'fetiales' - search in All Authors, Showing 1 to 49 of 49 hits

1Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 21, 36; 32 (auctor c.125–c.180)
Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.
2Cicero, De legibus, 2, 21; 4 (auctor 106BC–43BC)
' 'Foederum pacis belli indotiarum ratorum fetiales iudices nontii sunto, bella disceptanto.
3Cornelius Tacitus, Annales, 3, 64; 4 (auctor c.58-c.120)
censuerat L. Apro nius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent.
4Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2284; 10 (opus 1508)
Etenim qui indicit, qui mittit fetiales, qui sacrificat, ipsa mora fit lenior, et hoc consilio probabile est huiusmodi moras repertas, velut in iure citationem triplicem, litis contestationem, in matrimonio libellum repudii et sollemnia verba Tua tibi habe, quo, dum haec aguntur, residat impetus ille impotens.
5Dositheus, Hermeneumata Leidensia, II, 3; 1 (auctor c.350)
ναοί aedes / templa ἱερόν sacrum βωμός ara θυσία sacrificium θῦμα hostia θυμιατήριον turibulum στέφανοι coronae ξόανα Lares εἰκόνες imagines ἀναθέματα dona ἱερεύς sacerdos θύτης popinarius / aruspex μοσχοτόμος victimarius μάντις divinus προφήτης ariolus νεωκόρος aedituus λίβανος thus οἰωνοσκόπος augur Πυρεῖς Flamines ἱερομνήμων pontifex Σπονδοφόροι Fetiales Κορύβαντες Salii Palatini Κουρῆτες Collini
6Francesco Petrarca, De viris illustribus, p5; 2 (auctor 1304-1374)
[2] In primis sacra, que in pace avus instituerat, hic instituit in bello: sacerdotes scilicet Fetiales, cerimoniasque novi ritus, solemniterque repetendarum rerum et ni reddantur indicendi belli morem, diu a posteris servatum.
7Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 8, 11, 48; 106 (auctor 565-636)
Sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
8Iulius Paris, Epitoma, p7, 6; 11 (auctor fl.c.350)
, senatus L. Minucium et L. Manlium Carthaginiensium legatis, quia manus intulerant, per fetiales a M. Claudio praetore dedendos curauit.
9Iulius Paris, Epitoma, p7, 6; 15 (auctor fl.c.350)
Quod ubi conperit senatus, continuo eos per fetiales legatis dedidit.
10Lactantius, Divinae Institutiones [CSEL], 6, 9, 4; 1 (auctor 250-325)
quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit.
11Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 4, 30; 121 (auctor 1606-1681)
19. Fetiales a Numa, in collegio certo ex Particiis lecti sunt; qui faciendae conservandaeque paci, tum bello iuste inferendo praeessent.
12Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 4, 42, 1; 12 (auctor 1606-1681)
Mox Pater patratus (qui plerumque inter fetiales primus aderat) domum reversus, senatui proposuit.
13Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 4a, p9; 1 (auctor 1606-1681)
FEtiales pacis conciliatores et denuntiatores belli.
14Mythographi Vaticani, Mythographus Vaticanus I, p2, 17, 7; 7
Virgam tenet, qua serpentes diuidit, id est uenena; nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur, unde secundum Liuium legati pacis caduceatores dicuntur — sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat —.
15Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, 2, 6; 148 (auctor 720-799)
Fetiales a+ faciendo+ dicti: apud hos enim belli pacisque faciendie ius est.
16Quintus Aurelius Symmachus, Orationes, 5, 2; 4 (auctor c.340-c.402)
Credo, haec uestra opinio erat ut per fetiales quodammodo euocaretur.
17Quintus Aurelius Symmachus, Orationes, 318, 29; 7 (auctor c.340-c.402)
‖ credo haec vestra opinio erat, ut per fetiales quodammodo evocaretur; verbenae tantum et sagmina defuerunt ‖ certum est quidem, patres conscripti, et inexcusabile, quod iubetis, sed ille sic accitus est, tamquam posset negare.
18Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p6, 242; 5 (auctor fl.c.400)
Vnde secundum Livium legati pacis ‘caduceatores’ dicuntur; sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
19Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p11, 623; 2 (auctor fl.c.400)
Potest tamen et ‘inmobilis a furia’: nam ante gessit bella, sed iure indicta per fetiales et per patrem patratum.
20Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p14, 14; 1 (auctor fl.c.400)
RES RAPVISSE LICEBIT clarigationem exercere, hoc est per fetiales bellum indicere: nam Ancus Marcius cum videret populum Romanum, ardentem amore bellorum, et plerumque inferre bella gentibus nulla iusta extante ratione, et exinde pericula procreari, misit ad gentem Aequiculanam et accepit iura fetialia, per quae bellum indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis retulit Livius.
21Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p16, 120; 1 (auctor fl.c.400)
VELATI LINO atqui fetiales et pater patratus, per quos bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis.
22Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p16, 120; 10 (auctor fl.c.400)
VERBENA TEMPORA VINCTI verbena proprie est herba sacra, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi.
23Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 4, 242; 4 (auctor fl.c.400)
Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum: unde virga serpentes dividit, id est venena: nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur: unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur: sicut enim per fetiales, a foedere, bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
24Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 7, 623; 2 (auctor fl.c.400)
potest tamen et 'inmobilis a furia': nam ante gessit bella, sed iure indicta per fetiales et per patrem patratum.
25Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 9, 52; 5 (auctor fl.c.400)
post tertium autem et tricesimum diem quam res repetissent ab hostibus, fetiales hastam mittebant.
26Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 9, 52; 6 (auctor fl.c.400)
denique cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in hostili loco ius belli indicendi implerent.
27Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 10, 14; 2 (auctor fl.c.400)
res rapvisse licebit clarigationem exercere, hoc est per fetiales bellum indicere: nam Ancus Marcius cum videret populum Romanum, ardentem amore bellorum, et plerumque inferre bella gentibus nulla iusta extante ratione, et exinde pericula creari, misit ad gentem Aequiculanam et accepit iura fetialia, per quae bellum indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis retulit Livius.
28Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 12, 120; 1 (auctor fl.c.400)
VeLati lino atqui fetiales et pater patratus, per quos bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis.
29Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 12, 120; 11 (auctor fl.c.400)
verbena tempora vincti verbena proprie est herba sacra, ros marinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίς †sicutagonis, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi.
30Sextus Pompeius Festus, Fragmentum de significatione verborum, 95, 1629D
42. exori[ente sole ad occidentem quae spectabat, qua . . . . . . . . . . . . . . . . tur . . . . . . . . . . . . . . . . riq. . . . . . . . . . . . . . . . abd . . . . . . . . . . . . . . . . tab . . . . . . . . . . . . . . . . frum . . . . . . . . . . . . . . . danto . . . . . . [¶ Pontina tribus a Pontia ur[be dicta, a qua et palus quoque Pontina [appellata est iuxta Terracinam. ¶ Papiria [tribus a Papirio appellata est, vel a nomi ag[ri, qui circa Tusculum est. Huic Pupinia trib. ita coniu[ncta fuit, ut de finib. aliquado susceperit bellum, quod ind[ictum per fetiales cum esset, duce. . . infertur: bellu [itaque initurae, cum utraque tribus instructos exerc[itus haberet ad dimicandu, quia alterius dux discesserat [iam ab armis, caduceatoribus, ante quam signum conf[errent, utrinque ad exercitus missis, rem[in] ipsorum ar[bitrio futuram denuntiarunt ac potestate, (ac pote[state): ita sine ulla dimicatione utriusq. exercitus suffra[gio pax facta. ¶ Pupinia Tribus ab agri nomine [dicta, qui Pupinus appellatur circa Tusculum urbem [ . . . . . . . . . meminit invictum . . . . . . . . . . . . est. ¶ Popillia tri[bus una quinque et triginta tribuum, tot enim fue[runt: a Popilliae feminae felici nomine ap[pellata, quomodo tribus quoque ¶ Pinaria a sororis [Pinarii dicta, sive ab eius nomine. ¶ Populi com[mune est in legibus ferendis cum plebe suffragium; [nam Comitia centuriata ex patribus et plebe [constant in centurias divisis; at cum plebes sine patr[ib. tributis comitiis convenit, quod plebes scivit, Plebi [scitum id ea de causa appellatur. Patrum com[mune cum populo suffragium; Pag.
31Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 01-2, 1, 32; 8 (auctor c.59BC-c.17)
Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit quo res repetuntur.
32Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 03-4, 4, 30; 18 (auctor c.59BC-c.17)
[13] Nihil quoque ne confestim bellum indiceretur neve exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere.
33Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 03-4, 4, 30; 19 (auctor c.59BC-c.17)
[14] Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.
34Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 05-7, 7, 6; 4 (auctor c.59BC-c.17)
[7] Post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit.
35Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 05-7, 7, 9; 2 (auctor c.59BC-c.17)
[2] Ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur, [3] Dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser.
36Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 8, 39; 13 (auctor c.59BC-c.17)
[13] De eo coacti referre, praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur.
37Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 8, 39; 14 (auctor c.59BC-c.17)
[14] Fetiales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime; ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.
38Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 9, 8; 5 (auctor c.59BC-c.17)
[6] Dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
39Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 9, 10; 8 (auctor c.59BC-c.17)
[7] Praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
40Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 9, 11; 13 (auctor c.59BC-c.17)
[9] Ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?
41Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 9, 45; 5 (auctor c.59BC-c.17)
[5] Ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae civitati praeoptaverint: [8] quibus legendi quid mallent copia non fuerit pro poena necessariam civitatem fore.
42Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 10, 12; 2 (auctor c.59BC-c.17)
[2] Benigne responsum Lucanis ictumque foedus; fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent; quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros.
43Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 08-10, 10, 45; 7 (auctor c.59BC-c.17)
[7] Huius propinquitas populi acuit curam patribus, ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.
44Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 28-30, 30, 43; 9 (auctor c.59BC-c.17)
[9] Fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent, ut, ubi praetor Romanus iis imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.
45Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 31-34, 31, 8; 2 (auctor c.59BC-c.17)
[2] Supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari.
46Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 31-34, 31, 8; 3 (auctor c.59BC-c.17)
Fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum.
47Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 35-37, 36, 3; 9 (auctor c.59BC-c.17)
[9] Fetiales responderunt iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur;[10] amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent;[11] Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.
48Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 38-39, 38, 42; 14 (auctor c.59BC-c.17)
[7] Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti.
49Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 38-39, 38, 46; 18 (auctor c.59BC-c.17)
Vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales?