'conspiro' - search in All Authors, Showing 1 to 1 of 1 hits

1Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 50 (vol. 2), l. 26 (auctor c.500)
nec mirum, cum loco eius in compositione semper con praeponatur, ut concurro, coniungo, contraho, conspiro; et sciendum, quod et con et in tunc mutant n in m, quando b sequitur uel m uel p; tunc uero conuertunt eam in sequentes consonantes, quando l uel r sequitur: combibo, comburo, imbuo; communis, immunis; compello, impello; colligo, illido; corripio, irruo, irritus, quamuis raro l et r sequentibus soleant hoc scribentes seruare.