'dodrans' - search in All Authors, Showing 1 to 69 of 69 hits

1Alcuinus, De dialectica, 101, 0967D (auctor 730-804)
Item quaedam diffinitio est per indigentiam pleni in eodem genere; ut, si quaeratur, quid sit quadrans; respondetur, cui dodrans deest, ut sit assis.
2Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1155A
Qui iussit ut si ei masculus nasceretur, acciperet de omni massa dodrans, hoc est, uncias VIIII. Et mater ipsius acciperet quadrans, hoc est, uncias III. Si autem filia nata esset, acciperet septunx, hoc est, VII [Bed., V] uncias, et mater ipsius acciperet quincunx, hoc est, V uncias.
3Alcuinus Incertus, Propositiones ad iuvenes acuendos, 101, 1155B
Rursusque iunge similiter VII et V, fiunt iterum XII. Ideoque bis XII faciunt XXIIII, XXIIII autem faciunt duas libras, id est, solidos XL. Deinde ergo [duc] per vicesimam quartam partem ECCCCLX solidos, et vicesima quarta pars eorum fiunt XL. Deinde duc, quia facit dodrans sive dodrans, XL in nonam partem, ideo novies XL accepit filius, hoc est, XVIII libras, quae faciunt solidos CCCLX. Et quia mater tertiam partem contra filium accepit, et quintam contra filiam, III et V, fiunt VIII. Itaque duc, quia legitur, quod faciat bis seu bisse XL in parte octava; octies ergo XL accepit mater, hoc est, libras XVI, quae faciunt solidos CCCXX. Deinde duc, quia legitur, quod faciat septunx, XL in VII partibus: postea duc septies XL, fiunt XIIII librae, quae faciunt solidos CCLXXX, hoc filia accepit.
4Ausonius Burdigalensis, Eclogarium, 19, 0909A (auctor 309-394)
Et dodrans, quadrante satus, auctore carebit.
5Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 7a; 10 (auctor c.310-c.395)
nec dextans retinet nomen sextante remoto et dodrans quadrante carens auctore carebit divulsusque triens prohibet persistere bessem.
6Ausonius Burdigalensis, Eclogarum liber, 6; 8 (auctor 309-394)
nec dextans retinet nomen sextante remoto, et dodrans quadrante satus auctore carebit divulsusque triens prohibet persistere bessem.
7Balbus, Expositio et ratio omnium formarum, 5; 2 (auctor c.100)
Palmus habet digitos IIII, uncias III. Sextans, que eadem dodrans appellatur, habet palmos III, uncias VIIII, digitos XII. Pes habet palmos IIII, uncias XII, digitos XVI. In pede porrecto semipedes duo.
8Balbus, Expositio et ratio omnium formarum, 7; 1 (auctor c.100)
[Mensurae aguntur generibus duodecim. Digitis. Digitus est in pede pars XVI. Vnciis. Vncia est in pede pars XII. Palmis. Palmus IIII. Sextantibus. Sextans, quae eadem dodrans appellatur, habet uncias VIIII, digitos XII. Pedibus. Pes palmos IIII. Cubitis. Cubitus pedem semis. Gradibus. Gradus habet pedes II. Passibus. Passus habet pedes V. Decempedis. Decempeda pedes X. Actibus. Actus habet pedes CXX. Stadiis. Stadium habet pedes DCXXV. Miliariis. Miliarium habet p. V. Pes prostratus sic observabitur. Ducis longitudinem per latitudinem: facit embadon. Pes quadratus sic observabitur. Longitudinem per latitudinem metiemur, deinde per crassitudinem: et sic efficit pedes solidos. Pes quadratus concavus capit amforam trimodiam. In centuria agri iugera CC, modii DC. In circuitu ped. VIIIIDC habet. In ea pedum IICCCC per IICCCC, passus CCCCLXXX per CCCCLXXX, actus XX per XX, cubita DC per DC. Pedes ut in cubitos redigamus, semper duco octies, et sumo partem XII: erunt cubita. Cubita vero ut in pedes redigamus, semper duco duodecies, et sumo partem octavam: erunt pedes.]
9Balbus ps, Liber de asse, p1, 2; 5
Aut enim assis altera pars est deunx, altera uncia; aut altera dextans, altera sextans; aut altera dodrans, altera quadrans; aut altera bessis (sic enim potius dicendum est, quam aut bes aut des, quoniam binas ex tribus assis partes sibi vindicat), altera triens; aut altera septunx, altera quincunx; aut utraeque partes erunt semis.
10Balbus ps, Liber de asse, p1, 7; 10
Item cuiuslibet rei integrae in quatuor partes aequales divisae quarta pars quadrans vocabitur, reliquae dodrans.
11Balbus ps, Liber de asse, p1, 14; 17
Et uncia ablata de asse remanet deunx, sublata uncia de deunce remanet dextans, sublata uncia de dextante remanet dodrans, sublata uncia de dodrante remanet bessis, sublata uncia de besse remanet septunx, sublata uncia de septunce remanet semis, sublata uncia de semisse remanet quincunx, sublata uncia de quincunce remanet triens, sublata uncia de triente remanet quadrans, sublata uncia de quadrante remanet sextans, sublata uncia de sextante remanet uncia, sublata semuncia de sextante remanet sescuncia, hoc est uncia et dimidia, sublata semuncia de sescuncia remanet uncia.
12Balbus ps, Liber de asse, p1, 16; 20
Quare tremissis continet scrupulum et dimidium, hemisescla duos scrupulos, drachma tres, sextula quatuor, siciliquus sex, duella octo, semuncia duodecim, uncia quatuor et viginti, sescuncia sex et triginta, sextans octo et quadraginta, quadrans duos et septuaginta, triens sex et nonaginta, quincunx centum et viginti, semis centum et quatuor et quadraginta, septunx centum et octo et sexaginta, bessis centum et duos et nonaginta, dodrans ducentos et sedecim, dextans ducentos et quadraginta, deunx ducentos et quatuor et sexaginta, as ducentos et octo et octoginta.
13Beda, De ratione temporum, 90, 0307A (auctor 672-735)
Dodrans, sive Dodras, novem unciae.
14Beda, Epistolae, 94, 0682B (auctor 672-735)
Unius semper norae dodrante et semuncta transmissa, id est, diviso unius horae spatio, in viginti quatuor semuncias, quia tot sunt semunciae in libra plena, iterumque divide viginti quatuor in quatuor, hoc est quater sex, et ter VI dodrans dicitur, semel vero quadrans, et hoc est quae ait unius horae dodrante, id est, tribus partibus X et octo semunciis.
15Beda, Fragmentum de divisione horae, 90, 0605D (auctor 672-735)
Unius semper horae dodrante et semiuncia transmissa, id est, divisio unius horae spatio in viginti quatuor semiuncias, quia tot sunt semiunciae in libra plena: iterumque divide viginti quatuor in quatuor, hoc est, quater sex, et ter VI, dodrans dicitur, semel vero quadrans, et hoc est quod ait unius horae dodrante, id est, tribus partibus X et octo semiunciis.
16Beda Incertus, De arithmeticis numeris, 90, 0644D
Item, nomina unciarum, ut deunx, dextans, dodrans, bessis vel besse, septunx, quinqunx vel quincunx, triens, quadrans, sextans, sexcunx, sextula, libra.
17Beda Incertus, De ratione calculi, 90, 0678A (auctor c.820)
At si tres dempseris, novem quae remanserunt dodrans nuncupantur, et tres demptae quadrans vocantur.
18Beda Incertus, De ratione unciarum, 90, 0699B (auctor c.820)
Dodrans, sive doras, est unciarum novem, et signatur ita: , vel .
19Boetius, Commentaria in Topica Ciceronis, 64, 1099D (auctor 480-525)
Praeter has etiam illa est quae fit per indigentiam pleni, ut quadrans est cui dodrans deest ut sit as.
20Boetius, De diffinitione, 64, 0906C (auctor 480-525)
Undecima species diffinitionis est κατ' ἔνδειαν τοῦ πλήρους ἐξ αὐτοῦ γένους, id est per indigentiam pleni ex eodem genere, ut si quaeratur quid sit quadrans, respondeatur cui dodrans deest, ut sit assis.
21Campanus Iohannes, Euclidis Elementa, XIV, 8; 40 (auctor 1210-1296)
Sitque d f medietas d e et g h dupla ad h c eritque b f dodrans diametri, est enim tres quarte ipsius, et a h erit dextans a c, est enim 5 sexte eius.
22Campanus Iohannes, Euclidis Elementa, XIV, 8; 52 (auctor 1210-1296)
Constat enim ex corollario 8 tertiidecimi quod linea h m est dimidium linee a h ideoque a m erit dodrans diametri a k, est enim eius tres quarte.
23Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 2, p38; 41 (auctor 1501-1576)
Machinae ad sphaerulam ponderis ratio centupla, vt si sphaera quam emittere debet, sit pondo XX. erit machina pondo MM. Crassitudo in imo, vbi pulueris locus est, dodrans dimetientis sphaerulae.
24Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 3; 132 (auctor 485-580)
Vndecima est species definitionis, quam Graeci cata ellipes olocleru homogenus, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere uocant, ut si quaeratur quid sit quadrans respondeatur: 'cui dodrans deest, ut sit assis.
25Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1175B (auctor 485-580)
Undecima species definitionis est quam Graeci κατὰ τὴν ἐλλειψιν, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere vocant: ut si quaeratur Quid sit triens, respondeatur, Cui dodrans deest ut sit assis.
26Chrysogonus Federicus, Speculum astronomicum, p4, 2; 49 (auctor 1472-1538)
In pondere etiam, quae est puta uncia, semiuncia, dodrans, secundum quod unum accipimus pro mensura vel pro mensurato.
27Columella, De re rustica, 5, 1, 12; 26 (auctor 4–c.70)
Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedes septem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt scripula LXXII. Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI. Pars dimidia et tertia ped.
28Cyprianus Carthaginensis Incertus, Computus de Pascha, 4, 0950A
Primo enim tempore, quando in Aegypto observata est Pascha, fuit ipso anno debitum, quadrans: primo anno sequente, factum est semis: secundo anno adiecto, factum est dodrans: tertio autem anno factum est as: tertius igitur annus in Pinace, in quo modo bissextus et embolismus invenitur.
29Frontinus Sextus Iulius, De aquis, 2, 65; 3 (auctor c.35-104)
Ad Gemellos tamen, qui locus est infra Spem Veterem, ubi iungitur cum ramo Augustae, inveni altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis unius dodrantis; fiunt areae pedes octo dodrans, centenariae viginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias mille octingentas viginti quinque; amplius quam commentarii habent quinariis nongentis octoginta quattuor.
30Gerbertus Auriliacensis, De geometria, 139, 0096B (auctor 940-1003)
Mensurarum autem vocabula ab antiquis inventa, et in usu posterorum hactenus reservata, ferme haec sunt: digitus, uncia, palmus, sextaque; quae et dodrans, pes, laterculus, cubitus, gradus, passus, pertica; quae et decempeda, actus minimus, clima, porca, actus quadratus; qui et agripennus, seu aripennus, iugerum, seu iuger, vel iugus, centuria, stadium, milliarium, leuca.
31Gerbertus Auriliacensis, De geometria, 139, 0096D (auctor 940-1003)
Sexta, quae et dodrans, habet digitos duodecim, uncias novem, palmos tres.
32Gerbertus Auriliacensis, De geometria, 139, 0096D (auctor 940-1003)
Dictus autem dodrans, quod ab integro pede dempto quadrante constet.
33Gerbertus Auriliacensis, De geometria, 139, 0097B (auctor 940-1003)
Passus continet gradum unum et ( Vetus Glossa in cod. exponit bissem; alias est dodrans) cubitos 3 et ( Eadem Glossa, trientem) pedes quinque, sextas 6 et , palmos 20, uncias 60, digitos 80. Huius in itinerum spatiis maximus usus est metiendis.
34Gerbertus Auriliacensis, De geometria, 139, 0116B (auctor 940-1003)
Mensuram appellationes, quibus utimur, sunt hae: digitus, uncia, palmus, sexta, quae et dodrans appellatur, pes, laterculus, cubitus, gradus, passus, decempeda, quae et pertica appellatur quasi portica a portando, clima, actus, qui et aripennus dicitur, iugerum, centuria, stadium, milliarium.
35Guarino Veronese, Carmina, 1, 5; 4 (auctor 1374-1460)
Drachma tribus scrupulis, octonis uncia drachmis; Ter scrupulis octo componitur uncia tota; Uncia si fuerit bis sena vocabitur axis; Unam deme: deunx est; binas: sit tibi dextans; Si tres, est dodrans; bessis si quatuor aufers; Quinque trahes: septunx; sex tolles: semis habetur; Si septem, quinans; dic quatuor esse trientem; Tres tibi quadrantem faciunt, bina uncia sextans.
36Helpericus Sangalliensis, De computo, 137, 0021C
Si quadrans quid sit dilucide nosse desideras, scito quia quidquid in quatuor aequas partes divideris, unaquaeque earum quadrans, tres autem reliquae nominantur dodrans.
37Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, 172, 0159D (auctor -1158)
Quarta pars dicitur, quadrans; reliquae tres, dodrans.
38Isidorus Pacensis, Chronicon, 96, 1266C (auctor fl.750)
44. Aera 756, Romanorum 65 Anastasius imperio coronatur, regnans civiliter dodrans cum anno, peractis a principio mundi annis 5918. Huius temporibus Zulemam Arabum regnum tenens filium patrui Omar nomine, vel fratrem eius Izit sibi successores regni adciscit.
39Isidorus Pacensis, Chronicon, 96, 1274C (auctor fl.750)
66. Huius in tempore, in aera 771, anno imperii Leonis 23, Arabum 125, Alulit pulcher Amiralmuminin debito in loco a cunctis sublimatur in solio: cui sine mora ab Iziz regno dempto permanet dodrans cum anno.
40Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 5, 20; 3 (auctor c.482-565)
Si iam mortuo quadrans, alii dodrans datus sit et alius sine parte scriptus sit, Labeo eum, qui sine parte heres institutus sit, alterum assem habiturum et hanc mentem esse testantis: quod et Iulianus probat et uerum est.
41Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 5, 48; 5 (auctor c.482-565)
respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam, ex his filiam quattuor, postumum tres habituros, quia filiae totus as, postumo dodrans datus est, ut quarta portione amplius filia quam postumus ferre debeat.
42Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 5, 48; 7 (auctor c.482-565)
itaque in proposito cum as filiae, dodrans postumo sit datus, uiginti unam partes fieri, ut filia duodecim, nouem filius habeat.
43Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 28, 5, 51; 6 (auctor c.482-565)
habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, puta haec: sextans quadrans triens quincunx semis septunx bes dodrans dextans deunx as.
44Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 2, 21; 4 (auctor c.482-565)
Si ego et seruus meus heredes instituti simus ex diuersis partibus nec a seruo erogatus dodrans, his quibus a me legatum est contra Falcidiam proderit quod ex portione serui ad me peruenit supra Falcidiam eius portionis.
45Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 35, 3, 1; 18 (auctor c.482-565)
Idem Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cauere debere 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi'.
46Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 3; 12 (auctor c.482-565)
sed et si prohibuerit testamentarium introducere uel testes conuenire uel mortem testatoris non defendit uel ex alia causa hereditas fisco uindicata est, aeque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans uero fideicommissario restitueretur.
47Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 36, 1, 60; 3 (auctor c.482-565)
quoniam actio eo confusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur.
48Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 37, 5, 6; 4 (auctor c.482-565)
respondit: saepe animaduerti hanc partem edicti, qua emancipatus accepta contra tabulas bonorum possessione liberis et parentibus legata praestare iubetur, habere nonnullas reprehensiones: nam si dodrans legatus fuerit, plus habiturus est cui legatum erit quam emancipatus.
49Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 45, 3, 4; 2 (auctor c.482-565)
Si seruus communis sibi et uni ex dominis stipuletur, perinde est, ac si omnibus dominis et uni ex his stipuletur, ueluti Titio et Maeuio, et Titio: et probabile est, ut Titio dodrans, Maeuio quadrans debeatur.
50Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 340; 22 (auctor 1547-1606)
Hoc est latine: In septendecim solidos exige dicerati nomine quincuncem: (I. V. milliarenses) hexaphollon solidi triens (IV. milliar) sicilicus (sex folles) simul cum dicerato et hexaphollo solidi octodecim dodrans (IX. milliar.) sicilicus (VI. folles.) Sic et reliqua.
51Manfredus, Carmina, 94, 0642D
Planetasque alios, stellas et sidera cuncta, In firmamento quibus immutabile cursus, Addidit et proprium cursum haud excedere iussit, Hic est ille dies in quo sapientia scripsit, Aequales horas noctis fieri atque diei, Et cursum solis fuerit studio rationis, Circuitus eius cognovit pervigil annus, Ter centum fieri cum sexaginta diebus, Quinque superiectis simul et constare quadrante, Sed cuiusque rei quadrans est portio quarta, Tres vero reliquae dicuntur nomine dodrans, Unde dies isti procedunt vel numerantur, Per documenta damus, si nosse cupis, manifeste.
52Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 4, 51; 27 (auctor 1606-1681)
quadrans. 4. triens. 5. quincunx. 6. semis vel semissis 7 septunx 8. bes, vel des, vel bessis. 9. dodrans. 10. dextrans vel deunx, quod desit una uncia ab asse. 12. as, aes, vel libra, aut pondo.
53Odo Cluniacensis, Opuscula de musica, 133, 0810D (auctor c.878–942)
Una enim de duodecim sublata, quod remanet, deunx vocatur; duobus ablatis dextans conficitur, tribus dodrans, quatuor bisse, quinque sextunx, sex semis, septem quincunx, octo triens, novem quadrans, decem sextans; decem et dimidia ablata sexcuntia.
54Odo Cluniacensis, Opuscula de musica, 133, 0811A (auctor c.878–942)
Dextans, dodrans et bisse Graecam etymologiam habere videntur.
55Papias, Ars grammatica, 4, 8; 90 (auctor fl.c.1100)
90 Vltra sillabam, masculina sunt, ut "quadrans", "triens", "dodrans", "Vfens", "Aruns", "manceps", "calibs", "adeps", "forceps" (que duo et feminina sunt antique); excipitur "hiems", "cohors".
56Papias, Ars grammatica, 4, 12; 52 (auctor fl.c.1100)
53 Tercia declinatio terminationes habet nominatiui LXXVIII, uel paulo plus, que sunt he: "poema (correptum), poematis"; "monile (correptum), monilis"; "leo (correptum, quod tamen producunt), leonis"; "Sapho (et cetera Greca, producta), Saphonis"; "sal (correptum), salis"; "mel (correptum), mellis"; "Daniel (productum), Danielis"; "pugil (correptum), pugilis"; "sol (productum), solis"; "consul (correptum), consulis"; "pean (productum), peanis"; "flamen (correptum), flaminis"; "lien (productum), lienis"; "delphin (productum), delphinis"; "Sidon (productum), Sidonis"; "Cesar (correptum), Cesaris"; "par (productum), paris"; "pater (correptum), patris"; "aer (productum), aeris"; "Gaddir (correptum), Gaddiris"; "orator (correptum), oratoris"; "turtur (correptum), turturis"; "fur (productum), furis"; "Pallas (correptum), Palladis"; "ciuitas (productum), ciuitatis"; "seges (correptum), segetis"; "cedes (productum), cedis" et "heres, heredis"; "collis (correptum), collis"; "Dis (productum), Ditis"; "os (correptum), ossis"; "nepos (productum), nepotis"; "lepus (correptum), leporis"; "uirtus (productum), uirtutis"; "Caphys, Caphyis"; "praes, praedis"; "laus, laudis"; "dodrans, dodrantis"; "mens, mentis"; "Arruns, Arruntis"; "Tyryus, Tyryntis"; "ars, artis"; "iners, inertis"; "sors, sortis"; "Tiburs, Tiburtis"; "puls, pultis"; "hiems, hiemis"; "trabs, trabis"; "celebs, celibis" (correptum); "plebs, plebis" (productum); "scrobs, scrobis"; "calibs, calibis"; "urbs, urbis"; "daps, dapis"; "adeps, adipis"; "ops, opis; "cinyps, cinypis"; "stirps, stirpis"; "fax, facis" (correptum); "pax, pacis" (productum); "grex, gregis" (correptum); "rex, regis" (productum); "calix, calicis" (correptum); "Phenix" uel "nutrix", "Phenicis", "nutricis" (productum); "nox, noctis" (correptum); "uox, uocis" (productum); "dux, ducis" (correptum); lux, lucis" (productum); "Stix, Stigis"; "fex, fecis"; "faux, faucis"; "falx, falcis"; "lanx, lancis"; "coniunx, coniugis"; "arx, arcis"; "lac, lactis"; "allec, allecis"; "caput, capitis".
57Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 319 (vol. 1), l. 7 (auctor c.500)
in ans Latina masculina uel communia duum uel omnis: hic quadrans huius quadrantis, dodrans dodrantis, hic et haec infans [τὸ νήπιον] huius infantis, hic et haec et hoc infans [ὁ ἄλαλος, huius] infantis et amans, quod nomen est, cum pro amatore accipitur, amantis.
58Priscianus Caesarensis, Libri minores, p. 12, l. 13 (auctor c.500)
deunx, dextans, dodrans, bessis, septunx, quincunx, triens, quadrans, sextans, sescunx, sextula.
59Priscianus Caesarensis, Libri minores, p. 14, l. 18 (auctor c.500)
libra uel as unciae XII, deunx unciae XI, dextans uel decunx unciae X, dodrans unciae nouem, bessis unciae octo, septunx unciae septem, semis unciae sex, quincunx unciae quinque, triens unciae quattuor, quadrans unciae tres, sextans unciae duo, {uncia} sescunx uel, ut alii, sescuncia uncia et dimidium unciae; quattuor sextulae duae partes unciae; semuncia semis unciae; duae sextulae sunt tertia pars unciae, id est scripuli octo; sicilicus scripuli sex; sextula scripuli quattuor; dimidia sextula scripuli duo; rursus sextula et dimidium sextulae sicilicus appellatur, scripulus siliquae sex, siliqua est quod dicunt Graeci κεράτιον uel λεπτός.
60Priscianus Caesarensis, Libri minores, p. 17, l. 7 (auctor c.500)
una dempta uncia deunx, dextans dempto sextante, dodrans dempto quadrante, bes, ut olim des, dempto triente.
61Pseudo Cyprianus, De Pascha computens [CSEL], 7; 22 (auctor fl.c.250)
primo enim tempore, quando in Aegypto obseruata est Pascha, fuit ipso anno debitum quadrans: primo anno sequente factum est semis: secundo anno adiecto factum est dodrans: tertio autem anno factum est as: tertius igitur annus in pinace, in quo modo bissextus et embolismus ÎDnonitur.
62Rabanus Maurus, Excerptio de Arte grammatica Prisciani, 111, 0640C (auctor 780-856)
In ans quoque vel in ens, vel in ons, vel in uns desinentia nomina, semper et in nominativo positione consonantium producuntur, atque inde in caeteris casibus sive penultimam sive antepenultimam positione semper longam habent, et omnia sunt Latina, et masculini, vel feminini, vel communis generis, ut hic dodrans, quadrans; haec glans, glandis; hic et haec et hoc infans; hic ufens, haec mens, hic et haec parens, hic et haec et hoc prudens, sapiens, hic mons, haec frons, hic et haec et hoc insons, et sons sontis, hic arruns.
63Rabanus Maurus, Liber de computo, 107, 0672D (auctor 780-856)
Item nomina unciarum, ut deunx, dextans, dodrans, bessis, septunx, quincunx.
64Rabanus Maurus, Liber de computo, 107, 0675B (auctor 780-856)
Dodrans sive doras, IX unciae.
65Radulfus Cadomensis, Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana, 155, 0584D
Lucis quadrans supererat, transierat dodrans, cum Franci castrametari incoeperant in ordine praescripto.
66Sennert Daniel, Institutionum Medicinae Libri V, 5, 3, 1, 3; 41 (auctor 1572-1637)
Dodrans ix.
67Sigebertus Gemblacensis, Liber decennalis, 177, 67; 2 (auctor c.1030–1112)
/ Si ergo luna in primo ortu suo vesperi apparuit XIIII, non erat plena, quia secundum Bede assertionem, immo secundum diligentiorem nature inquisitionem, adhuc diem integrum et III quartas diei, quod est dodrans, crescere habebat, qui dodrans habet horas XVIII. Si autem in prima sui accensione vesperi apparuit XV, nec sic quidem erat plena, ne dicam plenissima, quia adhuc XVIII horas usque ad plenilunium crescere habebat et, in ultimo momento XVIII hore facto plenilunio, reliquas VI horas diei, quod est quadrans, iam in defectu vergebat.
68Sigebertus Gemblacensis, Liber decennalis, 177, 69; 2 (auctor c.1030–1112)
Per hoc ergo habebit in crescendo, quid est dies XIIII et quinti decimi diei tres quartas, quod apellatur dodrans, qui habet horas XVIII, ab articulo autem none decime hore incipiens decrescere, ipsum quinti decimi diei quadrantem, VI scilicet horas, et dies XIIII et XII horas, quas de die XXX recipit, in decrescendo luna habebit.
69Varro, De lingua Latina, 5, 36, 172; 15 (opus 47BC-45BC)
Reliqua obscuriora, quod ab deminutione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant, unde una dempta uncia deunx; dextans dempto sextante; dodrans dempto quadrante; bes, ut olim des, dempto triente.