'fruor' - search in All Authors, Showing 1 to 210 of 210 hits

1Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0828D (auctor 950-1008)
Diutino igitur laborans morbo, dum vana medicorum studia propensius sibi adhibita nihil intellexisset conferre valetudinis, audita fama miraculorum, quae Salvatoris nostri omnipotentia apud sacratissima patroni communis Benedicti creberrime tunc operabatur ossa, ait suis: « Videtis, fidissimi mihi, vitaque ipsa qua nunc fruor miserrima chariores amici, quod medicinae impensis nihil proficio, imo in dies aegritudinis protrahitur longitudo.
2Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0799C (auctor 1128-1203)
Notat hominem ex charitate diligere, unde Paulus: Fruor te in Domino.
3Alcuinus, De grammatica, 101, 0883C (auctor 730-804)
Item deponentia: vescor, fruor, medeor, liquor, reminiscor [Edit., remuneror], faciunt, pastus sum, potitus sum, medicatus sum, liquefactus sum, recordatus sum.
4Alcuinus, De grammatica, 101, 0893B (auctor 730-804)
Fruor, fructum facit, sicut, struo, structum, structurus.
5Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0202C (auctor 640-709)
Capo, cado, fremo, gemo, fero, gero, tero, sero, sino, ago, meto, peto, tego, colo, bibo, rego, lego, traho, fio, scio, unde exscire. Vomo, pluo, spuo, et monuo (sic), iuvo, meo, creo, beo, queo, fluo, luo, ruo, strio, loquor, precor, sequor, queror, reor, fruor, moror.
6Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 43 (auctor 640-709)
nato, gravo, probo, iuvo, gelo(unde est congelasco), volo (volo tam volantis quam volentis personam demonstrans ad pirrichium pertinere declaratur ut volitans per tempora mundus, item et plura volentem Dicere deseruit) cano, cado, fremo, gemo, fero, gero, tero, sero, sino, ago, meto, peto, tego, colo, bibo, rego, lego, traho, scio, cio (unde excire), vomo, pluo, spuo, emo, nuo, queo, eo, fluo, luo, ruo, struo, loquor, precor, sequor, queror, reor, fruor, moror.
7Anastasius monachus, Epistola ad Geraldum, 149, 0434C
Atqui eo uberius veritate fruor, quo plenius figuram, vel sacramentum inesse, illustrante sancto Spiritu, intueor.
8Anonymi, Frg. Parisinum de idiomatibus casuum, p. 569, l. 11
ablatiui casus: inpertio illum hac re et illi χορηγῶ αὐτῷ τὸ πρᾶγμα, dignor amicum hospitio ξεναγωγῶ τὸν φίλον, κοινωνῶ τῆς οἰκίας τῷ φίλῳ, satio populum tritico κορεννύω τὸν δῆμον σίτου πυροῦ, saturo exercitum commeatu πληρῶ τὸν στρατὸν ἀναλωμάτων, libero te periculo εὐλυτῶ σε κινδύνου, careo amicis ἀποτυγχάνω στέρομαι τῶν φίλων, quaero te μέμφομαί σε, queror tibi de illo μέμφομαι αὐτῷ παρά σοι, onero seruum lignis φορτίζω ξύλοις τὸν οἰκέτην, dono praeceptorem auro δωροῦμαι τὸν ἐπιστάτην χρυσῷ, tempero me uino ἀπέχομαι οἴνου, glorior dignitate αὐχῶ τῇ ἀξίᾳ ἤτοι δοξάζω, fraudo creditorem pecuniis ἀποστερῶ τὸν χρήστην τοῦ χρυσοῦ, priuo amicum deposito ἀρνοῦμαι τῷ φίλῳ τὴν παραθήκην ἤτοι αὐτῆς ἀποστερῶ αὐτόν, postulo ab imperatore et de imperatore αἰτῶ παρὰ τοῦ βασιλέως, in gratiam redeo cum illo καταλλάττομαι τῷ δεῖνα, luctor cum luctatore παλαίω τῷ ἀθλητῇ, abduco filium domo ἐξωθῶ τὸν παῖδα τῆς οἰκίας, ἀρνοῦμαι τὴν οἴκησιν τῷ παιδί, abdico me praetura παραιτοῦμαι τὴν ἀρχήν, ἀπαγορεύω τῇ ἀρχῇ, abutor hac re ἀποκέχρημαι τῷ πράγματι, dominor in te δεσπόζω σου, fortior illo sum ἰσχυρότερος τοῦ δεῖνά εἰμι· et omnia comparatiua sic proferuntur {καὶ γὰρ πάντα συγκριτικὰ οὕτω προφέρεται }: satior cibo πληροῦμαι τροφῆς, κορέννυμαι, coeo cum uxore συνέρχομαι τῇ γυναικί et concumbo συγκαθεύδω, utor diuitiis χρῶμαι τοῖς χρήμασιν, potior munere ἀπολαύω τοῦ δώρου, antepono te fide mea προκρίνω σε τῆς ἐμῆς πίστεως, iungo tecum amicitias γίνομαί σου φίλος, fruor amore ἀπολαύω τοῦ ἔρωτος, induo te armis ὁπλίζω σε, deficio alacritate ὀλιγοψυχῶ τῇ προθυμίᾳ, nitor pudicitia ἐπερείδομαι τῇ αἰδοῖ, ἐρυθριῶ, patior te ἀνέχομαί σου, communicor cum illo κοινοῦμαι αὐτῷ, alienus sum crimine οὐκ ἥμαρτον, gaudeo gloria ἐναβρύνομαι τῇ δόξῃ, adficio illum laetitia χαροποιῶ αὐτόν, congredior tecum συμβάλλω σοι, confligo tecum συμπλέκομαί σοι, μάχομαί σοι, abstineo me pulmento ἀπέχομαι ὄψων, fretus sum patrocinio tuo θαρρῶ τῇ συνηγορίᾳ σου, ardeo amore φλέγομαι τῷ ἔρωτι, accendo amicum pulchritudine ἐρεθίζω ἐκκάω τῷ κάλλει τὸν φίλον, uro illum superbia mea κνίζω ἐρεθίζω τὸν δεῖνα τῇ ὑπερηφανίᾳ, laetor spe mea εὔελπίς εἰμι, laetor festo die ἀγάλλομαι ἐπὶ τῇ ἑορτῇ, imbuo malum malis ἐμποιῶ τὸν κακὸν κακοῖς, egredior ciuitate ἔξειμι τῆς πόλεως, degredior monte παραπορεύομαι τὸ ὄρος, κάτειμι τοῦ ὄρους, pugno cum hostibus συμπλέκομαι μάχομαι τοῖς πολεμίοις, contentus sum uno nummo ἀρκοῦμαι βραχέσι, ἱκανόν μοί ἐστιν ἓν ἀργύριον, εἷς ὀβολὸς ἀρκούντως ἔχει, orbo uxorem dote ἀποστερῶ τῆς φέρνης ἤτοι προικὸς τὴν γυναῖκα, sermocinor tecum κοινοῦμαί σοι, διαλέγομαί σοι, λαλῶ σοι, ὁμιλῶ σοι, interdico ignominiosum foro ἀπαγορεύω τῷ ἀτίμῳ τῆς ἀγορᾶς, κωλύω τὸν ἄδοξον συνηγορεῖν, cado cogitatione ἁμαρτάνω τῆς βουλῆς, ἐκπίπτω τῆς ἐνθυμήσεως, cado animi conceptu ἀλλοτριοῦμαι τοῦ ἐνθυμήματος ἤτοι τοῦ ἐνθυμίου, exsulto uictoria χαίρω σκιρτῶ ἐπὶ τῇ νίκῃ, soporo te uino κοιμίζω σε τῷ οἴνῳ, ὑπνοποιῶ σε οἴνῳ, gaudeo felicitate χαίπω τῇ ἀγαθῇ τύχῃ, ἄγαμαι τῇ εὐτυχίᾳ, fruor industria καρποῦμαι τὴν σπουδήν, opus est mihi hac re δέομαι χρῄζω τοῦ πράγματος, uaco militia εὐκαιρῶ σχολάζω τῇ στρατιᾷ.
9Anonymus, Epistolae latinae anonymorum auctorum, 55; 3
Ecce igitur de mortis faucibus, per Dei gratiam, restitutus ad vitam, scire vos cupio, quod, in Francia degens, et mentis et corporis fruor integra sanitate, quod Altissimi filius de vobis mihi patulis auribus expectanti quam citius audire concedat.
10Anonymus, Rationes diversarum mutationum, 3a, 9; 16
Ut: "ego fruor Iohanne, de quo tu non curas".
11Anonymus, Ecbasis cuiusdam captivi per tropologiam, 1; 65 (opus c.1050)
Iure fruor torto, quia vivit tempore tanto; Me tenet huius amor, legirupis ipse vocabor, Mane sed officium faciat mihi more suorum, Sanguinis ex calice roret siccamina lingue; Proluet hic potus spurcamina pectoris huius.
12Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0861C (auctor 1033-1109)
Ego enim inique egi, tu poena multaris; ego facinus admisi, tu ultione plecteris; ego crimen edidi, tu torturae subiiceris; ego superbivi, tu humiliaris; ego tumui, tu attenuaris; ego inobediens exstiti, tu obediens Patri scelus inobedientiae luis; ego gulae parui, tu inedia afficeris; me ad illicitam rapuit concupiscentia ardorem, te perfecta charitas ducit ad crucem; ego praesumpsi vetitum, tu subiisti equuleum; ego delector cibo, tu laboras in patibulo; ego fruor deliciis, tu laniaris clavis; ego pomi dulcedinem, tu fellis gustas amaritudinem; mihi reo ridens congaudet Eva; tibi pie plorans compatitur Maria.
13Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 1044C (auctor -1117)
Ecce, quod ego amo, video et fruor.
14Apuleius, Apologia, 13, 11; 10 (auctor c.125–c.180)
nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
15Arator, Epistola ad Vigilium, 68, 0077A
Transferor ad niveas Petri, sine turbine, caulas, Et fruor optati iam statione soli.
16Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 225, l. 1 (auctor c.350)
fruor illa re.
17Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 225, l. 3 (auctor c.350)
fruor illam rem.
18Astemio Giovanni Pietro, Carmina, 1, 48; 1 (auctor 1505-1567)
Pastor ego, mea cura greges et pascua, fagos Has inter vita liberiore fruor.
19Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0425A (auctor 925–961)
Ne abundantiori tristitia absorbeatur; quasi diceret: Suscipite illum, ne forte a limine Ecclesiae proiectus dicat: Iam quia proiectus a limine Ecclesiae sum, consortio bonorum non fruor, de spe coelestium donorum non praesumo; quid restat, nisi saltem delectationibus temporalibus fruar?
20Auctores varii, Carmina Burana, 56, 171; 5 (auctor fl.1230)
4. Totus Veneris uror in camino; donis Cereris, satiatis vino presto ceteris, et cum superis nectare divino fruor frueris!
21Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0906
Ego inique egi, tu poena multaris; ego facinus admisi, tu ultione plecteris; ego crimen edidi, tu torturae subiiceris: ego superbivi, tu humiliaris; ego tumui, tu attenuaris; ego inobediens exstiti, tu obediens scelus inobedientiae luis; ego gulae parui, tu inedia afficeris; me ad illicita rapuit concupiscentia arboris, te perfecta charitas ducit ad crucem; ego praesumpsi vetitum, tu subisti equuleum; ego delector cibo, tu laboras patibulo; ego fruor deliciis, tu laniaris clavis; ego pomi dulcedinem, tu fellis gustas amaritudinem; mihi ridens congaudet Eva, tibi plorans compatitur Maria.
22Augustinus Hipponensis, Epistulae [CSEL], 25, 2; 1 (auctor 354-430)
Vides, frater unanime, admirabilis in Christo domino et suscipiende, quam familiariter te agnouerim, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui cotidie conloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu uescor.
23Augustinus Hipponensis, De catechizandis rudibus, 40, 0310 (auctor 354-430)
Melioris enim avidus sum, quo saepe fruor interius, antequam eum explicare verbis sonantibus coepero: quod ubi minus quam mihi notus est evaluero, contristor linguam meam cordi meo non potuisse sufficere.
24Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1636 (auctor 354-430)
Ecce ego quod amo video, et fruor.
25Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1636 (auctor 354-430)
Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se iactant in pompa divitiarum suarum, quando se iactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita.
26Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0101 (auctor 354-430)
Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor.
27Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0967 (auctor 354-430)
Ubi autem audio, sine fraudatore fruor, sine teste delector.
28Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17, 2, 6; 10 (auctor c.125–c.180)
Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est fruniscor quam fruor, et ut fatiscor a fateor, ita fruniscor factum est a fruor.
29Ausonius Burdigalensis, Idyllia, 19, 0880B (auctor 309-394)
Et quotiens mutare locum fastidia cogunt, Transeo: et alternis rure, vel urbe fruor.
30Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 29, 1; 21 (auctor c.310-c.395)
et quotiens mutare locum fastidia cogunt, transeo et alternis rure vel urbe fruor.
31Ausonius Burdigalensis, De Herediolo, 1; 12 (auctor 309-394)
et quotiens mutare locum fastidia cogunt, transeo et alternis rure vel urbe fruor.
32Balbi Girolamo, Carmina, 1, 6; 1 (auctor 1450-1530)
Cum mihi sis Pylades, cum sim tibi fidus Orestes, Cur ego disparili conditione fruor?
33Balde Iacob, Poemata, 1, 7, 16; 87 (auctor 1604-1668)
culosus est fruor.
34Balde Iacob, Poemata, 2, p6, 1; 86 (auctor 1604-1668)
Lactis flore fruor: niveis mihi funditur imber Candidus uberibus caprae.
35Balde Iacob, Poemata, 2, p7, p0; 142 (auctor 1604-1668)
sed per te fruor, ac si merear.
36Balde Iacob, Poemata, 3, p11; 819 (auctor 1604-1668)
qua fruor.
37Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 95, p0; 5 (auctor 1604-1668)
Laedor ais, laedique iuvat: nil dulcius isto Vulnere: festivo pectoris igne fruor.
38Beda Incertus, De octo partibus orationis, 90, 0638C (auctor c.820)
Sunt verba praeterea quorum alia genitivi casus formulam servant, ut misereor mei, tui, sui; reminiscor mei, tui, sui; alia dativo, ut maledico tibi, suadeo tibi; alia accusativi, ut accuso illum, invoco istum; alia ablativi, ut discedo ab illo; avertar ab illo; alia septimi casus, ut fruor te, potior auro.
39Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0307D (auctor c.480–547)
Rem narrat S. Bernardus testis oculatus in haec verba (Serm. 64, in Cant.) : « Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio (quidni vulpecula fuit?): Quantis, inquit, bonum quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus, et cognatis, notis et amicis!
40Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1010D (auctor 1090-1153)
Trahe me post te: libenter te sequor, libentius fruor.
41Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1084C (auctor 1090-1153)
Quantis, inquit, bonum, quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus et cognatis, notis et amicis?
42Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, 1; 141 (auctor 1469-1534)
Tum genus infensum inuidia, quibus aspera corda Liuore obliquo furiis agitata coquuntur, Et laus inuisa est, odiosaque gloria Christi, Obiicitur, talique incessit uoce, feretrum Festiuo (sta) sole tibi gessisse profanum est. Ille refert, a quo hoc diuino munere fungor, Incolumis quo luce fruor, sic iussit, at illi Quis praecepta dedit legi contraria nostrae?
43Braulio Caesaraugustanus, Epistolae, 80, 0672C
Quocirca peto a te ut, quoties tuis fruor eloquiis, tuae orationis potius persentiam emolumenta quam beneficia mea immerito enumerata.
44Carbone Girolamo, Carmina, 1, 30; 22 (auctor 1465-1527)
Haec bona sunt; uerum sensus animamque fatigat Quod non Fernandi principis ore fruor, Cui manibus noua serta suis sua Musa parauit Et Phoebus numeros quos canat ipse dedit.
45Cassiodorus Vivariensis Incertus, Expositio in Cantica canticorum, 70, 1080D
O soror mea sponsa, iam veni in hortum meum, iam visitavi Ecclesiam meam; sed et quotidie visito, et virtutum illius pomis pascor atque odore fruor.
46Cassiodorus Vivariensis Incertus, Expositio in Cantica canticorum, 70, 1082D
id est, quomodo fieri potest, ut iterum ad cogitanda caduca et terrena redeam, quae nunc in occupato et libero corde divino fruor contuitu?
47Chaula Tommaso, Bellum Parthicum, 4; 131 (auctor fl.ca.1400)
Germana sed ipsa superstes, Heu, vivo spectoque diem, predulcis et aura Etheris ecce fruor?
48Cicero, De Officiis, 3, 1, 3; 9 (opus 44BC)
Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debebat is, qui quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non voluntas.
49Cicero, Epistolae ad Familiares, 1, 9, 21; 91 (auctor 106BC–43BC)
Itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam coniunxissem.
50Cicero, Epistolae ad Familiares, 9, 17, 2; 15 (auctor 106BC–43BC)
Fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum.
51Cicero, Laelius de Amicitia, 4, 15; 9 (auctor 106BC–43BC)
Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
52Cicero, Orationes 5, Red. Pop., 1; 2 (auctor 106BC–43BC)
‹Namque,› Quirites , etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate caruissem.
53Ciobarnich Macarskensis Iosephus, Dioclias carmen polymetrum, 3; 230 (auctor 1790-1852)
Vitali quid luce fruor?
54Cledonius, Cledonii ars, p. 56, l. 23 (auctor c.450)
uerba communia: criminor tueor potior hortor osculor contemplor calumnior ludificor {speculor iaculor miror tueor tutor dignor} consolor populor {criminor} scrutor moror feneror, amplector amplexor adgredior obliuiscor adsequor utor fruor execror testor uereor metior.
55Conradus Celtis, Libri odarum, 1, 13; 1 (opus 1513)
Olim Sarmaticis receptus oris, Et potans male Vistulam rigentem, Carpathumque videns rigente tergo, Hic blandis fruor ignibus beatus.
56Consentius, De nomine et uerbo, p. 385, l. 9 (auctor c.450)
septimi casus quoque uerba sunt, quae hoc distabunt ab ablatiuo, quod praepositiones non adduntur, ut fruor amicitiis, potior pecunia, priuor potestate, careo molestia, cedo possessione, utor toga, interdico amicitiis, sacrifico uictima, glorior uiribus.
