'artifex' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 2033 hits      Show next 500

1Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1307C
CAP. I. - Hibernenses dicunt: Si quis artifex opus inertis faciat, et ferramenta usque ad dimidium quaesiverit, dimidium precium habebit; sin vero, tertiam partem aedificii sui accipiet, ut sit tertia pars operariis, tertia cibo et ferramentis unde iudices habebunt, hoc est iudex ab artificibus, et iudex a praesidentibus ecclesiae, vel castuli, et quantumcunque voluerit pro operatione iudicabunt, non secundum utilitatem: postea artifex habebit pretium benedictionis.
2Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016A (auctor fl. 1150)
Artifex enim eius fuit Spiritus sanctus: apotheca, beata Dei Genitrix: materia vero, flos assumptae naturae et adeps divinitatis.
3Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016A (auctor fl. 1150)
Nonne videtur tibi artifex iste in apothecam hanc descendisse, quando dictum est Mariae ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Ibi artifex iste hoc unguentum confecit, quando Filius Dei totum suscepit quod erat hominis, et assumptae naturae plenitudo divinitatis corporaliter se infudit.
4Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0205A (auctor fl. 1150)
Huius autem fabricae artifex fuit persona Patris: officina, uterus Virginis: folliculus, angelus annuntians: flatus, Spiritus sanctus operans, natura humanitatis, massa ignis rubiginem purgans flamma divinitatis.
5Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0475B (auctor 1068-1081)
Et o mira omnipotentis Dei providentia de vocatione gentium, quam disponit artifex, ut vult, et quando vult, et per quem vult.
6Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XV; 23 (auctor -1081)
Et o mira omnipotentis Dei providentia de vocatione gentium, quam disponit artifex ut vult, et quando vult, et per quem vult!
7Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0646B (auctor 1145-1221)
Iste magister est Dei ipsa Sapientia omnium artifex, quae essentiam dedit universis et formam.
8Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0725D (auctor 1145-1221)
Inter omnia mirabilia quae artifex sapientia fecit, tria sunt singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, quae et superius ex aliqua parte tetigimus, scilicet quod mater et virgo, Verbum infans, Deus homo.
9Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0626B (auctor c.1140–1212)
In hoc ergo, nullius sententiam contra Exodum inserens, ne per errorem in diversis multorum opinionibus aliquanto diutius immorari videaris, textum istius Exodi plerumque innecte: quatenus sic discurrente manifesta ratione, liber bene formetur, contraque aemulos Scripturarum congregentur testimonia; quod nondum « obstructum sit os loquentium iniqua (Psal. LXII, 12) . » Prima igitur pars huius libri, quis artifex fuerit aedificii, quibusve materiis illud vetus tabernaculum constabat quaerentibus, vel scire volentibus, aperte indicet, totumque aedificium cum universis ad illud pertinentibus, intrinsecus, sive forinsecus evidentissime describat; singulisque proprio loco positis parietibus, per capita vectium coniunctis, aedificium extensio cortinarum caeterorumque tegumentorum novissime cooperiat.
10Adamus Scotus, Sermones, 198, 0282D (auctor c.1140–1212)
et adiunxit: Quoniam ex ipso, et in ipso et per ipsum sunt omnia, ipsi gloria (Rom. XI, 33) . Ex te, Domine, omnia sunt, tu principium omnium; per te omnia, qui principium, tu et artifex; in te omnia, videlicet in virtute, non quasi in loco.
11Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0106B (auctor -875)
Claudianus quoque Viennensis Ecclesiae presbyter, vir ad loquendum artifex, et ad disputandum subtilis, floruit.
11Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0106B (auctor -875)
Ab ea die et consul et augustus est appellatus, sedemque regni Parisiis constituit.
12Adso Dervensis, De Antichristo, 101, 1297B (auctor c.910-c.992)
Hic namque Antichristus, diaboli filius, et totius malitiae pessimus artifex, cum per tres annos et dimidium [magna persecutione] totum mundum vexaverit, et Dei populum variis poenis cruciaverit, et in fide permanentes martyrio coronaverit, ad ultimum veniet iudicium Dei super eum, sicut beatus Paulus apostolus scribit dicens: Quem Dominus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8) : quia tanta erit eminentia adventus splendoris Christi, ut prae fulgore divini luminis, sordibus ventris per excessum emissis, totus coinquinatus sic prae timore pereat.
13Adso Dervensis Incertus, De Antichristo, 40, 1134
Hic itaque Antichristus diaboli filius, totius malitiae artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut praedictum est, magna persecutione totum mundum vexaverit, et omnem populum Dei variis poenis cruciaverit, postquam Eliam et Enoch interfecerit, et caeteros in fide permanentes martyrio coronaverit; ad ultimum veniet ira Dei super illum, sicut beatus Paulus scripsit, dicens: Quem Dominus Iesus Christus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8) ; sive Dominus Iesus potentia suae visionis illum, sive archangelus Michael per virtutem Domini nostri Iesu Christi occidet, non per virtutem cuiuslibet angeli vel archangeli.
14Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 6; 29
nam ars est respectu factibilium, et non praesupponit rectitudinem voluntatis: Prudentia vero est respectu agibilium, et praesupponit rectitudinem appetitus: propter quod scribitur Ethic. 6. quod artifex voluntarie peccans, est melior, quam peccans involuntarie: prudens vero voluntarie peccans, est peior.
15Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 17; 17
Rursus hoc idem patet ex eo quod consilium est circa agibilia particularia, in quibus multum valet experientia, Nam in talibus, ut dicitur primo Mera, plus proficit expertus, quam artifex.
16Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 22; 16
Nam sicut in curando morbos corporales aliquando plus proficit expertus quam artifex, eo quod habeat notitiam conditionum particularium: sic in iudicio agibilium et in discussione causarum aliquando plus proficiunt experti quam scientes iura, omnia ergo praedicta requiruntur ad recte et debite iudicandum.
17Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0830B (auctor 950-1008)
Namque Lemovicinis nequaquam contentus facultatibus ex paterna sibi haereditate iure suppetentibus, dum cerneret numerosam cohaeredum fratrum suorum succrescere stirpem, in subripiendas res alienas animum intendit, dolique artifex, castrum quod a rusticanis Bruccia dicitur ingressus, dominum se agebat.
18Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0659D (auctor 950-1008)
Qui, fallendi artifex, ita eum mente abalienaverat, ut, si quid muneris quilibet ei offerret, in sumendo eo ipsum participem ascisceret, « sint, dicens, ista mihi et consiliaro meo Faroni.
19Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0311A (auctor 1128-1203)
Efficiens causa est, quae movet et operatur ad hoc ut res sit; ut artifex est causa efficiens operis sui, illudque movet, et operatur ad hoc ut sit; nec tamen sequitur, quod si aliquid praedicatur de artifice, quod etiam de eius opere vel contra.
20Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0311B (auctor 1128-1203)
A simili, cum Deus sit summus artifex omnium rerum, et efficiens causa, ipse immutabilis est, non tamen res ab eo creatae immutabiles sunt; imo impossibile est res ab eo creatas non esse mutabiles; quia quidquid habet principium, naturaliter habet finem.
21Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0328A (auctor 1128-1203)
Summus vero artifex sua auctoritate in meliorem statum reformabit humana corpora.
22Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0603D (auctor 1128-1203)
Cum autem quaelibet istarum personarum sit Deus, qui unus omnium est artifex, restat, ut tota Trinitas praedicta tria indivisibiliter operetur.
23Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0440D (auctor 1128-1203)
Ver etiam quasi artifex peritus in arte textoria, ut virginis applauderet incessibus, vestimenta texebat arboribus, quae demissione comarum, sub quadam adorationis specie, quasi flectendo genua, virgunculae supplicabant.
24Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0453C (auctor 1128-1203)
Tunc illa: Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali eiusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praeiacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit: sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cuiusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit.
25Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0453D (auctor 1128-1203)
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi iugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
26Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0470C (auctor 1128-1203)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicuius hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
27Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0711C (auctor 1128-1203)
Artifex, proprie, dicitur Deus Pater, unde in Epithalamio Salomonis: Quae fabricata sunt in manu artificis, id est Dei omnipotentis, cuius largitate omnis virtus confertur homini, vel manu artificis, id est Filii Dei.
28Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0711C (auctor 1128-1203)
Ipse est enim manus Dei Patris qui, sicut artifex, operatur per manum, id est Deus Pater per Filium.
29Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 19; 5 (auctor 1128-1203)
Itaque per sinistrum pedem apri, quem mordens uulpes fraudis artifex euellet a corpore, intellige aliquem de procuratoribus apri, qui negotia eius in rebus mundanis procurans ac sufferens, ipsum quodammodo instar pedis portare uidebitur, dum a talibus eum curis securum reddet ac liberum.
30Albertus Argentinensis, Libelluli de facetiis Rudolfi regis quae supersunt, 544, 4; 1 (auctor -1378)
In castris nonnunquam ut milites ipsum emularentur, antequam rex fieret, vestes consuebat, utque frugalitati studerent, adhortabatur, ne omnia prodigerent, non esse indignum causatus artificis assumere provinciam, si artifex deesset.
31Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d; 19 (auctor c.1200–1280)
Humidum enim radicale est illud quod est in ipsis membris radicalibus imbibitum , et est quasi quoddam vas et instrumentum naturale , in quo virtutes animae, quae sunt in organis, convertunt humidum nutrimentale attractum in membra in complexionem membri, et sine quo hoc facere non possunt, sicut nec artifex potest operari sine instrumento .
32Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Sed contra: Omnis artifex mechanicus producens imaginem in materia convertitur ad imaginem sicut ad imaginem; et quicquid convertitur ad imaginem sicut ad imaginem, memoratur; ergo omnis artifex mechanicus producens imaginem super materiam memoratur.
33Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Inde ulterius procedatur sic: Omnis artifex mechanicus producens imaginem super materiam memoratur; omnis artifex producens imaginem super materiam respicit futurum; ergo respiciens ad futurum memoratur, quod falsum est; ergo non omnis motus imaginis sicut imaginis in anima est motus memoriae.
34Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1069D (auctor 730-804)
Mirabilis doctor, et potens artifex, qui in faciendo nullam moram agit, qui corda mollificat, et producit poenitentibus lacrymas, qui peccatorum dat remissionem, in quem, si quis blasphemaverit, non habet remissionem, iuxta Domini dictum.
35Alcuinus, Liber sacramentorum, 101, 0447A (auctor 730-804)
Cecidi de manu tua vitio meo: potens es artifex tibi iterum placitum figurare.
36Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1044B (auctor 730-804)
« Non dixit, quanto maiorem habet honorem ab operibus artifex; sed quam domus, qui construxit eam.
37Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0212D (auctor 640-709)
Ita quoque singulari pontifex, artifex, carnifex, aurifex, exstipex qui et aruspex, opifex vero anapaesto competit.
38Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 161 (auctor 640-709)
Eodem modo in plurali numero reperiuntur ut margines, cardines, furfures, fomites, caespites, cuspides, termites, stipites, poplites, remites, remiges, gurgites, mergites, bombices, rumices, carices, forfices, murices, sandices et similia; ita quoque singulari pontifex, artifex, carnifex, aurifex, extispex, qui et aruspex; opifex vero anapesto competit.
39Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 18; 107 (auctor -1271)
Et omnis artifex, sicut fabri et carpentarii et gemmarii, et omnis ars non invenietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit amplius tibi iuxta illud: Lucerna impiorum extinguetur.
40Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 20; 45 (auctor 1157-1217)
Imago quamᷓ docta manu depingit artifex; et exemplar est et lectio discipuli.
41Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 22; 16 (auctor 1157-1217)
Cum mundum summus artifex nouis ornaret cultibus; protulit terra herbam uirentem et ferentem semen iuxta genus suum.
42Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0746B (auctor 1060-c.1131)
Terret te fremitus mundi, cui donatus est artifex mundi?
43Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1372C (auctor -c.1143)
Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine, restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam.
44Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1393A (auctor -c.1143)
Ecce apertis eisdem oculis fidei David, Amos, Danielem, Petrum, Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare volo, sed in ipsa mea consideratione deficio.
45Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1393B (auctor -c.1143)
O qualis est artifex iste Spiritus!
46Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1188D (auctor -c.1143)
Hinc est quod attestante Paulo (Hebr. XI) Abraham in casulis habitat quia habentem fundamenta civitatem quam supernus artifex construxit, exspectat.
47Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthae [CSEL], 27; 1 (auctor 340-397)
'Quis artifex unum diem uitae hominis potuit adiungere?
48Ambrosius Mediolanensis, De Noe [CSEL], 50; 4 (auctor 340-397)
altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum, cui arca haec quae describitur figuratur, saeptum corio iudicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus uestiuit exuuiis et quodam circumfuso induit operimento, ut neque frigore congelescat nec aestiuo calore soluatur.
49Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 1, 9, 6; 2 (auctor 340-397)
in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare.
50Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0552C (auctor 340-397)
Avarus autem dicit: Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare (Luc. XII, 19) ; quia avari anima subdita est luxuriae corporali: iusti autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
51Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2015C (auctor 340-397)
Denique non contentus Laconicis facultatibus, in effusiones regias animum intenderat, venandique artifex Herodem antiquis opimis adorsus muneribus, remunerationi amplissimae locum paravit; longeque uberiora quam obtulerat, adeptus, tamen non satiabatur, nisi cruentis atque impiis factionibus gratiam sibi regis emercaretur.
52Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2103C (auctor 340-397)
Quid tamen definiam, haud liquido scio, utrum eum indigentia texerit, an represserit: doli callidus, fallendi artifex, doctus mendaciis, fidem quaerere et crudelitatem compositis adsciscere, qui fallaciam virtutem putaret et elegantiae duceret, et charissimos circumvenire: promptus ad conspirandum, vehemens ad audendum, acer ad efficiendum, conturbator in otio, desertor in periculo, assuetus latrociniis, bello insolens, qui cum persequi nequiret, sereret tamen parandae causas dominationis.
53Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2113B (auctor 340-397)
Destruere itaque aliorum statuta: nihil nisi quod libitum foret, ratum habere: paulatimque sibi adsciscere stipatores: artifex dolo, quos vellet, et fraude circumvenire, obligare pecunia, terrere potentia, quibus artibus plurimos sibi associaverat.
54Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2120A (auctor 340-397)
Et ad libertos conversus: Qualis, inquit, artifex moritur?
55Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2120A (auctor 340-397)
Vere bonus necis suae artifex, qui commentus est, ut sic periret, ne vel mors suo scelere vacaret.
56Ambrosius Mediolanensis, De incarnationis Dominicae sacramento, 16, 0846C (auctor 340-397)
Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Et de Sapientia scriptum est quia habeat in se omnipotentem Spiritum; dicit enim Salomon: Quia omnium artifex docuit me Sapientia (Sap. VII, 12) . Est enim in ea Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus, manifestus, inviolabilis, bonum amans, acutus, providens, possibilis, munificus, benignus, stabilis, integer, sine sollicitudine, qui omnia potest, omnia spectans, et per omnia penetrans spirituum intelligibilium.
57Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthe Iezraelita, 14, 0738C (auctor 340-397)
27. Quis artifex unum diem vitae hominis potuit adiungere?
58Ambrosius Mediolanensis, De Noe et Arca, 14, 0385A (auctor 340-397)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio iudicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
59Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0039B (auctor 340-397)
Potest opus suum ignorare artifex?
60Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0049A (auctor 340-397)
Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis et albentibus adiutus vestimentis sed communibus; ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori.
61Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0925C (auctor 340-397)
In paucissimis chordis saepe errant digiti artificis; sed in populo spiritus artifex nescit errare.
62Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0133C (auctor 340-397)
Non ergo quod in medio sit terra, quasi aequa lance suspenditur: sed quia maiestas Dei voluntatis suae eam lege constringit; ut supra instabile atque inane stabilis perseveret, sicut David quoque propheta testatur dicens: Fundavit terram super firmamentum eius, non inclinabitur in saeculum saeculi (Ps. CIII, 5) . Non utique hic quasi tantummodo artifex Deus: sed quasi omnipotens praedicatur, qui non centro quodam terram, sed praecepti sui suspenderit firmamento, nec eam inclinari patiatur.
63Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0135D (auctor 340-397)
25. Terra autem erat invisibilis et incomposita (Gen. I, 2) . Bonus artifex prius fundamentum ponit: postea, fundamento posito, aedificationis membra distinguit, et adiungit ornatum.
64Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0171A (auctor 340-397)
Unde divine Dominus ait: Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11) ; cum ipso est enim quam ipse formavit. Quis enim alius artifex possit tantam rerum singularum exprimere venustatem? Considerate lilia agri (Matth., VI, 28) , quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum videantur assurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat, quae tamen vallo in circuitu floris obsepta nulli pateat iniuriae.
65Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 14, 5; 11 (auctor c.330–c.391)
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos, quibus praeerat, adhuc defensantem ad sortem periculorum communium traxit.
66Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 23, 4; 3 (auctor c.330–c.391)
Eique cochleae duo ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam assistit artifex contemplabilis et subtiliter apponit in temonis cavamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam hocque facto hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.
67Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 24, 4; 45 (auctor c.330–c.391)
Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens reverberato lapide, quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus profudit animam disiecta compage membrorum adeo, ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.
68Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 27, 9; 4 (auctor c.330–c.391)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex saevitia morum multis erat exosus hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii tunc magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente princeps, ut prae se ferebat ipse, cautissimus lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
69Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 30, 3; 7 (auctor c.330–c.391)
Hisque perfectis discessit turbarum rex artifex delenitus futurus nobis deinceps socius et dedit postea ad usque vitae tempus extremum constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.
70Ammianus Marcellinus, Res gestae, 14, 5, 8; 12 (auctor c.330–c.391)
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem, ad sortem periculorum communium traxit.
71Ammianus Marcellinus, Res gestae, 23, 4, 2; 3 (auctor c.330–c.391)
Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium illigatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur artissime, quarum prope unam assistit artifex contemplabilis, et subtiliter apponit in temonis cavamine, sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto, hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.
72Ammianus Marcellinus, Res gestae, 24, 4, 28; 45 (auctor c.330–c.391)
Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.
73Ammianus Marcellinus, Res gestae, 27, 9, 2; 7 (auctor c.330–c.391)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii tunc magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
74Ammianus Marcellinus, Res gestae, 30, 3, 6; 8 (auctor c.330–c.391)
Hisque perfectis, discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum, constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.
75Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0668C
Factus ergo veraciter secundum Scripturas, non conversus, universorum Deus homo sine peccato, ut novit ipse solus, cum sit artifex naturalis eorum quae sunt supra sensum; in ipsa simul salutari incarnatione deitatis suae coaptans carni operationem, non circumscriptam ea propter evacuationem, nec sicut ex deitate sua, ita et ex ipsa naturaliter cognatam, sed in quibuscunque incarnatus deifice operatus est per ipsam declaratam.
76Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0697D
Ille autem fallendi artifex et totius nequitiae seminator, in sui pectoris labyrintho vipereum virus occultare non desinebat, sperans se ab Achilla vel Alexandro reconciliari.
77Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0703A
Post haec qualiter doli artifex lupus, hoc est Arius, ovina pelle contectus, Dominicum ovile dilaniare intraverit, vel quo pacto sacerdotii dignitatem usurpare valuerit, brevi relatu insinuare satagemus.
78Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0739C
Sed hoc operatus est ille artifex Spiritus, qui hunc ardentem pariter et loquentem fecit.
79Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0151D (auctor -c.895)
Electi vero aedificationis suae dedicationem in fine [Pert., finem] temporis, id est in septimo exspectant. Hinc est quod Paulo attestante Abraham in casulis habitavit, quia habentem fundamenta civitatem, quam super nos [Z., supernus] artifex construit, exspectabat. VERS. 18-22. - Porro Henoch genuit Irat, et reliqua usque: et Mathusalem genuit Lamech, qui accepit uxores duas, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
80Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0544C (auctor -c.895)
» Sicut enim tunc illi caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componeret, vel possit resarcire disrupta, quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat, cum iuxta deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam.
81Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0437D (auctor -c.895)
» Et hoc mysterii gratia factum est: artifex quippe Tyrius quem adiutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros significat.
82Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0438A (auctor -c.895)
Qui videlicet artifex pulchre dicitur quia filius erat mulieris viduae de Israel, in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir suus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in coelos ascendens, eam interim peregrinantem a se, reliquit in terris.
Nor id Anonymus_1250_cps7, In Aristotelis De generatione et corruptione, 1, 9, 1, 4 found in Anonymus_1250_cps7
84Anonymus, De Physiognomonia liber, 11; 8 (opus c.375)
Quare artifex rei huius et diutius considerabit, ut a temporalibus naturalia discernat, et non uni uel duobus indiciis se committet, sed plura et potiora saepius denotabit et ex improuiso nec praecauentem aut se praemunientem considerabit, quamuis et praecauentem attentus artifex detegat.
85Anonymus, Passio septem monachorum [CSEL], 8; 6
Nobis uero nullus de postibus frontium ualebit euellere, quod in uno baptismate artifex trinitatis dignatus est titulare1.
86Anonymus, Vita Caecilii Cypriani [CSEL], 8; 3
uastauerat popuium persecutionis infestae insolens atque acerba grassatio, et qui omnes decipere una fraude non poterat artifex hostis, quacumque miles incautus prodiderat latus nudum, dispari genere saeuiendi singulos diuersa strage deiecerat.
87Anonymus, Relatio aedificationis ecclesiae cathedralis Mutinensis et translationis Sancti Geminiani, 1, 2; 3
Donante quippe Dei misericordia inventus est vir quidam nomine Lanfrancus, mirabilis artifex, mirificus edificator.
88Anonymus, Relatio aedificationis ecclesiae cathedralis Mutinensis et translationis Sancti Geminiani, 1, 2; 14
Iam iamque tua, Criste, favente elementia ad hoc perlatum est opus summo eum studio ac vigilantia, ut primus et maximus tanti operis artifex hoc proponat et asserat se nichil amplius facturum, nisi sanctissimum gloriosi patris nostri Geminiani corpus de loco, in quo tunc aderat, transferretur ad alia.
89Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 9
Unde et Gregorius papa, cum esset summus pontifex et virtutum artifex, in tantum se infra omnes humiliavit, ut primus ipse in epistolis suis servum servorum Dei se appellaverit et hoc humilitatis nomen ad posteros quoque transmiserit.
90Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 214
Quod vero hic summus pontifex et virtutum artifex legitur proposuisse et docuisse, credas omnes sanctos patres pariter et fecisse et docuisse.
91Anonymus, Gesta abbatum Fontanellensium, 11, 10; 40
Denique quacunque hora diei pulsatum sonitum dabat, praedictus artifex, qui illud metallum furtim sustulerat, in amentiam vertebatur verbaque inepta ac latratus canum more dabat.
92Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, 282; 231
Igitur ad beati martyres perfabricandam coronam artifex versutus ex illis Ebroinus superfuit unus, qui ea quae passionis eius gloria supererat adimplere deberet.
93Anonymus, Vita Amandi episcopi, 450, 24; 95
Qui quamvis velut omnium artifex omnem in se virtutem continens, nullo egeat, cunctaque per se penetrans, inevitabili oculo universa perspiciat dextraque omnipotentissima trinam totius orbis machinam contineat, tamen in sui famulatus obsequiouniversam creaturam arbitrio mirandae potestatis inclinat.
94Anonymus, Vita Aniani episcopi Aurelianensis, 108; 9
Artifex ille loco, de co fuerat dilapsus, absque ullo dolore iterato conscendit.
95Anonymus, Vita Austrigisili episcopi Biturigi, 191; 47
Tunc tocius malitiae artifex et invidus callidusque hostis humani generis, cum videret eum ingenti ardore beatam sitire vitam aeternam, coepit suis deceptionibus scandala parari, qualiter ab isto sancto proposito Dei famulum inhibere posset.
96Anonymus, Vita Bertuini, 177; 79
Et ille inquid: 'Non est ferrum in loco isto, nisi tantum massa innormis antiqua, quam nemo potest abscidere nec faber nec ullus artifex'.
97Anonymus, Vita Carileffi abbatis Anisolensis, 389; 3
Non me de illius falsa dicturum operibus, sed ea tantum exsequenda disposui, quae aut in antiquis repperi scripta voluminibus aut ab incolis loci illius, in quo sanctus vir conversatus est, ab ipso fuissent facta didicerim, quia non fallendi esse cupio artifex, quamvis per ingenii inopiam narrator videar esse angustus.
98Anonymus, Vita Liutbirgae virginis, p1, 22; 3 (opus c.870)
Igniculum vero in eadem cella carbonum ardentium propter diversorum tincturam colorum [. . .] sicut praediximus, multorum muliebrium operum artifex erat, misquam ab alicuius utilitatis opere cessabat, nisi aut operando manibus aut orando vel etiam meditando diem continuaret nocti et, si aliquod spatium temporis tantae strennuitati superfuit, eas, quae sibi aderant, instruendo, nisi ut minimum tempus cibo somnoque dedisset, quod humanae fragilitas naturae deposcerat.
99Anonymus, Vita Meinwerci episcopi Patherbrunnensis, 1; 17
Baduradus autem venerabilis pontifex, virtutum imitabilis artifex, utiliter cepta feliciter consummans anno episcopatus sui quadragesimo octavo migravit ad Dominum; rexitque post eum annis XXVI Liuthardus iam dictae dicendaeque civitatis populum.
100Anonymus, Vita Menelei abbatis Menatensis, 11; 80
Propera autem ad illum denominati loci terminum vivaciter venire, ubi invenisti virum religionis Teothfridum requiescere, ibique, vel quid triplicate vocationis mee requirat archanum, tibi demonstrabo, vel quid supernus artifex pro te velit facere, insinuabo'.
101Anonymus, Vita Menelei abbatis Menatensis, 11; 120
Cumque multiplicatus inchoati operis fructus non solum Deo placeret, sed etiam hominibus, id ipsum ille mille artifex, callidus depravator recti operis disturbari tali modo voluit; set aeternus consolator subdolos illius conatus irritos, vanos et conquassatos reddidit.
102Anonymus, Vita Menelei abbatis Menatensis, 11; 213
Sed huic ille mille – artifex diabolus invidere inchoat suamque, permittente Deo, voluntatem ad horam adimplet, quoniam quidem una noctium omne beati viri aedifitium arsum in favillis remanet.
103Anonymus, Vitae Amati Romarici Adelphii abbatum Habendensium, 215; 26
Sed artifex mensuram cubiculi non tenens, accedens ad virum Dei, ait: 'Sinite me, paululum pergere ad locum quo lignum ceditur, quoniam trabiculus noster duorum manubriorum mensura brevior esse videtur'.
104Anonymus, Vitae Desiderii episcopi Viennensis, 630; 44
At ubi finem loquendi dedit, enectam suffocatamque cunctorum artifex vitiorum peremit secumque semper arsuram ultricibus conflagrantibus flammis invexit.
105Anonymus, Vitae Desiderii episcopi Viennensis, 630; 101
Unde factum est, ut morbidum caput membra torpentia ad fugae praesidium sequeretur: sic passim ante faciem hostium evagans primum, ab hostibus hostis regulae christianae et totius criminis artifex capta est.
106Anonymus, Vitae sanctorum generis regii, p2, 2; 19
Quam denuntiat apostolus liberam et matrem omnium nostrum, cuius civitatis conditor et artifex Deus.
107Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 4, 3; 4 (auctor fl.ca.1150)
Ceteri, cum legunt orationes bonas aut poemata, probant oratores et poetas neque intellegunt, qua re commoti probent, quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo modo factum sit id, quod eos maxime delectet; at is, qui et haec omnia intellegit, et idonea maxime eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in singulas rationes praeceptionis, necesse est eius rei summus artifex sit.
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1a, 110 found in Anonymus_Erfurt_cps7
Nor id Anonymus_Erfurt_cps7, Notulae in De anima Aristotelis, 1a, 127 found in Anonymus_Erfurt_cps7
110Anonymus Rapularius, Rapularius, p2; 277
Iam vero, si infornacem incautus ceciderit aut ferramento / aliquo acuto, cum id male tractatt se ipsum vulneraverit, eciam perniciosa et noxia estimat ibi esse multa, quorum tamen usus, quoniam novit artifex, insipienciam eius irridet et verba inepta non curans officinam suam instanter excercet.
111Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0812B (auctor 1033-1109)
O tota anima mea, iam omnes tuas depone vagationes, soli divino splendori intende, ex eius desiderio opulentos lacrymarum imbres effunde, quarum inundatione et tui inenumerabiles coenosi reatus diluantur, et naturalis decor, quem tibi bonus universorum contulit artifex, eius praesulante miseratione tibi repararetur!
112Anselmus Cantuariensis, Monologium, 158, 0159B (auctor 1033-1109)
CONSPECTUS CAPITIS. - Summi artificis et fabri dissimilitudo est: 1. in eo quod summus artifex formam non aliunde compingat; 2. in eo quod summus artifex nullam exigat materiam ex qua praeconceptum opus perficiat; 3. in eo quod creatricis substantiae opera non sunt aliquid nisi quod sunt per illam: quae vero a fabro fiunt, penitus non essent nisi essent aliquid quod non sunt per ipsum.
113Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, p1, 15; 19 (auctor fl.1054)
Inde est quod quidam gentilium naturam hoc modo definiendam putarunt: natura est ignis artifex quadam via vadens in res sensibiles procreandas.
114Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Apocalypsin, 162, 1580D (auctor -1117)
Cives coelestis patriae, Regi regum concinite, Qui supernus est artifex Civitatis uranicae, In cuius aedificio Talis exstat fundatio.
115Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Apocalypsin, 162, 1567C (auctor -1117)
Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius.
116Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1379D (auctor -1117)
Dissimulator enim mentis suae et artifex homicida tristitiam praeferebat in facie, dum laetitiam haberet in mente, scelusque excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret.
117Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Exodus, 113, 0204C (auctor -1117)
Quod cum saepius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen.
118Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Genesis, 113, 0100D (auctor -1117)
Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cuius artifex Deus est.
119Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1274A (auctor -1117)
(ID.) Idola scilicet quae ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiae (quod significat argentum) et in ratione sapientiae (quod significat aurum) comminues, et disperges, et immunda iudicabis.
120Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber IV Regum, 113, 0628C (auctor -1117)
(RAB. ex Bed., ibid.) Quod supra populo Israel Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ad repugnandum (I Reg. XIII), ita nunc Chaldaei satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis moenia componere possit vel resarcire (RAB.) Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen iustitiae usurpant.
121Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Numeri, 113, 0442C (auctor -1117)
Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat.
122Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 1055A (auctor -1117)
(AUG.) Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori.
123Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Sapientiae, 113, 1177A (auctor -1117)
VERS. 11. - Aut si quis artifex.
124Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Prophetia Ieremiae, 114, 0034D (auctor -1117)
Dissipatum divina providentia, ut nescius artifex errore suo parabolam figuraret.
125Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Prophetia Ieremiae, 114, 0045A (auctor -1117)
(HIER.) Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria.
126Antonius Hispalensis, Disquisitio, 136, 0953A
Nimirum inculcata, ut recens harum nugarum artifex sententiam suam de antiquo loco huius monasterii sub mangonio Liutprandini nominis venditaret.
127Apuleius, De mundo, 1; 4 (auctor c.125–c.180)
Sed cum omne caelum ita reuoluatur ut sphaera, eam tamen radicibus oportet teneri, quas diuina machinatio uerticibus adfixit, ut in tornando artifex solet forcipe materiam conprehensam reciproco uolumine rotundare; eos polos dicimus, a quibus, ueluti a cardinibus, directio quaedam profecta axis est dictus, diuisor et disterminator mundi, orbem terrae in medietate constituens.
128Apuleius, De Platone et eius dogmate, 1, 5; 6 (auctor c.125–c.180)
Materiam uero inprocreabilem incorruptamque commemorat, non ignem neque aquam nec aliud de principiis et absolutis elementis esse, sed ex omnibus primam, figurarum capacem fictionique subiectam, adhuc rudem et figurationis qualitate uiduatam, deus artifex conformat uniuersam.
129Apuleius, Apologia, 61, 26; 4 (auctor c.125–c.180)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet.
130Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 7, 26; 6 (auctor -c.327)
nam neque temporibus , quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio reperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius nouit aut famam, sacelloram ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus Albana res uiguit in usum cuiquam uenit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in eomminisoendis Numa.
131Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1253B
Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis, quidnam esset thus, scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris nulla posita eius mentio reperitur; neque genitrix et mater superstitionis Hetruria opinionem eius novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus; neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuiquam venit, sacra cum res fieret; neque ipse Romulus, aut religionibus artifex in comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci; ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum solemnium munia.
132Arnulfus, Tractatus de schismate orto post Honori II decessum, 201, 0181C (auctor fl. 1147)
Docebatur etenim figulus amphoras figmento plasmare mirabili, quibus ad similitudinem solii per transversum medium discrimen inesset, statusque superior repositis escis, fumum per modici oris respiraret angustias, inferior vero pars cancellatis arcubus undique perforata prunas clauderet; quibus thuris copiam tandiu sollicitus minister infunderet, donec coctis cibis odorem ipsum transferret cocus artifex in saporem.
133Arnulfus Sagiensis, Invectiva, 32; 114 (auctor -c.1184)
Docebatur etenim figulus amphoras figmento plasmare mirabili, quibus ad similitudinem solii per transversum medium discrimen inesset, statusque superior, repositis escis, fumum per modici oris respiraret angustias, inferior vero pars cancellatis arcubus undique perforata prunas clauderet, quibus thuris copiam tamdiu sollicitus minister infunderet, donec coctis cibis odorem ipsum transferret cocus artifex in saporem.
134Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 56, l. 1 (auctor c.350)
artifex huius rei.
135Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0743B (auctor 925–961)
» Non dixit, quanto maiorem habet honorem ab operibus artifex, sed, quanto domus, qui construxit eam.
136Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0800D (auctor 925–961)
« Exspectabant enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex, et conditor Deus.
137Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0801A (auctor 925–961)
Illi quippe erant terra digni, non illius, cuius civitatis artifex, et conditor Deus est.
138Auctores incerti, Hymni, 17, 1207 (auctor 1104-1117)
Cum livor et fraus daemonis Foedasset humanum genus, Tu carne amictus perditam Formam reformes artifex.
139Auctores varii 008, Monumenta vetera, 8, 0738B
Victor dixit: Artifex sum.
140Auctores varii 008, Monumenta vetera, 8, 0753C
At ubi ergo non blandiendo cautos vigilantesque fefellit, sciens invidus artifex illos quos iamdudum publica strage deiecerat, ad eum quem negaverunt reverti per poenitentiam posse, ipsumque Dominum ad suscipiendam dolentium exomologesim promptum utpote non volentem mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat, mentes quas in praelio tormentorum metu subegit, blandimentis adversus tempora pacis erexit, ablata humilitate, qua sola posset ira Dei indignantis mitigari, insinua at que superbia qua certissime scivit Deum gravius offendi, posse tenere lapsos illicite rursus ecclesiasticos honores insinuans, quos tunc tenuerant sacramentorum coelestium desertores.
141Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0693D
Sic enim ipse in libro Sapientiae suae se Dominum omnipotentem deprecatum fuisse commemorat: Da mihi, inquit, sedium tuarum assistricem sapientiam (Sap. IX, 4) ; ut sciam dispositionem orbis terrarum, virtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, divisiones et mutationes temporum, anni cursus, et dispositiones stellarum, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et virtutes radicum: omnium enim artifex, ait (Sap. VII, 21) , docuit me sapientia.
142Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0716B
Immensa enim Dei nostri pietas multiplex ad bonitatem, et artifex ad salutem, proponens arduam virtutum palmam, raro appetitore pretiosam, in paucorum triumphis plurimorum commodis prospicit.
143Auctores varii 043, Excerpta pertinentia ad historiam Donatistarum, 43, 0797
Victor dixit: Artifex sum.
144Auctores varii 056, Vetus interpretatio canonum, 56, 0847A
Nemo nostrum negat natum, sed quibusdam natum omnino sicut visibilia, et invisibilia appellantur nata artifice archangelorum, et angelorum mundi, et generis humani, sicut ait: Omnium artifex docuit me sapientia (Sap. VII, 21) ; et: Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3) .
145Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1174D
Sic agit magister mali, minister doli, irae artifex, inventor sceleris, impietatis auctor, pietatis praedo, inimicus innocentiae, hostis naturae, suis peior, pessimus sibi, quem Christus non ut evaderet, sed ne videretur, aufugit.
146Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1205D
Neque enim facile poterat esse vel leve quod manus sacra confinxit et coelestis manus in vitalem substantiam animavit, maxime cum idem artifex Deus potestatem suam in omnem fabricam eidem homini fuerat traditurus, ut quem secundum praesidem post se facere disponebat, eumdem faceret plenum atque perfectum, habentem in se et dignitatem qua praecelleret, et potestatem qua cunctis animantibus imperaret, soli serviens illi a quo ei cuncta fuerant subiugata, ut imperaret mundo, serviret Deo, Creatorem suspiceret, creaturam sibi parere compelleret, tantumque ditionis sese Domino debere prospiceret, quantum ipse a creatura exigeret, habens in propria potestate et obedientiam et contemptum, obedientiam qua viveret, contemptum quo digne pro meritis interiret.
147Auctores varii 101, Preces sacrae, 101, 1387B
Cecidi de manu tua vitio meo, potens es artifex tibi iterum placitum figurare.
148Auctores varii 122, Testimonia, 122, 0093D
Sed hoc operatus est ille artifex spiritus, qui hunc ardentem pariter et loquentem fecit; nisi enim ex gratia ipsius igne caritatis flagrasset, nequaquam donum linguis loquendi procul dubio suscepisset.
149Auctores varii 129, Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX, 129, 0990C
Nam totius doli artifex diabolus, cuius dominio in baptismate abrenuntiatis, iacturam et damnum vestrae salutaris surreptionis moleste patitur ac per varias occasiones zizania perfidiae seminando, velut multa iniuria bacchatur, et ut vestrum aliquis terga vertat sanctae professioni incessanter molitur.
150Auctores varii 151, Rhythmi veteres, 151, 0757B
At in versibus rhythmicis ita quidem ex copulatione verborum ac pedum etiam numero saepius observato concentus aliquis enascitur, ut audienti voluptas creetur; sed ibi aut parum aut nihil sollicitus est artifex brevibusne an longis pedibus utatur: legemque respuit et compedes quos sibi praestantes poetae iam diu posuerunt.
151Auctores varii 166, Continuationes Cosmae, 166, 0375B
Ab illo tempore incolae terrae, cognito exitu Theutenicorum, spiritu alacriori recreati, qui habitabant in sylvis et nemoribus, regressi sunt ad proprios lares, et ex illa hora homo misit manum ad opera, bubulcus coepit laborare in aratro, faber in fabrica, carpentarius in architectura, femina in colo et fuso, et quilibet artifex coepit suo operi insudare, de concordia principum et pacis incremento fiduciam gerens pleniorem.
152Auctores varii, Carmina Burana, 1, 53; 3 (auctor fl.1230)
3. Hoc decus concordie sanxit flos Saxonie, noster felix pontifex Wichmannus, omnis pacis artifex, mira gratia, per quem talia fiunt consilia, que hunc errorem valent reducere sic ad pacis honorem.
153Auctores varii, Carmina Burana, 187, 220a; 8 (auctor fl.1230)
8. Sic in modum Gorgonis | formam transformavit, immo mirus artifex | hermaphroditavit; masculavit feminam, | marem feminavit, et vincens Tiresiam | sexum tertiavit.
154Auctores varii, Carmina Burana, 187, 224; 1 (auctor fl.1230)
1. Artifex, qui condidit | hominem ex luto et linivit oculos | ceci sacro sputo, salvet vestras animas | crimine soluto: «pax vobis omnibus» | ego vos saluto.
155Augurelli Giovanni Aurelio, Iambici libri, 1, 15; 2 (auctor 1456-1524)
Hanc mirus addens artifex lignarius Circum columnas et coronam, reddidit Maiore dignam protinus spectaculo.
156Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1240
O artifex mendaciorum, o faber fabularum, lege quod dicitur, Quia vir linguosus non dirigetur (Psal. CXXXIX, 12) , nec dirigetur in terra promissionis.
157Augustinus Hipponensis Auctores varii, Liber sententiarum, 40, 0730
Quod si artifex de tali materia faciat aliquid quod melius illo est, nonne melius se ipso aliquid fabricavit?
158Augustinus Hipponensis, Confessiones [CSEL], 1, 10; 4 (auctor 354-430)
an quisquam se faciendi erit artifex?
159Augustinus Hipponensis, Confessiones [CSEL], 11, 7; 2 (auctor 354-430)
non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore arbitratu animae ualentis imponere utcumque speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo — et unde hoc ualeret, nisi quia tu fecisti eam?
160Augustinus Hipponensis, Confessiones [CSEL], 12, 40; 13 (auctor 354-430)
et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus.
161Augustinus Hipponensis, Contra epistulam fundamenti [CSEL], 25; 1 (auctor 354-430)
Quare si uobis iam persuadetur posse aliquid boni omnipotentem deum de nihilo facere, uenite in catholicam et discite omnes naturas, quas fecit et condidit deus, excellentiae gradibus ordinatas a summis usque ad infimas, omnes bonas, sed alias aliis esse potiores, easque factas esse de nihilo, cum deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita dicam, operaretur, ut posset esse, quod non erat, et in quantum esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet.
162Augustinus Hipponensis, Contra Felicem [CSEL], 2, 18; 13 (auctor 354-430)
homo quia non est omnipotens, de se filium facit, ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum.
163Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 3, 30; 4 (auctor 354-430)
Nam et ipse Augustus cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex rei publicae regendae.
164Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 11, 22; 3 (auctor 354-430)
Sed a terrenis usque ad caelestia et a uisibilibus usque ad inuisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut essent omnia; Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in paruis; quae parua non sua granditate (nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt; sicut in specie uisibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum!
165Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 12, 27; 9 (auctor 354-430)
An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
166Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 8; 41 (auctor 354-430)
Sed postea quam uenit ille laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex uidit, boni uiri functus officio persuasit homini, ut illi potius, qui in eo tantum laborauerant, quantum ipse inspiciens mirabatur, suae curationis fine fruerentur, adiciens, quod re uera nisi sectus esset saluus esse non posset; ualde abhorrere a suis moribus, ut hominibus, quorum artificiosissimam operam industriam diligentiam mirans in cicatricibus eius uideret, propter exiguum quod remansit palmam tanti laboris auferret.
167Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 14; 10 (auctor 354-430)
ne illi, qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, Creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quo modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?
168Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 22, 19; 9 (auctor 354-430)
Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter exstabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare adque separare, sed ita conspergere uniuerso adque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est?
169Augustinus Hipponensis, De fide et operibus [CSEL], 49; 5 (auctor 354-430)
non enim quacumque libuit intrauerunt inmunda animalia arcae conpage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat.
170Augustinus Hipponensis, De natura boni [CSEL], 16; 3 (auctor 354-430)
si enim nos continendo uocem decenter interponimus in loquendo silentium: quanto magis ille quarundam rerum priuationes decenter facit sicut rerum omnium perfectus artifex ?
171Augustinus Hipponensis, Epistulae 124-184 [CSEL], 166, 13; 8 (auctor 354-430)
unde si homo faciendi artifex carminis nouit, quas quibus moras uocibus tribuat, ut illud, quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat et transeat, quanto magis deus, cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tamquam syllabae ac uerba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tamquam mirabili cantico uel breuius uel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit!
172Augustinus Hipponensis, Liber de divinis scripturis [CSEL], 44; 57 (auctor 354-430)
Item in libro sapientiae: Neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his dominus speciosior est: speciei enim generator haec omnia constituit.
173Augustinus Hipponensis, Annotationes in Iob, 34, 0855 (auctor 354-430)
Et bene, pondere, mensura, et numero omnia dixit facta (Sap. XI, 21) , in quibus intelligitur Creator. Quando fecit, sicut vidit, enumeravit. Non extra vidit ut faceret; sed in semetipso, sicut artifex.
174Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0665 (auctor 354-430)
An quisquam se faciendi erit artifex?
175Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0811 (auctor 354-430)
Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo.
176Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0843 (auctor 354-430)
Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat.
177Augustinus Hipponensis, Contra epistolam Manichaei, 42, 0191 (auctor 354-430)
Quare, si vobis iam persuadetur posse aliquid boni omnipotentem Deum de nihilo facere, venite in Catholicam; et discite, omnes naturas quas fecit Deus et condidit, excellentiae gradibus ordinatas, a summis usque ad infimas, omnes bonas, sed alias aliis esse potiores: easque factas esse de nihilo, cum Deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita dicam, operaretur, ut posset esse quod non erat: et in quantum esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de Deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet.
178Augustinus Hipponensis, Contra Faustum Manichaeum, 42, 0463 (auctor 354-430)
Sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum; aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam sonantia connectantur.
179Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0647 (auctor 354-430)
Quae Aristotelis categoriae, quibus, ut in nos velut artifex disputator insilias, videri appetis elimatus?
180Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0710 (auctor 354-430)
Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses.
181Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0767 (auctor 354-430)
» Absit plane, ut artis suae tantus artifex ullum agnoverit crimen.
182Augustinus Hipponensis, Contra Judaeos paganos et Arianos, 42, 1127 (auctor 354-430)
Nonne terra testimonium dixit, quando eius conspersa saliva, ex ea caeci nati oculos inungens, lumen non videnti restituit (Ioan: IX, 7): et fabrica quod minus habuit, ex limo terrae artifex reparavit, qui totum hominem de terra ante formavit (Gen. II, 8)?
183Augustinus Hipponensis, De actis cum Felice Manichaeo, 42, 0548 (auctor 354-430)
Homo quia non est omnipotens, de se filium facit: ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento vasculum.
184Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0109 (auctor 354-430)
Nam et ipse Augustus cum multis gessit bella civilia: et in eis etiam multi clarissimi viri perierunt, inter quos et Cicero, disertus ille artifex regendae reipublicae.
185Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0335 (auctor 354-430)
Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in parvis: quae parva non sua granditate (nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt: sicut in specie visibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini; quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum.
186Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0376 (auctor 354-430)
An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
187Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0762 (auctor 354-430)
Sed posteaquam venit ille, laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex vidit, boni viri functus officio, persuasit homini ut illi potius qui in eo tantum laboraverant, quantum ipse inspiciens mirabatur, curationis suae fine fruerentur, adiiciens quod revera nisi sectus esset, salvus esse non posset; sed valde abhorrere a suis moribus, ut hominibus quorum artificiosissimam operam, industriam, diligentiam admirans in cicatricibus eius videret, propter exiguum quod remansit, palmam tanti laboris auferret.
188Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0777 (auctor 354-430)
Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus: quia, etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines pervenirent, ne illi qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit, nec capillum capitis esse periturum; Creatori utique qui creavit cuncta de nihilo, quomodo desse posset, unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?
189Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0781 (auctor 354-430)
Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare, et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter exstabat, nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare atque separare, sed ita conspergere universo atque miscere, ut nec foeditatem faciat, nec minuat quantitatem; quid de omnipotente Artifice sentiendum est?
190Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus, 40, 0029 (auctor 354-430)
Quae tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse, mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem: atque ita adhaerens post ipsam, sicut dictum est, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9); beata efficitur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium Creatorem atque Dominum; non quaerens extrinsecus visibilia, quamvis coelestia: quae aut non inveniuntur, aut cum magno labore frustra inveniuntur, nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine, inveniatur artifex qui intus est, et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur.
191Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0057 (auctor 354-430)
Artium etiam caeterarum, quibus aliquid fabricatur, vel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus, et scamnum, et vas aliquod, atque alia huiuscemodi; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina, et agricultura, et gubernatio; vel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum: harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta faciunt etiam futura coniici; nam nullus earum artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat.
192Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0113 (auctor 354-430)
Ambo quippe invecti sunt in eas quae formam pigmentis colorant, vel potius decolorant: quorum prior ille cum hoc ageret, ait inter caetera: Si quis pingendi artifex vultum alicuius et speciem, et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato iam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis iniuria et iusta indignatio videretur.
193Augustinus Hipponensis, De fide et operibus, 40, 0228 (auctor 354-430)
Non enim quacumque libuit intraverunt immunda animalia arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat.
194Augustinus Hipponensis, De fide spe et charitate, 40, 0273 (auctor 354-430)
Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare; nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.
195Augustinus Hipponensis, De Genesi contra Manichaeos, 34, 0179 (auctor 354-430)
Sed quod videt artifex intus in arte, hoc foris probat in opere, et hoc est perfectum quod artifici suo placet.
196Augustinus Hipponensis, De Genesi contra Manichaeos, 34, 0185 (auctor 354-430)
Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam eius irridet, et verba inepta non curans, officinam suam instanter exercet.
197Augustinus Hipponensis, De libero arbitrio, 32, 1264 (auctor 354-430)
Et artifex enim quodammodo innuit spectatori operis sui de ipsa operis pulchritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati sic percurrat oculis, ut in eum qui fabricaverit recurrat affectu.
198Augustinus Hipponensis, De natura boni, 42, 0556 (auctor 354-430)
Si enim nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium; quanto magis ille quarumdam rerum privationes decenter facit, sicut rerum omnium perfectus artifex?
199Augustinus Hipponensis, De vera religione, 34, 0154 (auctor 354-430)
Ita enim Sapientia Dei pertendit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII, 1) . Ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit.
200Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1236 (auctor 354-430)
Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate.
201Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1379 (auctor 354-430)
XVII, 29); discussis tenebris terrenae stultitiae, aperientes os et ducentes spiritum, erigunt, ut dixi, fidentem oculum cordis; et circumspiciunt mente universum mundum, terram, mare et coelum, et videntes omnia pulchre disposita, ordinata currere, digeri generibus, fulciri seminibus, mutari successionibus, currere temporibus placet eis in his artifex, ut et ipsi placeant in artificio artifici; et exclamant prae magno gaudio, quia vere huic laetitiae nihil comparari potest: «Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
202Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1482 (auctor 354-430)
» Iam ergo artifex melior est eis, quia ea potuit membrorum motu atque officio fabricare: quem tamen artificem te utique puderet adorare.
203Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1754 (auctor 354-430)
» Omnia ista artifex, faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec iter pedibus dare potuit.
204Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1795 (auctor 354-430)
XI, 13, 14): quod omnes homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat?
205Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1946 (auctor 354-430)
Non sine causa hoc loco folles positi sunt; artifex novit quare, etsi ego non novi.
206Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0283 (auctor 354-430)
Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur, Canta ut placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas, ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit, artifex reprehendit: quis offerat: Deo bene cantare, sic iudicanti de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti?
207Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0427 (auctor 354-430)
Fingis enim, dictum est, dolorem, formas dolorem, plasmas dolorem, non simulas dolorem: quomodo fingit artifex, unde et figulus dicitur a fingendo.
208Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0539 (auctor 354-430)
Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam (Matth. III, 12) .
209Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0738 (auctor 354-430)
Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, aurifex Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero: iubeor ego tolerare, novit ille purgare.
210Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0744 (auctor 354-430)
Absit, inquis, iniustum est: et clamas quasi videntibus oculis, videns hoc iniustum esse utique ex aliqua regula iustitiae, cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire rectitudini regulae tuae, reprehendis; tanquam artifex discernens iustum ab iniusto.
211Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0978 (auctor 354-430)
et non habeat meditatio Dei interiores affectiones quasdam suas, cum inspicitur mundus, et ponitur ante oculos spectaculum naturae rerum, et in his quaeritur artifex, et invenitur nusquam displicens, et super omnia placens?
212Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0726 (auctor 354-430)
Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat ac transeat; quanto magis Deus, cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tanquam syllabae ac verba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquam mirabili cantico, vel brevius, vel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit!
213Augustinus Hipponensis, In Epistolam Ioannis ad Parthos tractatus X, 35, 2002 (auctor 354-430)
Clamat illis artifex de coelo (quia ipse nos fecit, qui nos refecit): Quid te feci? Ego hominem feci, non avaritiam; ego hominem feci, non latrocinium; ego hominem feci; non adulterium.
214Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium tractatus CXXIV, 35, 1393 (auctor 354-430)
Quomodo artifex, regens quod fecit.
215Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium tractatus CXXIV, 35, 1451 (auctor 354-430)
Et videmus haec, et si est in nobis Spiritus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur: non ut ad opera conversi ab artifice avertamur, et faciem quodammodo ponentes ad ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit.
216Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium tractatus CXXIV, 35, 1475 (auctor 354-430)
Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso.
217Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium tractatus CXXIV, 35, 1620 (auctor 354-430)
Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret.
218Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1129 (auctor 354-430)
Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21) ? Sed tu videlicet artifex magnus profers ex officina Pelagiana meliorem deum, qui nullum vas facit in contumeliam.
219Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1283 (auctor 354-430)
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
220Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1315 (auctor 354-430)
Omitto illum evangelicum caecum natum, cui lumina, quae propter commendanda mirabilia sua minus fecerat, ipse Artifex reddidit.
221Augustinus Hipponensis, Sermo III de symbolo, 40, 0653 (auctor 354-430)
Ita luna et stellae istam similem proferunt vocem: Non vides, inquiunt, o homo, spatium nos agere nocturnum, excludi luce, nec terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuae omnipotens artifex terminavit?
222Augustinus Hipponensis, Sermones 1, 46, 0955 (auctor 354-430)
Responderetur ei: Dimitte ista Creatori; quia non es artifex ut homo nascatur, non esse iudex potes quomodo moriatur: nemo enim moritur, nisi quem vult Deus.
223Augustinus Hipponensis, Sermones de Sanctis, 38, 1468 (auctor 354-430)
Numquid terret me fremitus mundi, cui donatus est artifex mundi?
224Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0164 (auctor 354-430)
Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et coeli, et terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus?
225Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0958 (auctor 354-430)
Habebat ergo antequam fecit: sed habebat miris, modis, non sicut fecit, ut fecit temporalia et transeuntia, sed sicut facit artifex.
226Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0118 (auctor 354-430)
Videamus quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est: sed illa tria, aurum, palea, ignis, in fornace; artifex, ad fornacem.
227Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0118 (auctor 354-430)
Attende etiam istum mundum: mundus fornax est; palea, homines mali; aurum, homines boni; ignis, tribulatio; artifex, Deus.
228Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0118 (auctor 354-430)
Sed noli timere; tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit.
229Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0983 (auctor 354-430)
Magnus est qui agit, bene curat, doctissimus artifex est.
230Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0255 (auctor 354-430)
Sed quis poterit, nisi sit artifex qui formavit?
231Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0188 (auctor 354-430)
Falsum est, haereticum est, blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex.
232Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0692 (auctor 354-430)
Tu tantum vide quid velis esse: nam quomodo volueris esse, novit artifex ubi te ponat.
233Augustinus Hipponensis, Sermones de tempore, 38, 1146 (auctor 354-430)
Nam si nunc in ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum apparet tanta corporis pulchritudo, quae illicit libidinosos, et ad quaerendum excitat sive studiosos sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio numerorum, non alius artifex horum, alius invenitur esse coelorum, sed idem ipse creator infimorum atque summorum: quanto magis ibi, ubi erit libido nulla, nulla corruptio, nulla deformis pravitas, nulla aerumnosa necessitas, sed interminata aeternitas, pulchra veritas, summa felicitas?
234Augustinus Hipponensis, Sermones de tempore, 38, 1142 (auctor 354-430)
Ergone non dabit Deus corpori meo, quod dat artifex plumbo?
235Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1080B
Loquitur Paulus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III) , hoc est fidem Trinitatis. Denique dicit, et in alio loco: Exspectabant enim civitatem habentem fundamenta: cuius artifex et conditor Deus (Hebr. XI): Fundamenta eius in montibus sanctis.
236Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1165A
Si creatura est Dominus, si factura: numquid artifex generat opus suum?
237Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1165A
Numquid artifex filium vocat opus suum?
238Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1165A
Artifex carpentarius fecit scamnum: numquid de utero illius generavit?
239Augustinus Hipponensis Honorius Augu Incertus, De cognitione verae vitae, 40, 1015
Cum enim artifex domum facere cogitat, iam domus in ipsa arte vivit, quam postmodum manus aedificat.
240Augustinus Hipponensis Honorius Augu Incertus, De cognitione verae vitae, 40, 1018
MAG. Huius structurae compagem hic artifex corroboravit, cuius opus nullius augmenti molimen conquassabit.
241Augustinus Hipponensis Incertus, De grammatica, 32, 1391
Ad hanc formam declinabis aurifex, artifex, iudex, carnifex, index, vindex, auspex, aruspex, signifex, et alia.
242Augustinus Hipponensis Incertus, De vita eremitica, 32, 1455
Est enim omnium malorum parens, libidinis artifex, pervagationum altrix, nutrix vitiorum, fomentum acediae, tristitiae incentivum.
243Augustinus Hipponensis Incertus, Sermones dubii, 39, 1693
Si pulcher est mundus, qualis est artifex mundi?
244Augustinus Niphus, Physica, 2, 3; 23
Ut sanitatis medicus atque artifex.
245Augustinus Niphus, Aristotelis Physica, 2, 3; 23 (opus 1519)
Ut sanitatis medicus atque artifex.
246Aulus Gellius, Noctes Atticae, 7, 13, 5; 7 (auctor c.125–c.180)
cum iam staret, an cum etiamtum sederet; et qui artem disceret, quando artifex fieret?
247Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 5, 9; 15 (auctor c.125–c.180)
Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.
248Aurelius, Liber Aurelii de acutis passionibus, 10; 38 (auctor c.600)
Si in declinatione fluxum ventris veniat aut si flevothoment ante triduum artifex animadvertere debebis.
249Aurelius Victor Ps, Epitome de Caesaribus, 42; 8
Ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitant; legendi studio promptus, sermonis acer, animi tumidi et immodice timidus; artifex tamen ad occultandam audaciae specie formidinem.
250Aurelius Victor Ps, Epitome de Caesaribus, 42; 22
Felix bellis civilibus, externis lacrimabilis; mirus artifex in sagittis; a cibo vinoque et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus; quam cum assequi tarditate ingenii non posset, aliis invidebat.
251Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 9a; 17 (auctor 309-394)
Subnecte et illud leniter: 'apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex, ut hic avi ac patris decus mixto resurgens sanguine Probianoque atque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Silvios Iulis miscuit; sic iste, qui natus tui, flos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritis fabulis simul et iocari et discere.
252Ausonius Burdigalensis, Epistolae, 19, 0926C (auctor 309-394)
Pedestre concinnans opus, Fandi Titianus artifex.
253Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 157, 6a; 17 (auctor c.310-c.395)
subnecte et illud leniter: 'apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex: ut hinc avi ac patris decus, mixto resurgens sanguine, Probianoque atque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Silvios lulis miscuit, sic iste, qui natus tibi, flos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul iocari et discere'.
254Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 12; 23 (auctor 309-394)
dic me valere et vivere, dic vivere ex voto pio, sanctis precantem vocibus, ut, quem curulis proxima collegio nati dedit, hunc rursus Augustus prior suis perennet fascibus, subnecte et illud leniter: Apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex; ut hinc avi ac patris decus, mixto resurgens sanguine, probiano itemque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Silvios lulis miscuit, sic iste, qui natus tui, Hos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul et iocari et discere.
255Bachiarius Hispaniae, Professio fidei, 20, 1025A
Verumtamen quia apostolicae eruditionis instituta nos commovent [An. commonent] (I Pet. III, 15) , ut omnibus poscentibus nobis rationem de fide et spe quae in nobis est, proferamus; non moremur fidei nostrae regulam beatitudini tuae, qui artifex es ipsius aedificii demonstrare.
256Balde Iacob, Poemata, 1, 3a, 6; 18 (auctor 1604-1668)
Nullus in ficto Polycletus ore Artifex ludat, variusque Mentor.
257Balde Iacob, Poemata, 1, 4, 5; 5 (auctor 1604-1668)
Iam tum mane strepunt: iam vagus artifex Et fervens operarum, involitat thymis: Iam cum coniuge ceras Stipat non sine foenore.
258Balde Iacob, Poemata, 1, 5, 4; 2 (auctor 1604-1668)
Dulce est cuique suum velle, mihi meum; Huc Flaccum quocumque impulit ingeni Et natura: nec illum Sic Lucilius abstulit; Ut se desereret, totus ad alterum Factus multisoni carminis artifex: Necte, Pindare, solum Miratur, nihil Appulae Indulgens Citharae siccus et humidus Quam diversa canit quam sibi desidet.
259Balde Iacob, Poemata, 1, 7, 1; 10 (auctor 1604-1668)
Ille meus subito campos depinget Apelles, Vivi coloris artifex.
260Balde Iacob, Poemata, 1, 7, 18; 7 (auctor 1604-1668)
Carpit unguis margaritas: Et virentem flos smaragdi provocat topazium: Delicati Veris aer Acriorem pellit annum: Mirus artifex corollae Pulchra nectit serta Maius: Serta, quae soluta pronis Expeditus e pharetris, spargit in viciniam.
261Balde Iacob, Poemata, 1, 8, 9; 70 (auctor 1604-1668)
Et en, subactis cuncta filis callidus Ut artifex digesserit!
262Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, 3, 3; 143 (auctor 1604-1668)
ita, licet non probaretur Inventor et Artifex tonantium machinarum in bello; saltem eo maioribus encomiis efferendi forent nostri, dum cavent, dum tantam vim eludunt, dum et Iovem fallunt; quo facilius est telum, quam fulmen evitare.
263Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 5, 3, 3; 165 (auctor 1604-1668)
Quantus Artifex dissimulandi!
264Balde Iacob, Poemata, 2, p7, 4, 2; 184 (auctor 1604-1668)
Nisi ex composito ludat nos somniorum artifex, fraudem olfeci.
