'decem' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 17989 hits      Show next 500

Nor id , p3, 8 found in
2Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0426A (auctor c.945–1004)
Ut autem decem sint canones et non amplius, in quibus evangelistae sibi novies tantum conferuntur, illud facit quod Marcus hanc proprietatem servat cum Ioanne, qua nusquam ei soli solvi consentit.
3Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0454A (auctor c.945–1004)
» Hoc autem Nicaenum concilium beatus Ambrosius in libro de Trinitate his verbis in immensum effert: « De conciliis vel potissimum sequar quod trecenti decem et octo sacerdotes, tanquam Abrahae lecti iudicio, consona fidei virtute victores, velut trophaeum toto orbe subactis perfidis extulerunt: ut mihi videatur hoc esse divinum quod eodem numero in conciliis fidei habeamus oraculum, quod in historia pietatis exemplum.
4Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0569B (auctor c.945–1004)
Tunc etiam nefanda Sarracenorum gens, cum iam Hispaniarum provinciam per decem tenuisset annos pervasam undecimo conabatur Rhodanum fluvium transire, et Franciam occupare, ubi Eudo praeerat.
5Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1320C
Populus Israel debuerat constringui X mandatis legis, dum causa ipsorum percussit Deus Aegyptum X plagis, ideo decem mandata sunt, ubi sunt in lege praecepta quae Deus non praecipit, sed dixit Ietro socer Moysi eligere LXX principes, qui iudicarent populum cum Moysi.
6Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1295C
Superbus angelus de coelo eiectus est, Adam post peccatum de paradiso in terra eiectus est, Hieroboam rex iniquus a decem tribubus deseritur.
7Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0759B (auctor 1178-1201)
(40) Canonicis de Paraclito ciffum argenteum (41) de plano opere, ponderantem circiter (42) decem marcas argenti.
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0062A (auctor fl. 1150)
Porro superna unitas per unum illum significatur, de quo scriptum est: Urbs de qua egrediebantur mille, egredientur centum, et de qua egrediebantur centum, egredientur decem, et de qua egrediebantur decem, egredietur unus (Amos V) . Ibi per millenarium perfectio exempli, per centenarium perfectio consilii, per denarium perfectio mandati, per unum, superna unitas significata est.
9Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099C (auctor fl. 1150)
In quadraginta vero est denarius per quaternarium multiplicatus: quippe quater decem quadraginta efficiunt.
10Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0143D (auctor fl. 1150)
Pharao siquidem ipse est diabolus, decem plagis, hoc est, decem mandatis divinae legis percussus, ad plenum superatus non est, sed adhuc populum Dei in captivitate tenuit, quousque agno paschali imolato, hoc est, Christi sanguine effuso, populus Dei cum gaudio egreditur de domo servitutis in terram promissionis, sicut David propheta dicit: et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia (Psal. CIV). Sic et mulier Sunamitis non gaudet de filio suo resuscitato, quousque Helisaeus magnus ille propheta contrahitur ad mensuram pueri mortui, quo incumbente super puerum ille vitalem spiritum recepit. (IV Reg. IV) Helisaeus etenim magnus ille propheta, hoc est, Christus, in natura suae divinitatis immensus et infinitus, ad mensuram pueri mortui contractus est, quando pro nobis mortalis fieri, imo pro nobis in natura humana mori voluit: ipsoque incumbente super puerum, hoc est, passionibus humani generis communicante, ipse puer, videlicet genus humanum, vitalem spiritum recepit: oscitavitque septies quando in multiplices Dei laudes prorupit.
11Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0212B (auctor fl. 1150)
Nec loquor modo psalterium decem chordarum, quo olim psalmi decantabantur in Veteri Testamento, imo aliud quoddam psalterium septem chordarum, psalterium spiritale, quo psalmi in Novo Testamento decantantur, scilicet spiritum septiformis gratiae.
12Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0278C (auctor fl. 1150)
O quam vilis thesaurus iste, quam reprobata pecunia ei qui decem milium talentorum debitor est, nihil nisi iram et indignationem sibi omnibus diebus thesaurizasse!
13Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0526B (auctor 969-988)
Ab incarnatione autem Domini nongentesimus septuagesimus primus perlimitabatur annus quando haec facta sunt, indictione quinta decima, epacta vicesima secunda, concurrente sexto quinquagesimo secundo decem novennali cyclo, lunari nono decimo.
14Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 99, 237; 4 (opus 1158-1170)
Dedit enim prenominato Megunwardo unum talentum et dimidium, ut edificia et aream cum omnibus, que infra ambitum celle habebat, per manus advocati et per largitionem Eistetensis episcopi sancto Wunebaldo contraderet et omnes expostulationes et vexationes manu et calamo in futurum exfestucaret. Similiter autem magistro scolarum pro edificiis IIIIor talenta persolvit et, quia scientia et morum honestate acceptabilis persona erat, cum gravi impensa sibi eum reconciliavit et prenominato Hermanno pro quadam levi edicula dimidium talentum tribuit et Walthero ante prenotato decem Bawarios solidos, ut pacem bonam et karitatem non fictam cum monachis haberet, cum magna celle extenuatione persolvit.
15Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 1; 3 (opus 1158-1170)
Ipse quoque a sancto Bonifatio archiepiscopo, a sanctoque Willibaldo episcopo sancti Bonifatii suffraganeo illic in abbatem est consecratus paterque monasterii decem post consecrationem annis magnis virtutibus claruit monachosque una cum sanctimonialibus sibi subiectis in certammine regulaque beati Benedicti plenissime instruxit.
16Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920D (auctor fl. 964)
Insuper etiam pernoctanter invisebat cellulas monachorum, et lagenas singulorum aqua complebat, cum longe aut decem, aut viginti aut triginta stadiis aqua manaret; qui licet ita domaret corpus, priorem tamen valetudinem non amisit.
17Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0539C (auctor fl. 820)
Addimus etiam de companatico in cibos pauperum ad pensas XXX, quae dantur inter caseum et lardum, et modios XXX de leguminibus, quintam partem de decima quam accipit portarius a cellerario de anguillis, vel caseo recente, qui constitutus est dare de decem berbicariis, nec non et de illo qui de villis dominicis datur in decimam.
18Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0540B (auctor fl. 820)
Et quamvis ipsa annona interdum melior, interdum deterior, et aliquando amplius, aliquando minus de farina reddere soleat; nos tamen mediocriter aestimantes, speramus quod de illis duobus corbis semper decem haberi modii possint.
19Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0550A (auctor fl. 820)
Visum est igitur nobis in decem provendariis ad eos qui hospites suscipere et eis servire debent sufficere posse.
20Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 17 (auctor c.624-704)
Quod ille homunculus uidens discendit de equo reuersusque domum intrat, alios decem adfert solidos inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti, sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in commercio equi.
21Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 21 (auctor c.624-704)
Post equum ascensum discensumque per quatuor singulas uices intrans domum decem secum solidos adferens et ad inmobilem reuersus equum iterum in domum regressus huc atque illuc currebat et tamdiu illius ippus nulla instigatione remoueri poterat, usquequo numerus solidorum LX adinpleretur congregatorum.
22Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812C
Quod ille homunculus videns, descendit de equo, reversusque domum intrat, aliosque decem affert solidos, inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti; sed tamen, ut video, durus et avarus es in commercio equi.
23Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0813A
post equum ascensum descensumque per quatuor singulas vices, intrans domum, decem secum solidos afferens, et ad immobilem reversus equum; iterum in domum regressus huc atque illuc currebat: et tandiu illum nulla instigatione removere poterat, usquequo numerus solidorum LX adimpleretur congregatorum.
24Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0468A (auctor 1068-1081)
Huic parrochiae decem pagos subiecimus, quos etiam abiectis eorum antiquis vocabulis et divisionibus, in duas redegimus provintias, his nominibus appellantes, Wigmodiam et Lorgoe.
25Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0515B (auctor 1068-1081)
Cui filius Otto medianus succedens, per decem annos strennue gubernavit imperium.
26Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0549A (auctor 1068-1081)
([51.] Cap. 103.) Bescelinus, cognomento Alebrandus, sedit annos decem, vir omni bonorum genere decoratus, episcopali officio dignus, dilectus Deo et hominibus.
27Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0591B (auctor 1068-1081)
[Haec sunt munera, quae rex misit ad reaedificationem Hamburg: tres calices aureos, in quibus erant librae auri decem, unum vas chrismale argenteum, scutum argenteum deauratum, psalterium aureis scriptum litteris, thuribula et candelabra argentea, dorsalia novem regalia, casulas 35, cappas 30, dalmaticas et subtiles 14 et alia multa, et unum plenarium cuius tabula videbatur novem libras auri habere.
28Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0592A (auctor 1068-1081)
Archiepiscopus autem optinuit eundem comitatum per decem annos, usque ad diem expulsionis suae.
29Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXIIII; 2 (auctor -1081)
Cui filius Otto medianus succedens per decem annos strennue gubernavit imperium.
30Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLV; 5 (auctor -1081)
[Haec sunt munera, quae rex misit ad reaedificationem Hammaburg: tres calices aureos, in quibus erant librae auri decem, unum vas chrismale argenteum, scutum argenteum deauratum, psalterium aureis scriptum litteris, thuribula et candelabra argentea, dorsalia novem regalia, casulas XXXV, cappas XXX, dalmaticas et subtiles XIIII et alia multa, et unum plenarium, cuius tabula videbatur novem libras auri habere].
31Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723A (auctor 1145-1221)
» Et quod non sit expers cantici novi, in sequentibus huius psalmi ostendit, dicens: « Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi.
32Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723D (auctor 1145-1221)
Ex tunc ad decem dierum exspectationem, quasi ad decem chordarum extensionem, repentino sonitu, Spiritus sanctus venit (Act. II), et ad Verbi omnipotentis intelligentiam, quasi ad psalterii melodiam, dum omnium gentium linguas consonas fecit, omne genus humanum convocavit.
33Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723D (auctor 1145-1221)
Psalterium, inquam, decem chordarum est Patris Unigenitus, quia, dum ad iustificationem hominum decem legis mandata proponit quasi decem chordas ad sui laudem in seipso tetendit.
34Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0724C (auctor 1145-1221)
Cithara non habet determinatum numerum chordarum, quia non est finis Dei miserationum, sicut scriptum est: « Misericordiae eius non est numerus (Orat. Eccl.) » Quod si novem angelorum ordines attendis, et quasi decimam chordam glorificati hominis supereminentem excellentiam, dum in hac consideratione Sapientiae bonitatem miraris, laudas et diligis, quasi decem chordas cuiusdam psalterii tangis.
35Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0724C (auctor 1145-1221)
Tales, quo amplius anhelant ad aeternae retributionis denarium, eo suavius et subtilius tangunt Psalterium decem chordarum; qui denarius numerus tam inenarrabili dulcedine resonat, ut suavitas eius omnem intellectum humanae et angelicae rationis excedat.
36Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0734B (auctor 1145-1221)
Denique per evangelistam mulier appellatur, cum ab ipsa Dei sapientia per similitudinem dicitur: « Quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit unam ex illis (Luc. XV), » etc.
37Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1460A (auctor fl. 1173)
In singulis siquidem versibus quatuor habet clausulas rhythmicas, quarum tres primae consimilem inter se habent syllabarum desinentiam, et unaquaeque earum decem complectitur syllabas, penultimamque brevem.
38Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1476A (auctor fl. 1173)
Demum sunt alii in singulis suis clausulis novissimam praecedentibus comprehendentes decem syllabas, in ultima vero, octo, ut decimus nonus et vicesimus.
39Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1479B (auctor fl. 1173)
Praecedentes vero clausulae modo septem complentur syllabis, ut in secundo versu, modo octo, ut in primo, modo decem, ut in quarto versu.
40Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0442C (auctor c.1140–1212)
VII. De ordine canonicorum sermo primus et secundus; de habitu canonicorum ordinis Praemonstratensis tertius et quartus: ac de professione eorumdem decem reliqui tractant.
41Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0473C (auctor c.1140–1212)
Dicit siquidem sacra historia et verax: quod mortuus est centum et decem annorum, et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto (Gen. L, 25) . Centum et decem annorum aetas ipsa est probabilium morum maturitas: in centenaria vitae perfectione et Decalogi consistens observatione.
42Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0619A (auctor c.1140–1212)
Non apud eos dolores, ut parturientis (Psal. XLVII, 8) ; sed in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI, 5) . Non apud eos sollicita et turbata circa frequens ministerium satagit Martha; sed sedens secus pedes Domini, audit verbum illius Maria (Luc. X, 39) . Non apud eos denique saga cilicina undecim, iniurias imbrium, et horrores tempestatum exterius irruentium tolerant (Exod. XXXVI, 14) ; sed cortinas potius decem rutilantes, intrinsecus decores multimodi colorum venustant (ibid., 8) . Euphrates vero nomen est eius.
43Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0636B (auctor c.1140–1212)
Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
44Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0637C (auctor c.1140–1212)
Dum enim constat, quod uterque paries ex viginti constabat tabulis, et unaquaeque tabula in latitudine cubitum habebat, et dimidium, et in longitudine cubitos decem: patet nimirum quod uterque praefatus paries, et in longitudine cubitos triginta, et in altitudine habuit decem, quia latitudines tabularum parietum faciebant longitudinem, et tabularum longitudines parietum faciebant altitudinem.
45Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0637C (auctor c.1140–1212)
Habuit ergo tabernaculum in longitudine cubitos triginta, et in altitudine decem et decem in latitudine.
46Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0638A (auctor c.1140–1212)
IX. De illis vero octo tabulis, quae occidentalem faciebant parietem, hoc nobis sciendum est, quod non omnes cum tabulis aliorum parietum eamdem in latitudine intra ipsos parietes habuere mensuram: si enim singulae tabulae hae intra parietes cubitum et dimidium haberent in latitudine, sicut singulae aliorum parietum habuerunt, iam non decem cubitos solummodo tabernaculum habuisset in latitudine, imo duodecim; quia octo cubiti pleni et octo dimidii duodecim efficiunt.
47Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0639A (auctor c.1140–1212)
XI. Erat tabernaculum domus Domino consecrata, habens longitudinis cubitos triginta, latitudinis decem, altitudinis aeque decem: tectum habens aequale per totum, quomodo in Palestina domos aedificandi moris est; cuius quidem parietes tres: australis, septentrionalis, et occidentalis, de tabulis sunt compacti ligneis ab utroque latere deauratis.
48Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0641C (auctor c.1140–1212)
XVI. Ut igitur quae superius latius dicta sunt, breviter repetamus, et ipsos, de quibus iam multa locuti sumus, parietes quodammodo erigamus, erant hi tres parietes tabernaculi, australis videlicet, septentrionalis et occidentalis, compacti ex tabulis de lignis setim ab utroque latere deauratis; quarum viginti stabant in latere tabernaculi meridiano, et totidem in aquilonari, et in occidentali octo: habentibus singulis in longitudine cubitos decem, et in latitudine cubitum et dimidium: exceptis illis duabus angularibus tabulis, quae in pariete erant occidentali (ubi videlicet paries australis, et septentrionalis hinc inde nectebatur occidentali) quae intra parietes non nisi dimidium in latitudine cubitum habebant: gemina etiam incastratura singulae tabulae singulis erant coniunctae duabus argenteis basibus, et fusilibus per circuitum trium parietum, singulis tabulis per eosdem duos angulos supputatis; in quibus videlicet angulis ex utraque eorum parte laterum incastraturae terminabantur, habebantque praedictae bases, ut Iosephus ait, foramina; quae binos, qui singulis immissi erant, cardines suscipiebant.
49Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0641C (auctor c.1140–1212)
Australis vero, et septentrionalis parietis longitudo triginta erat cubitorum, et singulorum parietum altitudo decem; tabernaculi latitudo, id est spatium, quod erat, inter parietes, similiter decem.
50Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0642C (auctor c.1140–1212)
Exterior viginti, ut Iosephus ait, in longitudine cubitos habuit; interior vero decem.
51Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0642D (auctor c.1140–1212)
Quidam vero vectis a prima tabularum summitate usque ad alterius lateris summitatem per decem cubitos latitudinis tabernaculi protensus esse credendus est: capite quidem utroque firmiter tabulis impositus, in medio autem sui capitibus columnarum fabre immissus; sicque eius positio, et stabilitatem parietum, ab orientali plaga custodiret, et statum columnarum ne labi vel perverti posset, contineret: ut per hoc ea tabernaculi plaga, quae non tabulis, sed columnis constabat, non minus fixa, quam caeterae, vento licet impellente, persisteret.
52Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0643A (auctor c.1140–1212)
Velum hoc, quo tabernaculum dividebatur medium, ita positum refert Iosephus, ut viginti quidem cubiti longitudinis ad priorem domum, decem vero pertinerent ad secundam, ut per omnia mensuris templi, quod postea factum est a Salomone, liceret esse conveniens; quod cum esset quadraginta cubitorum longitudinis, viginti latitudinis; tertiam longitudinis partem, id est decem cubitos ad interiorem domum, hoc est Sanctum sanctorum habebat separatam: ita ut longitudo et latitudo eiusdem domus interioris una esset.
53Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0643B (auctor c.1140–1212)
Decem cortinas de bysso retorta et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
54Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0643D (auctor c.1140–1212)
XX. Fecit Beseleel ad explendum opus tabernaculi cortinas decem bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.
55Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0644B (auctor c.1140–1212)
Cortinae vero decem erant ex hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta contextae, quarum singulae in longitudine cubitos viginti octo, et in latitudine habebant quatuor.
56Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0644D (auctor c.1140–1212)
Item cortinae, inquit, decem, quae pulchritudinem tabernaculi coniunctae complebant, ita tempore congruo disiungebantur, ut quinae in utraque parte simul permanerent; attamen eo tempore, quo erigebatur tabernaculum, omnes ad invicem cortinae nectebantur.
57Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0645C (auctor c.1140–1212)
Tabernaculum vero ita fieri praecepit, ut supponit: scilicet, ut accipiantur decem cortinae, quales et quantas ipse describit, et multa alia quae adiungit, ut ex eis fiat tabernaculum.
58Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0645D (auctor c.1140–1212)
Decem cortinae tabernaculi sic dispositae erant, ut quinque iungerentur et adhaererent sibi mutuo; et aliae quinque similiter.
59Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0646D (auctor c.1140–1212)
Ille vero funiculus, quo ex toto domus longitudinem volumus metiri, id est, a basi unius ex quinque columnis, quae sunt in introitu tabernaculi, usque ad basim unius tabularum parietis occidentalis, cubitos in longitudine quinquaginta habebit; decem videlicet, per ascensum parietis orientalis, et triginta in longitudine domus, et decem in descensu parietis occidentalis.
60Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0646D (auctor c.1140–1212)
Alter vero funiculus, quo domum secundum latitudinem per transversum metiri volumus, id est, a basi tabulae alicuius, quae est in pariete septentrionali usque ad alicuius tabulae basim, quae est in pariete australi, cubitos habebit triginta in longitudine, decem videlicet in ascensu parietis septentrionalis, et decem in descensu parietis australis, et decem in aequalitate, in summo inter parietes.
61Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0647C (auctor c.1140–1212)
Suspensis itaque super parietes cortinis, videbimus quod totam domus latitudinem per transversum ex longitudinibus suis usque ad terram operient, excepto uno ex utraque parte iuxta terram cubito, qui hinc inde cortinis deficientibus discoopertus erit, quia latitudo domus per transversum triginta cubitorum est, et cortinae non habent in longitudine nisi cubitos viginti octo: longitudinem vero tabernaculi, quae triginta cubitorum est, operient eaedem cortinae, ex longitudine videlicet, quam ex se simul iunctae earumdem faciunt latitudines, et partem etiam orientalem, ubi introitus est, et parietem occidentalem, hinc inde quinque in descendendo cubitis, ex latitudinum suarum longitudine operient; quia latitudines decem cortinarum simul iunctae longitudinem quadraginta cubitorum faciunt.
62Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0647C (auctor c.1140–1212)
Ex quibus profecto quadraginta cubitis triginta duobus parietibus, australi videlicet et septentrionali, quia totidem in longitudine habebant, deputabuntur: et ex decem, qui supersunt, quinque parti orientali, et quinque hinc in descendendo deputabuntur parieti occidentali: hoc proprie, et specialiter tabernaculum vocabatur.
63Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0648C (auctor c.1140–1212)
Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est, unum sagum, quod amplius est ex medietate eius, operies posteriora tabernaculi (Exod. XXVI, 12) . Sagum illud, quod et amplius esse, et quo posteriora tabernaculi dicit operienda, sagum est undecimum, quod nimirum et a cortinis amplius est, quia illae non sunt, nisi decem, haec vero undecim; et eius medietas tabernaculi posteriora operit in eo, quod duobus, ut saepe dictum est, cubitis, quae medietatem sagi faciunt, cortinas in parte occidentali, ubi posteriora tabernaculi sunt, excedit: Et cubitus, inquit, ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est sagorum magnitudine, utrumque latus tabernaculi protegens (Exod. XXVI, 13) . Geminus iste cubitus, quem et plus esse in sagorum magnitudine, et ex utraque parte pendendo utrumque dicit tabernaculi latus protegere, ad illum profecto binum pertinet cubitum, qui et a cortinis plus erat in sagis; quia ille in longitudine, ut dictum est, non nisi cubitos viginti octo, haec autem triginta habebant; et utrumque latus tabernaculi protegebat, id est, cooperiebat: ubi cortinis deficientibus, unus ex utraque parte iuxta terram cubitus discoopertus fuit, quem videlicet cubitum discoopertum, hi duo, qui a cortinis plus erant, in sagis cubiti, unus hinc, et alius inde tegebant.
64Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0649C (auctor c.1140–1212)
XXIX. Diximus, inquit, parietes tabernaculi, qui ex tabulis et columnis constabant, longitudinem habuisse triginta cubitorum, latitudinem decem, et altitudinem similiter decem.
65Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0649D (auctor c.1140–1212)
Si quis ergo vellet domum in latitudinem cingere funiculo, verbi gratia a basi tabulae unius meridiani lateris usque ad basim tabulae, quae esset e regione in latere septentrionali, constat profecto eumdem funiculum triginta cubitorum longitudinis esse debere, hoc est, decem cubitos ascensionis in meridiano pariete, decem alios aequalitatis sursum inter parietes, decem tertio descensionis in pariete septentrionali.
66Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0650A (auctor c.1140–1212)
Item, si per longitudinem domus funiculum extendere velis, hoc est, a basibus columnarum sursum, et per longitudinem domus totius ad occidentalem usque parietem, et deinde usque ad bases eius deorsum, habebit funiculus ille quinquaginta cubitos longitudinis: decem videlicet ascensionis iuxta columnas, decem aequalitatis secundum longitudinem domus, decem rursum descensionis, iuxta tabulas parietis occidentalis.
67Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0650A (auctor c.1140–1212)
Decem erant cortinae, habentes singulae longitudinis viginti octo cubitos, latitudinis quatuor; quae simul iunctae, et in unum compositae, tabernaculum implebant de latitudine sua cubitos quadraginta.
68Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0651D (auctor c.1140–1212)
Cortinae cum sint decem, et saga quatuor cubitorum, hae simul iunctae quadraginta, illa vero in vicem copulata quadraginta quatuor faciunt cubitos.
69Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0651D (auctor c.1140–1212)
Haec sic extendebantur secundum Hebraeos et Iosephum, ut tam cortinae quam saga triginta cubitis tectum tabernaculi, tanta enim erat eius longitudo, et decem cubitis occidentalem frontem domus, quia haec erat altitudo tabernaculi, cooperirent.
70Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0652D (auctor c.1140–1212)
Ex sagi itaque unius, quod amplius fuit, medietate iuxta praeceptum Domini, Moyses tabernaculi posteriora operuit, quia sagum, ut ipsi dicunt, undecimum, quod in sagis a cortinis amplius fuit, quae nonnisi decem erant, duobus cubitis, qui eius medietatem faciebant, cortinas in occidentali parietate tabernaculi (hi asserunt fuisse posteriora) excedere fecit, ut iuxta Bedae sententiam cortinae in eodem pariete quinque in descendendo haberent cubitos, et saga septem.
71Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0653A (auctor c.1140–1212)
Ostendant igitur Iudaei, et Iosephus, qui dicit tam cortinas, quam saga decem cubitis occidentalem frontem domus cooperuisse, cuius sagi medietate posteriora tabernaculi, id est illarum cortinarum, quae, ut multi affirmant, in pariete fuerunt occidentali Moyses cooperuit, si in eodem occidentali pariete tam longae erant in descendendo cortinae, quam longa fuerunt et saga, hoc est, si tam cortinae quam saga parietem illum ex toto usque ad terram tegebant.
72Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0657B (auctor c.1140–1212)
De hoc vero quidam ita scribit: In libro, inquit, Regum, et Paralipomenon asseritur, quod « nihil erat in arca Domini, nisi tabulae lapideae, in quibus scripta erant decem mandata legis.
73Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0657C (auctor c.1140–1212)
In tabulis vero decem erant verba conscripta, ut Iosephus ait: Per singulas tabulas bina semis per unamquamque paginulam.
74Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0663D (auctor c.1140–1212)
In latitudine vero atrii quod spectat ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, et bases totidem.
75Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0664C (auctor c.1140–1212)
In ea vero plaga, quae occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneis: et capita columnarum, et tota operis celatura argentea.
76Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0667B (auctor c.1140–1212)
In parte quoque occidentali tentoria quinquaginta cubitorum erant, decem columnis suspensa.
77Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0667C (auctor c.1140–1212)
Et latitudines tentoriorum, quae quinquaginta erant cubitorum, tabernaculi latitudinem, quae non nisi decem cubitorum erat, in parte orientali, et occidentali viginti hinc inde cubitis excedebant.
78Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0668D (auctor c.1140–1212)
Occidentale latus atrii tentoria habebat per quinquaginta cubitos, et columnas decem, et orientalis atrii latitudo cubitos quinquaginta; et ingressurus atrium tabernaculi habes ex utroque latere tentoria cubitorum quindecim, ternis suspensa columnis: et tentoria haec de bysso erant retorta.
79Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0671C (auctor c.1140–1212)
Longitudo erat triginta cubitorum, latitudo decem, altitudo decem.
80Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0671D (auctor c.1140–1212)
In latere meridiano erant tabulae de lignis setim stantes viginti, quarum unaquaeque in longitudine cubitos habebat decem, in spissitudine digitos quatuor, in latitudine cubitum, ac semissem.
81Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0672D (auctor c.1140–1212)
In latere occidentali decem vectes bini per singulos ordines.
82Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0673A (auctor c.1140–1212)
Posterior pars ad occidentem decem cubitis protendebatur, et ita quadra erat; in longum scilicet, et latum, et in altum decem cubitorum.
83Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0673B (auctor c.1140–1212)
Super capita vero columnarum superpositi erant duo vectes decem cubitorum a pariete in parietem protensi.
84Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0673B (auctor c.1140–1212)
In quibus per circulos aureos immissum pendebat velum, ante quatuor columnas extensum, quadrum ex omni parte, scilicet decem cubitorum, ut ex omni parte prohiberet aspectum interiorum.
85Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0673D (auctor c.1140–1212)
In ingressu vero tabernaculi quinque columnae erant de lignis setim deauratae, capita habentes aurea, bases vero aeneas, super quas duo vectes, vel unus decem cubitorum protendebatur a pariete in parietem in utroque capite, suo parieti insertus ad modum trabis in domo.
86Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0674A (auctor c.1140–1212)
Primum operimentum cortinae decem, quae etiam vela, vel tentoria, vel quandoque tabernaculum vocantur: quae erant factae de quatuor praedictis coloribus opere plumario.
87Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0675A (auctor c.1140–1212)
LVIII. Secundum Bedam protendebantur decem cortinae sibi copulatae per transversum totum operientes tabernaculum, et descendentes per latera, uno cubito distabant ex omni parte a terra; et quia simul iunctae quadringenta cubitos implebant, longitudinem tabernaculi quae erat triginta cubitorum, tegebant: et quinque cubiti dependebant iuxta latus occidentale, alii quinque descendebant ante aperturam, quae erat ad orientem; tamen ne incompositae penderent, utrobique cortinae transgredientes duo magna latera tabernaculi usque in medium aperte trahebantur, sibique mutuo iungebantur.
88Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0675B (auctor c.1140–1212)
Sed quia septem cubiti ex utraque veniebant, in spatio vero introitus decem tantum, supersuebatur sagum sago: vel forte in summitate cuiusque, duo cubiti retroplicati consuebantur instar orarum vestimenti, et tunc ex aequo venientia saga de lateribus in medio introitus copulabantur in eodem loco, in quo et cortinae.
89Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0675D (auctor c.1140–1212)
Alia est Iosephi dispositio, cui consentit Origenes, et videtur probabilior: Ait enim decem cortinas sibi mutuo iunctas, ut dictum est, a fronte tabernaculi super introitum extendi per transversum, et tegere per totum tabernaculum, et descendere iuxta latus occidentis usque ad terram; introitum vero non tegi aliqua parte cortinarum, cum proprium haberet velum.
90Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0680C (auctor c.1140–1212)
Ab occidente vero decem columnae, et cortina cubitorum quinquaginta, atrium cingebat.
91Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0680D (auctor c.1140–1212)
Notandum tamen in longioribus lateribus fuisse columnas viginti unam, inter quas erant viginti aperturae centum cubitorum, et in duobus minoribus novem; sed propter angulares, quae communes erant duobus lateribus, dicuntur ibi viginti, hic vero decem.
92Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0684D (auctor c.1140–1212)
LXXVIII. Igitur in medio ipsius plani in quo tabernaculum depingere volo, apposita per quatuor partes Regula, quatuor rectas, et strictas lineas traho, ex quibus quatuor lineis duas quidem, australem videlicet, et septentrionalem tantae facio longitudinis, quantae latitudinis tabernaculum erit; quia illae duae quae tabernaculi longitudinem efficiunt, ter tam longae erunt, quam erunt illae duae quae eius faciunt latitudinem; quia sic erat tabernaculum Moysi cubitos habens triginta in longitudine, et in latitudine decem, hoc est, ter tam longum quam latum.
93Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0686D (auctor c.1140–1212)
Cum enim triginta haberet tabernaculum cubitos in longitudine, viginti deputabantur illi loco, qui simpliciter Sancta dicebatur: decem vero illi, qui Sancta sanctorum.
94Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0687C (auctor c.1140–1212)
LXXXI. Hoc itaque modo tribus tabernaculi parietibus erectis, columnis vero quinque in eius introitu ante tentorium eis appensum positis, et quatuor nihilominus columnis inter Sancta, et Sancta sanctorum erectis, et velo ante eas appenso; positis denique intra saepe dictos parietes, tam in Sancta, quam in Sancta sanctorum his, quae in eis erant ponenda, decem primum cortinas ex quatuor praefatis coloribus contextas, cubitos viginti octo in longitudine, et quatuor in latitudine cubitos habentes, ansulisque hyacinthinis lateraliter simul coniunctas supra parietes illos proiicio.
95Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0687C (auctor c.1140–1212)
Sicque totam domus latitudinem per transversum ex longitudinibus earumdem cortinarum operio; excepto uno ab utroque latere cubito, qui hinc inde cortinis deficientibus est discoopertus; quia latitudo domus per transversum triginta est cubitorum, decem videlicet in summo in aequalitate inter parietes, et decem in descensu utriusque hinc inde parietis, et cortinae in longitudine non habent nisi cubitos viginti octo.
96Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0688A (auctor c.1140–1212)
Longitudinem vero tabernaculi, quae triginta cubitorum est, ex longitudine, quam ex se simul iunctae cortinarum faciunt latitudines, cooperio, et partem orientalem, ubi et introitus esse debet, et parietem occidentalem quinque hinc inde in descendendo cubitis, ex latitudinum cortinarum longitudine tego; quia decem cortinarum latitudines simul iunctae, longitudinem quadraginta cubitorum faciunt.
97Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0688A (auctor c.1140–1212)
Ex quibus, videlicet quadraginta cubitis, duobus parietibus, australi videlicet, et septentrionali, triginta, quia totidem in longitudine habent, deputantur; et ex decem qui supersunt, quinque parti orientali in descendendo, quinque deputantur occidentali.
98Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0688C (auctor c.1140–1212)
Saga namque haec non tantum ad invicem pertingere, et instar cortinarum ea in medio parietis sese contingere facio; sed quia septenorum sunt cubitorum, medium parietis, qui non est nisi decem cubitorum in utraque parte duobus cubitis in medio, ubi sese contingunt, excedere sese facio; ac sibi invicem superposita, in occidentali pariete, ubi domus posteriora sunt, iungo.
99Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0689D (auctor c.1140–1212)
LXXXIV. Igitur hoc modo per parietum erectionem, et ipsorum tectionem perfecto tabernaculo, apposita regula quamdam magnam quadraturam bis tam longam, quam latam longe extra circumduco, cuius videlicet quadraturae longitudo in tanto longitudinis spatio tabernaculi longitudinem excedit, quantum spatium duplex tabernaculi longitudo, et ipsa latitudo tenet; quia centum cubitorum fuit atriorum longitudo, quam videlicet longitudinem eorum, huius quadraturae longitudo innuit, et tabernaculi, ut saepe iam dictum est, longitudo non erat nisi triginta cubitorum, latitudo vero eius non nisi decem.
100Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0690A (auctor c.1140–1212)
E quibus viginti ad austrum, totidemque ad aquilonem, et decem tam ad orientem, quam ad occidentem argento vestitis erectis, eis tentoria de bysso retorta a capitibus eorum argenteis, usque ad bases earum aeneas undique, exceptis illis quatuor columnis, quae in medio orientis latere ponuntur, quibus tentorium non de sola bysso, sed de quatuor saepe dictis coloribus contextum appendo.
101Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0766A (auctor c.1140–1212)
Cortinae igitur et numero decem, et ex quatuor coloribus.
102Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0766B (auctor c.1140–1212)
Decem istae cortinae quae et tabulas proxime tangunt, et ea quae intra eas erant, cooperiunt, illos moraliter sanctos exprimunt, qui in secreta conversatione Deo servire elegerunt, qui eo perfectius opere implere mandata Decalogi valent, quo plenius a curis terrenis animum exutum habent.
103Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0861C (auctor c.1140–1212)
Nonne una es de decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae? (Matth. XXV, I.) Anima.
104Adamus Scotus, Sermones, 198, 0095D (auctor c.1140–1212)
Sunt autem a prima Dominica in Adventu Domini usque ad vigiliam natalis Domini decem et octo sermones.
105Adamus Scotus, Sermones, 198, 0186B (auctor c.1140–1212)
- 7. Panes Ecclesiae probati decem recensentur.
106Adamus Scotus, Sermones, 198, 0319C (auctor c.1140–1212)
Et cornua decem: dum dura quadam eminentia, et eminenti duritia plene excedere caeteros conatur.