57Cunichius Raymondus, Epigrammata, 4, 108; 4 (auctor 1719-1794)
Autumnum sed tu dum, Balthasar optime, scribis, Pingis et agrorum gaudia mirifice, Urbe procul tecum rapior, rurisque beati Hercle fruor laeto pectore deliciis.
58Cunichius Raymondus, Epigrammata, 8, 582, 3, 5a; 4 (auctor 1719-1794)
Haec fruor; haec carae tu, mater, tot bona gnatae Moestitia noli digna putare tua.
59Cuthbertus Incertus, Vita Bedae, 90, 0039C
Unde delectat magis pro eius charitate, quantum fruor ingenio, paucis sermonibus dicere, quo ordine migrarit e saeculo, cum etiam hoc te desiderasse et poscere intellexi.
60Dati Leonardo, Hyempsal tragoedia, 1, p2; 109 (auctor c.1407-1472)
Interim hac mea Fruor voluptate ac libidinem expleo: Medio ne consessu quasi et parentem eum Dignabimur nostro, ne sordidum in domum Nostram hunc calonem pene conventitium.
61Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 316, l. 36 (auctor c.375)
afficio te gaudio, interdico tibi foro, cado proposito, deficio luctu, inbuo aram sanguine, incendo te oratione et accendo, contendo cum inprobo; est et contendo conparo: confligo tecum, iungo te cum minore, concumbo cum uxore, coeo cum muliere, confero te cum potentiore, cedo possessione, interdico illi amicitia mea, auello a te uestem, induo te armis, inpertio te opera, conuenio tecum, liberor molestia, donor imagine, oneror uino, satior cibo, saturor pulmento, abdicor praetura, sustentor arte, fraudor deposito, priuor dignitate, adficior laetitia, inbuor sanguine, incendor iracundia, laetor labore, glorior uictoria, dominor Graecis dominatus sum, dignor te salutatione, comitor rustico; comitatur autem illum actiua significatione per accusatiuum: sermocinor tecum, luctor cum athleta, inpersonale conuenit mihi tecum, in gratiam tecum redeo, gaudeo agri cultura, bene mereor de te, male mereor de illo, utor toga, ut Vergilius utere sorte tua; sed et hanc rem utor ueteres dixerunt, ut Terentius quod ista aetas magis ad haec utenda idonea esset, idem nam in prologis scribendis operam abutitur: abutor charta, nitor baculo, labor causa uel cogitatione uel proposito, diuellor a te, auellor a te auulsus sum, distrahor a comite, fungor officio, fungor munere; sed ueteres fungor hanc rem dixerunt: defungor muneribus et defungor periculis, defungor uita, fruor diuitiis; perfecto caret: potior pecunia.
62Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p5; 41 (auctor c.375)
afficio te gaudio, interdico tibi foro, cado proposito, deficio luctu, inbuo aram sanguine, incendo te oratione et accendo, contendo cum inprobo; est et contendo conparo: confligo tecum, iungo te cum minore, concumbo cum uxore, coeo cum muliere, confero te cum potentiore, cedo possessione, interdico illi amicitia mea, auello a te uestem, induo te armis, inpertio te opera, conuenio tecum, liberor molestia, donor imagine, oneror uino, satior cibo, saturor pulmento, abdicor praetura, sustentor arte, fraudor deposito, priuor dignitate, adficior laetitia, inbuor sanguine, incendor iracundia, laetor labore, glorior uictoria, dominor Graecis dominatus sum, dignor te salutatione, comitor rustico; comitatur autem illum actiua significatione per accusatiuum: sermocinor tecum, luctor cum athleta, inpersonale conuenit mihi tecum, in gratiam tecum redeo, gaudeo agri cultura, bene mereor de te, male mereor de illo, utor toga, ut Vergilius «utere sorte tua»; sed et hanc rem utor ueteres dixerunt, ut Terentius «quod ista aetas magis ad haec utenda idonea esset», idem «nam in prologis scribendis operam abutitur»: abutor charta, nitor baculo, labor causa uel cogitatione uel proposito, diuellor a te, auellor a te auulsus sum, distrahor a comite, fungor officio, fungor munere; sed ueteres fungor hanc rem dixerunt: defungor muneribus et defungor periculis, defungor uita, fruor diuitiis; perfecto caret: potior pecunia.
63Donatus, Ars maior, p. 639, l. 13 (auctor c.350)
sunt uerba praeterea, quorum alia genetiui casus formulam seruant, ut misereor, reminiscor; alia datiui, ut maledico, suadeo; alia accusatiui, ut accuso, inuoco; alia ablatiui, ut abscedo, auertor; alia septimi casus, ut fruor, potior.
64Dositheus, Ars, p. 100, l. 9 (auctor c.350)
coniugationis tertiae: περιπλέκομαι amplector, ἐπιλαμβάνομαι ἐπιφύομαι aggredior, ἐπιτυγχάνω assequor, παραχρῶμαι abutor, ἀποστρέφομαι auertor, ἄγχομαι angor anxius sum {φλυαρῶ argutor, περιβάλλομαι amictor}, κατατυγχάνω adipiscor, προσλαλῶ alloquor, συνεπερείδομαι conitor, συλλαλῶ conloquor, κατατυγχάνω consequor, καταμέμφομαι conqueror, συγκρούομαι εἰς μάχην συμβάλλω congredior, ἐπινοῶ comminiscor commentus sum, ἐπερείδομαι enitor et enixus sum, ἐκβαίνω egredior, ἐξολισθαίνω elabor, ἐκλαλῶ eloquor, ἐξυπνίζομαι expergiscor, ἐκβιβάζω exequor, ἀπολαύω fruor, λειτουργῶ fungor, βαίνω gradior, ἐπιβαίνω ingredior, ἐπολισθαίνω inlabor, ἐπακολουθῶ ἐπιδιώκω insequor, ἐποχοῦμαι inuehor, ὀργίζομαι irascor, ὀλισθαίνω labor, λαλῶ loquor, τήκομαι liquor, ἀποθνῄσκω morior, ἐν φόβῳ ἐγώ, πρὸς φόβου σύ metuor, ἐπερείδομαι nitor, γεννῶμαι nascor, ἀντεπερείδομαι obnitor, ἐπιλανθάνομαι obliuiscor, πειθαρχῶ obsequor, συμφωνῶ paciscor pactus sum, ἀποδημῶ proficiscor, ὑπομένω patior, κολάζομαι μαστίζομαι plector, μετέρχομαι persequor, προπέμπω prosequor, ἀπολαύω perfruor, μέμφομαι queror, ἐπανέρχομαι reuertor, τρύχομαι ringor, ἀναπολῶ reminiscor, ὑποστρέφω regredior, ἀναδέχομαι repetior, ἀκολουθῶ sequor, χρῶμαι utor, ἀμύνομαι ulciscor ultus sum, τρέφομαι uescor uestus sum.
65Eborensis Iacobus Flavius, Cato minor sive disticha moralia, 2a, p454; 7 (auctor 1517-1599)
Quod spiro, quod luce fruor, tu muneris auctor.
66Embricho Moguntinus, Historia de Mahumete, 171, 1360D (auctor 1010-1077)
Cum velut amentem me cernitis atque dolentem, In coelum rapior, et minime patior; Tunc ego sanctorum fruor alloquio superorum, Condignasque Deo delicias habeo.
67Eutyches, De uerbo, p. 450, l. 4 (auctor c.550)
sicut u quoque uocalem ante o uel or finalem habentia uerba primitiua tertia sibi sola coniugatio uindicat, ut inbuo tribuo acuo induo arguo fluo polluo pluo adluo innuo minuo spuo ruo suo metuo futuo loquor liquor fruor, et ab omnibus his conposita, exceptis paucis, quae ad primam coniugationem deriuationis ratio trahit, de qua postea dicetur, ut uacuo uiduo tenuo sinuo insinuo continuo fluctuo aestuo tumultuor mutuor.
68Eutyches, De uerbo, p. 465, l. 32 (auctor c.550)
in uor quoque desinentia primitiua tertiae sunt, ut fruor frueris liquor liqueris, loquor loqueris, sequor sequeris.
69Eutyches, De uerbo, p. 466, l. 1 (auctor c.550)
consonantibus uero solis antecedentibus in or desinentia, si passiua non sint nec deriuentur ab actiuis, ut illorum sequantur coniugationes, siue deponentia sint seu communia, uniformis illa regula uindicat ut primae tantum modo sint ipsa quoque coniugationis obseruationem secuta generalem, quia pleraque sunt a nominibus deriuata, ut precor uador uagor suffragor {gratior} negotior auxilior opitulor gratulor racemor rimor peregrinor dignor aucupor aquor miror aduersor testor conuiuor rixor et similia: exceptis paucis, quae sunt tertiae correptae, ut labor fungor sequor liquor loquor queror reuertor utor nitor, et quae ab his singulis componuntur, quae ideo excepta iure sunt tertiae coniugationis uerborum, quia nullam uidentur originis nominum occasionem monstrare (idemque hoc etiam in superius relatis, id est in ior uel in uor desinentibus uerbis, obseruari potest, quod ad tertiam illa pertinent coniugationem, quae quasi primitiua nominum carent communione, ut gradior morior patior orior potior fruor liquor sequor exsequor; a nominibus deriuata i quidem paenultimam puram habentibus primae sunt, hoc autem priuata quartae coniugationi necessario deputantur, quod et in io desinentibus uerbis, id est actiuis uel neutralibus, fieri praediximus, paucis illis superius notatis ad tertiam redeuntibus primitiuis): exceptis etiam in cor desinentibus communibus uel deponentibus as uel es uel is ante cor habentibus, quae, siue primitiua sint seu deriuatiua, solius tertiae sunt, ut nascor irascor uescor ulciscor nanciscor paciscor expergiscor comminiscor adipiscor uel antique apiscor obliuiscor; meritoque haec quoque uerba, licet quaedam ex his deriuata sunt a nominibus, tertiam coniugationem non effugerunt, quae unam in sco terminationem tam in deriuatiuis, quae formae sunt inchoatiuae, quam in primitiuis, quae formae sunt perfectae, sola possidet.
70Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, 5, p1689; 85 (auctor 1520-1575)
id est, tum iustitiam ac vitam, qua nunc spiritualiter fruor, habeo tantum ex fide et merito Christi, ut mox sequitur: tum etiam haec nova vita et obedientia, quam Deo praesto, non ex meis viribus ac bonitate naturae oritur, sed ex spiritus renovatione, ac gubernatione Christi.
71Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p879, p946; 12 (auctor 1520-1575)
pro, vinea quam [?: -beo] , mihi servo, retineoque, nemini vendo aut loco, ipsemet eam curo, eaque fruor. 1 Sam. 20, Faciam tres [?: sa-tas] ad latus eius, iaciam mittendo mihi ad scopum.
72Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1125; 1 (auctor 1520-1575)
modo partem accipio, aut fruor: modo, partem do.
73Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1125; 2 (auctor 1520-1575)
neque tamen semper participare idem valet, quod etymologia eius sonare videtur: id est, partem alicuius rei capio: sed simpliciter, percipio, potior et fruor aliqua re.
74Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, p2; 140 (auctor 1520-1575)
Quare fruor illo maximo bono, de quo praeclare poeta inquit: Conscia mens recti, famae mendacia ridet: ex alto despiciens malevolorum et imperitorum Epicuraeorumque impia blateramenta.
75Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 384, l. 16 (auctor c.362)
dignus sum laude, opus est mihi * uaco militia, fruor diuitiis, satior cibo, cedo tibi gloria, dignor te munere, utor diuitiis, abutor seruo, libero te dolore, liberor molestia, careo honore, queror tibi de illo, coeo cum muliere, glorior dignitate, plenus sum bonis, dono te hac re, fungor honore, adficior dolore, congredior cum illo, abstineo me cibo, sub illo milito, desisto ab hac re, communico cum illo, potior munere, tempero me uino, adficio te gaudio, fraudo te militia, egeo uictu et indigeo, luctor tecum, abdico me praetura, longior illo sum, concumbo cum muliere, fraudo pecunia, pro mea mediocritate, impleo te uino, fretus sum oratore, dominor homine, onero te oratione, antepono fide mea, precor a diis et deos, iungor tecum amicitia, gaudeo gloria, auello a te uestem, inpertior te hac re, ardeo flamma, flagro amore, accendo te hortatione, incensus amore, labor ratione, labor proposito, deficio hac re, laetor uictoria, nitor pudicitia, induo te armis, induor ueste, fraudor honore, postulo a iudice, priuo te hac re, inbuor hac re, diuellor a te, egredior domu, excepto munere, alienus sum crimine, pugno cum homine, loquor cum oratore, conuenit mihi tecum, conuenio tecum, dignor amicum hospitio, satio populum tritico, saturo exercitum commeatu, onero seruum lignis, in gratiam tecum redeo, abdico filium domo, abstineo pulpamento, desisto tua consuetudine, accendo amicum pulchritudine mea, uro amicum superbia mea, labor spe mea, inbuo malum malis, degredior monte, contentus sum uno nummo, orbo uxorem dote, sermocinor tecum, interdico ignominioso foro, excidi patrimonio, exulto uictoria, confligo tecum, caueo mihi a te, glorior te.
76Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 467, l. 7 (auctor c.362)
fungor functus, fruor fruitus sum.
77Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 479 (auctor c.362)
fruor.
78Folengo Nicodemo, Elegiarum liber, 1, 13; 13 (auctor fl.1455)
En decus, en speculum, victoria, lux, honor et spes, Praesidium, calcar, gloria paxque mea: En desyderio longo fruor, en licet illum Amplecti, cuius dulcius ore nihil, En meus assiduos monitor statione labores Fugit et optata iam parat urbe frui.
79Francesco Petrarca, Bucolicum carmen, 10; 34 (auctor 1304-1374)
Figo oculos, et cuncta libens et singula circum Visa noto, cupidumque fruor sermone senili Insolitus.
80Francesco Petrarca, Bucolicon carmen, 10; 42 (auctor 1304-1374)
Figo oculos, et cuncta libens et singula circum Visa noto, cupidumque fruor sermone senili Insolitus.
81Francesco Petrarca, Bucolicum carmen, 10; 14 (auctor 1304-1374)
Figo oculos et cuncta libens et singula circum Visa noto, cupidumque fruor sermone senili Insolitus.
82Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 18; 20 (auctor 1304-1374)
G.Vino fruor electissimo.
83Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 18; 21 (auctor 1304-1374)
R.Male, sed proprie ais: “fruor”; hic enim est finis vester, ad hoc nati estis; quanto autem tutius sitim vestram vinum debile vel lymphis debilitatum sive purus etiam rivus extingueret!
84Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 18; 28 (auctor 1304-1374)
G.Lautissimo fruor victu.
85Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 21; 3 (auctor 1304-1374)
G.Otio fruor iucundissimo.
86Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 21; 24 (auctor 1304-1374)
G.Longo et minime interrupto fruor somno.
87Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 69; 1 (auctor 1304-1374)
G.Gratis fruor amoribus.
88Francesco Petrarca, Epistole extravagantes, 57; 1 (auctor 1304-1374)
Ad Modium parmensem gramaticum conquestio super obitum Azonis de Corigia senioris Heu michi! Quid hoc mali accidit inopinum, subitum, repentinum? Quamvis nichil mali, nichil inopini accidat sapienti, sed michi accidit, ut multis argumentis intelligo, ex plurimis adhuc uni, quique quod valde nolim, adhuc portio vulgi sim, cuius est mos bona sua sibi perpetua polliceri et quicquid vehementer amaverit immortale. Hoc sepe olim, sed nunquam magis quam quando minus debuit, me fefellit; et heu misero! Quis hic animi mei status, que confusio rerum, que ve perplexitas atque vertigo est, quando neque quo gaudeam quo ve me soler, habeo, neque quid lugeam doloremque meum quibus promam verbis invenio? Si dicam quia bonum dominum amisi? Amicus idem erat optimus. Dicam patrem perdidi? Frater erat. Dicam ornamento vite spolior? Et presidium fuit. Dicam familiaritate privor utili? Et delectabilis et honesta erat, omnibusque simul ex causis appetenda, quarum queque per se magno sufficiens sit amori. Dicam rerum mearum summum culmen excidit? Angularis quoque ruit lapis et compago optima: iam mortis ariete et hiantis edificii bases tremunt et tristis vite pondus fessa vix perferunt fundamenta. Dicam vero quia anime mee oculis ac lumine careo? Et cor meum fuit et virtus mea. Totum ergo illud michi daviticum iure meo vendico: «Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum». Et ad summam, aut mearum calamitatum iniquissimus mensor sum, aut nemo unquam unius morte hominis plus habuit quod lugeret. Ceteri enim unum aliquid, ego in uno simul omnia perdidi. Quid infelix tam invidiose damnum meum queror, quid tam graviter meum vulnus exagito? Immo vero que vulgaris et publica miserorum omnium consolatio est. Non amisi ego illum, sed premisi, secumque una divitias ac thesauros meos, viteque huius bonum omne deposui, verum unde depositum meum carum ac dulce reposcere non mei arbitrii sit relictum, versoque meis in rebus iuris ordine, ego illi, non ille michi sit debitus, qui ea lege precesserit, ut iam suos non tam corpore visitet, quam expectet. Quod nec etas, nec insueta fragilitas, nec frequentes, ut crederem, suaserunt morbi; quo insperatius, eo mestius, eoque flebilius me nunc ille deseruit, in quem ab adolescentia omnes spes curasque conieceram, quique ita me omnibus semper antetulit, ut neminem plus me amaverit nisi me, cuius in dies inque horas fiebat amantior, utque omnium in multis inque amicitiis presertim, sic in me maxime victor sui, sepe solitus iactare nullum se nosse mortalium cuius non dicto facto ve aliquo esset offensus, nisi me unum, per quem nil penitus unquam tedii, nilque sibi molestie esset invectum, demptum vero sepe quam plurimum; ut etsi non modo cum exteris, sed cum clarissima etiam ac divina tori sotia, cum filiis quoque suavissimis atque obsequentissimis pueris vereque nobilibus habuisset interdum leve aliquid vel coniugalis querimonie, vel paterne, mecum nichil omnino, nisi quotidianum veri ac perpetui amoris augmentum. Nunquam illum totiens adii, quin aliquid additum antique benivolentie letus animadverterem et admirans. Nemo illum vidit aliter meis quam suis aut angi incommodis, aut commodis gaudere, aut honoribus gloriari. Iam in consuetudinem atque artem versum scires, ut quisque gratiam eius ambiret, que diu necessaria atque utilis multis fuit, vix aliunde quam a laudibus meis inciperet: efficacissimum persuadendi genus, neque aliis preceptis oratoriis opus erat. Artificiosa satis oratio censebatur, que meis decoribus plena esset, quicunque me laudare didicerat, alieni suffragii iam non egens, pro benedictis beneficia merebatur. Contra nonnullos perpetuo fastidivit, non quod de me male locuti essent – ea enim acrioris odii causa erat –, sed quod parcius me laudassent, aut omnino de me aliquid demutissent, unde se michi, quem ipse sibi prorsus incomparabilem fingebat, vel tacito iudicio velle conqueri suspitionem, vel tenuissimam concepisset. Hunc ego igitur non amem? hunc non meminerim? hunc non fleam? qui me amavit ut se, qui mei non aliter quam sui meminit, qui me egrum flevit graviter ut scias qualiter fleturus esset extinctum? Michi vero prius omnia, quam memoria amorque viri huius exciderint: prius hunc spiritum fessa membra destituant, quam fletus iste, quo nutrior, quo delector: prius hoc fragile mors iam non amara corpusculum, quam animum hunc invadat tantorum oblivio meritorum. Quid enim de me ille non meritus? aut quid mediocre meritus is contentus fuit? Quid plus, queso, tribueret non amicus amico, sed vel frater fratri, vel patri filius, vel filio pater? Et profecto ille michi auxilio dominus non quicunque, sed mitissimus omnium qui a seculis visi sunt; consilio autem pater, obsequio filius, solatio amicus, caritate germanus prope par fuerat. Denique, quod de se omnibus ait Apostolus: «Vere ille michi omnia factus erat». Ille me fortunarum omnium, ille otii, ille negotii, ille me viarum comitem sepe longissimarum habuit; cum illo prospera et adversa participavi, cum illo et urbanis sepe delitiis et rusticis aliquando secessibus recreari contigit, quotiensque res poscerent gloriosis laboribus exerceri; cum illo vite brevis longas partes egi, egissemque omnes utinam, nec me bustum a tam placido et tam fido contubernio separasset. Secum ego terras et maria circumivi, quidem cuncta cum gaudio et oblectatione mirabili, nonnunquam vero periculis magnis ac gravibus, quibus ille, dum se michi, qui sibi eram comes, comitem prebet, ultro suum caput exposuit. Unum defuit, ut hunc ipsum totiens ad alias atque alias comitatus, saltem vivus ad ultimam comitarer domum. Mallem exanimis, sed vivacior sum quam vellem, parumque iam reliqui est, ut ille ego amicitiis olim usque ad invidiam felix, earundem modo inops solusque et prope iam vulgo tantum facie notus sim, nisi qua michi non virtus aut meritum, sed hoc qualecunque nudum nomen novas subinde parit amicitias, quibus utcunque mala cetera lenio. Nempe hoc unum nullis lenitur artibus, nullo mitescit ingenio; letale est enim et nunc «alte vulnus adactum», ut Maro ait. En qui alios solari soleo qualiter me consolor, non veri inscius, sed dolori impar et angore obrutus ac merore. Scio, ut dixi, quia premisi illum, non amisi: vetus quidem neque minus verum verbum et quo multi illustrium usi sunt; premisi, inquam, quem natura meliorem, fortuna fecit altiorem, amor michi penitus parem fecit; quod utinam mors fecisset, neque odiosa intervenisset exceptio, cuncta nobis fuisse communia, preter mortem, que, dilato me ad tempus, illum abstulit, in quo vite mee suavitas ingens erat, ut posthac neque hanc vitam valde cupiam tanto lumine orbatam, neque mortem metuam, tot meis ditatam atque ornatam spoliis, sepe aliis quidem magnis ac maximis, hoc immenso, quodque unum, si metiri voluerim, obstupetur ab invidis ac malivolis. Nisi forsan invidiam mors extinxit, que contra nullum hominem nostra etate tantum, quod noverim, ausa est; ut qui virum optimum scirent (Deus bone, que perversitas!) pessimum predicarent, et quem imitari debuerant, infamarent. Sed iam, seu saturatus morte livor sileat, seu seviat, michi sat est meum de immobili rerum veritate iudicium, neque meum modo, sed eorum omnium quibus veritas passionibus antiquior potiorque est; satis est, inquam, michi et vivi illius invisam malis et mortui immortalem nosse virtutem, quam non ideo minus amo, minus veneror, minus miror, quod is cuius illa erat extinctus sit: extingui enim ipsa non potest. Ille abiit; hec, quasi illo presente, presens est; hac fruor igitur, illum opto, cito quidem revisurus, ut spero; tamen hoc quantulumcunque divortium queror et morti et fortune iratus mee illum interceptum invisibili sequor gressu; illum dum vixero desiderabit anima mea, illum mea vox loquitur, illum requirent flebuntque oculi mei semper. Et speciosius, fateor, et magnificentius loqui possem, sed non verius, nec me michi, nec alium circumvenire propositum est; itaque sic loquor, ut cogito. Certe quo possum nisu freno animum, sed me calcar freno potentius precipitat ad amaram quandam dulcedinem lacrimarum, nec facile dixerim quam dulce michi fuerit flere dum scriberem, simulque preteriti temporis meminisse tecum, o amoris et meroris particeps amice, quando has saltem tanti viri reliquias nondum nobis nostra sors eripit, ut pro dulci presentia, pro alloquio, pro convictu gelidum cinerem ac memoriam teneamus. Unum michi dum vulnerat solamen dura mors attulit, ut iam nil durius pati possim. Vale. Franciscus [Venezia, fine ottobre – inizio novembre 1362]
89Francesco Petrarca, Epistole familiares, 22, 12; 65 (auctor 1304-1374)
[28] Amicitiam sane ingens vite mortisque solatium non nego, atque illud absens presensque non respuo sed amplector; et licet undique placeas, aliquanto tamen dulcius te ut amico fruor quam ut medico.
90Franciscus Nelli, Epistolae ad Franciscum Petrarcam, 1, 5; 3 (auctor -1363)
Felix tu, felix ego, qui tuo tempore uita fruor.
91Franciscus Nelli, Epistolae ad Franciscum Petrarcam, 1, 17; 69 (auctor -1363)
Ecce etenim non iam in laberintho sum, sed patula prata collustro, illisque fruor in presentiarum amicis quos tu auida cordis internitate suspiras.
92Gaufredus Malaterra, De acquisitione regni Siciliae Calabriae Apuliae et insulae Siciliae, 149, 1099
Quandoquidem, sanctissime Pater, quadam peculiari familiaritate a caeteris episcopis, qui, quantum ad habitum, alterius institutionis esse praefigurantur, habitu religionis quo concingimur, quamvis indignus, vobis me uniri cognosco, peculiari etiam spe a caeteris de vobis praesumens fruor, et vos mihi in omnibus negotiis tutorem exposco.
93Gaufredus Malaterra, De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius, 1; 2 (auctor fl.1097)
Quandoquidem, sanctissime pater, quadam peculiari familiaritate a caeteris episcopis, qui quantum ad habitum alterius institutionis esse praefigurantur, habitu religionis, quo concingimur, quamvis indignus, vobis me uniri cognosco, peculiari etiam spe a caeteris de vobis praesumens fruor et vos mihi in omnibus negotiis tutorem exposco.
94Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0266B (auctor 1093-1169)
Nam et ego Christus, cuius anima tristis erat in passione usque ad mortem, cum essem pauper et dolens ante mortem, iam devicto mortis imperio gaudio fruor aeterno, et mei omnes, licet aliquoties in re tristes, tamen spe gaudentes, ita sunt in tribulatione patientes, et inter prospera humiles, ut eos nec adversa exercitantia frangant, nec prospera consolantia extollant, eo quod in gaudium Domini sui nunc spe ingressi, post hac re ingressuri dulce habent inter adversa cito finienda non tam plorare quam cantare, scientes quod complantati similitudini passionis meae simul et resurrectionis erunt.
95Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0970B (auctor 1093-1169)
Et ideo media vita in morte sum, ego anima inter spiritum et corpus media vita, adhuc non fruor mea vita, quae non est aliud quam divina essentia, vita scilicet beatorum spirituum, a qua peregrinor ego anima, quandiu sum in corpore mortali, sed cum ero in vita mea vivificante me mediam vitam summa vita, tunc in vita mea laudabo Dominum perfecte ac plene.
96Gregorius I, Homiliae in Evangelia, 76, 1305A (auctor 540-604)
Nemo ergo securum se aestimet, dicens: Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor, quia dives iste non idcirco punitus est quoniam aliena abstulit, sed quia acceptis rebus semetipsum male dereliquit.
97Guerricus Igniacensis, Sermones per annum, 185, 0096B (auctor 1075-1157)
Cur non magis in die bona bonis fruor, et diem malam praecaveo?
98Guibertus S Mariae de Novigento, Moralia in Genesin, 156, 0082A (auctor c.1055–1124)
Frustra nempe niterer; eiicis enim me a facie terrae, id est a cognitione mei, fraudando me videlicet gratia tua, ut in reprobum lapsus sensum terram, id est peccatorem me diffitear; peccanti enim dictum est: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19) , peccata scilicet mea non videam, et hoc hodie, id est quandiu intelligentia discretionis fruor.
99Gwalther Rudolf, Monomachia Davidis et Goliae et allegorica eiusdem expositio heroico carmine descripta., 4, 7; 3 (auctor 1519-1586)
Quod fatum voluit, liqui ius corporis huius, Nunc demum vita liberiore fruor.
100Haymo Halberstatensis, Commentarium in Cantica canticorum, 117, 0325D (auctor -853)
O soror mea sponsa, iam veni in hortum meum, iam visitavi Ecclesiam meam, sed et quotidie visito, et virtutum illius pomis pascor, atque odore fruor.
101Haymo Halberstatensis, Commentarium in Cantica canticorum, 117, 0328B (auctor -853)
» id est, quomodo fieri potest, ut iterum ad cogitanda caduca et terrena redeam quae nunc ex occupato et libero corde, divino fruor contuitu?
102Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0333 (auctor 340-420)
Nunc uno et toto mihi lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus ad laborem cumulus accessi.
103Hieronymus Stridonensis, Vita Malchi monachi captivi, 23, 0056A (auctor 340-420)
Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos, et conservos rarius video.
104Hildebertus Cenomanensis, Carmina miscellanea, 171, 1408D (auctor 1056-1133)
Hanc sibi securam de te curare, suumque Taliter auctorem sollicitare reor: Nondum me totam coelesti sede recepi, Magne Deus, requie semibeata fruor: Pars iacet in tumulo, pars Anglica regna gubernat, Divisamque tenent aula, sepulcra, polus.
105Hildebertus Cenomanensis, Supplementum, 171, 1455B (auctor 1056-1133)
Femina non vincor humilis, non pareo coniux, Non moechor pulchra, non fruor; inde stupet.
106Hildegardis Bingensis, Epistolae, 197, 0323D (auctor 1098–1179)
Attamen credatis me vestra non abuti amicitia, quia ea plenissime fruor, cum per gratiam Dei ad internae dulcedinis suavitatem vocata, cum eo aliqua familiarius audeo et valeo conferre.
107Incertus 040, Soliloquia animae ad Deum, 40, 0880
XXII, 37) , et ex omnibus viribus meis, et etiam ex intimis medullis cordis mei, omnibus horis et momentis quibus fruor bonis misericordiae tuae; quoniam semper perirem, nisi quia semper me regis; semper morerer, nisi quia semper me vivificas, et omni momento me tibi obligas, dum omni momento mihi tua magna beneficia praestas.
108Incertus 149, Meditationes de gestis Iesu Christi, 149, 0599A
Ego culpas perpetro, tu poena multaris; Ego fruor dulcibus, tu felle potaris; Ego peto mollia, tu dure tractaris.
109Incertus 185, Descriptio Claraevallensis, 185, 0572A
Dumque oculos colore reficio, hanc recordor speciem purpurae Salomonis fuisse praelatam, qui in omni gloria sua liliorum agri decorem aequiparare non potuit, cum tamen nec ars ipsius sapientiae, nec potentiae deesset materia: et sic, dum foris fruor ministerio, non parum latenti delector mysterio.
110Ionas Aurelianus, De institutione laicali, 106, 0255B (auctor c.760–841)
Nemo itaque securum se existimet, dicens: Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor; quia dives iste non idcirco punitus est, quoniam aliena abstulit, sed quia in acceptis rebus semetipsum male dereliquit.
111Isaac de Stella, Sermones, 194, 1698D
Tunc plena beatitas, quando plena satietas; tunc plena plene satiabor, qua nunc in parte ex parte fruor.
112Iulianus Toletanus, Iuliani Toletani ars, p. 67, l. 429 (auctor c.680)
da tertiam coniugationem correptam: fruor.
113Landino Cristoforo, Carmina varia, 1, 7; 10 (auctor 1424-1498)
Prudentem admiror, facilem te diligo, Bembe, Te doctum stupeo, te fruor usque comi.
114Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 450; 8 (auctor 1547-1606)
Fruor vivus aliqua claritudine, nec hostes aut aemuli mei negabunt.
115Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 619; 39 (auctor 1547-1606)
Nimium diu te avoco a seriis negotiis, dum suavi tuo congressu absentis per literas fruor; unum addam ex manuscripto Theodori Studitae libro pro imaginibus, quem vidi in Bibliotheca Medicaeae Regime Matris Regum Francorum distichon, illa forma crucis dispositas habens voces.
116Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 723; 18 (auctor 1547-1606)
Ut specto, obstupeo, sinceri vescor et aura Aetheris, et coelo liberiore fruor.
117Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 50; 22 (auctor 1547-1606)
D. Arnoldus mittet tibi libellos, quos petis, ego raro in urbem venio: nam iudico me habitare ruri: post reditum meum deo volente inquiram, utrum eos miserit, et scribam latius, et D. Metellum, cuius etiam consuetudine raro fruor in hac solitudine, obiurgabo, si ad te non scripserit.
118Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 233; 8 (auctor 1547-1606)
Res meas igitur quod attinet, stipendio fruor quidem extraordinario, sed tamen modico, hac praesertim omnium rerum caritate, quo victualia omnia in triplo sunt, respectu aliorum temporum, pretio.
119Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 509; 14 (auctor 1547-1606)
Quodsi non alia potuisset sorte renasci Quin elegi vatis, quin epos intereat, Parce precor, Nicolae, tuo damnoque maloque Atque labore tuo, si fruor ipse dolens.
120Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 231; 2 (auctor 1547-1606)
Mei quoque cum dicis meminisse nonnullos, amo te et fruor credulitate.
121Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 6, 12; 3 (auctor 1547-1606)
Id enim non affectus solum in me tui merebatur constantia, et beneficiorum magnitudo, sed loci vel inprimis illius, quo per menses aliquot avidissime fruor, genius.
122Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 80; 2 (auctor 1547-1606)
Certe si reverteris propediem, ut et lautius aliquando obsonemus, et ineptiarum minus tibi sit audiendum, opera a me dabitur: nam ut ego excurram ad vos, exspectare, quaeso, nolito; ne hospitam adducam mecum adversam valetudinem, cuius convictu permolesto ad satietatem diu est quod fruor.
123Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 418; 25 (auctor 1547-1606)
Haec sunt accufationis capita, nisi quod invidiosum, quo fruor, stipendium esse clament.
124Lupus Ferrariensis, Epistolae, 119, 0448C (auctor c.805-c.862)
Verum et illum et omnes caeteros, quibus vestra liberalitate fruor, per me, si Deus vult, vobis ipse restituet.
125Lupus Ferrariensis, Epistolae, 119, 0467A (auctor c.805-c.862)
Regressus a Transrhenanis partibus, ubi statum loci nostri deprehendi, morem gerere statui quibus debebam; et, favente Dei clementia, firmissima fruor quiete, otiumque meum est mihi pergratum conducibili lectionis negotio.
126Martialis, Epigrammata, 12, 18; 2 (auctor 40-c.103)
Hic pigri colimus labore dulci Boterdum Plateamque — Celtiberis Haec sunt nomina crassiora terris —: Ingenti fruor inproboque somno, Quem nec tertia saepe rumpit hora, Et totum mihi nunc repono, quidquid Ter denos vigilaveram per annos.
127Marulus Spalatensis Marcus, De humilitate et gloria Christi, 3, p0; 236 (auctor 1450-1524)
Nunc captura eius fruor, et rethe illud cum pristinis sordibus abieci.
128Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1b, 23, 6; 1 (auctor 1606-1681)
Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportete, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et orio fruor, non illo quidem, quo debet is, qui quondam pepetisset otium civitati; nec eam solitudinem languere patior, quam mihiaffert necessitas, non voluntas.
129Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 2, 91; 37 (auctor 1554-1606)
Atqui, Pater (testes plurimi sunt) eam summa bonitas dedit mihi habitudinem corporis, quae laboribus confirmetur: tumque optime valeam, cum pedes peregrinor, cum male vescor, aliisque id genus incommodis fruor.
130Orosius, Historiae adversum paganos [CSEL], 7, 43, 20; 1 (auctor 385-420)
ita iam ego certo et solo, quem concapiscere debui, oboedientiae meae fructu fruor; de qualitate autem opusculorum tu uideris qui praecepisti, tibi adiudicanda si edas, per te iudicata si deleas.
131Orosius, Historiae, 31, 1174B (auctor 385-420)
Ita iam ego certo et solo quem concupiscere debui, obedientiae meae fructu fruor.
132Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De doctrina spirituali, 146, 0264A (auctor 1010-1070)
Quandoquidem noviter mundana relinquere discens Quod vel versificando aliquid fruor arte priore, Hoc, fateor, faciam magno non absque timore.
133Ovidius Naso, Ex Ponto, 3, 5; 16 (auctor 43BC-17)
hac ubi perveni nulli cernendus in urbem, saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
134Ovidius Naso, Fasti, 3; 201 (auctor 43BC-17)
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, et potitur capta Maurus Iarba domo, seque memor spretum, "Thalamis tamen" inquit "Elissae en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.
135Ovidius Naso, Fasti, 4; 415 (auctor 43BC-17)
vere fruor semper: semper nitidissimus annus, arbor habet frondes, pabula semper humus, est mihi fecundus dotalibus hortus in agris: aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae, hunc meus implevit generoso flore maritus atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe.
136Palladius Helenopolitanus, Historia Lausiaca, 73, 1180A (auctor 364-430)
Tunc eis dicit: Molestiam mihi exhibuit avaritia, et gula, et fornicatio; et a duobus quidem sum liberatus, avaritia scilicet et fornicatione; neque enim aurum babeo, neque aliquid aliud possideo; non fruor deliciis quae sunt nutrices huius morbi: quocirca nihil mihi exhibent amplius molestiae.
137Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, p3, 2; 16 (auctor 1434-1472)
Quippe emtis, rex magne, tuo fruor aere libellis, O rex coelitibus aequiparande Deis!
138Pannonius Ianus, Epigrammata et elegiae, DE, p0; 27 (auctor 1434-1472)
Ergo animis fruor ipse meis, et iusta profecto Optatae capio praemia militiae.
139Papias, Ars grammatica, 5, 11; 36 (auctor fl.c.1100)
36 "Fruor" uero "fructum" facit, quamuis "fruiturus" dicatur, quomodo "erutum, eruiturus".
140Paschasius Radbertus, De vita S. Adalhardi, 120, 1510B (auctor 785-860)
5. Ne, quaeso, lacrymanti dicas: Gratulari de me potius quam flere, charorum fili, debueras; praesertim cum scias me evasisse mundi ludibria, et pervenisse ad fontem aeternae vitae; qui si me diligeres, gauderes utique et congauderes, quia iam fruor immortalitatis stola, et satior intuendo maiestatis gloriam.
141Paulinus Nolanus, Carmina [CSEL], 21; 122 (auctor c.354–431)
at modo cassus opum, nec opum sed uerius expers damnatorum onerum, secura liber habendi paupertate fruor, nec habent inimica segmentum uincula quo teneant nudum.
142Paulinus Nolanus, Epistulae [CSEL], 4, 2; 1 (auctor c.354–431)
Vides, frater unanime admirabilis in Christo domino et suspiciende, quam familiariter te agnouerim, quanto admirer stupore, quam magno amore conplectar, qui cotidie conloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu uescor.
143Paulinus Nolanus, Epistolae, 61, 0165A (auctor c.354–431)
Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino, et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu vescor.
144Paulinus Nolanus, Poemata, 61, 0591B (auctor c.354–431)
Ac modo cassus opum; nec opum, sed verius expers Damnatorum onerum; secura liber habendi Paupertate fruor, nec habent inimica sequentum Vincula, quo teneant nudum.
145Petronius, Satyricon Fragmenta et Poemata, p1, 131, 86; 16 (auctor c.14-66)
Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor . . .
146Petrus Alphonsus, Disciplina clericalis, 157, 0675B (auctor 1062-1110)
Hic innocens supplicio deputatur, ego vero nocens libertate fruor.
147Petrus Damianus, Epistolae, 144, 0288C (auctor 1007-1072)
Nam et ipsum mei capitis oculum non video, per quem video, utilitate tamen ministerii eius nihilominus fruor, et quia oculus mihi in proferendis exempli verbis occurrit, tu mihi hac in parte sis oculus, tu sis magister, quatenus per te mihi liceat cernere, si quidquam apud aures beatissimi huius apostolici valeam laborare.
148Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 1147A (auctor c.1096-1164)
ecce quod ego amo, video et fruor.
149Phaedrus, Fabulae Aesopiae, 4, 24; 6 (auctor c.15BC–c.50)
Laboro nihil atque optimis rebus fruor.
150Phocas, De nomine et uerbo, p. 68, l. 10 (auctor c.450)
deponentia uero haec: uescor fruor medeor liquor reminiscor, quae in praeterito sic proferuntur, pastus sum, potitus sum, medicatus sum, liquefactus sum, recordatus sum, quae ab alio praesenti ueniunt, sed ad supplementum declinationis defectiuis adcommodantur.
151Phocas, De nomine et uerbo, p. 69, l. 5 (auctor c.450)
sunt quae in participiis deficiunt, ut fruor medeor et reor, quae de praeterito tantum habent participium, in praesenti et futuro deficiunt.
152Piccolomini Aeneas Silvius, Chrysis, 1; 460 (auctor 1405-1464)
Sed quid ego amicorum causa crucier, Si sponte sua dolent, cum possint fungier Isdem, quibus ego fruor, voluptatibus?
153Pittiani Francesco, Epigrammatum libellus, 1, 84; 13 (auctor 1490-1552)
Dum fruor hac nullas foliati quaero tabernas Nec mihi condita in pixide gratus onyx, Ast alii studeant ditem sibi quaerere nardum Ut sibi servetur triste cadaver humi.
154Plinius minor, Epistolae, 2, 2, 2; 7 (auctor c.61–c.113)
Ipse ad villam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur.
155Plinius minor, Epistolae, 5, 13, 10; 17 (auctor c.61–c.113)
Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant.
156Poliziano Angelo, Ex Moscho, 1a, 18; 7 (auctor 1454-1494)
Dum fruor, interea me mille pericla futuri Visa mei torquent invidiosa boni; Et quod possideo vereor cito perdere posse, Cum res nulla diu firmior esse queat.
157Poliziano Angelo, Ex Moscho, 1a, 20; 12 (auctor 1454-1494)
Per te vivo equidem, per te revocatus ab Orcho Aetherea rursus, lux mea, luce fruor.
158Pompeius, Pompeius in artem Donati, p. 238 (auctor c.500)
fruor septimum regit, fruor illa re, potior illa re.
159Pompeius, Pompeius in artem Donati, p. 238, l. 28 (auctor c.500)
ergo habes uerba quae secuntur casum genetiuum, ut misereor illius; sunt quae datiuum, ut maledixit mihi; sunt quae accusatiuum, ut accuso illum; sunt quae ablatiuum, ut abscedo ab illo; sunt quae septimum, ut fruor illa re.
160Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 505 (vol. 1), l. 26 (auctor c.500)
deponentia in quor mutant eam in cu et assumentia tum faciunt supinum: loquor locutum, sequor secutum; fruor uero fructum facit, sicut struo structum.
161Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 555 (vol. 1), l. 14 (auctor c.500)
nisi si ipsa in sese faciat, id est κατὰ ἰδιοπάθειαν proferatur: tunc enim utimur consuetudine transitiuorum, quae ἀλλοπάθειαν significant, ut misereor mei legentis, praebeo mihi legenti, accuso me legentem, fruor me legente, et ad eum casum maxime coniunguntur, quem uerba desiderant, ut supra dictum est: misereor tui, miserens tui; ut inuideo tibi, inuidens tibi; accuso te, accusans te; dignor te illa re, dignans te illa re.
162Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 234 (vol. 2), l. 10 (auctor c.500)
omnia uerba transitiua uel genetiuo uel datiuo uel accusatiuo uel ablatiuo adiunguntur, ut egeo tui, insidior tibi, metuo te, fruor illa re.
163Pseudo Probus, Appendix Probi, p. 197, l. 1 (opus c.650)
locutio cum ablatiuo casu haec conuenire reperitur: delector choraula, aduertor pantomimo, fruor argento, potior auro, utor toga, priuor possessione, indigeo consilio, egeo sumptu, careo molestia, abstineo cibo, fungor officio, sacrifico uictima, donatus corona, dignus honore, indignus fama, orbus liberis, fretus amicitia, plenus pecunia, uehemens iracundia, opus est patrono, indulgeo uino, expolio birro, interdico amicitia.
164Pseudo Probus, Appendix Probi, p. 204, l. 35 (opus c.650)
moror conor auxilior ingredior percontor gratulor grassor loquor molior fungor laetor polliceor suspicor morior largior paciscor suffragor moderor uenor insidior epulor auguror priuor misereor recordor obsequor aduersor gratificor glorior arbitror * fabricor diduor moechor repperior rimor scortor * amplexor adgredior obliuiscor adsequor utor fruor execror testor uereor metior.
165Pseudo Sergius, Explanationes in artes Donati, p. 553, l. 25 (auctor c.500)
ablatiuo conueniunt haec, fruor parentibus, careo paedagogis, abstineo cibis, dignor honore, laetor pomo, egeo pecunia, laetor innocentia, glorior ingenio, utor praetexta, alor frugibus, priuor sumptu, erubesco crimine, laboro uerecundia, adficior discessu, excedo regione, egeo auxilio, cedo gloria, plenus scientia; Terentius uero dixit plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.
166Quatrario Giovanni, Bursa exilii, 1, 2; 22 (auctor 1336-1402)
Carmina sed videas veniet fortasse notandum Ingenio nostris quo fruor ipse malis.
167Quatrario Giovanni, Bursa exilii, 1, 2; 23 (auctor 1336-1402)
Sed fruor ingenio quoniam dum pondera pressant Que levient humeros scimus habere manus.
168Quintus Aurelius Symmachus, Epistulae, p12, p21, 63, 1; 4 (auctor c.340-c.402)
Valentiniani cum multis amplissimae curiae proceribus accitus ad uicem quietis domesticae fruor publicis gaudiis.
169Quintus Aurelius Symmachus, Epistulae, 1, 70, 8; 4 (auctor c.340-c.402)
Valentiniani cum multis amplissimae curiae proceribus accitus ad vicem quietis domesticae fruor publicis gaudiis.
170Ratherius Veronensis, Discordia, 136, 0626A (auctor 887-974)
Quod si quis eorum contra talia conatur saltem mutire, dicitur ei: Ut ego mortem exspectavi meorum, qui me praecesserant, magistrorum; ita tu meam exspecta, et bonis quae ipse praesentialiter fruor, et tu frui post obitum meum studeto.
171Reginhardus Sigebergensis, Vita S. Annonis, 143, 1579A
Illa enim vita ego nunc fruor felicissime, quae summae beatitudinis aeternitate tota fluit: ad quam si conferat, qualis eram, cum a vobis dicerer vivere, quasi qui non essem, merito putari deberem.
172Richardus S Victoris, Explicatio in Cantica canticorum, 196, 0522B (auctor -1173)
Et qui eram quasi despectus et novissimus virorum, nunc gloria et honore coronatus super omnia Patris sum constitutus, et non tantum super omnia hominum, sed etiam angelorum, favum cum melle comedo, quia glorificata humanitate cum gloria divinitatis in me fruor, et in membris meis eadem percipio, haec est dulcedo mea, hae deliciae meae cum filiis hominum, hae epulae, hoc convivium.
173Richardus S Victoris, Explicatio in Cantica canticorum, 196, 0522B (auctor -1173)
His deliciis fruor, et eisdem membra mea cibo et poto: nam favus mellis mihi erant dulces in moribus et operibus, vinum et lac sapientes et simplices, ad quod convivium soror et sponsa veni post labores.
174Salomon Constantiensis, Versus, 132, 0569C
Dum fruor hac vita, vitali vescor et aura, Dum sensus sapiunt, dum linguam. . . manebunt, Te meditor semper, te rumino voce frequenter, Iugibus et votis, habitare palatia lucis Te, tibi me iuncto, Iesum precor esse.
175Seneca, Agamemnon, 867; 6 (auctor c.4BC–65)
tam clara numquam providae mentis furor ostendit oculis: video et intersum et fruor: imago visus dubia non fallit meos: spectemus.
176Seneca, Hercules Furens, 592; 11 (auctor c.4BC–65)
certa at sera Thebarum salus, teneone in auras editum an vana fruor deceptus umbra?
177Seneca, Octavia, 72; 21 (auctor c.4BC–65)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris — absit crimen a fatis meis, mori iuvabit; poena nam gravior nece est videre tumidos et truces miserae mihi vultus tyranni iungere atque hosti oscula.
178Seneca, Oedipus, 659; 22 (auctor c.4BC–65)
Solutus onere regio regni bonis fruor domusque civium coetu viget, nec ulla vicibus surgit alternis dies qua non propinqui munera ad nostros lares sceptri redundent; cultus, opulentae dapes, donata multis gratia nostra salus: quid tam beatae desse fortunae rear?
179Seneca, Phaedra, 1199; 19 (auctor c.4BC–65)
munere en patrio fruor, o triste fractis orbitas annis malum!
180Seneca, Phoenissae, 182; 21 (auctor c.4BC–65)
ego laticis haustu satior aut ullo fruor almae parentis munere?
181Sidonius Apollinaris, Epistolae, 58, 0547A
Ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto impatientius praestolabare (quanquam iis quoque granditer) quantum concordia fruor: quam parem nostris, suisque liberis in posterum exopto; votis in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nacti, etiam patriciam divino favore reddidimus: ita ipsi quam suscipiunt patriciam, faciant consularem.
182Sidonius Apollinaris, Epistolae, 78, XVI; 9 (auctor c.431-c.487)
ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor; quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
183Sidonius Apollinaris, Epistulae libri 1-7, 5, 16; 4 (auctor c.430-c.480)
ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor; quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
184Statius, Thebais, 10, 200; 15 (auctor c.40-c.96)
laudo equidem, egregii iuvenes, pulchraque meorum seditione fruor; sed fraudem et operta paramus proelia, celandi motus: numquam apta latenti turba dolo.
185Strozzi Tito Vespasiano, Carmina, 1, 1; 53 (auctor 1425-1505)
Tum sic certa mori patrias iam debilis undas Spectat et: - Ulla mei, dixit, si cura relicta est, Summe precor miserere parens, tantoque labori Pone modum, incestamque tuis demerge sub undis, Invisa quoniam violato iure pudoris Luce fruor: gaudete proci, quos saepe superbe Sprevimus; huc cecidit studio servatus amatae Virginitatis honos; nostrae sibi pastor habebit Improbus exuvias decerpto flore iuventae.
186Symmachus, Epistolae, 18, 0216B
Nam iussu domini Valentiniani, cum multis amplissimae curiae proceribus accitus, ad vicem quietis domesticae, fruor publicis gaudiis.
187Tanto, Carmina, 1, p1; 26 (auctor fl.c.1350)
Etheris interea cerno, servoque volucres, Cum quibus indicio liberiore fruor.
188Thietmarus Merseburgensis, Chronicon, 139, 1270C (auctor 976-1018)
Iterantis enim varia vicissitudine fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem, interdum autem propter ignorantiam flexuosa callium varietate mutat.
189Thietmarus Merseburgensis, Chronica, 25, 55; 2 (auctor 975-1018)
Iterantis enim varia vicissitudine fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem, interdum autem propter ignorantiam flexuosa callium varietate mutat.
190Thietmarus Merseburgensis, Chronica, 25, 55a; 2 (auctor 975-1018)
Iterantis enim varia vicissitudine fruor, qui recte semite ductum nunc ob asperitatem, interdum autem propter ignoranciam flexuosa callium varietate mutat.
191Turgotus Dunelmensis, Vita Bedae, 90, 0063D
Unde delectat magis pro eius charitate, quantum fruor ingenio, paucis sermonibus dicere, quo ordine migravit a saeculo: cum etiam hoc te desiderasse et poposcisse intellexerim.
192Venantius Fortunatus, De excidio Thuringiae, 88, 0429B (auctor 530-609)
Ast ego pro vobis momenta per omnia pendens, Vix curae spatio, mente, quiete fruor.
193Venantius Fortunatus, Miscellanea, 88, 0219B (auctor 530-609)
Non fruor amplexu, neque visu plena recedo, Quae me dimittis, dura Tolete, vale Sic accensi animi lacrymarum flumina rumpunt, Fixus et irriguas parturit ignis aquas.
194Venantius Fortunatus, Carmina, 124, 13a; 53 (auctor fl.600)
non fruor amplexu, neque visu plena recedo: quae me dimittis, dura Tolete, vale'.
195Venantius Fortunatus, Carmina, 271, 2; 43 (auctor fl.600)
ast ego pro vobis momenta per omnia pendens vix curae spatio mente quiete fruor.
196Verino Ugolino, Epigrammata, 5, 5; 38 (auctor 1438-1516)
Nunc ego dilecta peragro cum coniuge caelum Et concors casto semper amore fruor.
197Vossius Gerardus Iohannes, De Arte Grammatica Libri Septem., 1b, 7; 66 (auctor 1577-1649)
[Index lib. 3-4] A. 167. 18. Fruor, fruitus, et fructus, unde perfructus, fructurus, [Index lib. 5-6] ibid.
198Vossius Gerardus Iohannes, De Arte Grammatica Libri Septem., 3, 32; 17 (auctor 1577-1649)
Fretus non est a fruor; sed fruitus, et fructus.
199Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 1, 24; 64 (auctor 1577-1649)
Hoc nunc otio fruor.
200Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 1, 27; 9 (auctor 1577-1649)
Ac fruor in ea emolumentis, quantis mei ordinis quisquam.
201Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 1, 135; 9 (auctor 1577-1649)
Et ne transire ad se dubitarem; stipendii magnitudinem aliaque proposuerunt, multo quam hic fruor, ampliora.
202Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 1, 139; 34 (auctor 1577-1649)
Quare hic otio nunc fruor, sed negotioso.
203Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 1, 149; 19 (auctor 1577-1649)
Sed otio fruor negotioso, dum de ordine ac statutis Athenaei nostri laboro, quam possum maxime.
204Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 116; 14 (auctor 1577-1649)
Et hoc Iustitio dum fruor te imprimis salutare cura fuit.
205Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 331; 55 (auctor 1577-1649)
Etsi interim, ulli privato etiam nobilissimo esse oneri nunquam cogitavi; quod si compensare meis officiis non potero, memoria tuebor, et prosequar laudibus, quamdiu vita fruor, apud omnes, ipsumque serenissimum Regem Reginamque: ut ex optima saltem volantate qua boni omnes et sapientes Viri meriti beneficia consueverunt, aliquam sibi relatam esse gratiam existimet.
206Walafridus Strabo, Versus in Aquisgrani palatio editi, 114, 1098A (auctor 808-849)
Nil servivi, nil merui, tamen ecce repente Immerito assumptus pauper, honore fruor.
207Walterius Anglicus, Aesopus, 39; 12 (auctor -c.1177)
Mundo farre fruor: tu fedas omnia tactu.
208Walterius Anglicus, Aesopus, 44; 3 (auctor -c.1177)
Inquit equo: «Mi frater, aue, fruor arte medendi, Et comes et medicus sum tibi».
209Walterius Anglicus, Aesopus, 62; 56 (auctor -c.1177)
Fine fruor uersu gemino; quod cogitat omnis Fabula declarat datque quod intus habet.
210Willelmus Malmesburiensis, De gestis pontificum Anglorum, 179, 1526D (auctor c.1095–c.1143)
Noverisque quod sicut me cum eis hic vides in praesentia, ita cum eis in coelo non dispari fruor gloria.