265Balde Iacob, Poemata, 3, p11; 569 (auctor 1604-1668)
Poeta figuli officium quodammodo occupat, vasorum aeque, et imaginum artifex; monendus quandoque, ne a proposito aberret, massamque corrumpat; alioqui inclamabitur: Amphora coepit Institui: currente rota, cur urceus exit?
266Balde Iacob, Poemata, 3, p12, 40; 21 (auctor 1604-1668)
potius illos Senecianae lectionis capaces substituendos: quorum et qualium ora, mirus artifex Morpheus, Iacob Callotus multiplici aere expresserit.
267Balde Iacob, Poemata, 3, p14, p0; 40 (auctor 1604-1668)
tu plurimum insuper scientiarum capax et gnarus, Artiumque Liberalium artifex, etiam alios laudare didicisti.
268Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 32, 1; 1 (auctor 1604-1668)
IAM SCIT MORTUUS ARTIFEX APELLES.
269Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 36, 2; 2 (auctor 1604-1668)
trudit Artifex primum Secundus; istum tertius; Novi priscos.
270Balde Iacob, Poemata, 4, p22, 6, 1; 39 (auctor 1604-1668)
Ariphanasso, rudis adhuc es artifex.
271Balde Iacob, Poemata, 4, p22, 6, 1; 72 (auctor 1604-1668)
artifex occasio est.
272Balde Iacob, Urania Victrix, 1, p24; 1 (auctor 1604-1668)
Argumentum EPISTOLAE TERTIAE. POst Visum ab Urania despectum, explosumque procedit eius iuratus Minister, Cinna Pictor, in medium, imaginum curiosus artifex; et insatiabilium Oculorum bellus nutritor.
273Baldricus Dolensis, Acta translationis capitis S. Valentini, 166, 1154C (auctor c.1050–1130)
Misit ergo Rex regum, artifex mirabilis, quemdam suae ultionis exercitum, Gemmeticensibus valde nociturum, et omnes suas segetes, nisi cito ad eum clamaverint, exterminaturum.
274Bandinus, De creatione mundi et de lapsu hominis, 192, 1042A (auctor fl.1150)
Operatur enim Pater in verbo et per verbum, ut frequenter Scriptura dicit, non quasi artifex per instrumentum, sed quia opificem omnium genuit.
275Basilius Caesareae, Admonitio ad filium spiritualem, 103, 0688A (auctor 330-379)
Memento quod unus artifex ac verus est qui condidit nos.
276Basilius Caesareae, Regula S. Basilii, 103, 0516B (auctor 330-379)
Tanquam si artifex faciens vas aliquod indesinenter et eius meminit qui opus iniunxit; et vas quod versat in manibus, si recte et fabre veniat, intuetur.
277Beda, De orthographia, p. 14, l. 182 (auctor 672-735)
cubicularius custos cubiculi; cubicularis uero lectus cubiculo aptus, ut caligarius artifex, caligaris clauus.
278Beda, De orthographia, p. 36, l. 712 (auctor 672-735)
munificus est tamquam beneficus et maleficus; munifex autem tamquam opifex et artifex.
279Beda, Allegorica expositio in Cantica canticorum, 91, 1148A (auctor 672-735)
Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aes sonans et cymbalum tinniens (I Cor. XII) , et caetera quae de magnis illis virtutibus, in quibus arcem tenet charitas, magnus dicendi artifex mirifice disseruit.
280Beda, Allegorica expositio in Cantica canticorum, 91, 1170C (auctor 672-735)
Species eius ut Libani, qui inter ligna eximia profert et cedrum, quia inter electos suos se etiam ipsum, qualem voluit hominem, quasi lignum vitae in medio paradisi creavit, veluti si quis pingendi artifex se quoque inter alios suo ordine coloribus, quibus convenerit, depingat, aut historicus quilibet de multis multa referens: verbi gratia, legifer Moyses aut evangelista Ioannes de se quoque suo loco, quae sint memoriae digna, describat.
281Beda, Allegorica expositio in Cantica canticorum, 91, 1189A (auctor 672-735)
Ipse est enim artifex de quo dicit apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis; et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemus ambo accessum in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II) . Et de cuius artificio mirabili Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
282Beda, Allegorica expositio in Cantica canticorum, 91, 1189B (auctor 672-735)
A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII) . Cuius artificis in laudem Abraham patriarchae meminit Apostolus, dicens: Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus (Hebr. II) . Recte autem post gressus sponsae calceatos iunctura femorum collaudatur, quia per ministerium praedicantium perficitur unanima coniunctio credentium populorum: et apte his in locis iunctura femorum ad memoriam reducitur, ubi ad fidem collecta in fine Iudaea consors utriusque populi, in Christo adunari promissa est.
283Beda, Allegorica expositio in Samuelem, 91, 0502A (auctor 672-735)
Cor enim stultorum dissimile erit, et vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis (Proverb. XI; Iac. I) . Unde et eorum ipsae quibus militant civitates, Una confusio; et haec Chaldaeorum, id est, ferocium, vel quasi daemoniorum; altera visio pacis nuncupatur, cuius artifex et conditor ille vir unus est, de quo dicitur, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI) . Chorus, videlicet ille unius moris in domo, qui canit: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI) . Et nomen (inquit) eius Elcana, etc. Nomina patrum Elcanae, vitam, fidem, virtutes et sublimitatem pandunt eorum, in quibus et per quos solet Dominus spiritualiter nasci, id est, quorum actu vel afflatu fides et dilectio illius cordibus, in quibus ante non erat, infunditur.
284Beda, Commentarii in Pentateuchum, 91, 0384B (auctor 672-735)
Ita enim artifex fundamentum primo ponit, et deinde aedificat domum.
285Beda, De nominibus locorum, 92, 1038D (auctor 672-735)
Sidon, urbs Phoenicis insignis, olim terminus Chananaeorum, ad Aquilonem iuxta Libani montis ortum sita, et ipsa artifex vitri.
286Beda, De templo Salomonis, 91, 0779B (auctor 672-735)
Artifex quippe Tyrius, quem adiutorem Salomon assumpsit, operis electos de gentibus verbi ministros significat; qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae de Israel.
287Beda, Explanatio Apocalypsis, 93, 0187C (auctor 672-735)
Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, etc.
288Beda, Explanatio Apocalypsis, 93, 0203A (auctor 672-735)
Quia licet omnes perfecti, quibus civitas Dei nostri in monte sancto eius ornatur atque fundatur, spiritualis gratiae sint luce fulgentes, alii tamen per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alteri fides in eodem Spiritu, etc. (I Cor. XII) . Cuius artifex et conditor Deus, qui est fundamentum fundamentorum, et pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia eiusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret, omnia quaecunque habet Pater, propria possidet.
289Beda, Hexaemeron, 91, 0125B (auctor 672-735)
Ut ergo monstretur hoc in loco unanimitas peccantium, dicit invisibilis arbiter: Ecce unus populus et unum labium omnibus; et propositum non poenitendi adiungit: Coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant; quibus apte congruit principium psalmi tertii decimi, in quo dictum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1) , id est, Nemrod artifex operis nefandi; ac deinceps de opificibus perditae civitatis: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt (Ibid.) . Haec autem de quibus loquimur verba internus Iudex ministris virtutibus incomprehensibili nobis ordine loquitur: cuius loqui ad eos est eorum cordibus occulta sua invisibilia ostendere, ut quidquid agere debeant in ipsa contemplatione veritatis legant; quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur; unde cum eorum cordibus Deus contra humanam superbiam animadversionem ultionis infunderet, dicit: Venite, descendamus, et confunaamus ibi linguam eorum.
290Beda, Hexaemeron, 91, 0130B (auctor 672-735)
Faciunt sibi civitatem mali doctores, cum relicta civitate coelesti, cuius artifex et conditor Deus est, id est, sancta Ecclesia, propria sibi conventicula colligunt.
291Beda, Hexaemeron, 91, 0182B (auctor 672-735)
Nam et verbo peregrinationis et nomine Gerarae, id est incolatus, decenter sanctorum vita figuratur, quae, quantum divinis mancipata praeceptis, tantum a temporalibus est alienata gaudiis; unde et Apostolus eorumdem patriarcharum vitam glorificans aiebat: Fide moratus est Abraham in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob cohaeredibus promissionis eiusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus (Heb. XI, 9) . Et paulo post: Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram (Ibid., 13) . Qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere; erat autem Geraris olim terminus Chananaeorum ad meridiem, et civitas metropolis Palaestinae, posita inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines, quarum una Aegypto iungitur, ad quam populus transfretum Rubri maris pervenit, altera vero Cades usque ad Sarracenorum eremum extenditur.
292Beda, Homiliae, 94, 0459A (auctor 672-735)
Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.
293Beda, In Evangelium S. Lucae, 92, 0489B (auctor 672-735)
Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli, aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet, nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat.
294Beda, In Evangelium S. Marci, 92, 0190B (auctor 672-735)
Dissimulator enim mentis suae et artifex homicida, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente.
295Beda, In Evangelium S. Matthaei, 92, 0035C (auctor 672-735)
Et est sensus: Si quae cito decidua concremantur igne artifex omnium tam venusta ornat specie, quanto magis vos procurabit in necessariis, qui ad aeternam haereditatem pertinetis.
296Beda, Quaestiones in libros Regum, 91, 0735A (auctor 672-735)
Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam (I Reg. XIII) . Sicut enim tunc illi caverant, ne habentes fabros ferrarios Hebraei, arma ad repugnandum facerent; ita nunc Chaldaei, destructa Ierusalem et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire dirupta; quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt; ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat.
297Beda Incertus, De constitutione mundi, 90, 0908C (auctor c.820)
Musica est melodiae eiusque instrumentorum artifex curiosa.
298Beda Incertus, Elementa philosophiae, 90, 1129A (auctor c.820)
Artifex vero ille, vel homo, vel angelus, vel Deus fuit.
299Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0977D (auctor c.820)
Artifex est sapientior experto, et architector manuali artifice (I Metaphys.) . Ad sapientem pertinet omnia in universali scire, et difficilia, et habere scientiam, quae sui ipsius tantum causa est, et non causa alterius.
300Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0978A (auctor c.820)
Audire fabulas est impedimentum cognitioni veritatis (II Metaph.) . Antiqui philosophi acquisitis vitae necessariis primo coeperunt philosophari (I Metaphys.) . Anima est causa corporis viventis in triplici genere causae, scilicet, formalis, efficientis et finalis (II de Anima) . Artifex secundum possessum intendit se assimilare naturae (Commentator, II Metaph.) . Animalia augentur magis dormiendo quam vigilando (In de Somno et vigilia ). Animalia respirant in humido (In de Morte et vita ). Apes habent regem, qui non exit, nisi cum omnibus apibus (Ibid.) . Anima infunditur corpori iussu Dei (In lib. de Proprietatibus elementorum) . A mulieribus non regitur civitas (II Pol.) . Anima pretiosior est corpore in omni possessione (VII Polit.) . Ars supplet defectum naturae (Ibid.) Amor, odium et proprium commodum saepe faciunt iudicem non videre verum (I Rhet.) . Amicus gaudet de bonis et dolet de tristibus sui amici (II Rhet.) . A luxuriae fervore student se veri studiosi abalienare (Per Boetium in Disciplina scholarium ).
301Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1015C (auctor c.820)
Melius est mori quam facere contra bonum virtutis (III Ethicorum) . Medicinae fiunt per contraria (II Ethicorum, cap. V) . Malum facere est facile, bonum autem difficile (Ibid.) . Medium in omnibus rebus est laudabile (II Ethicorum) . Minus malum est eligibilius magis malo (V Ethicorum) . Maximum bonorum exterior est honor (IV Ethicorum) . Matres plus amant filios quam patres, quia certiores sunt de iis, et plures labores habent circa eos (VIII Ethic., cap. 7) . Maioribus datur honor, minoribus autem lucrum; quia honor est tributio virtutis et beneficii, lucrum autem est auxilium indigentiae (VIII Ethicorum) . Magistris, diis et parentibus non potest reddi aequivalens (IX Ethicorum) . Magis tenemur amicis largiri bona quam extraneis (Ibid.) . Multo gravius aliquis fert, si honore privatur, quam si bona sua auferantur (II Oecon.) . Masculinum genus naturaliter dignius est feminino (I Polit.) . Melius est iudicare secundum leges et litteras, quam secundum propriam scientiam, vel sententiam (II Polit.) . Multi servi quandoque deterius serviunt paucioribus (Ibid.) . Monstro similis est avaritia (Seneca, in libro de Moribus ). Mihi crede, avarus non potest esse dives nec felix (Ibid.) . Multo magis prodest, si pauca praecepta sapientiae teneas, et illa prompta et in usu tibi sint, quam si multa discas, et illa non habens in animo (Seneca, de Beneficiis ). Mancipiorum raro est clementia (Boetius, in de Disciplina Schol. ). Miserum est eum esse magistrum, qui nunquam novit se esse discipulum (Ibid.) . Masculi, si non coeunt, sunt longioris vitae femellis; quia masculus est callidior femina (In de Causa longitudinis et brevitatis vitae ). Mulier maioris est pietatis et compassionis quam vir; sed est maioris invidiae, contentionis et litis, et malitiosior est viro, et de facili decipitur (IX libr. de Historiis animalium) . Menstruunt in mulieribus cessat in quadragesimo anno, et in aliquibus manet usque ad quinquagesimum annum, et ideo vetulae antiquae sunt barbatae (IX lib. de Historiis animalium) . Multo gravius est male dedisse beneficium quam non dedisse (Seneca, de Beneficiis ). Magna est dignitas sapientiae, quae Socratem summo Deo coaequat (Apuleius, de Deo Socratis ). Manifesta negare irreverentia est (II libro Rhetor.) . Movens et motum sunt simul (VII Physicorum, text. 9) . Saltem virtute. Materia est causa, quare entia possunt esse et non esse (II de Generat., tex. 51) . Melius est esse quam non esse (Ibid., text. 59) . Medicus est artifex mechanicus (de Anima comment. 17) . Melancholici maxime vera somniant (de Divinit. ). Mors nihil aliud est, nisi frigiditas et siccitas (De longitudine et brevitate vitae ). Mors nihil aliud est, quam recessus animae a corpore (Idem, de morte ). Multo melius est habere animam habentem scientias quam habitum corporis videre bene indutum (Aristoteles, in Epistola ad Alexandrum ). Mulier melioris pietatis est, quam vir, sed maioris invidiae, et malitiosior est viro, et facile decipi potest (Libro IX de animal. Aristot.) . Magis dicimus illum scire rem, qui scit eam affirmative, quam qui scit eamdem negative (III Metaph., text. 3) . Mors metaphorice dicitur finis (V Metaphys., text. 21) . Maior virtus est bona operari, quam turpia non operari (IV Ethicorum, cap. 1) . Multitudo temporis facit experientiam (VI Ethicorum, cap. 7) . Maior est delectatio in quiete quam in motu (VII Ethicorum, cap. 14) . Malitiosus non est bonus neque in actu, neque potentia (VIII Ethicorum, cap. 8) . Malus rex tyrannus dicitur (VIII Ethicorum, cap. 7) . Matres plus diligunt filios, quam patres (VIII Ethicorum, cap. 7) . Melius est civitatem regi a viro optimo quam lege optima (III Polit.) . Media possessio bonorum exteriorum est optima, quia facillimum est rationi obedire (IV Polit.) . Minores, ut fiant aequales, seditionem faciunt; aequales vero, ut fiant maiores (V Polit.) . Melodia, iratos, et aliis passionibus occupatos saepe alleviat, ipsos laetos faciens (VIII Polit.) . Musica est potens laetificare homines (Ibid.) . Multis servit, qui corpori servit (Seneca, libro II, epist. 14) . Magnanimi est contemnere magna (Idem, libro V, epist. 39) . Magnarum virium est, negligere laedentem (Idem de moribus ). Morieris.
302Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1032A (auctor c.820)
, homini sano aliquid potest esse venenum, et tamen laboranti potest esse salutaris medicina. (Vide Zimaram, fol. 90.) Omne corpus est in loco (I Phys.) . Omne totum est maius sua parte (Communis propositio ). Omnia sentimus per medium (II de Anima, text. 114) . Omnes homines non decipiuntur, nisi in eo quod nesciunt, aut in eo cuius cognitio non est valde manifesta (IV Metaph., com. 8) . Omnia quae fiunt, fiunt a natura, vel ab arte, vel a casu (VII Metaph., text. 22) . Omne mendacium pravum est fugiendum (IV Ethic.) . Opus quod fit a melioribus, semper est melius (I Polit.) . Omnis domus regi debet a seniore (Ibid.) . Omnis diversitas videtur facere seditionem (V Polit.) . Optimus populus est, qui terrae colendae deditus est (VI Polit.) . Omnis excessus rerum, vel nocet, vel nihil proficit (VII Polit.) . Omnia amamus, sed praemia magis (Ibid.) . Omne laborans, requie indiget (VIII Polit.) . Omnia aliena; tempus tantum nostrum est (Seneca, epist. 9) . Omne peccatum actio voluntaria est (Ibid., de Mor.) . Oportet prius discere quam docere (Boet., de Discip., cap. 6) . Opus suum diligit unusquisque artifex (IX Ethic., cap. 8) . Omnia appetunt divinum esse, et illius gratia agunt quaecunque secundum naturam (II de Anima, text. 34, et I Phys.) . Omnis sermo, si brevior fuerit quam oporteat, obscurat intellectum; si longior, difficilis erit retentioni, et discipulo oblivionem inducit (II lib. de Arte Boet.) . Oportet ut ars in hoc imitetur naturam, ut omnia quae agit agat propter finem (Ibid.) . Omnia bonum appetunt (I Rheticorum et III Top., cap. 1, et I Ethic., cap. 1) . Omne consuetum est delectabile (Ibid.) . Oblivio est signum parvi pensionis, et ideo factiva irae (Ibid.) . Omnis affirmatio est vera, vel falsa (In Praedicam., cap. 5) . Oblivisci eorum quae quis faede egit, bonorum est; reminisci vero, malorum (III Top., cap. 10) . Oportet discentem credere (I Elench., cap. 2, et I Poster., text. 5) . Omne quod corrumpitur a contrario corrumpitur (I Phys., text. 7) . Omne habens materiam est generabile, et corruptibile (I Phys., com. 89) . Omne agens agit propter finem (I Phys., text. 75) . Omne quod movetur necesse est in tempore moveri (IV Phys., text. 129) . Omnis motus est a quodam in quoddam (V Phys., text. 3) , id est, a termino quo in terminum ad quem. Omnis opinio cui contradicit sensus non est bona (VIII Phys., com. 27) . Opposita iuxta se posita magis elucescunt (II Coeli, text. 40) . Omne ens naturale desiderat permansionem sempiternam (II de Averr., text. 34) . Omnis virtus unita plus est quam multiplicata (Auctor. de Causis, cap. 6) . Omnia animalia morsa a cane rabido rabiunt, excepto homine (Lib. VII (de Animal.) . Omnes homines natura scire desiderant (I Metaph., in prolog.) . Omnia corrumpuntur in eo ex quibus sunt (III Metaph., text. 15) .
303Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0985B (auctor c.820)
Quare etiam dicit quod nullus artifex habet stabilire sua propria principia, sed metaphysicus habet stabilire omnia.
304Beda Incertus, Sermo in Psalmum LII, 93, 1115D (auctor c.820)
Quis autem tegularum talium artifex et moderator sit, Apostolus demonstrat, qui enumeratis coelestibus donis ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
305Bembo Pietro, Carmina expuncta, 1, 2; 1 (auctor 1470-1547)
Quales Asia nos apella vidit, Europae dabat artifex videndos; Quales viximus in priore saeclo, Caelum Pyrgotelis dedit magistri Longum posterioribus videri.
306Benedictus Anianensis, Opuscula, 103, 1388B (auctor c.747–821)
Quod carnalis sensus non intelligens ideo dictum ut se ex Patre esse ostenderet, putat Deum Patrem et Filium, quomodo inter homines fieri solet, velut ipse Pater artifex Filium suum artificium suum vult edocere, ut quod viderit Patrem operantem Filius specialiter imitetur.
307Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0280C (auctor c.480–547)
Puto non esse ibi sine causa paleam, ubi aurum purgatur: videamus quae ibi sint omnia; fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est; sed illa tria aurum, palea, ignis in fornace; artifex ad fornacem.
308Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0280C (auctor c.480–547)
Attende et istum mundum: mundus fornax est, palea homines mali, aurum homines boni, ignis tribulatio, artifex Deus; attende et vide, aurum non purgatur, si non palea uratur.
309Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0398B (auctor c.480–547)
» Quod audiens S. Antonius addidit: « In veritate, fili, sicut bonus artifex sedens in domo tua, cum requie regnum Dei adeptus es; ego autem velut sine discretione omne tempus meum in solitudine ferens, necdum verbi tui assumpsi mensuram.
310Berengarius scholasticus, Apologeticus pro Petro Abaelardi, 178, 1869A (auctor 1000-1088)
Contra quem sententiam Claudianus presbyter Lugdunensis, vir Christianissimus, et tam subtilis ad disputandum quam artifex ad loquendum, sic personat: « Si Christus nil in passione sensit doloris, non vere passus est; et si vere non passus est.
311Bernardus Claraevallensis, De consideratione, 182, 0796C (auctor 1090-1153)
Per quem omnia, ne alterum inducatur principium artifex.
312Bernardus Claraevallensis, Dominica infra octavam assumptionis B. V. Mariae, 183, 0429C (auctor 1090-1153)
Sic nimirum prudentissimus et clementissimus artifex, quod quassatum fuerat, non confregit, sed utilius omnino refecit, ut videlicet nobis novum formaret Adam ex veteri, et Evam transfunderet in Mariam.
313Bernardus Claraevallensis, In nativitate Domini., 183, 0120A (auctor 1090-1153)
Qualis artifex, qualis unitor rerum, ad cuius nutum sic conglutinantur sibi limus terrae et spiritus vitae!
314Bernardus Claraevallensis, In nativitate S. Ioannis Baptistae, 183, 0399A (auctor 1090-1153)
An experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Ego, inquit, qui loquor iustitiam (Isai. LXIII, 1) . Quidni loquatur ore, quod ipse plasmavit? Quidni suo utatur, ut libet, artifex instrumento?
315Bernardus Claraevallensis, In psalmum Qui habitat, 183, 0198D (auctor 1090-1153)
Plane cupiditas, radix iniquitatis; ambitio subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem.
316Bernardus Claraevallensis, Pro Dominica I Novembris, 183, 0347D (auctor 1090-1153)
Reforment ipsi, aut magis certe deforment corpora sua; te si fueris corpus humilitatis, reformabit idem artifex qui formavit.
317Bernerus Humolariensis, De vita S. Hunegundis, 137, 0055D (auctor 964-982)
Multum est in te venerandus ille artifex summus, qui operatur omnia in omnibus, dividens singulis prout vult.
318Berno Augiae Divitis, Musica, 142, 1102D (auctor 978-1048)
Quaternarius vero, quia duas medietates obtinuit et quia tunc arctius extima vinciuntur, quando medietas geminatur, merito artifex natura iussu Creatoris hunc sibi numerum ascivit, quo insolubili colligationis vinculo elementa sibimet repugnantia devinxisset, triaque illa musicae genera, id est, mundanae, humanae et eius quae est in instrumentis, rata modulationis lege conformasset.
319Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Ex, 38; 23
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
320Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sap, 7; 21
Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
321Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sap, 8; 6
Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex?
322Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sap, 13; 1
Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
323Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sap, 13; 11
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae;
324Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sap, 14; 2
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
325Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Is, 40; 20
Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
326Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Is, 44; 13
Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
327Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Ier, 10; 14
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
328Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Os, 8; 6
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
329Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, NT, Hebr, 11; 10
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cuius artifex et conditor Deus.
330Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, NT, Apoc, 18; 22
Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius:
331Bichilinus de Spelo, Pomerium rethorice, 2, 8, 5f; 109
Debet studere artifex unusquisque in suo artificio excellere universos.
332Boetius, De differentiis topicis, p4; 129 (auctor 480-525)
Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit qui haec moveat velut artifex atque architectus.
333Boetius, Philosophiae consolatio, 4, 6; 14 (auctor 480-525)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
334Boetius, Commentaria in Porphyrium a se translatum I [CSEL], 1, 10; 15 (auctor 480-525)
hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intellegendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi.
335Boetius, Commentaria in Porphyrium a se translatum I [CSEL], 2, 1; 2 (auctor 480-525)
quae nos ita quasi quaedam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post uero ratione reperta proloquendi conferret usus iussissetque nos non corporis sensibus a beluis, sed mentis diuinitate distare.
336Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 4, 6; 23 (auctor 480-525)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia.
337Boetius, Commentaria in Topica Ciceronis, 64, 1151A (auctor 480-525)
Nam quod unus idemque artifex ex eadem saepe materia non admodum similes statuas format, non est haec in arte varietas, sed tum in artificis manu, quae integritatem artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quae efficientiae atque formae non aequaliter cedit.
338Boetius, Commentaria in Topica Ciceronis, 64, 1155C (auctor 480-525)
Ratione quidem reperiri quiddam potest, sed id melius atque facilius artifex faciet, si in opere construendo artis facultatem atque elegantiam comparet.
339Boetius, Commentaria in Topica Ciceronis, 64, 1162B (auctor 480-525)
Efficiens igitur causa graviorem vim habet quam ea quae nihil efficit: velut artifex melior quam materia, illa quippe stolida est atque immota.
340Boetius, De consolatione philosophiae, 63, 0815A (auctor 480-525)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente percipiens, (10) movet operis effectum, et quod simpliciter, praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit; ita Deus Providentia quidem singulariter, stabiliterque facienda disponit: fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat.
341Boetius, De differentiis topicis, 64, 1211D (auctor 480-525)
Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit qui haec moveat velut artifex atque architectus.
342Boetius, De diffinitione, 64, 0903A (auctor 480-525)
His qualitatibus expressus est homo, non enim ullum aliud animal his motibus mentis qualitatem designantibus exigit vitam, sed solum hoc animal, quod est homo, qualitatibus in mente positis et constitutis, quasi quidam vel naturalis artifex vel vitae gubernator, impletur.
343Boetius, De disciplina scholarium, 64, 1236A (auctor 480-525)
Cum autem pigritiei discipulus, dormitationis artifex, magistri noverit sedulitatem, aut maturius festinabit, aut pudore confusus in huius opprobrium dormitabit.
344Boetius, De disciplina scholarium, 64, 1236D (auctor 480-525)
Nonne Theophrastus subtilitatis artifex, paucorum suffultus ornatu, spe defraudatus regendi, curam obiecit, quod tamen inconsulte egit, consultius enim egisset si se studii observantiae commendabilem exhibuisset.
345Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869A (auctor 480-525)
Tunc enim eveniet ut si, posito a, fuerit b, necesse sit c posito subsequi d, ut si sint termini a homo, b medicus, c animatum, d artifex.
346Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869A (auctor 480-525)
Posito enim homine non necesse est ut medicus sit, et cum sit animatum, non necesse est ut artifex sit.
347Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869A (auctor 480-525)
At si homo sit, necesse est ut sit animatum, et si medicus est, necesse est ut artifex sit.
348Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869A (auctor 480-525)
Hoc itaque posito, eveniet ut si cum homo sit, medicus est, cum sit animatum, sit artifex.
349Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869B (auctor 480-525)
Item tertiae propositionis tales terminos esse oportebit, ut a praeter b esse possit, c vero vel cum a vel cum d esse non possit; quocirca evenit ut si posito a termino fuerit b, negato c termino d esse necesse sit, ut si sit a quidem animatum, b medicus, c inanimatum, d artifex, animatum enim praeter medicum esse potest, inanimatum vero neque cum animato neque cum artifici iungi potest; itaque si cum animatum est, medicus est, cum inanimatum non sit, artifex est.
350Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869D (auctor 480-525)
Tunc enim eveniet ut si a posito non est b, posito c non sit d, ut si sit a homo, b artifex, c animatum, d medicus, homo quidem praeter artificium, et animatum vero praeter medicinam esse et non esse potest, neque vero homo praeter animatum, neque medicus praeter artificium esse potest.
351Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0869D (auctor 480-525)
Quo fit ut si cum homo est, artifex non est, cum sit animatum, non sit medicus.
352Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870B (auctor 480-525)
Hoc enim pacto eveniet ut si a posito, b denegetur, denegato c termino, d terminus non sit, ut si sit a animatum, b artifex, c inanimatum, d medicus.
353Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870B (auctor 480-525)
Medicus vero praeter artificium esse non potest, unde evenit ut si cum animatum est, non sit artifex, cum non sit inanimatum, non sit medicus.
354Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870B (auctor 480-525)
Tunc enim eveniet ut si a denegato, b esse consequitur, c posito, d sequatur, ut si sit a quidem inanimatum, b medicus, c animatum, d artifex.
355Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870B (auctor 480-525)
Inanimatum quippe medicus esse non potest, animatum vero potest non esse artifex, inanimatum vero atque animatum simul esse non potest.
356Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870C (auctor 480-525)
Quo fit ut si cum non est inanimatum, medicus sit, cum sit animatum sit artifex.
357Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870D (auctor 480-525)
Item undecima propositio ea sit, ut neque a cum b, neque c cum d, simul esse possit, a vero sine c, et b sine d esse non possit, ita enim si cum a sit negatum, b sequatur, cum a negabitur, d esse necesse est, ut si sit a inanimatum, b medicus, c invitale, d artifex, inanimatum quidem medicus esse non potest, quocirca ne invitale quidem artifex: sed quod inanimatum est, non potest non esse invitale, itemque qui medicus est non potest non esse artifex.
358Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0870D (auctor 480-525)
Si igitur inanimatum negetur et medicum esse consequatur, cum negabitur esse invitale, artifex esse consequitur.
359Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0871B (auctor 480-525)
Fit igitur ut si cum sit a denegatum, b denegetur, cum sit c, non sit d, ut si sit a inanimatum, b artifex, c animatum, d medicus.
360Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0871B (auctor 480-525)
Fit igitur ut si cum non est inanimatum, non sit artifex, cum sit animatum non sit medicus.
361Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0871D (auctor 480-525)
Evenit igitur ut si a quidem negato, negabitur b, denegato c terminus d abnuatur, ut si sit a inanimatum, b artifex, c invitale, d medicus; inanimatum igitur praeter invitale et medicus praeter artificem esse non potest, inanimatum vero cum artifice et invitale cum medico esse non poterit.
362Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0871D (auctor 480-525)
Si igitur, negato inanimato negetur artifex, negato invitali negetur medicus.
363Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum sit a homo, est b medicus, cum sit c animatum, est d artifex.
364Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum sit a animatum, est b medicus, cum non sit c inanimatum, est d artifex.
365Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum sit a homo, non est b artifex, cum sit c animatus, non est d medicus.
366Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum sit a animatum, non est b artifex, cum non sit c inanimatum, non est d medicus.
367Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum non sit a inanimatum, est b medicus, cum sit c animatum, est d artifex.
368Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum non sit a inanimatum, est b medicus, cum non sit c invitale, est d artifex.
369Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum non sit a inanimatum, non est b artifex, cum sit c animatum, non est d medicus.
370Boetius, De syllogismo hypothetico, 64, 0873 (auctor 480-525)
Si cum non sit a inanimatum, non est b artifex, cum non sit c invitale, non est d medicus.
371Boetius, Dialogi in Porphyrium, 64, 0047B (auctor 480-525)
Multa tam nobis a parente natura quam caeteris animantibus gravia illustriaque concessa sunt, quae nos ita quasi quaedam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post vero rationem repertam proloquendi conferret, perinde ac si voluisset, iussissetque nos non corporis sensibus a belluis, sed mentis divinitate distare: quae cum se sibi adiunxerit, et a suae vivacitate naturae non discesserit, tunc sic ut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros, vitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat.
372Boetius, Dialogi in Porphyrium, 64, 0019B (auctor 480-525)
Hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intelligendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi.
373Boetius, Speculatio de rhetoricae cognatione, 64, 1222C (auctor 480-525)
Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit is qui haec moveat, velut artifex atque architectus.
374Bonaventura, Rhythmi, 1, 9; 43 (auctor 1217-1274)
Summus artifex omnium Te providit vas nobile, Vas dignum, vas egregium, Vas gratum, vas laudabile, Vas cunctis venerabile, Famulis ut edulium Ministres delectabile, Panemque coeli civium.
375Bonaventura, Rhythmi, 1, 9; 73 (auctor 1217-1274)
Notat hic Dei filium, Salomon Rex pacificus, Qui fecit thronum regium, Ut hic artifex coelicus.
376Bonifacius Moguntinus, Epistolae, 89, 0706A (auctor 672-754)
Neque enim quaecunque libuit intraverunt immunda animalia, arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat.
377Boyer Carolus, Cursus philosophiae, theol. nat., 3, 1a, 4; 45 (opus 1952)
Non enim sicut homo artifex, formans corpus de corpore arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem, quam cernit in semedpsa interno oculo — et unde hoc valeret iam exsistenti et habenti, ut esset, velud terrae aut lapidi aut ligno aut auro aut id genus rerum cuilibet.
378Boyer Carolus, Cursus philosophiae, intell., 4, 2, 1; 78 (opus 1952)
Hic est Homo Neanderthalensis (a Neanderthal, prope Dusseldorf) aetatis Monasteriensis (a Le Moustier, Dordogne), artifex instrumentorum petreorum magno numero inventorum.
379Bruno Astensis, Expositio in Apocalypsim, 165, 0706B (auctor 1047–1123)
Et vox citharaedorum et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te.
380Bruno Astensis, Expositio in Pentateuchum, 164, 0148C (auctor 1047–1123)
vero Spiritus ferebatur super aquas, quia ut bonus artifex, hanc, quam videmus, tam multiplicem creaturarum varietatem, iam tunc facere disponebat.
381Bruno Astensis, Expositio in Psalmos, 164, 0719C (auctor 1047–1123)
Talis est enim oratio illius, malus artifex, qui in solis tormentis, et tormentorum locis construendis delectatur.
382Bruno Astensis, Expositio in Psalmos, 164, 1215C (auctor 1047–1123)
» Omnia opera Domini confitentur, et laudant Dominum; quia nihil reprehensibile est in operibus Domini: unusquisque artifex in operibus suis vel reprehenditur, vel laudatur.
383Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0494D (auctor c.1030-1101)
In excellentia enim horum apparet manus tua fuisse operata, sicut quilibet artifex diceret: Haec imago egregia opus meum est, sed in illa deterius facta non cognosco me, cum tamen utraque opus eius sit.
384Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0535B (auctor c.1030-1101)
Noe vero fabricator et artifex arcae Domini, doctores legis praesignavit.
385Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0549C (auctor c.1030-1101)
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
386Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0552C (auctor c.1030-1101)
Abraham ideo habitabat in casulis, quia exspectabat civitatem habentem fundamenta, id est stabilitatem aeternitatis, coelestem, scilicet, Hierusalem, cuius civitatis Deus est artifex, id est arte sua disponens sibi singula; et idem eorum quae disponit est conditor ipsemet fabricans illa.
387Brunus Leonardus Aretinus, Historiarum Florentini Populi Libri XII, 6; 181 (auctor 1369-1444)
Erat intra urbem Guido Feretranus, vir ut calliditate quidem et astu profundissimus artifex, sic ad aperta certamina parum audax.
388Brunus Leonardus Aretinus, Historiarum Florentini Populi Libri XII, 8; 333 (auctor 1369-1444)
Huius arcani auctor deductorque fuit Nerius Fagiolanus, talium quidem rerum vel solertissimus artifex; quae ubi satis composita sunt, accitis Perusinorum copiis, noctu ad Tiferni portas accessit.
389Bussemaker, Physica, 2, 3; 20
Dicuntur enim causae multis modis et ipsarum causarum quae sunt eiusdem generis, alia est prior et posterior quam alia, ut sanitatis causa est medicus, et artifex: et harmoniae diapason causa est duplum et numerus, ac semper ea quae continent, ita se habent ad singula.
390Bussemaker Ulco Cats, Aristotelis Physica, 2, 3; 20 (auctor 1810-1865)
Dicuntur enim causae multis modis et ipsarum causarum quae sunt eiusdem generis, alia est prior et posterior quam alia, ut sanitatis causa est medicus, et artifex: et harmoniae diapason causa est duplum et numerus, ac semper ea quae continent, ita se habent ad singula.
391Calixtus II Incertus, Sermones de S. Iacobo, 163, 1406D
Longior terra mensura eius, et latior mari (Iob XI, 8) . Hic insuper tantus ac talis omnium artifex, mundum pugillo continens, ventris B. Mariae Virginis clausus, sub arca olim pro mundi salute exstitit, hic in omnibus, et per omnia legem mandatorum excelsi patris observavit.
392Callimaco Esperiente, Carmina, 1, 86; 1 (auctor 1437-1496)
Ad cenam quotiens vocaris, Anna, Impleto stomacho illico recedis, Conductus velut artifex locato Qui nihil superadderet labori.
393Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 5, 12; 18 (auctor 1501-1576)
Nunc genista vtimur solum ad verrendum: sed si artifex non desit, vtilis est etiam ad conficienda lintea: quicquid enim ductile est, nere licet: quod nere licet, licet et texere.
394Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 7, p209; 11 (auctor 1501-1576)
Ita mirificus hic artifex, gemmariis etiam ipsis imponebat, donec agnita, fraude cum fuga sibi consuleret, exilio ab omnibus nobilioribus vrbibus damnaretur, atque sic minima auri quantitate pudorem vrbis nostrae prostituit vndique: nec tamen spernendum latrocinium, gemma trium aureorum coronatorum, trecentis persaepe, etiam longe pluris vendebatur.
395Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 10, p377; 24 (auctor 1501-1576)
In omnibus fame opus est magistra, iuxta Persianum illud: Venter negatas artifex aedi voces.
396Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 10, p387; 23 (auctor 1501-1576)
Porro fames, praecipuum est necessitatis discendi vinculum, vt Persius dixit: Quis expediuit psittaco suum χαῖρε, Picasque docuit nostra verba conari Magister artis, ingeniisque largitor Venter, negatas artifex edi voces.
397Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 17, 2; 4 (auctor 1501-1576)
Itaque qui nunc has moles faciunt, vitri fragilitatem verentes, coguntur non naturalem mundi machinam aemulari, orbem orbi circumponendo, quoniam cum ex metallo sint, videri non possent: sed quot sunt orbes, tot efficiunt tabulas, aut saltem senas, Solis orbem Veneris orbi immiscentis, in circuitumque compaginant, vt quod est rorarum, ponderum, molarum, curruum, denticulorum, nolarum, virgarum, funium, atque aliorum instrumentorum, lateat intus: quanquam neque pondera, nec funes artifex noster miscuerit, sed omnia ferro, denticulisque miro construxit artificio: ipsi vero errones e tabulis cum quibusdam circulis prominentes absque impedimento spectari possent.
398Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 17, p558; 5 (auctor 1501-1576)
Et philosophus pictor, architectus, et dissectionis artifex.
399Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 17, p558; 6 (auctor 1501-1576)
Argumento est praeclara illa totius humani corporis imitatio, iam pluribus ante annis inchoata a Leonardo Vincio Florentino, et pene absoluta: sed deerat operi tantus artifex, ac rerum naturae indagator, quantus est Vesalius, Itaque vt de artis praeceptis tum plastices, aliquid dicam, illud commune ambabus primo assumendum e pitudinem declarant.
400Cartesius Renatus, Principia philosophiae, 1, 37; 2 (auctor 1596-1650)
Non enim laudantur automata, quod motus omnes ad quos instituta sunt, accurate exhibeant, quia necessario illos sic exhibent; laudatur autem eorum artifex, quod tam accurata fabricarit, quia non necessario, sed libere ipsa fabricauit.
401Cartesius Renatus, Meditationes de prima philosophia, 4, 5; 2 (auctor 1596-1650)
Nam si, quo peritior est artifex, eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse, quod non sit omnibus numeris absolutum?
402Cassiodorus Vivariensis Auctores varii, Variae, 69, 0571A (auctor 485-580)
Per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur; quae quoties ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos: artifex auditus, et operosa delectatio.
403Cassiodorus Vivariensis Auctores varii, Variae, 69, 0587C (auctor 485-580)
Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere tentaverit, quinquaginta librarum auri mulcta protinus feriatur.
404Cassiodorus Vivariensis Auctores varii, Variae, 69, 0675A (auctor 485-580)
Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus beneficiorum aviditate succensus.
405Cassiodorus Vivariensis Auctores varii, Variae, 69, 0719B (auctor 485-580)
Quapropter talia virum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse videatur esse metallicus; et intelligere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit.
406Cassiodorus Vivariensis, De anima, 70, 1308C (auctor 485-580)
Tempera, bone artifex, organum corporis nostri, ut harmoniae mentis possit aptari; nec sic roboretur, ut superbiat; nec sic languescat, ut deficiat.
407Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0667C (auctor 485-580)
Quin potius artifex rerum modum uniuscuiusque dispensans, nulli creaturarum tantum tribuit, quantum in se esse cognoscit.
408Cassiodorus Vivariensis, Variae, p1, 2; 442 (auctor 485-580)
per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus, et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri.
409Cassiodorus Vivariensis, Variae, p1, 3; 313 (auctor 485-580)
Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere temptaverit, quinquaginta librarum auri multa protinus feriatur sitque maior cruciatibus poena respicere illaesum, quem videre desideravit afflictum.
410Cassiodorus Vivariensis, Variae, p1, 5; 486 (auctor 485-580)
Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus beneficiorum aviditate succensus.
411Cassiodorus Vivariensis, Variae, p1, 7; 267 (auctor 485-580)
quapropter talia virum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse videatur esse metallicus et intellegere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit.
412Cassiodorus Vivariensis Incertus, Expositio in Cantica canticorum, 70, 1094A
Hic est ille artifex de quo Paulus dicebat, quando memoriam Abrahae patriarchae faciebat: Exspectabat enim manentem civitatem, cuius conditor et artifex Deus est (Hebr. XI, 10) . Vers.
413Chrysogonus Federicus, Speculum astronomicum, 1; 11 (auctor 1472-1538)
Nec tamen per hoc isti duo artifices sunt unus artifex, quamvis uterque consideret proportiones numerorum.
414Cicero, Academica, p5, 46; 75 (opus 45BC)
84, 30 div. 1, 24) 80, 7. de dialectica 2,33 46, 28 54, 28 80, 10. philosophiae 8, 9. — artifex 38, 19s.
415Cicero, Brutus, p3, 25, 96; 10 (opus 46BC)
Hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iam artifex, ut ita dicam, stilus.
416Cicero, Brutus, p3, 49, 185; 18 (opus 46BC)
Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit.
417Cicero, Brutus, p3, 50, 187; 7 (opus 46BC)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius?
418Cicero, De Finibus, 1, 13, 42; 3 (opus 45BC)
ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis — quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea — .
419Cicero, De Finibus, 2, 35, 116; 1 (opus 45BC)
Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur.
420Cicero, De Natura Deorum, 2, 57, 58; 5 (opus 44BC)
ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum oportunitatumque omnium.
421Cicero, De Oratore, 1, 24, 51; 55 (opus 55BC)
Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.
422Cicero, De Oratore, 1, 107, 111; 8 (opus 55BC)
' 'Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis; quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse.
423Cicero, De Oratore, 2, 12, 73; 123 (opus 55BC)
In his operibus si quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum, ut in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat, laborabit.
424Cicero, Orationes 3, Ver.2, 4, 2; 5 (auctor 106BC–43BC)
Idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est.
425Cicero, Orationes 4, Quinct., 25; 1 (auctor 106BC–43BC)
Tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret — etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat — verum tamen: 'Quid?
426Cicero, Orationes 5, Sest., 56; 6 (auctor 106BC–43BC)
Quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo Virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum, flens et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem?
427Cicero, Orator, 2, 8; 7 (opus 55BC)
Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora; nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.
428Cicero, Orator, 48, 161; 17 (opus 55BC)
Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
429Cicero, Orator, 51, 172; 16 (opus 55BC)
Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius.
430Cicero, Petitio consulatus, 12, 47; 5 (auctor 106BC–43BC)
C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.
431Cogitosus, Vita Brigidae, 72, 0789D
Et cum artifices alterum maius novum facere ostium deliberarent, quod totam concludere portam, aut tabulam facere iunctam in vetus ostium, ut postea sufficere posset, praedictus doctor et omnium praevius artifex Hibernensium prudenti locutus est consilio: In hac superventura nocte orare Dominum iuxta sanctam Brigidam fideliter debemus, ut ipsa nobis de mane, quid in opere hoc acturi sumus, provideat.
432Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 2, 12; 2 (auctor 367-553)
per quos quae gesserit diabolus artifex erroris, longum est exsequi, etiamsi exsequi possemus; infinita sunt enim et incredibilia, non tamen falsa.
433Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 81, 5; 3 (auctor 367-553)
soluitur enim Christus Iesus secundum meam substantiam, quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum, hoc ipse secundum diuinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est.
434Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 97, 33; 1 (auctor 367-553)
bonus ergo artifex deus, qui sempiternum et summum semper habet esse, quod bonus est, atque ideo nec umquam crescendi gerit amplius appetitum, quia nihil est super id, quod sempiternum bonum semper et summum est, nec ulla potest inclinatione diminui de hoc ipso, quod summum bonum sempiternumque consentit.
435Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 4, p15, 7; 136 (auctor 1331-1406)
Rhetorica vero concursu ceterarum sic perficitur scientiarum quod eius artifex sine reliquarum habitu perfectus esse non possit.
436Columella, De re rustica, 1, 8, 10; 19 (auctor 4–c.70)
Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur.
437Concilium Trosleianum, Acta, 132, 0692C
Audiat quicunque est ille, miles sit, negotiator sit, artifex sit: Ingenium, quo pasceris, Dei est, et ideo inde ei dare debes decimas.
438Conradus Megenbergensis, Speculum felicitatis humanae, p1, p2; 151 (auctor 1309-1374)
Sicut enim omnis artifex in suorum instrumentorum gaudet perfectione, ut faber in perfectione martelli et forcipis, carpentator in perfectione dolabre et terebelli, sic anima in corporis sanitate gaudet propter maiorem plenitudinem operum suorum attingendam.
439Conradus Megenbergensis, Yconomica II, 1, p5; 210 (auctor 1309-1374)
Omnium enim artifex docuit me sapiencia.