107Adelboldus Traiectensis, De ratione inveniendi crassitudinem sphaerae, 140, 1106C (auctor 1010-1026)
Sed haec tertia non tamen omnino rotundae formae, id est [cod. Petr. Sed haec t. rotundae formae non tamem de numero id est, etc.] 89 et SSS et 7 excessiones, id est 73 et S., idem reddunt quod 10 vicesimae primae, quae ob hoc integro cubo tollebantur, ut sphaera undique rotundaretur; et hae decem vigesimae primae ad medietatem cubi fere pervenirent, nisi quadragesima secunda eiusdem cubi impediret [Tegern. impedirentur].
108Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0101D
Porro de Vita Martialis apostoli, quam mentitur haereticus non esse antiquam, audi qualiter Donadeus monachus eiusdem apostoli, licet illitteratus, arguerit mendacii quemdam ante hos decem annos grammaticum alienum similiter fallentem.
109Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0042A
Adhemarus tamen supradictus, qui sororem Bernardi Santiam uxorem habuit, decem annos supervixit Alduino.
110Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0061A
Ad monasterium quoque montis Sinai decem milia Sarracenorum armatorum venientes destruendum, longe quatuor milibus conspiciunt totum montem ardere et flammas usque in celum ferri, et cuncta ibi posita cum hominibus manere illesa.
111Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0072B
Qui autem flammis iudicati sunt supradicti decem cum Lisoio, quem rex valde dilexerat propter sanctitatem, quam eum habere credebat, securi nihil ignem timebant, et a flammis se inlesos exire promittebant, et ridentes in medio ignis ligati sunt, et sine mora penitus in cinerem redacti sunt, ut nec de ossibus residuum inveniretur eorum.
112Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0031A (auctor -875)
Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis admittitur per universum orbem terrarum: qui quatuor partibus continetur, sive ille reatus, qui ad dies pertinet, ex rerum prosperitate; sive qui ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento baptismi abluitur.
113Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0034B (auctor -875)
Vixit autem annis decem et septem in Aegypto: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem anni.
114Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0034C (auctor -875)
Ioseph annorum centum decem mortuus: cuius ossa tulit Moyses et filii Israel pariterque ossa fratrum ipsius filiorum Iacob, et portaverunt in terram Chanaan.
115Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0036B (auctor -875)
Iosue centum et decem annorum moritur.
116Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0036C (auctor -875)
Cuius principiis servivit Israel Eglon regi Moab annos decem et octo, donec percusso Eglon liberavit Israel.
117Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0037C (auctor -875)
[3017] Aialon Zabulonites, annis decem. Hic cum
118Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0037C (auctor -875)
annis suis decem in Septuaginta Interpretibus non habetur, quorum damno supplendo, Iosue filio Nun, Eusebius Samueli et Sauli, quorum annos Scriptura non dicit, plures annos quam in Iosepho legerat, annotavit, quatenus ab egressu Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi quadringentorum octoginta annorum summam, quam Scriptura praedicat haberet.
119Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0042A (auctor -875)
In Aegypto decem plagis mundus feritur: in occisione agni, Christi immolatio: et in figura Paschae, Christi transitus ad Patrem.
120Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0043B (auctor -875)
Sub quo Ieroboam de tribu Ephraim separavit decem tribus a domo David, et a Domino, in figuram haereticorum qui suos sequaces a Christo et Ecclesia segregant.
121Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0044C (auctor -875)
Agrippae superioris regis filius, regnavit annis decem et octo, qui praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit.
122Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0046A (auctor -875)
Numa Pompilius, primus Vestales virgines instituit, duosque menses, Ianuarium et Februarium decem mensibus anni adiecit.
123Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0046D (auctor -875)
Ioachim, qui et Iechonias, filius Ioachim, mensibus tribus ac diebus decem.
124Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0049C (auctor -875)
Post Nabuchodonosor, qui, teste Scriptura sacra, viginti quinque post eversam Ierusalem vixit annis, Evilmerodach filius eius regnavit annis decem et octo; post quem Egesar filius eius, annis quadraginta.
125Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0050D (auctor -875)
Duodecim sane sunt propheticae visiones eiusdem Danielis, sed in Hebraeo decem tantum reperiuntur.
126Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0053B (auctor -875)
Asdrubale et Amilcare imperatoribus, Regulo consule, atrocissimum bellum gestum in quo caesa sunt Carthaginensium decem et septem millia, capta quinque millia.
127Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0053B (auctor -875)
Elephanti decem octo abducti.
128Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0058A (auctor -875)
Persarum ibi tunc militum octoginta millia, equitum decem millia caesa, capta autem quadraginta millia fuere.
128Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0058A (auctor -875)
Ptolomaeus Aegypti viribus Perdiccam acerbissimo bello aggressus, interfecit.
129Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0062B (auctor -875)
Annibali caput fratris sui Asdrubalis ante castra ipsius proiectum.
129Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0062B (auctor -875)
decem et septem.
130Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0066C (auctor -875)
A Scipione consule capta urbe Gallorum Tolosa centum millia pondo auri et argenti centum decem millia e templo Apollinis suscepit.
131Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0066D (auctor -875)
Ita ut ex omni penitus exercitu decem tantum homines, qui miserum nuntium reportarent, superfuisse referantur.
132Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0069B (auctor -875)
Ptolomaeus Phiscon, qui et Soter, annos septemdecim.
132Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0069B (auctor -875)
[4735] Ptolomaeus, qui et Alexander, annis decem.
133Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0070A (auctor -875)
Tredecim millia ibi Iudaeorum caesa narrantur.
133Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0070A (auctor -875)
Atrebates et Ambiani, decem millia; Morini viginti quinque millia; Menapii, novem millia; Caleti decem millia; Velocasses et Veromandi, aeque decem millia; Aduatuci, decem et octo millia; Condursci, Eberones, Cerosi, Cemani, qui uno nomine Germani vocantur, quadraginta millia.
134Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0071A (auctor -875)
Treveri, Eburonati, Aduatici et Nervii multitudo in arma conspiraverunt, quae ex hoc colligi plurima fuisse potest, quia cum instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis exportando, vix tribus horis vallum pedum decem et fossam pedum quindecim per millia passuum, quindecim in circuitu perfecerunt; praeterea centum viginti turres mirae altitudinis exstruxerunt.
135Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0073C (auctor -875)
Classis Antonii, centum septuaginta navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens; nam decem pedum altitudine a mari aberant.
136Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0077B (auctor -875)
tres, menses decem, dies octo: homo omnium ante se flagitiosissimus, et qui vere dignus Romanis blasphemantibus, et Iudaeis persecutoribus punitor adhibitus videretur.
137Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0083B (auctor -875)
Aurelio Commodo Antonino, annis decem et novem mense uno imperium tenuit.
138Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0084D (auctor -875)
Hic Iuliani iurisperiti scelere in palatio occisus est, mense sexto postquam imperare coeperat; quem Severus etiam apud Pontem Milvium bello civili victum interfecit.
138Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0084D (auctor -875)
ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit; regnavit annis decem et septem.
139Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0088B (auctor -875)
Posthumus in Gallia invasit tyrannidem, ac per decem annos ingenti virtute ac moderatione usus, dominantes hostes expulit; qui tamen seditione militum interfectus est.
140Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0089C (auctor -875)
Cuius ingenii magnitudo de libro quod super Pascha composuit, et de decem libris arithmeticae Institutionis, potest apertissime cognosci.
140Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0089C (auctor -875)
Archelaus, Mesopotamiae episcopus, librum disputationis suae quam habuit adversus Manichaeum exeuntem de Perside, Syro sermone composuit, qui translatus a multis Graecis habetur.
141Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0090B (auctor -875)
Carausius, per sex annos sibi Britannia fortissime vindicata, tandem fraude allecti socii sui interfectus est; qui postea insulam per triennum tenuit, quem Asclepiodotus, praefectus praetorio, oppressit, Britanniamque post decem annos recepit.
142Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0091B (auctor -875)
Haec persecutio ita crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem decies et octies millia martyrum pro Christo passi inveniantur.
142Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0091B (auctor -875)
filius, in Britannia imperator creatus, regnavit annos triginta, menses decem, ab anno persecutionis quarto.
143Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0092D (auctor -875)
regnat annos decem et octo, menses quinque, dies quatuordecim.
144Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0101A (auctor -875)
Hac tempestate Pelagius adversus Christi gratiam erroris sui dogmata praedicat; ad cuius condemnationem, concilium apud Carthaginem ducentorum decem et quatuor episcoporum congregatur.
144Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0101A (auctor -875)
Anno octavo Theodosii imperatoris, recedente a Britannia Romano exercitu, Scoti et Picti redeunt, et totam ab Aquilone insulam vacuam prope indigenis, murotenus capessunt.
145Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0115D (auctor -875)
Sancta Virgo Christi Hediltruda, filia Annae regis Anglorum, et primo alteri viro, et postea Hecfrido regi coniux data, postquam duodecim annis thorum maritalem incorrupta servavit, sumpto velamine sanctimonialis efficitur: nec mora, etiam virginum mater et nutrix: cuius merita testatur etiam caro mortua, quae post sexdecim annos sepulturae cum veste qua involuta est, incorrupta ut virgo manserat, reperitur.
145Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0115D (auctor -875)
factus, annis decem.
146Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0371D (auctor -875)
Interea quidam tribunitiae potestatis filiam decem annorum caecam sacerdotibus curandam offert.
147Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0388C (auctor -875)
Cui subulas decem calentes in manibus infixerunt, et cum plumbo remisso pedes in lapide perforato fixerunt, et canes duodecim feroces cum eo incluserunt per sex dies; et attulit ei angelus panem coelestem, subulas abstulit, et eum de plumbo ac ferro eripuit.
148Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0277B (auctor -875)
Ingensque ab omnibus gloria Christo conferebatur, pro his qui ante negaverant, et dimitti neque negantes potuerant: siquidem decem ferme numero fuerant, qui lapsu suo luctum illis et ingentem tristitiam reliquerant: nunc vero (cum negantibus venia non praestaretur) in confessione persisterent, et de perditionis grege revocati in numero martyrum iungerentur.
149Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0259A (auctor -875)
(Ruff. lib. I, cap. 8. Pontificale, c. 7.) Eodem die Romae via Numentana, milliario septimo, sancti Alexandri papae, cum Eventio et Theodulo presbyteris sub Traiano principe, Iudice Aureliano: qui Romanae Ecclesiae episcopatum, quintus post Petrum, tenuit annos decem, menses duos, dies decem, et sanctitate incomparabilis, fide clarissimus, maximam partem senatorum Urbis convertit ad Dominum.
150Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0245C (auctor -875)
Romae S. Sixti papae et martyris, qui rexit Ecclesiam annos decem, menses duos, diem unum.
151Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0320A (auctor -875)
Sedit in episcopatu anno uno, mensibus decem, diebus viginti tribus.
152Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0390D (auctor -875)
In Oriente, civitate Theophili, SS. decem martyrum, qui sub Sarracenis passi leguntur in gestis sanctorum quadraginta.
153Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0299B (auctor -875)
Erat iudex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, per decem dies minis et blanditiis cum eis agens, et nullum penitus potuit commovere.
154Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0321C (auctor -875)
Romae, SS. Martyrum Petri, Iulianae cum aliis decem et octo.
155Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0211D (auctor -875)
Hi itaque sanctissimo voto casti coniuges, aliquot annos pariter vixerunt; carnem suam Christo virginem servantes, monasteria de rebus suis, quia erant parentibus et genere clarissimi, instituerunt, ut ad decem millia monachorum pater beatus Iulianus fieret.
156Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0262B (auctor -875)
In Perside sanctorum martyrum trecentorum decem.
157Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0299D (auctor -875)
Romae, ad Guttam iugiter manantem sancti Zenonis, et aliorum decem millium ducentorum trium.
158Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0228B (auctor -875)
Item Romae via Lavicana, decem militum.
159Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0238A (auctor -875)
Romae, beatorum pontificum, Gregorii, doctoris et apostoli Anglorum, qui sedit ibi annos tredecim, menses sex, dies decem.
160Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0246C (auctor -875)
(Pontif. cap. 36.) Romae via Aurelia milliario tertio, in coemeterio Calepodii natale sancti Iulii episcopi et confessoris, qui sub Constantio Ariano filio Constantini, decem menses tribulationes et exsilia perpessus: post eius mortem, cum magna gloria ad suam sedem reversus est.
161Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0330C (auctor -875)
Et decollati sunt promiscui sexus numero decem et novem.
162Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0357A (auctor -875)
Et renovante Deo antiqua miracula, inter alia mira quae tunc coelitus ostensa fuerunt, die eodem mortuus unus recepit vitam, paralytici quatuor sanati sunt, leprosi decem mundati, caeci quindecim illuminati, plurimi quoque a daemonio erepti, multique a variis infirmitatibus liberati.
163Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0378B (auctor -875)
Natalis sancti Callisti papae, qui sedit in episcopatu annos septem, menses duos, dies decem, et sub persecutione Alexandri imperatoris martyrii gloriam adeptus est.
164Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0378D (auctor -875)
Post dies vero decem et septem presbyter eius Asterius cum clericis noctu veniens, levavit corpus eius, et sepelivit in coemeterio Calepodii, via Aurelia, pridie Idus Octobris.
165Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0239A (auctor -875)
Romae, Zachariae pontificis, qui Romae sedit annos decem.
166Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0303C (auctor -875)
Apud Alexandriam, natalis SS. Philippi, Zenonis, Marsei, et decem infantum.
167Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0396B (auctor -875)
Interea beatus Dionysius regressus Alexandriam, senio gravatus quievit in pace, decem et septem annis functus sacerdotio.
168Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0288D (auctor -875)
Qui beatissimi cum per decem annos in uno coenaculo conclusi lectionibus et orationibus atque ieiuniis vacassent, undecimo ad palmam martyrii pervenerunt.
169Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0249B (auctor -875)
Romae, sancti Victoris episcopi, qui tertius decimus post beatum Petrum, rexit Ecclesiam annis decem, et sub Severo principe martyrio coronatur.
170Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0304D (auctor -875)
Apud Damascum, natalis sanctorum Sabini, Maximini, Iuliani, Macrobii, Cassii, Paulae, cum aliis decem.
171Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0382D (auctor -875)
Quod postquam Palaestinae sanctus vir Hesychius audivit, perrexit Cyprum, et cum ingenti vitae suae periculo, post decem ferme menses, corpus eius furatus est.
172Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0234A (auctor -875)
Eodem die B. Alexandri, Alexandrinae civitatis episcopi, gloriosi senis, qui post B. Petrum, Arium presbyterum suum, haeretica impietate depravatum, et divina veritate reconvictum, de ecclesia eiecit: et postea inter trecentos decem et octo Patres, eumdem in Nicaeno concilio damnavit.
173Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0252B (auctor -875)
Quo tempore fuit magna persecutio, ita ut intra unum mensem decem et septem millia martyrio coronarentur.
174Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0293A (auctor -875)
Quibus Iulianus ait: Decem diebus vobis a me dantur induciae: decima transacta Dei sponte ad me venientes: amicos vos habeam, non venientes vero, tanquam hostes publicos punio.
175Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0293A (auctor -875)
Tunc sancti viri Ioannes et Paulus Christianos ad se invitantes, ordinaverunt de omnibus quae relinquere poterant, per totos decem dies incessanter die noctuque eleemosynis insistentes.
176Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0337D (auctor -875)
Romae, sancti Zephyrini papae, qui rexit Ecclesiam annos octo, menses septem, dies decem.
177Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0252B (auctor -875)
(Pontif., c. 40.) Romae, sancti Anastasii papae, qui sedit annos tres, dies decem.
178Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0294B (auctor -875)
Eodem die Cordubae in Hispaniis, natalis SS. Zolii et aliorum decem et novem.
179Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0406B (auctor -875)
Traditus igitur Laodicio praefecto, missus est in custodiam decem et septem diebus.
180Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0206B (auctor -875)
(Pontif., cap. 34.) - Romae, natale sancti Silvestri episcopi et confessoris, qui post beatum Petrum tricesimus quartus sedit annos viginti tres, menses decem, dies undecim.
181Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0206B (auctor -875)
Cuius industria synodus praeclarissima toto orbe terrarum, trecentorum decem et octo Patrum, apud Nicaeam urbem Bithyniae celebratur, sub consulatu Constantini Augusti, et Licinii, XIII Kalendas Iulii; attamen Iulii papae tempore consummatur.
182Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0913D (auctor 814-878)
Sane Iustiniano iuniore post mortem Constantini imperium assumente, decem in imperio annis exactis, a Leone Augustali dignitate privatur, exsilioque relegatur: adversum hunc Tiberius arma corripiens, imperiali sarcina relevatum retrudit in carcerem.
183Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0914D (auctor 814-878)
Hoc itaque ordine in statum, quo nunc cernitur, sanctissimum illud Cassinense coenobium reparatum est, cum iam fere centum et decem annorum curricula evoluta essent, ex quo occulto Dei nutu locus ille habitatione carere coeperat humana.
184Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0939D (auctor 814-878)
Interea Nortmanni, ut supra paucis praelibavimus, secunda irruptione Aurelianos aggressi, urbem ambustione concremant: parsque illorum, duce Bareto cum quadraginta navibus, monasterium S. P. Benedicti expetunt, quod ab urbe Aurelianensi decem et octo distat millibus.
185Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0962A (auctor 814-878)
17. Eo porro recedente sanctus Aigulfus cum caeteris secundum libitum Arcadii et Columbi custodiebatur, et per dies decem in ergastulo conficiebantur corpore, sed semet solabantur hortamentis Domini dicentis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII) . Itemque: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV) . Post haec autem ministri diaboli, Columbus scilicet et Arcadius, moventes, tam S. Aigulfum quam reliquas sancti.
186Adrianus I, Epistola, 98, 1287A
Data autem lege, sancti Patres etiam in decem sunt mandatis eruditi, ut per cognitionem unius Dei, etiam in legis se operibus exercerent.
187Adrianus I, Epistolae, 96, 1206A
Et quod Potho abbas cum decem monachis ad Carolum regem proficisci voluerit, ut ibidem quoque de obiectis criminibus se purgaret.
188Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1320B
De pontifice Laudunensi Hincmaro a praesulibus decem provinciarum deposito, et a metropolitano suo venerabili fratre Hincmaro archiepiscopo, reservato per omnia huius primae sedis privilegii iudicio, cumulata in synodalibus litteris, et praefati metropolitani, et vestris, nec non in libello reclamationis cleri et plebis Laudunensis, seu in libello continenti seriem gestorum synodi, tanta dictu nefanda, tantaque exsecranda, et auctorem suum damnantia referuntur, ut incredibilia ab ignorantibus videantur.
189Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1376C
Apud Valavergny decem modios vini de decima eiusdem villae, decimam cum terragio de Vrevin, et terragia de Concivilla, exceptis duobus modiis quae inde persolvi debent ecclesiae Beatae Mariae Nogenti; vivarium etiam et molendinum iuxta eamdem villam, sicut haec ipsa habuerat in suo dominio Ingelrannus, filius Thomae de Marla in praedictis duabus villis; census de Poilly, molendinum de Rochis, molendinum de Proisel, molendinum de Achery, molendinum de Cortun, molendinum de Cenceny, vinagia de Bourguignon, terram de Carenni; duas partes molendini de Aquila, vineas de Broiencourt, Ursignicourt, Brummont, Lizy, Valavrigny, Montarcenne et de Monthavin; vineas de Coucy castello, et de Concivilla; vinagia et vineas de Novavilla in Suessionensi episcopatu, in suburbio civitatis, curtem et locum, torcularium et vineas.
190Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1379A
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Homines videlicet capitales, vineas, vinatica, census et terragia, et quidquid habetis in castro Branae; totam villam Vacinni, excepta terra Sancti Medardi, terram Spiritelli, censum apud Converellam decem solidos et quamdam culturam, totam decimam de curia Macenorum, quatuor sextarios frumenti de molendino Hugonis filii Radulphi apud montem Sanctae Mariae, quatuor sextarios frumenti de mina et censu, apud Quincy census, apud Yoniam decem solidos censuales et septem de hospitibus, et reditus avenae et terragium.
191Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1379D
Apud Vergelli census, curiam de Curtiali et quidquid ad ipsam curiam pertinet in Suessionensi civitate, modium salis, et modium vini, et decem solidos censuales.
192Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1379D
Apud Bergam quinque millia allecium et decem pondera caseorum.
193Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1476A
Ecclesias quoque quas per diversas dioeceses habes dispersas, videlicet in Auriensi episcopatu decem ecclesias cum possessionibus et hominibus suis in loco qui dicitur Castella; in Lucensi, decem ecclesias cum possessionibus et hominibus in loco qui dicitur Deza; in Taveirolos decem ecclesias cum possessionibus et hominibus suis; in Asma decem ecclesias cum possessionibus et hominibus suis; in Aviancos et Sarria, quindecim ecclesias cum omnibus rebus ad eas pertinentibus.
194Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1502D
Ad indicium autem huius a sede apostolica perceptae protectionis, decem libras aerae in septimo anno semper nobis nostrisque successoribus persolvetis.
195Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1635A
Aliud quoque novale quod more caeterorum incolarum fratres ipsi fecerunt sub censu duorum solidorum, molendinum de Achery et piscationem in aqua quandolibet vel quandocunque volunt; et mansum unum terrae censualiter pro modio frumenti Laudunensis mensurae nobis persolvendo, et curtem ab omni exactione liberam, absque iure et duello carrucatam unam terrae in monte de Caspiaco ex dono episcopali; duos modios vinagii in monte Nantolio, terram Albrici et Beatricis de Bertolcourt; in monte de Brai terram Hersendis de Brai et filiorum suorum; duas partes molendini de Aquila sub censu decem solidorum bonae monetae, qui solvuntur thesaurario S. Mariae Laudunensis Ecclesiae.
196Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, 137, 0661D (auctor c.910-c.992)
Quidam inter proximos habitans, nativum incolebat cespitem, qui videlicet a loco distare cernitur decem et octo ferme milliariis.
197Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0640A (auctor c.910-c.992)
Hic ulnis impositum sui moeroris miserum decem annorum filium attulerat, cui nervorum implexio spinae dorsuali vestigia fixa retinebat; qui cum sancti viri glebam ad templum lamentis prosequitur, Iudaeus quidam, qui tum forte se turbis miscuerat, centum blasphemias ludibriis rabidioris evomens, preces rogantis invehitur.
198Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 4
Nam cum subiectum virtutis sit, vel intellectus, vel voluntas, vel appetitus sensitivus: omnis virtus moralis, vel in intellectu, ut Prudentia: vel in voluntate, ut Iustitia, vel in appetitu sensitivo, ut ille decem virtutes morales, quas enumeravimus, quas tangit Philosophos circa finem 2. Ethicor.
199Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 7
Secundum ergo, quod habemus rationes rectas sumitur Prudentia, prout vero habemus exteriores operationes mensuratas, et aequatas habet esse Iustitia, sed prout sunt in nobis passiones moderatae accipiuntur illae decem virtutes morales, de quibus in principio huius capituli fecimus mentionem.
200Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 8
Iustitia ergo, et moderat passiones, et est boni secundum rationem custoditiva, et conservativa: et sic sumuntur illae decem virtutes morales superius numeratae.
201Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 12; 27
dicens, quod in muliere requiritur aetas decem et octo annorum, in masculo sex et triginta: in tali enim aetate (secundum ipsum) procreantur filii magis perfecti.
202Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 16; 35
Videtur velle Philosophus, huiusmodi tempus in coniuge debere esse decem et octo annorum.
203Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 10; 28
ut si aliquis habet decem oves, postea in capite anni habeat viginti, hoc est, quia oves illae generaverunt, et pepererunt.
204Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 10; 29
Si quis ergo ex decem denariis post aliquod tempus vult habere duodecim quod facit pecuniativa usuraria, ut plane patet, vult quod denarii illi pariant et generent.
205Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 11; 7
Volens igitur denarios ipsos se ipsis multiplicari, ut quod decem post lapsum temporis fiant viginti, vult quod artificialia seipsa multiplicent: et quia hoc est contra naturam artificialium, cum denarius sit quid artificiale, bene dictum est quod dicitur I. Poli.
206Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 9; 1
Narrare autem possumus decem quae debet operari bonus rex, et quae Tyrannus se facere simulat.
207Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 9; 2
Illa enim decem licet aliquo modo in universali contineantur in dictis, tamen quia (ut pluries dictum est) circa morale negocium universales sermones proficiunt minus, ideo bene se habet illa decem narrare per singula.
208Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 10; 2
ex quibus quantum ad praesens spectat, possumus enumerare decem per quas nititur tyrannus se in suo dominio praeservare.
209Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 15; 2
decem quae politiam salvant, et quae oportet facere regem ad hoc ut se in suo principatu praeservet.
210Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 23; 1
Quantum ad praesens spectat decem numerare possumus, quae videtur tangere Philolos.
211Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 19; 9
Hippodamus autem statuens suam politiam, primo intromisit se de multitudine et distinctione civium, dicens quod optima quantitas civium est circa decem millia virorum.
212Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 11
Dicitur enim decanus a decem.
213Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 13
Habebat enim centurio sub se decem decanos, ita quod praeerat centum bellatoribus, et decem decanis.
214Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 14
quorum quilibet decanorum sub se decem viros pugnativos habebat.
215Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 16
Sic etiam in galea cuiuslibet decanorum signum aliquod erat impressum, per quod decem bellatores viri, quibus ipse erat praepositus, decanum proprium agnoscebant.
216Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 23; 14
Possumus tamen, quantum ad praesens, decem enumerare, per quae marini pugnatores hostes impugnare debent.
217Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0373A (auctor 1110–1167)
Illa nimirum, de qua Dominus in Evangelio: Levate, inquit, oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae iam sunt ad messem (Ioan. IV) . Tempus quippe vacuum dicitur, et inane, quando solis inclementia arefactis in terra seminibus, vel nimia pluviarum inundatione putrefactis, fames cuncta consumens vacuum reddit messoribus agrum, quando decem iugera vinearum faciunt lagunculam unam, et triginta modii sementis faciunt modios tres.
218Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0429A (auctor 1110–1167)
Igitur Antichristus diabolico afflatus spiritu, cernens se in sapientia saeculari, in signis et prodigiis ab ipso principe tenebrarum accepisse virtutem ad id, quod nihil sublimius in hoc mundo habetur, Ecclesiae videlicet ambiet principatum; acceptoque secundum Apocalypsim (Apoc. XIII) , vel Danielem, a bestia (Dan. VII) , id est illius temporis regno, decem regibus quasi decem cornibus praefulgente in omnibus potestate; iniquitatem meditabitur in cubili suo dicens: In coelum ascendam, id est obtinebo in Ecclesia dominatum; supra astra Dei, eos videlicet qui velut sidera sapientiae claritate vel religionis splendore praefulgent, exaltabo solium meum, eos decretis meis, iudiciisque subiiciens: Et addidit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis.
219Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0363 (auctor 1110–1167)
Eo igitur sermone praemisso, qui nobis occasionem praebuit caetera conscribendi, de onere Babylonis decem et novem (Isa. XIII) , de onere Philisthiim tres, de onere Moab novem homilias subscripsimus, pro vestro arbitrio vel hic subsistere, vel ultra procedere parati.
220Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0472A (auctor 1110–1167)
Occurrit hic patriarchae nostri Abrahae opus memorabile, quo numeratis trecentis decem et octo vernaculis expeditis, hostem invasit, fugavit, prostravit; omnem insuper, quam de Sodomis tulerant, praedam potenter eripuit (Gen. XIV) . In quo fere numero scitis quia Gedeon Madianitarum fudit exercitum, lumine lampadarum, et tubarum sono perterritum (Iudic. VII) . Quos ego similiter dixerim expeditos; omnibus nimirum, quos aliquod impedimentum inhabiles bello reddiderat, non minus prudenter quam audacter exclusis.
221Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0321C (auctor 1110–1167)
Quid in deliciis ventris, nonne quando saturatus est dives decem ferculis aut duodecim, omnis delectatio pretiosorum ciborum abscedit?
222Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0329A (auctor 1110–1167)
Decem enim et quatuor significant legem et Evangelium, in quibus est omnis perfectio.
223Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0329A (auctor 1110–1167)
Decem significat perfectionem legis, propter decem praecepta, quae erant in lege.
224Aemilius Asper, Schemata logou olim de figuris factis per genetivum casum, 3; 1 (auctor fl.c.200?)
Item si, cum de temporum et locorum spatiis loquimur, accusativo potius quam ablativo utamur, ut “totam noctem sedi”, “abest milia decem”, id est: tota nocte sedi, abest milibus decem.
225Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0723A
Hoc autem Nicaenum concilium beatus Ambrosius in libro de Trinitate ( In fine prooemii l. I de fide ad Gratian. ) his verbis in immensum effert: De conciliis id potissimum sequar, quod trecenti decem et octo sacerdotes, tanquam Abrahae lecti iudicio, consona fidei virtute victores, velut tropaeum toto orbe subactis perfidis extulerunt: ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in Conciliis habeamus oraculum, quo in historia pietatis exemplum.
226Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0748B
Anno ab Alexandro millesimo tricesimo quarto, mense Iunio, decimo tertio Kalendas Iulias, propter insurgentes haereses fides catholica exposita est apud Nicaeam Bithyniae, quam sancta et reverentissima Romana complectitur et veneratur Ecclesia, quippe quam trecenti decem et octo Patres, mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris, inspirante Deo, propter destruenda Arii venena protulerunt.
227Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0756A
Et nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum, vel comparare se audeat, vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum.
228Agapetus I, Epistolae, 66, 0042C
De hac igitur fide non cadere cupientes, et Patrum sequentes in omnibus constituta, id est trecentorum decem et octo sanctorum Patrum qui in Nicaea sunt congregati et sanctum anathema, sive symbolum fidei exposuerunt, et centum quinquaginta sanctorum Patrum qui in Constantinopolitana civitate convenerunt, et idipsum sanctum anathema dilucidaverunt, atque manifestaverunt, et sanctorum Patrum qui in Ephesina prima synodo congregati sunt, et sanctorum Patrum qui in Chalcedone convenerunt, et quae in unaquaque ipsorum de fide continentur sequentes dogmata, per quae omnis aufertur haeresis impugnans sanctam et apostolicam Ecclesiam, et probantes per omnia, atque amplectentes epistolas beatae memoriae Leonis omnes quas de fide Christiana conscripsit, et confitentes unum eumdemque Christum Dominum Filium unigenitum in duabus naturis, id est, in divinitate et humanitate, inconfuse, incommutabiliter, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, magisque salva proprietate utriusque naturae et in unam personam atque substantiam concurrentes, et non in duas personas partitum atque divisum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum, sicut ante prophetae de eo, et ipse nos Iesus Christus erudivit et sanctorum Patrum nobis symbolum tradidit: omnes haereticos anathematizamus, qui praeter haec quae dicta sunt sapuerunt atque sapiunt, et praecipue Nestorium haereticum Constantinopolitanae civitatis quondam episcopum damnatum in synodo Ephesina a beatae memoriae Coelestino papa urbis Romae et sancto Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite; et cum eo anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinae quondam civitatis episcopum, damnatum a synodo Chalcedonensi, quam amplectentes sequimur.
229Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0929A
Ita sane ut a vobis vestrisque successoribus singulis quibusque indictionibus pensus nomine rationibus ecclesiasticis decem argenti solid . . . . . denarios duodecim difficultate postposita persolvatur . . . . . de nostra melioratione seu definitione indifferenter vos sine dubio procurantes efficiatur; nullaque praeterea ad dandum annue pensus a vobis mora proveniat, sed ultro actionariis sanctae nostrae Ecclesiae apto tempore persolvant; statuentes apostolica censura, auctoritate beati Petri apostolorum principis, sub divini iudicii obtestatione anathematis interdictum, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae ipsa praenominata loca a potestate et ditione iam fati monasterii auferre praesumat.
230Agatho papa, Epistolae, 87, 1225C
Suscipere itaque dignamini, piissimi principum, a nostra humilitate directos episcopos cum reliquis ecclesiastici ordinis viris atque religiosis servis Dei, cum solitae tranquillitatis clementia, quatenus ex ipsorum testimonio cum gratiarum actione in propria remeantium, apud omnes nationes laus clementiae vestrae crebrescat: sicut magni illius Constantini, cuius post obitum laudabilis fama nihilo minus viget, cuius insigne non tantum potestatis est, sed et pietatis: cum quo illud sacratissimum concilium trecentorum decem et octo antistitum in Nicaena civitate, in defensionem consubstantialis Trinitatis convenit.
231Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0482B (auctor c.805–c.846)
» Ita D. ms.. ast Barbarinianum, S. Cyriaci, Atrebatense, et Tornacense, annis viginti octo et dies quatuor; Vaticanum, annis triginta et octo; Letiense, annis decem et octo, et diebus quatuor.
232Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0488C (auctor c.805–c.846)
II, haec habet Latino sermone reddita: Proculus « post decem in pontificali munere exactos annos, aetate demum labente, vitam cum morte commutavit anno centesimo quadragesimo secundo, sedente in pontificali Romana sede Telesphoro eodem anno suffecto Xysto huius nominis primo, ac imperante Antonino Pio, prima Decembris die.
233Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0549B (auctor c.805–c.846)
Ianuarii anni 417 potuit nuptui Constantio tradita, decem et octo mensium spatio (quot intercedunt inter praedictam diem et secundam Iulii 418, Valentiniani natalem) Honoriam primo, inde Valentinianum ipsum parere; nec inde argumentum satis firmum erui posse videtur, quo Marcellino asserenti annum 419, Prosperi 418, praeferatur; eo magis quia si septennis Augustus vocatus est post XV Kal.
234Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0573B (auctor c.805–c.846)
I, dies VIII, non debuerat eumdem ordinatum asserere anno 556, etenim spatium temporis sedis fuisset tantum annorum decem, et mens.
235Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0600B (auctor c.805–c.846)
Totilas probabiliori calculo anno sequenti 553 occisus est, cum iuxta S. P. Benedicti vaticinium regnasset annis decem completis, undecimo coepto, quod idem Procopius tradit.
236Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0629B (auctor c.805–c.846)
Adoaldus regnare incipit cum matre eodem anno 613. Adoaldus, cum insaniret, postquam cum matre regnaverat annis decem, eiectus est, et Arioaldus substitutus circa Octobrem anni 626, coepto videlicet Adoaldi undecimo.
237Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0629B (auctor c.805–c.846)
43, videtur annos Adoaldi decem solidos numerare, sicut et duodecim sequentes Arioaldi, nec alias chronotaxis staret cum sequentibus mox dicendis.
238Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0632B (auctor c.805–c.846)
» Baronius, ad annum 590, de peste huiusmodi loquens, et Antharit mortem ad eiusdem anni Septembrem consignans, suam sententiam de morte Alboini anno 571 assignanda evertit, cum enim constet ex Paulo post Alboinum Clephim regnasse anno uno cum dimidio, decem inde annis sub ducibus Langobardos fuisse, et tandem Antharit sex annis dominatum, si annorum summa colligatur, fient anni XVII, menses VI, qui additi annis DLXXI, conficient Antharit mortuum post Paschale festum, seu Septembri mense anni 588, cum tamen Baronius ipse tradat obiisse anno praedicto 590. II. Post aliquot a Mariniani ordinatione annos bellatum est inter Francorum reges Theodepertum et Theodoricum fratres, ac Clotharium patruelem; at noster hic de praecedenti certamine loquitur inter Theodepertum et Clotharium patruelem, de quo Paulus, lib.
239Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0645B (auctor c.805–c.846)
» Hinc ait, vi per Smaragdum adhibita, Severum Ravennam pertractum cum aliis tribus episcopis, coactum cum Ioanne communicare, quos regredientes ad propria, comprovinciales dubitantes an in communionem recipere deberent, exspectandam duxere Romani pontificis sententiam, « cuius est de haereticis » iudicare, qua habita, coacta decem episcoporum synodo, Severus et tres reliqui episcopi, abiurata « haeresi » in suas sedes restituti sunt.
240Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0662B (auctor c.805–c.846)
Decem anni vitae, annis Agnello notatis, a Rubeo additi, praeterquam quod nullo teste firmantur, non videntur Felici tribui posse anteactis aerumnis attrito.
241Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0663A (auctor c.805–c.846)
Donum autem ordinatum quarta Octobris eiusdem anni, sedisse anno uno, mensibus quinque, diebus decem, obiisse die 13 Martii anni 679. His autem admissis, sequeretur in explicata Ravennatum episcoporum syntaxi, male Reparati episcopi mortem anno ipso 677, die 30 Iulii consignatam, duobus videlicet mensibus et quatuor insuper diebus ante Doni pontificis ordinationem.
242Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0664C (auctor c.805–c.846)
II. His tamen non obstantibus, mihi arridet Adeodati, Doni, Agathonisque tempora diversa ratione, ac Papebrochius censet, disponere, et Adeodato quidem, ad fidem omnium Codicum Anastasii et antiquissimi catalogi Papebrochio laudati, quatuor tantum annos pontificatus tribuere, quos inierit a die ordinationis suae 14 Martii anni 672, finierit anno 676, pontificatum protrahens usque ad 18 Maii; Dono autem, ordinato quinta Octobris eiusdem anni, annum unum, menses quinque, dies decem, usque videlicet ad 14 Martii anni 678, Agathonem vero pontificatum eodem anno coepisse die ordinationis suae 30 Maii, tribusque annis sedisse, mensibus sex, diebus tribus, mortuumque die 3 Decembris.
243Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0499C (auctor c.805–c.846)
Probum ait decem annis sedisse, ac obiisse anno 351, die sexta Maii, sepultumque cum praedecessore suo, ex quo cum Liberii corpus elevaretur, cinis in eodem sarcophago inventus, Probi huius creditus est.
244Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0747D (auctor c.805–c.846)
Qualis in hoste solus decem sicut ille fuissent, imperium divisum non esset, nec tantos in sedilia reges.
245Agobardus Lugdunensis, De modo regiminis ecclesiastici, 104, 0191A (auctor 769-840)
Quae etiam mulier dicitur habens dragmas decem, quae, perdita una, accendit lucernam, everrit domum, quaesivit, et invenit.
246Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0140A (auctor 769-840)
Et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam, et eversa est et deleta de superficie terrae (III Reg. XIII, 33, 34). XII. Forsitan in his duabus sententiis resistat aliquis, dicens: Haec dicta sunt de decem tribubus Israel, quae per Hieroboam recesserunt a domo David, et civitate sancta, ac templo et altari, sive ministerio electorum sacerdotum; et propterea debent de haereticis intelligi, qui recedunt a veri domo David, id est Christi, et a communione vel doctrina sacerdotum catholicorum.
247Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0047A (auctor 769-840)
Sic et in quodam loco beatus scribit Hieronymus: « Quae autem potest maior esse dementia quam ut Filius Dei hominis filius nasceretur, decem mensium fastidia sustineret, partus exspectaret adventum, involveretur pannis, subiiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates, et post contumelias vocum, alapas, et flagella, crucis quoque nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret, Patri factus obediens usque ad mortem?
248Agobardus Lugdunensis, Liber adversus legem Gundobadi, 104, 0120D (auctor 769-840)
Quo inito, prostrata ex eis decem et octo millia.
249Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0216D (auctor 769-840)
Si contra legem non fuit in eodem mari sculpturas historiatas in gyro decem cubitorum fieri; quomodo legi contrarium putabitur, si historias sanctorum ac martyrum Christi sculpamus sive pingamus in tabulis, qui per custodiam divinae legis ad gloriam meruerunt aeternae retributionis attingere?
250Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0278D (auctor 769-840)
In libro Apocalypsi: Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cornua septem, ex capita decem, et super cornu eius decem diademata; et super capita eius nomen blasphemiae.
251Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0279B (auctor 769-840)
Et iterum: Ego tibi dicam sacramentum mulieris, et bestiae quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.
252Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0279C (auctor 769-840)
Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges una hora accipiunt post bestiam.
253Agroecius, De orthographia, p. 54, l. 1 (auctor c.440-450)
deuncem decem uncias dicimus, diuncem undecim.
254Agroecius, Ars de orthographia, p2; 72 (auctor c.440-450)
deuncem decem uncias dicimus, diuncem undecim.
255Aileranus Scoto Hibernus, Interpretatio mystica, 80, 0331C
In Obed serviens (Ioseph, l. V, c. 14, Ant.) , qui non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28) ; itemque Apostolus: Formam, inquit, servi accepit (Philipp. II, 7) . In Iesse incensum (Philo, l. Interp., de I et III Reg.) qui ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) . Et Ioannes: ipse, ait: Baptizabit vos in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III) . In David desiderabilis (Hieron. l. Int. nom., de Matth.; et Act. apost.) , de quo evangelista dicit: Et resplenduit facies eius sicut sol (Matth. XVII, 2) . Unde etiam Propheta dixerat: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . In Salomone pacificus (Orig. hom. 6 in Ioan.) , qui ait: Pacem meam do vobis (Ioan. XIV, 27) . Addens meam ostendit odisse non suam; de qua dicitur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34) . Et Apostolus de Christo: Ipse, inquit, est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) . In Roboam latitudo populi (Philo, l. Int. nom., de II Reg.; Hieron., ibid., de Matth.) , cum ait: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum (Matth. VIII) . Itemque alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28) , impetus autem populi idcirco vocatur, quia sicut fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV, 27) . In Abia Pater Dominus (Hieron, ubi supra, de Matth.) , qui ait: Nolite vocare vobis Patrem super terram (Matth. XXIII, 9) , non quia duos in divinitate dicamus esse, sed quod etiam homo magistri illius hominis pater sit quem docet, Paulo dicente: Nam etsi decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres; nam in CHRISTO IESU per Evangelium ego vos genui (I Cor. 4) . Si autem discipulus meruit pater vocari, quanto magis Magister eius.
256Aimericus Antiochenus Terricus Templariorum, Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae, 201, 1409B
Syrii autem habent custodiam Sepulcri usque ad quartum diem post festum S. Michaelis; et ipse Saladinus in domo Hospitalis permisit remanere decem de fratribus Hospitalis ad custodiendum infirmos usque in unum annum.
257Aimericus Antiochenus Terricus Templariorum, Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae, 201, 1410B
In vigilia S. Sylvestri dominus Conradus marchio milites et pedites per murum civitatis disposuit, et armatis septemdecim galeis et decem aliis naviculis, cum auxilio domus Hospitalis et fratrum Templi adversus galeas Saladini dimicavit, easque expugnans, undecim ex eis retinuit, et magnum Alexandriae admiraldum cum octo aliis admiraldis cepit, Saracenorum multitudine interfecta.
258Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0837D (auctor 950-1008)
Dux Francorum Hugo infulas regni adeptus, cum filio per decem continuos annos eis potitus est; moriens autem Rotberto filio monarchiam sui reliquit principatus.
259Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0667B (auctor 950-1008)
Nunquid non sunt nobis duodecim millia puerorum, quos propriis alimus stipendiis, et decem et octo millia militum, quos cum patriciatus dignitate acquisisti?
260Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0671D (auctor 950-1008)
» Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo accepit panem, audiens quod qui tali cibo alerentur aurum pro luto ducerent.
261Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0672C (auctor 950-1008)
Quibus barbarus respondit: « Hic, inquiens, tam praeclari generis puer non dimittetur, nisi mihi decem librae auri dentur.
262Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0718B (auctor 950-1008)
At vero Longobardi, cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi concilio Flavium Authari, supra memorati principis Clephonis filium, regem sibi statuerunt.
263Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0751C (auctor 950-1008)
In Septembri vero septem antiphonae canebantur, distributis unicuique binis psalmis; in Octobri octo, cum ternis psalmis; in novembri novem, cum ternis itidem psalmis; in Decembri decem, cum ternis similiter psalmis.
264Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0754A (auctor 950-1008)
In Tridentino quoque territorio, decem castella a Francis diruta, et commanentes in eis universi ducti captivi.
265Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0761C (auctor 950-1008)
Ibi Theodoricus cum decem millibus tantum virorum, Theodebertus vero cum magna Austrasiorum adfuit manu; bello etiam, si frater petitis annueret, turbare pacem volens.
266Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0773C (auctor 950-1008)
Adaloaldus autem Agilulfi, qui et Ago dictus est, Longobardorum regis filius, patri in regnum succedens, dum decem annis cum matre Theudelinda regnasset, a quodam, Eusebio nomine, qui ab imperatore Constantinopolitano ad eum directus legatus fuerat, post balneum potione accepta, in amentiam vertitur.
267Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1049A (auctor fl. 800)
Haec prorsus, ut nobis quasi eadem adhuc infirmitate dolens aiebat, ita per decem annorum curricula manus dexterae ariditate contabuerat, quo nullo modo vel ad os eam porrigendi posse habuerit.
268Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0947A (auctor fl. 800)
Inde nobilissimam ac sanctorum et praecipue decem et octo martyrum triumpho laureatam Caesaraugustae applicant ad arcem, ubi a superius nominato Seniore episcopo rursus, quemadmodum euntes humane recepti, optima apud ipsum, quousque libuit, sunt quiete donati.
269Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0948A (auctor fl. 800)
Auditis et Leovigildi amici prosperitatibus, suisque eis propensis beneficiis, gavisi sunt in omnibus, a quibus decem et duobus elapsis solibus laeti dimissi veniunt festinato cursu Gerundam, sancti Felicis martyris cruore madentem: cuius liquentes confinia, adeunt Narbonam civitatem metropolim.
270Alanus Antissiodorensis, Diplomata, 201, 1389D (auctor 1152-1167)
Ne qua vero deinceps inter episcopum et canonicos controversiae oriatur occasio, constitutum est meo et eorum assensu, ut de vineis episcopi in quibus canonici decimam requirebant, episcopus singulis annis duodecim modios vini persolvat, decem de rubeo et duos de albo.
271Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0510C (auctor 1152-1167)
» Gratulari etiam consueverat decem circiter monasteria, vel aedificandis monasteriis loca congrua numerans iniuste sibi ablata, dum contendere nollet, et magis eum vinci, quam alios vincere delectaret.
272Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0326C (auctor 1128-1203)
Quod possumus probare per simile: Ecce albedo desit esse in Socrate, et post decem annos quaedam albedo incipiet esse in Socrate, dicemus quod ita sit vel possit esse illa quae a decem annis desiit esse in Socrate?
273Alanus de Insulis, De VI alis cherubim, 210, 0273D (auctor 1128-1203)
Haec firmitas, decem quae confessionem impediunt, expellit.
274Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0720A (auctor 1128-1203)
: Vidi bestiam decem cornua habentem.
275Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0720A (auctor 1128-1203)
Dicitur Romanum imperium, secundum aliam expositionem, quod divisum est in decem regna; dicitur etiam haeresis vel conventus haereticorum, unde in Apoc.
276Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0853D (auctor 1128-1203)
Dicitur medium quod est oppositum medio, unde in Evangelio: Ambulabat Iesus per medios fines Decapoleos, id est per viam quae erat opposita mediis finibus illius regionis quae continebat in se decem civitates; decas enim decem, polis civitas dicitur.
277Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0893A (auctor 1128-1203)
Notat ventum attrahere, unde in propheta Osee: Ephraim pascit ventum et sequitur aestum, id est decem tribus quae significantur per Ephraim trahentur in diversas partes mundi in captivitatem, a quibus diversi flant venti; et sicut pascent ventos, ita diversos attrahent ad spirandum.
278Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0897D (auctor 1128-1203)
Significat interficere, unde Saul: Percussit mille et David decem millia.
279Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0933B (auctor 1128-1203)
Dicitur a sancto datum, unde praeceptum dicitur sanctum, quia a sancto datum; unde David: Currus Dei decem millibus multiplex, etc.
280Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0933C (auctor 1128-1203)
Et ille currus est multiplex decem millibus, id est ex innumeris populis compactus, qui sancti sunt millia laetantium, quia spe gaudent donec producantur in finem; et cur laetantur, quia Dominus in eis; et hoc in Sina sancto; vel sancto, id est implendo mandatum, quod factum est; quid ei prodest mandatum nisi Dominus ibi sit qui dat velle et operari?
281Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1008B (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam decem tribus, unde Oseas vocat Ephraim vitulam doctam diligere trituram, quia populus Israel assuetus erat sustinere tribulationes et pressuras.
282Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0828D (auctor 1128-1203)
Dicuntur etiam opera nostra, unde in Evangelio: Simile est regnum coelorum decem virginibus quae accipientes lampades: scilicet omnes lampades habent; sed omnes lampades oleum non habent, quia plerumque in se bona cum electis reprobi ostendunt.
283Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0836C (auctor 1128-1203)
Dicuntur decem praecepta Decalogi, unde: Lex scripta fuit in duabus tabulis.
284Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0841B (auctor 1128-1203)
, accendit lucernam; mulier ista est Dei sapientia quae decem drachmas habuit, id est novem ordines angelorum et hominem ab ipsa creatum; sed unam drachmam amisit, quando homo peccavit; ipsa consequenter lucernam accendit, quando divinam naturam humanae univit, ut decimam drachmam recuperaret, id est humanam naturam redimeret.
285Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0843D (auctor 1128-1203)
quod Salomon fecit decem luteres.
286Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0738B (auctor 1128-1203)
Chorda, proprie, praeceptum Decalogi, unde in Psalmo: In psalterio decem chordarum psallite illi, id est adimplete Decalogum, qui designatur nomine decem chordarum, quia docet observantiam decem praeceptorum.
287Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0752C (auctor 1128-1203)
: Vidi de mari bestiam . . . , habentem capita septem et cornua decem, id est Antichristum qui subiugabit sibi decem regna mundi.
288Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0757C (auctor 1128-1203)
Dicitur exercitus bonorum, unde in Psalmo: Currus Dei decem millibus multiplex.
289Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0762C (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam superbia, unde in Psalmo: Et emundabor a delicto Denarius est genus nummi valens decem nummos usuales vel cursales, unde in Evangelio: Utquid perditio haec?
290Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0766B (auctor 1128-1203)
Dextera, proprie, propitiatio divina; unde in Psalmo: Manus tua protexit me; et alibi: Cadent a latere tuo mille et decem millia a dexteris tuis.
291Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0776D (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam pensum, unde in Luca: Aut quae mulier habens dragmas decem.
292Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0075B (auctor 1128-1203)
Sexies enim decem vel decies sex sunt sexaginta.
293Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0075B (auctor 1128-1203)
Per denarium vero, decem praecepta legis significantur.
294Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0093C (auctor 1128-1203)
Per denarium decem praecepta legis, per senarium operis perfectio designatur, quia sex diebus opera sua perfecit Deus (Gen. I) . Et octoginta concubinae.
295Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0286B (auctor 1128-1203)
Ait enim Auctoritas: Confitemini alterutrum peccata vestra (Iac. V) . Et alibi Dixi confitebor, etc., et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI) . Item Christus decem leprosis sanatis praecepit ut se ostenderent sacerdotibus (Luc. XVII) . Per quod significatur, quod ille qui laborat lepra spirituali debet se ostendere sacerdoti per confessionem delicti.
296Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0619 (auctor 1128-1203)
Decem omnino continet opuscula, quorum nonum est Alani, quod saeculo XII, post certe paulo post exscriptum puto.
297Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0631D (auctor 1128-1203)
Et sic decem praedicamenta naturalia ad duo theologica, ad praedicamentum quid, et ad praedicamentum ad quid, reducuntur.
298Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 51; 1 (auctor 1128-1203)
Quo impetrato cum hiberno tempore aput Salomonem hyemasset, redeunte uere, quando reges ad bella procedere solent, Caduallo cum decem milibus militum, quos rex Salomon illi commiserat, naues ascendit, prosperoque uentorum spiramine usus celeri cursu applicuit.
299Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 2, 17; 6 (auctor 1128-1203)
Itaque decem milia librarum argenti Dani accipientes abierunt.
300Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 35; 2 (auctor 1128-1203)
Bladud, Britonum rex nonus a Bruto, edificauit urbem in insula tempore, quo Ahab in Israel decem tribubus imperabat et Iosaphat duabus in Iuda.
301Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 5, 1; 14 (auctor 1128-1203)
[P 34] Interficiet eam ceruus decem ramorum, quorum .
302Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 1; 1 (auctor 1128-1203)
Interficiet eam ceruus decem ramorum, quorum quatuor quatuor aurea diademata gestabunt.
303Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 1; 7 (auctor 1128-1203)
Lacrimis miserandis madebit ipsa et clamore horrido replebit insulam, quibus statim adiungit: Interficiet eam ceruus decem ramorum, quorum quatuor quatuor aurea diademata gestabunt.
304Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 2; 1 (auctor 1128-1203)
Interficiet eam ceruus decem ramorum, quorum quatuor quatuor aurea diademata gestabunt.
305Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 2; 4 (auctor 1128-1203)
Possumus namque per decem ramos cerui huius uel decem intelligere principatus – suȩ ditioni subditos, quorum quatuor quatuor erunt regna, quod per aurea diademata, quȩ gestabunt, insinuatur – uel certe decem liberos, quos habebit, quorum quatuor erunt reges, uel simul in diuersis regnis, uel in eodem regno succedentes, sicut quatuor illi filii rugientis , de quibus superius dictum est: Euigilabunt catuli rugientis et postpositis nemoribus infra menia ciuitatum uenabuntur.
306Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 116]; 22 (auctor 1128-1203)
[P 34] Interficiet eam ceruus decem ramorum [190r] quorum quatuor aurea diademata gestabunt.
307Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0398D (auctor 1095-1125)
Hoc etenim sustentaculo annonae tribus diebus vixit populus, quousque profugi et dispersi ad triginta millia readunati sunt, praeter decem millia quae perierant.
308Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0402C (auctor 1095-1125)
Ibi ipsa die plurimos peregrinos, hac et illac vagantes, diversis in locis, interdum decem, interdum quindecim, aut eo amplius, decollasse perhibentur.
309Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0420A (auctor 1095-1125)
Sic vero imperatore ac duce perfectae fidei et amicitiae vinculo insolubili innodatis, a tempore Dominicae Incarnationis, quo haec concordia contigit, usque ante paucos dies Pentecostes per singulas hebdomadas quatuor viri, aureis Byzantiis onerati, cum decem modiis monetae tartaron, de domo imperatoris duci mittebantur, quibus milites sustentari possent!
310Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0421A (auctor 1095-1125)
Interea dum ad haec ducem cum imperatore agerentur, et sancta Pascha, iam tribus septimanis evolutis, processisset, Boemundus decem millia habens equitum, et plurimas copias peditum, per Valonam et Durax et caeteras civitates regni Bulgarorum descendens, in virtute magna ante muros civitatis Constantinopolis astitit.
311Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0426C (auctor 1095-1125)
Horum in prima acie ad decem millia, viri omnes sagittarii, in convallem Nicaeae praecucurrerant, arcus corneos et osseos, ad feriendum rigidissimos manu ferentes; et universi equis insidentes cursu velocissimis et bello aptissimis.
312Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0451D (auctor 1095-1125)
Unde legatione ad Baldewinum facta, arcem illi venalem pro numero decem millium byzantiorum obtulit, et quia abhinc et deinceps illi pro solidorum conventione fideliter militaret.
313Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0454D (auctor 1095-1125)
Ab hac urbis statione usque ad Antiochiam decem milliaria computantur et fama novae caedis Turcorum veloci pede transvolans, Turcos ab Antiochia et de cunctis finibus eius ad viginti millia congregatos accivit usque ad praedictam civitatem Arthesiae.
314Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0468C (auctor 1095-1125)
Bos duabus marcis vendebatur, qui paulo ante decem solidis poterat comparari; agniculus quinque solidis appretiabatur.
315Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0476D (auctor 1095-1125)
Vix decem in equo praemissi milites in montis arduo constiterunt, et ecce totam manum Turcorum illorum, scilicet qui a recenti caede Christianorum in circuitu per montana et notas semitas clam redierant, contemplantur.
316Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0477A (auctor 1095-1125)
De quibus adversus se viginti equites praecurrere intuentur, qui decem a montis cacumine arcerent.
317Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0477A (auctor 1095-1125)
Christianis vero decem cedentibus propter nimium vicinas Turcorum insidias, et his viginti montis cacumen obtinentibus, subvenere triginta Christiani confratres, qui illos viginti fortiter incursantes de montis apice usque ad ipsas Turcorum insidias in fugam reddiderunt.
318Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0491B (auctor 1095-1125)
In qua universos reperientes, adhuc sopore gravatos, in ore gladii percusserunt, ac in eodem impetu in alias turres irruentes, stragem plurimam operati sunt, donec fere decem turrium custodes, in ea parte urbis gravi somno immersos, sine ulla vociferatione peremerunt.
319Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0492D (auctor 1095-1125)
Decem millia fuere occisorum, quorum corpora per vicos et plateas civitatis caesa et ferro a Gallis exstincta sunt.
320Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0499A (auctor 1095-1125)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur; pro decem fabis, denarius; pro capite unius asini, equi, bovis, cameli, byzantius unus dabatur; pro pede vel aure, sex denarii; pro visceribus cuiuslibet horum animalium, quinque solidi accipiebantur mutuo.
321Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0518D (auctor 1095-1125)
Ex his ad decem millia in circuitu longae remotione viae per notas semitas et montana gradientes, tardatos et subsequentes peregrinos ac postremos exercitus sagittis a tergo incurrerunt, et sexcentos subito expugnatos et exterritos, clam duce et eis, qui longo spatio duorum milliarium praecesserant, in ore gladii percusserunt.
322Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0523A (auctor 1095-1125)
Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus hostibus valide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis observaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis evidenter constitutos.
323Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0527A (auctor 1095-1125)
Erant enim decem millia exercitus comitis Reymundi et suorum comprimorum.
324Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0548D (auctor 1095-1125)
Egressi autem Christiani victores a palatio post nimiam et cruentam caedem Sarracenorum, quorum decem millia in ipso loco occiderunt, plures copias gentilium, per vicos civitatis errantes diffugio prae timore mortis, in ore gladii percusserunt.
325Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0554B (auctor 1095-1125)
Huius vero ducis electio et promotio nequaquam humana voluntate facta fuisse credatur; sed totum Dei ordinatione et gratia factum, cum procul dubio ex visione cuiusdam boni et veridici militis didicerimus, ante decem annos huius viae hunc a Deo electum et constitutum ductorem, principem atque praeceptorem Christiani exercitus, ut prae omnibus primatibus actu, victoria et consiliis beatiorem, et fide ac veritate integriorem.
326Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0569D (auctor 1095-1125)
Et iam inter plurimas sagittas incaute remissas, decem sagittis eiusdem Gerhardi corpus confixum et vulneratum est.
327Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0573C (auctor 1095-1125)
CAP. X. - Milites decem Christiani triginta equites gentilium fugant et necant.
328Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574A (auctor 1095-1125)
Audito tandem in Ierusalem adventu illorum, surrexerunt clam duce decem milites Christianorum, et in termino Rametis constiterunt ad explorandam rei veritatem, utrum milites Babyloniae adfuissent in auxilium urbis Assur.
329Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574A (auctor 1095-1125)
Qui protinus quinque armigeros direxerunt ante moenia urbis ad lacessendos et producendos viros, quorum fama erat; ipsi vero decem in campestria Assur descenderunt.
330Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574B (auctor 1095-1125)
Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti sunt, post tergum relictis insidiis.
331Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574B (auctor 1095-1125)
Armigeri vero quantocius equorum velocitate ad decem equites Christianorum fugam inierunt.
332Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574B (auctor 1095-1125)
Quibus ad subveniendum decem domini sui illico in equis et armis adfuerunt; et triginta Arabes in fugam remittentes, usque ad portas et moenia Assur eos persecuti sunt, tres illorum in momento perimentes; quorum capita ab armigeris amputata, cum equis et spoliis eorum afferentes, Ierusalem cum gaudio reversi sunt.
333Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574B (auctor 1095-1125)
Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt.
334Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0575C (auctor 1095-1125)
Et decem valentes equos mulosque tres, corpore elegantes, tibi mittemus; ac singulis mensibus quinque millia byzantiorum in ratione tributorum reddituri sumus.
335Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0590C (auctor 1095-1125)
Ingressusque foveam, vestes et munera regis ostendens et de eius benigna susceptione loquens, illico decem de consociis eduxit in praesentiam regis et eius optimatum.
336Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0590D (auctor 1095-1125)
Similiter socius, qui vana spe et promissione honestarum vestium decem produxerat ex cavernis clanculum amotus, in momento decollatus est cum novem.
337Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0603B (auctor 1095-1125)
Et hoc dicto cum iureiurando, confessionem delictorum suorum coram iisdem episcopis fecit; deinde corporis et sanguinis Dominici percepta communione, decem milites loricatos cum Gerhardo episcopo, lignum sanctae crucis praeferente, reliquit.
338Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0608B (auctor 1095-1125)
His magnis donis et promissis imperatoris corrupti, Albertus de Blandraz nimium ei credens, decem equos cum aliis rebus pretiosis suscepit; sed episcopus solerti providentia omnia haec sibi oblata refutat, timens ne si exercitus transiret, a Graecis molestatus Turcorum armis occidendus traderetur.
339Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0611A (auctor 1095-1125)
Audita hac comitis legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic viam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias convenisse.
340Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0611A (auctor 1095-1125)
Ab illa denique die commistis copiis, Reymundus et universi ductores et capitanci decem millium cum omni manu equitum, et comitatu fatigatorum peditum, ad multitudinem exercitus redeuntes convenerunt: qui deinceps dividi, aut ullatenus aliquibus in locis spatiari, nulla fiducia praesumpserunt, propter assiduos Turcorum assultus et nimias illorum copias.
341Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0614C (auctor 1095-1125)
CAP. XVII. - Reymundus comes praelio victus, versus montana fugiens cum decem militibus, silicem quamdam praecelsam occupat: de qua per socios liberatus, media nocte cum suis omnibus fugam iniit.
342Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0614D (auctor 1095-1125)
Videns ergo comes fugam Turcopolorum et casum irrecuperabilem suorum, non ultra in mortis periculo sibi imminente remanens, sed vix ab armis effugiens, versus montana et per angusta loca declinans, in summitate cuiusdam praecelsi silicis ascensu difficili astitit cum decem tantum sociis de quo, quantum poterat, Turcis insequentibus et eum obsidentibus, resistere cum suis conabatur.
343Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0624D (auctor 1095-1125)
Caeteri autem principes praefati, post captionem civitatis Tortosae, recto itinere usque ad civitatem Baurim cum decem millibus profecti sunt, ubi regem Baldewinum, ex praemissa legatione admonitum, in occursum sibi in ingenti manu repererunt; quia transire regiones et civitates gentilium absque tamnominati et potentis novi regis conductu dubitabant.
344Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0627D (auctor 1095-1125)
Lithardus vero Cameracensis, Rotgerus de Roseit, Philippus de Bulon, Baldewinus de Hestrut, Walterus de Berga, Hugo de Burg, Addo de Keresi versus Iaphet fugam inierunt, ubi decem millia illis occurrerunt, qui regi ad auxilium festinabant.
345Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0633C (auctor 1095-1125)
Adfuerunt pariter in eodem concilio Engelhardus episcopus Lauduni, similiter et episcopus Placentiae, episcopus de Tarsa, episcopus de Mamistras aliique episcopi et archiepiscopi ad decem et octo computati; abbas etiam de sancta Maria Latina, abbas de valle Iosaphat, abbas de monte Thabor; et alii de terra Galliae circiter sex illic sedisse referuntur.
346Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0635C (auctor 1095-1125)
CAP. XXI. - Baldewinus rex venationi aliquantulum vacans cum decem sociis Sarracenos sexaginta aggreditur.
347Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0635D (auctor 1095-1125)
Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Ioppe Ierusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Iulii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae contiguos a montanis intraret et huius recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent.
348Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0636A (auctor 1095-1125)
Qui illico hoc audito, decem socios, qui secum erant, nobiliter admonet ut sine intermissione hostes insequantur, et nunquam eos impune a regione exire patiantur; sed fortiter cum eis dimicantes, praedam excutiant et rapinas confratrum suorum.
349Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0641A (auctor 1095-1125)
Ipse quidem, decem assumptis, recto tramite quo ab Ioppe itur Caesaream est profectus, si forte sibi obvenirent praefati sexaginta milites, ut eis malum quod fecerant Caesareae digna vice possent rependere.
350Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0641B (auctor 1095-1125)
Rex, hoc audito, protinus obducto pectori clypeo et hasta arrepta, cum decem sociis via cepta ac nimium festinata, in hostes tetendit, metuentes ne forte aliqua fama ab hac via declinarent.
351Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0641C (auctor 1095-1125)
De quibus decem capti et retenti sunt absque his qui armis interierunt.
352Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0641D (auctor 1095-1125)
Exaltatum est itaque nomen regis in universis finibus Ascalonitarum et omnium gentilium, non parum timentium et admirantium quod rex cum decem sociis sexaginta Arabes tam felici congressu alios attriverit, alios captivos duxit.
353Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0646D (auctor 1095-1125)
Baldewinus vero de Burg, Gozelinus de Cortona et caeteri egregii milites plus milliari a Boemundo cum sua acie remoti, audientes Boemundum et Tankradum iam bellum committere et praevalere, velocitate equorum densatas et obsistentes acies rapido impetu irrumpere et atterere conati sunt, inter aciem Boemundi et Tankradi sociari, et misceri ad auxilium, ferventes; sed subito decem millia Turcorum ab insidiis surgentes, arcu et sagittis ferociter eis in faciem occurrerunt, graviter eos assilientes, et sagittis figentes, donec tota manus in fugam versa est.
354Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0650D (auctor 1095-1125)
Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, eiusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est; quin episcopo civitatis Albariae effugato, et plurimis ecclesiis Dei annihilatis, non tamen praeda ac strage hac saturari potuit; sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et iactantia magna profectus est.
355Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0651A (auctor 1095-1125)
Triduano dehinc ieiunio indicto et peracto ex pontificis admonitione, Tankradus usque ad pontem Farfar cum decem millibus equitum et peditum descendit, ubi hospitio per noctem remorati sunt.
356Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0669B (auctor 1095-1125)
Sed mercatorum copias videns esse nimias, facie ad faciem cum eis confligere distulit; sed ab eis clam nunc declinans, nec mora, extremos fortiter inclamans et incurrens, undecim gladio stravit, quadraginta captivos tenuit, camelos undecim Zucra, quatuor onustos et caeteris pigmentis rebusque pretiosis, decem et septem vero oleum et mel portantes Ierusalem captos abduxerunt.
357Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0671B (auctor 1095-1125)
Locatis itaque imperatoris tentoriis in praefatis locis et campis, qui itinere diei unius distant a regione Dyrrhachii, milites imperatoris, non solum advenae Galli, qui conventione solidorum imperatori militabant, sed et Turcopoli, Comanitae et Pincenarii, ad decem millia conglobati, armati et loricati in lancea et sagitta, Boemundum et suos in castris aggredi statuerunt.
358Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0675B (auctor 1095-1125)
Haec Turci et eorum principes audientes, vehementer in ira exarserunt, urbemque per dies decem oppugnare non cessantes, nunc vim, nunc minas inferebant, regem Baldewinum ad internecionem eorum se revocare affirmantes.
359Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0685B (auctor 1095-1125)
His vero diei unius spatio a statione obsidionis Rohas remotis, Baldewinus de Burg laetatus fama adventus regis, cum quadringentis equitibus viris bellicosis et decem millibus Armeniacae gentis, obviam illi ab urbe festinans, Turcos versus Caran divertisse notificavit; sed in castris eos adhuc praestolari, et audire de eius proposito, cum quadringentis equitum millibus nimium confidentes.
360Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0687C (auctor 1095-1125)
Interea frater regis de Norwegia, Magnus nomine, in plurimo apparatu, in multa armatura, in manu robusta, in buzis quadraginta, in decem millibus virorum pugnatorum, per biennium in circuitu spatiosi maris a regno suo enavigans, in portu Ascalonis civitatis anchoram integris horis diei ac noctis fixit, ut videret, si aliqui viri a civitate terra vel mari sibi occurrerent, cum quibus ex industria aut eventu aliquod certamen iniret.
361Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0695C (auctor 1095-1125)
Nam Tankradus cum illo foedere inito, decem equites, centum pedites illi in auxillum constituit, quatenus eius conductu et notitia locum inobsessum praeoccuparet, nullum illic exitum aut introitum fieri patientes.
362Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0696A (auctor 1095-1125)
Ammiraldus vero graviter vulneratus, vix evasit cum decem militibus, sed quingenti milites in falsa fide praesidium cum Sarracenis intrantes, a duce et ammiraldo suo sequestrati sunt.
363Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0697C (auctor 1095-1125)
Rex itaque Baldewinus in virtute et apparatu decem millium a Ierusalem descendens in vigilia S. Andreae apostoli, civitatis moenia in arido positis castris occupavit; a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit.
364Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0706D (auctor 1095-1125)
Ubi Rotgerus de Antiochia et Baldevinus de Rohas cum decem millibus equitum et peditum illis occurentes, et hac in terra octo diebus moram facientes castrametati sunt.
365Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0707D (auctor 1095-1125)
In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebravit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui vulgo appellatur Orel, ubi praesidium novum curriculo dierum decem et octo firmavit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia; vel ullae insidiae aut vires inimicorum subito adessent, quin fidelibus regis in arce constitutis paterent: et sic ei regia arx impedimento esset.
366Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0714D (auctor 1095-1125)
Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges: qui Godefridum cum suis coronantes, graviter cum eis commiserunt, donec Godefridus et sui paucissimi tantorum vim suffere non valentes, ad quadraginta in arcu, lancea et gladio ceciderunt: viri fortissimi, et usque ad hanc diem in omnibus praeliis invictissimi; singuli reditibus terrarum et locorum possessionibus ditati, in obsequio militari et ipsi equites sub se habentes, alius viginti, alius decem, alius quinque aut duo ad minus.
367Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0715A (auctor 1095-1125)
Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt.
368Albericus, Sermo in S. Scholasticam, 66, 0941 (auctor fl. 500)
In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum decem virginibus quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae: quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
369Albericus, Sermo in S. Scholasticam, 66, 0942D (auctor fl. 500)
XXV, 1. Audistis, fratres charissimi, coelorum regnum decem virginibus, quae, acceptis lampadibus, sponso et sponsae exierunt obviam, comparatum.
370Albericus Ostiensis, Epistola ad monachos S. Orientii Auxitanensis, 155, 1631B (auctor fl. 1100)
ALBERICUS, Dei gratia Ostiensis episcopus, apostolicae sedis legatus, fratribus monasterii S. Orientii Auxitanensis salutem et gratam concordiam maxima ex parte inter reverendissimum dominum archiepiscopum Auxitanum, et priorem vestrum; secundum gratiam et benevolentiam suam reddidit vobis ipse, et se de caetero monasterium S. Orientii velle diligere, honorare, et sustentare, praesentibus episcopis et abbatibus, in praesentia nostra apud Senonicas repromisit; ad reparationem quoque monasterii vestri usque ad decem annos populorum conventum in unoquoque anno congregabit: ex actiones omnes tam in praesbyteros quam in caeteros clericos omnino remisit: quod si comes de omnibus vestris aliquam novam consuetudinem exegerit, dominus archiepiscopus cum eo minime participabit; sed et de ipso comite sicut et de aliis querimoniis vestris faciet quod iustitia dictaverit.
371Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e; 41 (auctor c.1200–1280)
(9) Si autem hoc concedatur, obicitur in contrarium sic: Quicquid apparet ut in superficie, si ipsum est totum in superficie una alicuius quantitatis, ipsum totum non erit in minori; si igitur forma speculi est tota in speculo alicuius quantitatis ut in superficie, tunc non erit tota in minori, quod est contra sensum, quia si speculum frangatur in decem partes, in qualibet illarum partium erit forma tota.
372Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g; 10 (auctor c.1200–1280)
Sit enim A oculus versus orientem positus, sed aspiciens ad occidentem, B autem oculus positus versus occidentem, sed aspiciens ad orientem; et sit distantia media decem cubitorum.
373Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Demus ergo quod a corpore vaporabili per vapores elevetur pugillus partium materiae eius, ille pugillus per rarificationem extendatur in decem pugillos aquae, et illi decem aquae extendantur in centum aeris.
374Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a; 43 (auctor c.1200–1280)
Et si est plura, tunc non erit nisi intellectus decem generalissimorum .
375Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b; 11 (auctor c.1200–1280)
‘Quae dignior est omnibus illis, ut hoc attribuatur ei quae est intelligentia ultima decem intelligentiarum’.
376Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p18, 2, 4, 83a, 3, 72a, 98b; 17 (auctor c.1200–1280)
Secundae autem intelligentiae sunt in decem ordinibus, ut ipse dicit, quarum prima movet caelum uniforme, quod est primum mobile, secunda movet sphaeram stellarum fixarum , et tertia sphaeram Saturni, quarta sphaeram Iovis , quinta sphaeram Martis, sexta sphaeram Solis, septima sphaeram Veneris, octava sphaeram Mercurii, nona sphaeram Lunae.
377Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p21, 1; 1 (auctor c.1200–1280)
Ad primum multae rationes supra sunt positae in quaestionibus de diffinitionibus animae, quibus addimus hic decem sumptas ab Avicenna et Algazele, ‘quarum septem sunt signa, | tres autem sequentes sunt demonstrationes necessariae’.
378Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(9) Praeterea dicit Augustinus in libro de decem chordis quod imago regis aliter est in filio, et aliter in solido aureo, quia in filio hoc est quod rex; in solido autem aureo non est hoc quod rex.
379Albertus Magnus, De homine, 1, 1, 1, 3, 1, 3a, 6; 74 (auctor c.1200–1280)
Et ponamus quod illae sint decem, tunc in tactu unius decimae intelligetur decima pars intelligibilis, et in tactu alterius altera decima, et sic de aliis, quod falsum est, quia totum simul intelligitur.
380Albertus Magnus, De homine, 1a, 1, 1; 14 (auctor c.1200–1280)
Roga eam, ut decem in unum’.
381Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 65; 33 (auctor -1286)
et mensibus VI. Post eum, post mortem ipsius regis sub iudicibus fuerunt per decem annos.
382Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 155; 4 (auctor -1286)
Quorum multi apud Sanctum Stephanum sepulti sunt, et habent hoc epithafium: Mille decem decies et sex decies quoque seni.
383Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 189; 1 (auctor -1286)
Decem autem Sibille fuerunt, que a doctis auctoribus fuisse describitur.
384Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 190; 77 (auctor -1286)
Postquam decem anni completi fuerint, surget princeps de tribu Dan; hic erit filius perdictionis, qui subvertet omnem et condempnabit eam terram.
385Albertus Monachus, Chronica, 10a; 17 (auctor -1456)
Vacavitque sedes diebus decem.
386Albertus Monachus, Chronica, 11; 1 (auctor -1456)
Clemens quintus nacione Vasco de villa, que Vignandra dicitur, Burdegalensis dyocesis, ex patre Bernardo milite fuit electus in Perusio MCCCV. Sedit annis VIII mensibus decem diebus XV. Hic prius vocabatur Bertrandus de Goltsen.
387Albertus Monachus, Chronica, 164; 2 (auctor -1456)
Ex qua eleccione exortum est scisma decem annorum.
388Alcimus Avitus, Poemata, p1, 13; 46 (auctor ca.450-518)
At cum longa decem conplent fastidia menses Perfectoque gravis fetu distenditur alvus, Semina quae patris fuerant, haec pondera matri Infligunt duros utero turgente dolores.
389Alcimus Avitus, Poemata, p1, 13; 136 (auctor ca.450-518)
Expectare diem, quo iudex imminet orbi, Virginibus sancto signatos chrismate confert Hasque decem nobis documenti in vertice monstrat.
390Alcuinus, Alcuinus de orthographia, p. 10, l. 84 (auctor 730-804)
circiter ad numerum pertinet, ut circiter decem horarum.
391Alcuinus, Carmina, 101, 0818D (auctor 730-804)
Ecce decem et septem postquam regnaverat annis, Edwinus occubuit regum clarissimus ille.
392Alcuinus, Carmina, 101, 0733A (auctor 730-804)
Post Exodus habet praeclari tempora Mosis, Qui mandante Deo dux fuit in populo, Fortiter educens Aegypti de gente maligna, Perque decem plagas, agmina sancta Dei, Egit iter populus siccis per aequora plantis, Cantantes Domino carmina laetitiae.
393Alcuinus, Carmina, 101, 0793C (auctor 730-804)
Haec praecepta decem, vobis quae chartula cantat.
394Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1104A (auctor 730-804)
Iuxta illud evangelicum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) . Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem.
395Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1104B (auctor 730-804)
Sed quid sibi vult quod Ecclesiae tribulationem decem dierum numero concludit?
396Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1142B (auctor 730-804)
Nam de electis dicitur, Currus Dei decem millia (Psal. LXVII, 18) ; de istis vero, vicies millies dena millia.
397Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1153A (auctor 730-804)
Haec beatae Mariae specialiter aptari nequeunt, sed Ecclesiae quae, dum eos quos iam pepererat, iterum parturit, quamdam partus difficultatem hic patitur; quousque, iuxta Apostoli vocem, Omnes occurramus in virum perfectum (Ephes. IV, 13) . (VERS. 3.) Et visum est aliud signum in coelo; et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata.
398Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1153B (auctor 730-804)
In capitibus et in cornibus totum eius regnum ostenditur; tanquam septem capita contra septem Ecclesias, septem spiritus nequam contra septiformem spiritum Dei, decem cornua contra decem praecepta legis venientia.
399Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0697A (auctor 730-804)
VERS. 20, 21. - Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
400Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0697A (auctor 730-804)
Sapientia vero, sicut alio loco legitur, melior est fortitudine, quam dicit decem principibus esse fortiorem in uno sapiente.
401Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0697B (auctor 730-804)
Aliter: decem qui potestatem habent et in urbe consistunt, angeli sunt, qui ad perfectum numerum pervenire possunt denarium [Hier., numerum pervenere denarium], et auxiliantur humano generi. Sed si quis consideret omnia auxilia, maius est auxilium sapientiae, id est Domini nostri Iesu Christi, omnium angelorum, quia nullus ex angelis redimere potuit humanum genus peccatis obnoxium.
402Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0185B (auctor 730-804)
» Hieronymus catholicae fidei doctor clarissimus in libro ad Eustochium virginem (Epist. 22, n. 29): « Dei, inquit, Filius pro nostra salute hominis factus est filius. Decem [Al., Novem] mensibus in utero, ut nascatur, exspectat, . . . . et ille, cuius pugillo mundus includitur [Hier., et ille pugillo mundum includens], praesepis continetur angustiis. » Item ipsius in commentario Isaiae (In cap. VII Isa., num. 14) : « Dominus enim virtutum, qui est Rex gloriae, ipse descendit in uterum virginalem, et ingressus est et egressus orientalem portam.
403Alcuinus, De cursu et saltu lunae, 101, 0981B (auctor 730-804)
1449 Albino magistro tribuitur Calculatio, quomodo reperiri possit, quo die mensis vel quota feria XIV luna Paschae occurrat per decem et novem annos.
404Alcuinus, De cursu et saltu lunae, 101, 0999B (auctor 730-804)
CALCULATIO ALBINI MAGISTRI. Quomodo possit reperiri quo die mensis vel quota feria XIIII luna Paschae occurrat per decem et novem annos.
405Alcuinus, De dialectica, 101, 0951B (auctor 730-804)
Continet iste decem naturae verba libellus, Quae iam verba tenent, rerum ratione stupenda, Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum.
406Alcuinus, De dialectica, 101, 0951C (auctor 730-804)
. . . « Sed Categoriae illae decem Augustino tribui non debent.
407Alcuinus, De dialectica, 101, 0955A (auctor 730-804)
- A. Quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, ubi, quando, habere [Al., habitus]. His novem iunctis ad substantiam, quam Graeci usian vocant, fiunt decem categoriae.
408Alcuinus, De dialectica, 101, 0955A (auctor 730-804)
Et inter haec decem verba, quidquid homo loquitur, inevitabiliter invenitur.
409Alcuinus, De dialectica, 101, 0958B (auctor 730-804)
Tempus vero et numerus et oratio, licet ad quantitatem pertineant, his tamen non subiacent claustris. Unum vero et [Mss., vel] decem et [Mss., vel] centum cum dicimus, ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes, non reperimus in illis dextrum aliquid vel sinistrum.
410Alcuinus, De dialectica, 101, 0962D (auctor 730-804)
C. Ex his omnibus decem praedicamentis unam mihi coniunge orationem. - A. Plena [Al., perfecta] enim oratio de his ita coniungi potest: Augustinus magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infolatur [Mss., infulatus], disputando fatigatur. Augustinus usia est; magnus, quantitas; orator, qualitas; filius illius, ad aliquid, stans, situs; in templo, locus; hodie, tempus; infolatus, habitus; disputando, agere; fatigatur, pati.
411Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0022C (auctor 730-804)
Decem sunt genera humanae locutionis, quibus homines suos sensus solent inter se conferre: non de illis dico quas grammatici partes orationis vocant; sed de illis quas philosophi Graece categorias; Latine praedicamenta appellare solent.
412Alcuinus, De grammatica, 101, 0867A (auctor 730-804)
Cum homines dico, incertum est de quot, nisi addam, decem, centum, mille, vel quotlibet: nam a duobus ad innumerabiles extenditur significatio.
413Alcuinus, De grammatica, 101, 0879A (auctor 730-804)
- SAXO. Apud Graecos decem [ Ms.
414Alcuinus, De incarnatione Christi, 101, 0286B (auctor 730-804)
Ubi latuit, ubi dormivit hoc nomen adoptionis vel nuncupationis de Christo, cum in Nicaea civitate fides confirmata est catholica per trecentos decem et octo episcopos, omnes impias sectas excludens, Spiritu sancto in cordibus illorum loquente?
415Alcuinus, De orthographia, 101, 0906C (auctor 730-804)
Circiter ad numerum solum pertinet, ut: circiter tria millia, vel circiter horarum decem.
416Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0947 (auctor 730-804)
Categoriae sunt praedicamenta, quae in decem verbis constant.
417Alcuinus, Enchiridion, 100, 0572C (auctor 730-804)
Psalmus siquidem centesimus atque octavus decimus, cui ad probationem [Ms., purgationem] animae, inhaerendo sacris orationibus Deo, nullus aequiparari posse putatur, iuxta alphabetum Hebraicae linguae compositus est, qui secundum numerum litterarum eiusdem linguae viginti duobus periodis constare videtur: quorum quisque octo versus habet, semper secundum ordinem alphabeti ab eadem incipientes littera, fortassis propter evangelicas octo beatitudines, in quibus legalium constat esse perfectio praeceptorum: sive propter octavam circumcisionis diem, quae in novo homine exspoliationem carnalium designat voluptatum: cuius psalmi versus sunt simul aggregati bis LXXXVIII, quasi per decem legalia praecepta ad octo evangelicae perfectionis beatitudines ascensus patesceret.
418Alcuinus, Epistolae, 100, 0469B (auctor 730-804)
Non est diabolo facilis vastatio domicilii, in quo est habitatio Christi; a cuius latere cadent mille et decem millia a dextris eius (Psal. XC, 7) .
419Alcuinus, Epistolae, 100, 0476D (auctor 730-804)
Decem praecepta sunt Legis, quae data sunt in duabus tabulis per Moysen et Aaron populo Dei (Exod.
420Alcuinus, Epistolae, 100, 0477A (auctor 730-804)
Decem mnas dedit Christus utriusque populi praedicatoribus (Luc. XIX, 13) .
421Alcuinus, Epistolae, 100, 0477A (auctor 730-804)
Decem plagis percussa est Aegyptus, ut populus Dei liberaretur (Exod. XII, 3) .
422Alcuinus, Epistolae, 100, 0477A (auctor 730-804)
Per decem persecutiones coronata est Ecclesia Christi.
423Alcuinus, Epistolae, 100, 0477A (auctor 730-804)
Post decem reges novissimi temporis nascitur Anti-Christus, cum quo pereunt omnes impii (Apoc. XVII, 12) .
424Alcuinus, Epistolae, 100, 0193C (auctor 730-804)
Et si hos decem et septem in duo divideris, id est denarium et septenarium, denarius legalia mandata, et septenarius dona sancti Spiritus designat.
425Alcuinus, Epistolae, 100, 0254C (auctor 730-804)
Igitur haec luna Novembrii mensis, quae per decem et octo annos tricesima computabatur, in hoc anno praesenti praefati circuli nono decimo, undetricesima computari debet.
426Alcuinus, Epistolae, 100, 0255B (auctor 730-804)
Etiam nec aetas lunaris in Ianuario, Februario, Martio et Aprile, regularibus convenit, qui observari debent per decem et novem annos ad cognoscendam diebus Kalendarum aetatem lunae in mensibus singulis.
427Alcuinus, Epistolae, 100, 0255C (auctor 730-804)
In annis itaque embolismorum decem et novem diebus secundum numerum annorum circuli decennovennalis, quarta decima luna Paschalis transponitur prioris anni quartae decimae: uti detrimentum commune annorum embolismis suppleatur, et fiat aequalis numerus dierum in decem et novem solaribus, et in decem et novem lunaribus annis.
428Alcuinus, Epistolae, 100, 0255D (auctor 730-804)
Hoc vero anno propter saltum, duodecim dies inter quartam decimam novissimi anni et quartam decimam primi anni reperiuntur: quatenus embolismus huius anni triginta habeat dies secundum rationem embolismorum, decem et octo novissimi anni epactas; quibus si addideris undecim, qui singulis annis more solito accrescunt, et unum saltus diem, fiunt triginta.
429Alcuinus, Epistolae, 100, 0256A (auctor 730-804)
Ex quibus horis et punctis colligitur unus per novem et decem annos dies.
430Alcuinus, Epistolae, 100, 0256B (auctor 730-804)
Hanc si addideris quatuor praescriptis horis, fiunt quinque horae; et has quinque horas si adiunxeris decem et novem horis, fiunt viginti quatuor horae, unus dies integer in decem et novem annis iuxta zodiaci iam [F., zodiacicam] solis et lunae regulam plenus et perfectus.
431Alcuinus, Epistolae, 100, 0261A (auctor 730-804)
Videtur enim mihi septuagesimus dies dici posse propter decem hebdomadas, quae sunt ab ipso die usque ad clausum Paschae [Al., Pascha], quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis.
432Alcuinus, Epistolae, 100, 0262A (auctor 730-804)
Igitur inter septuagesimum et sexagesimum sex reperiuntur dies: similiter inter sexagesimum et quinquagesimum; etiam inter quinquagesimum et quadragesimum senarius invenitur numerus, et fiunt ter sex, et faciunt decem et octo [Al., dies octodecim].
433Alcuinus, Epistolae, 100, 0270B (auctor 730-804)
De cuius cursu praefatus puer mihi retulit, vestram inquirere sapientiam, quomodo decem horae et dimidia singulis mensibus accrescere soleant?
434Alcuinus, Epistolae, 100, 0270C (auctor 730-804)
Sol igitur primo anno post bissextum, in initio primae horae noctis, intrat in Arietem, et post dies triginta et decem semis horas exiet de Ariete, hoc est, hora undecima noctis tricesimae primae, et secundo puncto.
435Alcuinus, Epistolae, 100, 0270C (auctor 730-804)
Et tertio puncto undecimae horae eiusdem noctis intrat in Taurum, et ibi moratur triginta dies et decem semis horas.
436Alcuinus, Epistolae, 100, 0272C (auctor 730-804)
Si vis scire quomodo accrescant singulis annis [F., anni] mensibus solaris cursus decem semis horae, multiplica decem per decem, fiunt centum, quia una hora decem habet minuta (decies vero 10 minuta faciunt centum minuta.
437Alcuinus, Epistolae, 100, 0272C (auctor 730-804)
Da unicuique die 140 [F., de 30] diebus, tria minuta, fiant 90 minuta) et remanent decem minuta.
438Alcuinus, Epistolae, 100, 0273A (auctor 730-804)
Nam semel decem, et bis decem, et ter decem, sexaginta sunt.
439Alcuinus, Epistolae, 100, 0273B (auctor 730-804)
Nam quantum valet in primo versu numerorum senarius, ut perveniatur ad decem, tantum valet in secundo versu numerorum sexagenarius, ut perveniatur ad centum.
440Alcuinus, Epistolae, 100, 0277B (auctor 730-804)
Quod vero sanctissima vestra benevolentia nos admonere curavit, Aegyptiacum puerum percunctari de immutandis quibusdam supputationibus decem horarum vel quadrantilis [Al., quadrantalis] supputationis, omnino gratissime accepit animus meus; ut liceat interrogari a vobis ignorata, vel per vos corrigere errata.
441Alcuinus, Epistolae, 100, 0277C (auctor 730-804)
Quapropter quaero, et quaerens diligenter audire cupio, quid sit immutandum in supputationibus decem horarum et dimidia per singulos menses: quid contra rationem naturae inveniatur in supputatione, quam chartula nostra vestrae direxit auctoritati.
442Alcuinus, Epistolae, 100, 0281C (auctor 730-804)
In secundo habet punctos in singulis signis decem.
443Alcuinus, Epistolae, 100, 0283A (auctor 730-804)
Nam haec diminutio aspicientibus in lunari corpore solet fieri post impletam saltus supputationem, quae per decem novem annos vix tandem implebitur; ac veluti approximante ultimo anno circuli decennovennalis, quo unus dies saltus supputatione transiliendus est, saepissime maior luna aspicitur quam aetatis ratio ostendat.
444Alcuinus, Epistolae, 100, 0374C (auctor 730-804)
Crescente numero ab uno usque ad decem et septem, propter decalogum et septem sancti spiritus dona: de cuius numeri mira divisione et significatione olim me scripsisse memoro, dominoque meo David dixisse, calido charitatis corde, in fervente naturalis aquae [ Ms.
445Alcuinus, Epistolae, 100, 0396B (auctor 730-804)
Nunquid non missus auctoritatis vestrae, vir venerabilis Teotbertus decem et novem dies pro hac inquisitione inter nos fuit; etiam et per vices accusatores nostri cum eo?
446Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0776D (auctor 730-804)
Tradunt etenim naturalium scriptores rerum, formam corporis humani tot dierum spatio perfici: quia videlicet primis sex a conceptione diebus, lactis habeat similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc iam reliquo tempore, usque ad tempus partus, magnitudine augeatur.
447Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0777A (auctor 730-804)
Sex autem, et novem, et duodecim, et decem, et octo, quadraginta quinque faciunt; quibus si unum adiecerimus, id est, ipsum diem, quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus.
448Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0851D (auctor 730-804)
Deinde commoratus cum eis XL diebus, ut liber Actuum apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9) . Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum, qui, sicut dixi, fuerant uno in loco congregati.
449Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0936C (auctor 730-804)
Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit eos orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta; et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit; ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus fidelium ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam virtute et operatione [Beda, virtutem et operationem] esse cognovit. VERS. 19. - Adhuc modicum, et me iam mundus non videt, vos autem videtis me.
450Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0997B (auctor 730-804)
Quia igitur septem, quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem plene potest comprehendi.
451Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0997B (auctor 730-804)
Ducamus ergo per trigonum decem et septem, et veniunt quinquaginta et unum.
452Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0997C (auctor 730-804)
Quia igitur et omnis operatio nostra et virtus in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, septem et decem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus.
453Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0997D (auctor 730-804)
» Est quoque alia supputatio huius septenarii [et denarii] numeri. Nam si ab uno omnes numeros computes usque ad decem et septem hoc modo: unum, duo, tres fiunt; adde tres, fiunt sex; his adiunge quatuor, fiunt decem; his quinque, et habebis quindecim; et sic crescentibus numeris et multiplicatis usque ad decem et septem, fit omnium numerorum summa istorum, qui multiplicantur ab uno usque ad decem et septem, centum quinquaginta tria.
454Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0541B (auctor 730-804)
181. Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic centum vel decem iusti (vers. 26, 32) , speciali quadam sententia de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter, parcere Deum loco, in quocunque vel decem iusti fuerint?
455Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0541B (auctor 730-804)
Verumtamen de Sodomis potuit sic dici, quia sciebat Deus, ibi non esse vel decem, et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum.
456Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0551B (auctor 730-804)
237. Quomodo decem vicibus dicit Iacob socero suo, mutasse eum mercedem suam (Gen. XXXI, 41) ? - Resp. Hic est sensus, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit.
457Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0551C (auctor 730-804)
usque ad decem vices semper [a Laban pecoris sui] Iacob mutata conditio est: et quodcunque sibi proposuerat Laban, ut nasceretur, in contrarium colorem vertebatur.
458Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0551C (auctor 730-804)
Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidae pecudes . . . . . Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse perhibetur.
459Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0561D (auctor 730-804)
Ut ex tuo semine tribus nascatur Effraim fortis, stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans [quoque] decem tribubus Israel. Beniamin lupus rapax, mane comedit praedam et vespere dividet spolia (vers. 27) . Quam de Paulo apostolo manifestissima sit prophetia omnibus patet.
460Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0568B (auctor 730-804)
DE DECEM VERBIS LEGIS SEU BREVIS EXPOSITIO DECALOGI.
461Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0509B (auctor 730-804)
Sed et idem rex David adhuc dixit: Et adiiciam super omnem laudem tuam (Psal. LXX, 14) . Proinde rursus ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62) . Id est, nocturna hora. Et iterum ait: Memor fui in nocte nominis tui, Domine (Ibid., V. 55) , quod est gallorum cantus. Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te (Psal. LXII, 7) . Hi sunt per noctes tres officii cursus, et per diem septem: quibus aptis [F., iunctis] simul efficiuntur decem, quos nos secundum decem verba legis Moysi sectantes cantamus.
462Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0587D (auctor 730-804)
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
463Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0598A (auctor 730-804)
FIDES APUD NICAEAM A trecentis decem et octo episcopis edita.
464Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1184A
Computa ergo dierum numerum, qui sunt in abstinentia a Septuagesima usque ad Quadragesimam, invenies ter senos, id est, decem octo dies, exceptis Dominicis diebus.
465Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1184D
Et primum decem tribubus in captivitatem ductis ab Assyriis et rege ipsorum, tribus Iuda et Beniamin, quae remanserant in Hierusalem, saepius a beato Hieremia et caeteris prophetis admonitae, ut resipiscerent et a pravis operibus cessarent, ne similia paterentur, veluti illi, qui iam transducti in Babylonem fuerant, audire noluerunt, sed in sua cordis duritia et pravitate atque idololatria caeterisque offensionibus pertinaciter permanserunt.
466Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1190B
Si quis ergo per quinque corporis sensus, id est, per exteriorem administrationem decem verba legis impleverit, hic sine dubio ad consortium beatae resurrectionis, quae in Pascha celebratur, est perventurus.
467Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1220A
Quibus dat singulis stolam candidam, chrismalem, et decem siliquas, et sic vestiuntur.
468Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1226C
Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito, orantibus apostolis, locus, et descendente sancto Spiritu super eos, inflammati sunt ita, ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur.
469Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1250C
Deinde cantatur Alleluia, quod ex Hebraeo in Latinum interpretatum sonat, Laudate Deum; nam Alleluia, dicitur, laudate: Id, nomen Dei est, unum ex decem nominibus, quibus vocatur Deus apud Hebraeos.
470Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1255D
Sabaoth autem unum est ex decem nominibus Dei apud Hebraeos, et interpretatur, exercituum, sive virtutum, vel militiarum.
471Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1108C
CAPUT IV. DE DECEM DEI NOMINIBUS.
472Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1108D
Prolata ratione spirituum, nunc volo ut dicas mihi, quibus nominibus in Scripturis sacris . . . . . [Suppl., Deus appellatur]. Resp. Decem nomina Deus habere legitur.
473Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1148A
Quidam paterfamilias moriens dimisit haereditatem tribus filiis suis, XXX ampullas vitreas, quarum decem fuerunt plenae oleo.
474Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1148A
Aliae decem dimidiae.
475Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1148A
Tertiae decem vacuae.
476Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1158D
Quinquies bini fiunt X, id est, V presbyteri decem panes receperunt: et diaconus unus dimidium panem: et inter lectores VI habuerunt panem et dimidium.
477Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1160B
In prima subvectione portavit camelus modios XXX super leucas X, et comedit in unaquaque leuca modium unum, id est, modios XX comedit et remanserunt X. In secunda subvectione similiter deportavit modios XXX, et ex his comedit XX, et remanserunt X, in tertia vero subvectione fecit similiter; deportavit medios XXX, et ex his comedit XX, et remanserunt decem.
478Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 43; 25 (auctor fl.c.1450)
Non non mortali est haec virgo sanguine creta, Nonque decem menses haec peperere bona: Splendet enim in terris, ut ver, cum destitit imber, Iunctaque sincerae est forma pudiciciae.
479Aldhelmus Schireburnensis, De basilica aedificata a Bugge, 89, 0290B (auctor 640-709)
Hymnos ac psalmos et responsoria festis Congrua promamus subter testudine templi, Psalterii melos fantes modulamine crebro, Atque decem fidibus nitamur tendere lyram, Ut Psalmista monet bis quinis psallere fibris.
480Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0122C (auctor 640-709)
Ergo si quid praestantissimum esse constat in cunctis virtutum gradibus et mortalium naturae difficillimum nondum regeneratus sibi usurpans tantopere taxaverat, quanto magis credere fas est, ut post accepta fidei rudimenta, spreto gentilium ritu, dum per provincias Petrum sequeretur, divini verbi semina serentem et propagines evangelicae vitis credentium scrobibus pastinantem, atque Simonicae lethiferas necromanciae labruscas radicitus exstirpantem, plenius ac perfectius conservaverit, qui deinceps itinerarium Petri decem voluminibus digestum luce clarius elimavit, Rufino in Latinum ex Graecorum bibliothecis vertente!
481Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0138A (auctor 640-709)
Ad ultimum beatus Iulianus cum caeteris commilitonibus stricta machera crudeliter percussus et rubicundo cruoris rivo perfusus feliciter occubuit; ad quorum venerabiles sarcophagos cum decem Leprosi, quos dira cutis callositas elephantino tabo deturpans, non particulatim, sed membratim maculaverat, venissent; illico, [Bodl., illico et s.] secundae nativitatis gratia in baptisterio regenerati qui in sabanis et sindonibus baiulabantur aegroti, sanctorum meritis sospites et voti compotes salubriter abscedunt.
482Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0261B (auctor 640-709)
Virginibus quoque condunt gurgustia cellae, Quas licet inferior sexus discriminet ordo, Non tamen inferior virtutum cardo sequestrat; In quis nempe decem monacharum millia florent, Cantibus assiduis, et psalmi carmine crebro.
483Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0165C (auctor 640-709)
Porro sacrosancta Pentecostis solemnitas revoluta et reciproca septem hebdomadarum vicissitudine nonne huiuscemodi supputationis laterculum satis competenter astipulari dignoscitur quando Paracletus ex summa coelorum arce post decem dierum inducias destinatus iure pignus promissae haereditatis vocatus apostolorum praecordia supernorum charismatum gratia fecundans defusarum septuaginta linguarum loquela dictavit, quas decies septena bellicosi Hieroboal id est Gedeonis progenies a nefando Abimelech tyrannide potius quam legitima regnandi monarchia subnixo, et consanguineae germanitatis iura et devotae fraternitatis vincula lymphatico ritu rumpente, in vertice scopulorum horribili et inaudita anterioribus saeculis strage crudeliter interfecta praefigurasse monstratur?
484Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0176A (auctor 640-709)
- M Certissima definitione, decem schematibus constat.
485Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0176C (auctor 640-709)
D. Versibus istis, quos exempli gratia protulisse visus es, nequaquam omnes decem schematum regulae liquido patuerunt.
486Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0177A (auctor 640-709)
- M. Iuxta quod veterum auctoritates patefecerunt, decem schematibus, ut ille prior, componitur.
487Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0178B (auctor 640-709)
D. Quid igitur, in versu syllabarum decem et septem quot schemata autumas calculanda?
488Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0179C (auctor 640-709)
- M. Ex supradictis speciebus XXXII non amplius quam decem et septem in poematibus memoratorum investigare valui, excepto Terentio, qui cum Comoediarum volumina, Menandrum secutus, non heroicis versibus componeret, earum prologus cum ab aemulis dente canino carperetur, in defensionem sui velut Apologeticus senis dabatur.
489Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0179C (auctor 640-709)
D. Easdem decem et septem species certius cognoscere concupisco.
490Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0180B (auctor 640-709)
D. Porro ex versu decem et septem syllabarum quot species assumpsit?
491Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0226B (auctor 640-709)
D. Unde, rogo, ista diversitas et veluti inconveniens diaphonia nascatur, cum in praedictis decem pedibus aequo divisionis exagio trutinantis quasi quaedam organicae modulationis melodia ita concors temporum harmonia teneatur.
492Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0234B (auctor 640-709)
Sunt autem prosodiae decem: acutus, gravis, circumflexus, longa, brevis, daseia, psile, apostrophus, hyphen, hypodiastole.
493Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0189C (auctor 640-709)
Iamdudum celebris spolians Nilotica regna, Quando decem plagas spurca cum gente fuebant.
494Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0200D (auctor 640-709)
- M. Decem sunt pedes qui aequam divisionem sortiuntur, et velut pari temporum lance ponderantur, quos arsis et thesis aequali discretionis statera gubernat, id est, pyrrhichius, spondaeus, dactylus, anapaestus, proceleusmaticus, dispondaeus, diiambus, ditrochaeus, antispastus, choriambus.
495Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0089B (auctor 640-709)
Nos autem, secundum plurimorum opinionem, Simonem magicae artis inventorem huius tonsurae principem fuisse comperimus, quia qualem quantumque necromantiae fallaciam contra beatum Petrum fraudulenter machinaretur, certamen apostolorum et decem libri Clementis testes sunt; nos, inquam, secundum sacrosanctam Scripturae auctoritatem, de tonsura nostra veritatis testimonium perhibentes, diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum sumpsisse asserimus primitus ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum, pro redemptione nostra crucis patibulum subiturus, a nefanda Iudaeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur; deinde ut sacerdotes Veteris et Novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur; postremo ut idem apostolus suique successores et sequipedae ridiculosum gannaturae ludibrium in populo Romano portarent, quia et eorum barones et hostes exercitu superatos sub corona vendere solebant.
496Aldhelmus Schireburnensis, Carmina ecclesiastica, 14; 13 (auctor 640-709)
Fratres concordi laudemus voce Tonantem Cantibus et crebris conclamet turba sororum; Ymnos ac psalmos et responsoria festis Congrua promamus subter testudine templi Psalterii melos fantes modulamine crebro Atque decem fidibus nitamur tendere liram, Ut psalmista monet bis quinis psallere fibris; Unusquisque novum comat cum voce sacellum Et lector lectrixve volumina sacra revolvant!
497Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 33 (auctor 640-709)
Porro sacrosancta penticostes solemnitas revoluta et reciproca septem ebdomadarum vicissitudine nonne huiuscemodi supputationis laterculum satis competenter adstipulari denoscitur, quando paracletus ex summa caelorum arce, post decem dierum indutias destinatus, iure pignus promissae hereditatis vocatus, apostolorum praecordia supernorum charismatum gratia fecundans defusarum septuaginta linguarum loquela di|tavit, quas decies septena bellicosi Hirobaal id est Gedeonis progenies a nefando Abimelech tyrannide potius quam legitima regnandi monarchia subnixo et consanguineae germanitatis iura et devotae fraternitatis vincula limphatico ritu rumpente in vertice scopulorum horribili et inaudita anterioribus saeculis strage crudeliter interfecta praefigurasse monstratur?
498Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 170 (auctor 640-709)
XII. sillabis crescit usque ad decem et septem; nam qui minimus est, habet sillabas non minus quam .
499Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 45 (auctor 640-709)
XXX. ELEMENTVM. Nos decem et septem genitae sine voce sorores Sex alias nothas non dicimus annumerandas.
500Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 56 (auctor 640-709)
XXXIV. LOGVSTA. Quamvis agricolis non sim laudabilis hospes, Fructus agrorum viridi de cespite ruris Carpo catervatim rodens de stipite libros, lamdudum celebris spolians Nilotica regna, Quando decem plagas spurca cum gente luebant.