'dubius' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 750 hits      Show next 250

1Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0110C (auctor fl. 1150)
Vere itaque poenitenti panis subcinericius admodum necessarius est, hoc est memoria mortis, ut in omni opere suo memoretur novissima sua, quam sit interitus festinus et dubius, quam mutabilis vita, quam sit hora incerta, ut semper memoria mortis praecidat voluptates, quas mundus administraverit.
2Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0410B (auctor -875)
Gallienus itaque dixit Olympio: Adhuc quidem differo poenarum tibi inferre supplicia, qui de tua conscientia dubius non sum, quod nequaquam deseras deos quos semper adorasti, et alios compellebas adorare; nam et tormentis multis persequebaris, usque ad effusionem sanguinis, qui non praeberent consensum sacrificare diis nostris.
3Adrianus I, Capitula, 96, 1057B
Nam fides omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis est.
4Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0539C (auctor c.805–c.846)
Et si dubius fuit de coelesti nuncio, quomodo eum evangelista iustum commemorat?
5Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 22; 1 (auctor 1128-1203)
Et exitus eius dubius erit.
6Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 28; 7 (auctor 1128-1203)
Tremebit Romulea domus seuiciam eius et exitus eius dubius erit.
7Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 48; 5 (auctor 1128-1203)
Tremebit Romulea domus seuitiam ipsius et exitus eius dubius erit.
8Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 112]; 9 (auctor 1128-1203)
Tremebit Romulea domus seuitiam ipsius et exitus eius dubius erit.
9Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p17, p22, 2, 7, 49a, 25b, 25c, 56a, 2, 12a, 6b, 4, 23a, 71b, 20a, 3, 25a, 27b, 21b, 2, 15a, 12, 3; 2 (auctor c.1200–1280)
(7) Praeterea quaeritur hic de regula quorundam dicentium quod ‘si aliquis est dubius de aliquo an sit mortale peccatum, et facit illud, peccat mortaliter’ propter contemptum.
10Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 272 (auctor ca.450-518)
Ego autem, licet sciens, quantum potestatibus divino quoque iussu frequenter et regibus pro veritate non ceditur, utrum parerem diu dubius fluctuavi, sciens et amoris animo timens non tam me per haec illi serviturum, quam hostibus arma ministraturum, et non minus a cive quam ab hoste dissidente impetendum, dum adversas acies odia privata publica obsidione circumdant.
11Alcuinus, Carmina, 101, 0751A (auctor 730-804)
Nullatenus dubius sacri tere limina templi: Omnia credenti praestat pia gratia Christi.
12Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0802C (auctor 730-804)
Incipit enim iam fidem habere in sermone Iesu, et ideo sanitatem meruit filii; et qui ex parte dubius venit, fidelis recessit, et ideo sanitatem meruit filii.
13Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0536D (auctor 730-804)
166. Nunquid convenit fidei Abrahae ut signum quasi dubius quaereret a Domino dicens: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum eam (Gen. XV, 8) ? - Resp. Non quasi dubius, de promissione Dei, anne fieret, sed quomodo futurum esset exquirebat.
14Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2b, 2; 41 (auctor 1157-1217)
et exitus eius dubius erit.
15Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 3, 11; 22 (auctor 1157-1217)
Nunc his nunc illis terga dantibus; sepius utrimque mars dubius instauratur.
16Ambrosius Mediolanensis, De Helia et ieiunio [CSEL], 48; 4 (auctor 340-397)
pendit anceps diu et dubius belli euentus; furor enim ille est proeliaris.
17Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthae [CSEL], 30; 8 (auctor 340-397)
et inter haec dubius quid eligat dicit: quid faciam?
18Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 7, 189; 1 (auctor 340-397)
Nec sum dubius animi quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in lege prophetis euangelio, ut dominum omnis lingua fateatur.
19Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 20, 16, 1; 2 (auctor 340-397)
nullo scilicet fractus labore, nullius certaminis dubius euentu humilem omnibus affectum exhibet nec sua exoilere studet, sed magis minuere operis sui pretium et meriti sui gratiam.
20Ambrosius Mediolanensis, De Elia et ieiunio, 14, 0714A (auctor 340-397)
Pendet anceps diu et dubius belli eventus; furor enim ille est praeliaris.
21Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1976A (auctor 340-397)
haesit animo dubius, sententiaeque incertus per aliquantulum temporis, cum subito intra urbem orta seditio volentibus Hyrcani sociis urbe recipere Pompeium, renitentibus Aristobuli propugnatoribus; illi portas aperire Magno, isti obserare, bellumque inferre, ne regem eriperent.
22Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2146A (auctor 340-397)
Fuerat, Hebraei, humani ingenii contendere pertinaciter ante quam res ad supremum veniret, dum putatis vos loco et notae regionis subsidiis fore superiores: licet convenerit Romanos, bello insuperabiles, armis non provocari, a quibus saepe victi sunt, qui vos vicerant: sed tamen habet hunc lapsum improvida mens hominum in rebus secundis, simul quia plerumque belli dubius eventus: et ideo se unusquisque forti committit virtute inferior.
23Ambrosius Mediolanensis, De institutione virginis, 16, 0316B (auctor 340-397)
Etenim iam Eliae precibus, Elisaei orationibus mortui resurrexerant (III Reg. XVII, 22): numquam autem ante, numquam postea virgo generavit (IV Reg. IV, 17) . 40. Hoc autem opinatus est quod traduceret eam quasi ream, antequam ab angelo moneretur (Matth. I, 20) : postea autem quasi fidelis nec dubius virginitatis eius servavit oraculum.
24Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthe Iezraelita, 14, 0739D (auctor 340-397)
Egens omnium huc atque illuc respicit, scrutatur hospitium, nihil invenit ad usum alimenti: considerat nihil miserius quam fame confici, et cibi indigentia mori: quaerit mortis compendia, et tolerabiliora obeundi supplicia rimatur: arripit gladium, suspendit laqueum, ignem adolet, explorat venenum: et inter haec quid eligat dubius, dicit: Quid faciam?
25Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, XIII; 180 (auctor 340-397)
189. Nec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur.
26Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1488C (auctor 340-397)
Nullo licet fractus labore, nullius certaminis dubius eventu, humilem omnibus affectum exhibet, nec sua extollere studet: sed magis minuere operis sui pretium, et meriti sui gratiam.
27Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 18, 2; 18 (auctor c.330–c.391)
Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos.
28Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 27, 10; 10 (auctor c.330–c.391)
Et quoniam aliquod diebus emensis nullus potuit, qui resisteret, inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae visebantur, iniecta cohortium manu vorax flamma vastabat praeter alimenta, quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.
29Ammianus Marcellinus, Res gestae, 18, 2, 13; 19 (auctor c.330–c.391)
Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos; lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.
30Ammianus Marcellinus, Res gestae, 27, 10, 7; 11 (auctor c.330–c.391)
Et quoniam aliquot diebus emensis, nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum quae visebantur, iniecta cohortium manu, vorax flamma vastabat, praeter alimenta quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.
31Ammonio Andrea, Carmina, 1, 21; 10 (auctor 1478-1517)
Virtutes numero togae minores Non sunt, horrida cum moventur arma; Miles si dubius pererret agros, Hostis si pedites equosve scribat, Vulgus si trepidet timore belli, Solus tu dubiae salutis auctor, Tu firmos animos, serena reddis Solus, quae modo nubibus latebant.
32Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0176C (auctor -c.895)
Non quasi dubius, an fieret, de promissione Dei, cum ait: Domine Deus, quid dabis mihi?
33Anonimo di Sulmona, Fragmenta, 1, 9; 2 (auctor fl.c.1350)
Nam potes et nostri deceat quid carminis artem Et tibi concessit pulcher Apollo liram, Tu celeber vates nostro quoque clarus + Orator: vera doctus in arte re + Tu penitus totas nugas ex o + Ne pigeat verusus quaeso + Quos ubi laudaris vultu + Tunc ego, insurgam miles ad + Tunc potero versus posito de corde timore Condere nam primo pectora nostra labant: Ambigo nunc dictis placeant quae carmina condo Ingenium dubius vix sequor ipse meum, Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum Et faveas precibus comprecor ipse meis, Carminibus potero si laudem adipiscier ullam Laudabor: gloria Terie maior erit, In me qui doctis ingesserit omnia verbis Quae sciero fontis rivulsus ipse ferar, Carceribus noster spumantia frena remondet, Sepe ferit terram, nunc fremit hinnit equus: Et tamen expectat feriant calcaria ventrem Incute iam calcar ut volet ille celer: Sic quum presto tanget celeri pede metam Et referet palmam grataque dona simul.
34Anonymi, Frg. Bobiense de uerbo = ad Seuerianum, p. 36, l. 17 (opus c.520)
ideo non ex sensu, qui adhuc dubius est, sed ex sola coniunctione quae ei accidit coniunctiuus modus appellatus est.
35Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, V; 722 (opus c.400?)
Vnde Apollo Loxos dicebatur, id est dubius, eo quod lubrica responsa dabat.
36Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, V; 1861 (opus c.400?)
DVBIVS FERIT V. P. (V) dubius cui vento intendat.
37Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, X; 1290 (opus c.400?)
PENDET (DR) dubius est.
38Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p1, 1, 394; 328 (opus c.400)
SPARSAS dubius enim uenerat.
39Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p3; 28
Stetit Caesar dubius.
40Anonymus, De Gallica Petri Damiani profectione et eius ultramontano itinere, 1; 183
Matisconensis quoque episcopus non dubius aut segnis occurrit.
41Anonymus, Epistolae latinae anonymorum auctorum, 53; 3
Super hoc autem, cum sit passibilis iusta contrarietatis occasio, quantumvis avidus, dubius ego, non tui sed rei gratia tarditatem istam totaliter inertie non ascribo.
42Anonymus, Flos Medicinae Scholae Salerni, 1, 6, 10; 6
Si sanguis putide pellis dinoscitur esse, Intercutanea pestis ibi dominatur, Si rufus, pulcher sit et unda pulchra parumper, Est talis sanus, non sit tibi dubius.
43Anonymus, Flos Medicinae Scholae Salerni, 1, 6, 11; 1
Multam materiam multus sudor notat aegri, Aut fluidam, sed in hoc naturam fortificatam: Paucus contrarium, sed hanc alibi vacuatam; Fervorem calidus notat aut morbum diuturnum; Frigidus in lenta, dubius, parcens in acuta; Sudor habet magis a calidis humoribus ortum; Humores foetidus corruptos signat ubique; Sudor laudatur crisis, quilibet habeatur; Universalis bonus est, sed particularis, Vel si capite fit, vel collo desuper adsit, Ipse loco morbi malus est, si syncopis adsit; Vitam detexit, si sudor frigidus exit.
44Anonymus, Passio sancti Valentini episcopi martyris, 232; 20
Neque enim in fide dubius pater filio potest obesse fideli.
45Anonymus, Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium, 2; 71
Necessarium similiter est cognosci, quod quedam nomina sunt, quibus maxime dictantes utuntur, que tantum genetivis casibus recta constructione sociantur ut: "dubius, anceps, nescius, expers, particeps, doctus, peritus, sciens, conscius, gnarus".
46Anonymus, Translatio et Miracula sanctorum Senesii et Theopontii, 1, 3; 18
Vir autem venerabilis Rodulfus hoc facto multum dubius atque sollicitus tandem Dei dispensante providentia optimum invenit consilium, intelligens sanctorum corpora sine sua famula ad nullam aliam velle ire provintiam.
47Anonymus, Vita Aniani episcopi Aurelianensis, 108; 41
Nam et illi fide aut dubius celeri alacritate sermonum tali est sancto episcopo voce adfatus: Scio te', inquid, 'sancte ac beatissime Aniane episcope, conversatione ac vita prestantissimum adesse servum Dei, et quodcumque placitis Deo vestris orationibus commoda petieritis, vobis prestandum non dubito.
48Anonymus, Vita Austrigisili episcopi Biturigi, 22; 149
At ipse Vaddemarus fide non dubius coepit invocare nomen Domini et sancti Austregisili et eos qui cum eo erant admonuit, dicens: 'Invocate nomen sancti Austregisili, ut noster Dominus pro meritis et suffragiis eius nobis hominem transmittere dignetur, qui nobis navigia quae videmus adducat, ut hac nocte ad locum destinatum perveniamus'.
49Anonymus, Vita Austrigisili episcopi Biturigi, 191; 30
Cum non invenisset, dubius de petitione, ibat solito ad aulam regis.
50Anonymus, Vita Desiderii Cadurcae urbis episcopi, 563; 392
Ille vero, cum esset mente protervus, dubius extitit.
51Anonymus, Vita Wandregiseli, 13; 120
Dubius confortabat, inbecelis corroborabat, infirmos auxilium prebebat adque contra diabulum pro eis fortissimo proelio demicabat.
52Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0939B (auctor 1033-1109)
Maneo itaque in conspectu tuo trepidus et dubius; ita ut coram te stare erubescam, et a te recedere pertimescam.
53Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0969B (auctor 1033-1109)
Ad te, tam magne amice Dei, valde timens venit dubius de salute sua, quia certus de magna culpa sua, sed sperans de maiori gratia tua.
54Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 1013A (auctor 1033-1109)
Sancte N. pie N. beate N. unus de gloriosis apostolis Dei, unus de beatis amicis Dei; iste peccator, iste indigens, iste tuus, licet indignus, licet ineptus, licet nimis inconveniens vicarius, iterum et iterum redit ad te dubius, nescius, sollicitus de populo tuo, de congregatione tua, et de periculo suo.
55Anselmus Havelbergensis, Apologeticum pro ordine canonicorum regularium, 188, 1127B (auctor 1126-1154)
Sed fortasse post tantas auctoritates animus tuus mavult esse adhuc dubius, quam de his quae invitus credit, certus, ideoque ut tibi ad credendum tardo ac difficili nihil desit, ubi praecessit auctoritatis, ibi inconvulsae rationis subsequatur firma veritas.
56Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1196B (auctor 1126-1154)
Igitur aut mecum tandem confitere, quod Spiritus sanctus procedat etiam a Filio; aut si nondum audes, quia forsitan nimis pusillanimis es, et trepidas ubi non est timendum: saltem hoc fac, ut, me confitente, tu taceas, et non denega hoc impudenti negationis monosyllabo verbulo non, de quo tu dubius et incertus es, et quod ego certus et securus affirmo.
57Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1196D (auctor 1126-1154)
Quippe incongruum est, ut is qui secus viam errat, et errare se ignorat, ambulantem in via scienter et recte corrigere contendat; et is qui dubius non est, dubietatem inferat: nisi forte illa academicorum fallax sententia adhuc apud vos, vel apud aliquos vestrum stat, qua ipsi putabant summam esse sapientiam, exquisitam omnium rerum ignorantiam; unde et magistri ignorantiae appellati sunt, quoniam ad omnium quaestionum solutionem ita consueverant respondere: Quid si falleris?
58Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1311D (auctor -1117)
Dicit ergo: Si intentio qua facis quae tibi nota est, appetitu temporalium sordidatur, quanto magis ipsum factum, cuius exitus dubius est?
59Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1340A (auctor -1117)
Prima interpretatio ad propriam eius personam pertinet, qui geminus, id est dubius in resurrectione fuit.
60Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1349B (auctor -1117)
Sicut Ioannes sub persona sua, quasi sibi dubius quaesierat, ita Christus non discipulis, sed quasi dubitationi Ioannis respondet, et in responsione sua discipulorum dubitationem removet, et operibus et praedicatione sua, corda discipulorum confirmat.
61Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Ioannem, 114, 0423D (auctor -1117)
Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.
62Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Marcum, 114, 0191D (auctor -1117)
Vel geminus, graece quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit.
63Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0070D (auctor -1117)
Invenit Ioseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori.
64Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0104D (auctor -1117)
Dicit ergo: Si intentio qua facis (quae tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cuius dubius est exitus?
65Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0134C (auctor -1117)
Vel confirmatus quorumdam sententia post haesitationem dixit, vel adhuc dubius: haec enim verba ad utrumque se habent.
66Apuleius, Apologia, 43, 26; 1 (auctor c.125–c.180)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare.
67Apuleius, Metamorphoses, 9, 25; 3 (auctor c.125–c.180)
Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret, quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare.
68Archidiaconus Thomas, Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, 45; 25 (auctor 1200-1268)
‹4›Ubi autem pars magna diei armorum stridoribus et contrariis congressionibus fuisset expensa, euentus uictorie hinc inde dubius oberrabat.
69Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0556A (auctor fl.460)
Dubius est enim de patrono susceptus, si non et suam indicaverit voluntatem.
70Arnoldus Emmerammensis, De miraculis et memoria Emmerammi, 141, 1046B
Unde ad id ventum est quo iisdem princeps credendo quod non credere debuit, de religione viri Dei dubius factus et anceps, dum ad sanctum Emmerammum, more imperatorum, veniret, et exacerbatis animis, nec alloqui eum, nec oculos in illum convertere vellet.
71Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 162, l. 1 (auctor c.350)
dubius huius rei.
72Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 162, l. 2 (auctor c.350)
Sal(lustius) hist(oria) III dubius consilii.
73Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0389B
Nam Baronii facilis est excusatio, cum a Prospero seductus sit: vix non haererem dubius, inde me retinente Prosperi nomine, inde in contrarium trahente ratione, nisi ea cogitatio mentem subiret, sola forte me retineri umbra, vel difficultatis, vel magni nominis.
74Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0462D
Miror vero quid causae fuerit cur tam vehementer in Oriente super ea quaestione Patres a me laudati, aliique, ut Basilius et Genesis enarratores, Origenem accusarent, cum in Occidente Augustinus, sin minus Platoni assenserit, saltem dubius exstiterit, ut constat pluribus ex locis (Lib.
75Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0366C
Dum inter haec dubius ancipiti coniectura fluctuaret animus, incidi forte in supplicationem Basilii diaconi, et archimandritae, aliorumque monachorum apud Theodosium imperatorem expostulantium de Nestorio, in qua non tantum mentio fit Leporii et universae in Africa synodi; sed etiam Leporius recensetur inter sanctos fidei catholicae doctores adversus impietatem Samosateni, Photinique, defendentes quod Christus verus sit Deus, catholiceque mysterium Incarnationis exponentes (I part. conc. Ephes. cap. 30) .
76Auctores varii 099, Canones selecti, 99, 1040B
Nam fideles omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis.
77Auctores varii 166, Continuationes Cosmae, 166, 0351A
Incognitae enim tibi sunt ad quas invitaris diversarum gentium nationes, et rerum dubius eventus.
78Auctores varii, Carmina Burana, 56, 108; 18 (auctor fl.1230)
Sub libra pondero, quid melius, et dubius mecum delibero.
79Auctores varii, Carmina Burana, 56, 171; 4 (auctor fl.1230)
3. Amor nimius incutit timorem, timor anxius suscitat ardorem vehementius; ita dubius sentio dolorem certo certius.
80Auctores varii, Panegyrici Latini, 4, 7, 1; 1 (auctor c.300)
Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec Fortunae vicissitudo, quae plerumque prosperis rebus triste aliquid adglutinat, victorum laetitiam vulneravit; sed tanta hostium et tam ampla caedes, tam felix et incruenta victoria, ut credas non bello ancipiti dimicatum sed solas impiorum poenas expetitas.
81Augustinus Hipponensis, De mendacio [CSEL], 22; 23 (auctor 354-430)
an inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque remanebis?
82Augustinus Hipponensis, De mendacio [CSEL], 36; 4 (auctor 354-430)
non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus, sed apud eos, quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut credere ueritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide aut in ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet.
83Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0068 (auctor 354-430)
Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur: sicut est illud Apostoli, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21) . Si tantummodo dixisset, Quae praedico vobis, neque subiunxisset, sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset media syllaba: nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait, Sicut praedicavi, sed sicut praedixi.
84Augustinus Hipponensis, De mendacio, 40, 0503 (auctor 354-430)
An inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque remanebis?
85Augustinus Hipponensis, De mendacio, 40, 0511 (auctor 354-430)
Non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus; sed apud eos quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut credere veritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide, aut ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet.
86Augustinus Hipponensis, Sermones de Sanctis, 38, 1421 (auctor 354-430)
Scribens enim ad amicum suum, ut et ipse ex tenebris, quod erat in se, fieret lux in Domino: Ego, inquit, cum in tenebris atque in nocte caeca iacerem, cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus.
87Augustinus Hipponensis Incertus, Appendix, 33, 1141
Quare dubius accurrens, quem a Persis vinctum putabam, praesentem cerno.
88Augustinus Hipponensis Incertus, De vera et falsa poenitentia, 40, 1125
Semper deprecetur Deum, certus de venia, quam omnibus modis et sine taedio dubius rogaret potestatem terrenam.
89Balde Iacob, Poemata, 1, 2, 5; 1 (auctor 1604-1668)
Si verum excutimus sinu, Ex quo fatidica primus in arbore Suspendit Genitor gulam; Heres stultitiae non dubius nepos, Infelix patrimonium, Maneis quisque suos ac furias habet.
90Balde Iacob, Poemata, 1, 2, 33; 2 (auctor 1604-1668)
Iam Maneis dubius provocat Hesperus.
91Balde Iacob, Poemata, 1, 2a, 5; 22 (auctor 1604-1668)
Quid dubius stupes?
92Balde Iacob, Poemata, 1, 3, 13; 7 (auctor 1604-1668)
Miscetur dubius consiliis timor: Secretosque Ducum, quos acuunt, dolos Dispensat patientia, Et speratus honor, mox, ubi classica Diduxere sonum, res geritur manu: Ac ni consideant sub galea comae, Stent altum rigidae metu.
93Balde Iacob, Poemata, 1, 5, 8; 29 (auctor 1604-1668)
Illuctaris adhuc, et dubius gemis, Gallinasque nigras, et lepores edis: Quorum Proteus esu Transformere venustius.
94Balde Iacob, Poemata, 1, 6, 2; 36 (auctor 1604-1668)
Vobis mascula corda Nobis sunt animi mares P. Ille incestificus terror et insolens, Ille, ille Isacidum non dubius tremor: Immanis Goliathus Nostra procubuit manu G. Vestra?
95Balde Iacob, Poemata, 1, 9, 3; 22 (auctor 1604-1668)
Nec dubius luteo cerebrum incestare camino Quid rudis herba iuvat?
96Balde Iacob, Poemata, 2, p7, p0; 46 (auctor 1604-1668)
numquam rumoribus plenam fidem habuissem, nisi expertus: numquam experiendi felicitate indignior, quam dubius.
97Balde Iacob, Poemata, 4, p22, 9, 4; 309 (auctor 1604-1668)
Crepitante busto clarus effulsit color: An nube mista dubius et turpis rotans Fumi volumen.
98Balde Iacob, Urania Victrix, ded., p4; 68 (auctor 1604-1668)
hactenus Romanae Fidicen Lyrae habitus, dubius Macrorum Pinguiumque causidicus, post vanitatem explosam, etiam Tabacophilorum Satyricus irrisor: atque ut cetera taceam, non sine horrore Oscus et Cascus: immo vultuosam torvitatem rigido Stoicoque carmine professus.
99Bargeo, Syrias, 11; 196 (auctor 1517-1596)
Pars satius Gallis portas aperire patentes Esse ait, invictae ultro se dedere genti: Dum spes ancipites animos et pectora versant Atque inter populum dubius Mars errat utrumque.
100Barits Adamus Adalbertus, Statistica Europae, p5; 66 (auctor 1742-1813)
17.1 Non tamen diuturna pace usi sunt Belgae, statim enim post pacem confectam suspectus videbatur Belgis Ludovicus 14, qui arctissimo vinculo se cum aula Anglicana coniunxit, continuus fuit legatorum commeatus; metuebant ergo Belgae eruptionem huius foederis; ad coniungendos ergo sibi Anglos omnem operam adhibuerunt, Iacobus enim rex Angliae coactus est thronum suum deserere et cum tota familia sua fugere ad Galliam; Anglia ergo fugiente Iacobo declararunt thronum suum vacantem, et hinc detulerunt regnum et thronum Angliae Vilhelmo 3-o, vicario Belgii, iure uxoris suae Mariae, quae erat filia Iacobi fugitivi; Vilhelmus dubius haesit in hoc negotio remque Belgis foederatis patefecit, hac ergo occasione usi sunt Belgae ad molestias Gallis facessendas, contulerunt ergo negotium cum statibus Angliae, et post multas deliberationes conclusum est Vilhelmum throno Anglico imponere, sicque Angliam abstrahere a foedere cum Gallis, Belgiumque liberare.
101Beda, De temporibus, 90, 0282A (auctor 672-735)
Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae velocior et dubius cursus impedimentum calculandi eis faceret.
102Beda, Epistolae, 94, 0687C (auctor 672-735)
Sed et hoc non ignorabam, saepius fieri solere ut is qui obscuriora forte nonnulla iam bene intellexerat, qui videlicet haec in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata repererat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret, ac dubius, quae illi fortasse qui profundiora tractabant, quaesitu digna non ducebant.
103Beda, Hexaemeron, 91, 0153D (auctor 672-735)
Non quasi dubius de promissis Dei, titubat; sed simpliciter interrogat quam sit mercedem a Domino percepturus, qui filium non habens, in quo haerede ac participe divinae promissionis exsultet, vernaculum suum potius sit habiturus haeredem.
104Beda, Historia ecclesiastica, 95, 0141C (auctor 672-735)
Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus [Al., fidissimus] mihi nostrae Ecclesiae presbyter, Cynimund vocabulo, narravit, qui se hoc ab ipso Utta [Al., Witta] presbytero, in quo et per quem completum est, audisse perhibebat.
105Beda, In Evangelium S. Ioannis, 92, 0690A (auctor 672-735)
Incipiebat enim fidem habere in sermone Iesu, et ideo sanitatem meruit filii; et qui ex parte dubius venit, fidelis recessit; et ideo sanitatem meruit filii.
106Beda, In Evangelium S. Lucae, 92, 0398D (auctor 672-735)
De quo pulchre Paulinus Nolae antistes cecinit: Hic dubius gemino, Didymus cognomine, Thomas, Adiacet, hunc Christus pavidae cunctamine mentis, Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos Hoc duce firmati, Dominumque Deumque trementes, Vivere post mortem vero fateamur Iesum Corpore, viva suae monstrantem vulnera carnis.
107Beda, In Evangelium S. Lucae, 92, 0451C (auctor 672-735)
Pulchre etiam, qui diversam de Domino sententiam ferunt, turbarum nomine notantur, quarum semper dubius, instabilis vagusque sensus et sermo est.
108Beda, Martyrologium, 94, 1124A (auctor 672-735)
Gallienus dixit Olympio: Adhuc differo poenarum tibi inferre supplicia, quia de tua conscientia dubius sum.
109Beda, Quaestiones in libros Regum, 91, 0715B (auctor 672-735)
Sed et hoc non ignorabam, saepius fieri solere, ut is qui obscuriora forte nonnulla iam bene intellexerat, quia videlicet haec in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata repererat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret, ac dubius; quae illi fortasse qui profundiora tractabant, quaesitu digna non ducebant.
110Beda, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 3, 15; 8 (auctor 672-735)
Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.
111Beda Incertus, De libro Psalmorum, 93, 0661B
Illos quidem apprehendat captio, et cadant in laqueum, anima autem mea non dicam optando quasi dubius ut exsultet, sed enuntiative dicam exsultabit, non de se praesumendo, sed in Domino.
112Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 0990B (auctor c.820)
Unde non immerito etiam dicunt theologi quod dubius in fide infidelis sit, qui videlicet videns decretum oecumenici alicuius concilii, vel unanimem consensum sanctorum Patrum, etc.
113Bene Florentinus, Candelabrum, 7, 55; 5 (auctor -1239)
Vultus cum nive certat non dubius de triumpho.
114Benedictus diaconus, Collectio capitularium, 97, 0892A (auctor fl. 830)
Ex decreto Sixti papae, capitulo 8. Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio et vita blasphemantium perscrutetur; nam fides omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis est: Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec rectae conversationis vitam ducunt; quia tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes.
115Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0636D (auctor c.480–547)
Similiter Hildemarus, quamvis aliquando dubius haesisse videatur an volatilia S. Pater permiserit, tamen abstinentes laudat; aliisque in locis omni postposite dubio constanter negat concessas avium carnes, ut videre est in locis supra citatis, tum hoc capite tum cap.
116Benessa Damianus, De morte Christi, 7; 86 (auctor 1476-1539)
Continuo ingressus quam plurima pectore uoluit Atque introduci dubius mandauit Iesum.
117Benessa Damianus, De morte Christi, 9; 111 (auctor 1476-1539)
Ipse diu dubius, si tandem occumberet ille, Vt nouit, serie quae rettulit omnia miles Scitanti, promptus tunc supplice uoce petenti Concessit; properans ille haec mandata ferebat.
118Beno cardinalis, Scripta, 369; 18 (auctor fl.1100)
4. Idem presumptor ieiunium indixit cardinalibus, ut Deus ostenderet, quis rectius sentiret de corpore Domini, an Romana aecclesia, an Berengarius: per hoc manifeste probatus infidelis, cum in Niceno concilio scriptum sit, quia dubius in fide, infidelis est.
119Beno cardinalis, Scripta, 369; 537 (auctor fl.1100)
Placuit, semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur, nam fides omnes actus hominis precedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant.
120Bernardus Claraevallensis, De cantu, 182, 1126D (auctor 1090-1153)
His proinde miserrimis cantibus suam incertitudinem leviter et breviter ablatam invenies, ut iam non sis dubius, quibus singulos finalibus applicare debeas.
121Bernardus Claraevallensis, De consideratione, 182, 0773D (auctor 1090-1153)
3. At locus dubius, et scrupulosa incidit disputatio.
122Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0146C (auctor 1090-1153)
Hinc non immerito factus fidentior, rursus pro canonicis de Larzicurte non dubius precator accedo.
123Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0472B (auctor 1090-1153)
Subreptum est vobis, et graviter: quod non dubius affirmaverim.
124Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0507A (auctor 1090-1153)
Filius vester ille Belvacensis (quem dicerem et nostrum, nisi insolentiam redoleret) appellatus ad vestram praesentiam veniebat, et libens, utpote de sua iustitia securus, et de vestro paterno favore non dubius.
125Bernardus Claraevallensis, In navitate B. V. Mariae, 183, 0441D (auctor 1090-1153)
Nec dubius dixerim, exaudietur et ipsa pro reverentia sua.
126Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 0888D (auctor 1090-1153)
Optimum autem in moribus dixerim, et summam disciplinae huius perfecte apprehendisse, cui totas has cellas absque offendiculo percurrere et circuire donatum est: qui in nullo prorsus aut resistat prioribus, aut invideat paribus, aut subiectis vel desit in cura, vel in superbia praesit; praelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens: quod quidem perfectionis insigne haud dubius sponsae annuerim.
127Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1002C (auctor 1090-1153)
7. Sed forte ascendunt cogitationes in corde tuo, et quaeris dubius apud te, dicens: Qua ratione verba Verbi facta ad animam referuntur, et rursum animae ad Verbum, ut illa audierit vocem loquentis sibi, et perhibentis quod pulchra sit, vicissimque idem praeconium suo mox reddiderit laudatori?
128Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1031B (auctor 1090-1153)
Est et mors, quod non dubius dixerim, quoniam Apostolus quosdam in carne adhuc viventes commendando si loquitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) . 4. Proinde et ego non absurde sponsae exstasim vocaverim mortem, quae tamen non vita, sed vitae eripiat laqueis, ut possit dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) . Inter medios namque laqueos in hac vita inceditur, qui utique toties non timentur, quoties sancta aliqua et vehementi cogitatione anima a semetipsa abripitur; si tamen eousque mente secedat et avolet, ut et hunc communem transcendat usum et consuetudinem cogitandi: etenim frustra iacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17) . Quid enim formidetur luxuria, ubi nec vita sentitur?
129Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1061C (auctor 1090-1153)
Aestas enim charitas est: quae si iam venit, imo quia venit, sicut iustum est mihi sentire de vobis, siccaverit necesse est omnem hiemalem imbrem, omnem videlicet anxietatis lacrymam, quam amara recordatio peccati, et timor ante extorquebat iudicii. Itaque (quod non dubius dico, etsi non de omnibus vobis, profecto de pluribus) hic iam imber abiit et recessit: nam et flores apparent indices pluviae suavioris.
130Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1065D (auctor 1090-1153)
Haud dubius profecto assero, quod auribus oculisque percepi.
131Berno Augiae Divitis, Vita S. Udalrici, 142, 1190B (auctor 978-1048)
At ille mente perculsus, ac inter vivum et mortuum quid ageret dubius et anceps, tandem in viventem pavens figit obtutus, velut sciscitans quid esset facturus.
132Boetius, De sophisticis elenchis liber Aristotelis latine versus, p1; 336 (auctor 480-525)
Si vero dividens interrogasset aequivocum aut amphibolum, non dubius esset elenchus, et quod requirunt nunc quidem minus prius autem magis litigiosi, vel 'sic' vel 'non' respondere interrogatum, necesse.
133Boetius, De sophisticis elenchis liber Aristotelis latine versus, p1; 345 (auctor 480-525)
Non autem sed quia dubius quidem est qui non determinavit amphiboliam utrum redargutus est vel non, concessum est autem in disputationibus dividere, manifestum quoniam non determinantem dare interrogationem sed simpliciter peccatum est; quare et si non ipse, tamen disputatio redargutae similis est.
134Bonifacius I, Epistolae et decreta, 20, 0781B
Congregatur ergo, ut redeamus ad causam huius iniuriae, synodus cuius dilecto consultum semper superhabens concilii recognoscat arcanum: et fiet, quod quidem fieri per regulas omnino non poterit, fratris et coepiscopi nostri Perigenis honor dubius et incertus, quem in sede Ecclesiae supradictae nostra sententia collocavit.
135Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, 1; 139 (auctor 1469-1534)
Surge alacer, ualidusque tuum tibi tolle grabatum, Atque inuade uiam, deus imperat, ille supernas Haud mora nil animi dubius stat rectus ad auras, Ingens ut magno concoepit pectore robur, Emicat, apposito feretro laeuum super armum.
136Boscovichius Rogerius Iosephus, De solis ac lunae defectibus, 5; 23 (auctor 1711-1787)
Hic tenebris rutilum lumen miscetur opacis, Hic tibi confusae dubius male cernitur umbrae Terminus, hic incerta almae confinia lucis.
137Boyer Carolus, Cursus philosophiae, log. mai., 1, 4, 2; 77 (opus 1952)
Valor enim intellectus tunc solum legitime maneret dubius si nullo modo cognosceretur; sed si intellectus, eo ipso quod est intellectus et transit ad actum suum perfectum, nempe ad actum iudicii, cognoscit naturam suam, iam haec natura dubia non est.
138Boyer Carolus, Cursus philosophiae, metaph. gen., 2, 3, 1; 11 (opus 1952)
statuis nunc studere mathesi; movet autem quoad specificationem actus si suae motioni tribuendum sit quod intellectus aliquam veritatem considerans de ea certus vel dubius vel opinans vel erroneus evadat.
139Brandolinus Aurelius Lippus, De ratione scribendi libri tres, 2; 940 (auctor c.1440-1497)
Si plura sint consilia, optimum atque honestissimum quodque deligendum; caetera omnia confutanda, ne dubius atque incertus amici animus relinquatur.
140Braulio Caesaraugustanus, Epistolae, 80, 0679D
Sortem humanae vitae non tam in illa quam in nobismetipsis doleo, et quid de nobis contingat dubius suspiro.
141Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0288A (auctor c.1030-1101)
Quam dubietatem removere volens, cum testibus ascendit Hierusalem, non quod dubius esset in aliquo, sed ut certum fieret his qui dubitabant quod non dissentiret a Petro.
142Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0387C (auctor c.1030-1101)
Exspolians, inquam, traduxit, ceu victor praedam per medios raptores, ipse dico triumphans illos principatus inferorum confidenter, id est non dubius de triumpho.
143Bruno Herbipolensis, Expositio Psalmorum, 142, 0275C (auctor c.1005–1045)
Causa autem a casu dicta est, quae saepe bona sit, saepe mala; quod genus causae anceps dicitur, quoniam dubius est animus quid sequatur.
144Bruno Magdeburgensis, De bello Saxonico, 147, 0574A (auctor fl. 1075)
Sed ille solita calliditate Saxones ab invicem multa promittendo diviserat, ut non diu ante diem proelii Widekin, Wiprecht, et Theodericus Geronis filius, cum multis aliis a Saxonibus ad hostes transirent, et Ekkibertus marchio cum sua legione neutrae parti accedens, non longe a proeliantibus lentus sederet, eventum belli dubius expectans, ut cui parti victoria cederet, ei congratulando socius accederet.
145Bruno Merseburgensis, Saxonicum bellum, 18, 117; 3 (auctor fl.1084)
Sed ille solita calliditate Saxones ab invicem multa promittendo diviserat, ut non diu ante diem proelii Widekin, Wiprecht et Theodericus, Geronis filius, cum multis aliis a Saxonibus ad hostes transirent et Ekkibertus marchio cum sua legione neutrae parti accedens, non longe a proeliantibus lentus sederet, eventum belli dubius expectans, ut, cui parti victoria cederet, ei congratulando socius accederet.
146Brunus Leonardus Aretinus, Historiarum Florentini Populi Libri XII, 3; 600 (auctor 1369-1444)
Insuper, quo magis aequitas appareret, potestas atque iurisdictio in urbe ad duos simul praesides, viros religiosae militiae, Cathalanum et Lodoringum, defertur: quorum alter Novello suisque, alter diversis partibus, haud dubius habebatur fautor.
147Burchardus Wormaciensis, Libri decretorum, 140, 0592C (auctor c.960–1025)
Nam fides omnes actus hominis praecedere debet: quia dubius in fide, infidelis est.
148Cassiodorus Vivariensis, Complexiones, 70, 1339C (auctor 485-580)
Gloriam suam dicit testimonium conscientiae suae; quoniam non in sapientia carnali, sed in gratia Domini conversatum se in hoc mundo fuisse testatur: praeconium suum dicens esse Corinthios, sicut et ipsorum probabatur apostolus: promittens se quidem ad eos frequenter venire voluisse, sed non fuit levitatis, qua minime constabat impletum: omnis quippe sermo ipsius praedicationis apud eos, exemplo Domini Christi, stabilis, non dubius fuit.
149Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0409B (auctor 485-580)
Iam nemo sit dubius, nemo remurmuret: quia in isto mundo Deum occulte res humanas examinare cognoscimus, quod in hoc saeculo facere manifestius comprobatur.
150Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0519C (auctor 485-580)
Hoc genus causae ab oratoribus anceps dicitur, quod maxime in deliberationibus provenit, quando dubius est animus quid sequatur.
151Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0838A (auctor 485-580)
Nimius enim dictus est, in nulla re dubius, qui propositae rei intentus semper assistit.
152Claudianus Claudius, De consulato Stilichonis, 189, 2; 32 (auctor c.370-c.404)
Nubilis interea maturae virginis aetas Vrgebat patrias suspenso principe curas, Quem simul imperioque ducem nataeque maritum Prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe Dignum coniugio generum thalamisque Serenae.
153Claudianus Claudius, De consulatu Stilichonis, 1; poem.31 (auctor c.370-c.404)
Nubilis interea maturae virginis aetas urgebat patrias suspenso principe curas, quem simul imperioque ducem nataeque maritum prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe dignum coniugio generum thalamisque Serenae.
154Claudianus Claudius, Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti, 1; 25 (auctor c.370-c.404)
qui modo tam densas nutu movere cohortes, in quos iam dubius sese libraverat orbis, non hostes victore cadunt, sed iudice sontes; damnat voce reos, petiit quos Marte tyrannos.
155Claudius Marius Victor, Alethia, 3; 15 (auctor -c.445)
nam postquam libera somno corda Noe repetunt diuini nuntia sensus, natorum meritum tali mercede rependit: 'Cham maledicte, tuo dubius seruire parenti fratrum seruus eris, sancto tu, maxime natu Sem, benedicte deo uiues fratremque minorem (semine iam) dominus multo distendet in orbe, donec et in fratris domibus numerosa propago constituat sedem populisque admixta propinquis impleat adiunctas et quas construxerit urbes.
156Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 83, 294; 1 (auctor 367-553)
sed et beatissimus prodecessor noster papa Simplicius ad Zenonem Augustum sic inter cetera dicit: neque aliquis dubius rationis et trepidus mentis expectet uoui aliquid post Calchedonense concilium contra definitiones ipsius retractari.
157Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 4, p17, p18; 12 (auctor 1331-1406)
Tenuis relicte lucis a tergo nitor fulgorque dubius solis afflicti cadit et ludit aciem: nocte sic mixta solet prebere lumen primus aut serus dies».
158Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 4, p17, p18; 46 (auctor 1331-1406)
Unum tamen considerandum est quod, ut tragicus ait, «Non ceca tenebris incipit primo via; tenuis relicte lucis a tergo nitor fulgorque dubius solis afflicti cadit et ludit aciem».
159Columbanus Hibernus, Instructiones, 80, 0237A (auctor 543-615)
Paucorum enim sic vivere, quasi mortui [Forte morituri] quotidie; et dum non semper fuit, nec esse potest in mundo, sed in quadam brevi medietate, debet unusquisque sic vivere, quasi quotidie moriatur, ut aeterna tantum et coelestia, in quibus, si meruerit, aeternus et coelestis futurus sit, huius mortis dubius, cogitet.
160Concilium Foroiuliense Paulinus Aquileiensis, Acta, 99, 0291B
Unde et Paulus de quibusdam dubius praecavens ait: Timeo enim ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, ita corrumpentur sensus vestri, ne credatis veritati (II Cor.
161Concilium Lemovicense II, Acta, 142, 1353C (auctor fl. 1031)
Si quis vero de aliquo sibi dubius esse videtur, aut forte de quacunque re caeteros putat reprehensibiles, exeat in medium, et libere dicat, ut aut doceat aut doceatur, et derogatio confundatur de fraternitate Ecclesiae.
162Conradus Brunwillerensis, Vita Wolphelmi, 154, 0416B
Tunc vir Domini, omni humano destitutus consilio, quid ageret, quod se verteret, dubius fluctuabat; sed ab eo sibi opem vel consilium flagitat, qui solus novit in periculis et necessitatibus subvenire.
163Conradus Megenbergensis, Yconomica, p5, p9; 1106 (auctor 1309-1374)
Numquid uterque dubius, hic in nemore et iste in aqua, quis eorum pluris est delectacionis, cum prendiderit secundum propositum suum, aut quis eorum maioris est tristicie, cum frustra laboraverit ad finem?
164Coriolanus Cepionis, Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, Cepionis1; 158 (auctor 1425-1493)
Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur.
165Corippus Flavius Cresconius, Iohannis seu de bellis Libycis, 1, 18; 384 (auctor f.549)
celsis tunc cornibus ille inter utrosque furit, dubius qua rumperet hostes.
166Corippus Flavius Cresconius, Iohannis seu de bellis Libycis, 1, 21; 146 (auctor f.549)
aestuat et curis, iterumque iterumque volutat quid faciat dubius.
167Corippus Flavius Cresconius, Iohannis seu de bellis Libycis, 1, 35; 124 (auctor f.549)
tunc acies propriis densas consistere signis ipse iubet, saeptos dubius qua tendat in hostes.
168Cornelius papa, Epistolae, 3, 0763B
Quoniam tamen video, post primam sententiam Epistolae tuae, Novatiani litteris postmodum te ess commotum; illud, frater charissime, primo in loco pono, graves viros, et semel super petram robustam solida stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri: ne animus dubius et incertus variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, et a proposito suo cum quadam levitatis reprehensione mutetur.
169Cornelius Tacitus, Annales, 13, 54; 3 (auctor c.58-c.120)
iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi abscederent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suscipere.
170Cosmas Pragensis, Chronica Bohemorum, 166, 0202B (auctor 1045-1125)
Et ecce Zuatopluk ordinatim pulchre instructis cum sex legionibus apparet in campo, et quia nullus obviam sibi venit ab urbe, incertus et dubius parum substitit, et mox transvadantes fluvium Wlitavam infra villam quae dicitur Bubni , applicuerunt urbi, sed inveniunt clausas portas et super muros fortiter resistentes milites.
171Cosmas Pragensis, Chronica, 26; 154 (auctor c.1045-1125)
Et ecce Zuatoplik ordinatim pulchre instructis cum sex legionibus apparet in campo et, quia nullus obviam sibi venit ab urbe, incertus et dubius parum substitit, et mox transvadantes fluvium Wlitauam infra villam, que dicitur Bubni, applicuerunt urbi, sed inveniunt clausas portas et super muros fortiter resistentes milites.
172Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 4, 13, 3; 2 (auctor fl.c.50)
Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens.
173Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 4, 13, 33; 59 (auctor fl.c.50)
His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
174Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 5, 12, 4; 3 (auctor fl.c.50)
Purganti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius, quin vera deferrentur a Graecis: sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi.
175Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 7, 6, 14; 20 (auctor fl.c.50)
Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a redigi possent in potestatem, coercendo qui novaverant res, iussit accersi.
176Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 9, 7, 21; 30 (auctor fl.c.50)
Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit.
177Cyprianus Carthaginensis, Ad Donatum [CSEL], p1, 3; 1 (auctor -258)
Ego cum in tenebris atque in nocte caeca iacerem cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius uestigiis oberrantibus fluctuarem uitae meae nescius, ueritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar, quod in salutem mihi diuina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset utque in nonam uitam lauacro aquae salutaris animatus, quod prius fuerat, exponeret et corporis licet manente conpage hominem animo ac mente mutaret.
178Cyprianus Carthaginensis, Epistulae [CSEL], 55, 3; 1 (auctor -258)
Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoneri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam lenitatis reprehensione mutetur.
179Cyprianus Carthaginensis, Epistolae 2, 4, 0199A (auctor -258)
Ego cum in tenebris atque in nocte coeca iacerem, cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset, utque, in novam vitam lavacro aquae salutaris animatus, quod prius fuerat exponeret, et, corporis licet manente compage, hominem animo ac mente mutaret.
180Cyprianus Carthaginensis, Epistolae, 4, 0199A (auctor -258)
Ego cum in tenebris atque in nocte coeca iacerem, cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset, utque, in novam vitam lavacro aquae salutaris animatus, quod prius fuerat exponeret, et, corporis licet manente compage, hominem animo ac mente mutaret.
181Cyrillus Ierosolymitanus, De miraculis S. Hieronymi, 22, 0309
Quare dubius accurrens, quem a Persis vinctum putabam, praesentem cerno.
182Dall Isola Matteo, Trasimenis, 1; 35 (auctor fl.c.1500)
Certe ego sum dubius; mens est incerta futuri: Sed tonitru nostras obtundit caelitus aures.
183Dante Alighieri, De vulgari eloquentia, 2, 13, 9; 2 (auctor c.1265-1321)
Et, discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari vel impari metro completur; et utrobique comitata et incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars existens endecasillabi velut eco respondet.
184Dante Alighieri, De vulgari eloquentia, 2, 13; 14 (auctor c.1265-1321)
Et, discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari vel impari metro completur, et utrobique comitata et incomitata desinentia esse potest: nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando, pars existens endecasillabi, velut econ respondet.
185Darcio Giovanni, Epistola Deidamiae ad Achillem, 1; 55 (auctor 1510-1554)
Ac veluti Zephyro vibratur arista fluenti, Aut levis arbusteas excitat aura comas, Sic misera obstupui, casu perculsa doloso, Et dubius cepit pectora nostra metus.
186Darcio Giovanni, Epistola Deidamiae ad Achillem, 1; 102 (auctor 1510-1554)
Hospitibus non certa fides, sed semper in illis Instabili dubius lance vacillat amor.
187De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 3, 4; 2 (auctor 1755-1814)
Haec ego praeteritis vigilavi noctibus: haec nunc Ultro tibi expediam; tantoque libentius istas Doctoris tecum tribuam mihi, Pontice, partes, Quo mihi plus veri sermonis egere videris Iampridem, dubius primum mihi detulit ex quo Rumor, te in peius vitam vertisse priorem.
188Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3604; 18 (opus 1508)
Recreat enim viatorem, ubi dubius de via repperit acervum Mercurii.
189Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 312, l. 5 (auctor c.375)
et per genetiuum quidem sic: gnarus sum huius rei et ignarus, peritus sum huius rei et inperitus, certus sum huius rei et incertus, inscius sum doloris, dubius itineris, cupidus honoris, ignarus belli, securus amorum, studiosus picturae, conscius facti, plenus bonorum, conpos uoti; et siquid aliud simile inuenitur, ita figuratur.
190Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 395, l. 6 (auctor c.375)
quamquam apud Ciceronem non numquam et finitiuo iungitur, tunc maxime cum parum dubius sit sensus, ut apud eundem nisi forte maius est patefacere uobis prouincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absint habeant quo uictores reuertantur.
191Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p5; 19 (auctor c.375)
et per genetiuum quidem sic: gnarus sum huius rei et ignarus, peritus sum huius rei et inperitus, certus sum huius rei et incertus, inscius sum doloris, dubius itineris, cupidus honoris, ignarus belli, securus amorum, studiosus picturae, conscius facti, plenus bonorum, conpos uoti; et siquid aliud simile inuenitur, ita figuratur.
192Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p9; 71 (auctor c.375)
quamquam apud Ciceronem non numquam et finitiuo iungitur, tunc maxime cum parum dubius sit sensus, ut apud eundem «nisi forte maius est patefacere uobis prouincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absint habeant quo uictores reuertantur».
193Dionysius Exiguus Incertus, De inventione capitis Ioannis Baptistae, 67, 0439C (auctor c.470–c.544)
Interim ego dubius haerens subditis iubeo, ut consuetum precum pensum unusquisque duplum exsolvant.
194Dionysius Exiguus Incertus, De inventione capitis Ioannis Baptistae, 67, 0441D (auctor c.470–c.544)
Ac sane ita mansisset, nisi qui aderant ad multas horas sanctum obsecrassent, ut eum curaret, qui obnoxius esset, eique reconciliaretur, qui dubius fuisset.
195Dositheus, Ars, p. 82, l. 19 (auctor c.350)
ni et nisi subiunctiua ita, ni fecissent et nisi fecissent; quamquam apud Ciceronem non numquam finitiuis iungitur, tunc maxime, cum parum suspensus et dubius sit sensus, ut apud eundem nisi forte maius est patefacere nobis prouincias, quo exire possimus, quam prouidere, ut etiam illi, qui absint, habeant, quo uictores reuertantur.
196Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 197; 176 (auctor -c.499)
' dixerat haec dubius, sed non cunctator amicus dentibus infrendens suspiria traxit ab imo pectore longa ferox et sic aggressus Orestem increpitat: 'sic sensus iners tua corda tepescit, ut facienda putes quae nec dicenda fuissent?
197Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1, 100; 4412 (auctor 1610-1688)
+ CREPERUS vox antiqua, pro dubius.
198Eadmerus Cantuariensis, Historia novorum, 159, 0370C (auctor 1055-1124)
Cum igitur Anselmus, secundum quod praelibavimus, litteras a Northmannia destinatas suscepisset, et rex de Dofris a colloquio Roberti comitis Flandriae Rovecestram, ubi tunc ipse Anselmus erat, venisset, in secretum locum Anselmus regem tulit, eumque taliter allocutus est : « In utroque dubius pendet adhuc, domine mi rex, animus meus, utrum videlicet acquiescam pontificatum suscipere, annon.
199Eadmerus Cantuariensis, Vita Dunstani, 159, 0800A (auctor 1055-1124)
Ex Athelwoldi obitu gravis moeror Dunstanum corripuit, cum quia tanti viri ingens solatium amiserat, tum quia cui potissimum tenerae adhuc statum Ecclesiae regendum committeret dubius fluctuabat.
200Eadmerus Cantuariensis, Vita Oswaldi, 159, 0768D (auctor 1055-1124)
Veniens igitur Cantuariam, sed eam inveniens patre orbatam, quid faceret, quo gressum flecteret dubius haesit.
201Eborensis Iacobus Flavius, Cato minor sive disticha moralia, p272, 2a; 5 (auctor 1517-1599)
Fuit illa obsidio longa, et plena periculi, plena laboris: iamque res a turpi solutione parum aberat, cum nuncius de Sancii obitu in castra adfertur, primum dubius, et sine auctore, mox percrebescente fama, et multorum literis confirmatus.
202Egbertus Eboracensis, Excerptiones, 89, 0380A (auctor fl. 729)
Num certum hoc sit Ecgberti opus, quanquam neminem offendi qui de illo dubitaverit, attamen dubius aliquantisper haererem, cum oppositum aliquid iis quae tradita sunt in Poenitentiali animadverterim; in hoc enim postremo lib.
203Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0751D (auctor c.1085-c.1125)
Theodericus itaque aliquandiu intra munitiones exercitum retinens, demum relictis ibi sororibus et matre universaque vulgi multitudine, nichil plane dubius de fide Epyphanii viri sanctissimi, eiusdem civitatis episcopi, cum expeditis armatorum cuneis ad obsidendum Odoacarem Ravennam perrexit.
204Embricho Moguntinus, Historia de Mahumete, 171, 1355D (auctor 1010-1077)
Stabat enim dubius, quo ruat ipse prius.
205Embricho Moguntinus, Historia de Mahumete, 171, 1363C (auctor 1010-1077)
Tunc fons peccati magus ad corpus lacerati Accessit citius, quid faceret dubius.
206Ernaldus Bonaevallis, De cardinalibus operibus Christi usque ad Ascensum, 189, 1637A (auctor c.1071-c.1113)
Itaque nihil certitudinis seductor extorsit, sed dubius incertusque dimissus est; nec obtinuit ut se proderet Christus miraculo, vel intemperanter ad cibum properans obediret seductoris consilio, quasi tunc primum quid fieri oporteret, data doctrina, acceptaque sententia.
207Eugyppius Africae, Excerpta ex operibus Augustini [CSEL], 290; 23 (auctor c.455-533)
sed aliquando dubius syllabae sonus etiam uicino uerbo ad eandem sententiam pertinente diiudicatur; sicuti est illud apostoli: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt.
208Eugyppius Africae, Thesaurus, 62, 0960B (auctor c.465-c.533)
Sed aliquando dubius syllabae sonus, etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur; sicuti est illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
209Eulogius Toletanus, Memorialis sanctorum, 115, 0788C (auctor 799-859)
Hinc velut dubius diverso praepeditus tractatu, cui me primo cogitationi submitterem, nesciebam.
210Eupolemius, Liber Eupolemii, p1, 2; 180 (auctor fl.c.1100)
Dissiliens partes muero Caceius in tres Frustratum ceco fecit trepidare pavore; Quid faciat, nescit dubius, fugiatne vel obstet.
211Eutropius, Breuiarium ab urbe condita, p12, 7; 5 (auctor fl.c.369)
Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret.
212Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p3, p73; 56 (auctor 1520-1575)
At amor virginis, quam sibi soli propriam amator expetit, quaque videt difficile esse potiri, ita intenditur et inflammatur, ut pene ad insaniam iuvenem redigat: vereque dici queat secundum Salomonem, ita dubius, variabilis et fluctuans, ut perinde difficulter eius viam, normam aut vestigia deprehendas, sicut aquilae in caelo, navis in aqua, et serpentis curuo et flexuoso ac sinuoso ingressu incedentis: aut sicut Poetae Amorem caecum, instabilem, volatilem et iuvenem puerum, qui mutetur in horas, faciunt.
213Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 1, p10; 137 (auctor 1520-1575)
Ditissimus omnino thesaurus Scriptura est, et ineffabilis in eo Dei bonitas ac sapientia, quod nullus in ea locus tam obscurus aut dubius est, quin aliorum scrutatione ac collatione explicari et illustrari queat.
214Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 1, p12; 35 (auctor 1520-1575)
Sive quia locus magni momenti, aut etiam dubius est, et illi volunt, sicut et debent, religiose in vertendis oraculis Dei versari.
215Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 296, l. 7 (auctor c.362)
item ni et nisi subiunctiua, uelut ni fecisset et nisi fecisset: quamquam apud Ciceronem non numquam finitiuis iungitur, tunc maxime cum parum dubius sit sensus, ut apud eundem Ciceronem nisi forte maius est patefacere uobis prouincias quo exire possimus, quam curare ut etiam illi qui absint habeant quo uictores reuertantur .
216Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 428 (auctor c.362)
dubius.
217Folcardus Sithivensis, Miracula S. Bertini, 147, 1120C (auctor fl. 1080)
Ac ideo decrevit, ut praetulimus, monastici habitus iuvenem arcum arripere, quanquam illicitum vel inhabile sit huic ordini arma tractare; intendensque illum diligenti consideratione iactante prosiliendum, de propriis viribus licet dubius, sed Dei tamen auxilio minime ambiguus, inserta arcui sagitta implorans Dei auxilium tensa chorda traxit fortiter, ac divinae impulsionis datione infixit fronti iam dicti tyranni viriliter.
218Francesco Petrarca, Bucolicum carmen, 3; 9 (auctor 1304-1374)
Stupeus Dane, ego te solam deserto in litore primum Aspexi, dubius hominemne deamne viderem; Aurea sic rutilo flagrabat murice palla, Sic celum late insolito complebat odore; Dulcia sidereas iactabant ora favillas, Ardentesque comas humeris disperserat aura.
219Francesco Petrarca, Africa, 7; 357 (auctor 1304-1374)
Verum tam varius totiens dux casibus olim Iactatus, totiens dubius exercitus armis, Perstat et adversos speculatur turbidus hostes, Increpitansque metus, vires animosque fluentes Colligit, excurritque fremens, seque obvius offert.
220Francesco Petrarca, Bucolicon carmen, 3; 14 (auctor 1304-1374)
Dane, ego te solam deserto in litore primum Aspexi, dubius hominemne deamne viderem; Aurea sic rutilo flagrabat murice palla, Sic celum late insolito complebat odore; Dulcia sidereas iactabant ora favillas, Ardentesque comas humeris disperserat aura.
221Francesco Petrarca, Bucolicum carmen, 3; 14 (auctor 1304-1374)
STU.Dane, ego te solam deserto in litore primum Aspexi, dubius hominemne deamne viderem; Aurea sic rutilo flagrabat murice palla, Sic celum late insolito complebat odore; Dulcia sidereas iactabant ora favillas, Ardentesque comas humeris disperserat aura.
222Francesco Petrarca, Contra eum qui maledixit Italiam, p1; 233 (auctor 1304-1374)
Horum certe neutrum michi competit, nam nec de Bernardi sanctitate sum dubius et adolescens esse dudum desii.
223Francesco Petrarca, Contra eum qui maledixit Italiam, p1; 361 (auctor 1304-1374)
Eat ut potest et rerum veritas cum contradictione linguarum suo marte contendat, sub incorruptis - non sum dubius - victura iudicibus, aliorum sententias contemptura.
224Francesco Petrarca, De otio religioso, 2; 61 (auctor 1304-1374)
Quod si homo gentilis dicere ausus est, irreparabilem iacturam corporis expectans et licet in hoc varie sepe de immortalitate anime dubius, quid nos dicere equum est, qui et de futuro statu anime certi sumus et corruptibilis et caduci corporis, si eo caste ac sobrie usi erimus, incorruptionem et felicitatem perpetuam expectamus?
225Francesco Petrarca, De otio religioso, 2; 476 (auctor 1304-1374)
Equum tibi ipse animum parabis, Flacce? Sit id tue forsan audacie, ut speres; ut impleas, tue potentie nunquam erit. Ita ne tu ergo rerum minima vitam et opes et que pessimis et vilissimis contingunt a Deo poscenda cum censeas, equum animum, quo nil maius aut melius est homini et qui nisi optimo non potest evenire, sine Deo te consecuturum speras? Longe quidem tu et, ut aiunt, tota erras via, qui parva Deo tribuas, magna tibi. Aliquanto ipse melius alibi; quamvis infortunio tuo lapsus non illum quem debebas Deum deprecabaris, aliis quidem verbis non solum ut paratis uti, quod ad fortunam pertinet, sed etiam ut corporis atque animi valitudinem prosperam largiretur honestamque senectutem nec ingenio nec eloquentia destitutam. Recte quidem hac in parte; singula enim eque de celo poscenda divinique muneris, non arbitrii nostri sunt. Optime itaque sapiens noster, humilior certe sed cautior, ille, inquam, cuius supra memini, qui poscendam a Deo vero continentiam fatebatur, sciens non posse illam aliunde contingere, sicut nec virtutes alias nec omnino boni aliquid, cum sit scriptum: «Quid habes quod non accepisti?». Philosophi autem gentium vel contemnunt ista vel nesciunt et, ceu nunquam experti quantula sit circa minimas etiam res humana potentia, magnificas sibi spes opinionesque clarissimas de rebus propriis confingunt cumque se se opinando fefellerint, fallere alios disputando student, nempe artibus et ingenio suo fidunt [nec examinant quis ille de quo Persius]. O itaque literatissimi homines atque doctissimi, sed in rebus adhuc maximis ac periculosissimis edocendi! De vobis loquebatur Augustinus, ubi ait «homines humane scientie locupletes, divine inopes nec virium suarum satis memores ista fabulantur». Vos estis illi, de quibus idem alibi: «qui neque in sacris philosophantur neque in philosophia consecrantur»; quos profecto, ni fallor, disputandi ardor tumorque agitat, non veri querendi studium exercet; falsum ergo philosophie nomen induitis, quippe quibus magnus Aristotiles, ingens Plato, plebeium atque humile Cristi nomen, apud quos veritas nisi sillogismis extorta contemnitur, que tamen nusquam melius quam in silentio reperitur et queritur. His igitur moribus vos ea que Dei sunt, nature immemores, vobis attribuere consentaneum dico; ex hac, inquam, proprie imbecillitatis oblivione omnis huiusce vel similium opinionum orta perversitas, et quid miri si omnia de se sperent qui Deum credunt mortalia non curare? Ex eodem fonte fidutie, ne dicam insolentie, est ciceronianum illud in Tusculano: «Tunc» inquit «oppetitur mors equissimo animo cum suis se laudibus vita occidens consolari potest», quam sententiam alibi aliis verbis explicuit: «Mors» enim, inquit «terribilis est his quorum cum vita omnia extinguuntur, non his quorum laus emori non potest». O magne vir Cicero, quid ais aut quid speras? Cuius enim vita unquam tantis plena laudibus fuit, ut si aliud non aspexit seque altius extulit suis se laudibus consolari posset, et non potius delictorum suorum recordatione torquere? O preterea quid dixisti: «suis laudibus»? Que enim laus hominis unquam propria fuit et non Dei, unde est non tantum ut laudemur, sed ut simus? Que, oro, est hec laus hominis? que gloria, preter illam quam a Propheta utinam et ab Apostolo didicisses: «In Domino laudabitur anima mea» et laus mea in Deo est, et «qui gloriatur in Domino glorietur»? Denique gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Vide ergo quid homini tribuas mortali, cuius vitam suis se laudibus consolari doces, quo scilicet equissimo animo mors feratur. Ego enim non intelligo quenam he sint laudes, aut quid sit quo se consolari vita occidens possit, preter solam misericordiam, qua nostra deleatur iniquitas. Recte quidem et sobrie et super omnem philosophum Ambrosius noster, qui moriens iamque animam agens cum ab amicis flentibus tantique viri obitu cladem atque interitum simul Italie metuentibus rogaretur ut vite longioris indutias a Deo posceret, respondit: «Non ita inter vos vixi ut pudeat me vivere nec timeo mori, quia bonum Dominum habemus». Ecce, vir sanctus et sapiens et verus Cristi philosophus mortis metum non suis laudibus, sed Domini bonitate ac misericordia solabatur neque in suis meritis, sed in bono Domino spem habebat. Veniat nunc Cicero et quo die apud Caietam periit, si potest, de proprio se soletur. Ambrosius de alieno solamen sibi fidutiamque conflabat. Nam quod ait: «non ita inter vos vixi ut me vivere pudeat» non ad districtum sub infallibili iudice meritorum examen retulit, sub quo nemo, ne infans quidem unius diei, a peccato est liber, ut scriptum est, sed ad opiniones hominum quibuscum vixerat, qui de intrinsecis que non vident iudicare nequeunt. Ad quorum discussionem ubi ventum esset, non in eo quod sic vixisset, sed in eo quod bonum et pium Dominum haberet fidutiam reponebat. Ita enim hoc Ambrosii responsum intelligebat Augustinus, qui amicus eius et in Cristo filius dum vixit, tandem viro Dei superstes commemorare prefata ultima eius verba et multis laudibus predicare solitus fertur, in quibus non elimati sermonis ornatum, sed gravitatem sententie mirabatur. Sic enim scriptum est in vita ipsius Augustini: «ideo eum dixisse intelligendum esse "nec mori timeo quia bonum Dominum habemus" ne crederetur prefidens de suis purgatissimis moribus premisisse "non sic vixi ut me pudeat inter vos vivere"; hoc enim dixerat ad illud quod homines de homine nosse poterant, nam ad examen equitatis divine de bono se Domino magis confidere, cui etiam in oratione quotidiana dominica dicebat: "Dimitte nobis debita nostra"». Hec de Ambrosii morientis supremo eloquio Augustini superstitis interpretatio est. Illi autem suis se laudibus solabantur. Scire vellem quid omnino suum homini preter «iniquitatem eius, quam cognoscit, et peccatum quod contra eum est semper»; quod attendens, si non furit, exclamat «Miserere mei» ad Illum cuius est omne quod in se est bonum, ita ut mala tantummodo sua sint, vel si partiri cum altero munera sua velit virtus morituri hominis quecunque solius Dei est, neque enim alterius esse vel dici potest, exteriora et etiam Dei sint, concedatur tamen vulgo inscio ut dicantur esse fortune. Restat imbecille corpusculum, et illud quoque Dei donum est, sed et illud interim morbus habet, mors expectat. Quid deinde preter peccatum superest, quod cum sit voluntarium nec aliunde quam ab ipsa anima profectum solum hominis proprium esse constat? In alienis igitur nullam sibi consolationis aut glorie, in suis autem multam pudoris ac timoris esse materiam nemo tam peccati servus est ut nesciat. Qui ergo libenter quidem Ciceronis gloriam dum licet amplector, quia id modo non licet excusationem tanti viri non invitus accipio vel potius ipse michi fingo; profecto enim acris et validi, queque accomodata negotio laus est, agilis et velocis ingenii vir fuit, sed quo velocitas, ubi iter obstruxeris? Deus ille, qui velocitatem ingenii dedit, veri aditum preclusit, quem nobis tardiusculis aperire dignatus est. Itaque, ubi Ciceronis et comitum velox ingenium heret, nostrum segne pedetentim prodit: gratias Illi, cui et ingenii progressus et vie planities dona sunt. Nec sum dubius Ciceronem, si que novimus nosset, nullam suam laudem homini fuisse dicturum (sed lincea lumina in ipsos veri radios attollere non valebat et, ni fallor, erat dignus cui sors melior foret: ita dico, ut nobilitas ingenii gratiam mereretur); et fecisset forte, si cuius munus esset idipsum quo precellebat ingenium agnovisset. Quod quia non fecit, nescius ubi spei anchoram iaceret, vite proram humane temeritatis in scopulos vertit, ut dicere auderet occidentem vitam in se ipsa casus sui solatia reperturam. Quodsi Ciceronem excusaret, ubi, queso, extra se ipsos spem haberent, quorum dii cultores suos et fallebant viventes et morientes deserebant? Non ego hanc calumniam diis gentium novam fingo: poetarum suorum maximus Iunonem instante Turni obitu, cuius vite victorieque faverat, fugientem facit, quem in omnibus imitatus Statius auguris sui mortem apud Thebas facit deserentem Apollinem. Falsi prorsus aut fragiles dii vel, quod mage crediderim, utrunque, qui amicos suos dum maxime opis egent in morte destituant. Deus autem noster suos nec in vita unquam nec in morte deseruit, «descenditque cum illis in foveam et in vinculis non derelinquit eos». Hac se spe Psalmographus consolatur: «Si ambulavero» inquit «in medio umbre mortis, non timebo mala quoniam tu mecum es» Quid ni autem dii gentium, qui omnes sunt demonia, illos in morte, hoc est casu irreparabili et extremo, deserere soliti essent, quos in levioribus multo necessitatibus deserebant et in omni mutatione fortune quasi victoris potentiam atque opes, non victi merita sequerentur? Ita in quolibet hominum temporis adulatio et cum fortuna volubilis fides diis attribuitur, ut facile videat quisquis oculos aperit quenam sit ista divinitas miserorum desertrix et solis blanda felicibus. Rem fortassis inauditam vobis, sed apud nos tritam atque notissimam loquor: solere apud veteres quibusdam cantaminibus ex obsessis urbibus, cum iamiam supremum discrimen adventaret, illarum custodes deos in urbem victricem deserta alterius custodia evocari. Testis est Troia et de illa loquens poetarum summus: Que sit rebus fortuna videtis: excessere omnes aditis arisque relictis Dii quibus imperium hoc steterat; testis est Veiensium civitas, unde victor dux romanus Iunonem tanta superstitione Veis cultam in ipsam urbem Romam transtulisse legitur; testes urbes alie innumerabiles usqueadeo ut hanc solam causam fuisse tradant, cur aliud verum Romane Urbis nomen ignotum, nequando forte, quod multis fecerant, versa vice fortune, ab aliquo paterentur; idque significari volunt Angerone simulacro digito ad os apposito silentium suadentis.
226Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 103; 13 (auctor 1304-1374)
R.Etsi certus belli exitus, adhuc eventus est dubius; et de letis tristia et leta de tristibus erumpunt.
227Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 2, 76; 16 (auctor 1304-1374)
Nullius rei dubius, parva quidem, sed firma in navicula magnum sulcas mare: fidus tueque salutis amantissimus gubernator est.
228Francesco Petrarca, De sui ipsius et multorum ignorantia, 2; 12 (auctor 1304-1374)
Nec sim dubius, piis intentionibus, nisi quod nescio quibus rimulis in illas meliori hospite dignas animas infelix livor obrepsit.
229Francesco Petrarca, De viris illustribus, p18; 19 (auctor 1304-1374)
[13] Verum ille, dubius primum an iter inceptum omissis omnibus ageret an potius manum cum oblato prius hoste consereret, firmatus in sua tandem opinione processerat, que illi semper una fuit, nusquam tutius cum Romanis quam in Italia bellum esse, ubi non externis modo sed italicis maxime viribus vinci possent, cum discors et novarum rerum semper avida esset Italia.
230Francesco Petrarca, De viris illustribus, p19; 10 (auctor 1304-1374)
[7] Sane de prudentia hostis certus de constantia dubius, miris illam modis experiri institit, nunc romanis castris obequitando exprobrandoque segnitiem degenerantesque a maiorum moribus animos, nunc sua castra sepius movendo vastandoque interim amicorum populi romani fines, nonnunquam fuge in morem abscedendo repostisque in locis subsistendo, si forte spe victorie castris eductum sic in campum posset elicere.
231Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 2; 35 (auctor 1304-1374)
Ille de morbo dubius ac pavens; iste frugalitatis sibi conscius, omniumque quibus humanum corpus subiacet securus.
232Francesco Petrarca, De vita solitaria, 2, 15; 19 (auctor 1304-1374)
Linquamus urbem non redeundi animo, ne posita ad aratrum manu respiciamus retro; sed precemur potius ne unquam ad ingratum deque omnibus bonis male meritum populum revertamur. Quod fecisse Lentulus traditur, is qui, sub obtentu profectionis honeste, eternum exilium elegit, quem ut imitari vellemus, etsi non quietis amor, at saltem turbe odium persuasisse debuerat. Quanquam non desit exemplum minus notum, sed devotum magis, Cronii Fenicis monachi, qui solitudinem ingressus oravit ne unquam inde discederet, multaque perseverantia sibi prestitit ne irrite preces essene. Extirpande solicitudinum cause sunt, frangendique qui nos tenent unci, rumpendusque pons a tergo, nequa fuge vel reditus spes supersit. Dicam enim tibi non quod Palladius, exemplorum talium historicus, dixisse sibi Iohannem scribit Egiptium heremitam illum, cuius supra mentio est habita. «Epyscopus» enim inquit «es futurus plurimumque tribulationum habiturus es ac laborum; si igitur ista vis fugere, noli relinquere solitudines nostras. Nullus enim te in desertis degentem locis epyscopum faciet». Hec Palladio Iohannes. Ego autem tibi de epyscopatu nichil; iam enim es quod ille cavendum premonebat, nec iam tibi possibile est epyscopum non fuisse, ad quem statum ante annos matura te virtus evexit. Sed quid huic proximum est dicam. Epyscopatus enim tuus talis est, in quo et honore summis, in libertate mediocribus atque infimis par sis; quodsi maioris epyscopii pondus times, solitudines nostras ama, et si laborum immortalium nexibus vis absolvi, hanc requiem quere. Ut enim, a militie labore rediens, ait romanus ille centurio, «Hic optime manebimus»; quod si, fortuito prolatum, ad omen tanti imperii tractum est, ex proposito dictum non spernatur. Surge, veni, propera: linquamus urbem mercatoribus, advocatis, prosenetis, feneratoribus, publicanis, tabellionibus, medicis, unguentariis, lanionibus, cocis, pistoribus atque fartoribus, alchimistis, fullonibus, fabris, textoribus, architectis, statuariis, pictoribus, mimis, saltatoribus, cytharedis, circulatoribus, lenonibus, furibus, hospitibus, circumscriptoribus, maleficis, adulteris, parasitis ac scurris edacibus, odorem fori vigili nare captantibus, quibus ea felicitas una est, illi inhiant; nullus autem nidor in montibus, et solitis ac placitis caruisse supplicium. Sine illos: non sunt nostri generis. Permitte divitibus nummos suos numerare et in hoc arismetice presidio uti; nos divitias nostras sine studio, sine arte numerabimus. Nichil est quod illis invideamus, nisi nunc etiam, quod absit, pueri sumus, quos ficta adumbrata suspendant. Demi faleras equis venalibus vetus est cautela; nemo sanus puellam deformem, quod bene vestita esset, in coniugium optavit; nos si faleras, imo larvas, his purpuratis felicibus detrahamus, clare videbimus esse miserrimos; suas sibi divitias habeant, suos mores, suas voluptates. Nempe quas eternas vellent divitie abibunt, et quas manu retrahunt voluptates fugient; at quibus caruisse cupient mores stabunt et comitabuntur invitos. Cunta hec, que illos vulgo mirabiles ostendunt, momento temporis evanescent; sub imperio fortune vivunt; si illa pepercerit, mors non parcet. Qui preciosissima rerum habent, si tamen dicendi sunt habere quibus serviunt, ipsi mox a vilissimis habebuntur. «Et a quibus?» inquies. Habebit divitias ingratus heres et forsan hostis invisus, corpora vermes et upupe, Tartarus animas, nomen oblivio sempiterna. Contra, quamvis pauper hic fuerit, in memoria eterna erit iustus. Non nos igitur ad emulationem provocet falsa prosperitas, vera miseria; sequestrentur a nobis molles et enervati divites. Illis therme, fornices, atria, popine; nobis silve, montes, prata, fontes placeant. Illi carnis desideria et lucrum undecunque veniens; nos studia liberalia et honesta sectemur. Et siquid mechanicum miscere iuvat, sit agricultura venatioque. Cui quamvis inesse clamosum aliquid et nostro proposito dissonum videatur, vetusque sit verbum in venando multam verborum esse iacturam, venationem tamen et meditationi et studiis oportunam magnis quibusdam ingeniis visam scio, propter solitudinem scilicet et nemorum latebras silentiumque retia ipsa servantium. Quod tum maxime verum fiet, dum preter numerum, hoc est non venator sed spectator, in silvam eas, abiturus ex commodo sine ullo venantium commeatu. Ea forte vel clericis, precipue inter silvas agentibus, permissa licentia est nec huius generis interdicta venatio, rara quidem et modesta et exercitio corporis indulta non luxui, queque illi cognate sunt piscatio aucupiumque. He sunt ruris artes. Denique illi semper pendeant ac volvantur, nos ad petram pressis vestigiis insistamus; illi semper hereant, nos aliquando progrediamur; illi semper dubii consultent, nos iantandem salutare consilium exequamur. Postremo illi mundum fugientem amplexentur teneantque si possunt; nos Dominum et queramus dum inveniri potest et invocemus dum prope est, quin et, dum corpora nostra peregrinantur ab urbibus, peregrinentur a corporibus animi, premittamus illos ad celum, cum tempus advenerit (quod philosophi non sperarunt) et corporibus secuturi. En quo impetus calamum tulit, quam multa diximus de re parva, ut vulgus existimat, ut ego sentio permaxima, et michi equidem tam iucunda, ut cum in hoc corporeo carcere diu vinctum me fuisse meminerim, vixisse non amplius michi videar nisi quam diu solus et otiosus vixi. Quanquam... (o si usurpare audeam preclarum illud singularis et egregii ducis dictum, nec importune detur insolentie gloriandi par in tanta imparitate licentia!) ego quoque non modo nunquam minus otiosus quam cum otiosus, minus ve solus quam cum solus, sed semper otiosus nisi dum otiosus, semper solus nisi dum solus fui. Etsi non sim dubius, quod sepe iam dixi, magno strepitu populum his omnibus occursurum; sed veritas intrepida et invicta est, nec vanos horret strepitus, ut descriptor generosi cornipedis Maro ait: illi ardua cervix argutumque caput.
233Francesco Petrarca, Epistole extravagantes, 26; 1 (auctor 1304-1374)
Utcunque aliis, quorum vel libertate vel opera fretus eram, quid dicerem inveni, ad te scribere cogitanti mirum ut sepe verba defuerunt. Quid enim dicerem? Ita michi persuasum profundeque insitum est tuum te negocium agere dum meum agis, idque non emolumenti consideratione vulgaris, sed alia quadam generosa et ingenua estimatione paucorum, et in primis tua. Sunt enim qui nichil nisi pecuniario pretio estimare didicerunt; tempus amicitius impendunt quo nichil est carius, tam nil sibi videntur impendisse, nisi forsitan quantum lucri idipsum tempus intentis ad alia collaturum fuisse videbitur. Dant consilium, dant auxilium, dant animam, dant seipsos, nichil se dedisse putant: forte etiam nec falluntur: at si quid pecunie impensum est, id estimatione tacita, id importunis verbis exaggerant; haud immerito: quando eis pecunia pretiosius nichil est, non tempus, non fama, non sanguis, non vita, non anima. Tantum imperii inter miseros mortales auro argentoque dedit insana cupiditas. Tibi vero mens alia, diversi mores, iudiciumque dissimile. Non te superficies rerum fallit; solerter introspicis, et suum pretium rebus ponis. Non tu ex me aurum speras, non ambitiosa suffragia, sed animum meum et obsides animi affectus tenes potius quam speras: de futuro etenim spes est; itaque quod habet sperat nemo. Tu quidem pleno iure animum meum habes; ubicunque sim ille tecum est, quem tibi pulchra negotiatione mercatus es. Pietas, fides, humanitas, sapientia, eloquentia, litterarum amor, caritas mei, conversatio suavis, et servata dignitate familiaritas inaudita. Hec sunt pretia quibus me hominem liberum comparasti. Posses, non inficior, contractum communi iure rescindere, ultra dimidium iusti pretii deceptus: non tamen id vereor, nam et prescripta res est, et multa preterea, licet exigua in se, adeo possessoribus cara sunt, ut ea vix ullis pretiis commutasse velint. Innumerabiles sunt affectuum humanorum cause, et inestimabiles estimantium voluntates, investigabilesque respectus. Quidam vasti animi sunt, et appetitum nonnisi ad immensa transmittunt. His orbis ipse terrarum carcer videtur, et angustie, quod de Alexandro Macedone, ac de Iulio Cesare lectum est: contra alii minimis delectantur, magna fastidiunt: his tugurium regia est, ampla domus ergastulum. Tales puto fuisse Diogenem et Amiclam illum Cesareum, prius quam vector sibi permaximus obtigisset. Multos quoque alios precipue ex nostris, qui pauperem ducem nacti omni studio fecerunt sibi familiarissimam paupertatem, in scissuris lapidum atque in desertis specuum habitantes: sic et in reliquis invenies. Quidam purpuras mirantur et quidquid supra humane mensure modum attollitur attoniti et hiantes aspiciunt: his regnare felicitas prima est: id si fortuna negaverit, at saltem amicitiis regum student, et proximum regno putant esse sub regibus. Alii omnem potestatem perosi ferre nequeunt regis occursum. Quibusdam melle dulcior, ut dixi, aliis amarior felle pecunia est. Itaque nummos alii non quasi fallax et fragile mortalis vite presidium, sed quasi fratres aut filios amant, sepe plus etiam quam se ipsos, quando ut nummis parcant fame pereunt. Horum alii contactum ceu contagiosum aliquid evitant, et quasi non sufficiat avaritiam declinasse, nisi in contrarium relabatur, bellum indixere divitiis, quas ut valde optare imbecillis, sic non posse pati enervati animi est. Hinc apud Flaccum extrema illa ridicula procul a virtute distantia Staberii et Aristippi, quorum primus multiplici pena heredibus apposita ni paruissent, omnem ingentis patrimonii sui modum sepulchri saxo iussit insculpi, quo scilicet posteritati nota felicitas sua esset quam in divitiis reponebat: alter in Lybia servos aurum suum quo gravati tardius incedebant, quasi cenum iussit abiicere, cum ille posset rem caducam penitus fenerari, et hic in meliores usus largiendo quam proiiciendo convertere. Sunt quibus in rebus omnibus mediocritas placet. Horum ex numero esse velim, nec verebor pusillanimitatis infamiam, meque illo Senece testimonio tuebor: Magni, inquit, animi est magna contemnere, et mediocria malle quam nimia. Sed omissa votorum varietate mortalium, ad nos et rem nostram redeo. Tu quidem quam industrie amicitias regum colas insigni nuper experimento et preclara usque ad exitum fide monstrasti, adeo ut te et amicum rex dum vixit, et nunc etiam regnum ipsum Sicilie patrem vocet. Nec ideo quod in monte stare consueveras vallem odis, doctus et suspicere et equa conspicere, nec tamen ima despicere. Omnia enim agere virtus docet, et diversissima licet, uno rationis imperio administrat. Non sum rex. Quid refert si apud eum cuius sum, quantuluscunque sim, in pretio sum? Multi deformes coniuges ardentius amavere. Sepe quo minor filiorum indoles, eo parentum amor fuit intentior. Scipio Africanus summus hominum, filium usque adeo dissimilem patri, ut hostis non filius videretur, plusquam paterne dilexisse traditur. Mirum; sed aliquid latet quod amorem excitet amantemque solicitet: sine causa enim nullus amat, quamquam aliis non tam pronis ad amandum eadem causa tanto impar forsitan sit amori. Certe ego, dum me metior, quid de me ipso sentiam, in dubio sum. Fateor enim, ipse michi non placeo, nec mirari sufficio quid est hoc quod clarissimis viris (neque enim vereor ne vanitati detur si hanc michi vere, licet immerite glorise, partem sumo), clarissimis, inquam, omnium qui nostra etate vixerint, carum fecit. Dum equidem ipse res meas funditus excutio, nichil invenio, quod in me bonis amabile suspicer, preter unum hoc, quod ipse etiam quisquis sim, bonos semper amavi et colui, semperque ab his amari et volui et optavi, nec ullas michi in vita maiores opes posse contingere ratus sum, quam benevolentiam bonorum, atque illustrium virorum, quorum quo minor est copia, maior est gratia optabiliorque convictus. Sed dum cogito tot claros viros haud facile in eo simul omnes errore versari, nescio quomodo de me michi spes oboritur: ita, ut dixi, dubius sim, nec scio quid michi, quid aliis credam. Vos videritis quicunque me vobis amandum, nullis causis apparentibus delegistis. Verum ut non alios sileam, de te loquar quem a principio crebrioribus et clarioribus indiciis patrem sensi. Veni Mediolanum, inquit Augustinus, ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terre: et post pauca: Suscepit me, inquit, paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam episcopaliter dilexit. Quid tibi, quid michi convenientius dici potest? Veni ego non Mediolanum, unde tibi tamen hec scribo, quo pridem a te corpore digressus cum alio pergerem, Fortuna sic res hominum volvente, perveni, sed in ruris tui secreta, non te quidem, quem adhuc nisi facie non noram, sed solitudinem ab infantia dilectam ac locorum silentium querens veni, ubi a te quam paterne susceptus sim, quam erga me familiariter simul episcopaliterque te gesseris, tu forte vel nichil estimes, vel, quod valde beneficis inesse solet, oblitus sis; ego non si Lethei gurgitis fluenta transierim obliviscar, ut me semper una fronte unoque animo videris: ut ad te inde venientem exceperis, morantem excitaveris, segnem increpueris, et adhortationum stimulis sepe segnitiem excusseris, sepe nec stimulis quidem parentem, urbe relicta tua, quoque me dignatus sis consolatusque presentia, teque hospitis amor attraxerit quo locorum tuorum caritas non trahebat. Me ne, ut cetera pretermittam, illius loci immemorem arbitraris, dum coactis sarcinulis Italiam repetens, sero ad te pro benedictione ac licentia venissem, ante solis occasum Durentiam transiturus; ut te graviter egrotantem, quod dolori meo parcens me celaveras, mestus et admirans reperi; ut subito factus alacrior totos penates leto quidem sed modesto clamore complesti, te sanitati redditum adventu meo predicans; ut in egregium fratrem tuum versus nichil iam te de salute tua dubium dixisti, quia quem querebas invenisses; ut mox, dum ego dolens quidem et invitus, sed urgente hora qua ad transitum rapidissimi fluminis iam tardior videbatur, propositi mei summam, et ad quid venissem, quove iter intenderem indicassem tibi, repente tristior et pene intermortuus orasti ut illam tibi noctem darem: adfuturum enim Deum et aliquid remedii monstraturum? Quod cum pietate tua victus annuissem, meruisti ut, precibus credo tuis, quod Scholastica quondam virgo sanctissima pro Benedicto fratre promeruit, ingens et inopinus imber adfuit, cum tota non pluisset estate. Ceterum, quia seu laborum usus seu nature est, satis iam contra ventos, et fulgura, et estus, et pluvias induruisse videor, uni forte cessurus impedimento, quod etsi librorum quos mecum ferendos assumpseram amore tangebar ac vehementissime retrahebar, post me tamen illos dimittere non vetabar, et tergum indomitum imbribus dare, obstaculo interim validiore detineor. Siquidem nocte illa priusquam a colloquio tuo in cubiculum transissem, rumor ad nos incredibilis pervenit, te gaudente, me propter miraculum fictam a te fabulam opinante: iter quod destinaveram bello fractum, quod nec nostra unquam nec avorum nostrorum etas adiuverat. Qui cum mane percrebuisset auctus, substiti atque his causis in unum coeuntibus effectum est, ut sicut olim pia soror noctis spatium fraterne more, sic tu pius pater more mee prope integrum anni tempus adiungeres: cui totum quidquid id est vite reliquum adiungere potuisses, ut non a te magis corpore quam mente divellerer. Sed quod tunc nequivisti nunc implere satagis, idque non verbo, cui tamen fidei plurimum inesset, sed his que mentiri nesciunt rebus probas. Taces tu quidem, sed pietas tua loquitur; clamant actus, pro quibus gratias agens clamat animus meus, lingua tamen silet, cui paria meritis tuis verba non suppetunt: id enim agis non ut vulgare aliquid, sed ut suprema vite gaudia, libertatem, solitudinem, otium, silentium, id agis ut laborum ferias, ut tranquille mentis statum, ut te postremo, ut me michi restituas. In quo te adeo pervigilem probas quasi rerum immemor maximarum huic uni omne studium curamque devoveris; quod michi stupens Socrates meus scribit et stilo efficit ut pene rebus ipsis interfuerim. Perfecisti iam tandem, ut spero, quod sepe tentaveras, obluctantemque Fortunam pro nisu et indefessa diligentia fatigasti: victa iam nobis cedit, et patitur ut, quod semper optaveram, prope te vivam, prope te moriar; quod si ita est ut audio, fecisti rem, fateor, qua nescio an ulla michi gratior fieri posset. Ceterum, ut principio finem iungam, conscientiam tuam interroga, illa tuum te quoque negotium fecisse fatebitur. Supple igitur inscientiam meam, et tu tibi gratias age, quod licet a nemine fieri ipsi ego patri nostro Meldensi scripserim, sic habeto efficacissimam uberrimamque omnium in terris esse gratiam, quam bene conscius animus in silentio refert sibi. Vive et vale. Mediolani, VII Kalendas Maias.
234Francesco Petrarca, Epistole extravagantes, 46; 1 (auctor 1304-1374)
Ad Iohannem Bocacium de familiaribus curis Iucundum negocium tue michi semper afferunt epistole: sed tum maxime dum solatii egens sum, que michi egestas inter vite tedia frequens est. Non possum sane pretervehi primum illud ambiguum ubi ais: videre te satis e successu rerum mearum Mediolanensem me perpetuum fore; de quo quod sentias siles, silentii causa expressa, que ipsa certe non silet, quod videlicet in sententiam meam nil audeas dicere. Ita dum nichil dicis, plura dicis, quam si multa dixisses. Sepe hercle silentium artificiose eloquentie magna pars est. Video ego in his verbis tam paucis multiplicem et ingentem solicitudinem ac previdentiam tuam, nec tuam modo sed multorum. Amici enim ferme omnes, his exceptis qui hic sunt, quique mei abitus mentionem ceu infaustum aliquid exhorrent, omnes, inquam, alibi me terrarum mallent. In hoc enim absque ulla prorsus hesitatione conveniunt. Sed ubinam? Hic discordia multa est. Pars Patavium, pars trans Alpes, pars in patriam vocat. He iustissime voces essent, ni difficultatem impossibilitati proximam res haberet. Alii autem alio: pro desiderio suo quisque michi prestabit hunc vel illum habitandi locum. In quo ego non tam iudiciorum dissonantiam, quam amoris et piorum affectuum harmoniam miror: dumque acrius causas tante varietatis examino, ipsa fateor varietas me delectat, et glorior ita me meis carum esse, ut alioquin preclara et peracuta iudicia perstringat atque hebetet amor mei. Ego quidem inter amicorum opiniones, si quid ipse de rebus meis sentiam interroger, ubi solitudo, ubi otium, ubi quies ac silentium sint, etsi magne opes, honores, potentia, voluptates absint, eo me suspirare respondeam. Sed ubi ea sint fateor me nescire. Solitudo illa enim mea, ubi interdum non solum vivere sed et mori optabam, non his modo quibus abundare solita est, sed securitate etiam caret. Testantur triginta vel eo amplius librorum volumina, que olim ibi reliqueram nichil usquam tutius credens, queque non multo post predonum manibus vix elapsa michique ex insperato reddita, pallere nunc etiam et tremere videntur, et turbidum loci statum unde evaserant fronte portendere: ita michi diversorium illud amabile et ruris optatissimi spes aufertur. Oblatam tamen arripio manibus et tenere si possim nitor; et nescio an adhuc sperem an simulem quo me fallam et vana cupientem animam spe oblectem. Nondum illuc me aspirare desiisse cum diurne ac nocturne cum amicis fabule, quibus fere nil aliud loqui soleo, tum suspiria indicant, que in litteris ad locorum presulem nuper inserui. Mirum certe, nec cur novi: sed sic michi persuasum scito: non posse alibi quam ubi ceptum fuit nostrum illud, etiam vulgi ore iactatum, opus perfici: quasi principio et fini fatalis ille sit locus. Nam quantum attinet ad reliqua, de loci electione viteque modo dubius, variante fortuna, multa cum multis varie, ante alios tecum, sed plura mecum loquutus sum. Ubi, michi crede, non tam prompta rerum definitio est quam verborum disputatio: propterea quod futurorum presagium non modo difficile, sed incertum est. Itaque etsi successus felix esse possit, electio non fortuita esse non potest. Nam quid eligas ubi quidquid elegeris consilii lancibus excussum par vertigo Fortune rotatibus applicet? Unum est in cuius electione nemo fallitur, ut ubicunque nos vel necessitas locaverit, vel voluntas, illic equo animo ac secundum virtutem vivere, non secundum Fortunam eligamus, haud ignari quidquid in longum modo nos solicitat esse brevissimum. Transeo autem memor me de his tecum anno altero, dum nos hec eadem urbs et domus haberet, multa disseruisse, nosque omnibus, quantum nostro consilio fieri potest, haud negligenter excussis, in hoc demum resedisse, ut, Italie atque Europe rebus hoc in statu manentibus, non modo non alter Mediolano tutior rebusque meis aptior, sed nullus omnino usquam preter Mediolanum plene michi conveniens locus esset. Unam excipiebamus urbem Patavii; ad quam postmodum profectus, ac de proximo profecturus sum, ut utriusque loci accolis desiderium meum, non dico tollam aut minuam, quod nolim, sed alternatione leniam. Quamobrem an tu sententiam mutaris, nescio: ego enim in proposito sum, ut huius magne urbis strepitum, hec tedia aliis tediis urbanis in totum permutare boni nichil, mali forte aliquid, et laboris haud dubie plurimum habeat. Sicubi vero solitudo tranquilla se ostenderet, quam ego, ut dixi, animo percurrens cuncta, non video, non ivisse sed volasse me audies. Hec tam multa de nichilo, quoniam et tibi et amicis de rebus meis omnibus, de quibus hec precipua, satisfactum cupio; que michi cura frequentibus amicorum litteris excita suggerit ut quum singulis respondere difficile est, eoque magis quod in unam sententiam multi sepe coincidunt, simul omnibus respondeam, et de ratione vite mee integro volumine disputem, quod ante me, ut arbitror, fecit nemo. Sed quid vis? Nunc intelligo: magnus labor est vivere. Quod proximum in tuis litteris erat elegantissime cavillaris, quod a Cicerone scilicet, etsi non merear, propter coniunctionem tamen nimiam lesus sim: coniunctiores enim sepe nos, ut ipse ais, infestant, rarumque est valde et insolitum ut Indus Hispanum ledat. Sic est utique; unde fit ut Atheniensium et Lacedemonum bella dum legimus, et nostra cum proximis dum cernimus, non miremur, multoque minus bella civilia motusque domesticos, quos adeo non mirabiles usus fecit, ut sit potius concordia ipsa mirabilis. At dum Scythie regem Egyptio regi concurrentem, dum Alexandrum Macedonem Indie ultima penetrantem legimus, stupor subit, quem in nostris historiis consuetudo notissima et spectata longinquis expeditionibus romana virtus extinxit. Hac tu igitur arte me solaris, quod ab ipso, quo cum percupide versor, Cicerone sim offensus quem nunquam Hippocrates, nunquam Albumasar offendet ut auguror. Sed ut omissis iocis rem ipsam plane noveris, vulnus illud Ciceronianum de quo ludere solebam, ludum michi vertit in luctum. Parum deerat anni circulo dum in dies peius habens, inter tedia et angores, inter medicos et fomenta senescerem. Ad extremum, dum non modo fastidii, sed vite quoque pertesum esset, statui sine medicis quemcunque rei exitum opperiri, meque Deo ac nature potius committere, quam his unguentariis in meo malo sue artis experimenta captantibus. Atque ita factum est. Illis exclusis, celestis ope medici, ac unius adolescentis qui michi servit et in meo ulcere meaque, ut dicitur, impensa medicus evasit, fomentorum memor, que michi ex omnibus salubriora notaveram, usus opera, et adiuta per abstinentiam natura, ad salutem ipsam, unde magnis passibus discesseram, pedetentim redeo. Habes rei summam, hoc addito, quod cum vita hec laborum dolorumque sit palestra, in qua ego sepe casibus miris exercitus sum (non in se inquam miris, sed in me quo nemo quietis appetentior, nemo fugacior est laborum talium), nunquam certe hactenus seu rei causam, seu animi dolorem, seu temporis spatium consideres, simile aliquid passus eram. Indelebilem memorie mee notam et stigma perpetuum Cicero michi meus affixit. Memineram sui, sed ne unquam oblivisci possim, intus et extra consultum est. Et hic iterum quid vis dicam? Nunc sentio: magnus dolor est vivere. Cetera transiens, ad id venio quod ad magnam michi gloriam et gaudium cessit. Tales enim illos et tot viros certe Italie principum non ultimos, in extremo terrarum, nocte, hieme, imbre, bello, magnis rerum angustiis coarctatos, ad meum nomen et oppidi menibus exceptos et honorifice habitos, obstupui primum suspicatus errorem nominis. Inde vix in memoriam redii temporis illius, quo ibi adolescens fui secutus eum qui serenissime nutu frontis facile trans Indiam me duxisset. Ab ea tempestate tricesima, ab illius autem viri obitu ut acerbo annis, sic maturo virtutibus, decima nona nunc estas agitur. De tam longinquo igitur ad me reversus intelligere cepi, quisnam hic, qui post tantum tempus tam bene mei memor esset, qui eius, ut verum fatear, pene iam prorsus oblitus eram. Sibique per literas, ut vidisti, bene merito gratias egi, ut qui nullo unquam ingenio tantum me quantum in tantorum cultu atque honore hominum promereri poterat, et ipse quoque non minus sui memorem me mirari posset, nisi se michi memoriam excitasse recenti merito meminisset. Quod petis extremum est videlicet Homeri librum qui venalis erat Patavii, si, ut reris, emerim, tibi accomodem, quando, ut ais, alter ab olim michi est, quem Leo noster tibi atque aliis studiosis conterraneis nostris e greco in latinum vertat.
235Francesco Petrarca, Epistole extravagantes, 58; 2 (auctor 1304-1374)
Omnis, ut arbitror, inter nos gratiarum actio deinceps supervacua est. Eo enim amicitie progressi sumus, ut quod michi facis tibi facias. Egisse te meis in rebus, que sunt tue, quod in propriis ageres scio, et fortassis eo amplius quo generosa mens ad amicitie nomen altius expergisci et stimulis ardentioribus agi solet. De eventu viderit non Fortuna, sed Fortune Dominus qui michi hunc tibique illum dedit animum, ut et hoc ego velle inciperem, et tu pium hoc propositum adiuvares; quod si optato successerit, erit ni fallor, tibi ac posteris tueque reipublice, non audeo dicere gloriosum, sed secure dixerim ad gloriam via. Multe enim, magne et preclare res ex non maioribus initiis prodiere. Michi equidem bone voluntatis candida et illimis conscientia satis est, que se utinam tempestivius obtulisset, dum scilicet anima illa sanctissima summe rerum preerat, que quantum hinc gavisura fuerit ipse qui eam plane noras estima. Certe ego illam nunc de celo gaudere super his que inter nos aguntur, et rei exitum expectare (quid loquor?), imo vero iam presentem spectare non sum dubius non tam equo sed leto animo ferentem, quod cum sibi omnes virtutis et glorie titulos in celum auferre contigerit, quantum nescio an ulli unquam Venetorum Ducum, bibliothece decus publice successori suo quarto, et viro et duci optimo atque fortissimo communisque status amantissimo reservatum sit; quamvis, ut michi apparet, admiratione non careat quod res talis altius quam illius tempore non inciderit. Sed sic est ut queque cogitaris aggredi liceat, cogitare autem nichil queas antequam cogites; sic in rebus hominum cogitatio prima est. Preit illa ferme omnia que agimus, illam nichil: et querentibus cur non hoc aut illud ante cogitaveris, ipsa eadem interrogatione responsum est. Si prius fuisset, prius, fateor, his te curis involvissem. Sed nunc etiam tempus adest, ni respuitur. Verbum est summum imperatoris sepe michi usurpatum: satis cito fieri quidquid satis bene fit. Restat illud Comicum: ne quid nimis. Nolo nimium labores. Nolo defatigeris, exercere te velim, non afficere. Profecto autem qui in re qualibet omne quod potest facit, lassitudini proximus sit oportet. Fac ergo quod satis est, et que modestiam nostram decent. Non petimus propter quod importunitatis aut tedii suffragio opus sit: nisi nos amor urgeret, rogandi essemus. Perinde sine rem sibi, nec tibi nec alteri sis molestus. Senum nostrorum est proverbium; magnas res per se ipsas fieri. Sepe longum iter egit melius qui lentius. Nosti mores populorum, et quid velim vides. Vale virum optime. Patavii, V kalendas Septembris.
236Francesco Petrarca, Epistole familiares, 2, 12; 18 (auctor 1304-1374)
[7] His in locis, pater inclite, inter volentem ac nolentem dubius, iam sextumdecimum diem ago; et — quantum potest in rebus omnibus consuetudo!
237Francesco Petrarca, Epistole familiares, 4, 4; 11 (auctor 1304-1374)
[5] Sed quoniam letitia inimica consilio est, fateor, ut letus eventu sic dubius animi sum; urget enim hinc novitatis gratia, hinc reverentia vetustatis; hinc amicus, hinc patria.
238Francesco Petrarca, Epistole familiares, 5, 10; 30 (auctor 1304-1374)
Ubi primum semitam inter vepres vicine lucis dubius fulgor ostendit, prepropere suspecta loca reliquimus, et amici oppidi — Scandianum vocant — menibus excepti, didicimus nocte tota magnam equitum ac peditum cathervam circa muros, ut nos exciperent, in insidiis latuisse, pauloque ante nostrum adventum pulsam tempestatibus abiisse.
239Francesco Petrarca, Epistole familiares, 6, 8; 4 (auctor 1304-1374)
[2] De arcula sane ipsa idcirco sum dubius, quia dum animum moresque tuos fortunamque simul extimo, ut non multis, sic nonnullis egere te suspicor; sicut enim insanorum est innumerabilibus indigere, sic verum est quod ait Xenophon ille Socraticus: «nichil egere est deorum, quam minime autem proximum a diis».
240Francesco Petrarca, Epistole familiares, 9, 13; 13 (auctor 1304-1374)
Nec sum dubius mirari te quorsum tam longis anfractibus mea pergat oratio; imo vero si te atque ingenium tuum novi, iam hinc conscientia vellicante quid dicam quid ve sim dicturus intelligis.
241Francesco Petrarca, Epistole familiares, 11, 1; 23 (auctor 1304-1374)
inter manus medicorum, inter metum et spem salutis dubius, iam quartumdecimum diem Rome iaceo, qui dierum numerus, si cum annis totidem conferatur, iudice me longior atque molestior sit.
242Francesco Petrarca, Epistole familiares, 12, 1; 2 (auctor 1304-1374)
[1] Olim tibi, princeps inclite, quod fame tue salutique publice convenire visum est, scripsi familiari quadam non tam de ingenio meo quam de moribus tuis sumpta fidutia; [2] deinde autem mecum ipse reputans difficultates multas et varias comunibus votis oppositas imperio fortune, que, ut aiunt, omnibus imperat imperiis, nec dubius ab adverso per te tuumque consilium fieri omnia que humano consilio fieri possent, [3] et oculis tuis et huic calamo plusquam annuas indutias dedi, quanquam non sine merore animi tempus labi cernerem et tranquillitatem multorum interim populorum prolatando ac procrastinando differri; sed difficultatum obice impossibilitati proximo, ut dixi, tarditatem excusabam.
243Francesco Petrarca, Epistole familiares, 13, 9; 7 (auctor 1304-1374)
[3] Literas illius viri optimi maximi cum tuis accepi, quibus quid faciam dubius sum.
244Francesco Petrarca, Epistole familiares, 15, 8; 5 (auctor 1304-1374)
Utranque epystolam cum hac simul ad te misi, quoniam ad id de quo consuleris, utraque non impertinens visa erat, non quod ego sim dubius multa hic adversus me dici posse, sed omnibus iuste responderi etiam posse confido.
245Francesco Petrarca, Epistole familiares, 18, 11; 5 (auctor 1304-1374)
[3] Ego enim rerum dubius hunc ad te potissimum destinare statui, certus tui quod non temere nidum linquis, epystolamque addidi secum profecturam quia per armorum strepitum micantesque gladios non tuto venturus videbatur incomitatus et inermis Cicero, «vir» ut quidam ait, «nichil minus quam ad bellum natus»; quanquam si iocari cum defunctis licet, ille forsan hec audiat invitus, quem in epystolis ad Athicum, mirum dictu, tanta “tenebat cupiditas triumphandi”.
246Francesco Petrarca, Epistole familiares, 19, 10; 2 (auctor 1304-1374)
[1] Successibus tuis mestior ne an letior ad extremum essem, diu dubius mansi; tangebat animum hinc quies hinc gloria; alteram tunc ereptam dum maxime necessaria esset, alteram illi etati cui precipue deberetur, superadditam cernebam; gloriosum tibi laborem impositum non dolebam sciens absque labore veram nec queri gloriam nec servari.
247Francesco Petrarca, Epistole familiares, 21, 2; 14 (auctor 1304-1374)
Iocor tecum, meum decus, nec sum dubius totum hoc tui amoris esse, non meriti mei; non si me totus orbis una voce collaudet, michi parvitatis mee conscientiam extorquebit.
248Francesco Petrarca, Epistole familiares, 22, 1; 8 (auctor 1304-1374)
[3] Ante omnia quidem meminisse profuerit socratici responsi illius ad adolescentulum; qui cum similiter dubius ac tu, ex illo quesisset quod ex me nunc queris, ait Socrates «utrum eorum fecisset, penitentiam acturum» esse, et adiecit causas quas sileo; note sunt.
249Francesco Petrarca, Epistole familiares, 22, 3; 2 (auctor 1304-1374)
[1] Diu multumque dubius fui, Barbate carissime, an epystolas metricas olim tibi inscriptas aliquando mitterem an vero supprimerem et penitus abderem; alterum desiderio tuo, alterum fame mee consentaneum videbatur.
250Francesco Petrarca, Epistole familiares, 22, 8; 19 (auctor 1304-1374)
[4] Laborasti, non dubitem, me loquente, et de fine dubius pependisti; sed ut dempta solicitudine iam hinc iocunditate simul atque invidia repleare, non ita multo post, hora illa que apud veteres “prima fax” dicitur, supervenit noster ille letissimus hominum.
251Francesco Petrarca, Epistole familiares, 23, 11; 4 (auctor 1304-1374)
Magis quidem cupio milies te laudatum quam reprehensum semel, idemque te optare non sum dubius; solet enim ut “gloria”, sic et glorie cupiditas “virtutem sequi”.
252Francesco Petrarca, Epistole familiares, 24, 12; 43 (auctor 1304-1374)
— siluisti; que tamen ex ordine ipsis in Saturnalibus scripta sunt, quamvis hoc loco ille suus iocus innotuerit; cui cum obiceretur ab emulis quod versus tibi tuos eriperet, magnarum virium esse respondit auferre clavam Herculi; nec sim dubius quin latentem salem ioci huius intelligas.
253Francesco Petrarca, Itinerarium ad sepulcrum Domini, p1; 67 (auctor 1304-1374)
Et de Luca quidem dubius sum, Florentia prorsus extra conspectum latet, Pisas autem ex ipsa puppe gubernaculi tibi rector ostendet, civitatem pervetustam sed recenti et decora specie et, licet in plano sitam, non tamen, ut magna pars urbium, paucis turribus sed totam simul eminentissimis edificiis apparentem, quondam quoque maris potentissimam donec, patrum memoria, non modo vires equoreas sed animos navigandique propositum, magno victi prelio Ianuensium, amisere.
254Francesco Petrarca, Rerum memorandarum libri, 2, 31; 1 (auctor 1304-1374)
‹1› Iandudum de Aristotile dubius sum errori ne publico taciturnus obsequar furentique cedam vulgo an verum potius e latebris in apertum eruam.
255Francesco Petrarca, Rerum memorandarum libri, 3, 61; 1 (auctor 1304-1374)
‹1› Agesilaus lacedemonius deprehensa coniuratione scelestorum civium adversus salutem publicam, cum eos nec raptim aut citra iuris ordinem condempnare posset, nec de indempnatis secundum Ligurgi leges supplicium sumi liceret, et periculosam animadversionis moram esse constaret, inter has difficultates dubius hoc tandem consilii cepit: legibus abrogatis coniuratos morte multavit confestimque restituit leges.
256Francesco Petrarca, Rerum memorandarum libri, 4, 15; 1 (auctor 1304-1374)
‹1› Appius Claudius, is qui civili bello pompeianas partes secutus est, de eventu rerum dubius vicinum castris, qui iam tum neglectus obmutuerat, retentavit Apollinem.
257Francesco Petrarca, Secretum, 2; 82 (auctor 1304-1374)
Cur autem non eque satyricum illud precordiis inheserit: sed quo divitias hec per tormenta coactas, cum furor haud dubius cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris egenti vivere fato?
258Francesco Petrarca, Secretum, 2; 347 (auctor 1304-1374)
Ego vero semper dubius futuri, semper animo suspensus, nullam ex fortune muneribus dulcedinem capio.
259Franciscus Nelli, Epistolae ad Franciscum Petrarcam, 1, 5; 2 (auctor -1363)
Indulsissem quoque nunc calamo, nisi munera tanta eloquentie tante uitare irreuerentiam imperassent: que munera, quas literas, iocundissimo corde et saucio dulcedine pectore legi, perlegi, atque relegi, nunc istam, nunc illam, et quia earum quelibet equo gradu in arcem mentis ascenderat, equo desiderio quamque deobsculatus amplexusque sum, quam precipuam eligerem dubius, quasque in secreto scrineo, ne in manus labantur ineptas, diligenti cura constitui.
260Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 13, 12; 21 (opus 1597)
, q. 2; et inclinat Scotus, q. 2, ad argumenta, quamvis dubius sit; idem tenet Thomas de Argentina, In I, dist. 44, q. 1, a. 2; Abulens.
261Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXIII, 7, p389; 15 (opus 1597)
Et ratio est clara, quia donec intellectus iudicet obiectum esse conveniens, nondum cognoscit convenientiam eius; nam apprehensio pura ac praecisa ab omni iudicio indifferens est ut id quod apprehenditur ita esse aut non esse existimetur; et ideo qui apprehendit tantum et non iudicat astra esse paria, non cognoscit esse paria, sed dubius manet et ignorans; huiusmodi ergo apprehensio de convenientia rei non potest esse satis ad movendam voluntatem, ut ipsa etiam experientia satis docet; ergo nec ad finaliter causandum; requiritur ergo iudicium.
262Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXX, 9, p500; 93 (opus 1597)
Nam, vel Deus praesciret se mutaturum propositum et illud prius nullum effectum habiturum, et sic levissimum esset habere tale propositum, immo vix posset esse efficax; vel non praescivisset hoc Deus, et sic supponitur magna imperfectio in scientia, et maneret Deus quasi dubius et suspectus de sua constantia et firmitate sui propositi, quae est summa imperfectio.
263Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXXV, 3, p677; 109 (opus 1597)
, Isaiae, 63; Leo Papa, epist. 96. Et Augustinus, licet multis modis videatur dubius, tamen, I lib.
264Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLI, 1, p791; 11 (opus 1597)
unica, dubius in hac re manet; in V autem Metaph.
265Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLIV, 11, p876; 7 (opus 1597)
, quaest. 3 Prologi, dubius est in hac re, etiam de mente S. Thomae; et Soto, quaest. 3 Prooemiali Logicae, licet oppositum teneat, concedit tamen scientiam posse habere unitatem, licet non sit simplex qualitas.
266Freculphus Lexovensis, Chronica, 106, 0983D (auctor -fl.820-850)
Itaque exercita iuventute intulisse Albanis bellum, et diu altrinsecus spe incerta clade, tandem pessimus exitus et dubius eventus, compendiosa tergeminorum congressione fuisse.
267Fredegarius, Fredegarii chronica, 1; 65
Cui occurrens Theodericus, nichil dubius de Epiphanii viri sanctissimi fide, qui victoriam ei spondebat Christi gratia, cum expeditis armorum cuneis bellare cepit.
268Fulbertus Carnotensis, Epistolae, 141, 0209D (auctor 960-1028)
Vale non dubius amicitiae meae.
269Fulgentius Ruspensis, De veritate praedestinationis, 65, 0654D (auctor 462-527)
Deo enim, qui scit omnia antequam fiant, sic non est incertus praedestinatorum numerus, sicut dispositorum operum dubius apud eum non invenitur effectus.
270Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, p69; 46 (auctor 1626-1683)
Iam mihi Perrhaebi nemora evanescere Pindi, Iam dubius condi nube videtur apex.
271Galassio Vicentino, Theseis, 1; 57 (auctor fl.1420)
Viribus Antaeum aggreditur validisque lacertis Luctantesque diu dubius favor aspicit ambos.
272Gaufridus Claraevallensis, Liber IV, 185, 0326D (auctor 1115-1188)
Nec dubius de revelatione eumdem Herveium renuntiaturum saeculo, et futurum aliquando devotum Christi famulum promittebat.
273Gelasius I, Sacramenta Romanae ecclesiae, 74, 1127C
Te deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut huic famulo tuo, qui in saeculi huius nocte vagatur incertus et dubius, viam veritatis et agnitionis tuae iubeas demonstrarii, quatenus, reseratis oculis cordis sui, te unum Deum Patrem in Filio, et Filium in Patre cum sancto Spiritu recognoscat, atque huius confessionis fructum et hic et in futuro saeculo percipere mereatur.
274Geraldus Silvae maioris, Miracula S. Adalhardi, 147, 1078B
Et ne aliquis eorum dubius existeret sanctum Adalardum esse relatum, reliquias eiusdem de secretario, ubi ante repositae fuerant, praesentari fecerunt.
275Gerhohus Reichersbergensis, Libelli selecti, 13, 6; 927 (auctor c.1092-1169)
Qui tamen quietem et silentium pre omnibus dictant; quam si tua fraternitas in sua aecclesia possit habere, valde sum dubius.
276Gerhohus Reichersbergensis, Libelli selecti, 25, 493; 31 (auctor c.1092-1169)
Haec procul dubio sunt officia sacerdotalia ritu quidem aecclesiastico celebrata, sed ab aecclesiae Romanae pontificibus terribiliter interdicta, ubi scitur indubitanter vel concubinatus vel vagae fornicationis reatus eo minus noticiae populi dubius, quo fuerit vel confessus vel convictus vel certe partu vel cohabitatione assidua vel alterius notae indubitabili evidentia proditus, etiamsi hoc dissimulet quis negligens episcopus vel infirmus, ut erat ille Augustensis episcopus, in cuius tunc episcopatu fuimus, et ille Eistetensis , in cuius episcopatum postea devenimus.
277Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0140D (auctor 1093-1169)
Haec procul dubio sunt officia sacerdotalia ritu quidem ecclesiastico celebrata; sed ab Ecclesiae Romanae pontificibus terribiliter interdicta, ubi scitur indubitanter vel concubinatus vel vagae fornicationis reatus eo minus notitiae populi dubius, quo fuerit vel confessus vel convictus vel certe partu vel cohabitatione assidua vel alterius notae indubitabili evidentia proditus, etiamsi hoc dissimulet quis negligens episcopus vel infirmus, ut erat ille Augustensis episcopus, in cuius tunc episcopatu fuimus, et ille Eistetensis, in cuius episcopatum postea devenimus.
278Gerhohus Reicherspergensis, Liber de aedificio Dei, 194, 1330D (auctor 1093-1169)
Qui tamen quietem et silentium prae omnibus dictant: quam si tua fraternitas in sua ecclesia possit habere, valde sum dubius.
279Gilbertus Foliot, Expositio in Cantica canticorum, 202, 1189A (auctor c.1110–1187)
Hinc quo certior efficiatur, et de spe illa nemo sibi dubius habeatur, emittit orationem dicens, « Indica mihi ubi pascas, ubi cubes; » praemisso tamen hoc, « Quem diligit anima mea.
280Giovanni Boccaccio, De casibus virorum illustrium, 4, 8; 15 (auctor 1313-1375)
Attamen, cum haud longe Pandosiam urbem a Lucanis, iuvantibus Samniis, tripartitus eius exercitus fusus cesusque fuisset; et ipse, occiso Lucanorum duce, fugiens, ad Acherontem fluvium, locorum atque nominum ignarus devenisset; et fluvium, imbre pridiano tumidum, evulsisse pontem impetu cerneret; audissetque fessum militem fluvium nominantem eiusque rapiditatem execrantem, Dodonei responsi memor, attonitus atque fere exanimis in ripa substitit, dubius numquid iter flecteret aut se undis crederet seu hostes potius expectaret.
281Girolamo Savonarola, De veritate prophetica, p4; 64 (auctor 1452-1498)
Ego itaque rationibus multis et signis nostra, non quasi dubius, confirmavi, sed ut me in divinis meditationibus exercerem, aliosque, ubi opus esset, confirmare possem.
282Girolamo Savonarola, De veritate prophetica, p6; 11 (auctor 1452-1498)
Sed quibus obstrictus intra me rationibus nullo modo dubius esse possim, vobis aperui.
283Godefridus Viterbiensis, Pantheon, 198, 1009D (auctor 1152-1190)
Qua dubius Sauna, Rhodanus fluit, estque Vienna, Cis mare Tyrrhenum fuerant Bosonica regna, Huic simul Allobroges et Morienna favent.
284Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 0625B (auctor -c.1160)
C. XXVI. Quum possessor appellat, dum eventus causae dubius est, possessionis fructus sequestrentur.
285Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 0625B (auctor -c.1160)
1. Quoties post auditam causam iudicii possessor appellat, fructus possessionis, de qua agitur, dum secundae audientiae eventus dubius est, merito sequestrantur.
286Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 1633C (auctor -c.1160)
Semper deprecetur Deum, certus de venia, qui omnibus modis et sine taedio dubius rogaret potestatem terrenam.
287Gregorius I, Dialogi, 77, 0389B (auctor 540-604)
PETR. De his in quibus dubius fui, nihil mihi, fateor, quaestionis remansit.
288Gregorius I, Epistolae, 77, 0807A (auctor 540-604)
Novis enim Codicibus passim non credat, ex qua re dubius factus sum, et nihil adhuc volui de hac causa praedicto fratri meo Ioanni episcopo rescribere.
289Gregorius I, Epistolae, 77, 0764A (auctor 540-604)
In qua re ego de dulcissimo atque sanctissimo dudum patrono domno meo Anastasio dubius non sum, quia dum terrena opera ad coelestem utilitatem pertrahit, in usum dextrae vertit sinistram, ut et coelestis intentio opus suum videlicet dextra peragat, et cura temporalium dum ad iustitiae utilitatem ducitur, ad fortitudinem dextrae sinistra permutetur.
290Gregorius I, Epistolae, 77, 0976C (auctor 540-604)
Cum ergo noster animus dubius in utroque penderet, comperimus eum inter vos et Ecclesiam suam voluisse esse iudicium, sed vestram magis gloriam distulisse.
291Gregorius I, Epistolae, 77, 0986C (auctor 540-604)
Sed quia eius defensores solent dicere quod hanc Ibas eo tempore scripsit quo adhuc Cyrillus propter duodecim capitula, quae necdum exposuerat, dubius habebatur, in ipsa hac epistola perpende quia legitur quod inter Orientales episcopos et beatum Cyrillum pax fuerit celebrata.
292Gregorius I, Epistolae, 77, 1048B (auctor 540-604)
Quis ergo haec considerans de excellentiae vestrae bonitate diffidat, aut de impetratione sit dubius, quando illa a vobis quae subiectis vos libenter posse novit impendere duxerit postulanda?
293Gregorius I, Epistolae, 77, 1145C (auctor 540-604)
Qui tamen quietem et silentium prae omnibus dictant, quam si tua fraternitas in sua Ecclesia possit habere, valde sum dubius.
294Gregorius I, Homiliae in Ezechielem, 76, 0845B (auctor 540-604)
Patet cunctis iuxta historiam hoc quod in lege scriptum est, ut turtur quae pro peccato offertur, retorqueatur caput eius ad pennulas, ita ut collo inhaereat, et non penitus abrumpatur (Levit. I, 15; V, 8) . In quibus verbis dubius legentibus sensus historicus non est.
295Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 71, 0982B (auctor c.538–594)
Nec moratur diaconus, sed illico iter institui iubens, ad basilicam sanctam non dubius de virtute beati Viri pervenit, ibique prostratus solo, orationi subnixus, die tertia apertis oculis lumen recepit.
296Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 71, 1021B (auctor c.538–594)
Ideoque cum se perfectum in Dei opere cerneret, non fuit dubius in fide petere quod per vitam sanctam confisus est obtinere: per quem opifex coeli, maris ac terrae, parva quidem numero, sed admiranda miracula operari dignatus est.
297Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, 8, 6; 333 (auctor c.538–594)
At illa dubius cernens, medificatus potione direxit , quo ire praecepit ; statimque robor animorum adcrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturus .
298Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, p5, 38; 3 (auctor c.538–594)
Nec moratur diaconus, sed ilico iter institui iubens, ad basilicam sanctam non dubius de virtute beati viri pervenit, ibique prostratus solo, orationi subnixus, die tertia apertis oculis lumen recepit.
299Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, 23, 5; 155 (auctor c.538–594)
Ideoque cum se perfectum in Dei opere cerneret, non fuit dubius in fide petere, quod per vitam sanctam confisus est obtenere, per quem opifex caeli, maris ac terrae parva quidem numero, sed admiranda miracula operare dignatus est.
300Gualterus Compendiensis, Otia de Mahomete, p1, 796; LII (auctor fl.1150)
Attamen ut dubius Machomes probat ore saporem; post illum gustant ordine quique suo.
301Guerricus Igniacensis, Sermones per annum, 185, 0076D (auctor 1075-1157)
Illud autem non dubius assero, quia ignis ille, quem Dominus Iesus misit in terram (Luc. XII, 49) , si vehementer (sicut est voluntas mittentis) in nobis arserit, ignis ille purgatorius qui in iudicio purgabit filios Levi, non ligna, non fenum, non stipulam consumenda reperiet in nobis.
302Guibertus Gemblacensis, Epistolae, 211, 1308D (auctor 1124-1213)
Quibus tractus incitamentis desidero et afficior videre te, amplecti te, et loqui tibi; sed nec capio, nec assequor quod cupio: dubius ac varius inter fidem et affectum, inter spem et metum positus quid eligam aut diffiniam ignoro.
303Guibertus S Mariae de Novigento, Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae, 156, 0340C (auctor c.1055–1124)
Ex his ergo, quae in aliis difficilibus quibusque sum Scripturis expertus, divinis adminiculis et hoc opus adorior, non dubius quia, qui in minori sui amoris notitia tot praestitit, in suae contemplatione legis meae intentioni subsidia, melius iam intendenti, et devotius aspirato, non negabit animo maiestas divina potiora de se tractandi atque cogitandi consilia.
304Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 7; 37 (auctor c.1210-c.1287)
Hec enim uerba, discrete rex, hic ideo in dicendi audacia iam prorupti vt ultionis auiditas non eripiat inconsulte spiritum voti uestri in eo cuius finis est dubius an succedat prospere uel aduerse.
305Guillelmus abbas, Speculum fidei, 180, 0392B (auctor 1085-1148)
O ergo quicumque desideras et affectas habere iu fide tua, in vita ista, gaudium, hoc diusculum Domini Dei tui esto non dubius, non haesitans, sed certissimus arbiter cordis tui.
306Guillelmus Dandina, Vita Hugonis de Lacerta S. Stephani, 204, 1213C (auctor fl. 1157)
De cuius voce et habitu argumentum vir Dei sumpsit invincibile, quoniam de quo diutissime dubius fuerat, hunc veris intersignis indubitanter dominum Stephanum Muretensem credidit esse; talem enim eum in vita videre solitus fuerat.
307Guillelmus Dandina, Vita Hugonis de Lacerta S. Stephani, 204, 1214A (auctor fl. 1157)
Verumtamen, domine, unum dubius valde ego mecum revolvo, quod a vobis, charissime, si decet, discere rogo.
308Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0606B (auctor c.1130–1186)
Verum princeps Antiochenus dubius quid faciat, haeret aliquantulum; nam pro foribus habens imperatorem, urbi timet, si tentet abscedere: iterum domino regi in tanta necessitate posito, durum nimis et inhumanum reputat non subvenire.
309Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0377C (auctor c.1130–1186)
Electi autem sunt ad id muneris prosequendum viri nobiles et clarissimi, dominus videlicet Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater, et dominus Balduinus Heumaucorum comes: quorum alter irruentibus in itinere hostibus, comparere desiit, cuius usque hodie dubius est exitus, aliis dicentibus eum in acie cecidisse, aliis ab hostibus captum et mancipatum vinculis, in ulteriora deductum Orientis, asseverantibus.
310Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0389A (auctor c.1130–1186)
His omnibus vir inclytus et insignis dominus comes Tolosanus, mente anxiatus et spiritu, infra se ipsum fluctuabat dubius; nam et periclitantis populi eum affligebat molestia, et fatigabat necessitas; et itineris desiderium, quo tam maiores quam minores succensi erant, ita ut etiam cum clamoribus assiduis et frequenti contestatione id importunius exigerent, requiem penitus denegabant.
311Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0632B (auctor c.1130–1186)
Princeps vero Antiochenus, dominus Raimundus, qui prius eum tam frequentibus citaverat nuntiis, videns se in arcto constitutum, seque pactorum lege obligatum sciens, haeret dubius quid faciat; convocatisque maioribus et primoribus tam civitatis quam regionis universae, partes ingreditur deliberationis, consilium postulans, quid facto sit opus in re tam periculosa.
312Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0634D (auctor c.1130–1186)
Videns interea dominus imperator, tanquam vir providus et discretus, sibi certum imminere mortis diem, vocatis ad se consanguineis et affinibus, quorum multa eum turba semper sequi consueverat, primoribus sacri palatii et exercituum primiceriis, de successore imperii inter eos suscitat quaestionem: plurimum dubius quid faciat, an maiori natu filiorum suorum Isaacio, quem cum funeribus fratrum suorum ab Attalia, ut praemisimus, remisit Constantinopolim, cui de iure regni primitiva videbantur competere; an iuniori filio, qui secum erat, qui optimae et praecipuae erat indolis adolescens et futurus magnus ab omnibus dicebatur, imperii committeret gubernacula.
313Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0665D (auctor c.1130–1186)
Primum itaque sermo dubius, et sine certo auctore ortus est; sed processu temporis factus est certior; nam, modico interiecto intervallo, dominum Fredericus Suevorum dux, adolescens admirandae indolis, domini imperatoris ex fratre primogenito nepos, qui eidem domino Conrado, patruo suo succedens, Romanum hodie strenue et feliciter administrat imperium, a castris domini imperatoris egressus, ad exercitum domini regis Francorum properans, haec eadem quae prius incerto auctore susceperant, plenius et certius edocuit.
314Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0795A (auctor c.1130–1186)
Fiebant praeterea, sed diebus interpolatis, in urbem assultus, in quibus, secundum hoc quod bellorum dubius solet esse eventus, nunc nostri, nunc hostes deteriorem calculum reportabant; frequentius tamen nostri pugnandi occasionem ministrabant.
315Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0839A (auctor c.1130–1186)
Arabes interea, infidum genus hominum, videntes quidem casum qui Turcis acciderat, ad illos properant, quos superius cum sarcinis apud Laris civitatem diximus relictos, quos nuntiata suorum strage territos, in fugam vertunt; eos quoque nihilominus, qui quocunque casu nostrorum manus evaserant, durius insequuntur; et qui a nobis elapsi videbantur, illis dabantur ad praedam; ita ut impletum videretur illud propheticum: Residuum locustae, comedit bruchus (Ioel. I, IV) . Id enim moris huic generationi nequam esse dicitur, ut sub quocunque duce ingrediantur ad praelia, anceps soleant declinare certamen; et quandiu bellorum dubius est eventus, de remoto conspicere; demumque adhaerere victoribus; victos vero tanquam hostes insequi et de eorum locupletari spoliis.
316Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0844D (auctor c.1130–1186)
Succinctus ergo, et dubius plurimum, rei exitum praestolabatur.
317Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0868C (auctor c.1130–1186)
Verum, dum hic sermo tam dubius in castris verteretur, adfuit nuntius, verbi ambiguitatem dirimens, qui urbem Berythensium procul omni dubio asserebat obsessam.
318Guntherus Cisterciensis, Ligurinus, 212, 0397C (auctor c.1150–c.1220)
Chrysopolim Dubius, reliquas praelabitur amnis Maximus Allobrogum Rhodanus dominator aquarum.
319Guntherus Parisiensis, Ligurinus, 297; 72 (auctor -1220)
Chrysopolim Dubius, reliquas prelabitur amnis Maximus, Allobrogum Rhodanus dominator aquarum.
320Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., 1; 174 (auctor 1519-1586)
Ipse metu dubius princeps quid agatue sinatue Nescit, et ingenti turbatur pectora cura, Non etenim tanto possit quem opponere monstro Novit, et haud vellet belli fortissima fulcra Tradere ut insontes caderent crudelibus armis.
321Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., 2; 176 (auctor 1519-1586)
Utque diu dubius tacuit, mox ora resoluens Fatidicas promit pleno de pectore voces.
322Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., 3; 84 (auctor 1519-1586)
Domini cum voce vocantis Infelix animi dubius consistit et alto Educens tristes gemitus de pectore plorat, Et pudet ante deum nudum consistere, cum sic Intonat omnipotens: Nostin te corpore nudum?
323Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0314C (auctor -853)
Hic quoque non dubius de se orat, sed nobis proponit exemplum.
324Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0488D (auctor -853)
» Non enim Christus, qui semel exaudiebatur, dubius erat de exauditione non potest dicere hoc, nisi sanctus, quod clamet, quia exauditur, sed potius clamat ut exaudiatur.
325Haymo Halberstatensis, Homiliae, 118, 0196D (auctor -853)
Sicut diximus, quasi dubius et incertus loquebatur.
326Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p6, 15; 1 (auctor fl.c.350)
‘Fuerit, Hebraei, humani ingenii contendere pertinaciter, antequam res ad supremum ueniret, dum putatis uos loco et notae regionis subsidiis fore superiores, licet conuenerit Romanos bello insuperabiles armis non prouocari, a quibus saepe uicti sunt qui uos uicerant, sed tamen habent hunc lapsum inprouidae mentes hominum in rebus secundis, simul quia plerumque belli dubius euentus, et ideo se unusquisque sorti committit et uirtute inferior; postremo de muris sperastis, non putastis etiam usque ad templi progrediendum euersionem.
327Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 212, 1032A (auctor c.1160—c.1237)
Nec dubius de revelatione, eumdem Hervaeum renuntiaturum saeculo, et futurum aliquando devotum Christi famulum promittebat.
328Henricus Abrincensis, Legenda Sancti Francisci Versificata, 2; 36 (auctor c.1190-c.1260)
Rumor adhuc dubius iam se diffundit in omnes Assisii vicos; veri tristantur amici, Ficti subrident.
329Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1417A (auctor -1186)
Ego tamen recolo, sed dubius an a pectore claritudinis tuae exciderit, me de instituta materia, videlicet super Anna quae dicitur trinuba et super nomine Salomae quod Marcus ponit, cum hoc anno tecum facerem iter, nonnulla quidem, sed breviter et intercise ut inter viandum fieri solet contulisse, et quia sensum meum quem interloquebar tibi satis tunc sedere conieci, ex tunc sacrarum litterarum tractatores, praecipue illos quibus praepositi veritas amplius clarescere debuit conquisivi legi, et ut res dubia patefieret testimoniorum hinc inde carptis prout praesens epistola edocet defloravi.
330Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1456D (auctor -1186)
Inter scribendum haec, imo priusquam scriberem, mox steti et haesi et cum stylum et tabulas arripuerim, necdum exaratis aliquibus praesentis eloquii notis suspendi organa mea, dubius admodum quo dictionis genere ego loquerer nunc ad dominum meum.
331Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1459C (auctor -1186)
Ego etiam, qui non modicum honorem vestrum et gloriam et diligebam et diligo, admodum contristatus sum et conturbatus, anceps tamen et dubius an si ut linguosi illi disseminant confracta sit virga fortis, baculus gloriosus, et terra de qua panis oriebatur tam subito igne subversa sit; necdum tamen plene acquiesco auditis.
332Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1464B (auctor -1186)
Haesitans tamen et dubius, nam sicut clamat mundus testantur opera quod urna videlicet sortis nostrae sinistra quotquot nobis erant ad dextram prostrati sunt.
333Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1473C (auctor -1186)
Inter scribendum haec, imo priusquam scriberem, mox steti et haesi, dubius admodum quo dictionis genere vestram alloquerer paternitatem.
334Herbertus de Boseham, Liber melorum, 190, 1396B (auctor -1186)
Verum inter caetera hoc est unum quod discerno, quod praeeligo, utpote quod magis ad propositum nostrum est, cum autem, inquit, subiecta illi fuerint omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV) , de hac quidem subiectione dubius et haesitans pro sensus mei tarditate invita solebam cogitare, pauca dicere, nihil scribere et modo praesertim nihil de ea scribendum vel dicendum, quia non de subiectione sed de unitate nunc agitur.
335Herbertus de Boseham, Vita S. Thomae, 190, 1092D (auctor -1186)
Propterea ego vetus, stylum non habens praeter quam tenuem et exsanguem, et materiae novitatem et magnitudinem pensans, in ipso limine cum stylo meo tam tenui nunc sto et haesito dubius admodum quomodo foedus pictor et ignarus, non iam in homine saeculi imaginem terreni, sed in novo et tanto Christi pontifice coelestis digne valeam imaginis lineamenta depingere, et illam institoris navem, tot et tam pretiosis refertam mercibus, inter tot maris pericula ad salutis portum, ad quem semper velificabat, describendo perducere.
336Herbertus de Boseham, Vita S. Thomae, 190, 1276B (auctor -1186)
Stupet animus, plorat oculus, tremit manus, haeret stylus, et adhuc sto hic et haesito, dubius admodum quo dictionis genere tantam in carne mortis patientiae virtutem et tantam e diverso inter Christianos patrati flagitii immanitatem exprimere valeam.
337Herbertus de Boseham, Vita S. Thomae, 190, 1203B (auctor -1186)
Cogitavit, inquam, sic intra se, dubius tamen admodum et anceps super hoc quid agendum.
338Heregerius Lobiensis Anselmus Leodiensis, Gesta episcoporum Tungrensium Trajectensium et Leodensium, 139, 1037B
Licet enim propheta praeconem summae veritatis dignus generare sit habitus, tamen taciturnitate est dampnatus, quia divini promissi apparuit dubius.
339Hieronymus Stridonensis, Apologia adversus libros Rufini, 23, 0400C (auctor 340-420)
Simulque et hoc ab eo quaero, quid sibi velit sermo moderatus et dubius?
340Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Danielem, 25, 0539B (auctor 340-420)
Sed quod dicit, hoc est, reges audierat, et eorum nomina nesciebat: futura cognoverat, et quo tempore futura essent, dubius fluctuabat.
341Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Osee, 25, 0924D (auctor 340-420)
Ephraim semel pascente ventos, et sequente mendacium, qui in tantam venit amentiam, ut inter duas gentes adversarias dubius fluctuaret, faciens pacem cum Assyriis, et oleum portans in Aegyptum, nunc mihi omne iudicium est cum Iuda, et visitatio super Iacob.
342Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Zachariam, 25, 1490C (auctor 340-420)
Omnis hic locus obscurus et dubius est, et debet nobis lector ignoscere, si in his quae ambigua sunt, et nos pendulo incedimus gradu.
343Hieronymus Stridonensis, Contra Ioannem Hierosolymitanum, 23, 0364C (auctor 340-420)
Quid et hic dubius incedis?
344Hilarius Arelatensis Incertus, Versus in natali Machabaeorum martyrum, 50, 1282B
Dubius ne videri Rex possit, certe timor est mihi, femina, nullus.
345Hilarius Pictaviensis, Hymni [CSEL], 2, 1 (auctor 315-367)
B. HVMNUS DUBIUS. >HVMNUS DE CHRISTO.
346Hildebertus Cenomanensis, Carmina miscellanea, 171, 1423B (auctor 1056-1133)
Firma valent per se, nullumque machaonia quaerunt; Ad medicam dubius confugit aeger opem.
347Hildebertus Cenomanensis, Mathematicus, 171, 1369A (auctor 1056-1133)
Non alibi potuit melius cognoscere Roma Quod dubias dubius mundus haberet opes.
348Hildebertus Cenomanensis, Vita B. Mariae Aegyptiacae, 171, 1323C (auctor 1056-1133)
Sed tamen est dubius finis certaminis huius; Cumque potes subiici, non debes dicere: Vici.
349Hildebertus Cenomanensis, Vita B. Mariae Aegyptiacae, 171, 1338C (auctor 1056-1133)
Dum dolet, et dubius de nomine fluctuat huius Suscitat ora senis inventum nomen aren Et nubes mentis dilabitur his documentis Sancte Pater, Phariae sepeli precor ossa Mariae; Gleba recondatur, cineri cinis adiiciatur.
350Hildebertus Cenomanensis, Vita B. Mariae Aegyptiacae, 171, 1338C (auctor 1056-1133)
His Zosimas demum, nomenque diemque supremum Agnoscit dubius.
351Hildebertus Cenomanensis, Vita, 159, 0891B (auctor 1056-1133)
Vos, referentem nolite falsitatis arguere, qui si non amore virtutis, saltem metu iudicii, quo dubius vocor, mentiri formidarem.
352Hildegardis Bingensis, Epistolae, 197, 0299D (auctor 1098–1179)
ABBATIS DE VESCERA AD HILDEGARDEM. Dubius an debeat praelationem retinere, auxilium et consilium quaerit an curam animarum sit dimissurus.
353Hildegardis Bingensis, Epistolae, 197, 0344C (auctor 1098–1179)
Victoria tibi dicit: Libenter ingredere ad te; sed tu caedis me, quando faciem mentis tuae abscondis: ita quod dubius es, non habens volantes pennas in securitate, ubi non es in amplexione contemptus mundi.
354Horatius Flaccus, Epodes, 5; 17 (auctor 65BC-8BC)
sub haec puer iam non, ut ante, mollibus lenire verbis inpias, sed dubius unde rumperet silentium, misit Thyesteas preces: venena maga non fas nefasque, non valent convertere humanam vicem.
355Horatius Flaccus, Satyrarum libri, 1, 9; 25 (auctor 65BC-8BC)
' 'dubius sum, quid faciam', inquit, 'tene relinquam an rem.
356Hrothsuita Gandersheimensis, Historia passionis S. Agnetis, 137, 1128C (auctor 935-973)
Hinc praeses, moestus turbato pectore factus, Condoluit sacrae subtristi mente puellae, Ignorat tamen, omnino dubius super illa, Quid sibi sectandum vel quid restaret agendum, Perdere non placuit, sed nec defendere quivit.
357Hrothsuita Gandersheimensis, Passio S. Gangolfi, 137, 1090C (auctor 935-973)
Ingemuit tam triste nefas dignissimus beros, Angoris magno tangitur et iaculo, Intus in angusto volvit quoque pectoris aula, Res sibi diversas, triste dolendo, duas; Primule, vindictam poenali lege parandam, Pro sceleris tanti crimine terribili; Post vero, veniam solitae pietatis amandam, Et dolet ad tempus hinc nimium dubius.
358Hrotsvita Gandeshemensis, Hagiographica, 20; 70 (auctor 935-974)
Ut capit auditu latebras illapsa per artas Verbula non minimae nuntia maestitiae, Ingemuit tam triste nefas dignissimus heros, Angoris magno tangitur et iaculo; Intus in angusto volvit quoque pectoris antro Res sibi diversas, triste dolendo, duas: Primule vindictam poenali lege parandam Pro sceleris tanti crimine terribili, Post vero veniam solitae pietatis amandam; Et dolet ad tempus hinc nimium dubius.
359Hrotsvita Gandeshemensis, Hagiographica, 93; 58 (auctor 935-974)
Hinc praeses maestus turbato pectore factus Condoluit sacrae subtristi mente puellae; Ignorat tamen omnino dubius, super illa Quid sibi sectandum, vel quid restaret agendum: Perdere non placuit, sed nec defendere quivit.
360Hugo de S Maria Floriacensis, Fragmenta Historiae Fossatensis, 163, 0871C
Et quia status regni dubius agebatur, positus tamen in custodia, Hugonis Magni consilio procerumque Francorum, Rodulfum, filium Ricardi ducis prefati Burgundiae, quem de sacro fonte susceperat, regem mandat ordinari.
361Hugo de S Victore, De scripturis et scriptoribus sacris, 175, 0020B (auctor -1141)
Apocryphus, id est dubius et absconditus liber duobus modis dicitur: vel quia auctor eius incertus, vel quia communi assensu fidelis synagogae vel ecclesiae non est receptus et confirmatus, etsi etiam nihil in eo [pravi, ED.] reperiatur. Unde et liber Iob apocryphus est, quia dubii auctoris; in canone tamen confirmatus est auctoritate fidelis synagogae.
362Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0506C
Est autem velamen cordis habitus corporis sive manifestus, sive dubius et boni mali.
363Hugo Eterianus, De anima corpore exuta, 202, 0222C (auctor 1177-1180)
Quare hoc dicis, homo, et deliramenti telas contexis, et quasi dubius haec ponis?
364Iacopo da Piacenza, Carmen, 1; 195 (auctor 1349)
Non locus insidiis, non tempus proditioni, Non furto noctis, non tutum fidere campis; Eventus belli dubius: quid vincimus, esto Vincamus?
365Iacopo da Piacenza, Carmen, 1; 228 (auctor 1349)
Et fortuna aderit, sed quem vicinia leti At dubius belli casus, teneatque nocendi Aut pietas vel forte metus, nunc arma relinquat, Stetque procul, liceat nostros audire triumphos, Parcimus, et signis se nunquam immisceat istis".
366Iacopo da Piacenza, Carmen, 1; 253 (auctor 1349)
Sic fatur lacrimans: turmisque imponit habenas, Et fluvii qua parte prior gradientibus offert Se, sistit dubius: tercentos agmine lectos Destinat, hostiles motus videantque ferantque.
367Incertus 017, Acta S. Sebastiani, 17, 1041C
Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse qui me renovare dignatus est, et sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animae post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in eius nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit invenire, conservem.
368Incertus 041, De miraculis S. Stephani, 41, 0852
Nam cum dispensator ille vitae suae incertus ac dubius sub tanto metu terribilis potestatis inter quaestionarios astaret, repente pulsatum se a tergo persensit.
369Incertus 041, De miraculis S. Stephani, 41, 0852
Hoc viso memoratus Florentius, diu multumque permotus, non iam dubius, sed firmus et certus, gloriosum Stephanum ibi praesentem credebat adesse, ipsumque occultata sede intendere se, et in sua causa iudicem sedere, vel iudici assistere.
370Incertus 068, Dissertatio ad Liberatum, 68, 1078B
Deinde eo ipso anno quo Cedrenus missam scribit ad Patres sacram, synodum V celebratam tradit; annus ergo ille est 553, nec super ea re haerebit dubius, quisquis adverterit a Cedreno scribi synodum V abesse a IV annis centum duobus; quis enim ignorat synodum IV, quae Chalcedonensis, habitam fuisse anno 451, productamque a die 8 Octobris ad 1 Novembris?
371Incertus 083, Oratio pro correptione vitae, 83, 1271D
Trahe me post te, et duc quocunque placet, et ne dimittas ullatenus retrogradum terga rursum diverti [Forte, divertere]; sim in tuo timore sollicitus, in amore perfectus, in fide constans, in spe nullatenus dubius, dilectione proximi ferveam, odii ardore non urar, nec invidiae livore tabescam.
372Incertus 085, Missale mixtum, 85, 0681B
Quo inspirante fidelis tuus Vincentius non ignorabat athleta fortissimus Levitico honore perfunctus: quod et premium possit accipere ex merito passionis: et bravium ex officio dignitatis: quia erat et de victoria fidus: et de corona non dubius.
373Incertus 096, De apparitione S. Michaelis, 96, 1392B
Cumque iam dictus episcopus de magnitudine construendae fabricae adhuc dubius cogitaret, nocte media, sicuti quondam Gedeoni in signum victoriae, ros iacuit super verticem montis; ubi autem fundamenta locanda erant, siccitas fuit, dictumque est episcopo: Vade, et sicut signatum videris, fundamenta iace.
374Incertus 096, Gesta regum Francorum, 96, 1451B
Chilpericus vero nesciens de fratris interitu, quid Fredegundis egisset, dubius haesitabat, quomodo angustias, quas ab hoste fratris sui patiebatur, an evadere posset, aut non.
375Incertus 138, Ordo baptismatis, 138, 0951A
Te deprecor, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus, ut huic famulo tuo, qui in saeculi huius nocte vagat incertus et dubius, viam veritatis et agnitionis tuae iubeas demonstrare, quatinus reseratis oculis cordis sui te unum Deum Patrem in Filio et Filium in Patre cum sancto Spiritu recognoscat, atque istius confessionis fructum hic in futuro saeculo percipere mereatur.
376Incertus 145, De Gallica profectione Petri Damiani, 145, 0876D
Matisconensis quoque episcopus non dubius aut segnis occurrit; in sua namque prudentia (est enim litteris et sermone potens) et quorumdam episcoporum quasi conspiratione confisus, huius causae amicabilem transactionem respuens, ad synodalem conflictum quasi triumphaturus fervidus bellator occurrit.
377Incertus 149, Gesta pontificum Cameracensium, 149, 0030A
Rogatus igitur puer vinum deferre, cum exhaustum omne renuntiasset propter hospitum frequentiam, de fidei divitiis haud dubius, vinum de sicco vase superexcrescere dedit preciosum.
378Incertus 152, Vita III, 152, 0529C
Territus ergo et salubriter compunctus, accersivit ad se nonnullos ex magis familiaribus sociis et discipulis suis, magistrum Landuinum, qui post eum primus fuit Carthusiae praefectus, sive prior, duos Stephanos, Burgensem et Diensem, ambos canonicos Sancti Rufi, Hugonem, quem dicebant Capellanum, quod solus inter eos sacerdotio initiatus esset, duos laicos, Andream et Guarinum, qui et ipse huic spectaculo interfuerant, aitque lacrymabundus ad eos: Ecce, fratres et amici mei, in Christo unice chari, vidimus per hos dies et audivimus admiranda plane atque stupenda, quae tamen nobis possint magnam afferre utilitatem, si ita, ut par est, defuncti huius, modis omnibus infelicissimi, non periculum aut casus dubius, sed certissima damnatio cautos nos faciat, et sollicitos ad placandum Dominum, cuius manum effugere nemo potest.
379Incertus 154, Chronicon S. Huberti Andaginensis, 154, 1389A
Interim tamen dubius an petitionem tantae ecclesiae omnino refelleret, an depositum sibi Lambertum ad sua remitteret, ad rem tractandam inducias petiit, et diem ad se redeundi legato constituit.
380Incertus 154, Chronicon S. Huberti Andaginensis, 154, 1426D
Berengerus autem accepta legatione Otberti, primo quidem dubius haesit an coeptae defensioni persisteret, an ecclesiae olim sibi commissae iamque omnino deficienti revertens consuleret.
381Incertus 185, Exordium magnum, 185, 1104A
In his verbis evigilans novitius ille, de benedictione, qua cum socio suo a Domino benedici meruerat, oppido gratulatus est, sed quidnam de illo, de quo tam tristem sententiam audierat, futurum foret, dubius exspectabat.
382Incertus 185, Exordium magnum, 185, 1153C
Cum ergo, sicut diximus, multum turbatus utrum loqui deberet, necne, dubius et anxius animo volveret, secretissima subito Dei gratia inspirante recordatus est dixisse episcopum cum cruce Dominica se esse venturum.
383Innocentius III, De contemptu mundi, 217, 0722A (auctor -1216)
Si quid expendit, totum amittit, tristis, querulus et morosus, sollicitus suspirat et anxiatur, dubius habet et invitus expendit.
384Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0177C (auctor -1216)
Utinam in die bonorum malorum immemor non fuisses, et cum bellorum dubius sit eventus, inconstantiam prosperitatis humanae, non tantum ex statu praesenti, sed ex eo etiam qui variis modis et ex causis diversis praesertim potest succedere, mensus esses, et cavisses sollicite ne responsio tua contra te vel posteros tuos posset in posterum allegari!
385Ioannes Cassianus, Collationes, 49, 1180B (auctor c.360–435)
Domum itaque revertitur moestus, illaque affectus tristitia, quae poenitentiam ad salutem stabilem operaretur, ac de sua iam voluntate et definitione non dubius, erga salutem coniugis, omnem mentis sollicitudinem curamque convertit, eamque ad desiderium quo fuerat ipse succensus, coepit exhortatione simili provocare, et ut Deo pariter in sanctimonia et castitate servirent, diurnis nocturnisque fletibus admonere, dicens conversionem melioris vitae nequaquam esse protelandam, quia necessitati subitae mortis vana spes immaturae non praeiudicaret aetatis, quippe quae infantes, pueros, adolescentes, pari, ut senes, sorte praeriperet.
386Ioannes Chrysostomus Incertus, De consolatione mortuorum, 40, 1161
Quod si quis requirat a me dubius et incredulus, Quomodo mortui resurgent?
387Ioannes Chrysostomus Incertus, De consolatione mortuorum, 40, 1166
Quare non magis discit tolerantiam ille qui talis est, quare non a me discit fidem ille qui dubius est?
388Ioannes Cotto, Musica, 150, 1391B (auctor fl. 1096)
Cum me plurima atque diversa videres indagare studia, uni tamen arti, videlicet musicae praecipue operam dare, de ipsa me arte compellare coepisti, suadens uti ad doctrinam et illuminationem minus eruditorum aliquam ingenioli mei curarem emittere scintillulam; quod cum dubius trepidusque, tanquam qui ad hoc implendum haudquaquam mihi videbar idoneus, refugerem crebra aures meas admonitione pulsabas, versiculumque illum veritatis doctor, et caritatis amator semper mihi instillabas: sapientia occulta, et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque.
389Ioannes diaconus Hymonides, Vita S. Gregorii Magni, 75, 0210B (auctor c.825-880)
Quam si tua fraternitas in sua ecclesia possit habere, valde sum dubius: et ideo videtur mihi ut ordinata illic ecclesia, vel qui missarum solemnia celebrent, vel qui episcopii curam gerere, hospitalitatem et susceptionem possit exhibere, quive monasteriis custodiendis praeesse, tua fraternitas ad me ante aestivum tempus debeat venire, ut aegritudinis tuae ego specialiter, inquantum valeo, curam geram, quietemque tuam custodiam, quia huic aegritudini aestivum tempus modici vehementer dicunt esse periculosum.
390Ioannes Fiscamnensis, Epistolae, 147, 0471A (auctor 1028-1079)
Et homo, dubius de se, qui nescit utrum odio an amore dignus sit, vi quadam homini et fratri, quem ut se diligere iubetur, claudere laborat portas vitae, de quibus nescit utrum aperiendae sibi sint!
391Ioannes Saresberiensis, Epistolae, 199, 0087B (auctor c.1120–1180)
Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis, ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem laeta quam tristia nuntiare.
392Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 199, 0639A (auctor c.1120–1180)
Porro si de singulis academicus dubitat, de nullo certus est, nisi forte et hoc ipsum incertum habeat, an contrariis existentibus, in eodem, circa idem, posset et dubius et certus esse.
393Ioannes Saresberiensis, Vita S. Anselmi Cantuariensis, 199, 1011C (auctor c.1120–1180)
Audita patris morte, amplius movebatur, et cum ad obsequium Dei omnino animum inclinasset, quam tamen praeeligeret viam dubius haesitabat.
394Ioannes Scotus Erigena, De divisione naturae, 122, 0882B (auctor 810-877)
Sed quare haesitas, ac veluti dubius videris de luce, utrum corpus sit, an non?
395Ioannes Scotus Erigena, De divisione naturae, 122, 0921C (auctor 810-877)
Sed utrum tota natura humana, quam solam partim in electis liberandam putaveram, partim semper in reprobis aeterno igne torquendam detineri, solutis ipsius malitiae retinaculis penitusque disruptis, ut superior docet ratio, ascensura est, quo primitiae ipsius, humanitatem Christi dico, ascendit, iam dubius delibero, quoniam inter se multa in hac quaestione colluctantur.
396Ioannes VII, Epistola ad Ethelredum, 89, 0062B
Sed suis ad eum orantibus ut saltem ad divisionem rerum suarum loquelam mereretur, resumpsit ingenue, ut et loqueretur continuo, et post dies salutis, vigore refuso, cuncta loca sua obiret [Al., ambiret]; tum, pro frequentibus morbis, vicinae mortis non dubius, quidquid ante in aliquibus bonis tepidius fecisse videbatur supplevit, praepositos omnibus coenobiis ordinavit, gazas in quatuor divisit, unam, et eam optimam, portionem Romanae dandam Ecclesiae, cuius auctoritate cunctis semper iniuriis exemptus et honoribus restitutus fuerit, quod et per se implere quamvis annis gravis meditaretur, nisi ferrea quies cogitantem anticiparet; secundam pauperibus, tertiam coenobiorum praepositis delegavit, qua potentiorum amicitiam redimerent, qua contrariorum impetum refringerent; quartam illis qui, laborum suorum individui comites, necdum terras quibus se sustentarent acceperant.
397Iohannes abbas Victoriensis, Liber certarum historiarum, 345, 10; 11 (auctor -1347)
Insistebat eciam cum sollicitudine et industria, qualiter Heinricum ducem, sororium suum, qui maximam partem in regno habuit, abigeret et a regno quantocius amoveret; non enim videbatur sibi congruere, quod bello eum propter amicicie affinitatem peteret, dubius, sub qua sorte, quia eque fuit viribus militaribus robustatus; et dum hec animo volveret Albertus, Heinricus quasi eisdem meditacionibus fluctuabat.
398Iohannes Berardi, Chronicon Casauriense, 5, 4; 31 (auctor -c.1182)
Hic dum familiariter in Monasterio cum Abbate et Fratribus maneret, et de flatu Ecclesiae et reliquiis, quae in eo continebantur, requireret, audivit Corpus Beati Clementis ibi tumulatum iacere, sed ad hoc credendum nulla potuit provocari ratione, donec Abbas ei promisit quia ostensione eiusdem Sacrosancti corporis ipse dubius dubio faceret fidem dictis.
399Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], III, 21, 8, 2; 1 (auctor c.360–435)
ad domum itaque reuertitur maestus illaque adfectus tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, ac de sua iam uoluntate et definitione non dubius erga salutem coniugis omnem mentis sollicitudinem .
400Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 746 (auctor 1210-1298)
Et dixit: quam levis est mors illi qui est certus eius quod accidit ei post eam, et quam gravis est ei qui est dubius eius quod accidit ei post eam!
401Iotsaldus Cluniacensis, De vita et virtutibus sancti Odilonis abbatis, 6a; 9 (auctor -1051)
'Hoc ego me', respondit Albericus, 'melius quam te scire fateor, et quia te ex hoc incertum video, ne deinceps sis dubius, audi veritatem apertius.
402Iotsaldus, Vita S. Odilonis, 142, 0925B
Hoc, inquam, me, respondit Albericus, melius quam te scire fateor; et quia te ex hoc incertum video, ne deinceps sis dubius, audi veritatem apertius.
403Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0369B (auctor 565-636)
11. Anceps, huc illucque fluctuans, ac dubius, istud an illud capiat, et in quam partem declinet anxius.
404Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0375A (auctor 565-636)
77. Dubius, incertus, quasi duarum viarum.
405Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 10, 11; 43 (auctor 565-636)
Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius.
406Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 10, 77; 219 (auctor 565-636)
Dubius, incertus; quasi duarum viarum.
407Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0629A (auctor fl. 850)
Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius, infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant; nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales et facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes.
408Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0102C (auctor fl. 850)
Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt.
409Iulianus Toletanus, Antikeimenon, 96, 0622B (auctor 642–690)
Quod dicit, hoc est: Reges audierat, et eorum nomina nesciebat; futura cognoverat, et quo futura essent tempore, dubius fluctuabat.
410Iulius I Incertus, Appendix, 8, 0986C
Placuit, ut semper in accusatione clericorum, primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur (Hadr., 4) . Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est (Sixti sent. 5 et 156) . Nec eis omnino est credendum, quia veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt: quoniam tales et facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes.
411Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 10, 2, 23; 3 (auctor c.482-565)
scilicet cum cautione, quia possunt non reuerti: nisi si tantum aestimatus sit dubius euentus.
412Iuvenalis, Saturae, 5, 14; 30 (auctor c.60-c.130)
sed quo divitias haec per tormenta coactas, cum furor baut dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
413Ivo Carnotensis, Decretum, 161, 0404A (auctor c.1040–1115)
Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes.
414Ivo Carnotensis, Decretum, 161, 0410D (auctor c.1040–1115)
(2, q. 6, c. Quoties) Quoties post auditam causam iudicii possessor appellat, fructus possessionis de qua agitur, dum secundae audientiae eventus dubius est, merito sequestrantur.
415Ivo Carnotensis, Epistolae, 162, 0113B (auctor c.1040–1115)
Quicunque vero huius facti sint laudatores aut vituperatores, ipse electus tanquam de conscientia sua, quae illi non dubius testis est aut pro se, aut contra se, bene securus tribunalibus vestris se praesentat, aut misericordiam accepturus, aut iudicium subiturus.
416Ivo Carnotensis, Epistolae, 162, 0172D (auctor c.1040–1115)
Hoc tonitruo [al. tonitru] circumstrepente, quamvis non essem dubius de veritate scripsi tamen metropolitano, ad quem iam litterae apostolicae venerant, ut diligenter inspectis litteris apostolicis, et intellecta rerum gestarum veritate, quam ei conscripseram, consilium mihi daret, utrum praedictum Rotrocum deberem sine audientia excommunicare, an ad iudicium vocare.
417Ivo Carnotensis, Panormia, 161, 1210A (auctor c.1040–1115)
CAP. CXXX. Cum possessor appellat dum eventus causae dubius est, possessionis fructus sequestrentur. Ex iisdem, c. 37.
418Ivo Carnotensis, Panormia, 161, 1210A (auctor c.1040–1115)
(2, q. 9, c. Quoties.) Quoties post auditam causam, iudicem possessor appellat, fructus possessionis de qua agitur, dum sequendae audientiae eventus dubius est, merito sequestrantur.
419Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1755, 6; 213 (auctor 1715-1778)
Episcopus quoque haesit dubius, et in plures dies promotionum martyres traxit.
420Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1755, p381; 59 (auctor 1715-1778)
Qui etiam his praemissis altiora mihi explicuit et intuitu huius commercii fines aliarum Europae potentiarum varios, a quibus, tanquam an veri sint dubius, praescindo, divinando enim potius locutum autumo quam ex scientia.
421Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1756, p452; 3 (auctor 1715-1778)
Pace tamen communis praeiudicii ad assentiendum moveri non possum, quia primo assessoratus iudiciariae tabulae res tanta non est, ut eousque Batthyanium perducere potuisset, ut ex huius appraehensione banatu se abdicet. Et quid Lukauszkium in officio iuris tractandi metuere potuit? Numquid efficere impossibile illi erat, ut vel transferatur e regno plane ad quodpiam dicasteriale, uti sunt consilium locumtenentiale aut camera, munus, vel sufferre tantisper, ut pronuncietur reus et obtento assessoratu privetur, praecipue spondente illi Maiestate, si reus compertus fuerit Lukauszkius, quod condignam habiturus sit satisfactionem banus? Praeterea in aulis principum degentes ad extremitates tales ex appraehensionibus devenire nec solent nec tutum est, immo tametsi quaepiam eis adversantia accidant, appraehensionem suam tegere sciunt, factaque principum et laudare et tolerare. Batthyanium autem quisquis noscit, his aulae legibus non carere fatebitur, sed nec adeo vindicativum esse, ut placari nequeat, et praecipue in interesse proprio, prouti banalis erat dignitas, quae ultra salarium solitum ex tot regiminibus banalibus, mondurae item procuratione, tot tantorumque numero officialium institutione ac vacantium officiorum distributione, permagnam ei annue inferebat utilitatem, uti ex ore colonelli olim sui Kleffeld habui persaepe, ac praeter utilitatem, honorem et obsequia maxima, dum latissimum habuit campum tot tantosque accomodandi. Quare his bene perpensis nec Lukauszkiana promotio nec Kraiachichii motus et scripta (quamvis iste resignationem hanc opus suum et gloriam diceret) causa vera resignationis huius esse potuerunt. Verum opinione mea, siquidem comes Carolus Batthyanius, tanquam status et ministerii minister actualis, scivisset, bellum Borussicum prae foribus esse, iamque mense Iunio reginam ministro Borussiae respondisse, quod rationem illi reddere non obligaretur pro collocato ad Moraviam uno, altero autem ad Bohemiam exercitu suo, subintelligeretque, ea ministrorum esse vota, ut cum archiduce Iosepho in exercitum concedat, aut fors bellidux plane constituatur; huiusque belli fine properare festinareque aulam, status suos haereditarios componere, ne quidpiam belli eveniat tempore, atque hinc tam diuturnam Zagrabiae esse congregationem, ut universa per effectum | commissionis tranquilla reddantur; videns eos omnes, quos ille fovebat antea, et in quibus tot suae laudes et apud principem priori bello merita comparata situabantur, non solum cecidisse, sed ab officiis plane amotos esse, immo totam regiminis Croatiae formam immutatum iri; animadvertens insuper sui fratruelis et locumtenentis iuniorem aetatem, consequenter dubius, cuius illum consiliis credere debeat, praecipue cum res omnes per comitatus regendas Hungariae instar Maiestatem velle animadverteret, supremi autem neoresoluti comites clientes cancellarii, sui non adeo amici essent, adeoque semet cum cancellario coniungendo gloriam, quam antea per banatum habuit, diminuere et exstinguere, occasione potissimum belli, valerent; quare, ne aut relicta aula in Croatiam tanquam ad banatum suum redeat, aut resignare postea debeat: prudens vir maluit se ab his periculis antea liberare et occasione oportuna, tempore videlicet belli, tot tantorumque suorum in mmisterialibus conferentiis laborum adeoque servitii regii, exorare Maiestatem, ut resignationem suam talibus in circumstantiis acceptare dignaretur.
422Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1756, p475; 2 (auctor 1715-1778)
Crisiensibus imperare occepit et officium ambire vicecomitis, de Naisichii securus votis, sed de Ioannis Rauch dubius, cum iste tam debilis non fuisset iudicii, ut virorum merita ex illis, quibus Naisich, fontibus desumeret, immo hominibus eruditis et intelligentibus palam affici Rauchius observaretur.
423Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1760, p112; 25 (auctor 1715-1778)
Fluctuabam videlicet multum, quem statum sequi debeam; ignoransque, quod eligebam, ac iudicio carens, dum ex suppeditatis ascetis eremiticam vitam detestarer ideo, quod sibi solis vivere viderentur, ac inter activam de sacerdotali statu vel iesuitico amplectendo haererem dubius, accidit, ut in somniis inhaerentibus speciebus somnii mihi videretur, ut depictum in templis vidi Xaverium, Xaverii species ac idea, ac intra eum sacerdotes, saeculares, presbytheri multi, qui me veste clericali indutum mire cruciabant, perforatis terrebelo auribus | sic, ut terrebelum aure una immissum per aliam prodiret; interrogansque, cur haec facerent, respondisse: quia te non sustinemus; tum, quod ego ad Xaverium conversus petiissem, quid haec et eccur facta, responderit: haec contingerint, si fias ecclesiasticus, quia et apostoli passi sunt et patientia coronat ecclesiasticum; amoreque martirii et passionis me ut alumnum remansisse in ecclestiastico statu.
424Kercselich Balthasar Adam, Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), 4; 4 (auctor 1715-1778)
Dubius ego ancepsve sum: num Matthias plus amet Balthasarem?
425Kitonich Iohannes, Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, p5, 10, 5a; 14 (auctor 1561-1619)
Sin autem incertus et dubius litis exitus, vel potius praesentanei mali metus, ipsum percellit, id magis evitandum; et alia via atque ratio consopiendi illius, ineunda, principalique suadenda, dummodo tamen fraus et dolus absit ab eo omnis.
426Kitonich Iohannes, Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, p5, 10, 5a; 16 (auctor 1561-1619)
His quoque illud addi potest, ex Quintiliano, quod Procurator, in huiusmodi sua actione, sic se disponere et accomodare debet, omni suo habitu, tanquam de causa optime sentiat; et semper quandam fiduciam, ore, voce, et oratione, gestuque praeseferat, (temeritate tamen vacuam) quia litis exitus, semper dubius esse solet.
427Kitonich Iohannes, Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, p57; 5 (auctor 1561-1619)
Hinc inde folia, dubius, ut quid disiicis?
428Lambertus Hersfeldensis, Annales, 5; 14 (auctor 1025-1081)
Unde ego haut dubius de vestro assensu, ecce coram Deo et christo eius piissimo rege et sanctissimo vestro conventu iniungo ei pontificatum Mogonciacensem, quem hactenus per me ipsum administrabam.
429Landulfus Sagax, Historia miscella, 95, 0910A (auctor fl.750)
Commodissimus tamen multis rebus fuit, calumnias sedare legibus severissimis, civiles nutrire artes, praecipue studia litterarum, legere ipse, scribere, meditari, audire legationes, et querimonias provinciarum, affectator usti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret.
430Lanfrancus Cantuariensis, Epistulae, 30, 3; 33 (auctor 1005-1089)
De hac autem re dum a te adhuc ordinandus essem dubius fui, ideoque tibi quidem sine conditione, successoribus uero tuis conditionaliter, obtemperaturum me esse promisi.
431Lavater Ludwig, De spectris, 1, 11/12; 4 (opus 1570)
Suetonius Tranquillus scribit Iulium Caesarem, cum ex Gallia in Italiam cum excercitu proficisceretur et ad Rubiconem fluvium – qui Italiam a Gallia citeriore disterminavit – iam pervenisset, paululum constitisse atque reputasse, quantum moliretur, cumque animi dubius esset, transire fluvium vellet necne, quendam eximia magnitudine et forma in proximo sedentem subito apparuisse harundine canentem – Tritonem vocat Melanchthon in suis physicis –, ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores – hoc est tubicines, ab aeneis tubis sic dicti – rapta ab uno tuba prosiluisse ad flumen.
432Lemnius Simon, Epigrammaton libri III, 3, 46; 11 (opus 1538)
In tanta dubius fueras Alberte procella, Et patuit curis area lata tuis.
433Leo I, De haeresi et historia Priscillianistarum, 55, 1053B (auctor 440-461)
In Lovaniensium editione dubius est, Verlini autem et Vindingi censura supposititius.
434Leo I, Sermones, 54, 0282B (auctor 440-461)
In ipsis autem virtutibus obtinendis tam dubius modus et tam incerta discretio est, ut si quisquam inter bonorum malorumque confinia, subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica iustitia.
435Leo I, Sermones, 54, 0425B (auctor 440-461)
Sursum vocatos animos desideria terrena non deprimant; ad aeterna praeelectos peritura non occupent; viam veritatis ingressos fallaces illecebrae non retardent; et ita a fidelibus haec temporalia decurrantur, ut peregrinari se in hac mundi valle cognoscant, in qua etiamsi quaedam commoda blandiantur, non amplectenda nequiter, sed transeunda sunt fortiter.
435Leo I, Sermones, 54, 0425B (auctor 440-461)
Gaudeant fidelium mentes, quod in toto mundo unus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, omnium linguarum confessione laudatur; quodque illa significatio, quae in specie ignis apparuit, et opere perseverat et munere.
435Leo I, Sermones, 54, 0425B (auctor 440-461)
Commendatur ergo etiam sanctis apostolis in incarnatione Verbi humana provectio, et qui denuntiato sibi Domini turbabantur abscessu, ad aeterna gaudia honoris sui incitantur augmento: Si diligeretis me, inquit, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Ibid., 28) ; hoc est, si perfecta scientia videretis quid vobis gloriae confertur per hoc quod ex Deo Patre genitus etiam ex homine matre sum natus, quod Dominus aeternorum, unus volui esse mortalium, quod visibilem me invisibilis praebui, quod formam servi in forma Dei sempiternus accepi: Gauderetis, quia vado ad Patrem.
435Leo I, Sermones, 54, 0425B (auctor 440-461)
Iam populos, qui ex circumcisione crediderant, erudieras; iam Antiochenam Ecclesiam, ubi primum Christiani nominis dignitas est orta (Act. XI, 26) , fundaveras; iam Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam atque Bithyniam legibus evangelicae praedicationis imbueras; nec aut dubius de proventu operis, aut de spatio tuae ignarus aetatis, tropaeum crucis Christi Romanis arcibus inferebas, quo te divinis praeordinationibus anteibant et honor potestatis, et gloria passionis.
436Leon Battista Alberti, Amator, p1; 94 (auctor 1404-1472)
Praeterea sum animi dubius, utrum acrior ea suspicio sit quae ab domina, quam quae ab rivali inprimis proficiscitur; et suspicio ipsa adolescat, an evanescat cum tacitus et dissimulans perferas.
437Leonardus de Benevento, Epistolae, 1a, 1b, 1o; 3
Tristis, querulus et morosus, sollicitus suspirat et anxiatur, dubius heret et invitus impendit.
438Leonardus de Benevento, Epistolae, 30; 2
Non verba lepida, sed era tinnantia replent misere cupiditatis abyssum, nec ad pollicita, quorum eventus est dubius, cupidi versatur intentio, cuius animam dilata distrahunt et affligunt, sed ad oblatum manuale spontaneum, quod antequam manus excipiat et avida bursa, celer expectantis eructat cor et corpus.
439Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 433; 1 (auctor 1547-1606)
DE isto tuo affectu non eram dubius, mi Lipsi, iuvit tamen ex mei Antonii litteris intelligere, quam te promptum offenderit.
440Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 722; 3 (auctor 1547-1606)
Sed quia hoc meum consilium licet prudentibus, potentioribus minus probabatur, anceps et dubius currum ascendi, et epotatis aquis haustu plusquam Germanico, Gallico more veteri inter bibendum definivi, quasi alter torrens, illae me per medios Francones, Vindelicos et Brenni Alpes abriperent ad Tiberim, forte ad Iordanem usque fugitantem Gallici fumum incendii.
441Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 8; 61 (auctor 1547-1606)
Hoc solo loco dubius sum: neque satis possum coniicere.
442Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 123; 1 (auctor 1547-1606)
NEscio, Clarissime Vir, et adhuc dubius sum, an dextro alite epistolium nostrum ad te pervenerit; licet enim praeposteri pudoris et ignaviae a te iure optimo argui possim; discendi tamen desiderium iudicii cuiuslibet asperitatem nimiam emolliet, tuique nominis ubique terrarum diffusa nobilitas, aviti privatique honoris laudabili ambitu iuvenis audacia licet conamina suscipere non dedignabitur.
443Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 313; 96 (auctor 1547-1606)
Velim te haec ad obrussam applicare: hactenus enim aeque dubius sum, licet alias minime pertinax in somniis meis defendendis.
444Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 357; 5 (auctor 1547-1606)
Etsi cum is ipse sit, a quo ante aliquot annos me destitutum scis, cuius arte, adhuc dubius expectem, quid sit eventurum.
445Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 516; 13 (auctor 1547-1606)
Locus apud hunc dubius mihi occurrit, de quo iudicium tuum exspecto.
446Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 4, 4; 12 (auctor 1547-1606)
Earum interim loco Epigramma illud meum, hic illic leniter castigatum, in antecessum offero; et simul Excerpta quaedam; quanquam dubius, an hoc officio gratiam a te initurus sim.
447Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 7, 19; 1 (auctor 1547-1606)
DUbius haerebam et incertus animi, quid de libellis adoptivis tandem statuendum esset, cum nec versus illos meis laudibus datos ut in publicum proferrem, etsi meritos legi, a pudore meo impetrare possem, nec sine iniur a aliqua supprimendi fere videbantur.
448Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 181; 14 (auctor 1547-1606)
In Ciri Maroniana initium ipsum non nisi dubius sollicitabam, ac plane ambiguus, utri scripturae accederem; nam lactari amore Terentio aliisque optimae Latinitatis auctoribus in usu sciebam esse; contra non recordabar honores, unde vulgi plausus captaretur, ambitos a Marone, eaque propter illum amorem laudis ad solam Poesin referebam, cui nuntium nunc mitteret, quodaramodo Philosophiae uni adfixus.
449Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 344; 26 (auctor 1547-1606)
ancipitia sibi, est sibi periculosa, quorum eventus erat dubius et incertus.
450Lisiardus Turonensis, Historia Hierosolymitana, 174, 1632C
Cui cum rex acquiescere nollet, vel de fide Balach dubius, vel de accelerando sibi per Ioscelinum succursu nimis securus, efferatus animo Balach, ad callida, more suo, convertitur machinamenta; rupem, supra quam castrum erat situm, suffodi faciens, et stipitibus validis muri fundamenta suspendi, ac demum illata copiosiore materia ignem immitti: quo fulcimentis omnibus exaesis, rupes repente vasto hiatu subsedit, et una de turribus, muri cedente fundamento, cum horrisono fragore decidens, regem, et omnes qui cum eo erant, stupore simul et terrore nimio concussit.
451Liutprandus Cremonensis, Antapodosis, 136, 0790D (auctor 922-972)
Biennio ingenii parvitate petitionem tuam, pater karissime, distuli, qua totius Europae me imperatorum regumque facta, sicut is, qui non auditu dubius sed visione certus, ponere compellebas.
452Liutprandus Cremonensis, Antapodosis, 30; 2 (auctor 922-972)
Biennio ingenii parvitate petitionem tuam, pater karissime, distuli, qua totius Europae me imperatorum regumque facta, sicut is, qui non auditu dubius, sed visione certus, ponere compellebas.
453Lucanus, Pharsalia, 1, 158; 15 (auctor 39–65)
Inde moras solvit belli, tumidumque per amnem Signa tulit propere: sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste Subsedit dubius, totam dum colligit iram; Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit: tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
454Lucanus, Pharsalia, 5, 476; 43 (auctor 39–65)
Puppim dubius ferit undique pontus.
455Lucanus, Pharsalia, 10, 1; 22 (auctor 39–65)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos: Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus, An mundum ne nostra quidem matrona teneret.
456Lucius Ampelius, Liber memorialis, 16; 2 (auctor fl.c.300)
Alexander, Philippi et Olympiadis filius, ex urbe Pella Macedoniae cum milibus XL militum in Asiam transiit et Darium regem Persarum primum apud Granicum fluuium, tum apud Issum Ciliciae, tertio apud Arbela, tribus proeliis trecenta peditum, quinquaginta equitum, duo milia falcatorum curruum uicit; mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestate sua redegit et nobilissimas urbes Asiae cepit, Pasargadas, Bactra, Susa, Babylonam, ubi etiam defunctus, dubius uinolentia an ueneno, cum tamen prius et Africam peragrasset usque ad Iouem Ammonem et Oceanum primus omnium nauigasset.
457Ludvig Holberg, Nicolai Klimii Iter Subterraneum, 9, 66; 1 (opus 1754)
Hinc dubius diu eram, quodnam de hac gente iudicium ferrem, ecquid status iste naturalis homini optabilis foret.
458Ludvig Holberg, Nicolai Klimii Iter Subterraneum, 10, 48; 5 (opus 1754)
Hoc audito, cum dubius essem, an salutem meam tali polyhistori tuto committerem, diceremque, malle me medicum, qui solam medendi artem profitetur, sancte ille iurabat, talem medicum in hac civitate non dari.
459Ludvig Holberg, Nicolai Klimii Iter Subterraneum, 14, 29; 1 (opus 1754)
Hinc dubius diu mars, inter pugnae fugaeque consilium trepidantibus nostris.
460Lupoldus Bebenbergius, Tractatus de iuribus regni et imperii, 10; 130 (auctor 1297-1363)
Quod dictum satis bene declarat Innocencius et Hostiensis post eum Extra de fo(ro) com(petenti) Licet, ubi dicunt, quod, licet in multis sint distincta officia et regimina mundi, tamen quandocumque necesse est, ad papam recurrendum est, sive sit necessitas iuris, quia iudex dubius est, quam sentenciam proferre debeat, vel necessitas facti, quia alius non est iudex, superior vel non potest ius reddere vel qualitercumque iudex noluit vel non possit iusticiam exercere, et allegant predictum c.
461Lupoldus Bebenbergius, Tractatus de iuribus regni et imperii, 310; 56 (auctor 1297-1363)
Ideo recurri oportet ad papam, et idem esset, si esset necessitas iuris, puta quia iudex, dubius est, quam sentenciam de iure proferre debeat, Extra qui fi(lii) sint leg(ittimi) Per venerabilem , prout eciam notant Innocencius et Hostiensis in predicto c.
462Lupus Ferrariensis, Epistolae, 119, 0517A (auctor c.805-c.862)
Quod gaudium capiam de R. si forte vestrum aliquis ambigit, repetat illud memoria quod auctoritas divina neque rapaces regnum Dei possessuros affirmat (I Cor. VI) , et ultra dubius esse non poterit.
463Lupus Ferrariensis, Vita S. Maximini, 119, 0672C (auctor c.805-c.862)
Ego plane non sum dubius, aut neminem, aut rarum nunc esse, qui si quemlibet, ut quondam magnus fecit Athanasius, iniquos motus imperatorum fuga declinantem videret, ei, ut Maximinus, gremium charitatis, Deo fisus, aperiret; imo latebram praestare vel remotissimus quisque refugeret; ne, dum alium tegere moliretur, semetipsum laqueis calamitatis exponeret.
464Lupus Ferrariensis, Vita Maximini episcopi Trevirensis, 19; 41 (auctor c.805-862)
Ego plane non sum dubius, aut neminem aut rarum nunc esse, qui si quemlibet, ut quondam magnus fecit Athanasius, iniquos motus imperatorum fuga declinantem videret, ei, ut Maximinus, gremium caritatis, Deo fisus, aperiret; immo latebram praestare vel remotissimus quisque refugeret, ne, dum alium tegere moliretur, semet ipsum laqueis calamitatis exponeret.
465Macrobius Theodosius, Saturnalia, p7, 2; 2 (auctor c.420)
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum quam sit et angustis hunc addere rebus honorem.
466Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, p5, pr11; 2 (auctor fl.395-415)
Nam sicut rudis gubernator turbatum mare sulcans, incertus periculorum, dubius salutis, cuncta rimatur, ita et mortalium natura, quae perpetua sanitate optat frui, placita quaeque desiderat.
467Marcus Iunianus Iustinus, Epitoma historiarum Philippicarum, 29, 4; 2 (auctor fl.c.250)
Legatum deinde ad Hannibalem iungendae societatis gratia cum epistulis mittit,qui conprehensus et ad senatum perductus incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne dubius adhuc indubitatus hostis redderetur.
468Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, V, 447; 1 (auctor fl.c.450)
Auditoris autem sunt genera tria: unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est perpense iudex; aliud eius, qui honestate uel utilitate incerta dubius alienae sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspecta ; tertium genus eius est, qui facti honestatem uel turpitudinem libera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem conuenit nominari.
469Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 447; 1 (auctor fl.c.450)
Auditoris autem sunt genera tria: unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est perpense iudex; aliud eius, qui honestate vel utilitate incerta dubius alienae sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspectat: tertium genus eius est, qui facti honestatem vel turpitudinem libera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem convenit nominari.
470Martinus de Fano, Tractatus positionum, 1; 101 (auctor -1272)
Si tamen iudex adeo sit imperitus quod dubitantem faciat respondere nunc ille respondeat premissa negatione; verbigratia, si iudex interrogat et pars que proponit credit talem esse mortuum, si iste interrogatus penitus sit dubius mortuus sit vel non, ut supra dixi, respondere poterit premissa negacione hoc modo: "non credo eum mortuum", sicut responsum fuit in decretis: "neque scio neque credo ad te pertinere", ut Extra, De restit.
471Martinus Legionensis, Sermones, 208, 0704A (auctor c.1130–1203)
Quapropter dubius tentator mollia ac deceptoria tentamenta rimatur; quia, etsi carnalis hominis in Christo speciem contemplaretur, praesentia tamen divinitatis illius concitatus eum plus esse quam hominem suspicabatur.
472Martinus Legionensis, Sermones, 208, 0704C (auctor c.1130–1203)
Recessit itaque ipse malignus hostis victus, confusus, atque dubius, nec ad plenum valens cognoscere utrum Deus et homo esset quem tentaverat, an homo purus.
473Marulus Spalatensis Marcus, Tropologica Davidiadis expositio, p12k; 7 (auctor 1450-1524)
Extra, De haereticis, c. 1 Dubius in fide infidelis est 151r cf.
474Masenius Iacobus, Exercitationes Oratoriae, MaEK.01, 10, 3; 132 (auctor 1606-1681)
Tetruit vix calentem hospitem concepri periculi horror, seminudus et lecto et tecto se protipit, ac repente ad equum, ut putabat, elapsus, insiliit, verbera, calcariaque admovet, quae ubi attocius molitur, equus ille novus erigere cornua, vocem mugitu extollere, per avia dumetotum ferri, denique exanimatum iam pens terroribus excutere hominem, qui inter vitae mortisque angores dubius, non alium praeter Daemonem sese vectorem habuisse credidt, ratus hanc sibi in luxuriae correctionem a Deo poenam destinatam fuisse.
475Masenius Iacobus, Exercitationes Oratoriae, MaEK.02, 1; 283 (auctor 1606-1681)
Alterum haec tempestas diem tenuir, cum interea miles hostili in solo ac imperu inter caelum terramque constitutus medius, nervis frigore, pluviaque solutis, vir movere se, aut arma in hostem sustinere posset, dubius utri procellae succumberer, hostium telis, an aeris inclementiae?
476Masenius Iacobus, Exercitationes Oratoriae, MaEK.02, 12; 50 (auctor 1606-1681)
anceps via, dubius exitus, periculosa deliberatio est, ex qua tempoialis iuxta et aeternae felicitatis momenta inclinantur.
477Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 2, 11, 2; 15 (auctor 1606-1681)
Illud non dubius confirmavero, ea misceri, parari, impendere reip.
478Maximus Taurinensis, Homiliae, 57, 0323C (auctor -c.420)
Inter ista ergo diabolus dubius et incertus, hoc cum esuriente Domino sermone congreditur: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV) . Stultus, et audax, qui putaret Dei Filium diabolicam voluntatem edendi necessitate facturum: quasi impossibile esset in panem lapides commutare, qui quondam sitientibus in deserto populis de petra arida largissima aquarum fluenta produxit (Exod. XVII) : aut esurienti sibi post quadraginta dierum ieiunium escam non poterat providere, cuius praecepto, ut innumerabilis Hebraeorum exercitus pasceretur, coelestia de nubibus alimenta fluxerunt (Exod. XVI) . Sed vero omnipotens Unigenitus, qui nostram magis esuriret salutem, tali tentatorem suum responsione confudit: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. XVIII) . Quo responso, carissimi, ut explorator, qui incertus venerat, incertior redderetur, inaestimatae prudentiae Dominus, nec inesse sibi esuriem denegavit, nec manducandi necessitatem se habere professus est.
479Maximus Taurinensis, Homiliae, 57, 0365 (auctor -c.420)
Nisi huius homiliae perfecta cum superiore colligatio eniteret dubius eius auctor haberi posset, cum paucis admodum mss.
480Maximus Taurinensis, Homiliae, 57, 0408A (auctor -c.420)
Instabiles maris undas dubius ne mergeretur Petrus calcavit.
481Michaelis Hospitalis, Carmina, 2, 8; 39 (auctor 1505-1573)
“ Ut qui Daedalei conclusus carceris intra “ Ancipites flexus indeprensosque viarum, “ Hoc dubius modo carpit iter, modo nescius illud; “ Cumque diu multos errans confecerit orbes, “ Huc sese referet, primum discesserat unde.
482Milo Crispinus, Vita B. Lanfranci, 150, 0050A
De hac autem antea cum a te ordinandus essem dubius fuit, ideoque tibi quidem sine conditione, successoribus vero tuis conditionaliter obtemperaturum esse promisi.
483Molza Francesco Maria, Varia, 1, 8; 9 (auctor 1489-1544)
Felices nimium Reges, felicia regna, Talia ubi in Regem sunt Procerum studia; Atque is qui regno inter vos, rerumque potitur Summa, animi dubius fluctuat usque tamen, An vobis, tali ingenio, iucundius ille Imperet; an vestro pareat imperio.
484Nazarius, Panegyricus dictus Constantino imperatori (Romae ante 321 AD), 4, 7; 1 (auctor fl.c.321)
Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec Fortunae vicissitudo, quae plerumque prosperis rebus triste aliquid adglutinat, victorum laetitiam vulneravit; sed tanta hostium et tam ampla caedes, tam felix et incruenta victoria, ut credas non bello ancipiti dimicatum sed solas impiorum poenas expetitas.
485Nazarius, Panegyricus Constantini, 8, 0588B (auctor fl. 321)
VII. Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec fortunae vicissitudo, quae plerumque prosperis rebus triste aliquid agglutinat, victorum laetitiam vulneravit, sed tanta hostium et tam ampla caedes, tam felix et incruenta victoria fuit, ut credas non bello ancipiti dimicatum, sed solas impiorum poenas expetitas.
486Negri Francesco, Carmina ad Cosmodystychiam pertinentia, 1, 2; 2 (auctor 1452-1523)
Euxini dubius versor in aequoris Anfractu, teneam quem prius haesitans Portum, seu capiam quae modo littora: Per cautes veluti signa Caphareas Deducens, trepidas inter et Orcadas, Horresco scilices laedere Nauplias Et quicquid rapidi unda minax freti Portendit pavidis puppibus horridi.
487Ogerius Lucedii, De verbis Domini in coena, 184, 0906A (auctor fl. 1150)
Thomas, qui dicitur Didymus, id est Dubius sive Dubitans, unde ipse dubitabat, alios dubitare credebat: unde dicebat, Domine, nescimus quo vadis.
488Optatus Milevitanus, Libri septem [CSEL], 3, 5; 6 (auctor fl.c.370)
denique cum Phinees, filius sacerdotis, adulterum cum adultera inueniret, leuauit cum gladio manum et inter duas uoces dei dubius stetit.
489Optatus Milevitanus, De schismate Donatistarum, 11, 1013B
Denique cum Phinees, filius sacerdotis, adulterum cum adultera inveniret, levavit cum gladio manum, et inter duas voces Dei dubius stetit: hinc ad illum sonabat, non occides: inde sonabat, occidetis utrosque.
490Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0791B (auctor 1075–c.1142)
Tunc delusum se rex doluit; sed tempus ultionis non dubius exspectavit.
491Orientius, Commonitorium, 61, 0982C
Ecce manum poscis lapsus, solatia moestus, Auxilium trepidus, consilium dubius: Id moestis, dubiis, trepidis, labentibus offers: In simili causa fac ut ameris amans.
492Origenes Hieronymus Stridonensis, Translatio Homiliarum in Ieremiam et Ezechielem, 25, 0684C (auctor 340-420)
Unde et in praesenti lectione per prophetam nunc queritur Deus, et quodammodo dubius inquirit, quomodo in quibusdam amara sit anima, quam dulcem ipse condiderat, et ait: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena?
493Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 3, 6; 29 (auctor 1554-1606)
Hic ille dum ex vna parte suae conscius infirmitatis grauitatem oneris reformidat; ex altera diuinae obsistere voluntati non audet; dubius atque anceps pronunciat huius se controuersiae arbitrum statuere illum, quem et ad quotidianae Poenitentiae sacramentum, et ad regendum ex Dei praescripto animum, velut diuinae voluntatis interpretem adhiberet.
494Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 6, p0; 46 (auctor 1554-1606)
Dein ex interuallo excitatus, liberum se ab omni morbo, et vacuum sensit, haud dubius acceptae salutis, et relegatae febris, sed inuentae penes ipsum icunculae nulla mentio.
495Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 12, 1; 36 (auctor 1554-1606)
Progrediente die, tot tantisque scrupulis angi, tot pungi stimulis coeptus est, dubius, et anceps, praestaret ne in Indiam proficisci, an in religiosem aliquam familiam se dicare; vt ad deliberandum in Coenobium Benaco situm in lacu, passuum Tridento millia ferme viginti secesserit: vbi toto Quadragesimae spatio continenti supplicatione Deum, et sui corporis afflictatione consuleret.
496Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 12, 77; 131 (auctor 1554-1606)
Hanc dubitanti Nauarcho, ne forte praeterisset, et vela vlterius facere iam paranti, liquido Xauerius confirmauit plane esse praeteritam: qua ille affirmatione permotus, vt quae ad illam diem nunquam fefellerat, quanquam animi dubius, et anceps iactis ancoris certos per scapham homines, qui rem diligentius explorarent, propere mittit.
497Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 4, 1; 232 (auctor 1554-1606)
Ibat tan quam diuinae gratiae vectus alis nouellus Iacob e cognatione, domoque paterna euocantem Deum sequens, bacillus in manu, vilis galerus in vertice, rude corpori tegmen, Deus, et Christus Iesus in corde: nec dubius circa caelestium Patronorum, suarumque comitatus virtutum.
498Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 5, 80; 85 (auctor 1554-1606)
Is Dilingae, vna cum Eduardo Thorn, ac Simone Emrio olim versatus, vehementer de orthodoxa fide dubius cum vacillaret; miraculo quodam (vt ipsemet commemorauit) in gradum sanae mentis repositus est.
499Osbernus Cantuariensis, Vita S. Elphegi, 149, 0390D
Cumque in magna desperatione dubius staret, animadvertit ligneam corpori tabulam substratam, ita ad mensuram corporis per longum et latum extensam, quasi ad hoc solum primi eam conditores supposuissent, ut inde aliquando sine aliqua difficultate idem sanctus intacto corpore levari debuisset.
500Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De cursu spirituali, 146, 0201B (auctor 1010-1070)
Si quis vero dubius nosse cupiat si quid humana versutia et sapientia valeat contra divinam, legat hoc quod scriptum est in Evangelio, quia scilicet abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent Iesum in sermone (Matth. XXII, 15) . Qui licet eum dolosis verbis primitus laudantes extollerent, cunctisque hominibus perfectiorem dicerent, et sic demum post tantam laudem tentantes interrogarent, aestimantes eum, ut caeteros homines, laudatum facilius posse decipi, ille tamen, priusquam aliquid ad interrogata responderet, eorum nequitiam potenter increpavit, dicens: Quid me tentatis, hypocritae? (Ibid., 18) . In quibus verbis pensare possumus quia, nisi Deus esset, tam cito versutiam tantam nosse nequiret.