440Conradus Megenbergensis, Yconomica III, 1, p2; 572 (auctor 1309-1374)
Unde et homo vel angelus dicitur aliquid facere sed non creare, vocaturque auctor vel artifex, sed non creator, quia hoc nomen soli deo proprie congruit, qui et de nichilo quedam et de aliquo sicut de materia aliqua facit.
441Conradus Megenbergensis, Yconomica, p5, p7; 479 (auctor 1309-1374)
Caveat insuper iuvenis artifex, ne diebus ociorum totum ebdomadarium lucrum lascivia consumat diurna.
442Conradus Megenbergensis, Yconomica, p5, p8; 1697 (auctor 1309-1374)
Sed mendicus artifex divites artes deformat, faciens ex domina famulam et de libera servam.
443Constantinus I, Conciones, 8, 0409B (auctor c.272–337)
Enimvero peritissimus aliquis statuarius, postquam formam futuri operis prius mente complexus est, opus ex praeceptis artis excudit, ac paulo post, velut sui oblitus, proprio operi blanditur, idque pro immortali deo colit, cum tamen ipse statuae illius parens atque artifex se mortalem esse fateatur.
444Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Daremberg, 3, 4, 9; 33 (auctor c.25BC—c.50)
Ex his autem intelligi potest, ab uno medico multos non posse curari: eumque, si artifex est, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit.
445Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Marx, 3, 4, 9; 29 (auctor c.25BC—c.50)
Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit.
446Cornelius Tacitus, Annales, 12, 66; 4 (auctor c.58-c.120)
deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita.
447Cornelius Tacitus, Historiae, 2, 86; 4 (auctor c.58-c.120)
labantibus Vitellii rebus Vespasianum secutus grande momentum addidit, strenuus manu, sermone promptus, serendae in alios invidiae artifex, discordiis et seditionibus potens, raptor, largitor, pace pessimus, bello non spernendus.
448Cosmas Pragensis, Chronica Bohemorum, 166, 0211B (auctor 1045-1125)
Erant enim bonae indolis pueruli, vultu spectabiles, visu amabiles, quales nec sagax artifex in albo ebore nec pictor in pariete valet exprimere.
449Cosmas Pragensis, Chronica, 26; 263 (auctor c.1045-1125)
Erant enim bone indolis pueruli, vultu spectabiles, visu amabiles, quales nec sagax artifex in albo ebore nec pictor in pariete valet exprimere.
450Cyprianus Carthaginensis, Ad Fortunatum [CSEL], 2, 1; 9 (auctor -258)
itemaputSalomonem [deelementis]: neque opera adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis.
451Cyprianus Carthaginensis, De Habitu Virginum [CSEL], 15; 4 (auctor -258)
si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset et signato iam consummatoque simulacro manus alius adferret, iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta indignatio uideretur: tu te existimas inpune laturam tam inprobae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam?
452Cyprianus Carthaginensis, De Habitu Virginum [CSEL], 17; 1 (auctor -258)
Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies uenerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa uenientem remoueat et excludat et increpans uigore censoris et iudicis dicat: copus hoc meum non est nec imago haec nostra est.
453Cyprianus Carthaginensis, De Habitu Virginum [CSEL], 21; 2 (auctor -258)
estote tales quales uos Deus artifex fecit, estote tales quales uos manus patris instituit: maneat in uobis facies incorrupta, ceruix pura, forma sincera: non inferantur auribus uulnera, nec brachia includat aut colla de armillis et monilibus catena pretiosa: sint a compedibus aureis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deo digni.
454Cyprianus Carthaginensis, Testimonia ad Quirinum [CSEL], 3, 59; 6 (auctor -258)
Item illic: Neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis.
455Cyprianus Carthaginensis, Testimonia ad Quirinum [CSEL], 3, 59; 40 (auctor -258)
infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflauit.
456Cyprianus Carthaginensis, De habitu virginum, 4, 0455A (auctor -258)
Si quis pingendi artifex vultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset, et, signato iam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis iniuria et iusta indignatio videretur.
457Cyprianus Carthaginensis, De habitu virginum, 4, 0455C (auctor -258)
XVII. Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa venientem removeat et excludat, increpans vigore censoris et iudicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago nostra est.
458Cyprianus Carthaginensis, De habitu virginum, 4, 0460A (auctor -258)
Estote tales quales vos Deus artifex fecit: estote tales quales vos manus Patris instituit: maneat in vobis facies incorrupta, cervix pura, forma sincera.
459Cyprianus Carthaginensis, De spectaculis, 4, 0783B (auctor -258)
Ita diabolus artifex, quia idololatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per voluptatem posset amari.
460Cyprianus Carthaginensis, De spectaculis, 4, 0783C (auctor -258)
Erudit artifex belluam, quae clementior fortasse fuisset si non illam magister crudelior saevire docuisset.
461Cyprianus Carthaginensis, Epistola de exhortatione martyrii, 4, 0656C (auctor -258)
Melior est autem ipse iis quos colit, quoniam ipse quidem vixit, illi autem numquam (Sap. XV, 15- 17) . Item in Exodo: Non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem (Exod. XX, 4) . Item apud Salomonem de elementis: Neque opera attendentes agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem aut lunam deos putaverunt.
462Cyprianus Carthaginensis, Testimonia adversus Iudaeos, 4, 0764B (auctor -258)
Melior est autem ipse iis quos colit; quoniam ipse quidem vixit, illi numquam (Sap. XV, 15-17) . De hoc ipso: Neque opera attendentes cognoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrae deos putaverunt: quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si virtutes et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis (Sap. XIII, 1-4) . Item in Psalmo CXXXIV: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum.
463Cyprianus Carthaginensis, Testimonia adversus Iudaeos, 4, 0765B (auctor -258)
Infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflavit.
464Cyprianus Carthaginensis Incertus, Computus de Pascha, 4, 0945A
» Referendo igitur et insinuando nobis sancta Scriptura ipsum Dominum divisisse inter lucem et inter tenebras, id est inter diem et noctem, evidenter ostendit hunc esse primum diem et sequentem eius noctem; inter quos omnium artifex aequaliter, hoc est irreprehensibiliter divisit.
465De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 4, 1; 1 (auctor 1755-1814)
Artifex fraudis, variisque Diva Sedibus gaudens, Iovis o colenda Maximi proles, tua posco supplex Numina, Sappho, O Venus regina, animum inquietis Luctibus nostrum miserata solve, Nec sine ingenti domitam iacere, Alma, dolore.
466Defensor Locociagensis, Scintillae, 88, 0606B (auctor fl.750)
Omnem hominem fratrem tuum iudica esse: memento quod unus artifex condidit nos.
467Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, p12; 83 (opus 1508)
Hic mihi iam tum infantulo adhibendus erat artifex quispiam egregius.
468Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 275; 19 (opus 1508)
Nec admodum absurdum, si quis in hunc modum accipiat, ut dicatur oculos cornicum configere, qui perspicacissimis oculatissimisque visum adimat offundatque tenebras aut qui rem ipsissimam acu, quod aiunt, tangat, tantus videlicet artifex, ut non solum scopum aut avem, verum et ipsos oculos iaculo feriat.
469Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 474; 11 (opus 1508)
Ille, inspecto uniuscuiusque opere, praeter alia quae in reliquorum operibus reprehendit, illud potissimum in hominis opificio notavit quod artifex non in pectore fenestras aut hostiola quaedam addidisset, quo perspici posset quid in corde lateret, quod illi specuosum alioqui multisque recessibus sinuosum finxisset.
470Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 633; 6 (opus 1508)
Itaque cum intellegeret sibi pereundum, illud identidem dictitabat: Qualis artifex pereo, velut indignum esset, qui tantus esset musicus, ut ubivis gentium vivere posset, qui locum apud Suetonium hunc secus enarrant.
471Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1260; 8 (opus 1508)
Hic fuit insignis machinarum artifex.
472Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1406; 4 (opus 1508)
Seneca libro De beata vita indicat hoc fieri solere per superstitionem, si quando denunciabatur ira numinis: Cum, inquit, sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia, atque humeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis.
473Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1494; 3 (opus 1508)
Itaque cum exorsum negotii significamus, ab ipsis carceribus dicimus, cum finem, ad metam usque: veluti si quis dicat foedum esse, si quis artifex ab ipso statim carcere peccet, aut neminem tam ignavum, qui non ἀπό βαλβίδος strenuus esse videatur.
474Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1522; 16 (opus 1508)
Igitur ad Admetum profectus Apollo regis armenta, sicuti dictum est, pascebat et, ut erat artifex, effecit ut omnes vaccae gemellos parerent.
475Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1659; 11 (opus 1508)
Eos versus quoniam eleganter Latinos reddidit Conradus Goclenius, linguae Latinae publicus professor in Academia Lovaniensi, iuvenis utriusque linguae ad unguem doctus et in utroque scribendi genere mirificus artifex, sive prosam orationem malis sive carmen, olim inter primos eruditionis proceres praecipuas habiturus, non est cur ego tentem aliter vertere.
476Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1801; 25 (opus 1508)
Et habet tamen hic talis artifex quibus sit admirationi, hoc est similes habent labra lactucas, cum innumera sint in huius commentariis pari flore reddita Graeca, οὔτε οὐρανοῦ, quod aiunt, οὔτε γῆς ἁπτόμενα, quae vel ipse saxeus Morychus rideat.
477Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2275; 7 (opus 1508)
Citatur ex Diphilo: Πολιός τεχνίτης ἐστίν ὁ χρόνος, ὧ ξένε, Φαίρει μεταπλάττων πάντας ἐπί τά χείρονα, id est Est canus artifex, O Iupiter, dies; Nam gaudet omnes deteriores reddere.
478Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2601; 379 (opus 1508)
Atque ita tandem cognitus est ille tot cladium artifex, et hoc ipsum voluptatis cumulum addidit scarabeo: iuvit agnosci.
479Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2622; 4 (opus 1508)
Phrynondas, cum esset hospes Athenis, in negotiis Peloponnesiacis versabatur, homo versutus, maleficus, impostor, summus malarum rerum artifex, ut hominis vocabulum in rei transierit appellationem.
480Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3148; 3 (opus 1508)
Persius: Ingenique largitor Venter negatas artifex sequi voces.
481Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3627; 8 (opus 1508)
Serio licebit uti, cum dicemus esse viri boni etiam in rebus minutissimis sui similem esse aut egregium artificem in quacumque materia declarare qualis sit artifex.
482Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 301, l. 27 (auctor c.375)
conponuntur autem nomina modis quattuor, ex duobus integris, ut suburbanum; ex duobus corruptis, ut opifex artifex; ex integro et corrupto, ut ineptus; ex corrupto et integro, ut armipotens.
483Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 492, l. 11 (auctor c.375)
quando enim chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat, in cantico autem pythaulicis responsabat.
484Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p4; 13 (auctor c.375)
conponuntur autem nomina modis quattuor, ex duobus integris, ut suburbanum; ex duobus corruptis, ut opifex artifex; ex integro et corrupto, ut ineptus; ex corrupto et integro, ut armipotens.
485Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 3, p28; 261 (auctor c.375)
quando enim chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat, in cantico autem pythaulicis responsabat.
486Dositheus, Ars, p. 31, l. 22 (auctor c.350)
componuntur autem nomina modis IIII: ex duobus integris ut suburbanum, ex duobus corruptis, ut opifex artifex, ex integro et corrupto, ut ineptus {artifex}, ex corrupto et integro, ut armipotens, aliquando ex pluribus, ut inexplorabilis inexorabilis.
487Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 1 (auctor -c.499)
I. PRAEFATIO DRACONTII DISCIPVLI AD GRAMMATICVM FELICIANVM, VBI DICTA EST, METRO TROCHAICO, CVM FABVLA HYLAE. Orpheum vatem renarrant ut priorum litterae cantitasse dulce carmen voce nervo pectine inter ornos propter amnes adque montes algidos, (quem benignus grex secutus cum cruenta bestia audiens melos stupebat concinente pollice: tunc feras reliquit ira, tunc pavor iumenta, tunc lenta tigris, cervus audax, mitis ursus adfuit, non lupum timebat agna, non leonem caprea, non lepus iam praeda saevo tunc molosso iugiter; artifex natura rerum quis negat concordiam, hos chelys Musea totos Orpheusque miscuit): sancte pater, o magister, taliter canendus es, qui fugatas Africanae reddis urbi litteras, barbaris qui Romulidas iungis auditorio, cuius ordines profecto semper obstupescimus, quos capit dulcedo vestri, doctor, oris maxima.
488Drogo cardinalis, Sermo de sacramento Dominicae passionis, 166, 1530C
De illa siquidem turre Babel proiecta est meretrix Iezabel, fortificationum mater, idolorum cultrix, avaritiae artifex (IV Reg. IX) ; et cum eam sepelire vellent, quia erat filia regis, non invenerunt nisi tantum calvariam et manuum summitates, et sanguine respersum parietem.
489Drogo cardinalis, Sermo de sacramento Dominicae passionis, 166, 1540A
Illic intus invenior a quibuscunque invenior, nam quae foris videntur, opera quidem mea sunt, sed transitoria sunt, sed caduca sunt, ego autem, horum artifex, in secretissimis et mundissimis cordibus inhabito.
490Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1, p2; 3201 (auctor 1610-1688)
# ARTIFICIARIUS Artifex, Gallis, Artisan, in Chronico Henrici de Knyghton pag. 2600.# ARTIFICINA In qua artes exercentur, in Gloss.
491Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1, p2; 3733 (auctor 1610-1688)
# AURICINDUS Artifex, qui scindit aurum.
492Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1, 100; 321 (auctor 1610-1688)
# CALSOLARIUS Calceorum artifex, sutor, Italis Calzolaio, qui nostris Cordonier.
493Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1, 100; 2544 (auctor 1610-1688)
+ CLAUSTRARIUS Artifex.
494Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1b, p5; 832 (auctor 1610-1688)
cap. 31.# MARTA Statuta Davidis II. Regis Scotiae cap. 52.+ MARTELLAGIUM Ius quoddam, sic appellatum, quod Cenomanensi Comiti competebat in universis mercibus, quae vel ab artificibus, vel ab ipsis mercatoribus in officinis propriis, vel in nundinis venum exponebantur, ita ut ex quacunque mercium specie, postquam artifex vel mercator caput unum selegisset, Martellagii redemptor seu sirmarius meliorem sibi adscribere liceret.
495Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10; 1763 (auctor 1610-1688)
# SARSOR Sarsoriorum artifex.
496Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10; 3205 (auctor 1610-1688)
+ SINDONARIUS est Artifex syndonum, ni fallor, apud Recuperum de Miraculis S. Ambrosiii Senens.
497Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, 5; 322 (auctor 1610-1688)
# VENENARIUS Veneficus, vel artifex aut venditor veneni: Maleficus, [GREEK WORDS MISSING!] in Gloss.
498Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, 5; 535 (auctor 1610-1688)
+ VESTIFICUS Vestifica, Vestium artifex, in vett.
499Duditius Andreas, Andreas Dudithius. Lectori S.P.d., 5; 333 (auctor 1533-1589)
ille enim ex imperita multitudine homo idiota et inscius, molesto illo et tortuoso atque obscuro dicendi genere non offendetur: ille autem qui raro invenitur, ac non vulgari aliqua disciplina factus artifex, humile illud, minimeque generosum, et incompositum genus, non damnabit.
500Duns Scotus Iohannes, Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen, 1, 163, 5 (auctor 1266-1308)
[1.5 UTRUM EXPERTUS SOLUM, NON HABENS ARTEM, CERTIUS OPERETUR QUAM ARTIFEX INEXPERTUS]