'coerceo' - search in All Authors, Showing 1 to 14 of 14 hits

1Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0230C (auctor 640-709)
- M. Tripertita, ut diximus, praepositionum definitio huiuscemodi differentia colligitur: aut ipsae praepositiones corrumpuntur, ut accedo, succedo, oppono, appono; aut caeteras orationum partes quibus praepositae fuerint corrumpunt, et ipsae incorruptae permanent, ut quaero, exquiro, inquiro, requiro, et frango, confringo, infringo, spargo, dispergo, sparsi, dispersi; aut certe altrinsecus corrumpuntur, id est tam praepositio quam caeterae orationis partes, quae praepositionibus ritu figurae compositae successerint, ut corripio, coerceo, corrigo, sinciput, occiput.
2Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 411 (auctor 640-709)
X Tripertita, ut diximus, praepositionum definitio huiuscemodi differentia colligitur: aut ipsae praepositiones corrumpuntur ut accedo, succedo, oppono, appono; aut ceteras orationum partes, quibus praepositae fuerint, corrumpunt et ipsae incorruptae permanent ut quaero exquiro inquiro requiro et frango confringo infringo, spargo dispergo, sparsi dispersi; aut certe altrinsecus | corrumpuntur id est tam praepositio quam ceterae orationis partes, quae praepositionibus ritu figurae compositae successerint ut corripio, coerceo, sinciput, occiput.
3Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 434 (auctor 640-709)
Interdum vero eadem ·con· praepositio ·n· litteram non corrumpit, sed omnino amittit, si sequens pars a vocali inchoat ut aeternus coaeternus, coaevus, coaetaneus, coepiscopus, coacervo, coarto (ut Et angelus domini coartans eos; Lactantius ad Demetrianum Et levi, inquit, et non coartato spiritu, quotiens volumus, efficitur vox), arceo coerceo (Lucanus libro decimo Atque opifex rerum certo sub iure coercet), cohibeo, coaequo, coalesco (vel inolesco: Vergilius udoque docent inolescere libro); ago per sinalipham cogo, ut nolo malo, quod in praeterito manifestius liquet coegi.
4Beda, De arte metrica, p. 106, l. 14 (opus c.701-702)
nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio semper uerborum ponantur, quae sunt am, co, con, di, dis, re, se, quod am et dis positionem quaerunt, ut amplector, disiungo, et ideo longae fiunt; co dichrona est, ut coerceo, conecto; con longa ut conicio; di longa, ut dirigo; se longa, ut secerno.
5Beda, De arte metrica, 90, 0161B (auctor 672-735)
Co dichrona est, ut coerceo, connecto.
6De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 1, 20; 29 (auctor 1755-1814)
Nisi forte ego pecco, lepores Quod nostros numeris, pedibusque coerceo senis: Omnibus at vinclis contra, omni et lege solutus Libera tu, quocumque impellit splendida bilis, Infers per vacuum temere vestigia passim.
7Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 475 (auctor c.362)
coerceo.
8Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0608D (auctor 1098–1179)
Hoc modo coerceo pertinentes ad me cum mihi repugnant in operibus suis; ut quia eos novi, saltem per calamitates tam corporis quam spiritus quas patiantur ad me pervenire compellantur, quatenus ipsi salventur, ut etiam Pharao Israeliticam plebem a terra sua perterritus, tandem discedere compulit, sicut scriptum est: Vocatisque Pharao Mose et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo, et vos et filii Israel.
9Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 24 (vol. 1), l. 17 (auctor c.500)
Καλλιόπεια Calliopea (χορεία chorea, e paenultima modo correpta modo producta); o breuis siue longa cum u, ut bos pro βοῦς, ebur, robur pro ebor, robor et platanus pro πλάτανος; a quoque cum e et i, arceo coerceo, facio inficio, nec non aliae cum aliis.
10Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 437 (vol. 1), l. 28 (auctor c.500)
nam cum soleat plerumque compositio a correptam uel in e correptam uel in i conuertere per quaecumque tempora, ut habeo inhibeo, habebam inhibebam, habui inhibui, habueram inhibueram, habebo inhibebo; ago exigo, agebam exigebam, agam exigam; facio inficio, faciebam inficiebam, faciam inficiam; iacio iniicio, iaciebam iniiciebam, iaciam iniiciam; frango infringo, frangebam infringebam, frangam infringam; tango contingo, tangebam contingebam, tangam contingam; arceo coerceo; spargo respergo; parco deperco (ideo enim dixi plerumque, quia est ubi seruatur a integra, ut paro reparo comparo, maneo remaneo, caneo incaneo incanui, unde Virgilius in II georgicon: malos gessere ualentes; castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri , mano permano, narro enarro, aro exaro): frequentius tamen ea seruant a, quae primae uel secundae coniugationis sunt, ut cano recino, eius frequentatiuum cum sit primae, seruat a, canto decanto (Lucanus in V: decantatque tribus et uana uersat in urna ), [labor perlabor] uado inuado, candeo excandeo, palleo expalleo, ardeo exardeo, areo exareo.
11Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 438 (vol. 1), l. 17 (auctor c.500)
inueniuntur pauca in supra dictis coniugationibus mutantia a: damno damnas, condemno [condemnas]; arceo arces, coerceo [coerces]; amico amicas, inimico [inimicas]; habeo inhibeo, sacro consecro.
12Pseudo Palaemon, Ars, p. 63, l. 4 (auctor c.1050)
sic etiam in ceteris obseruabis, ut, ubi inueneris secundam coniugationem, ri habeat infinitus modus in is uerbis, ut caueo caueri, doceo doceri, terreo terreri, coerceo coerceri.
13Pseudo Palaemon, Ars sive Regulae, 3, 29; 59 (auctor c.1050)
Sic etiam in ceteris observabis, ut, ubi inveneris secundam coniugationem ‛ri’ habeat infinitus modus in his verbis, ut ‛caveo caveri’, ‛doceo doceri’, ‛terreo terreri’, ‛coerceo coerceri’.
14Sextus Pompeius Festus, Fragmentum de significatione verborum, 95, 1647D
Et Pacuvius in Teucro: Nisi coerceo protervitates, atque hostio ferociam.