duriciem habeant, qui semper solicitantur circa mollia vestimenta, dubitant arma arripere, et effciuntur timidi.
80Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 13; 45
Iuvenes, maxime cum ad aliam aetatem venerint, ad hoc quod sint habiles ad vacandum circa labores bellicos, ne abhorreant arma, instruendi sunt, ut non nimis delectentur in mollicie vestium.
81Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 18; 13
per laborem vero et motum efficitur caro dura, per quam impeditur mentis sublimitas eos autem qui debent regere regnum, magis expedit esse prudentes, quam bellicosos: in rege enim plus valet prudentia quam arma bellica.
82Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 18; 14
rex enim et princeps, et universaliter omnis dominator populi, licet in bellando et in assumendo arma quasi non plus valeat quam unus homo, vel aliquando minus quam unus homo: tamen per prudentiam praevalere potest toti populo sibi commisso.
83Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 18; 16
Licet ergo reges et principes non omnino ignorare debeant armorum usum, nec sic debeant fugere corporales labores; ut effecti quasi muliebres, nec pro defensione regni nec pro alio casu audeant arma assumere; attamen quia decet eos esse magis prudentes quam bellatores, filii regum et principum et maxime primogeniti qui regnare debent, minus sunt assuescendi ad corporales labores quam alii, ne propter huiusmodi labores caro eorum indurata impediat sudtilitatem mentis.
84Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 1; 3
Sciendum igitur, quod tempore belli defendenda est civitas per arma; sicut tempore pacis gubernanda est per leges iustas, et per consuetudines approbatas, quae vim legum obtinent.
85Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 1; 4
Videntur ergo sic se habere arma ad tempus belli, sicut leges ad tempus pacis.
86Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 10; 30
Verus autem rex non intendit affligere subditos, suscitando et procurando bella, eo quod intendat bonum regni: non vult ergo eos qui sunt in regno assumere arma nisi pro defensione regni, vel pro aliquo alio iusto bello.
87Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 14; 16
melius est ergo dicere in civitate tot esse bellatores et defensores patriae, quot sunt ibi cives valentes portare arma, quam separare bellatores ab aliis civibus.
88Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 19; 11
Volebat autem bellatores debere habere arma, et non terram.
89Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 19; 12
Agricolas vero terram, sed non arma.
90Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 19; 13
Artifices quidem nec terram nec arma.
91Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 19; 26
quam appellabat communem, eo quod bellatore communi bono ut defensioni patriae vacare debeant: pars vero esse propria ipsis agricolis: artificibus quidem nullam partem tribuebat territorii, eo quod ex arte sufficienter vivere possent: nec etiam bellatoribus tribuebat territorium tanquam proprium, sed solum tribuebat eis arma.
92Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 20; 13
Si enim civitas secundum ipsum distingui debeat in tres partes, videlicet in bellatores, artifices, et agricolas; et soli bellatores habeant arma, ut possent seditiones et iurgia facta in civitate removere, et patriam ab hostibus defendere: oportebat bellatores habere maiorem potentiam, quam agricolae, et artifices simul sumpti: et quia semper potentiores dominantur, et homines libenter iniustificant cum possunt; hoc posito artifices, et agricolae non haberent partem in politia; et bellatores non permitterent eos participare in electione principis.
93Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 20; 14
statuere ergo quod totus populus eligat principem, stare non potest cum statuto de bellatoribus, ut quod ipsi sint potentiores aliis, et sint soli habentes arma.
94Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 7; 15
Rursus, non solum arma sed etiam plura alia sunt ferenda in bello: ideo etiam ad maiora pondera non est inutile assuescere bellatores.
95Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 7; 41
Inde est quod apud Romanos antiquitus consuetudo erat, quod iuvenes futuri bellatores postquam per magnam partem diei exercitati esent ad arma, si tempus erat natationi congruum, ducebantur ad fluvium, ut artem natandi addiscerent.
96Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 9; 33
In bello quidem auxiliantur equi arma, victualia, loca pugnandi, tempus, et auxilium praestolarum.
97Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 9; 35
Secundo ex qua parte sunt meliores sagittarii, plures armati, et habentes meliora arma.
98Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 26
Debet ergo qui in pugna peditibus praeponitur esse fortis viribus, procer statura, sciens eiicere hastas et iacula, sciens dimicare gladio ad percutiendum, portare scutum ad se protegendum, vigilans, agilis, sobrius, habens omnium armorum experientiam: ut sciat erudire pugnantes sibi commissos, et cogat eos ad bene debellandum, et ad arma tergendum.
99Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 27
Nam ipse armorum nitor terrorem incutit hostibus, ut portans huiusmodi arma credatur bonus esse bellator.
100Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 31
Oportet igitur praepositum et ducem militaris belli esse habilem corpore, ut possit etiam armatus agiliter equum conscendere: scire fortiter equitate, cum lancea percutere, eiicere iacula, cum scuto se protegere, cum clava et ense dimicare, habere omnium armorum exercitum, ut possit suos commilitones de pugna erudire, ut fortiter pugnent, arma tergant, et alia faciant quae requiruntur ad bellum.
101Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 11; 28
Debet etiam dux exercitus centuriones, et decani, et alii, qui operibus bellicis praeponuntur, semper monere milites pedites, ut sint parati ad arma; ut si congingeret aliqua invasio subita, possent invadentibus resistere.
102Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 21; 23
Per ferra vero etiam reparati possint arma, et fieri tela; et sagittae, et alia per quae impugnari valeant obsidentes.
103Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1473D
Habebit etiam presbyter quilibet, priusquam ordinatus fuerit, arma ad opus spirituale pertinentia, videlicet codices sacros, id est psalterium, Epistolarum librum, et librum Evangeliorum, librum Missalem, libros Canticorum, librum Manualem, seu Enchyridium, gerim, Passionalem, Poenitentialem et Lectionarium.
104Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1475A
Presbyter nec sit mercator, nec mercaturae cupidus, nec, omisso theologiae studio, se ad mundanas conferat sermocinationes, nec arma ferat, nec causidicus sit, vel lites agat, nec in oenopoliis bibat more saecularium: iuramentum etiam ne iurato: semper autem et simpliciter verum dicat absque mendacio, ut servi Dei docuerunt.
105Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0706A (auctor 1110–1167)
Sed ut interim de rege taceamus, nullus certe iustum negabit quod pro patria arma suscipimus, quod pro uxoribus nostris, pro liberis nostris, pro ecclesiis nostris dimicantes imminens periculum propulsamus.
106Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0707A (auctor 1110–1167)
Amplius dico, ipse Christus apprehendet arma et scutum, et exsurget in adiutorium nobis.
107Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0709A (auctor 1110–1167)
Adversum quos hodie levas arma, et hunc innumerum ducis exercitum?
108Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0709C (auctor 1110–1167)
Recole praeterito anno cum adversus Malcolmum paterni odii et persecutionis haeredem Anglorum auxilium flagitares, quam laeti, quam alacres, quam ad auxilium prompti, quam proni ad periculum Walterus Espec aliique quamplures Anglorum proceres tibi apud Carleolum occurrerint, quot paraverint naves, quae arma intulerint, qua iuventute munierint, quomodo omnes tuos terruerint hostes, donec ipsum Malcolmum proditum caperent, captum vincirent, vinctum traderent.
109Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0864C (auctor 1110–1167)
24. Si igitur spiritus potestatem habens ascenderit super te, si stimulos acediae exagitaverit, si aculeos diversarum passionum accenderit, si adversum te commoverit mundum, si inflammaverit persecutiones, si times, si trepidas, si per singula momenta vinci formidas, et ita ad Iesum tuum anxius curris, ploras, exponis pericula, opem flagitas; adhaeret tibi quem diligis, in specie potentissimi regis, et secundum orationem sancti David apprehendet arma et scutum, et exsurget in adiutorium tibi (Psal. XXXIV, 2) : audiesque, Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum. (Ierem. I, 8) . At si secretorum cognitionem, vel quaestionis alicuius solutionem tibi desideras revelari; si mundanae confusionis causas et rationes anxius admiraris; si moventur pedes tui, quia pacem peccatorum vides, qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur; quaeris diversorium ubi cum Iesu solus cum solo fabuleris, clamas cum Ieremia: Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum.
110Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0792A (auctor 1110–1167)
Abiicientibus itaque arma lucis, nox placebat obscurior.
111Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0675B (auctor 1110–1167)
Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat (II Reg. XVI) , qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt.
112Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0733A (auctor 1110–1167)
Deinde in signum foederis vestem mutant et arma, reversique ad suos modum amicitiae pacisque praescribunt, et sic cum gaudio ad sua quisque revertitur.
113Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0822A (auctor 1110–1167)
At ille qui consentit et praebet membra sua arma iniquitatis peccato, profecto Damascus est, proprium sanguinem fundens, et suis se manibus interficiens.
114Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0375A (auctor 1110–1167)
Sed si fortior illo supervenerit, tunc vasa eius diripit, et aufert arma, et spolia distribuit (Luc. XI) . Fortis armatus diabolus, atrium mundus, vasa eius mundi sapientes, arma reges et principes, spolia plebes.
115Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0412B (auctor 1110–1167)
Utinam, Domine, suscites super nos Medos, bonos scilicet angelos, ut apprehendant arma et scutum (Psal. XXXIV) , utpote fortes a forti, potentes a potente, ut omnia haec tentamenta nobis in mensura disponant (Sap. XI) , non patientes nos tentari supra quam possumus ferre (I Cor. X) ; sed faciant cum tentatione proventum, ut sustinere possimus (I Cor. X) . Hoc autem sciendum, fratres, quia Medi isti eos qui saeculari sapientia tument, contemnunt; et eos qui in vana eloquentia gloriantur, despiciunt: argentum enim non quaerunt, nec aurum volunt; sed ipsos libenter visitant, ipsis gratanter assistunt, contra eos pugnantibus se libenter opponunt; qui sagittis parvulos interficiunt, qui lactantibus uteris non miserentur, nec super filios parcit oculus eorum: sed hoc in diem crastinum reservemus.
116Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0456A (auctor 1110–1167)
In hac nocte vastata est Ar, quod interpretatur adversarius, de quo beatissimus Petrus: Sobrii estote et vigilate; quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V) . Ista est adversaria illa civitas; atrium videlicet illius fortis armati: qui a fortiori superveniente devictus, et spolia perdidit, et arma proiecit.
117Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0463A (auctor 1110–1167)
Gens illa naturalium passionum in anima nostra construunt civitatem, quando originalia erumpunt in actualia, dum praebemus membra nostra arma iniquitatis peccato, et quae prius patiebamur ad poenam peccati, vertimus ad voluntatem usumque peccandi, et quot peccatis manus damus, tot cives pessimos in hac civitate suscipimus.
118Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0287D (auctor 1110–1167)
Ideo, fratres charissimi, si volumus spiritualibus oculis videre Iesum ascendere coelum; et si volumus cum ipso et per ipsum ad coelum pervenire, debemus mente exire, et contemplatione ab hoc mundo; debemus etiam, si possumus, cor nostrum a sensibus carnis erigere, et obedientiae praeclara arma assumere, et non obedientiae nostrae praemium debemus in vallibus, id est in terrenis rebus ponere, nec in monte superbiae, ne de nobis Dominus dicat: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI) .
119Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0332D (auctor 1110–1167)
Hic solet latere leo in insidiis, ille qui circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V) ; et quem non potest per suum gladium vulnerare, solet per ipsius arma, quem tentat, appetere.
120Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0332D (auctor 1110–1167)
Arma nostra sunt virtutes, quibus ei resistimus.
121Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0333D (auctor 1110–1167)
Illi quippe in Babylone Babylonicis serviunt, qui in ista misera captivitate de qua locuti sumus ipsis concupiscentiis, ipsis desideriis carnis obedientes, praebent membra sua arma iniquitatis peccato.
122Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0535C (auctor 1110–1167)
(Matth. V.) Haec simul omnia in charitate, et nonnisi in charitate simul omnia; ac perinde in illa vera tranquillitas, vera suavitas, quia ipsa est iugum Domini, quam si, Domino invitante, tulerimus, inveniemus requiem animabus nostris, quia iugum Domini suave est, et onus leve (Matth. XI) . Denique charitas patiens est, benigna est; non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa (I Cor. XIII) , et caetera. Proinde caeterae virtutes sunt nobis, aut quasi fesso vehiculum, aut quasi viatori viaticum, aut quasi lucerna caligantibus, aut quasi arma pugnantibus: at charitas, quae, licet ut aliae virtutes sint, sit oportet in omnibus, specialius tamen ipsa et requies fatigato, et viatori mansio, et plena lux pervenienti, et perfecta corona victori.
123Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0535D (auctor 1110–1167)
quid quatuor illae virtutes, temperantia, prudentia, fortitudo, iustitia, nisi arma sunt nostra, quibus pugnamus?
124Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0749B (auctor 1110–1167)
Comportantur cibaria, arma navibus inferuntur, nautae armamenta expediunt, certis sedibus milites collocantur.
125Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0685C
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV, 1) . Igitur multoties devicti hostes cum indigne ac turpiter rediviva audent reparare certamina, in hoc segnitia deterioris famae per ora magnatorum infelicius deteruntur, quo subrigi ingeniis fraudum ad sublimiora gestiunt, sed ceu effeminati viribus terga praebentes deformiter succumbunt.
126Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0688B
Nam cunctorum opifice largiente, sapientiam non vincet malitia, sed victor apparebit in propriis, qui suos semper a primo armavit spiritalibus documentis: Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur (II Tim. III, 12) . Itaque impraesentiarum iam adfore deprehenditur aetas plena miseriarum, quae praesentitur amplecti spatium temporis, de quo Apostolus lamentando praecinuit, dicens: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3) . Ecce in promptu haec praedicta serpere conspicimus, et ideo dum tuba personatur belli, necesse est ut arma aptentur in militum membris, ut doctum industria praeoccupare nequeat perfidus hostis.
127Aeticus Ister, Cosmographia, p2; 8 (auctor fl.c.700)
Habet et aurum Optimum in aliquibus locis, fabricam industriorum hominum in arma bellica luricarum galearumque et ocreas et dives valde est ferro.
128Aeticus Ister, Cosmographia, p2; 55 (auctor fl.c.700)
Privata vehicula nauclerium subsecuta iam morte periculum limphaque arma adsumitur et carina magna trituratur, trieris singultum rigatur, schafa dolose obpraemitur.
129Aeticus Ister, Cosmographia, p2; 72 (auctor fl.c.700)
Et Hircanas vel Scithas et Albanas gentes ab his utilia arma negotiantes deportant et utuntur.
130Aeticus Ister, Cosmographia, p2; 87 (auctor fl.c.700)
In gyrum enim si planicies urbium fuerit, alii clipeo tecti, lorica et arma, alii inmanissimos malleorum ictibus fundamenta murorum quatiunt et urbes corruent.
131Aeticus Ister, Cosmographia, p2; 110 (auctor fl.c.700)
Arma bellica gignari et fabrorum fornacem industrii, mina enim ferri plurimum gignit.
132Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 63 (auctor fl.c.700)
Terra exesis frugibus germinantem, aquis amarissimis producentem, arma politissima, populum ad bellandum crudilem atque prumptissimum.
133Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 81 (auctor fl.c.700)
Procere statura, ad proeliandum crudelis, habentes arma bellica pollita fabrorum industrii, luricas vel ocreas, gladius atque ornechas crabronistas et multarum artium peritissimus.
134Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 143 (auctor fl.c.700)
Habetque et haec terra gentes bellicosissimas, populo durissimis ac sevissimis moribus durato, arma bellica pollitissima, peltas valde robustus bituminatos utraque parte inter duos parietes.
135Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 145 (auctor fl.c.700)
Temporibus autem Nini regis, qui humano cruore Scithas suggere praecepit vel omnia crudelissima et spurcissima inibi instituit, ab eo tempore usque nunc haec arma utuntur.
136Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 159 (auctor fl.c.700)
Post non multum etenim tempus consilio infiduo accepto vicissim tela multa vel arma nova arte conposita fabros mercede in ignominia conductos gignarusque artifices ipsosque postmodum, quam eorum arte conpertae sunt, dolose trucidantes, praeparantur ad aciem.
137Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 161 (auctor fl.c.700)
Masculisque in stupro prole decepta tenellos trucidantes, arma sumentes, sicut superius idem scribit, viros qui superfuerant interficiunt atque in hostem accensae sanguine suo finitimorum ultionem excidio consecuntur.
138Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 167 (auctor fl.c.700)
Cuncta vindicata et subacta, donec ab Hercule vel sodalibus suis delinitae atque matrimonio distractae, arma bellica furtim ablata, vigorem et potentiam eius dolo vel arte ac pristigio amiserunt.
139Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 168 (auctor fl.c.700)
Praevaluit itaque vesaniae robor ad potentiam earum per annos ferme centum, quae nec adtunsae nec fugatae nec praedatae nec subactae fuerunt neque arma earum quisquam derepere vel imitare potuit.
140Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 169 (auctor fl.c.700)
Tale arte tam pulchra vel utile eo tempore in usum habere, unde posthaec Scithae, Iones, Cappadoces et Germani atque Troiani in usu similia arma, tela ac iacula vel gladius caelebre sumpserunt.
141Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 225 (auctor fl.c.700)
Extrema mundi oppositaque reliqua non norunt regna sine arma et tela invicta Ethna et Cimera, mare Magnum et Caspium pirgus hispidum trochum.
142Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 239 (auctor fl.c.700)
Mane doctrix liberalium forma apicum, meridie arma et tela ludentium, vespere divitias congregat, conticinia quiescent in purpora.
143Aeticus Ister, Cosmographia, 9; 4 (auctor fl.c.700)
Ait etenim: Si ea facta vel adinventiones, quae apud gentes, quae ad aquilonem sunt, et artium plurimarum in aere et ferro, arma et navale instructione et captura bistiarum et volucrum, murorum scientia et alia nonnulla unum volumen vel multorum philosophorum et scriptorum indagatio ultra omnes vires lasisceret, quae ab occiduo usque orientem septentrionale plaga in insolis et tenturiis tribus Iafeth dilatatur.
144Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0530B (auctor c.805–c.846)
Ipse vero rex lorica indutus, et circumfultus arma bellica, pectusque suum umbone tegebat, cristatus capite cum exercitu gradiebat.
145Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0533C (auctor c.805–c.846)
Ex illo denique die non in tanta crudelitate perseveravit, et sine bello commisso ad proprium reversus est regnum, et non tantum viribus fortior fuit, sed ingeniose praeliabat, unde de eo in proverbiis dicitur: « Attila rex, priusquam arma sumeret, arte pugnabat, et post haec omnia a vilissima muliere cultro defossus, mortuus est.
146Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0536A (auctor c.805–c.846)
Et in ipsa domo regia multo tempore Valentinianus commoratus est, et hinc atque inde ex utraque parte plateae civitatis magnae moenibus [magnis moenibus] decoravit, et vectes ferreos infra viscera muri claudere iussit. Ideo tanta illi [illius] solertia fuit ut non solum pro ornatu vectes ferreos apparerent, verum etiam, si aliquo quoquo tempore gens aliqua contra hanc civitatem dimicare voluisset, ut si non tanta arma, ut opus fuisset, inventa essent, ex ipsis vectibus sagittas lanceasque, vel alios facerent gladios, aut pro aliqua utilitate, ut diximus, istius moeniae ferrum expenderent, qui etiam istius muri civitatis multum adauxit.
147Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0705A (auctor c.805–c.846)
Prima pubes castra moveat cum iuvenilibus armis; sonent arma, humeris clarescant splendentia scuta, lanceas exacuite [foederis], rutilent aequora maris.
148Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0747C (auctor c.805–c.846)
Sonant arma, humeris ventilantur splendida scuta, tremebant milites animo, et terga dabant, pavida corda, et gemitus immensos, cadebant corpora ferro.
149Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0747C (auctor c.805–c.846)
In medio inimicorum, ut dixi, arma deventus, non eius latere, qui possent auxilium erant praebere [lateri erat, qui posset auxilium praebere], sed solus acer multa demolivit cadavera.
150Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0748D (auctor c.805–c.846)
Tunc Georgius vates gemens, audiens imperium tale, devexit [deflexit] transversa lumina in terram, et statim obmutuit amens, et stabat aporiatus prae confusione, nec valebat respondere purpurato regi, submissoque in terra vultu, aiebat cum largissimis fletibus: Nos pacem postulare venimus, non contra vos arma parare.
151Agobardus Lugdunensis, Consultatio et supplicatio de baptismo Iudaicorum mancipiorum, 104, 0104B (auctor 769-840)
Sed et illud putamus esse considerandum, quia si religiosus imperator adversus gentes quae a Christi nomine alienae sunt arma movet, et victor effectus, subiicit eos Christo et sociat religioni, opus est pietatis et laude dignum; quomodo negligendum est, si inter subiectos tales existant qui desiderent baptismum?
152Agobardus Lugdunensis, Contra obiectiones Fredigisi abbatis, 104, 0167B (auctor 769-840)
Ex quibus patet nobilitatem sacrae Scripturae, non secundum philosophos in disertitudine esse verborum, in quo nulla est sapientia, sed in potentia et astutia sensuum, atque virtute sententiarum; sicut Apostolus ostendit, dicens: Arma militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
153Agobardus Lugdunensis, Liber contra Amalarium, 104, 0340B (auctor 769-840)
Et tamen ratione naturali intelligentes per haec flectendam Dei pietatem, contra subversionem sibi imminentem ad quae arma concurrerint, dicit ita eadem Scriptura: Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius, et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
154Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0264D (auctor 769-840)
Arma, et gladii in via perversi: custos autem animae suae longe recedit ab eo.
155Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0268A (auctor 769-840)
Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
156Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0268A (auctor 769-840)
iam in multis gentibus factum est ut bellandi studio cessante, agriculturae operam dent, propter quam etiam arma in utensilia versa sunt; et adhuc Burgundionibus necesse est, propter assidua domestica bella, ut falces, ligones ac vomeres conflentur in gladios.
157Aileranus Scoto Hibernus, Interpretatio moralis, 80, 0336C
Non est enim, inquit Apostolus, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI) . Et ideo, ut idem Apostolus alibi ait: Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia (II Cor. X) ; spiritualibus namque et invisibilibus armis invisibilis animae, contra invisibiles hostes dimicandum est.
158Aimericus Antiochenus Terricus Templariorum, Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae, 201, 1410A
Fratres vero Hospitalis de Belliverio optime resistunt Saracenis adhuc, et duas iam carvanas Saracenorum expugnaverunt, in quarum alterius captione, omnia arma et utensilia et victuaria quae erant in castro Fabae, quod Saraceni destruxerant, viriliter lucrati sunt.
159Aimericus Antiochenus Terricus Templariorum, Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae, 201, 1405D
Cum igitur videret quod proposuerat se explere non posse, fremebundus in nos arma convertit, et quoddam castellum nostrum Harenc nomine, duodecimo ab urbe nostra milliario distans obsedit.
160Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0836D (auctor 950-1008)
Hildebertus supra nominati Bosonis filius, ex materni avi successione comitatum Petragoricae urbis adeptus, adversus Guillelmum comitem Pictavorum arma movit; et commoto exercitu, ad secundum Pictavae civitatis milliarium castra posuit.
161Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0800D (auctor 950-1008)
Antistes tali turbatus pectora visu, Exsurgit stratis, ac agmina cogit in arma.
162Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0651B (auctor 950-1008)
Quem intuitus taliter alloquitur: « Universum, inquit, perlustrans exercitum, te ignaviorem non reperi, nec inutiliora gerentem arma conspexi.
163Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0657D (auctor 950-1008)
Inter arma namque hostilia, sola legatio pacis sequestra est.
164Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0664C (auctor 950-1008)
Qui, ubi hostilibus se circumdatum cuneis vidit, nullumque adesse suorum, in virtute sola remedium ponens salutis, convertit equum seseque collegit in arma.
165Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0672A (auctor 950-1008)
Quod ubi animadvertit, suos capere arma iubet, seque praecedere.
166Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0747A (auctor 950-1008)
Mummolus, quosdam ad arma concurrere cernens et super se irruere eos velle intelligens, ad tabernaculum Leudegisili recta graditur via, incusans fidem sibi pollicitam infringi.
167Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0779C (auctor 950-1008)
Austrasiis vero Francis rex institutus a patre, adversus Saxones, qui rebellare tentaverant, arma movit, transgressusque Rhenum, cum Bertoaldo Saxonum duce pugna commissa, ense percussus in caput, decisos cum parte galeae crines patri per armigerum mittit, et ut sibi, antequam cunctus corruat exercitus, in auxilium properet, mandat.
168Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0785A (auctor 950-1008)
Lis usque ad arma deducta, Hunnis victoriam peperit.
169Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0786B (auctor 950-1008)
Hoc pactum sacramento quidem super arma (ut eis mos erat iurantibus) firmatum. Sed nulla efficacia factorum est stabilitum, licet sensu quem solvere solebant, liberati essent.
170Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0862A (auctor 950-1008)
Pestis iniqua latens, oculo est deprehensa sagaci, Non tulit arma crucis, pestis iniqua latens.
171Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0863D (auctor 950-1008)
Dux bone, bella monens, exemplis pectora firmas: Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
172Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0864B (auctor 950-1008)
Fregit veneni baiulam Crucis per arma, cymbiam: Coercuit mentem vagam Leni flagello corporis.
173Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0865C (auctor 950-1008)
Haec est vita bonis, nec non et norma salutis, Arcus et arma piis, frigida tela malis.
174Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0867B (auctor 950-1008)
Quae modulum et numerum excedunt pro mole suorum, Namque cadaveribus reddebat lumina functis, Quae gelidae mortis per vim fortuna necarat ( melius negarat) Auditu surdos et claudos gressibus ornat, Aegrotos vegetat, membrorum viribus augens, Doemonis arma fugans, necnon et spicula frangens, Hostibus explosis, restaurat saucia corda, Iste capisterium rimarum fragmine ruptum Innovat, ut nutrix lacrymarum flumina fudit, Pestiferum calicem qui mortis pocula cinxit Porrecta, rupit dextra per signa salutis.
175Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1034D (auctor fl. 800)
His ita placitis, rege quidem nolente, principibus tamen quibusdam (ut fatebatur) muneribus laesis, Ragenarius dux eorum, cunctique principes ad regem, qui tunc in monastertio Macharii Dionysii residebat, adducuntur: per deos, perque ea quibus maxime se protegi ac salvari putabant testantes numina vel arma, quatenus nequaquam ulterius vel fines sui regni nisi fortasse auxiliatores intrarent aut contingerent.
176Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1038C (auctor fl. 800)
Deinde in sedili quod ante memoratum altare paratum erat, ut eidem videtur fratri, residens, vocavit eos, iussitque ut sese ad deponendum ea quae portabat arma militaria iuvarent.
177Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0505B (auctor 1152-1167)
Diu per internuntios protractus est sermo: et dum vicissim verbis se mutuo occupant, Vir Dei efficaciora arma corripiens, ad altare sanctum oblaturus et supplicaturus accedit.
178Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0518C (auctor 1152-1167)
Iam conventus in magno turbine solvebatur, sola utrinque meditabantur arma, sola inibant concilia malignandi, cum vir sanctus eos qui secum venerant, consolans fratres: « Ne turbemini, inquit; licet enim per multas difficultates, omnino tamen pax desiderata proveniet.
179Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0483 (auctor 1128-1203)
Verum, cum regni cupiditate incensus, in principes suos arma sumpsisset, ab his devictum, misere periisse.
180Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0491B (auctor 1128-1203)
Illic arma parat logico, logicaeque palaestram Pingit Aristoteles; sed eo divinius ipsa Somniat arcana rerum, coelique profunda Mente Plato, sensumque Dei perquirere tentat.
181Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0501B (auctor 1128-1203)
Quomodo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Proebe demissa, parumper Detrimenta suae deploret lucis, at infra Plenius exhausta totius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores; Quis liget in nube pluviam, cur mugiat aer, Quis pariat ventos, quis eorum seminet iras Cur in tot facies exit substantia nubis, Nunc pluviae plenae lacrymis, nunc cana pruinis, Nunc vestita nivis facie, nunc grandinis arma Suscipit, et coeli miratur terra sagittas.
182Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0502C (auctor 1128-1203)
Tydeus arma rapit, ut regnet Tydeus alter: In Polynice suo pugnat, seseque secundum Dum regnare cupit, sibi poscere regna videtur Alter in Euryalo comparet Nisus, et alter Euryalus viget in Niso: sic alter utrumque Reddit, et ex uno comitum pensatur uterque.
183Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0503B (auctor 1128-1203)
Troiae nobilitas, Troiae decus, inclyta Troiae Fama vireret adhuc, nec laudis flore careret; Non auri potum sitiens, non ebrius auro Aurum potasset Crassus, male potus in auro; Non olim civile nefas, non Caesaris arma, Non pueri regis animum, non foedera regni, Non mortis servile genus, servosque probasset Magnus, et exanimis, truncatus, nudus honore Funeris, in nuda solus iacuisset arena.
184Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0505C (auctor 1128-1203)
Ut Zeuxis pingit chorus hic, ut Milo figurat, Ut Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Ut Samius sentit, sapit ut Plato, quaerit ut Hermes, Dividit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Ut Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Caesar cogit, ut Atlas Sidera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Chrysippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phoebus, citharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdix, ut Daedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lemnius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Ut Cato, succendit ut Curio, velat ut alter Persius, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Ut Naso, vernat ut Statius, ut Maro dictat.
185Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0510B (auctor 1128-1203)
Qualiter arma gerit, et in omni militat arte, Ascribitque sibi causas et damna sororum.
186Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0513A (auctor 1128-1203)
Quomodo concludens conclusio singula, fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas; Quae factum, factique genus, nomenque requirat Quaestio, diversis rationum nixa columnis; Quae lis de facto certet, quae quaestio iuris, Quae vel quot species, quae simplex, quaeve relata, Quaeve relativae partes; cur astruat illa Criminis obiectum, haec transferat, illa repellat, Comparet haec, aequa librans incommoda lance; Qualiter assumat contentio robur utrinque, Cum lex rixatur sociae contraria legi, Vel contra scriptum discors sententia pugnat, Vel parit in scripto dubium sententia duplex; Vel quando nomen describi possit, ut ipsum Nominis ambiguum descriptio certa resignet; Vel cum iure loci, personae, temporis ipsa Quaestio se transfert, alios motura tumultus; Vel si contendat contentio nescia certae Legis, et a simili rationis robora sumat; Quomodo personis accommoda roboris arma Dant argumentis, sed falso robore nutant Nomen, natura, virtus, fortunaque vultus Praetendens dubios, habitus, affectio, fallax Consilium, studia, casus, oratio, factum.
187Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0523B (auctor 1128-1203)
Non nitor argenti livet, si fulgurat aurum; Non minus arma rapit Hector, si plenior Aiax Fulminat: a simili non omnis gloria quarto Absentatur equo, quamvis gradus ille negetur Emphaticae laudis, in qua Natura priores Sistit equos, non iste tamen deiectus ab omni Munere naturae queritur, sed gaudet in illa Fortuna, qua dives eam natura beavit.
188Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0528A (auctor 1128-1203)
Qui regni violare fidem, mutare potentes Gaudet, flammantis vestitus crine cometae; Qui parat arma viris, cogit sperare furentes, Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
189Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0529C (auctor 1128-1203)
Vertitur in sidus stellatus sidere famae Hic, cuius dono medicinae stella caducis Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
190Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0535B (auctor 1128-1203)
Dum transit miratur aquas, quas foederat igni Indivisa loci series, nec flamma liquorem Impedit, aut flamma certat liquor ille repugnans: Sed potius sua deponunt certaminis arma.
191Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0563C (auctor 1128-1203)
Livor equos, rabies currus, furor arma ministrat.
192Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0563D (auctor 1128-1203)
Sed post arma rapit humili de plebe creata Pauperies, facie deiecta, et paupere cultu, Incessu tristi gradiens; sed prodiga vitae, Nec mortis concussa metu, nec fracta timore, Irruit, et vendens in multo funere vitam Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
193Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0564A (auctor 1128-1203)
It pedes innumera peditum vallante corona, Cuius in arma ruit plebeiae turba cohortis, Poena, labor, sitis, esuries, ieiunia, curae.
194Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0564B (auctor 1128-1203)
Debilitas, morbi, languores, taedia, lapsus, Illius comitantur iter; qui Martis amore Succensi, pugna cupiunt incidere vitam, Ardet in arma furens scisso velatus amictu Luctus, et irrorans lacrymis arat unguibus ora.
195Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0564C (auctor 1128-1203)
Post alios in bella furens et pronus in arma, Sublimis provectus equo, gestuque superbus, Excedens habitu, verboque superfluus, actu Degenerans excessus adest, bellique furorem Praevenit, et cunctis bellandi suggerit iras: Quo duce signa gerit, et bellum voce minatur Ebrietas, fastus, iactantia, crapula, luxus.
196Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0564C (auctor 1128-1203)
Assiduus scelerum fomes carnisque tyrannus, Peccati stimulus, delicti flamma, reatus Principium praedo nostrae rationis et hostis, In tantam pugnae rabiem bellique furores Currit, in auxilium cuius movet arma reatus, Velle malum, calor illicitus, damnosa voluntas.
197Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0564D (auctor 1128-1203)
Non minus impietas saevit, multoque superba Milite, maiori voto sitit arma, nec ullam Gaudet habere viam, nisi fusi sanguinis unda.
198Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0565C (auctor 1128-1203)
Armatur coelestis homo, superumque beata Progenies, quae tanta novi discrimina Martis Sola subit; dant arma viro, viresque ministrant Virtutes, unumque suis insignibus armant.
199Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0566A (auctor 1128-1203)
Quaelibet a simili virtus gerit arma viroque Iurat in auxilium; quae totum Martis honorem Dat iuveni, cui bella movet Natura, suamque Donat ei belli palmam, pugnaeque laborem.
200Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0566D (auctor 1128-1203)
Impetus urget equos, lis suggerit arma, sagittam Ira ministrat ei, furor arcum praeparat, ensem Livor, et ad pugnam reliquis ferventius ardet.
201Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0567C (auctor 1128-1203)
Iam timor ipse timet, lis subticet, ira tepescit, Mutescit rabies, cadit impetus, occidit ipse Livor, languescit odium, furor arma resignat.
202Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0567C (auctor 1128-1203)
CAPUT II. Paupertatis arma. Invadit hominem. Sodales ad pugnam urget. Sodales Paupertatis recensentur. Paupertas sternitur. Eius fugantur sodales.
203Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0567D (auctor 1128-1203)
Sed vultus veteres retinens; primamque figuram Clava vicem gerit armorum, sed quae minus arma Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
204Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0568A (auctor 1128-1203)
Insurgunt vigiles curae, dant arma labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
205Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0568B (auctor 1128-1203)
Sed iuvenis prior occurrit, prior obviat hosti, Pauperiem prior aggreditur, celerique volatu Cornipedis, pariterque suo conamine nitens, Accumulat vires hastae, qua deiicit illam, Quae terrae deiecta iacet: petit ergo iacentem; Nec tamen illius scrutatur viscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inebriat arma cruore, Funere famoso dedignans claudere vitam Hostis, et insigni leto pensare ruinam: Sed conculcat eam, confundens ora iacentis, Deiectamque solo pedibus triturat equinis.
206Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0568C (auctor 1128-1203)
Languescit labor exhaustus, sitis effugit, arma Deiicit esuries, fugiunt ieiunia, curae Depereunt: sic turba minor maiore ruina Deprimitur, populusque perit pereunte magistro.
207Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0569A (auctor 1128-1203)
Missile decurrens cum verbo verberat auram; Nec vice legati pacem denuntiat, imo Bella gerit, cursuque ruens Infamia telum Insequitur, telo cursu contendit et hostem Ense petit, mucrone volens succurrere telo: Ut si forte viri deludant arma sagittam, Vel modica teli rabies desaeviat ira, Teli mucro furens algentes suppleat iras.
208Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0569A (auctor 1128-1203)
Sed postquam ducis insultus nil posse clientum Turba videt, magis in rabiem succenditur: ergo Fortius arma rapit, pugnant contagia, murmur Irruit, insurgunt convicia, dedecus instat.
209Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0569B (auctor 1128-1203)
Hostis in occasu pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt convicia, dedecus iram Nescit, contemptus moritur, contagia cedunt.
210Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0569B (auctor 1128-1203)
CAPUT IV. Senectutis impetus. Luctando invadit hominem. Senectutis arma. Senectus sine vulnere vincitur. Victa fugit, armis deiectis, contenta baculo.
211Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0569D (auctor 1128-1203)
Vertit ad arma manus, et spem deponit in armis; Sed cassis torpore iacet, squalore senescit, Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
212Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0570C (auctor 1128-1203)
CAPUT V. Fletus ulturus matrem armatur in hominem. Vincitur per risum. Venus fortiori impetu hominem aggreditur. Eius arma. Homo fugiendo sagittam vibrat, Veneremque perimit. Fugiendo fugatur Libido. Libido potentiam suam iactat, et victorias recenset.
213Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0573B (auctor 1128-1203)
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque refellit Insidias, nudatque dolos, et furta revelat.
214Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0573C (auctor 1128-1203)
Sed postquam nil posse dolos et pallia fraudis Fraus videt, exit bella, fugae committitur, arma Exuit, et partem vitae lucratur eundo.
215Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0574A (auctor 1128-1203)
Ergo consilio matris concordat, et hostem Deserit, ignorans cui iustius arma movere Possit: sic neutri cedens, famulatur utrique, Iam scelerum superata cohors in regna silentum Arma refert, et se victam miratur, et illud Quod patitur, vix esse putat, nec creditur illi Quod videt, et Stygias fugit indignata sub umbras.
216Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0320A (auctor 1128-1203)
Unde Christus in Evangelio ait: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet, cum autem fortior supervenerit, et vicerit eum, universa arma illius auferet et distribuet (Luc. XI) . Item in Symbolo apostolorum legitur: Descendit ad inferos.
217Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0411D (auctor 1128-1203)
Hic peccata remittuntur; non solum homicidium prohibetur, verum etiam ira et odium tollitur; uti gladio et lancea non permittitur, quia qui renuntiat irae et odio, fas illi est ut renuntiet lanceae et gladio: multo quippe facilius est conflare gladium suum in vomerem et lanceam suam in falcem, quam timore cordis submisso, humilem fieri ex superbo, servum ex libero, abnegare uxorem, domum, filios, agros, arma, equos, et omnia quae possidet, ad haec, ut se ipsum abneget.
218Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0121A (auctor 1128-1203)
Assume ergo arma contra gulam, muni te contra crapulam.
219Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0124C (auctor 1128-1203)
plures possem querelas contra te deponere, plures rationes afferre, cum sine fomite iaceo, sine incentivo langueo; tu ad cupiditatem irritas, tu ad avaritiam excitas, tu mihi das arma quibus contra te pugnem, tu das instrumenta quibus decertem; tu incitas ut feriam, tu invitas ut saeviam.
220Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0138A (auctor 1128-1203)
Certe, tibi non nocet nisi tibi noceas, ei praebuisti arma si doleas.
221Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0163C (auctor 1128-1203)
Hic sumuntur arma contra te de te ipso, ibi vero pugnatur de alieno.
222Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0185B (auctor 1128-1203)
Si militibus praedicat, moveat eos ut propriis contenti sint stipendiis, non imminentes alienis; nil violenter exigant, neminem concutiant, sint defensores patriae, tutores orphanorum et viduarum; sic exterius gerant arma mundi, ut interius armentur lorica fidei.
223Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0186C (auctor 1128-1203)
Iam suum prostituunt militiam, militant ut lucrentur; arma capiunt ut praedentur.
224Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0198A (auctor 1128-1203)
Abiiciamus opera ignorantiarum, ut simus prudentes; opera peccatorum, ut simus simplices; opera poenarum, ut simus felices. Et sic induamus arma lucis (ibid.) , muniti luce sapientiae contra haereticos, luce gratiae contra diabolum, luce gloriae contra infernum.
225Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0260A (auctor 1128-1203)
Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum (ibid.) . Scriptum scilicet Novi et Veteris Testamenti, unde: Arcum suum tetendit, et paravit illum (Psal. VII) . Hic fidelibus suave iugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.
226Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0708A (auctor 1128-1203)
Arcus, proprie, unde Isaac ad Esau: Tolle arma tua, pharetram et arcum.
227Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0708B (auctor 1128-1203)
Dicitur occulta impugnatio, unde in Psalmo: Arcum conteret et confringet arma, impugnatio per arcum, occulta per arma manifesta, per scutum improba defensio intelligitur.
228Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0708D (auctor 1128-1203)
Dicitur supernum iudicium, unde de perversis legitur in Iob: Fugerunt arma ferrea et irruerunt in arcum.
229Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0710C (auctor 1128-1203)
Arma proprie dicitur, unde Isaac ad Esau: Tolle arma tua, pharetram.
230Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0710D (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam doctrina, ut in Psalmo: Apprehendite arma, id est doctrinam, et scutum, id est constantiam.
231Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0710D (auctor 1128-1203)
Dicitur aperta insultatio vel impugnatio spiritualium inimicorum, unde in Psalmo: Arcum conteret, id est occultas impugnationes, et confringet arma, id est apertas insultationes, et scuta eorum, id est defensiones, comburet igni.
232Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0710D (auctor 1128-1203)
Dicuntur nativitates praesentis vitae, unde in Iob: Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum.
233Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0710D (auctor 1128-1203)
Arma quippe peccantium sunt membra corporis, quibus perversa desideria exsequuntur.
234Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0711A (auctor 1128-1203)
Dicuntur autem virtutes quae sunt munimenta contra insidias diaboli, secundum aliam expositionem in Psalmo: Apprehende arma et scutum, id est spirituales virtutes; Apostolus: Accipite armaturam Dei, etc.
235Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0711A (auctor 1128-1203)
Dicitur status poenitentium in contritione, in confessione et in satisfactione, unde: Cinis et cilicium sunt arma poenitentium, unde patet in Theol.
236Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0711A (auctor 1128-1203)
Dicuntur etiam vitia vel suggestiones quibus nos impugnat diabolus, unde Iob dixit esse Behemoth et Leviathan arma, id est suggestiones diaboli.
237Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0938D (auctor 1128-1203)
Dicitur anima Christi, unde Psalmista: Apprehende arma et scutum, id est animam Christi sic rege et defende, et per eam adversarios debelles.
238Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0938D (auctor 1128-1203)
Dicitur constantia, ut sic potest exponi praedicta auctoritas, et legatur in persona Christi dicentis ad Patrem: O Pater apprehende arma, id est fac habere doctrinam et miracula, et scutum, id est constantiam.
239Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0991D (auctor 1128-1203)
Dicuntur arma, unde in Isaia vasa belli dicuntur arma.
240Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0728C (auctor 1128-1203)
Et Virgilius: Arma virumque cano.
241Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0740C (auctor 1128-1203)
Dicitur poenitentia, unde dicitur: Cinis et cilicium sunt arma poenitentium; et Iob in persona poenitentis dicit: Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
242Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0591C (auctor 1128-1203)
Cur igitur domino servi parere creati In dominum rabie pectoris arma levant?
243Alanus de Insulis, Sermones, 210, 0209A (auctor 1128-1203)
Ex his fit panis subcinericius, id est poenitentia; cinis enim et cilicium arma sunt poenitentium.
244Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0675C (auctor 1128-1203)
Tripliciter enim aliquid assumitur ab aliquo; aliquid enim ita aliquando assumit aliud, quod ad se, sed non in se, vel de se, ut miles arma, ex quorum applicatione armatus dicitur; sed non ipsa arma ipse armatus sunt.
245Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 15; 4 (auctor 1128-1203)
Quo audito regni principes indignati arma corripiunt, ruunt obuiam, prohibentes ingressum.
246Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 8; 7 (auctor 1128-1203)
Sed interuenientibus sanioris consilii hominibus, qui dicerent pietatis iura uiolatum iri, si fraterna necessitudo furiosa rabie animorum in arma concurreret , pax firmata est inter fratres tali uidelicet pacto, ut Robertus tribus milibus marcarum argenti a rege acceptis, retortis uelis rediret in Normanniam regnumque fratri relinqueret perpetuo possidendum.
247Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 25; 9 (auctor 1128-1203)
Que res in bellis frequenter accidit, cum aliquis nolens uel timens agnosci ab hostibus suis, formam cuiuslibet alterius militis mutuat sibi, ut cum arma illius assumit et induit.
248Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 25; 10 (auctor 1128-1203)
Sic quondam Ahab, rex Israel, associato sibi Iosaphat, rege Iude, cum ascendisset in Ramoh Galaath ad preliandum contra Benadab, regem Syrie, mutauit habitum suum et arma, ne agnosceretur a Syris.
249Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 30; 6 (auctor 1128-1203)
Ieu[143v]uisei ergo isti Londoniensibus et Merciis ferentes auxilium Venedotos, id est Walenses, contra sese concitabunt ad arma.
250Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 60; 7 (auctor 1128-1203)
Sicut et Augustus Cesar, cum interfectis interfectoribus auunculi sui, Iulii uidelicet Cesaris, et triumphatis regibus multis de orientis partibus Romam uictor redisset, precepit, ut per uniuersum mundum Romano subiectum imperio omnes arma sua conuerterent in uomeres ad arandam terram et lanceas in falces ad secandas segetum messes iuxta uaticinium Ysaie, ita et hic colonus Albanie, hoc est Scotie, quantum in se erit, uacabit tellurem subuertere, arando uidelicet et agricolando, ut patriȩ segetibus candeant.
251Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 31; 3 (auctor 1128-1203)
Nam sicut leges in tempore pacis sollicite conseruantur, sic inter arma silent, quemadmodum ait orator ille magnificus.
252Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0392B (auctor 1095-1125)
Sed in eodem loco Malevillae sedecim de comitatu illius remorati sunt, ut emerent arma, ignorante Waltero qui iam diu fluvium transierat.
253Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0393A (auctor 1095-1125)
Ubi duci et principi terrae reperto iniuriam et damnum sibi illatum referens, iustitiam de omnibus clementer ab eo consecutus est, quin et arma et pecuniam illi in reconciliatione largitus est, ac ei conductum dominus terrae per civitates Bulgariae Sternitz, Phinopolim atque Adrianopolim pacifice dedit, et emendi licentiam, quousque ad imperatoriam urbem Constantinopolim, quae est caput totius regni Graecorum, cum omni manu sua descendit.
254Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0394A (auctor 1095-1125)
Petrus haec audiens, quia Christiani erant Hungari et Bulgari, omnino de illis tantum facinus credere noluit, quousque ad Malevillam venientes, consocii illius arma et spolia sedecim sociorum Walteri, in moenibus et muris pendentia, aspexerunt, quos paulo ante retardatos Hungari in dolo spoliare praesumpserant.
255Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0396C (auctor 1095-1125)
Dux, audita hac iniuria et querimonia suorum, praecepit ut universi ad arma contenderent cum omni equitatu quem illic adunaverat, cognita invasione Malevillae, et absque mora ut peregrinos insequerentur, in caput eorum reddentes universa mala quae sibi illata sint.
256Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0406C (auctor 1095-1125)
Unde, si domino regi satisfacere vultis, et principes terrae placare, oportet et necesse est ut omnia arma vestra in manum domini regis reddatis, et ex consilio nostro pacificos vos exhibeatis, in ditionem vero regis cum omni pecunia, quam habetis, intrantes, iram eius mitigetis, et sic gratiam in oculis eius inveniatis.
257Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0406C (auctor 1095-1125)
» Godescalcus igitur et caeteri viri sensati hoc audientes, et puram fidem ex his credentes verbis, et quia Hungari Christianae erant professionis, universo coetui consilium dederunt quatenus iuxta hunc sermonem, ad satisfaciendum regi arma redderent, et sic omnia in pacem et concordiam redirent.
258Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0406D (auctor 1095-1125)
Acquieverunt universi huic consilio, et loricas, galeas et omnia arma totamque pecuniam (stipendium vitae suae scilicet in Ierusalem) in manus magistratus regis reddiderunt, ac humiles et tremefacti colla sua regi subdiderunt, totius misericordiae et humanitatis certi erga regem consequendae.
259Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0406D (auctor 1095-1125)
Ministri vero regis et milites universa arma palatio regis intulerunt in conclavi, pecuniam et caetera pretiosiora, quae tantus congesserat exercitus, in aerarium regis deputaverunt.
260Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0417B (auctor 1095-1125)
Ad hanc ducis iussionem signo dato cornicinum, eruperunt universi ad arma, et palatia et turres, in quibus hospitio manserant, alia incendio vastaverunt, alia comminuerunt, damnum irrecuperabile Constantinopoli inferentes.
261Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0418A (auctor 1095-1125)
Verum Turcopoli et milites imperatoris indignantes se victos, et bello fugitivos, iterato crebrius a portis eruperunt, ad lacessendum et expugnandum exercitum: quousque dux adveniens, quia nox erat, omnia pace composuit; commonens fratrem suum cum universis in castra redire, et a pugna hac in noctis umbra manus et arma continere.
262Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0421A (auctor 1095-1125)
Cui dux ex rogatu imperatoris cum viginti primoribus de suo assumpto exercitu occurrit, ut eum ad imperatoris praesentiam sub firma fide introduceret, priusquam arma reponerent, aut tentoria collocarent.
263Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0429C (auctor 1095-1125)
Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadiutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire.
264Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0435A (auctor 1095-1125)
Boemundus hac strage gravissima attonitus caeterique priores equos reparant, ad loricas et arma festinantes in unum conglobantur, ac plurimum se ex improviso defendentes, diu praelia cum hostibus committebant.
265Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0436A (auctor 1095-1125)
Hac audita miseria et Turcorum audacia, dux per universa agmina iussit cornua perstrepere, socios commonere universos et arma capere, signa erigere, sociis sine ulla dilatione aut requie subvenire.
266Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0436A (auctor 1095-1125)
Tanquam si ad convivium omnium deliciarum vocarentur, festinant arma capere, loricas induere, gladios recingere, equis frena referre, sellas tergis imponere, clypeos resumere, et ad sexaginta millia equitum e castris procedunt cum caetera manu pedestri.
267Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0442C (auctor 1095-1125)
His et huiuscemodi verbis amaris fere ad arma ventum est, nisi viri pacifici et prudentes tali consilio intervenissent, ut ab ipsis civibus Armeniis ex amborum legatione cognosceretur, sub cuius dominio et ditione urbem magis subesse intenderent, cuiusque parti meliori optione faverent.
268Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0444D (auctor 1095-1125)
CAP. XIII. - Huius necis populus Dei Baldewinum insimulans, ad arma ruit, cui satisfaciens, contra reliquos Dei inimicos vehementer insurgit.
269Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0445A (auctor 1095-1125)
Nec mora, per universam civitatem tumultus in populo catholico exoritur, arma ab omnibus capiuntur, et in ultionem sanguinis confratrum, in fraude mortificatorum, turres infringere, et Turcos illic inventos exstinguere festinant, tubis et ingenti clamore non modicam seditionem concitantes.
270Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0445D (auctor 1095-1125)
Unde ad arma contendentes, equo alii, pede alii usque ad ipsum littus concurrunt, cur advenerint vel ex qua natione processerint intrepido ore perquirentes.
271Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0446D (auctor 1095-1125)
» His auditis, Tankradus infremuit spiritu; et illico arma et milites requirens, sagittarios suos in virtute magna praemisit ad lacessendos hostes in tentoriis, et ut laederent equos, per pascua et prata vagantes.
272Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0450D (auctor 1095-1125)
Hoc audito consilio, die quadam universi parvi et magni civitatis ad arma convolant; armati et loricati Baldewinum conveniunt, ut cum eis ad interitum ducis sui contendant, asserentes eum loco suo dominum et ducem communi consilio fieri se decrevisse.
273Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0457B (auctor 1095-1125)
Hac enim die Robertus Northmannorum comes praeelectus est cum suis militibus exercitum praeire, sicut mos est in omni exercitu militari: quatenus si aliqua vis adversariorum latuisset, nuntiaretur catholicae legionis ducibus et principibus, ut ad arma, loricas et parandos cuneos quantocius properarent.
274Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0459A (auctor 1095-1125)
Nec mora, consiliis creberrimis invigilans, escas comportare, arma et vires sociorum congregare sine intermissione studet; portas et moenia fideli custodia munire non cessat.
275Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0465D (auctor 1095-1125)
His factis, et voluntariis inventis, ipse grandaevus pater primus arma et equum requirens, ascendit, pontemque navium in noctis umbra transiens, iuxta montana in latibulo vallis cum dilectissimo filio et secum assumptis sociis occultatus, summo mane peditem Christianum reliquit in campestri planitie, ubi Turcorum oculis manifeste pateret.
276Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0475A (auctor 1095-1125)
Quas suae exspectatae gentis aestimantes, subito fragore clamantium et cornicinum strepitu, ad arma convolant; e portis fortiter exundant, putantes ab intus et deforis in momento omnem illam sacram consumere legionem.
277Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0479C (auctor 1095-1125)
Pulait, cuius milites et arma sunt copiosa, ad opem nobis conferendam similiter admonete, eo quod nobis sit semper foedere coniunctus.
278Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0484C (auctor 1095-1125)
Misit etiam arma miri honoris et decoris.
279Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0491C (auctor 1095-1125)
Turci itaque, hac subita vociferatione et tumultu buccinarum cornuumque stridore expergefacti, ad arma festinant, arcus et sagittas arripiunt, turres defensant, utrinque ad invicem gravia certamina a sursum et deorsum conserentes.
280Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0492B (auctor 1095-1125)
Sic seris avulsis et undique portis patefactis, universi admirati et gavisi quomodo consilium istud non omnibus patebat, expergefacti celeriter arma rapiunt, alius alium admonet, et rapido cursu omnes armati urbem et portas intrare contendunt.
281Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0492C (auctor 1095-1125)
Quorum pars subito spe defensionis adunatur, arcus et arma arripientes, alii in turribus et praesidiis persistentes, plurimos incautos Christianos inertis vulgi, viros et mulieres, sagittis feriunt.
282Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0493A (auctor 1095-1125)
Plurimi Turcorum videntes caedem gravissimam quae fiebat, et quia tota urbs armis et viribus Gallorum redundabat, vitae diffidentes, e turribus et praesidiis civitatis fugientes, ad montana contendunt, notitia viarum perplexarum, ubi praesidium magistrae arcis intrantes, arma insequentium Gallorum evaserunt.
283Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0500A (auctor 1095-1125)
Tandem fidelium circumquaque crescente auxilio, et additis viribus, Turci, fessi et spiritu exhausti prae nimio labore, coeperunt in defensione deficere, arma et brachia remittere: quorum quatuor in gladio ceciderunt; alii ab altitudine depulsi, cervicibus, cruribus et brachiis fractis mortui sunt.
284Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0508B (auctor 1095-1125)
Hunc itaque pannum fuscum in signum conserendi Martis erigens in montanis, super ipsam praedictam arcem fixit, eadem hora qua Christianorum apparatus summo diluculo fieri coeperunt, et acies ordinabantur: ut viso hoc signo, etiam gentiles ad resistendum providerent, arma et acies ordinarent.
285Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0510B (auctor 1095-1125)
Hugo vero Magnus, qui in exitu primae aciei a ponte, qui ab urbe trans Farfar porrigitur, fugatis Turcis et attritis, spatium campi cum Christianorum praemissis sagittariis victor obtinebat, videns quod ducis Godefridi acies et vexilla revertebantur via quae ducit ad fluvium Farfar, una ipse festinus eodem itinere ad aciem ducis cum sua legione ad vires et arma augenda refertur, sciens quia hac parte maior angustia belli ingruebat.
286Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0516D (auctor 1095-1125)
Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia.
287Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0526B (auctor 1095-1125)
Mox illorum insidiis patefactis, dux, dilato prandio, cum adhaerentibus sibi subito equos ascendit, qui arma arripientes et loricas induentes, viam contendunt in hostem.
288Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0551D (auctor 1095-1125)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, iam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Ierusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Iulii, comes Reymundus avaritia corruptus, Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit; omnia autem arma, escas et exuvias eorum cum eodem praesidio retinuit.
289Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0552B (auctor 1095-1125)
Consilio hoc accepto, tertio die post victoriam egressa est sententia a maioribus: et ecce universi arma rapiunt, et miserabili caede in omne vulgus gentilium, quod adhuc erat residuum, exsurgunt, alios producentes e vinculis et decollantes, alios per vicos et plateas civitatis inventos trucidantes, quibus antea causa pecuniae aut humana pietate pepercerunt.
290Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0557B (auctor 1095-1125)
Ubi fortuito sibi nuntius occurrii, referens quod Meravis, secundus a rege Babyloniae, et universa multitudo gentilium, ut arena maris innumerabilis, ex mandato regis iam ad Ascalonem navigio descenderunt, arma, escas et armenta infinita adduxerunt, omnemque belli apparatum copiosum, et quod urbem Ierusalem et exsules Christianos obsidere decreverunt.
291Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0557D (auctor 1095-1125)
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti coniuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati.
292Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0559C (auctor 1095-1125)
Huius vero sanctae crucis signaculo de manu Arnolfi universo coetu Christianorum una cum gentili principe sanctificato, ad arma sumenda, loricas induendas, acies ordinandas et vexilla in hastis extollenda omnium fit labor et intentio.
293Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0564D (auctor 1095-1125)
Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt: ubi procul a moenibus urbis propter loca rivis et pascuis commoda, aperta camporum planitie, tabernacula extendentes, duobus diebus bonis uberrimis terrae illius delectati sunt.
294Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0567B (auctor 1095-1125)
Sed Boemundum in nimia avaritiae suae pertinacia reperientes, legationem confratrum et comprimorum benigne sibi aperuerunt quatenus ab urbe Laodicea arma et vires suas amoveret, ne erga imperatorem Graecorum fidem promissam mentirentur, et reditus sui impedimentum gravissimum in regno illius paterentur.
295Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0567B (auctor 1095-1125)
Nuntii autem omnia responsa et aspera verba Boemundi eiusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium vehementer acuentes, eo animos illorum commovent, ut arma acquiri et bello aptari universi, parvi et magni, monerentur.
296Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0569C (auctor 1095-1125)
Haec Gerhardus intelligens, et nulla se lacrymarum prece videns proficere, summopere ducem exorat ut equum et arma sua sancto praesentaret sepulcro, quae illic Deo famulantibus pro remedio animae suae targiatur.
297Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0581A (auctor 1095-1125)
Audito itaque signo Tankradi, universa manus militum qui aderant, tam ducis quam Tankradi, ad arma contendunt, armati confluunt, machinam sine mora ascendentes.
298Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0599B (auctor 1095-1125)
Ioppe itaque regi commoranti, legatio et fama Meravis a Babylonia innotuit, quatenus Babylonii omnes arma confluxissent, et post octo dies cum eo bellum committere decrevissent.
299Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0602B (auctor 1095-1125)
Mane ergo dehinc facto, in campestribus Rames consistens, vires, copias et arma intolerabilia Babyloniorum vidit per terras et fines Ascalonis occurrere, circiter ducenta millia tam equitum quam peditum.
300Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0604A (auctor 1095-1125)
Patet hic profecto quomodo virtus S. crucis non solum contra invisibilium iacula praevalet inimicorum, sed etiam adversus arma visibilium; quia in prima, secunda, tertia ac quarta acie superbia et fortitudo gentilium vincendo praecessit; in quinta vero acie, in qua lignum sanctae ac venerandae crucis ante regem et eius socios praeferebatur, tota virtus infidelium coepit infirmari, humiliari et conculcari.
301Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0614D (auctor 1095-1125)
Regressis itaque omnibus ad tentoria, qui Turcorum arma effugerant, Stephanus, comes Blesensis de omnibus primoribus requisivit qui a bello redissent aut armis occubuissent: cui statim innotuit Reymundum in summitate silicis fecisse diffugium, et nisi sibi subveniretur, nunquam eum manus Turcorum posse evadere.
302Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0617C (auctor 1095-1125)
Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et universi qui gravissima Turcorum arma poterant effugere, Constantinopolim, per montana et invia fugientes regressi sunt.
303Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0623B (auctor 1095-1125)
Comes autem cum solo armigero per montana et ignotas vias arma inimicorum fugiens, ad urbem nomine Longinach, iuxta Tursolt, quam Bernardus cognomine Extraneus regebat, tandem pervenit, benigne ab eo susceptus, omnibus sibi vitae necessariis administratis.
304Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0627A (auctor 1095-1125)
Rex itaque et universa domus ducis Godefridi fratris ipsius et caeteri nobiles, qui adhuc cum illo remanserant, audientes supervenisse tot millia adversariorum ad delendos catholicos populos, sine mora ad arma festinant; et iam ad septingentos adunati et loricati, cum rege versus hostiles impetus in tubis et cornibus et vexillis ostreis regia via ferebantur.
305Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0632B (auctor 1095-1125)
Attamen consilio suorum victus, concessit magnificis illius intercessoribus: ut primum Ascalonem descendant adversus arma et milites regis Babyloniae; dehinc se omnia de patriarcha aequo iudicio et consilio ipsorum acturum.
306Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0641C (auctor 1095-1125)
Equi etiam illorum non minus quadraginta capti sunt, tum arma et spolia eorum cum quibus rex Ioppen in gloria magna et ultione sui decollati militis reversus est.
307Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0649A (auctor 1095-1125)
Et ecce, convocati in unum cives et milites, constituerunt praelium; et ab urbe primo diluculo in armis et turmis procedere, ad castra cum silentio properare, donec appropiantes fortiter in tubis et cornibus tumultuarentur, hostes adhuc sopore depressos et secure somniantes, subito improvisos invaderent; ac sic minime ad arma contendere valentes, celerrima strage detruncarent.
308Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0651D (auctor 1095-1125)
Sed rex fraudem illorum cognoscens, ac virtutem illorum in campis Ascalonis curriculo trium hebdomadarum accubuisse, adventum vero et pugnam adversus Iaphet dissimulare, ac minime diffamare, nec ipse socios invitare ac arma congregare obdormivit, quatenus per totum id temporis spatium paratus et munitus haberetur; et illis quocunque die descendentibus, et ipse cum suis copiis ad resistendum occursare valeret.
309Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0652B (auctor 1095-1125)
Hic denique regis audito nuntio, pedites centum et quinquaginta colligens, arma aptavit, iter versus Rames insistens, sicut ex mandato regis illi constitutum erat.
310Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0654B (auctor 1095-1125)
His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis iam ad messem properantibus, rex a Ierusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cuiusque generis arbores succidens in manu robusta; quin et sata, quae equorum, camelorum caeterorumque armentorum pabulo non suffecere, flamma combussit, ut vel hoc saltem incommutabili damno gens dura et indomabilis ad subdenda colla molliretur.
311Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0665B (auctor 1095-1125)
Ibi statim illius innotavit auribus quomodo princeps et rex civitatis Damasci, de genere Turcorum, arma et apparatum contraxisset ad obsidendam Tabariam et Gervasium loco Hugonis restitutum expugnare decrevisset, et regis virtutem non ultra timere.
312Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0665C (auctor 1095-1125)
Vix arma sunt deposita, vix equi frenis et sellis spoliati, et ecce quinque Turci adsunt in castris regis facto vespere.
313Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0666D (auctor 1095-1125)
Altera vero die illucescente, idem sacerdos et conviator surgens castra Turcorum intravit, aliterque omnia eis referens quam essent, in hunc modum locutus est: Rex Baldewinus, cum ingenti manu a Ierusalem descendens, tantillum mansionis, quod nobis erat, devastavit; nos dispersi sumus, de quibus solus ego ad vos perveniens, vix aufugi, ut nuntiarem vobis, ne eius arma et copias exspectetis: non enim amplius eius comitatus et apparatus a vobis habetur, quam milliaris unius intervallo.
314Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0673D (auctor 1095-1125)
Verum nocte eadem a regno Babyloniae viri et arma copiosa in multitudine quinquaginta navium et triremium octo, quos dicunt Cattos, adfuerunt civibus Sagittae in tubis et cornibus Ptolemaidum applicantes; sed per diem a turbine venti sibi contrarii aliquantulum impeditum est eorum iter.
315Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0699C (auctor 1095-1125)
Eodem vero die, quo idem Dochinus, vel Duodechinus, confinia Tyri per montana intravit, armigeri septingenti cum sexaginta probis equitibus de exercitu regis, ad quaerenda pabula equorum egressi, irruerunt casu et ignoranter super arma et vires Turcorum: qui universi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui vix evadentes, retulerunt quae gesta sunt.
316Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0700D (auctor 1095-1125)
Rotgertus sine mora, accepta regis legatione, septingentis equitibus, quingentis vero peditibus assumptis, ad ipsum regem venire disposuit; sed aliquantulum propter colligenda arma retardatus est.
317Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0702D (auctor 1095-1125)
Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis viris bello doctissimis, cum navibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum vestiumque pretiosarum multitudine onustis; praeter arma, loricas, gladios, galeas et clypeos auro fulgidissimos, et praeter omnem armaturam, quam ad defensionem navium solent viri potentissimi comparare.
318Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0703C (auctor 1095-1125)
Cum hac itaque iucunditate et laude ea inducta, et regi stabili connubio copulata, nuptiarum magnus apparatus ornatusque factus est in regio palatio civitatis per dies aliquot; thesauri plurimi ab ea in aerarium regis translati, quibus multum rex et universi, qui bellis Turcorum arma amiserant, nunc maestimabiliter relevati et ditati sunt.
319Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0716B (auctor 1095-1125)
Sed frustra hi ad arma contendunt, viamque insistunt.
320Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 2, 1; 5 (auctor fl.c.1250)
Virgilius sic incipit : Arma virumque cano, et cetera.
321Albericus, Sermo in S. Scholasticam, 66, 0945C (auctor fl. 500)
Nox praecessit, dies appropinquavit, abiiciamus opera tenebrarum, induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus.
322Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Tunc prefatus dominus Urbanus papa propter miseriam Iherosolimorum transiens in Gallias ad defensionem sancti sepulcri Christianorum arma conmovit atque ex diversis nationibus centum millia hominum ad arma collegit.
323Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Senatus autem populusque Romanus ad arma conversus papam cum suis omnibus a Capitolio in momento repellunt, ubi papa, sicut legitur, lapidibus magnis percussus usque ad obitus sui diem, qui proxime secutus est, non sedit in sede; et sepultus in Laterano.
324Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Yeronenses vero, qui erant super cacumina montium, arma ruunt saxaque pluunt, et plurimos ex gente inperatoris interimunt, et quassant proceres a vertice saxa, et nulla arma queunt valere millitibus; quod bellum duravit per quatuor dies sine spe vite militum inperatoris; tandem aliqui militum dicti inperatoris passibus occultis super alta cacumina tendunt, et plebs supercilii montis ad ima ruunt.
325Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Et inperator amore Dei pacem dedit eis, que per octo dies duravit, et guerra velut fuerat incipitur, Mediolanensibus cum alliis Lonbardis Alexandrinis auxiliantibus; tandem inperator prius obtinuit, set post fugiendo recessit nec tamen a patria cessit; set verbere utraque pars cessa, tam inperator quam Lonbardi super arma silent; propter quam guerram quidam monacus hiis versibus explicavit: 1 Describere proposui, ut longa sit memoria, Quod Lonbardia nobillis tuetur sua menia Ab alienis gentibus, honorem atque predia.
326Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Et antequam ipse terminus quinque annorum fuerit finitus, scilicet M°CCC° tercio, transmissus fuit ad confines Tervixium dominus Tebaldus de Brusatis absque ullo insultu armorum; et post hoc ad paucos dies arma sumpserunt Guelfi, set non omnes, et inconsulto modo et inordinato, ex quo nichil facere potuerunt, ymo acceserunt illi de Griffis et de Confanoneriis, scilicet dominus Coradinus et eius fratres, dominus Goycius de Foro, dominus Rizardus de Ugonibus et eius fratres et aliqui allii ad domum domini Ghirardi de Gambara, et ibi deposuerunt tamquam victi arma sua et Brixiam dispersim exiverunt atque districtum; quorum aliqui Pergamum iverunt, aliqui Cremonam et aliqui Mediolanum, et sic extra suam patriam alienis terris permanserunt VII annis, videlicet usque ad introitum Mediolani factum per dominum Henricum inperatorem .
327Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Eodem autem millesimo dominus abbas Iverardus de Confanoneriis monasterii sancti Euphemie civitatis Brixie reversus a Ianua tamquam fugitivus, et inmediate omnes Guelfi et Gibellini Brixie fuerunt ad arma super plateam ante faciem ecclesie sancti Petri de dom.
328Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
et eodem millesimo in mane factus est motus armorum in Mediolano, quia dominus Symon de Crivellis, Francischus de Garbagnate iuris peritus et aliqui allii nobilles civitatis Mediolani una cum stipendiariis comunis Mediolani ceperunt arma contra dominum Galeazium de Vicecomitibus et eius fratres, et ipsi Vicecomites expulsi fuerunt et se reduxerunt ad civitatem Laude, de qua civitate domini erant illi de Visterinis.
329Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b, 156c, 3, 26a, 20d, 40e, 71b, 2, 29a, 14b; 11 (auctor c.1200–1280)
Alia est sicut potentia militandi in iuvene, quae est potentia disposita, quia iam talis cognoscit arma militiae.
330Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, 1; 11 (auctor -1286)
Eodem M. die tercio Iullii, in die pentecostes Bonifacius Boiardus cum quibusdam de illis de Bismantua et aliis sbandictis de civitate et cum multis aliis de civitate Mutine intravit monasterium sancti Prosperi, quod sibi datum fuit per prodictionem quorundam monachorum dicti monasterii; et nisi donus Guilielmus de Lupicinis abbas ipsius monasterii affugisset, dicitur, quod interfecissent; qui cum non possent ipsum habere, ipsum locum derobaverunt et ad civitatem Mutine perexerunt; propter quod in civitate fuit magna turbatio, ita quod tota civitas ad arma cucurit; et XL stipendiarii comunis in ipso negotio valde se bene habuerunt non permittendo aliquem de magnatibus ascendere plateam comunis.
331Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, 1; 91 (auctor -1286)
rumor quidam fuit excitatus in civitate Regii, propter quem populus curens ad arma omnes potentes utriusque partis fecit detineri et conpediri in palaciis comunis et populi; et maxima pars dicti populi domos quorundam derobaverunt et aliqualiter destruxerunt, qui tempore expulsionis supradictorum dicebantur fuisse culpabilles.
332Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, 1; 100 (auctor -1286)
mortuus fuit Petrinus Carbonus cum multa . . .; propter quod utraque pars cucurit ad arma, et prelio incepto in hora conplectorii, cum pars superior haberet totam plateam et palacia comunis et turrim una cum palatio episcopatus, cum iam aliqui ex utraque parte mortui fuissent et vulnerati, misit pars inferior fratres Minores superiori dicendo, quod eis non placeret destruere civitatem; quod ipsi exclamantes super ipsos facere recussarunt.
333Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 49; 17 (auctor -1286)
Cumque adversus Constancium arma levaret vel moveret, Constancius nimia cogitatione inter Asiam et Capadociam mortuus est.
334Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 57; 8 (auctor -1286)
Interrea Stilico, qui fuerat tutor Honorii, ut filium substitueret in imperio, Suevos, Alanos, Guandalos, Burgundiones ad arma commovit.
335Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 182; 7 (auctor -1286)
peritura, hoc facto confisi Achivi repente irruunt in Latinos; demum urbe terra marique viriliter impugnata et ex magna parte conbusta, tyrrannus aufugit; ad hec Ysachius restituitur, et Alexius adholescens in mense Iulio in ecclesia sancte Sophye magnifice coronatur; postea eum Greci Latinos publice in iniuriis multis afficerent et privatim occiderent, Latini arma sumentes rursus urbem conbusserunt et predam maximam exportarunt.
336Albertus Monachus, Chronica, 3; 178 (auctor -1456)
In mirica contra Lipspringe castrum adunati arma sua seque considerant.
337Albertus Monachus, Chronica, 6; 35 (auctor -1456)
Requisitus eciam in assumpcione sui apostolatus, que arma in clyppeo habere vellet, respondit: / Modicum farine respersum ponite.
338Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 260 (auctor ca.450-518)
Nam quod credebamus animositate deposita, silentio temperante subitam opportunitatem potius quam quietem requirens non cessavit praeterita induciarum brevitate, sed latuit: adeo ut nec ipsa contentionis arma, quae quasi iam in nostra defecerant, poscantur extrinsecus vel usque ad reditum legatorum suorum fervor meditationem expectet.
339Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 272 (auctor ca.450-518)
Ego autem, licet sciens, quantum potestatibus divino quoque iussu frequenter et regibus pro veritate non ceditur, utrum parerem diu dubius fluctuavi, sciens et amoris animo timens non tam me per haec illi serviturum, quam hostibus arma ministraturum, et non minus a cive quam ab hoste dissidente impetendum, dum adversas acies odia privata publica obsidione circumdant.
340Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 273 (auctor ca.450-518)
Quoniam, si vos a patre vestro hoc didicistis virum saeculo militantem minus inter arma quam inter obloquia periclitari, exemplum a Sidonio meo, quem patrem vocare non audeo, quantum clericus perpeti possit, adsumo.
341Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 320 (auctor ca.450-518)
Primum quidem e diversa parte proprii luctaminis sermo praelusit; deinde velut ab insidiis repentinis fusus est vomitus transmarinus; denique incidi chartam, vacuam et chaere oblatrante, quae ita se circumductis irridebat erroribus, ut salva respondentis libertate propositionis pravitate exitum non haberet et ex propriis instrumentis in iugulum suum resistenti arma suggereret.
342Alcimus Avitus, Poemata, p1, 5; 106 (auctor ca.450-518)
Tunc ut quisque gravem bello persenserit hydrum Aspidis aut durae clausas cognoverit aures, Concutit interius secreti carminis arma: Protenus et lassis verbo lactante venenis Mox inpune manu coluber tractatur inermis Et morsus tantum, non virus in angue timetur.
343Alcimus Avitus, Poemata, p1, 13; 107 (auctor ca.450-518)
Sed postquam ducens princeps animosa catervas Inpulit accendens vegetata furoribus arma, Barbaricae cecidere manus: dissolvitur omnis Hostilis virtus et, qua se femina monstrat, Palantes dant terga viri latebramque petentes, Si vivant, vicisse putant.
344Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 36 (auctor ca.450-518)
Illi divinas pulsant cum fletibus aures, Vt fremitus gentis taudem frenetur iniquae, Quam gravius saevam monitus fecere superni, Ipsis quin etiam caelestibus arma minantem.
345Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 141 (auctor ca.450-518)
Post quos belliferae disponunt arma cohortes Ducunt et validas instructo robore turmas.
346Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 142 (auctor ca.450-518)
Arma ferunt humeris, enses per cingula laevo Dependent lateri, presso tum vertice cassis Fulget et albenti certat lux ferrea lunae.
347Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 184 (auctor ca.450-518)
Ergo bella rogant, fervens rapit arma iuventus, Spumantes ducuntur equi phalerisque potentes, Suspendunt alacres splendentia frena iugales.
348Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 209 (auctor ca.450-518)
Vt venere, vident arentis vasta profundi Insolitam praebere viam pansoque recessu Ceu trepidas fugisse piis calcantibus undas; Hos quoque per siccum tutos descendere callem, Securos pelagi atque sui, non arma nec ipsum Formidare satis patientem vincula pontum.
349Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 223 (auctor ca.450-518)
Hinc equitum pars agmen agit, pars inde citatis Ire iubet stimulis rapidas super arma quadrigas.
350Alcuinus, Carmina, 101, 0816D (auctor 730-804)
Interea placida regni dum pace tribunal Rexerat armipotens, sopitis undique bellis, Iustitiae validis populos frenabat habenis, Nec rapit arma furor, legum sub pondere pressus, Ultrices timuit capitis quia quisque secures, Provida ni toto servaret pectore scita, Quae posuit populis rector servanda subactis.
351Alcuinus, Carmina, 101, 0824C (auctor 730-804)
Arma cruore natant, mutantur sanguine fontes; Fugit et ipse simul, tanta vix clade coactus Dux Pendan, cernens caedes stragesque suorum: Nec tamen evaluit fugiens evadere mortem, Sed gladio cecidit victrici occisus et ille.
352Alcuinus, Carmina, 101, 0839B (auctor 730-804)
Qui tamen intrepidus hostilia castra relisit, Tela malignorum, semper crucis arma beatu Belliger opponens, galeam scutumque fidei.
353Alcuinus, Carmina, 101, 0740B (auctor 730-804)
Hoc altare pater praesul Hilarius ornat, Notus in orbe procul doctor ubique pius, Hac magnis Victor meritis memoratur in ara, Inclyta praeclarus miles in arma potens.
354Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1088B (auctor 730-804)
Huius quae facies, stadiumve, ordove duelli, Ars quae, quae phalanx, palma et arma forent, Pandere dum cuperem, veterum sata lata peragrans Excerpsi campis germina pauca sacris, Copia ne potior generet fastidia mensis, Convivam aut tenuem tanta parare vetet.
355Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0681B (auctor 730-804)
Nemo ergo nunc se putet esse securum in tempore belli, ubi certandum est, et apostolica arma tractanda, ut victores quondam requiescamus in pace.
356Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0707A (auctor 730-804)
VERS. 18. - Melior est sapientia quam arma bellica, et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
357Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0707A (auctor 730-804)
Nunc quoque sapientiam praefert fortitudini, et dicit eam plus valere in praeliis quam arma pugnantium; et crebro evenit, quod per unius insipientiam opes magnae atque divitiae pereunt.
358Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1051D (auctor 730-804)
Contra diabolum fortia humilitatis arma, et erga fratres charitatem perfectam.
359Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0245D (auctor 730-804)
Ego prorsus simplici charitate meae devotionis preces tuae direxi reverentiae, desiderans senectutem tuam per Christum salvari, et ad catholicae pacis concordiam revocari, sine qua nihil, nec ipsa martyrii gloria, Deo acceptabile esse [Cod. Paris., nec ipsam . . . gloriam . . . acceptabilem esse] beatus Paulus Apostolus protestatur: Tu econtra in verba nefandae invectionis prosiluisti, iuxta Salomonis veridicam sententiam: In ore stulti arma et gladius (Prov. XXII, 5) . Item: Argue stultum, et oderit te (Ibid., IX, 7) . Unde maledictionem benedictioni meae opposuisti, quid in corde haberes, quis te totum spiritus possideret ostendens.
360Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0259C (auctor 730-804)
Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa eius arma aufert, in quibus confidebat, et spolia eius distribuit (Luc. XI, 21) . Christus vero victor cum gloria triumphi coelos ascendens sanctorum animas longo exsilio captivas, et a paradisi gaudiis extraneas sua fortitudine captivavit, et in coelestis regni gaudia secum advexit.
361Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0216B (auctor 730-804)
Quaedam vero sic a te ponuntur, ut tamen nobiscum agant, et tibi repugnare aperta veritate probantur; quod, ut praediximus, stultitiae non minimae res est, te arma adversario ministrare.
362Alcuinus, De grammatica, 101, 0854D (auctor 730-804)
Articulata est, quae copulata atque coarctata cum sensu profertur, ut: Arma virumque cano . . . Inarticulata, quae a nullo sensu proficiscitur, ut crepitus, mugitus.
363Alcuinus, De grammatica, 101, 0867D (auctor 730-804)
Usu, ut arma, moenia, nundinae, Kalendae.
364Alcuinus, De grammatica, 101, 0895D (auctor 730-804)
Verbum, ut; quamvis, et licet pro quanquam Virgilius (Aen. XI, 348): Dicam equidem, licet arma mihi, mortemque minetur.
365Alcuinus, De grammatica, 101, 0900C (auctor 730-804)
Super, si pro supra ponitur, accusativum est, ut, Saeva sedens super arma, id est, supra.
366Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0923A (auctor 730-804)
Et haec constitutio generalis dicitur, cuius hoc sit exemplum: Quidam dux Romanus, cum obsideretur ab inimicis, nec ullo modo evadere potuisset [Ms., potuit], pactus est cum hostibus, ut arma daret.
367Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0926A (auctor 730-804)
Comparatio, relatio criminis, remotio criminis, confessio [Mss., concessio]. Comparatio est, cum aliud aliquod factum, rectum aut utile ostenditur [Mss., contenditur], quod ut fieret, illud quod arguitur, dicitur esse commissum, ut in exemplo, quod paulo ante positum est [Mss., posuimus]. Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto evadere potuit, nisi [pacaret, ut] hostibus arma daret; armis datis milites conservavit; sed [post] accusatur reus maiestatis. Intentio est: Non oportuit arma relinquere.
368Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0942D (auctor 730-804)
Quid enim timidis arma?
369Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0472B (auctor 730-804)
In his divinae legis dulcissimus amor, de perceptione alterius vitae fidissima spes, contra spiritualia bella, fortia arma, in tribulatione singulare praesidium: temporalem timorem, tristitiamque expellunt, spirituali iucunditate atque laetitia mentes exhilarant: Exaudi, Domine, iustitiam meam; Ad te, Domine, levavi; Dominus illuminatio mea; In te, Domine, speravi; Deus, in te speravi, Domine; Inclina, Domine, aurem tuam .
370Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0473D (auctor 730-804)
Des etiam mihi per illum et cum illo peccatorum omnium veniam, et mandatorum tuorum custodiam; dilectionem tuam, et fraternum amorem, contra diabolum fortia arma, et erga fratres charitatem perfectam; temperantiam cibi et potus, et libidinis continentiam; auditum castum, et simplicem visum; puritatem cordis, et munditiam corporis; cogitationem mundam, et oris et cordis custodiam, ut nec cor intus iniquitatem concipiat, nec lingua foras parturiat; ut nec falsa loquar, nec vera taceam, nec salutifera abscondam, nec mortifera proferam.
371Alcuinus, Epistolae, 100, 0149A (auctor 730-804)
Utinam dignus essem pacem praedicare, non discordiam seminare; et signum portare Christi, non arma diaboli.
372Alcuinus, Epistolae, 100, 0269C (auctor 730-804)
Quid valet infirmitas Flacci inter arma?
373Alcuinus, Epistolae, 100, 0297A (auctor 730-804)
Tu vero cautior esto inter hostilia arma.
374Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0872D (auctor 730-804)
Audi Psalmistam: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5) . Vos ergo desideria patris vestri facere vultis, ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem.
375Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0874D (auctor 730-804)
Ex qua re, quid vobis innuitur, nisi ut eo tempore, quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium iustae correptionis in arma vertamus furoris?
376Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0975B (auctor 730-804)
« Audite, quod contra vos etiam Propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5) . Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera iustum interfecistis. Deinde sequitur: (VERS. 32) Hoc autem dixerunt, ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
377Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0561D (auctor 730-804)
Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum eius per manus potentis Iacob. Inde pastor egressus est, lapis Israel (Gen. XLIX, 22-24) . O fili Ioseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectaret [Ms., prospectet]; inviderunt tibi [et te ad iracundiam provocaverunt] fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli iaculis vulnerati: verum [tu] arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator; et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et disrupta.
378Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0542C (auctor 730-804)
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi.
379Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0564B (auctor 730-804)
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi.
380Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0601A (auctor 730-804)
Da mihi arma virtutis, et loricam fortitudinis tuae.
381Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1014D (auctor 730-804)
Miramur autem apostolum in episcopis sive presbyteris damnasse vinolentiam, cum in veteri quoque lege praeceptum sit sacerdotes, cum ingrediuntur templum ministrare Deo, vinum omnino non bibere (Levit. X) . [Nazareos quoque ab omni vino et sicera, quandiu sanctam comam nutriant, abstinere (Num. VI) .] Non percussorem: quod quidem et simpliciter intellectum aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum [vel ad arma prorumpere: sed altius consideratum melius aedificat, ne aliquid episcopus efficiat, quod mentes intelligentium et videntium offendat, sed sit mansuetus in sermone, et moribus honestus, ne perdat eum quem temperantia vitae et verborum erudire potuit]. Non turpis lucri, etc. [Turpis lucri] appetitio, est plus de praesentibus cogitare quam de futuris.
382Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1042B (auctor 730-804)
« Hic admirabile quiddam demonstrat, quia per quod potestatem habuit diabolus, per hoc victus est; arma, quae fuerunt illi fortia adversum mundum, hoc est mors, per ea illum Christus percussit.
383Alcuinus, Vita S. Vedasti, 101, 0678D (auctor 730-804)
Abiiciamus a nobis opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus: quia nox ignorantiae recessit, et verae scientiae nobis lumen illuxit, ut filii lucis in omni castitate et pietate ambulemus.
384Alcuinus, Vita S. Vedasti, 101, 0676B (auctor 730-804)
XXI. Dum talia inter se quererentur, venerabilis vir Scopilio, doctus virtute precum, ad solita sibi credidit arma currendum: ut videlicet oratio fidei obtineret, quod multa hominum manus viribus nequivisset.
385Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0723C (auctor 730-804)
Plurima perpessus serpentis bella nefandi, Qui solet in sanctos arma movere sua.
386Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1205C
Benedicitur oleum infirmorum, qui passio Christi auctorem mortis destruxit: gratia eius, quae significatur per olei unctionem, arma eius, quae sunt peccata quotidiana, destruxit, Iacobo attestante: Oratio fidei salvabit infirmum: et si in peccatis sit, dimittentur ei (Iac. V, 15) , cuius signum est olei unctio. Eadem die, hora nona scilicet, quando dies sunt longiores, seu hora quinta, quando breviores, excutitur ignis de lapide in loco foris basilicam, et illuminatur candela.
387Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1234B
Si autem non vivunt regulariter, sicut maximi clerici, qui totum laicalem habitum sequuntur, cingentes arma, et caetera facientes, quae ordo canonicus prohibet, illi tales non sunt clerici.
388Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1281C
Cum enim quadraginta diebus ante passionem ieiunaret, quasi clamabat: Nisi poenitentiam egeritis, moriemini in peccatis vestris (Ioan. VIII, 24) . Et Petrus: Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11) . Cum vero post resurrectionem cum discipulis conversaretur, eorum corda laetificans, quasi illud gaudium ineffabile promittebat, de quo alibi ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI, 22) . Et iterum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Ieiunavit autem non solum quadraginta diebus, sed etiam noctibus, ut si prospera blandiantur, quae significantur per dies, sive adversa terreant, quae significantur per noctes, immobilis perseveret animus Christianus, sicut faciebat ille qui dicebat: Per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.
389Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1138C
Quaedam Israeliticae tribus cum adversum se civibus [Forte, civili] praelio decertarent, et propter unius populi [Suppl. arma vel simile] vel habitum inter bellantes discretio esse non posset, tribus illa, cui iustior erat causa pugnandi, et per Dei auxilium victoriam se habere putabat, signaculum sibi certo in sermone constituit, ut quos unius habitus et una armorum similitudo confuderat [Cod., confunderat], secretioris verbi distingueret sacramentum.
390Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 11; 19 (auctor fl.c.1450)
Arma dabit quaecumque gerit: fuge munus amarum, Ne tangas Stygio munera tincta lacu.
391Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 20; 39 (auctor fl.c.1450)
Iratus furit Alcides, circumdat et omne Littus et arma gerit sanguinolenta manu.
392Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 25; 32 (auctor fl.c.1450)
Tityrus, ingratae quamvis sua traderet urbi Munera, non potuit pellere ventre famem: Formosae at postquam dulces Amaryllidis umbras Attigit, ille satur venit ad arma virum.
393Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 38; 8 (auctor fl.c.1450)
Ante oculos Marius multo spectabilis auro Astat et insigni stemmate ad arma vocat.
394Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 38; 13 (auctor fl.c.1450)
Suffragio Venetum dux est electus ad arma, Ingenio Burgi miles ad arma venit.
395Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 42; 16 (auctor fl.c.1450)
sprevi qui saeva Cupidinis arma; Me miserum!
396Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 45; 18 (auctor fl.c.1450)
Docta cothurnati petit astra Thalia Maronis, Tangit et aeternos arma virumque deos; Ipseque, littorea redimitus tempora myrto, Immiti absumptus morte Tibullus amat.
397Aldegati Marcantonio, Gigantomachia, 1, 3; 2 (auctor fl.c.1450)
Ille domos nigras nimio terrore relinquens Curru iungit equos atra fuligine tinctos, Exit et a Stygiis antris totamque pererrat Trinacriam cautusque ambit fundamina terrae; Sed quom causa metus non sit, loca nulla labare Quom cernit, trigamque suam quom vertit ad undas Infernas, saevis stimulis quom pungit Alastrum Orneumque atrum nimiumque immane frementem, Atque Etholum et Nyctum, "certe non tutus abibis, Alma Venus dixit - certe mea lumina cernes Quae tibi Phoebeis maiores ignibus ignes Praebebunt", natumque suum complexa volantem Et Ditem aspiciens Ericina ab rupe vagantem: "Nate, meae vires, mea magna potentia - dixit - Nate, faces atque arma manu, cape tela, Cupido, Tela, quibus superas coelum quod continet in se Quodque alti tegit unda freti, quod sustinet ipsa Tellus; sed Stygium restat te vincere regem.
398Aldegati Marcantonio, Gigantomachia, 1, 10; 22 (auctor fl.c.1450)
Aspice Ioannis lumen, quem fata secundum Esse volent Martem, tenera qui saeva iuventa Arma geret vitamque volet pro laude periclis Tradere, conspicuum credens magis esse sub armis Posse mori, turpi quam vivere velle veterno.
399Aldegati Marcantonio, Gigantomachia, 1, 12; 7 (auctor fl.c.1450)
Samnites etiam tibi se debere fatentur, Qui Batuli campos habitant, qui moenia Mucrae, Et qui caeca plagis cingunt Boviania lustra Et qui Caudinis exercent faucibus arma Et qui Rufre habitant et quos Essernia nutrit, Dumosis et quos Herdonia detinet agris.
400Aldegati Marcantonio, Gigantomachia, 1, 12; 9 (auctor fl.c.1450)
Brundusiique arces Martis te numen habere Et phrameam saevaeque ferunt te Pallados arma; Omnes te populi Calabri reverenter adorant; Leucosii tumuli bellorum gesta tuorum Mirantur laudatque tuum Picentia nomen, Laurea serta parant biferique rosaria Paesti, Poenorumque manu quondam deleta Cerille Et quos nutrit aquis Sylarus, quo saxea fiunt Gurgite virgulta et rami durantur in undis, Te merito laudant; pugnax ut bella Salernus, Quae valida virtute geris, quae fortibus armis, Vidit ab incoepto, subito se movit et hostes Deseruit fideique tuae confisus adhaesit; Quantus es et bello vidit Buxentia pubes.
401Aldegati Marcantonio, Gigantomachia, 1, 12; 17 (auctor fl.c.1450)
Non Frabateriae populus, non monte nivoso Consita tantorum meritorum Attina negabit Praemia digna dari cumulis, non territa bellis Sinuessa aut Frusino non unquam tardus ad arma, Et vada Fibreni Lyris qui iungitur undis, Quamvis sulphureis tacitoque ad littora cursu Labitur, Arpinas quem summa spectat ab arce Pallados, et cinctum viridanti fronde Venafrum, Non tacita te voce canunt, non voce triumphos Defraudare volunt: summis te laudat Aquinum Vocibus, insigni clarum virtute poetae, Picenique ferunt Martis te numen habere, A Pico qui nomen habent; scopulosa Numanae Rura tuum celebrant, quo tendis ad aethera, nomen.
402Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0112A (auctor 640-709)
Nam hostes qui putabantur usque ad internecionem suprema strage truciter obtruncati, et optatis eventuum successibus feliciter superati, denuo versa vice, victores ad importunum praelium provocant, arma cruenta capessunt, bellum horrendum instaurant, rediviva certamina voti compotibus instruunt.
403Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0253D (auctor 640-709)
Daemonis arma fugans, nec non et spicula frangens, Hostibus explosis restaurat saucia corda.
404Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0265C (auctor 640-709)
Lis quondam pacem crudescens rupit honestam Inter credentes qui Christum corde fatentur Et diffidentes qui Christum fraude refutant; Nam Bellona ferox infecit corda venenis, Arma cruenta ferens turbavit foedera pacis.
405Aldhelmus Schireburnensis, De octo principalibus vitiis, 89, 0283C (auctor 640-709)
Non sola graditur per publica strata pedestris, Arma cruenta ferens, et spicula lita [Par., lata] veneno. Haec comites pravos, id est, mendacia mille, Fraudes et fures, ac falsis frivola gestis, Appetitus turpis lucri, et periuria inepta, Atque rapinarum maculatos crimine quaestus, Conglobat in cuneum cum falsis testibus ardens; Ut Psalmista canit lacrymans delicta reorum, Semper avaritiae nummi servire volentum: Thesaurizat et ignorat cui congreget illa.
406Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0180B (auctor 640-709)
- M. Licet hunc versum Graeci pentaschemum dixerint, praefatus tamen poeta quatuor species inde assumpsit, quia aut primo loco spondaeus invenitur, ut: Carthago premat Ausoniam, nihil urbibus inde; et alibi binis versibus, ut: Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta Victoremque ferant morientia lumina Turni.
407Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0220A (auctor 640-709)
Nam apes ambizant vel bombizant, aquilae clangunt, anseres crinciunt vel trinsiunt, aves minuriunt vel vernant vel vernicant, accipitres pipant vel pipilant, anates teretissant, arietes trissitant vel blaterant, asini oncant vel rudiunt, apri frendunt, arma crepant, aes tinnit, amphora profusa bilibit, boves mugiunt vel reboant, cornices butant, cycni desistant, cicadae fretinniunt, ciconiae gratulant vel glottorant vel critalant, corvi crocitant vel croccant, caprae mucciunt, canes baubantur vel latrant vel ganniunt, catuli glattilant, cervi rugiunt, citharae sonant, canis venatica cusnitit, elephanti barriunt vel stridunt, equi hinniunt, ferae mussitant, grues gruddant vel gruunt vel grugulant, gallinae cacillant, galli cantant vel cucurriunt, galvae fringilliunt, graculi griciunt, hirundines trutissant vel trissant, hyenae hirriunt, haedi balant vel belant. Iupiter tonat (ut fabulae fingunt), infantes vagiunt, leones fremunt, lynces hircant, lepores vagitant, lupi ululant, littora murmurant, milvi lugiunt vel vigilant vel luriunt, meruli zinzitant, mustelae dindrant, mures mintriunt vel muniunt, noctuae cucubiunt, olores drensitant, oves balant, onagri vagillant, palumbes raucitant, passeres titiant, parri tinnipant, pavi paululant, perdices cacabant, pulli et pueri pipant, pantherae chauriunt, pardi feliunt, porcelli grunniunt, porci grundiunt, ranae coaxant, sturni parsitant, sorices denticant, serpentes sibilant, silvae strepunt, turdi soccitant vel faccilant, tigrides raccant, tubae clangiunt, tauri mugiunt, vultures pionpant, venti flant, vel tremunt vel sibilant, ursi urgant vel saeviunt, vulpes eiulant, verres quiritant.
408Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0223B (auctor 640-709)
Quid si vegeta neutrale nomen esset accusativo plurali, heroicae versificationis regula vacillaret, quia semper neutra in plurali corripiunt a in nominativo, accusativo et vocativo, ut: Arma virumque cano et: Arma Amyclaeumque canem Cressamque pharetram.
409Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0230A (auctor 640-709)
Nam arma unius militis armatura, aut totius expeditionis; armentum quod armentarius, seu bubulcus procurat.
410Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0233D (auctor 640-709)
Virgilius in decimo: Undantique animam diffundit in arma cruore.
411Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0234C (auctor 640-709)
Longum est significatio productae litterae vocalis; ut est: Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris.
412Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0185B (auctor 640-709)
Sic me iamdudum rerum veneranda potestas Fecerat ut domini truculentos persequar hostes Rictibus arma gerens bellorum praelia patro: Et tamen infantum fugiens mox verbera vito.
413Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0186D (auctor 640-709)
Penniger experto populorum nomine fungor, Arma ferens pedibus, belli discrimina faxo, Serratas capitis gestans in vertice cristas.
414Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 327 (auctor 640-709)
IV. species inde adsumpsit, quia aut primo loco spondeus invenitur ut Cartago premat Ausoniam, nihil urbibus inde et alibi binis versibus ut Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta Victoremque ferant morientia lumina Turni aut secundo ut Dentibus infrendens gemitu graditurque per aequor aut tertio ut Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva aut quarto ut Hunc cape consiliis socium et coniunge volentem; item Ascanius galeam ante pedes proiecit inanem.
415Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 15 (auctor 640-709)
X. MOLOSVS. Sic me iamdudum rerum veneranda potestas Fecerat, ut domini truculentos persequar hostes; Rictibus arma gerens bellorum praelia patro Et tamen infantum fugiens mox verbera vito.
416Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 40 (auctor 640-709)
Arma ferens pedibus belli diserimina faxo Serratas capitis gestans in vertice cristas.
417Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 269 (auctor 640-709)
Nam apes ambizant vel bombizant, aquilae clangunt, anseres crinciunt vel trinsiunt, aves minuriunt vel vernant vel vernicant, accipitres pipant vel plipiant, anates teritisant, arietes crissitant vel blaterant, asini oncant vel rudunt, apri frendunt, arma crepant, aes tinnit, amfora profusa bilibit, boves mugiunt vel reboant, cornices butant, cicni desistant, cicadae fretinniunt, ciconiae gratulant vel glottorant vel critalant, corvi crociunt vel crocant, caprae micciunt, canes baubantur vel latrant vel ganniunt, catuli glattilant, cervi rugiunt, citharae sonant, canis venatica nictit, elefanti barriunt vel stridunt, equi hinniunt, ferae mussitant, grues gruddant vel gruunt vel grugulant, gallinae cacillant, galli cantant vel cucurriunt, galuae fringilliunt, graculi grinciunt; hirundines trutissant vel trissant, hienae hirriunt, haedi balant vel bebant, | Iuppiter tonat, ut fabulae fingunt, infantes vagiunt, leones fremunt, linces hircant, lepores vagitant, lupi ululant, litora murmurant, milvi iugiunt vel iugilant vel luriunt, meruli zinzitant, mustelae dindrant, mures mintriunt vel muniunt, noctuae cucubiunt, olores drensitant, oves balant, onagri vagillant, palumbes raucitant, passeres titiant, parri tinnipant, pavi paululant, perdices cacabant, pulli et pueri pipant, pantherae cauriunt, pardi feliunt, porcelli grunniunt, porci grundiunt, ranae coaxant, sturni parsitant, sorices denticant, serpentes sibilant, silvae strepunt, turdi soccitant vel faccilant, tigrides raccant, tubae clangiunt, tauri mugiunt, vultures pionpant, venti flant vel tremunt vel sibilant, ursi urgant vel saeviunt, vulpes eiulant, verres quiritant; item homines loquuntur, rustici iubilant et reliqua similia.
418Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 308 (auctor 640-709)
Quodsi vegeta neutrale nomen esset accusativo plurali, heroicae versificationis regula vacillaret, quia semper neutra in plurali corripiunt ·a· in nominativo, accusativo et vocativo ut Arma virumque cano et Arma(que) Amycleumque canem Cressamque faretram.
419Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 407 (auctor 640-709)
VIII. Spiramenta animae letali vulnere rupit) salsamentum, atramentum, purgamentum, firmamentum, nutrimentum, fulcimentum, ornamentum, hostimentum, armamentum; locus vero receptaculi, quo armamenta reconduntur, armamentarium nuncupatur, quod ad naucleros proretasque pertinet: nam arma unius militis, armatura autem totius expeditionis, armentum, quod armentarius seu bubulcus procurat.
420Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 458 (auctor 640-709)
Longum est significatio productam litteram vocalem (indicans), ut est Arma virumque cano, Troiae | qui primus ab oris; breve est significatio correptae vocalis, ut est Ingentes actus carmina nostra canunt.
421Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 463 (auctor 640-709)
Acutus loca habet tria, quomodo dicunt Graeci; quomodo Latini, duo: paenultimam et antepaenultimam; paenultima nomen est ante unam sillabam a fine habens accentum ut arma orna, onus; antepaenultima est nomen ante duas sillabas habens a fine accentum, ut est Basilius, Gregorius, † Bobatius.
422Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 97 (auctor 640-709)
Nam hostes, qui putabantur usque ad internicionem suprema strage obtruncati et optatis eventuum successibus feliciter superati, denuo versa vice victores ad importunum praelium provocant, arma cruenta capessunt, bellum horrendum instaurant, rediviva certamina voti compotibus instruunt.
423Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 160 (auctor 640-709)
De qua fetida impuritatis sentina animarum liburnas lugubriter summergente veraciter immunes fore creduntur, qui gloriosa non fictae puritatis palma perfecte potiuntur et cum caterva castae vexillationis victricia arma vehenti per portas caelestis Hierusolimae gregatim gradituri ante angelicum caelestis theatri consessum et terribile tribunal iudicis singulorum facta iusta discretionis lance librantis virginalis triumphi tropeum et illaesae castitatis labara laeti gestabunt.
424Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 171 (auctor 640-709)
Namque cadaveribus reddebat lumina functis, Quae gelidae mortis per vim fortuna neearat; Auditu surdos et claudos gressibus ornat, Aegrotos vegetat membrorum viribus augens, Demonis arma fugans necnon et spicula frangens Hostibus explosis restaurat saucia corda.
425Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 318 (auctor 640-709)
Lis quondam pacem crudescens rupit honestam Inter credentes, qui Christum corde fatentur, Et diffidentes, qui Christum fraude refutant; Nam Bellona ferox infecit corda venenis, Arma cruenta ferens turbavit foedera pacis.
426Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 530 (auctor 640-709)
Haec ductrix pugnae stipatur milite denso, Non sola graditur per publica strata pedestris Arma cruenta ferens et spicula lita veneno; Haec comites pravos, id est mendacia mille, Fraudes et fures ac falsis fribola gestis, Appetitus turpis lucri et periuria inepta Atque rapinarum maculatos crimine quaestus Conglobat in cuneum cum falsis testibus ardens: Ut psalmista canit lacrimans delicta reorum Semper avaritiae nummi servire volentum 'Thesaurizat et ignorat, cui congregat illa'; Paulus apostolico promulgat famine doctor Cunctorum causam contestans esse malorum.
427Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1386C
Quadragesimam totam, praeter dies Dominicos, similiter ieiunet; arma nullo modo in vita sua induat; coniugio usque ad peractam septem annorum poenitentiam non utatur; sexta feria, donec vixerit, ieiunet.
428Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1365D
Quoniam licet ille Rex regum et supernus arbiter totius regni quod vobis tradidit rationem a vobis exigat pro his tamen districtius appellabit quibus non fuerunt vires [ms. Angl., hic non sunt vires] et arma nisi vestra potentia. Ad haec igitur perficienda et aliarum virtutum incrementa percipienda, fratris nostri Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi monitis et consiliis gloriam vestram hortamur acquiescere, quem charissimum membrum et unum ex primis Romanae Ecclesiae filiis lateri nostro assidue non adiunctum esse dolemus sed ex fructu quem Ecclesiae in regno vestro tribuit consolationem eius absentiae sumimus.
429Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0676B (auctor c.1103–1181)
Nec ulli liceat praeter armatos milites, et clientes, quaelibet arma ferre, nisi milites enses solummodo, et clientes singulos baculos ferant, qui pacis, sicut caeteri, debent securitate gaudere.
430Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 9; 50 (auctor -1271)
Et sicut apostolus dicit: Induti lorica fidei, ita illi econtra erant induti lorica perfidiae erga sagittas et arma veritatis.
431Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 10; 237 (auctor -1271)
At Benedictus pater pro posse suo imitari desiderans illum, qui dixit: Estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est, non in uno istorum, sed in omnibus tribus luculenter emicuit et ad imitationem sui discipulorum animos earundem virtutum radiis provocavit, dicens: Ad te meus sermo dirigitur, quisque abrenuntiaris propriis voluntatibus Domino nostro Iesu Christo vero regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis.
432Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 420 (auctor -1271)
Arma diripuerunt eorum, ut, si deinceps resistere vellent, arma, in quibus confiderent, non haberent.
433Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 19; 138 (auctor -1271)
Et vestitus erat veste aspersa sanguine, id est sanguine Sarracenorum, quorum sanguine vestes et arma sua sunt aspersa, secundum quod saepius cum ipsis conflixit.
434Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 110 (auctor -1271)
De sancto quoque Francisco historia narrat, quod sibi arma caelitus sint data, ut ipse velut alter David de inimicorum opprobrio liberaret Iherusalem.
435Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 384 (auctor -1271)
tenebrarum et induamur arma lucis, ut in die honeste ambulemus.
436Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 386 (auctor -1271)
Si olim Neemias habuisset sufficientes milites et arma, non fuisset necesse, ut clausisset portas terrestris Iherusalem usque ad calorem solis, sicut ista habet.
437Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 388 (auctor -1271)
Cumque ad subitum rerum eventum stuperet, responsum est ei, omnia haec arma sua fore militumque suorum.
438Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 389 (auctor -1271)
Equidem pulchre satis et optime multum arma traduntur contra fortem armatum militi pugnaturo, ut quasi alter David ab inveterato inimicorum opprobrio liberet Iherusalem.
439Alexander Nequam, Anthologia poetica, 1991, 13; 22 (auctor 1157-1217)
Degeneri in patrem nato dedit ambitus arma, At fastus forme gloria causa fuit.
440Alexander Nequam, Anthologia poetica, 1991, 13; 28 (auctor 1157-1217)
Filius ante diem patrios insurgit in annos, Victa iacet pietas, stat scelus arma fremens.
441Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 5, 34; 9 (auctor 1157-1217)
qui arma resumens quibus uti solebat in exercitio rei militaris; perforauit apostatam.
442Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 6, 4; 13 (auctor 1157-1217)
Vnde arma et scuta comburet igni.
443Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 6, 4; 14 (auctor 1157-1217)
Contra hec enim euangelica arma sumenda sunt ab apostolo descripta ut gladius uerbi dei.
444Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 1, 6, 6; 38 (auctor 1157-1217)
et cilitium baptiste; quia cinis et cilicium arma sunt penitentium.
445Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 44, 1; 24 (auctor 1157-1217)
Bellis intestinis; arma tam inuidia quam ira ministrauit.
446Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 46, 19; 79 (auctor 1157-1217)
Paruipendit igitur et contempnit arma spiritualia miser in sui tuitionem sibi concessa; et reicit ea.
447Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 46, 33; 16 (auctor 1157-1217)
arma sunt; quia muniunt nos contra spiritualia tela maligni spiritus.
448Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 19; 27 (auctor 1157-1217)
in eneide; horrentia martis arma descripsit.
449Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 2, 25; 10 (auctor 1157-1217)
qui arma resumens quibus uti solebat in exercitio rei militaris; perforauit apostatam.
450Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 3, 19; 131 (auctor 1157-1217)
qui arma portat.
451Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1009C
Hinc rebelles quosque et ecclesiastici iuris violatores, de sua quandoque potentia insolenter praesumentes ac prae tumore mentis ad minas interdum procaciter erumpentes, sic voce terrifica obiurgabat: « Quid de vestris, ait, viribus vel armis contra manum omnipotentem praesumitis, quando nobis etiam indignis et infirmis haec manus adeo potentia arma contulit ut eis humana nullatenus coaequetur armatura?
452Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 27; 2 (auctor -1143)
Verum Rex percipiens Beneventanos omnino nolle sibi coherere, principisque animum, ut iam dictum est, in se obstinatissimum fore, misit ad eundem principem arguens eum valde, quod adversus se, dominum suum, nil se ledentem, arma movisset.
453Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 50; 1 (auctor -1143)
Et comes Ranulphus, audiens tam propinquum regis adventum, suspicans illum vere super se venturum, ad muniendum se acrius accenditur; quam ob rem Neapolim ocius pergit, ibique magistrum militum civesque alloquutus, in adiutorium sui cunctos sollicitavit; deinde Aversam reversus, cunctos qui arma ferre possent in hostem ortatus est.
454Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 4, 9; 2 (auctor -1143)
Rex denique a presentibus rerum casus seriatim sciscitans atque prenoscens, per omnes mox ditionis sue terras dirigens, ad se omnes qui arma gerere eisque ad prelium exerceri possent, accelerare imperat.
455Alfredus Magnus, Leges ecclesiasticae, 138, 0452D
Si autem paciscatur id quod ei iustum est praestandi, et illud transgrediatur, de humiliter arma sua et possessionem suam amicis suis tenenda, et sit quadraginta dies in carcere in regis urbe, ubi passurus sicuti episcopus ei imposuerit, et cognati eius nutriant ipsum, si ipse victum non habeat; si cognatos non habeat, vel tunc cibum non habeat, regis praepositus eum nutriat.
456Alfredus Magnus, Leges ecclesiasticae, 138, 0452D
Si ad id cogi oporteat, et aliter nolit, si vinciatur, perdat arma sua et haereditatem suam.
457Alfredus Magnus, Leges ecclesiasticae, 138, 0453C
Si quis capientibus eum arma sua extradere vellet, custodiant ipsum triginta dies, et illum cognatis suis offerant.
458Alfredus Magnus, Leges ecclesiasticae, 138, 0454B
Si quis coram archiepiscopo pugnet, vel arma stringat, centum quinquaginta solidis emendet.
459Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0462A
Nunc est albatus, cum stemate glorificatus, Atque stolam portat, virtutis et arma ministrat, Qui prius in multis valuit per bella periclis.
460Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0470B
Denique tradita est ei praefectura, et ne ob hoc civiles dissensiones, unde arma excitari possent, nascantur, summopere interdictum est.
461Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0486B
Neque legis tuae congruenter simul poteris esse assertor et praevaricator dicentis: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (Exod. XX, 16) . Quod si, uti praemisi, prophetae non contradicam, cum ipse pro me dicat, et quae tu tibi contra me comparaveris arma, his tibi laetalia infligam vulnera; quoniam intulisti proximo tuo falsum tesmonium contra legis praeceptum, legis incurres reatum; reatus autem trahet te ad poenam; poena vero perducet te usque ad mortem.
462Alpertus Symphoriani Metensis, De episcopis Metensibus, 140, 0447D
Nautae vero primum familiares captivi pecuniam portantes arbitrati; set cum aliter ac rati erant accidisset, arma capere hostibusque resistere temptabant.
463Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1229D (auctor 1015-1085 -)
Arma pudicitiae quis superare potest?
464Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1247A (auctor 1015-1085 -)
Nec tamen, ut praeceps se opponere tentat inermen, Festinus petit arma dari, gestuque minaci Bella parat, gaudent stantes hinc inde sorores, Nec passae externum circumdare militis artus Officium voluere suis hunc cingere dextris, Ecce, inquit, scutum, velo fuscata serenam Prima soror faciem, fidei quam nomine dicunt.
465Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1253A (auctor 1015-1085 -)
dum spectas ista, timere noli: Tanta tibi longe providimus arma. . . . . Haec ubi confidas, haec hostis signa veretur, Haec timet, haec refugit, vires his denique sensit Fractas esse suas, enervis hic, invalidusque Est, sed ob innumeros nervoso poplite casus Disca frequens eius callum durabile duxit.
466Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1254A (auctor 1015-1085 -)
Undique, et in species meliora forinsecus illi Non fulgent, introrsus enim bona semper eorum Sunt obversa, bonis non prosperitatis egere, Prosperitas est nil modo deridere potentes, Atque probare potes miseros, quorum gravis ira Pusillis animo terrores insidiosis Intentat studiis lethalis tela pharetrae, Nequitiaeque manus, necis arcus, impietatis Arma, mali facies sunt materiae cruciatus.
467Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1257C (auctor 1015-1085 -)
Denique bis novies iuvenis tua nobilis aetas Solis, ut anfractus verterat et reditus, Totus in arma ruis, neque te nisi congrua bellis Praemia delectant, militiaeque loci; Impetus, ira, furor, labor, impatientia, virtus, Motibus his etiam proxima si qua manent.
468Alphanus Salernitanus, Vita et passio S. Christinae, 147, 1269B (auctor 1015-1085 -)
Certissimum est enim in humanis dimicationibus feroces animos militum subito bellorum timore, vel fragore fortuito exterritos deficientes mollescere, ut potius cogantur fugere quam arma corripere: at ubi fortissimorum veteres victorias, gloriam, decus, libertatem, praeterea sua quoque clarissima facta meminerint, ex ignavis strenuissimi et ferociores subito alterati in confertissimorum hostium cohortes insiliunt.
469Alphanus Salernitanus, Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris, 1; 3 (auctor 1015-1085)
Certissimum est enim in humanis dimicationibus feroces animos militum subito bellorum timore, vel fragore fortuito exterritos deficientes mollescere, ut potius cogantur fugere quam arma corripere: at ubi fortissimorum veteres victorias, gloriam, decus, libertatem, praeterea sua quoque [1269B] clarissima facta meminerint, ex ignavis strenuissimi et ferociores subito alterati in confertissimorum hostium cohortes insiliunt.
470Altilio Gabriele, Carmina, 1, 7; 30 (auctor 1436-1501)
Non Tanais, non Xypheis abstrusa nivosis Antra tuebuntur; Parthos Medosque feroces Non oriens versisque fugax ad terga sagittis Non equus eripiet, non curvus acinaces illos; Heoi sed ARAGONIAM occiduique timebunt Progeniem quosve ipse suis lavit humidus alis Auster, quos septem gelidi afflavere triones, Conversis vestra arma animis, veramque capescent Abiecto Mahmete fidem; ritusque perosi Infandos, veris adolebunt cultibus aras Et fortunatas aetas feret aurea gentes.
471Altilio Gabriele, Carmina, 1, 7; 33 (auctor 1436-1501)
Pro iustis stant arma viris, stant numina divum, Stat ratio, stat fida suae rationis alumna: Iustitia, assistensque suas fovet anxia proles Et Marti veneranda et summo Astrea tonanti.
472Altilio Gabriele, Carmina, 1, 8; 3 (auctor 1436-1501)
Nam dum hella calent, dum saeva licentia ferri Invisa agricolis miscuit arma bonis, Deseruere domos intutaque menia villae Linquunt et belli quisque timore fugit; Exquirunt celsi prerupta cacumina montis, Tutius has sedes incoluisse putant.
473Altilio Gabriele, Carmina, 1, 9; 6 (auctor 1436-1501)
Tu mihi, diva, fave: duce te, novus induar arma Miles et ignotae prosequor artis opus; Te duce, triste nihil: duce te, deducta per annos Saecula perpetua lege propagat amor.
474Altilio Gabriele, Carmina, 1, 10; 5 (auctor 1436-1501)
Succubui saevusque mihi iam bella Cupido Destinat et cupidas aptat in arma manus; Una mihi eripuit iam totos femina sensus Et iuvat et miseri sub pede colla tenet.
475Altilio Gabriele, Carmina, 1, 21; 12 (auctor 1436-1501)
Gallica qui armis pepulit modo finibus arma Unde habet hoc maius quod tueatur opus; Vive diu Cesar, letos cape rite triumphos Iuraque devicti protinus orbis habe; Post hec Pyerias placide spectare Camenas Incipe et his fausto numine dexter ades.
476Altilio Gabriele, Carmina, 1, 22; 3 (auctor 1436-1501)
Adde quod et laudes tutatus es undique nostras Fortiaque arma male conteris invidie; Hec et plura mihi dum sic ascribere tentas Remque tuo nostram Marte pronus agis.
477Altilio Gabriele, Carmina, 1, 27; 3 (auctor 1436-1501)
Hic ego seu quod aiunt votis quesita diurnis Sopitis eadem mensque soporque refert, Sive hec ex alto divorum munera celo Omina non vanis dantur imaginibus: Visus eram leges romanaque iura revolvens Fortia pertrepidis arma sonare reis Susceptasque fori lites defensor obire, Ut nostra intrepidus staret ab arte cliens.
478Altilio Gabriele, Carmina, 1, 30; 1 (auctor 1436-1501)
Ecce iterum vesana movet ferus arma Cupido Et secum occulta cogitat arte dolos; Ecce iterum extinctos in me Venus excitat ignes Et nova flamma patet quod fuit ante cinis.
479Altilio Gabriele, Carmina, 1, 32; 5 (auctor 1436-1501)
Illi autem quos iam versis manus urget habenis, Turpiter indignae terga dedisse fugae: Iampridem obliti superum decorisque suique Sese ausi abiecta conscelerare fide; Utque sacra violasse parum sit pignora dextrae In caput insidias regis et arma parant.
480Altilio Gabriele, Carmina, 1, 32; 11 (auctor 1436-1501)
Egressus medius placuit locus: aequior idem Parque aberat spatiis campus utrinque suis; Accumulant sed adhuc sceleri scelus: arma veneno Tingunt, vulnificus inseriturque calibs.
481Altilio Gabriele, Carmina, 1, 32; 25 (auctor 1436-1501)
A Iove sunt reges, neque in hos nisi Iupiter unus Ius habet; excutiet Iupiter arma tibi.
482Altilio Gabriele, Carmina, 1, 32; 27 (auctor 1436-1501)
Nam dextrae de more petens velut oscula, dum se Concitat et rapidas urget in arma manus, Haud ultra regem latuit dolus, arripit ensem Fulmineus, stimulos acrior ira ciet.
483Altilio Gabriele, Carmina, 1, 32; 28 (auctor 1436-1501)
Illi occulta metu tantis de vestibus arma Lapsa cadunt, atro lurida felle madent.
484Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1359C (auctor -c.1143)
In utraque parte fortis Paulus erat, cum diceret: Per arma iustitiae a dextris et a sinistris: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI, 7).
485Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 12; 52 (auctor 1460-1517)
Helvetius iam signa movet: iam classica Rhaetum Aere cient rauco: nitidis iam Noricus armis Saevus in arma ruit: laeso tonat aethere bombus Horrendum, et torvis reboat mugitibus Echo, Vindelicus dum castra petit, longaque Suevus Cuspide, et audaci suffultus terga bipenni.
486Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 13; 12 (auctor 1460-1517)
Austrios posthac repetam penatis Et canam Vestrae nova facta gentis, Donec adducam numeros ad atra Pannonis arma.
487Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 13; 17 (auctor 1460-1517)
Ille post aequo domitum triumpho Pannonem in saevos parat arma Turcas Et Palaestinam penitus Quiritum Reddere regno, Ut nihil nostro vigeat sub aevo Maius in terris populo fideli, Quem vetus nusquam veniens nec olim Viderit aetas.
488Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 14; 1 (auctor 1460-1517)
Iam mihi Pipleos sit fas haurire liquores Pronius et fontes totumque Helicona movere Et te, Phoebe, choris et vos accersere Divae Pierides, Maiaque satum Bromiumque potentem Bellerophontei celeberrima numina fontis; Et tu Bistonias praesens tutela per oras, Si vacat et nullum deterret Strymona bellum, Huc, Gradive, uni galeaque insignis et ense Illum quaeso mihi praestes in plectra furorem, Quem tua cura, pater, bello fortissimus heros Maximianus habet, quum pectore fertur in arma Praecipiti gaudetque vias aperire per hostes.
489Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 14; 29 (auctor 1460-1517)
Ecce autem praeceps ruit Oberaymer in arma Ulturus socium, clypeo cui tectus adunco Hinc Rheihemburger parili virtute Ioannes Occurrit: frangunt hastas, volat aere truncus Assiduus pulvisque rapit caelumque diemque.
490Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 14; 36 (auctor 1460-1517)
Huc ruit, huc praeceps it Maximianus in arma Se comitante deo: ueluti cum tigris abactis Foetibus orbatique ruunt in tela leones Exoptantque animam pro caris ponere natis, Sic illos nunc urget equo, nunc pondere clauae, Elato nunc ense premit solusque duobus Sufficit instauratque ipso certamine uires.
491Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 14; 37 (auctor 1460-1517)
Ac ueluti accensos bacchatur fiamma per agros, Quam manus inuidia uicini aut forte uiator Apposuit: fit eo maior quo fortius urit Excrescitque magis quo plures repperit escas: Sic tua magnanimo surgens in pectore uirtus, Maximiane, nouos auget bellando furores, Donec anhelantes ambo fessique per arma Terga dedere fugae et tanto discrimine solus Constitit inuictis rex Maximianus in armis.
492Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 15; 60 (auctor 1460-1517)
Clauserit Augustus vesani limina belli Rexerit et laetum patriis virtutibus orbem, Quom saevus super arma sedens, post terga revinctus Brachia sanguineo Furor horridus ore fremebat.
493Amatus Burdegalensis, Synodus Gerundensis, 155, 1644B (auctor 1080-1101)
Decrevit etiam ut clerici arma deferentes, nisi dimiserint arma sint alieni a corpore et sanguine Domini, et ab ingressu totius ecclesiae et Christianorum sepultura, et omni communione ecclesiastica, nunquam amplius in Christi Ecclesia ad maiores honores sive gradus si rebelles exstiterint sublimandi.
494Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 104, 3; 2 (auctor fl.366-384)
non solum enim inimicorum, uerum etiam ipsorum discipulorum suorum causa ad superuenturum bellum arma procurari praecepit.
495Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 126, 14; 1 (auctor fl.366-384)
Ille enim, qui uiuere mauult Christianus, ut post mortem remuneretur, scit quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, ac per hoc suscepta arma fidei non dubitat congredi contra principes et potestates, ut in saeculo uictor eisistens post saeculum coronetur.
496Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 126, 14; 2 (auctor fl.366-384)
dignum est enim ut qui inter perfidos et rebelles domini sui regnum ad praesens testatur huius rei in futuro consequatur mercedem, ut uidentes inimici dei testem Christi propter confessionis suae ueritatem sublimem apparere in regno dei doleant confusi falsum se aestimasse, quod uerum esse declaratum est, nec non etiam hi, qui tarde crediderunt, non in uita, sed in morte confitentes deum, uidentes quanta gloria eorum est, qui sub arma Christi militantes bella imperatoris sui deuote et fideliter gerunt, paeniteant non se uixisse, sed mortuos esse Christianos.
497Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0300B (auctor 366-384)
Per arma iustitiae a dextris et sinistris.
498Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0300C (auctor 366-384)
Arma enim iustitiae perimunt iniquitatem.
499Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0316B (auctor 366-384)
(Vers. 4.) Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed fortia Deo.
500Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0316B (auctor 366-384)
Arma ergo ideo, quia repugnant vitiis, signum habentia imperatoris sui Christi, qui hostis est vitiorum; sicut enim imperator per milites suos vindicat suum regnum: ita et Salvator per nos servos suos defendit unius Dei professionem et disciplinam.