'graviter' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 6319 hits      Show next 500

1Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447C (auctor c.945–1004)
Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulissae, necesse est ut, si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis debuerat magis munificentia demonstrare.
2Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0515B (auctor c.945–1004)
Quo, propter antiquam beneficiorum memoriam, et ingenitam regis clementiam, populi undique gratuito confluentes, coeperunt moesto animo graviter ferre quod caruissent tanta corporis portione.
3Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0518A (auctor c.945–1004)
Quo circa praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et, sibi poenitentiam indicens, diutius gravibus lamentis se dedit.
4Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0489D (auctor 1000)
Et ideo necesse est ut, si quid indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis magis debuerat munificentia demonstrare.
5Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0774D (auctor fl. 923)
Ergo, fratres, qui veri estis Christiani, nolite pseudochristianos timere graviter vos quotidie opprimentes.
6Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1324B
Quod graviter fecerit, et ipse effectionem reddere praecipimus.
7Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0192A (auctor fl. 1150)
Qui vero per viam occidentis gradiuntur, hi sunt, qui mala sua non vident, et ideo non poenitent, neque bona cognoscunt: et ideo non diligunt illi, qui periculosius errant quam caeteri, eo quod nesciant quaerere viam salutis: sicut in aegro videmus accidere, quod hi qui morbum suum non sentiunt, et ideo non quaerunt remedium sanitatis, periculosius laborant quam illi qui graviter quidem infirmantur, sed morbo cognito subvenire student consilio medicinae.
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013 (auctor fl. 1150)
Praeterquam enim quod divina mysteria pie dilucideque explicat, allegorias et similia felicissime tractat, Scripturarum testimonia saepe apteque citat, ut vita nostra professioni respondeat egregie adhortatur, sceleratos atque Dei beneficiis abutentes graviter magnaque severitate perstringit; praeter haec, inquam, eiusmodi elocutionis genere usus est quod doctissimo huic seculo etiam satisfacturum videri queat.
9Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0518A (auctor 969-988)
Labore obsidionis in Carolum defatigatus, ac vi febrium graviter exagitatus, sincerum affectum meum circa te, dulcissime frater, explicare non satis valeo.
10Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 29, 84; 1 (opus 1158-1170)
Cum post discessum fratris sui sancti Wunebaldi gubernacula regularis in Heidinheimensi ecclesia teneret, accidit, ut quidam ecclesiasticus nomine Gomeradus, qui concinnandis luminibus ecclesie preerat, conventui tempore cene lumen subtraheret et respectum dei non habens sanctam Walburgam graviter in hac re offenderet.
11Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 100, 239; 3 (opus 1158-1170)
Nam quidam Fridricus homo ingenio subtilis et facundus, cui tota parentela tamquam columne ferree innitebatur, a deo graviter et multipliciter est flagellatus.
12Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932B (auctor fl. 964)
Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus ante mortem in cella latissima sedens curabat solemniter aegrotantes, non graviter ferens, quomodo suae aegritudini non prodesset; sed etiam sedentes consolabatur et deprecabatur, ut rogarent pro anima eius, et de corpore non curarent: quia et dum sanus essem, inquit, nihil mihi proficit.
13Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0741C
Post aliquot annorum excursus idem supra memoratus Gorens casu aliqua die sub navi residens, cultello proprio christiliam de castili eradebat: tum deinde alios prope inter se belligerantes audiens citius surgit, ut eos a belligeratione separaret, eodemque cultello illa subitatione negligentius in terra demisso eius genicula offensa graviter vulnerata est; et tali faciente comite causa ei mortificationis oborta est: quam ipse continuo, secundum sancti vaticinationem viri, mente perculsus recognovit, postque aliquantos menses eodem aggravatus dolore moritur.
14Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0753A
Nam Angelus de coelo missus, graviter illum percutiens, vitream in manu eius, de qua bibebat, confregit in multa fragmenta ipsum vero anhelantem aegra reliquit suspira, morti vicinum.
15Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0532A (auctor 1068-1081)
Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii, sub duce Bernardo, filio Bennonis , qui populum Sclavorum graviter afflixit.
16Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XLV; 1 (auctor -1081)
Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii sub duce Bernardo, filio Bennonis, qui populum Sclavorum graviter afflixit.
17Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0680B (auctor 1145-1221)
In hoc est oleum quod vere poenitens aeternaliter non damnatur; in hoc vinum intellige, quod necesse est ut perpetrata iniquitas, aut hic temporaliter, aut post mortem graviter puniatur.
18Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0593A (auctor c.1140–1212)
Si autem, quod absit, forte contingeret, ut aliquid praelatus tuus, quod Deo esset contrarium, tibi iuberet: sicut consulerem, ut nullo modo consentires, sic nihilominus meum concilium foret, ut non nimis frontose, vel superbe statim contradiceres; sed potius pro reverentia sancti, quod ei commissum est, regiminis, iugi omnis humilitatis ac mansuetudinis instantia ei suggereres; ne ad aliquid committendum suo te praecepto compelleret, quod Deum offenderet graviter.
19Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0714C (auctor c.1140–1212)
Iulianum quoque Apostatam, filium cuiusdam Constantii fratris Constantini Magni, ex patre Constantino, non ex matre Helena, cum imperatoribus istis non depingimus; quia licet quidam ex aliis imperatoribus haereticis consenserint, et eorum decepti erroribus servos Dei graviter plerumque afflixerint, nullus tamen eorum ex toto paganus effectus cultura se maculavit idolorum.
20Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0733C (auctor c.1140–1212)
Apte etiam iuxta hanc significationem idem Moyses, qui ex altera parte cum Aaron et Hur, eius graves manus sustentantibus, atque sustentando leves eas reddentibus, depingitur, iustis regnum percipientibus coniungitur; quia ut in regno Ecclesiae, quod in Evangelio regnum coelorum nonnunquam vocatur, possint gentes super misericordia honorare Dominum, adhuc hodie graves manus Moysi Aaron, et Hur leves efficiunt: dum celsitudo Dominicae incarnationis, quae accipitur per Aaron, et amor sancti Spiritus, qui per Hur, dura legis praecepta, levia reddunt, quia nunc peccatores per poenitentiam misericorditer salvantur, qui olim per legis austeritatem graviter puniebantur.
21Adamus Scotus, Sermones, 198, 0126D (auctor c.1140–1212)
Quamplures enim multoties vidimus in his quos nunc breviter attigimus, affectibus graviter fuisse deceptos et quia discretionis medium ignorabant, claudicantes a semitis suis, quod virtutem esse putaverunt grave postmodum peccatum fuisse deprehenderunt, et in quo se putabant ad ascensum posse pertingere sanctitatis, in eo versa vice, in magnam praecipitati sunt ruinam pravitatis.
22Adamus Scotus, Sermones, 198, 0130D (auctor c.1140–1212)
Itaque tam miserabiliter seductus, tamque graviter culpae simul ac poenae vinculis ligatus, nisi ei, qui solus potuit, gratuita sua gratia succurreret: aeternae damnationis iugum nullatenus evadere posset.
23Adamus Scotus, Sermones, 198, 0153A (auctor c.1140–1212)
Hae vero gentes graviter insistunt, insistentes vero infestant, sicque timere faciunt Iacob.
24Adamus Scotus, Sermones, 198, 0258A (auctor c.1140–1212)
Coniicite inter haec quam graviter peccavit rex Saul (I Reg. XV, 9) , qui ut avaritiae suae satisfaceret, iuxta praeceptum Domini Amalec percutere noluit usque ad internecionem, et universa eius demoliri, cum idem Saul etiam filium suum Ionathan reum mortis iudicavit, pro eo quod eius prohibitum etiam nesciens transgressus est.
25Adamus Scotus, Sermones, 198, 0270B (auctor c.1140–1212)
Recordare quod de Apostolis dictum est, quia Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V, 41) . Et quidem non solum contumeliam passi, sed etiam graviter caesi erant.
26Adamus Scotus, Sermones, 198, 0385D (auctor c.1140–1212)
Ergone decens fuit, ut amicus et familiaris Domini, paranymphus et praeco Christi aliquid in se admitteret, quod tanto talique Domino tam graviter displiceret?
27Adamus Scotus, Sermones, 198, 0403D (auctor c.1140–1212)
V. Hoc est quod graviter solent conqueri nonnulli, circa salutem propriam scrupulosi et avidi, qui bona quidem intentione saeculum despicientes, et ad conversionem pro animarum suarum salute venientes; sed eamdem, quam se reperturos sperabant salutem non invenientes, aliquando in hanc vocem prorupisse comperti sunt.
28Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0095B (auctor 1010-1026)
Huius interfectione omnes regis fideles commoti graviter, cives coeperunt persequi, et eos persequendo, insatiabiliter grassari.
29Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0106A (auctor 1010-1026)
Clara itaque iam die, Alamannis, qui tardius huiusmodi negotia resciverant, longe a palatio muros civitatis frangentibus, Lotharienses et Franci Longobardos iterum ante palatium graviter persequi coeperunt, et eos fugere usque in moenia propria compulerunt.
30Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0093A
» Ego graviter ad verbum commotus, aio: « Audi.
31Ademarus Cibardi Incertus, Sermones in Concilio Lemovicensi, 141, 0115C
Cum enim sol occidisset et ipse metropolitanus ante beatum Martialem ab oratione surrexisset, coepit divertere ad hospitium, sed ardentium ululatum graviter ferens et fetorem intolerabilem ignis qui de miserorum vaporabat corporibus, in gemitu et in lacrymis prorumpens, extensis manibus contra apostoli sepulcrum, clamavit voce magna, dicens: « O pastor et illuminator Aquitanorum, exsurge in adiutorium populi tui.
32Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0054D (auctor -875)
Ipse tamen Agesilaus graviter vulneratur.
33Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0055D (auctor -875)
Iterum se Galli per maritima loca diffuderunt, et a Marco Valerio Corvino occiso provocatore Gallo graviter trucidati sunt.
33Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0055D (auctor -875)
Anno ab urbe condita quadringentesimo, Philippus Amynthae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus, viginti quinque annis tenuit: quibus hos omnes acerbitatum acervos, cunctasque malorum moles struxit.
34Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0061A (auctor -875)
Ipse Scipio ibi graviter vulneratus, per Scipionem filium admodum praetextatum, qui post Africanus dictus est, ab ipsa morte liberatus evasit.
34Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0061A (auctor -875)
[4588] Ptolomaeus Evergetes frater superioris regis
35Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0262A (auctor -875)
Mediolani, sancti Victoris martyris: qui natione Maurus, et a primaeva aetate Christianus, cum esset in castris imperialibus, miles etiam canitie decoratus, compellente Maximiano ut sacrificaret idolis, in confessione Domini fortissime perseverans, primo graviter fustibus caesus, sed Deo protegente, doloris expers, deinde liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus; novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscisione complevit.
36Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0228A (auctor -875)
Eodem die in Oriente, sanctae Soteris virginis, quae graviter et diutissime alapis caesa, cum caetera quoque poenarum genera vicisset, gladio martyrium consummavit.
37Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0352A (auctor -875)
Item Felicis, Litei, Poliani, Victoris, Iaderis et Dativi: qui, sub Decio et Valeriano exsurgente persecutionis rabie, ad primam confessionis Christi constantiam graviter fustibus caesi; deinde compedibus vincti, et ad fodienda metalla deputati, gloriosae confessionis agonem consummaverunt.
38Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0326A (auctor -875)
Interea dum procella persecutionis graviter inundaret, iunxit se quidam, simulata fide, beato Caio.
39Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0326C (auctor -875)
Sanctus Tiburtius respondit: Torquatus diu est quod se Christianum esse mentitur; virtus enim ipsa nominis sancti graviter fert et moleste suum nomen non a suis moribus usurpari.
40Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0377C (auctor -875)
Nam nervis crudis graviter caesi, et testis asperrimis defricati, etiam papyro ardenti circa ventrem et latera adusti, post maxillarum confractionem, post tormenta tibiarum, post aceti et sinapis naribus infusionem, post obeliscos ignitos, post confixionem digitorum clavis acutissimis, post oculorum transpunctionem, ac linguae abscissionem, novissime in amphitheatro ursis et leonibus proiecti sunt.
41Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0393C (auctor -875)
Deinde in equuleo exungulatus, et lampadibus circum latera adustus, cilicioque plagae a militibus fricatae, et carbones ignis super eas impositi, per tribulos quoque et sudes ferreas, ligatis manibus ac pedibus, tractus, plumbatis etiam collo et maxillis graviter contusus, in laude et confessione omnipotentis Dei immobilis permansit.
42Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0230A (auctor -875)
Et in Cumis, natale S. Iulianae virginis, quae tempore Maximiani imperatoris, primo a suo patre Africano caesa, et graviter cruciata, deinde et a praefecto Eolasio [Eleusio], quem sponsum habuerat, nuda virginis caesa, et a capillis suspensa, et plumbo soluto a capite perfusa, ac rursum in carcerem recepta, ubi palam cum diabolo conflixit, et rursus evocata, rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit ac decollatione capitis martyrium consummavit.
43Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0396D (auctor -875)
Unde eum protinus vinctum sibi exhiberi iussit, et Christum constantissime confitentem primum extendi equuleo, deinde plumbatis graviter et fustibus caedi; post haec etiam novacula acutissima maxillas ei radi fecit.
44Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0402B (auctor -875)
Quibus sanctus episcopus magno suspirio respondit quod iam Arius, Deo mortuus, a facie Dei proiectus esset, quia graviter in essentiam deitatis blasphemasset, dogmatizans Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse unius essentiae et naturae.
45Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0925A (auctor 814-878)
Quo nuntio graviter afflicti fratres, ad Dominum exorandum pro tanta Christiani populi caede se intentissime conferunt.
46Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0926D (auctor 814-878)
Sane quia insuetus dolor, laborque non modicus in extensione diutius contractorum nervorum graviter debilem afflixerat, nequaquam repentina celeritate ignotum pergere iter valebat, donec titubantia genua, dolore procul semoto, firmius stabilirentur.
47Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0928D (auctor 814-878)
Cognoscentes autem familiares eius qui inibi aderant veritatem rei gestae, deduxerunt eum ad monasterium S. confessoris Christi quem graviter offenderat: ibique per unum ferme demoratus est mensem, nutibus quibus poterat auxilium deposcens egregii patris.
48Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0930C (auctor 814-878)
Graviter itaque redarguens acriterque in eos invectus, quare tantum nefas aggredi ausi fuissent, quod Deo hominibusque exsecrabile foret: porro leges humanae absque ullo misericordiae respectu vita eos carere, suspendio iuberent; postremo Elisaei prophetae exemplo qui regis Syriae latrunculos, quos ad se interficiendum direxerat, captos oculis, in medium deduxit Samariae, atque rege Israel requirente a propheta, utrumne eos gladio percuteret, prohibuit, quin potius pane et aqua refocillatos suis remisit: misertus latronum labori, cibo potuque refici iussit, atque incolumes ad propria remeare, interdicens nequando ad talia audenda prorumperent.
49Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0938C (auctor 814-878)
Testatur hoc Pictavis fecundissima quondam urbs Aquitaniae: hoc Santonum, hoc Engolisma, hoc Petrocorium, hoc Lemovica, hoc certe Arvernus, terminus nuncusque barbarici gladii: ipsumque Avaricum ( Bourges ), caput regni Aquitanici proclamant, nulla scilicet bellica obviante, manu hostili graviter sese concidisse incursu.
50Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1472D
Inter caetera vos, qui de eisdem gravaminibus nobis exposuisti adversus Triviensem abbatem graviter questus es, asserens quod XII capellas cum decimis, oblationibus tam vivorum quam mortuorum, et reliquo parochiali iure Balnensi ecclesiae violenter auferret.
51Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1477B
Dilectus filius noster Petrus, abbas Cluniacensis, Celsiniacense monasterium quod ad ius pertinet Cluniacensis ecclesiae, a fratre suo Eustachio occasione trecentarum marcarum argenti, quas ab eo requirit, graviter infestatur; cum ipse tamen se paratum asserat exstitisse, quod iustum est, illi mediante iudicio exhibere.
52Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1439A
Alioquin graviter in vos noveritis vindicandum.
53Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0657B (auctor c.910-c.992)
Hic mox equo labente ad terram graviter confractus devolvitur; ita correptus non iam equo, sed humeris hominum impositus ad sua deportatur, diem illum venerari de caetero, si vitae redderetur, pollicitus.
54Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0639C (auctor c.910-c.992)
Hanc iamiam salvandam aliter desperaverat, quam si, ut assolet, ustione depelleret quod graviter dolebat.
55Agius presbyter, Vita S. Hathumodae, 137, 1174D
Siquidem parvo ante suam infirmitatem tempore, cum pleraeque sororum graviter languissent, dici non potest quanta sollicitudine eas visitaverit, quanta eis cura astiterit, quanta sollicitudine inter singularum lectos discurrerit, quanta suavitate singulas allocuta fuerit, quam miris et diversis obsequiis molestiam earum corporalem levigare tentaverit, omnibus quibus poterat modis procurans, ne aut necessaria ministeria, aut quidquam eorum, quae desiderabant, eis deesset; ac si iam sancta et Deo dilecta femina sciret quantocius se ex hoc saeculo esse migraturam; quod tamen et ex nonnullis seniorum indiciis non solum sibi, sed etiam aliis prius praemonstratum esse probatur.
56Agius presbyter, Vita S. Hathumodae, 137, 1181B
Nam fratres nostri infirmitatem eius tam gravem esse necdum scientes, nos tandiu remorari graviter patiebantur, et, ut postea comperimus, eodem fere noctis tempore, quo illa hoc dixerat, domnus abbas inde cum quibusdam fratribus nostris locutus est.
57Agobardus Lugdunensis, Liber de correctione antiphonarii, 104, 0338C (auctor 769-840)
XIX. Quapropter, auxiliante Dei gratia, omni studio pietatis instandum atque observandum est, ut sicut ad celebranda missarum solemnia habet Ecclesia Librum Mysteriorum fide purissima et concinna brevitate digestum, habet et Librum Lectionum ex divinis libris congrua ratione collectum, ita etiam et hunc tertium Officialem Libellum, id est, Antiphonarium, habeamus omnibus humanis figmentis et mendaciis expurgatum, et per totum anni circulum ex purissimis sanctae Scripturae verbis sufficientissime ordinatum; quatinus in sacris officiis peragendis, iuxta probatissimam fidei regulam, et paternae auctoritatis venerabilem disciplinam, una a nobis atque eadem custodiatur forma orationum, forma lectionum, et forma ecclesiasticarum modulationum; quae a boni ingenii adolescentibus quam celerrime imbibita, eos et divinis laudibus concinendis sufficienter et graviter idoneos reddat, et a potioribus ac spiritalibus studiis non impediat.
58Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0235C (auctor 769-840)
Quam ob causam graviter adversum eos Dei ira succensa, tali illos perculit comminationum procella: Vos, inquiens, reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et ancillam, quot dimiseratis ut essent liberi, et subiugastis eos.
59Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0820A (auctor 950-1008)
Qua de re non solum villas Giraldo parentes, verum etiam possessiones Salensis coenobii contigit graviter devastari.
60Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0826D (auctor 950-1008)
Nostris modo diebus Archembertum Antissiodorensis territorii incolam fuisse novimus diutino languore graviter afflictum; cui cum amicorum seu propinquorum solers defuisset cura, ita assidua cubatione curvatis genibus coxis tibiae adhaeserunt ut latitudinem palmae hominis subtercrescens excederet caro.
61Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0834C (auctor 950-1008)
Quae res Giraldum et eos qui intus erant, graviter perterruit, maxime videntes dominum suum cum tot exercitatae militiae egregiis bellatoribus subita rerum conversione deiectum.
62Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0845A (auctor 950-1008)
Quod ipse audiens graviter tulit, et per Andegavae civitatis nobiles qui ab eius visitatione, quia eum diligebant, inhiberi non poterant, abbati mandavit ut sibi misereretur, ad satisfactionem, si quid in eum non recte commisisset, parato.
63Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0653D (auctor 950-1008)
Sed inter praeliandum suos graviter hostium mucrone sterni conspiciens in hanc vocem prorupit: « Christe, inquit, potentissime Deus, quem Clotildis coniux mea colit pura mente, trophaeum meae tibi voveo fidei, tribuas si his ex hostibus triumphum victoriae.
64Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0664D (auctor 950-1008)
Porro Franci, regis interitu comperto, non, ut nationes caeterae, subsidium quaesierunt fugae, sed, ira fervente, Burgundiones insecuti caedunt prosternuntque graviter.
65Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0676B (auctor 950-1008)
Post haec nuntiatur Theodeberto patrem graviter aegrotare.
66Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0678A (auctor 950-1008)
Iustinianus hoc modo imperio restitutus, saepefatum Belisarium iterato patricium ordinans, adversum Gothos, qui Italiam inhabitantes Romanos graviter armis premebant, dirigit.
67Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0713A (auctor 950-1008)
Unde illi graviter indignati, regis gratiam sibi acquirentes, acceptis ab eo epistolis ad papam Romanum Ioannem profecti sunt.
68Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0714A (auctor 950-1008)
Britanni, eo tempore, graviter regionem vastando Redonicam, ad vicum, qui Cornutus dicitur, advenerunt.
69Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0724D (auctor 950-1008)
Deductusque a Gundulfo ac antistite in salutatorium, increpatur graviter.
70Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0740B (auctor 950-1008)
Hanc igitur ad se causam perlatam rex Guntrannus graviter primo quidem tulit, donec, comperto rei gestae ordine, animum ad alia tractanda convertit.
71Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0749D (auctor 950-1008)
Anno XXIX regni Guntranni, iterato exercitus Burgundionum Hispaniam ingreditur; sed negligentia Bosonis militiae principis, graviter Gothorum gladiis obtruncatis quibusdam e suis, vix ad patriam est regressus.
72Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0754A (auctor 950-1008)
Interea Francorum exercitus, cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae morbo graviter laborabat.
73Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0762B (auctor 950-1008)
In Campania namque Tullensi adversus fratrem congressus, exercitum eius graviter attrivit.
74Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0771C (auctor 950-1008)
Regina, haec audiens et se talem, cui talia suaderentur, aestimatam esse graviter ferens, rapido se in cubiculum proripuit cursu.
75Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0782B (auctor 950-1008)
Anno IX postquam purpura se induerat, hic Heraclius multas provincias a Persis pervasas reipublicae restituit aliasque graviter labefactatas vindicavit.
76Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0783C (auctor 950-1008)
Contra quos lecta militum manus, a Caesare directa, graviter est ab hostibus caesa.
77Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0784D (auctor 950-1008)
Quam dum segniter administrarent, irruentibus super se hostibus graviter afflicti, castra cum tentoriis deserentes aufugerunt.
78Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0795A (auctor 950-1008)
Sicque genitorem suum, licet graviter vulneratum, nati pietas custodivit, ne imminentem experiretur mortem.
79Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1035C (auctor fl. 800)
Haec cum diceret, tremens illico ac pavens corruit in terram, atque terrifica coepit voce clamare, Germanum coram assistere, eumque se baculo quem manu gestabat graviter flagellare.
80Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0478C (auctor 1152-1167)
Eo tempore novellus et pusillus grex Cisterciensis sub abbate degens, viro venerabili Stephano cum iam graviter taedio ei esse inciperet paucitas sua, et omnis spes posteritatis decideret, in quam sanctae illius paupertatis haereditas transfunderetur, venerantibus omnibus in eis vitae sanctitatem, sed refugientibus austeritatem; repente divina hac visitatione tam laeta, tam insperata, tam subita laetificatus est, ut in die illa responsum hoc a Spiritu sancto accepisse sibi domus illa videretur: Laetare, sterilis, quae non pariebas; erumpe et clama, quae non parturiebas: quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum (Isai. LIV, 1) : de quibus postmodum visura es filios filiorum usque in multas generationes.
81Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0484B (auctor 1152-1167)
Et licet tam graviter infirmaretur, offerebantur ei cibi quos sanus quis vix prae angustia famis attingeret, admirantibus et tabescentibus qui videbant.
82Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0489D (auctor 1152-1167)
36. Cum autem aliquantum in Clara-Valle tempus vir Domini Bernardus explesset, contigit virum nobilem, ipsius secundum carnem propinquum, Iosbertum de Firmitate, quod est oppidum proximum Clarae-Vallensi monasterio, graviter infirmari.
83Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0501C (auctor 1152-1167)
Tum vero spiritus nequam, velut priori improbitate mutata: Quam libens, inquit, egrederer ab hac canicula, graviter molestatus in ea!
84Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0511A (auctor 1152-1167)
» Tum vero impetum faciens homo velut insanus in eum, percussit maxillam eius, idque tam graviter, ut succederet statim rubor ictui, tumor rubori.
85Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0517D (auctor 1152-1167)
78. Iam itaque Pater sanctus in suo Clarae-Vallensi coenobio consummationem cursus sui viriliter exspectabat, cum gravis admodum plaga Metensi populo supervenit, graviter oppresso a vicinis principibus (an. 1153). Imminebat totius provinciae certa, ut putabatur, vastatio; cum venerabilis eorum metropolitanus Hillinus archiepiscopus Treverensis, dolens anxie de praeteritis, sed adhuc graviora formidans, unicum in tanta necessitate refugium petiit et expetiit Virum Dei.
86Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0483 (auctor 1128-1203)
Itaque, Claudianus tragoediam hanc descripturus, introducit furiam infernalem, in concilio Vitiorum graviter conquerentem de pace, et regno Virtutum, tempore Theodosii imperatoris, incitatque omnia et singula Vitia, ad pacis huius turbationem et Virtutum expulsionem.
87Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0777C (auctor 1128-1203)
Dicitur graviter percutiens, unde Isaias: In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi.
88Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0591C (auctor 1128-1203)
Dum caput obstipum domino stomachante tenebat, Graviter evasit vincula Davus heri.
89Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0592D (auctor 1128-1203)
Quis nisi sit serpens, serpentibus associatur, Cum graviter pungant id quod adhaeret eis?
90Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0284D (auctor 1128-1203)
Cibus solidus et grandium, est corpus Dominicum, quod parvulos sensibus enecat, provectos vivificat, graviter aegrotantibus est ad ruinam, sanis ad sanitatis tutelam.
91Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0392D (auctor 1095-1125)
Quapropter Walterus et omnis illius comitatus animo graviter motus armenta, boves et oves illorum, quae per agros ad pabula herbarum emissae passim vagabantur, coeperunt vi rapere et abducere, quousque gravis seditio inter peregrinos, et Bulgaros, gregem suum excutientes, accrescere coepit et misceri armis.
92Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0396D (auctor 1095-1125)
Petrus vero milliari remotus haec omnia ignorabat; qui, ad haec verba nuntii graviter turbatus, convocat sapientiores et magis sensatos de exercitu, quibus sic loquitur, dicens:
93Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0398B (auctor 1095-1125)
Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus eius graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret.
94Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0399B (auctor 1095-1125)
Et quidquid in superbia et furore satellites tui adversus ducem Nichitam deliquerunt, prorsus tibi remittit; scit enim quod pro hac iniuria graviter poenas exsolvistis.
95Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0403A (auctor 1095-1125)
Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio.
96Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0403C (auctor 1095-1125)
CAP. XXI. - Quomodo Turci cum Christianis graviter conflixerint.
97Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0403D (auctor 1095-1125)
Dehinc sagittarum grandine per medias irruunt acies, quae, graviter attritae et dissipatae, a subsequente sua multitudine divisae sunt.
98Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0409A (auctor 1095-1125)
Qui videntes, ab eis se nequaquam posse effugere, subito Gallorum turmas incurrerunt; et praelia committentes, superati et vulnerati graviter attriti sunt, fugam per nota loca facientes, et suam in terram tristes et dolentes navigio remeantes.
99Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0415B (auctor 1095-1125)
Dux vero audiens graviter accepit; sed tamen dissimulans iram, Adrianopolim profectus est: ubi quodam flumine natatu equorum superato, tentoriis positis pernoctavit.
100Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0418A (auctor 1095-1125)
Sed Baldewinus immobilis et insuperabilis ab omni illorum assultu in loco constituto perstitit, donec a mane usque ad vesperam populo trans pontem ante urbis moenia relato, et castris positis hospitato, eosdem Turcopolos, a portis egressos, et populum impugnantes cum quingentis loricatis fortiter incurrit; et utrinque graviter commisso praelio, plurimi hinc et hinc ceciderunt, et plurimi equi Francorum sagittis interierunt.
101Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0418B (auctor 1095-1125)
Crastina vero luce exorta, ex praecepto ducis exsurgens populus, terram et regnum imperatoris perlustrans, curriculo dierum sex graviter depraedatus est; ut vel sic saltem imperatoris suorumque superbia humiliari videretur.
102Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0426C (auctor 1095-1125)
Sed ab ipso comite et a Baldewino, fratre ducis, illis ex adverso cum Baldewino Calderim occurrentibus plurima manu, graviter retrusi et expugnati sunt.
103Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0439B (auctor 1095-1125)
CAP. IV. - Dux cum urso confligens, graviter sauciatur; sed auxilio alterius militis perempta bestia vivus eripitur.
104Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0447A (auctor 1095-1125)
Baldewinus sine mora, Baldewinus quoque de Burg, aequivocus eus, et Giselbertas de Claromonte, omnisque illius comitatus, agnito tam repentino assultu et impetu Tankradi, ferro induuntur, signa erigunt, sociisque virili voce admonitis, obviam Tankrado in multa vociferatione turbarum et cornuum raptim exhibentur, utrinque praelia graviter committentes et gravi vulnere corruentes.
105Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0449B (auctor 1095-1125)
Inducto tam honorifice viro, et gloriose portis civitatis et hospitio cum suis constituto, dux, qui cum consilio duodecim senatorum ad resistendum adversariis civitatis eum acciverat, indignatus super laudibus et honoribus, quos illi populus et senatus exhibuerat, sub arcano cordis sui graviter coepit ei invidere; sed et eum penitus civitati et regioni praeesse interdixit, nec parem sibi ad aliquos fore reditus vel tributa.
106Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0450B (auctor 1095-1125)
Sed Balduc et suis occurentibus in grandine sagittarum et tubarum stridore graviter repressi sunt.
107Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0472A (auctor 1095-1125)
Deprehensi ibidem in adulterio vir et femina, coram omni exercitu denudati, et post terga manibus revinctis, a percussoribus graviter virgis verberati, totum circuire exercitum coguntur, ut, saevissimis illorum plagis visis, a tali et tam nefario scelere caeteri absterreantur.
108Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0480C (auctor 1095-1125)
» Solymanus gavisus et confidens in responsis tam potentissimi regis et in virtute illius, amaritudinem, quam graviter in corde tenebat, et omnem rem ex ordine retulit, quodque viva voce non poterat, litterarum assertione memorabat: « Nicaeam, inquit, quam nosti nominatissimam, et terram, quam dicunt Romaniam, de regno Graecorum, quam auxilio tuisque viribus ex tuo dono et gratia nobis collatam acquisivimus, quaedam gens superveniens, quam dicunt Christianos, de regno Franciae, in manu forti et exercitu vehementi nobis abstulerunt, et captam cum uxore et duobus filiis meis imperatori Constantinopolis tradiderunt, me autem in fortitudine sua attritum et fugatum, ad urbem Antiochiam, in qua sperabam remanere, insecuti sunt: ubi non solum me meosque, sed etiam regem Darsianum de genere nostro virum nobilissimum, tibi subiectum et amicum, tuoque munere urbem et terras tenentem, armata manu obsederunt.
109Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0496C (auctor 1095-1125)
Turci vero, qui in montanis praesidium adhuc obtinebant, saepius ad id novum praesidium erumpebant, assultus faciebant, multum et graviter custodes ac defensores novi praesidii sagittarum grandine et armorum virtute vexantes et perimentes.
110Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0498A (auctor 1095-1125)
Qui tandem pedites facti, trans vallum moliebantur currere, in ingenti turbarum stridore, et solita vociferatione rugientes, a mane usque ad inclinatam diem defensores praesidii graviter vexantes.
111Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0498B (auctor 1095-1125)
Sed Robertus suique consodales, videntes sibi angustias imminere ab hostibus, et scientes se crudelibus modis consumi, si victi eorum ditioni subderentur, viriliter pro anima inimicis resistebant, lanceis et balistis, hostes fortiter impetentes, et VI a vallo arcentes, qui graviter ea die hinc et hinc vulnerati fuisse referuntur.
112Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0523A (auctor 1095-1125)
CAP. XXI. - Baldewinus graviter torquetur de captione suorum militum.
113Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0523B (auctor 1095-1125)
Sic nequaquam Balas Baldewini preces et admonitiones audiente, nec eius munera curante, praeter Sororgiam, Baldewinus moestus et graviter conquerens de captivis suis, Rohas reversus est.
114Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0530D (auctor 1095-1125)
Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac graviter acceperunt.
115Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0534B (auctor 1095-1125)
Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt.
116Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0541A (auctor 1095-1125)
Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac graviter vexatus est.
117Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0542D (auctor 1095-1125)
Tandem Sarraceni hoc impetu et iactu perspicientes muros graviter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac navium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et iactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent.
118Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0545B (auctor 1095-1125)
Ex his vero quatuordecim mangenis novem comitis Reymundi machinae opponuntur, cum innumerabili manu et virtute civium: quarum intolerabili et crebro impetu graviter machina concussa et attrita est, eiusque compagines dissolutae.
119Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0550D (auctor 1095-1125)
Sed provisore iam media scala consistente, lucerna, quam gestabat in manu illius, exstinguitur, et medius gradus scalae, per quam ad supernum coeli solium scandebat, graviter laesus et attritus est.
120Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0560C (auctor 1095-1125)
Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere, praemissi, in fronte belli graviter sagittarum grandine Gallos impugnaverunt, tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et viros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent.
121Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0563D (auctor 1095-1125)
Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt.
122Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0565A (auctor 1095-1125)
Unde falsa illius adhortatione ducentis navibus praedictas turres vallaverunt, et malis navium procera longitudine nubes tangentibus et sportas vimineas in summitate affixas continentibus, custodes praesidiorum graviter oppresserunt, creberrimis lapidum et sagittarum ictibus a superveniente arbore turres et viros impugnantes.
123Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0571C (auctor 1095-1125)
Haec autem machina dum sic trans vallum traheretur, ut muros civitatis plurimum sublimitate superaret, virique ex ea areu, iaculis ac lanceis moenia oppugnarent, cives etiam in moenibus consistentes graviter vexarent, simili iaculatione palorum ignitorum, ut priorem machinam, Sarraceni eam infixerunt, quousque flamma suscitata invalescens crates, postes, trabes invasit ac combussit.
124Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0574B (auctor 1095-1125)
Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti sunt, post tergum relictis insidiis.
125Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0587C (auctor 1095-1125)
Quod gentiles universi videntes, et eum fugientem ac tremefactum aestimantes, graviter eos equis secuti sunt cum quingentis praemissis equitibus et quindecim millibus peditum.
126Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0587C (auctor 1095-1125)
At Baldewinus semper miles imperterritus, cernens hostes se graviter insequi, et iam per totam planitiem plurimum exercitus descendisse, sine mora cum universis catholicis militibus in freno equis reductis, Turcos velociter incurrit, duroque certamine commisso, circiter quadringenti Turcorum illic in gladio, lancea et sagitta occisi sunt.
127Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0593B (auctor 1095-1125)
Geldemarus ergo videns dominum regem consedisse ad iustitiam, assistensque coram eo, graviter conquestus est super iniuriis de civitate, quae sibi a Tankrado inferebantur, quam dono et ex manu ducis Godefridi suscepit, ac militari obsequio promeruit, si caperetur, quamque nunc Tankradus, audita ducis morte, vi et iniuste retinebat.
128Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0596A (auctor 1095-1125)
Idcirco constanter te petimus, ut nos, qui nostro sanguine hanc sanctam Ecclesiam detinuimus, et usque ad mortem pro eo dimicavimus, audire non recuses neque rem de patriarcha a nobis propalatam hoc tempore graviter accipias, donec viderimus, quorsum tendat illius excusatio, vel quem finem accipiat.
129Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0602C (auctor 1095-1125)
Hugo vero de Tabaria, iuvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis.
130Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0613D (auctor 1095-1125)
Longobardi igitur, qui in prima fronte constituti erant, graviter et diu cum Turcis commisere praelium.
131Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0622A (auctor 1095-1125)
Quapropter hinc Pincenariis, et caeteris militibus Gomanitis de regno imperatoris, graviter pontem in arcu et sagitta prohibentibus, Christianis vero pontem transire non minus contendentibus, adeo crudele utrinque commissum est praelium, ut Rudolfus, vir magnae nobilitatis, de Scegonges ortus, cognatus ipsius Willhelmi principis, illic sagitta percussus, interiret; Hartwigus de Sancto Medardo captus teneretur, et plurimi, quos singulatim longum esset narrare.
132Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0628A (auctor 1095-1125)
Rex autem vitae diffisus, propter urbis infirmitatem, per quamdam muri fracturam cum solo Hugone de Brulis in Gezela residens, cum armigero suo versus montana Ierusalem diffugium fecit, et tota die ac nocte errans, frustra iter peregit, donec maxima pars Sarracenorum erranti, et Ierusalem tendenti, occurrit: à quibus illi fuga per montana interdicta, graviter insecutione illorum oppressus est, nescius quo vagari coeperit.
133Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0636C (auctor 1095-1125)
Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere; animus et virtus deficere, manus a gladii percussione cessare coeperunt, donec tandem in terra ab equo corruens, ac si mortuus et exstinctus expirasse crederetur.
134Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0640A (auctor 1095-1125)
Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et eius pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.
135Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0642D (auctor 1095-1125)
Hoc Solymanus graviter accipiens, amicitiam et foedus quod cum eo percusserat abrumpens, coepit ei assiduis infestationibus adversari, ac depopulari quae illius erant; quin assumptis copiis iam tertio bello lacessitum, plurimisque insidiis vexatum superavit, ac in fugam misit.
136Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0646D (auctor 1095-1125)
Baldewinus vero de Burg, Gozelinus de Cortona et caeteri egregii milites plus milliari a Boemundo cum sua acie remoti, audientes Boemundum et Tankradum iam bellum committere et praevalere, velocitate equorum densatas et obsistentes acies rapido impetu irrumpere et atterere conati sunt, inter aciem Boemundi et Tankradi sociari, et misceri ad auxilium, ferventes; sed subito decem millia Turcorum ab insidiis surgentes, arcu et sagittis ferociter eis in faciem occurrerunt, graviter eos assilientes, et sagittis figentes, donec tota manus in fugam versa est.
137Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0650D (auctor 1095-1125)
Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, eiusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est; quin episcopo civitatis Albariae effugato, et plurimis ecclesiis Dei annihilatis, non tamen praeda ac strage hac saturari potuit; sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et iactantia magna profectus est.
138Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0654C (auctor 1095-1125)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare: quam mox anteriores exercitus ut viderunt, graviter eam circumquaque equorum velocitate oppresserunt, hi ut praeventam caperent, hi ut participes venationis haberentur
139Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0662B (auctor 1095-1125)
Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent.
140Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0669D (auctor 1095-1125)
Tandem quadam die, hic ab Antiochia, hic a Rohas, in apparatu et armis cum copiis egressi, graviter bellum commiserunt.
141Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0670D (auctor 1095-1125)
Conradus ab imperatore Graecorum remissus, tunc in Italia moram fecit propter graves discordias, quae inter dominum imperatorem Henricum filiumque eius Henricum V regem invidia et iniquorum consilio exortae erant, ne in aliquo eorum favore intendens, alterutrum graviter molestaret.
142Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0671C (auctor 1095-1125)
Quibus infinita multitudo Turcopolorum, Comanitarum et Pincenariorum, militum imperatoris in occursum adfuit; et bello graviter commisso, milites Boemundi ad trecentos illic occisi sunt, plures vero abducti.
143Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0678D (auctor 1095-1125)
Nec mora imperatoris auribus innotuit, quomodo Bertrannus, filius comitis Reymundi, terram Graecorum in virtute magna occupasset, et eam graviter depopulari non timuisset.
144Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0680A (auctor 1095-1125)
Ad haec Tankradus graviter indignatus sprevit eum, admonens ut cum suo comitatu terram, quae de sua erat potestate, cito pertransiret, ne grande malum sibi suisque congregata manu inferret.
145Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0682B (auctor 1095-1125)
Sed mulier quaedam, quae a Christianis in prima apprehensione civitatis capta graviter torquebatur pro danda pecunia, tandem nimium anxiata, et in articulo mortis posita, in hunc modum tortoribus suis locuta est: Si vitae meae parcere velletis, et a poenis, quibus me vexatis, manus continentes, me liberam a catenis exire permitteretis, saluti vestrae et confratrum vestrorum procul dubio consulerem; et tale quid vobis propalarem, unde vita vestra incolumis persisteret, quae post modicum vobis securis in dolo et mira arte exstinguetur.
146Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0683C (auctor 1095-1125)
Post haec cum dies aliquot obsidionis evolverentur, et veris tempora iam aspirarent, legati Baldewini de Burg a civitate Rohas venientes adfuerunt, nuntiantes regi quod ex instinctu et suggestione Tankradi principes Turcorum, Arangaldus scilicet, Armigazi, et Samarga de regno Corrozan, in multitudine gravi civitatem Edessam obsedissent; et regionem undique graviter depopulati sint, Baldewinum assiduis oppugnationibus lacessentes, civitatem quoque plurimis assultibus aggravantes.
147Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0683D (auctor 1095-1125)
Tandem portis cum seris suis et muris graviter quassatis, ammiraldus civitatis in insulam Cyprum nomine, quae est de regno Graecorum, navigio noctu aufugit cum multis desperatis, eo quod in urbis praesidio non aliquam fiduciam vivendi aut manendi haberent; quoniam dierum curriculis nulla a rege Babyloniae auxilia mitterentur.
148Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0695B (auctor 1095-1125)
Tandem quidam ammiraldus, videns regiones graviter ab exercitu Tankradi vastari, pepigit foedus cum eo ne sua depraedandi causa ingrederetur; et ideo inobsessum locum praesidii obsideret, eo quod notas haberet semitas, quae investigabiles a Gallis nulla possent arte deprehendi.
149Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0696A (auctor 1095-1125)
Ammiraldus vero graviter vulneratus, vix evasit cum decem militibus, sed quingenti milites in falsa fide praesidium cum Sarracenis intrantes, a duce et ammiraldo suo sequestrati sunt.
150Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0707B (auctor 1095-1125)
Ubi Dochinus cum octo millibus occurrens graviter cum eis praeliatus est, tribus millibus illorum occisis, et mille abductis captivis.
151Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0708C (auctor 1095-1125)
Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari.
152Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0714D (auctor 1095-1125)
Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges: qui Godefridum cum suis coronantes, graviter cum eis commiserunt, donec Godefridus et sui paucissimi tantorum vim suffere non valentes, ad quadraginta in arcu, lancea et gladio ceciderunt: viri fortissimi, et usque ad hanc diem in omnibus praeliis invictissimi; singuli reditibus terrarum et locorum possessionibus ditati, in obsequio militari et ipsi equites sub se habentes, alius viginti, alius decem, alius quinque aut duo ad minus.
153Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 2, 2; 4 (auctor fl.c.1250)
Sic et cetera secundum se sunt libranda, nec leve graviter, honestum viliter vel e converso proferas.
154Albericus Casinensis, Visio Alberici, 4, p0; 2 (auctor fl.c.1250)
In eo loco nobilis cuiusdam militis filius fuit nomine Albericus; qui puer decimo anno nativitatis sue inchoante languore correptus, graviter infirmatus est, quo tempore novem diebus totidemque noctibus immobilis et acsi mortuus sine sensu iacuit.
155Albericus Casinensis, Visio Alberici, 4, 3; 5 (auctor fl.c.1250)
Eos autem beatus Petrus dixit esse adulteros, incestos, stupratores vel concubinarum luxuriis inherentes et graviter in fornicatione lapsos
156Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 6; 16 (auctor -1246)
« Dicenda quoque sunt summissa leviter, incitata graviter, inflexa moderate.
157Albertus Argentinensis, Libelluli de facetiis Rudolfi regis quae supersunt, 549, 10; 3 (auctor -1378)
Item locuste occupaverunt Theutoniam graviter.
158Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Huius tempore Normani, quod idem sunt quod Norveni, Galliam graviter infestant. ...................... Anno Domini DCCCLV. Benedictus quidam fuit IIIIus episcopus Cremonensis, regnante Lodovico fillio Lotharii inperatoris.
159Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Sicut enim se habent res ad invicem, quae consequenter sunt, sic etiam magis sunt reminiscibilia quaecumque | ordinationem habent, sicut doctrinae; prava autem, idest inordinata, graviter’.
160Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, 1; 47 (auctor -1286)
Et in ipsis diebus domnus Albertus de la Scala cum tota milicia civitatis Verone et cum duobus filiis domni Pinamontis et maxima quantitate militum de civitate Mantue et cum illis dominis de Sesso ad instanciam domni Francisci de Foliano venit in adiutorium dictorum obsessorum et cepit castrum Sancti Stephani iusta paludes, sed domnus Gerardus de Iossano, civis Cremone, potestas civitatis Bononie, cum XX anbaxatoribus de civitate Bononie venit ad ipsam rocham; et facta quadam pactione inter intrinsecos et extrinsecos, dum de ipsa rocha exirent, factis insidiis per illos de exercitu interfici voluerunt; et facto insultu per insidiantes aliqui de forensibus fuerunt graviter vulnerati, sed redeuntes in ipsam rocham multos de exercitu, qui illuc iverant causa videndi locum, credentes vere pacem esse factam, ceperunt, et aliqui vulnerati fuerunt; tamen audito rumore ab anbaxatoribus de Bononia, qui erant apud Saxolum, quod distat ab illo loco per duo miliaria, acesserunt illuc et duxerunt Bononiam domnos prepositum, Rolandinum et Bartholameum de Panceriis, omnibus aliis, qui debebant ire Bononiam, insalutatis dictis anbaxatoribus, ad propria redeuntibus, dubitantes de ipsa pace; nam publice dicebatur, quod dictus domnus Gerardus faciebat eis fieri pessima facta, sicut postea apparuit manifeste, propter promissiones factas eidem per Reginos intrinsecos et specialiter de faciendo ipsum potestatem, sicut fecerunt.
161Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 14; 71 (auctor -1286)
Biennio igitur a Tyto Ierusalem obsessa, inter cetera mala, que obsessos graviter perurgebant, tanta fames omnes tenuit, quod parentes filiis et filii et parentibus, viri uxoribus et uxores viris cibos non tantum e manibus, sed etiam ex ipsis dentibus rapiebant.
162Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 58; 15 (auctor -1286)
Item Gensericus Syciliam graviter affligit.
163Albertus Monachus, Chronica, 8; 33 (auctor -1456)
Eoque in civitate Znoyme Olumucensis dyocesis existente graviter infirmari cepit.
164Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 315 (auctor ca.450-518)
Nec valeo sine grandi vobis dolore suggerere, quam graviter sanctitas vestra de veniae facilitate praeventa sit.
165Alcuinus, Carmina, 101, 0822A (auctor 730-804)
Post horae spatium vexatus, et ipse resedit, Suspirans graviter, sanus tum sensibus, inquit, Redditus, et vaguas fugit vagus hostis in auras.
166Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1091B (auctor 730-804)
Si cecidisti graviter, si adhuc affectum peccandi habes, age fructus dignos poenitentiae.
167Alcuinus, De orthographia, 101, 0915D (auctor 730-804)
Si post r sequatur b vel n vel s vel e longa, tunc graviter profertur; ut herba, herbidus, herbilis, herbosus; proprium hernae, unde est: Hernica saxa colunt .
168Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0480D (auctor 730-804)
Non permittas, bone rex, in me saevissimum hostem sua vota complere, qui te graviter elegit offendere.
169Alcuinus, Enchiridion, 100, 0575A (auctor 730-804)
Peccatricem vero animam hortatur hic suo exemplo David, ut non statim desperet, etiamsi graviter peccarit: sed abluto lacrymis poenitentiae conscientiae suae lecto, ad medicum Deum recurrat, qui ulcera peccatorum suorum sanet.
170Alcuinus, Epistolae, 100, 0406A (auctor 730-804)
Hoc graviter animus meus ferebat, quia praesentem rogavi, ut me sub spe revertendi ad sanctum Martinum dimisisses.
171Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0884B (auctor 730-804)
Incrassatum enim habuerunt cor, et graviter audierunt.
172Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0612A (auctor 730-804)
Non permittas, bone Rex, in nobis saevissimum hostem sua vota complere, qui te graviter eligit offendere.
173Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, 101, 0661B (auctor 730-804)
- Idem quoque sanctus Martinus cadens per gradus, graviter pene totus attritus membris, nocte ab angelo ad integram recreatus est sanitatem: saepiusque angelicis visitationibus et familiari locutione fruebatur.
174Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0703A (auctor 730-804)
Sed die postera idem infelix, qui famulo Dei convicia dicere [Mab. viro Dei convicia facere] non abhorruit, [multis cernentibus, in eodem loco] repentina morte periit. CAP. XV [Mab. XVI.] Aquam dulcem e petra elicit. - Cum vir Deo plenus propter evangelicae praedicationis instantiam loca circumiret maritima [in eisdem] aquae dulcis penuriam patiebatur. Quod dum cernebat suos commilitones propter ardorem sitis graviter sustinere, vocato uno ex illis, praecepit ei intra tentorium suum fossam aperire parvam, ubi secreto fixis genibus orabat Deum, ut qui populo suo aquam in deserto produxit de petra (Exod. XVII, Num. XX) , servis suis eadem misericordia de arenosa terra aquam produceret.
175Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1282A
Domine Deus noster, qui offensione nostra non vinceris, sed satisfactione placaris: respice, quaesumus, ad hunc famulum tuum, qui se tibi peccasse graviter confitetur; tuum est absolutionem criminum dare, et veniam praestare peccantibus, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum, quam mortem.
176Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0113D (auctor 640-709)
Dum furtivis psalmodiae cantibus et falsis lacrymarum fontibus ardens mentis desiderium dissimulare nequeant, ac per crebra compunctionis suspiria imis praecordiorum ilibus prolata graviter ingemiscant.
177Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0120A (auctor 640-709)
O quam splendida piae castitatis acies illustrat, quas nec carnalis caligo illecebrae obtundit, nec spineae obscenitatis glaucoma suffundit, quo plerumque (heu dolendum dictum! [Bodl., dictu!]) etiam perfectorum palpebrae graviter grossescunt, et qui putabantur pudicitia praediti, dum saepe humanum fallitur iudicium, quasi scotomaticorum lumina tetris tenebris obturantur.
178Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0158A (auctor 640-709)
Verum ne forte propter publicatum [Bodl., publicatam] protervorum insolentiam et traductam indisciplinatorum arrogantiam, qui malunt negligenter dissimulari quam clementer increpari, obliqua livoris invidia criminemur, aut strophosae suggillationis ludibrio derogemur, huiuscemodi disputatio nequaquam ulterius proteletur, sed competenti clausula maturius terminetur, ne dum maligma [Bodl., malagma] medicamenti purulentis protervorum vulneribus quaerimus, rigida convitiorum flagra virulentasque asperae invectionis mastigias ab aemulis truciter illatas experiamur, et tamen non magnopere moveor quamlibet adversus stipulatorem veritatis suatim livescant ae contra insectatorem tumentis iactantiae graviter ingemescant.
179Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0251B (auctor 640-709)
Tum sanctum placidis compellant vocibus ambae: Ne graviter iuvenis devotas sperne puellas, Neuque indignatus vultum contemne sororum, Dum tibi perpetuo fratris copulamur amore.
180Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0271A (auctor 640-709)
ut Christum damnati voce negarent, Nolentes autem sectari scita tyranni, O quam dura necis graviter tormenta luebant!
181Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 107 (auctor 640-709)
XIV. E CONTRARIO autem nonnulli beatae vitae aemulatores, qui ab ipso nascentis infantiae rudimento in summo virginitatis proposito infatigabiliter perseverare non desistunt et sine aliquo puritatis offendiculo indisrupta pudicitiae repagula fine tenus feliciter servare contendunt et tamen ita divinae dilectionis stimulo compunguntur et scintillante superni ardoris facula inflammantur, ut cotidie de mundi calamitate translatos se corporis ergastulo emigrare inhianter gestiant et ad caelestem paradisi patriam se quantocius properare frugalitatis parsimonia prodant, dum furtivis psalmodiae cantibus et salsis lacrimarum fontibus ardens mentis desiderium dissimulare nequeant ac propter crebra compunctionis suspiria imis praecordiorum ilibus prolata graviter ingemescant, sicque theoricae vitae oblectamento suaviter satiantur et nectareo contemplativae dulcedinis edulio saginantur, ut nullus in practicae conversationis studio, quam actualem vocitamus, etiam commissa fletibus diluens normam vitae aequiperare valeat, – his igitur talibus, qui huiuscemodi virtutum supplemento et morum sanctitate virginitatis gloriam accumulare noscuntur, cedit omnis continentium eminens magnitudo, cedit omnis coniugatorum sublimis celsitudo.
182Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 159 (auctor 640-709)
O quam limpida virginalis pudicitiae pupilla coruscat, o quam splendida piae castitatis acies illustrat, quas nec carnalis caligo illecebrae obtundit nec spurcae obscenitatis glau|coma suffundit, quo plerumque – heu dolendum dictu – etiam perfectorum palpebrae graviter grossescunt et, qui putabantur pudicitia praediti, dum saepe humanum fallitur iudicium, quasi scotomaticorum lumina tetris tenebris obturantur!
183Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 502 (auctor 640-709)
Et tamen non magnopere moveor, quamlibet adversus stipulatorem veritatis suatim livescant ac contra insectatorem tumentis iactantiae graviter ingemescant, quia meliora sunt vulnera diligentis quam oscula odientis.
184Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 142 (auctor 640-709)
Tum sanctum placidis compellant vocibus ambae: 'Ne graviter, iuvenis, devotas sperne puellas Neuque indignatus vultum contemne sororum, Dum tibi perpetuo fratris copulamur amore!
185Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 388 (auctor 640-709)
– ut Christum damnati voce negarent, (Nolentes autem sectari scita tyranni O quam dura necis graviter tormenta luebant!
186Alexander de Roes, Memoriale, 27; 8 (auctor -1288)
Propter quam insolentiam Germani graviter excitati super huiusmodi turbatione iuris sui et deformatione sacri imperii generale consilium habuerunt cum principibus et nobilibus Saxonie, eo quod ipsi nobiles de gente Francorum essent orti.
187Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1385D
Pervenit ad nos querela Magalonensis episcopi super intolerabili praesumptione et inobedientia vestra, quod, quamvis Romanam Ecclesiam episcopum eum censere et tolerare cognoveritis, nullius tamen episcopatis reverentiae honorem sibi attribuitis, imo et contemptu eius illicita vobis usurpantes, in corpus totius Ecclesiae graviter ac nefande delinquitis.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Unde cum omnibus simpliciter, huic tamen dupliciter, oculum nostrae speculationis intendere oportet.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ante nostra etenim tempora praedecessores nostri qui eidem ecclesiae praeesse visi sunt, seu propter carnalium propinquorum affectus, seu pecuniae amore illecti, vel etiam quorumdam potentium nimia importunitate devicti, castella, terras, possessiones ipsius Ecclesiae ita indiscrete superflua effusione largiti sunt, ut nec sibi nec familiae suae vel reliquis sibi ministrantibus, prout congruebat, in propriis necessitatibus succurrere potuissent.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Itaque, dilecte fili, postulante te ut venerabilem locum tuum, praedictam videlicet eremum, quam cum omnibus pertinentiis suis in pro . . . . . ius sanctae Romanae Ecclesiae, voluntate et consensu fratrum quibus praeesse dignosceris, tradidisti, apostolicis privilegiis muniremus, benevola concessione votis tuis annuendum esse decrevimus, per quae . . . inhabitatio tantae religionis, ab omni humano iure et potestate libera et absoluta sub alis huius summae et apostolicae sedis tutior in omni tranquillitate consistat, et fruc . . . . in divina servitute proficiat. Igitur [sup. in vim, aut virtute, aut quid simile] praesentis privilegii constituimus et confirmamus praefatae eremo et ibi Deo famulantibus monasteria, cellas et ecclesias.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Cui numerum ecclesiarum tibique et successoribus tuis legitimo iure parochiali concedimus et donamus.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Sed quia Deus ad finem bonae operationis maxime respicit, et non incipientibus, sed in bona actione persistentibus, larga remunerationis praemia pollicetur et tribuit, rogamus, et ut charissimos filios vos admonemus, ut in Dei servitio et in amplificando honore praefati monasterii vestra fides et studiosa devotio crescat, consilium, et ubi necesse sit, adiutorium vestra nobilitas sibi exhibere studeat, quatenus per interventum B. Martyris Clementis divinae protectionis gratia et apostolicae benedictionis abundantia in hoc saeculo et in futuro vos protegat et conservet.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Postea vero cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamantibus eiulationibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote poenitens [al., utpote penitus] devictus, domum remeasse et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad iam dictae mulieris cubile rediisse diceris.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Sedentes enim in cathedra pestilentiae dictant iura quae nesciunt, et docent illa quae nullatenus didicerunt.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Item infra.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Quos quidem quatuordecim annos hoc ordine observabit.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ab octava Pentecostes usque ad festivitatem sancti Martini ieiunet duobus diebus per septimanam, et a festivitate sancti Martini usque ad natalem Domini aut faciat carcerem, ieiunans quotidie in pane et aqua, aut eat exsul et ieiunet tribus diebus in pane et aqua.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ab octavis Theophaniae usque ad Quadragesimam, duobus in hebdomada ieiunet diebus, quarta et sexta feria, in pane et aqua, exceptis festis principalibus, in quibus eleemosyna se redimat.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ad hoc autem perficiendum Ferrariensem seu Veronensem episcopos associamus.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Consulimus itaque ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione modis omnibus prohibeatur.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
In quadragesima post Pentecosten, duobus diebus in pane et aqua in septimana; et in Adventu, tribus; et in maiori quadragesima, tribus; et abstineat se ab ingressu ecclesiae, et a communione, duobus annis.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Tamen quia nostrae mansuetudinis est diu amicos portare, maluimus sensum tuum ad exsecutionem iustitiae amicabiliter revocare, quam conatus tuos dura invectione redarguere, unde religionem tuam monemus ut praefato Vuldensi monasterio nullam ulterius inquietudinem inferas, neque quod tot sancti patres per auctoritatem a Domino nostro Iesu Christo collatam prohibuerunt, exigere praesumas, sicque religio tua a praedicto monasterio inquietudinis manum retrahat, ut beati Petri apostolorum principis, cuius tutelae ipse locus per omnia subditus, gratiam semper habeas, et apostolicae sedis dilectionem retineas, et ulterius conquerendi necessitatem congregatio ipsa non habeat, alioquin, licet invitos nos ad ulciscendam iniuriam Romanae Ecclesiae provocabis.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Convocato episcopo Herbipolensi, cum singula [quae] adversum te et monasterium tuum verbis aut factis commisisse dicitur, graviter ab eo exigeremus, et in his omnibus contemptum apostolicae sedis, sicut aequum fuerat, principaliter sibi opponentes, in nosmetipsos etiam specialiter et gravius eum deliquisse probaremus; licet ante quibusdam occasionibus causam declinare et differre quaereret, nostra tamen constantia flexus, hoc modo processit: primo omnium de verbo contumeliae, et tuae Simoniacae ordinationis opprobrio, quod nos quidem vehementer affligit, iuramento se purgandum obtulit; itaque accepto libro, atque in hunc modum dictato sacramento, quod nunquam se sciente dixerit te Simoniace consecrationem a nobis accepisse, aut, ideo quia ad nos pro consecratione veneras, te excommunicatum esse, gratia Dominicae resurrectionis, et sancti Petri, complementum perdonavimus; deinde vero de contemptu litterarum nostrarum se confessus reum humiliavit, et culpabilem, et poenitentiae subiit correctionem.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Quidam tamen pro defunctis unam faciunt et alteram de die, si necesse sit.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Mariti frater levir dicitur.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Sedem apostolicam consulere decrevisti si mulier, copula nuptiali extraneo viro iuncta, cognationi eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem, vel si ab alio viro cognationis vocabula [vincula?] dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationem [cognationis] transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, est durabile, est praeservabile et immutabile, non momentaneum, non transitorium; ait autem per se ipsa Veritas, quae Deus est, et Verbum Dei: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Marc. XIII, 31) . Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante, dixit ei Adam: Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) ; cui non contradixit Dominus.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Si contumax fuerit, excommunicetur.
188Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ea propter precibus Luciae venerabilis abbatissae, Romanae sedis filiae, caeterarumque sororum eius monasterii Senatoris, in honore beatissimae Dei genetricis Mariae constructi, aures nostras accommodare non distulimus.
189Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1351D
Quisquis autem temerario ausu, quod absit, huius nostrae sanctionis privilegium contraierit, et illud in totum partemve infregerit, nisi admonitus digna satisfactione, quod contra nostra apostolica statuta deliquerat, emendaverit, sciat se apostolicae excommunicationis ac anathematis vinculo graviter innodatum, ac per hoc diabolo, et angelis eius atrocibus poenis miserabiliter deputatum.
190Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1352C
Quisquis autem huius nostrae sanctionis privilegium violaverit, et admonitus digna satisfactione, quod contra nostra apostolica statuta deliquit, non emendaverit . . . se apostolicae excommunicationis ac anathematis vinculo graviter innodat; at vero qui, pro intuitu iusto, et observator exstiterit apostolicae benedictionis abundantia repleatur.
191Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0436C (auctor c.1103–1181)
Quocirca universitatis vestrae prudentiam rogamus atque monemus, quatenus necessitatem et malitiam temporis attendentes, hoc in omni patientia et humilitate sustineatis, et quod ipsius abbatis obitus vobis non fuit prius (sicut moris est) denuntiatus, graviter nullatenus vel moleste feratis, sed electionem ipsam approbetis.
192Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0617C (auctor c.1103–1181)
quod praefatus R. uxori suae Adae nomine praescriptos redditus in donationem propter nuptias contulerat, et sic non solum ipse, sed etiam A. et P. vicedominus super hisdem militibus graviter adversantur.
193Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0897B (auctor c.1103–1181)
Praedictos vero sacerdotes, qui in vocem appellationis prorumpentes, ipsam appellationem prosequi contempserunt, ita graviter corrigas et castiges, ut ulterius ab huiusmodi praesumptione quiescant, et caeteri eorum exemplo valeant deterreri.
194Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317C (auctor c.1103–1181)
Ego Alexander catholicae Ecclesiae episcopus.
194Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317C (auctor c.1103–1181)
Ego Hubaldus Ostiensis episcopus.
194Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317C (auctor c.1103–1181)
« Si vero per se nequiverint fratres illi querelae finem imponere, asciscant sibi de suis amicis communiter, quorum consilio et mediatione quaestio valeat terminari, sic scilicet quod, in quo maior pars fratrum illorum convenerit, vel amicorum, in eo finis querelae imponatur, et inter fratres pax semper integra et dilectio firma consistat.
194Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317C (auctor c.1103–1181)
Amen.
194Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317C (auctor c.1103–1181)
Quis credere poterit sponsum in sponsae contumelia graviter non offendi?
195Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0671C (auctor c.1103–1181)
Pervenit ad nos quod, cum iampridem P. Berengaudus Guidonem perniciose satis et graviter vulnerasset, consanguinei praedicti G. adversus eumdem pro gravi animi commotione turbati, domum eius calore iracundiae concitati fregerunt.
196Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0671D (auctor c.1103–1181)
Quia igitur propter hoc, si verum est, non ita in eos graviter animadvertere debuit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus memoratos viros, si res ita se habet, sine banno cum ei cui damnum intulerunt satisfecerint, contradictione et appellatione remota, prorsus absolvas et eos per provinciam tuam denunties penitus absolutos.
197Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0963D (auctor c.1103–1181)
Ex transmissa conquestione F. Remensis civis nobis innotuit, quod S. burgensis S. Remigii eum super quadam domo, quam sibi quatuor libris et duodecim solidis vendidit, graviter molestare non cessat, licet in venditione sibi fide data promiserit, quod nullam eidem F. per se vel per alios super praescripta domo molestiam vel gravamen inferret, et ei hac occasione damna plurima et gravamina irrogavit.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus postquam exinde requisiti fueritis, utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, eamdem causam, si vobis constiterit eam ad nos per appellationem delatam fuisse, ablato appellationis remedio, concordia, vel mediante iustitia decidatis.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Accedit ad hoc quod cum illi crimen adulterii opposuerit, et dederit inducias sese purgandi, sociis et vicinis suis presbyteris, ne secum starent in purgatione, timor obstitit episcopalis; sed episcopus, appellatione contempta, ei nihilominus officium et beneficium interdixit, et ipsum ab Ecclesia violenter eiecit, et cum vinculo excommunicationis innodavit.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam ea quae contra iuris ordinem fiunt, ad formam aequitatis removere debemus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritate diligentius inquisita et cognita, si tibi constiterit praefatum presbyterum praescripta ecclesia absque iudicio et iustitia spoliatum fuisse, eumdem episcopum moneas, et si fuerit necesse compellas ut, infra XXX dies post harum susceptionem ei praedictam ecclesiam cum fructibus inde perceptis, occasione et appellatione remota, restituat, et libere et quiete dimittat.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Varias et multiplices querelas ex parte dilecti filii nostri Leonatis abbatis S. Clementis de Piscaria, adversus nobiles viros Berardum Gentilem, et fratres eius, Rogerium filium Riccardi, et fratres eius ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod ipsi ei et monasterio suo de terra Sansonesca debitum et consuetum censum subtrahunt, ecclesias eiusdem terrae, et earum possessiones inter se dividere, et inde presbyteros instituere, et destinare non formidant.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Quia igitur non potest nec debet vir uxorem absque iusta causa dimittere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si ita est, praedictum R. moneas instanter et auctoritate nostra compellas ut praefatam A. sicut sororem suam benigne recipiat, et maritali affectione pertractet, et pecuniam quam pro necessitatibus suis mutuo accepit, cum integritate persolvat.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Unde quia non debent ecclesiastici viri a possessionibus ecclesiarum suarum irrationabiliter eiici, aut super his indebite molestari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus utraque parte coram te convocata, rei veritatem diligenter inquiras, et si assertio memorati presbyteri innititur veritati, ecclesiam ipsam cum omnibus inde ablatis et perceptis ei facias, appellatione cessante, restitui, et presbyterum Iesse, qui post appellationem ad nos factam dicitur ipsam ecclesiam recepisse, si ita est, graviter punias, quod timeat amodo appellationibus contraire.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Effectum iusta postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntates, et pietas adiuvat, et veritas non relinquit.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Quia igitur ex commisso nobis officio ecclesiarum nos convenit indemnitatibus providere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praedictos viros et alios quos praedictus abbas vobis nominaverit, moneas instanter, et cum omni diligentia inducas, et si necesse fuerit, per excommunicationem, appellatione remota, compellas, ut praedictum abbatem et monachos super iam dictis nemoribus, et aliis possessionibus suis nullatenus iniquietent, sed eius universa ablata cum integritate restituant, et ab eorum gravaminibus penitus conquiescant, vel si aliquid contra eos proponere voluerint, in praesentia tua ordine iudiciario experiantur, et tu causam studiosius audias, et appellatione cessante, canonico fine decidas.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod G. latorem praesentium, qui a bonae memoriae S. praedecessore tuo quondam fuit ordinatus in diaconum, et nullum ecclesiasticum habet beneficium, fraternitati tuae duximus attentius commendandum, rogantes atque mandantes, quatenus divini amoris intuitu, et pro reveventia B. Petri et nostra, necnon ex officii tui debito, ei aliquo beneficio, unde possit necessaria vitae percipere, studeas liberaliter providere, ut ex hoc ab omnipotenti Deo debeas indeficiens praemium recipere, et idem G. apud te gratum sustentationis suae subsidium se gaudeat invenisse.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Cum autem Willelmus clericus iam dictum presbyterum favore memorati abbatis super eadem ecclesia molestaret, idem presbyter ad nos veniens, ad te nostras litteras impetravit, in quibus tibi mandatum dedimus, ut, si tibi constaret ipsum a praefato episcopo ad repraesentationem praefati prioris de praescripta ecclesia investitum fuisse, ecclesiam ipsam eum in pace faceres possidere.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Cum nostrae sollicitudinis sit et officii de medio tollere materiam iurgiorum, ministerio suscepti regiminis cogimur providere, ne quod amicabiliter actum est, in contentionis scrupulum valeat devenire.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Quanto specialius ad iurisdictionem beati Petri ac nostram ecclesia vestra pertinere dignoscitur, et ad provisionem sacrosanctae Romanae Ecclesiae magis respicit, et tutelam, tanto eius commodis et profectibus ferventiori studio intendimus, et ad ea satagere, quae ad decorem et incrementum ipsius pertineant toto affectu optamus.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Sane novalium vestrorum quae propriis manibus, aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
»
198Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1273C (auctor c.1103–1181)
Ordo postulat rationis et cura iniunctae nobis administrationis exposcit, ut qui sumus in supremo examine rationem de omnibus reddituri, de salute omnium cogitemus et studeamus per nos et alios, quae pertinent ad profectum fidelium procurare.
199Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0143A (auctor c.1103–1181)
Volumus etiam ut si aliqui eiusdem Liviniacensis monasterii bona rapere praesumpserint, vel furari, aut fratres vel conversos inibi ad Dei servitium deputatos graviter offendere attentaverint, nisi commoniti resipuerint, excommunicationis sint vinculo innodati.
200Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0377B (auctor c.1103–1181)
Quoniam dies mali sunt, et multa sunt pro qualitate temporis toleranda, discretionem tuam rogamus, monemus, consulimus et suademus, ut in omnibus tuis et Ecclesiae negotiis agendis te cautuae, providum et circumspectum exhibeas, et nihil propere vel praecipitanter, sed mature et graviter faciens, ad gratiam et benevolentiam illustris regis Anglorum recuperandam, quantum salva libertate Ecclesiae, et honestate officii tui fieri poterit, enitaris modis omnibus et labores.
201Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0437C (auctor c.1103–1181)
Quam graviter et quam enormiter Drogo ille schismaticus, Lugdunensis Ecclesiae violentus et improbus occupator, in Ecclesiam Dei deliquerit, et eam studuerit totis viribus iugiter molestare, vestram credimus cognitionem tenere, nec id aliquatenus ignoratis.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
Querelam abbatis et fratrum Ecclesiae de Maricolis accepimus, quod Lambertus de Nigella et Oilardus de Landrecies decimam de Fustor, ad praedictam Ecclesiam pertinentem, violenter auferre praesumunt, dicentes eamdem se decimam a praescripta Ecclesia in feodum habere, cum id abbas et fratres, prout dicitur, penitus ignorent, et quidam convicini eorum de propriis horreis praescriptae Ecclesiae frumentum et avenam violenter auferre non timeant, asserentes quod ea pro feodo debent accipere.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
Cum de contrahendo matrimonio inter filium charissimi in Christo filii nostri L. illustris Francorum regis, et filiam illius F. dicti imperatoris, verbum iam diu sopitum, sicut audivimus, suscitetur, quia ex hoc nobis et Ecclesiae, nec non etiam Francorum regno scandala timemus et pericula proventura, prudentiam tuam omnimodis sollicitam reddimus et attentam, quasi pro certo tenentes, quod id sine consilio tuo et venerabilis fratris nostri W. Senonensis archiepiscopi apostolicae sedis legati non poterit consummari.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
Conquerentibus nobis dilectis filiis nostris abbate et fratribus Maurimontensis Ecclesiae, ad nostram noveris audientiam pervenisse quod nobiles viri comes de Magnoprato, Engobrandus de Altri et filius eius, Petrus de Liri, Thomas de Suen, Dudo Ferrandus, Guerricus nepos eius, et Albertus advocatus de Warno, eidem ecclesiae damna gravia per violentiam intulerunt, ipsamque in suae salutis periculum affligere non desistunt.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, etc.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
Si innotesceret charissimo in Christo filio nostro Ludovico illustri Francorum regi, quam graviter de insolentia et temeritate Parisiensis episcopi, qui contra mandatum nostrum, et appellationem a te super hoc ad nos interpositam, archidiaconatum ecclesiae suae, non sine gravi contemptu et iniuria nostra, non est veritus pro sua voluntate conferre, sanctorum Patrum institutionibus et Romanae Ecclesiae detractum sit dignitati, in patientia, sicut credimus, sustineret tantam et tam gravem praesumptionem debita severitate puniri: nec moveretur, sicut commotus esse dicitur, super eo quod tam horrendum et detestabile factum non duximus approbandum.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis archipresbytero ALBERTO et canonicis Bononiensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati monasterii Sancti Udalrici, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus RICHARDO Cantuariensi episcopo, et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus specialiter ad Romanam Ecclesiam pertinentibus in archiepiscopatu Cantuariensi constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO praeposito ecclesiae S. Donatiani Brugensis eiusque fratribus, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEODEBERTO, abbati monasterii S. Blasii de Silva-Nigra, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio K[ANUTO] illustri Suevorum et Gothorum regi, et venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis, nobili viro duci et universo clero et populo per Gothiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
202Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311C (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BELAE, illustri Hungariae regi, salutem et apostolicam benedictionem.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Quia vero huiusmodi malefactores gladio ecclesiasticae adnimadversionis pro sua praesumptione acriter sunt puniendi, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictos viros et eorum convicinos, quos praenominati abbas et fratres tibi nominaverint, moneas et districte compellas, ut eis ablatam decimam, frumentum et avenam, vel eorum aestimationem absque diminutione restituant, et de caetero eisdem fratribus nullatenus auferre praesumant, vel in praesentia tua infra XL dies post harum susceptionem, appellatione remota, exhibeant iustitiae complementum.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Unde quia de te speciali praerogativa confidimus, et memoratum regem novimus prompto animo tuis consiliis et monitis acquiescere, fraternitatem tuam per apostolica scripta monemus attentius et mandamus, quatenus studiose considerans et attendens, quomodo in hoc tua res agatur, ita labores efficere, ut vel iam dictum negotium revocetur, aut si revocari non poterit, taliter provideatur, quod Ecclesia Dei nullum exinde incommodum sustineat vel iacturam, et tua sollicitudo et vigilantia possit non immerito commendari.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur ascribi posset negligentiae praelatorum, si ad reprobandum improborum audaciam, qui in sacras Dei Ecclesias debacchantur, tepidus esset vigor ecclesiasticae disciplinae, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si res ita se habet, memoratos viros studiosa exhortatione commoneas, ut damna data praescriptae ecclesiae infra XXX dies post harum susceptionem, appellatione cessante, cum integritate resarciant, et a similibus de caetero conquiescant.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
, dilectis filiis universo clero Pisano, salutem et apostolicam benedictionem.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Verum ne latere possit regiam magnitudinem quam graviter in facto ipso laesa sit sanctorum Patrum auctoritas et dignitas apostolicae sedis, quae in appellationibus ex maiori parte consistit, volumus, et tuae discretioni mandamus, quatenus praefatum regem adeas, sibique plene, prudenter et diligenter aperias, quam graviter censurae sacrorum canonum et auctoritati Romanae Ecclesiae sit detractum, super eo quod praefatus episcopus post appellationem quam de mandato nostro ad nos interposuisse dignosceris, praescriptum archidiaconatum dare praesumpsit, et quomodo ex hoc pravum et iniquum exemplum transibit ad posteros: cum sine laesione canonicae sanctionis, et derogatione iustitiae, non possit incorrectum relinqui quod contra appellationem a quolibet attentatur.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Considerantes devotionem quam erga nos et Ronanam Ecclesiam geritis, libenter volumus iustas vestras petitiones admittere et pia desideria vestra effectu prosequente complere.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et potentium desideriis congruum suffragium impertiri.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Immensas laudes et gratias agimus omnipotenti Deo, qui licet navem Petri diu permisisset procellosa maris tempestate quassari, nunc tandem imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna; ita ut pacatis maris saevientis fluctibus, praedicta navis ad portum quietis reducta sit et salutis.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Commissae nobis apostolicae sedis nos hortatur auctoritas, ut locis et personis eius auxilium devotione debita implorantibus tuitionis praesidium impendere debeamus.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare; nec enim Deo aliquando famulatus gratus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Aeterna et incommutabilis divini consilii providentia sacrosanctam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum omniumque fidelium caput, matrem et magistram esse constituit et super catholicae et Christianae fidei petram protinus nascentis erexit, dicente Domino ad Petrum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI) . Huic enim apostolorum principi in cuius cathedra, licet immeriti, praesidemus, omnes oves suas indistincte et principaliter Dei Filius pascendas commisit.
203Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1311D (auctor c.1103–1181)
Significantibus nobis dilectis filiis nostris clero et populo Spalatino, nobis innotuit, quod cum Ecclesia Spalatina diu pastore vacaverit, et usque ad haec tempora iuxta formam privilegiorum Romanorum pontificum et sacrorum canonum liberam electionem habuerit, tu in ea episcopum, secundum quod observatum est, eligi non permittis.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Augusti
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
subdiaconus noster tantam confusionem videamur et verecundiam sustinere: praefato regi suadeas, ut honori nostro et eiusdem G. taliter in hac parte provideat, ut dignam possimus inde consolationem recipere, et regiam providentiam merito in Domino commendare.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Agite itaque gratias Creatori nostro, qui sponsam suam sacrosanctam Ecclesiam sua miseratione respexit, et ei, post multas persecutiones, quibus graviter pressa est et attrita, per suam gratiam plenam pacem reddidit et quietem.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Horescam cum appendiciis suis; altaria Sancti Michaelis et Sanctae Crucis, Sumkerca, Clemeskerca, Suevensela, Artrica.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praescriptum monasterium constructum est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Bataimaringin cum subdita sibi ecclesia, Steina, Brombach, Richoceim cum parte suarum decimarum et censu territoriorum in coemeterio Wisentowa; Grishaeim, Sneisham, Chilctorf, Sthatlinchowin, Wilare; Omingin cum dimidia parte decimarum, Imeindingin cum omnibus decimis exceptis sacrae terrae; ius quod habetis in ecclesia Frikingin cum tertia parte decimarum tam territoriorum quam ruris, Sconowa noviter in novellis vestris constructum cum omnibus decimis in eadem marca Sconowa acquisitis; Gundiswane, Blochingin, Burron, Brunnon, Nallingin cum parte decimarum, Luwingin cum partibus decimarum aestivalium et territoriorum, Entilibuoch, Nuvillacho, Walmundisrieth, Loppinhausun, Nunchilcha, Ronti, Tongingin, Hogenilo, Outenwilla et alias ecclesias, quas rationabiliter possidetis cum earum pertinentiis; Reinstetin cum decimis a fratribus de Rote Carubitis et a laicis iuste acquisitis; Mittilhuoch, Tanhaeim, Orsinhusin, Wolpach, Wiurimos et aliis ecclesis cum pertinentiis earum; cellam Berowa cum ecclesiis ad eam pertinentibus, id est Berowa, Swercin, Nuchilcha cum caeteris ecclesiis eiusdem cellae; cellam Witinowa cum ecclesiis suis Wisilat, Etermiberch, cellam Burgulum cum suis ecclesiis Eggenheim, Sicenchilcha, Chaltinbach, cum omni iure et potestate in decimis et in aliis quae bonae memoriae Hermannus quondam Constantiensis episcopus monachis de Burgulum rationabiliter noscitur concessisse et scripto suo confirmasse; cellam quoque Wizilinchovin cum suis pertinentiis.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Habet quoque ecclesiastica institutio ut, mortua uxore, ullam de consanguinitate defunctae uxoris vir ducat uxorem; et defuncto viro nullum de consanguinitate defuncti superstes mulier in virum suscipiat, quia ex hoc sine dubio crimen incestus committitur, ubi nulla dispensatio adhiberi.
204Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312A (auctor c.1103–1181)
Datum Viterbii, II Nonas Iulii.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod Ecclesiam tuam sub B. Petri ac nostra protectione recipientes, ea quae in praesentiarum pacifice ac legitime possedit, et specialiter Neeric, sicut a rege, et metropolitano tuo, et a venerabili fratre nostro Eskilo Londensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, tibi confirmata est, et scripti sui munimine roborata, tibi, et per te eidem ecclesiae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, VII Idus Augusti, indict.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Sane quam graviter et enormiter deliquerint qui necem bonae memoriae Hugonis quondam Tarraconensis archiepiscopi machinati sunt fraternitatis vestrae prudentiam non debet latere.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praedictum Vangadiciense beatae Mariae virginis monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, quod utique a recolendae memoriae Hugone quondam marchione constat esse constructum, atque a praedecessoribus nostris sanctae recordationis Silvestro, Calixto et Innocentio Romanis pontificibus libertate donatum est, tanquam ad ius B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae speciali praerogativa pertinens, apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, etc.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecte in Domino fili, cum sub magisterio tuo multi per Dei gratiam proficiant in scientia litterarum, auctoritate tibi apostolica duximus indulgendum, ut usque ad quadriennium, si scholas rexeris, redditus tui quos habes in Anglia, nullius contradictione vel appellatione obstante, libere tibi, et sine diminutione qualibet reddantur in scholis.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
In eminentis sedis apostolicae, etc.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Cum igitur iura prescripti monasterii tanto fortius defensare teneamur, quanto ipsius cura nobis specialius noscitur imminere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus praenominatum T. sollicite moneatis, et ecclesiastica severitate appellatione remota cogatis, ut memoratis fratribus praescriptam curtem dimittat pacifice possidendam, vel in praesentia vestra plenam iustitiam facere non moretur.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
et Marsican.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
de Malatino, Transmundus de Rocca, ad Ro.
205Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1312C (auctor c.1103–1181)
Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Crucis extra civitatem Metensem positam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eadem ecclesia esse demonstratur; perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
206Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0375A (auctor c.1103–1181)
Licet autem nos eum pro multa devotione, et multis obsequiis nobis tempore necessitatis impensis, sicut excellentissimum principem et inclytum regem, affluentiori charitate diligamus, et ad eius honorem, exaltationem pariter et augmentum, quantumvis ipse aliter opinari videatur, ferventiori studio aspiremus, ei tamen propones, quod nisi maturius ista correxerit, timendum sibi erit, ne et Deus ei pro his omnibus graviter irascatur, et in eum atque suos debeat durius vindicare, et nos ipsi id non poterimus diutius in patientia sustinere.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Data Tuscul.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Sane si quis rusticorum cuilibet extraneo iniuriosus fuerit, clamor ad canonicos deferatur.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, VI Idus Aprilis.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur graviter nimis excedit, qui subditos suos praesertim contra religionem iuramenti et excommunicationis sententiam violenta damnatione opprimit, et indebita exactione fatigat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum abbatem et P. necnon et R. filium eiusdem P. ante tuam praesentiam convoces, et inquisita veritate diligenter et cognita, eos moneas, et apostolica fultus auctoritate compellas ut praedictas villas in ea libertate et immunitate, omni contradictione et appellatione cessante, dimittant, in qua tempore canonicorum fuisse noscuntur, sicut in scripto authentico quod idem abbas et P. dicuntur habere, noscitur contineri.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Si autem monitis tuis obtemperare contempserint, eos vinculo excommunicationis astringas.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Tu vero subiectorum culpas tanta redargutionis instantia insequaris: quod, et qui culpabiles sunt, suos excessus corrigant celeriter et emendent; et alii hoc videntes, ad committenda similia non aspirent: hac tamen consideratione praehabita, ut dure et aspere, leniter et mansuete, secundum naturas et qualitates personarum, vitia corrigas subditorum.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Praeterea diffinitionis sententiam, quae super causa quae inter vos et venerabilem fratrem nostrum G. Paduanum episcopum de monasterio Candian.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
praelibatam Ecclesiam auctoritate apostolica confirmare curavimus, et scripti nostri robore communire.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Ad haec ius illud quod habere se asserit in rebus Nicolai Catalaunensis quondam hominis sui, qui sine haerede decessit, ei integre conservari facias, vel sub tuae discretionis examine plenam exinde iustitiam appellatione postposita exhiberi.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Licet autem praedicti Gurcensis et Brixinensis asserant praefatum episcopum sub obedientia et devotione nostra, in praescripta Ecclesia positum esse, non videmus tamen, nec videri potest ab aliquo, quomodo possit, vel debeat esse, ut qui de mandato et auctoritate nostra in ipsa Ecclesia archiepiscopus fuerit institutus, nobis ignorantibus amoveatur ab eadem Ecclesia et alius favore terreni principis sibi superbiatur.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Sane decuit vos sollicite ac diligenter attendere, et meditatione sedula cogitare in quo statu vir sanctae recordationis Eberhardus quondam archiepiscopus vester et bonae memoriae Chunradus successor eius, nec non praedecessores eorum eamdem rexerunt Ecclesiam, ut ab eorum via non possetis quomodolibet declinare, sed ipsorum vestigiis studeatis omnimodis inhaerere.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Ut autem omnipotentem Dominum magis propitium habere valeas et placatum, ei tota devotione studeas subesse, et his ferventer intendere, quae tibi placita sunt et accepta, et ad recuperandum patrimonium Ecclesiae, et ad conservandam Ecclesiam ipsam in fide et unitate catholica, ut vir prudens, providus et discretus, toto studio attendas.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Datum Ferent.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, VIII Idus Martii.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Si autem iudex usque ad reditum eius qui possidet terminum prorogabit, exspirat iurisdictio sua, quia sine assensu utriusque partis non licet iudici terminum a delegatore praefixum aliquatenus prorogare.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Anagniae, VI Idus Aprilis.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, VI Idus Novembris.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In episcopatu videlicet Claromontensi monasterium S. Portiani cum ecclesiis de Besson, de Quintiniaco, de Salines, de Celsiaco, de Tavallio, de Fellinia, de Monteaureo, de Sustris, de Charel, de Liniaco, de Martiliaco, de Montfanc, de Boiaco, de Barbariaco, de Vernei, de Villena, de Lupiaco, de Paredo, de Briallis, de Varinnis, de Vorot, de Lupo; ecclesias de Begiaco, de Nuilliaco, de Copelz, de Branciaco, de Tresalliaco, de Floriaco cum capella de Cavarocha; ecclesiam de Salviliis, de Lebiaco, ecclesiam S. Nicolai, ecclesiam de Vernolio In Cabilonensi, Pristiacum, Aguliacum, ecclesiam de Baldreriis, ecclesiam Sancti Andreae, Lambres, Manciacum, ecclesiam de Giniaco, de Ver, ecclesiam de Griviliaco, de Cuyseriaco.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Nullis ergo omnino hominum liceat etc.
207Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293C (auctor c.1103–1181)
Datum Tusculani, - VI Idus Februarii
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Si enormitates et scelera iniquorum impunita relinquerentur, virtus bonorum facile posset succumbere, et vitia viderentur virtutibus ordine postposito praevalere.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Audito et intellecto, quod charissimus in Christo filius noster, Henricus illustris rex Angliae, divina gratia inspiratus, et instantia commonitionum et exhortationum nostrarum devictus, venerabili fratri nostro Thomae Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, gratiam et pacem suam restituerit, laetati sumus plurimum et gavisi.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Quoniam sicut rerum gestarum memoria, et reverenda SS. Patrum institutio evidenter declarant, semper sedi apostolicae licuit non solum sedes episcopales de novo in locis idoneis instituere, verum etiam coniunctas disiungere, et disiunctas unire.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Abbatissa vero et moniales S. Michaelis Vurlensis quamdam ecclesiam suam, S. Martini videlicet, parochianis suis spoliant, et iura ipsius illicite sibi usurpantes, parochianos praefati abbatis pro suis excessibus excommunicatos et ab ecclesiae liminibus sequestratos, ad divina officia recipiunt, et defunctis exhibent sepulturam.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Verum quia huius rei veritas nobis constat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si praenominatus T. legitimis testibus probare poterit quod praedicti fideiussores tantum de rebus suis habuerunt quantum est illud in quo pro eo fideiusserunt, eos moneas et compellas ut vel exinde ipsum absolvant, aut in tua praesentia ei plenam iustitiam exhibeant; quod si facere noluerint, ipsos ecclesiastica censura, appellatione remota, percellas.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod nos sinceritati tuae de praeteritis gratias uberes exsolventes, pro eodem monasterio fraternitatem tuam rogamus, solliciteque monemus, quatenus ipsum divini amoris intuitu et pro reverentia B. Petri ac nostra diligas, manuteneas, et in iustitiis suis protegas atque conserves, nec iura et libertates eius aliquo modo imminuas, aut a quoquam, quantum in te est, imminui patiaris, sed de parochianis tuis cum exinde querelam receperis, ita plenam iustitiam facias exhiberi, quod in hac parte studium tuae sollicitudinis multipliciter commendare possimus, et exinde tibi uberes gratiarum actiones referre.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam ex iniuncto nobis officio viros ecclesiasticos ab universorum iniuriis et molestiis defensare tenemur, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus memoratum virum moneas, et districte compellas, ut nihil indebite a praedictis fratribus exigere, nec eos de caetero inquietare vel eorum bona iniuste molestare praesumat.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Relatum est auribus nostris quod, cum B. presbyter vicariam ecclesiae de Suast canonice et perpetuo fuisset adeptus, Aicardus presbyter potentia et fortitudine sua ipsum ab eadem vicaria eiecit, et eam detinet contra iustitiam occupatam.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur non decuit eosdem canonicos praefato ecclesiam praescriptam sine causae cognitione subtrahere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus memoratos canonicos studiose commoneas, et collata tibi auctoritate districte compellas, ut praedictam ecclesiam memorato Wibaudo, sicut eam sibi concesserunt, infra XL dies post harum susceptionem sine mora et difficultate restituant, aut exinde sibi coram te, sublato appellationis remedio, quod iuris forma dictaverit facere non postponant.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Verum quia indecens est, et a sacris canonibus penitus alienum, ut aliquis absque rationabili et manifesta causa ecclesia sibi rationabiliter concessa privetur, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus infra XL dies post ipsarum susceptionem rei veritatem diligenter inquiras, et nisi tibi constiterit, quod pater praefati presbyteri sacerdos fuerit, et in sacerdotio eum, sicut dicitur, genuerit, si alia iniusta et absque rationabili causa fuit ab ecclesia sua remotus, eam sibi, occasione et appellatione cessante restitui facias et in pace dimitti.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Quia igitur ex suscepti cura regiminis, orphanorum patroni tenemur et defensores existere: discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit in causa ipsa ad nos appellatum fuisse, et praedictum N. et nepotes eius moneas, et auctoritate nostra districte compellas, ut praedictum orphanum super iam dicta haereditate molestare desistant, et eam sicut a patre suo concessam, et in praesentia praedicti archiepiscopi constat fuisse recognitam, in pace et quiete ipsum possidere permittant: aut si quid iuris in ea se habere confidunt, coram te, sublato appellationis obstaculo, ordine iudiciario experiantur.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Hac itaque ratione inducti, et de vestra nihilominus devotione confisi, pro dilecto filio nostro M. clerico, latore praesentium qui asserit se omnino ecclesiae vestrae devotum, cuius mores et conversationem dilecti filii nostri fratres militiae Templi, circa quos est conversatus, plurimum commendant, charitati vestrae preces affectuosas porrigimus: devotionem vestram per apostolica scripta rogantes attentius, monentes, atque mandantes, quatenus eidem clerico, divini amoris intuitu, et pro reverentia B. Petri ac nostra, in aliquo beneficio ecclesiastico sibi competenti, unde vitae necessaria in vestra semper devotione possit honeste percipere, liberaliter provideatis: ut liberalitas et devotio vestra exinde commendabilis debeat apparere: nos quoque vobis, propter hoc uberes gratiarum actiones exsolventes, preces et petitiones vestras, cum se opportunitas obtulerit, libentius et efficacius admittamus.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod vehementi cor nostrum doloris pulsatur stimulo, audito quod in partibus vestris in tantum libido crudelis et turpis excreverit, ut quaedam mulieres prolis suae procurent interitum, earumque corruptores tam horrendo et detestabili facinori non solum consentire, verum etiam persuadere praesumant: alii incestuosa coniunctione, plerique cum iumentis abominanda se pollutione commaculent.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Gravis admodum et difficilis est ad apostolicam sedem querela perlata, quod Phinni semper imminente sibi exercitu inimicorum, fidem servare Christianam promittunt, et praedicatores et eruditores Christianae legis desideranter requirunt: et recedente exercitu fidem abnegant, praedicatores contemnunt, et graviter persequuntur.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
episcopo.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Tandem autem episcopus proprios nuntios et scripta nobis direxit, significans quod praedicto Danieli praescripta ecclesia non fuerit concessa, sed ad probationem usque ad annum commendata: ita quidem, ut si non esset idoneus, et eius conversationis et vitae cuius esse deberet, exinde amoveretur, ut ecclesia illa libere posset honestae personae concedi.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Ideo sumus, quanquam immeriti, ad universalis Ecclesiae regimen superna providentia deputati, etc.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Unde cum quidam eorum debiles sint admodum et horrendi, ut sanis non possint, nec audeant se aliquatenus immiscere, decet prudentiam tuam ipsis oratorium et coemeterium providere, ubi valeant divinis officiis interesse, et habere cum decesserint sepulturam.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Cum scriptum sit: Honor regis iudicium diligit (Psal. XCVIII, 4) , honori tuo plurimum expedit et saluti iustitiam diligere et eam unicuique secundum dignitatem a Deo tibi collatam servare, quia felix est gloria regnantis cum tuta est conditio subditorum.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Quoties illud a nobis petitur . . . . monasterium beatae Mariae, cui divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Fervens et sincera devotio, quam circa nos et Romanam Ecclesiam geritis, monet nos propensius et hortatur, ut in his quae iuste requiritis, facile nostrum vobis debeamus parare favorem, praesertim cum a nobis ea vos contingat requirere quae ad pacem vestrae Ecclesiae pertineant et profectum.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Virginibus sacris, quae sub religionis habitu Domino placere desiderant, tanto fortius adesse debet apostolicae sedis suffragium, quanto minus pro fragilitate sexus et assumptae religionis proposito suae possunt iura tueri.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Venerabilis frater noster Adalbertus, quondam archiepiscopus vester, videns et considerans necessitatem Ecclesiae vestrae, cum gratiam charissimi in Christo filii Friderici illustris Romanorum imperatoris recuperare non posset, maluit cedere quam contendere, et Ecclesiam vestram et administrationem ipsius in manu nostra libere et sine contradictione qualibet resignavit.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Relatum est nobis ex parte tua, quod labores et angustias praelatorum attendens, elegisti abiectus esse in domo Dei, et Domino sine sollicitudine ecclesiastici regiminis deservire, quam praelationis vocabulo gloriari, ideoque administrationem praescriptae Ecclesiae resignasti; quam humilitatem venerabilis frater noster I. Carnotensis episcopus, et dilectus filius Petrus Sancti Chrysogoni presbyter cardinalis titulo, apostolicae sedis legatus, intuentes, domum de Monticellis et de Bueron cum suis pertinentiis sustentationi tuae cum assensu fratrum ipsius ecclesiae contulerunt, quoad vixeris, libere possidendam.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Cum dilectus filius noster R. nunc abbas, tunc vero electus Sancti Augustini Cantuariae non sine gravibus laboribus et expensis secundo ad nostram praesentiam accessisset, pro eo, sicut dicebat, quod ei iuxta mandatum nostrum et institutionem sanctae recordationis Patris et praedecessoris nostri Eugenii papae et iuxta tenorem scripti nostri in monasterio suo manum nolebas benedictionis imponere, nos eum, salvo iure et dignitate tua et successorum tuorum, benediximus in abbatem.
208Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Cum Ecclesia vestra nobis sit nullo mediante subiecta, eius et vestrae volumus, ut tenemur, paci prospicere, et ne possitis in posterum malitiosa quorumlibet vexatione gravari sollicite providere.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Caeterum ab ipso Conditore mundi statutum est et ordinatum, ut virtutes praeemineant, et locum semper obtineant et ordinem superiorem.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Et exinde universali Ecclesiae magnum bonum et incrementum credimus, auxiliante Deo, proventurum.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
nos, qui ex iniuncto nobis a Deo summi pontificatus officio pro universarum statu Ecclesiarum debemus, quantum Deus dederit sollicite cogitare, Cephaludensem Ecclesiam, ad cuius regimen, disponente Domino, nuper vocatus fuisti, et in episcopum consecratus, pontificalem sedem duximus statuendam.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam viris religiosis perniciosum existit ea committere, quae pericula pariunt animarum: discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus infra viginti dies post harum susceptionem, praenominatas personas moneatis, et districte compellatis, ut praedicto abbati et ecclesiae suae iura sua integra et illibata dimittant, et ablata sine molestia et difficultate restituant, vel in praesentia vestra suae iustitiae plenitudinem appellatione remota exhibeant.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Super LX vero et XI solidis et VI denariis, quos ab eo petierunt, causam audias, et eam, sublato appellationis remedio, mediante iustitia, decidas.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, V Idus Decembris.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Si autem de ratione confidit, et adversus eos super iam dicta pecunia agere voluerit, coram te ordine iudiciario experiatur, et tu causam audias et eam debito fine decidas.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam huiusmodi oppressiones et violentiae in quolibet laico, nedum clerico, detestabiles sunt et penitus exsecrandae, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si praescriptae ecclesiae vicaria praefato B. concessa fuit, ut ibi perpetuus vicarius esset, praedictum A. moneas instanter et districte compellas, ut eidem B. vicariam praelibatae ecclesiae cum universis ablatis, postposita mora et occasione, restituat, et in pace et quiete dimittat, aut in praesentia tua plenam exinde iustitiam, appellationis remedio sublato, exhibeat.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, VII Idus Maii.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Postea vero si praefatus episcopus, vel alius adversus eum super iam dicta ecclesia agere voluerit, causam audias et debito fine decidas.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Datum Tuscul.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Datum Tusculani, V Idus Augusti.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Quae quantum sint gravia, et Creatori nostro penitus inimica, ipsa sceleris atrocitas satis demonstrat, quam nec audientium aures sine ingenti possunt horrore percipere.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam in hoc Deo illudere, et Christianam religionem deridere videntur, et illis se duplo filios gehennae constituentibus, salus et vita eorum tota in terrenis, neglectis coelestibus, conspicitur consistere; nec est dignum ut eis in adversitate Christianum nomen defensionem conferat, quod in prosperitate despicere et horrere probantur: universitatem vestram monemus, atque mandamus, quatenus a fallaciis et fraudibus eorum ita prudenter et discrete de caetero caveatis, quod, si ingruerit necessitas, ad auxilium et defensionem vestram non possint recurrere, nisi munitiones, si quas habent, vobis tenendas assignent, aut alias adeo sufficientem cautionem exhibeant et securitatem, quod amodo nullatenus pedes retrahere, aut vestram prudentiam valeant circumvenire: sed Christianae fidei documenta cogantur tenere firmiter et servare, ne amplius de eorum numero videantur, de quibus dictum est: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Lex divina et humana desiderat, et debitum charitatis exposcit, ut bono et utilitati communi debeamus intendere, et ad revocationem et conversionem infidelium operam omnimodam et sollicitudinem adhibere.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Postremo vero cum idem Daniel, quod tabernam frequentaret, et quod ibi multoties ita pernoctasset, quod omissa dormitione sequenti die missam celebrasset, apud episcopum accusatus fuisset, et in purgatione quam sibi indixerat, defecisset, ipsum ab officio suspendit, et ecclesiam in qua ministrabat, ad repraesentationem abbatis ad quem pertinet, Waltero sacerdoti concessit.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Gualdum S. Stephani, et ecclesiam, et omnes decimas eiusdem Gualdi; villam quae dicitur Disconfectura, cum ecclesia ibidem constituta; ecclesiam de Fontanella; ecclesiam de Boseri; ecclesiam de Poli cum capellis et omnibus ad eas pertinentibus, et decimis Carnoti; ecclesiam Sancti Saturnini cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Leodegarii de Alberiis, sicut a Willelmo Senonensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato curam et administrationem Carnotensis Ecclesiae gerente libera et absoluta ab omni iurisdictione archidiaconi capitulo in perpetuum donata est et concessa, Milone archidiacono in cuius erat archidiaconatu, conniventiam et assensum praebente; praeposituram de Alvers; praeposituram de Unigradu, praeposituram de Masengi; praeposituram de Normannia cum hominibus, villis, territoriis, ecclesiis, capellis, decimis, et terragiis, et aliis consuetudinibus et libertatibus, et omnibus ad easdem praeposituras pertinentibus.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod fraternitatem tuam per apostolica scripta rogamus attentius et mandamus, quatenus praefatos infirmos capellanum habere et oratorium cum coemeterio construere, sine qualibet contradictione permittas, ita tamen ut capellanus eorum parochianos aliarum ecclesiarum ad quotidiana officia, vel in praecipuis solemnitatibus non admittat, nec ad sepulturam recipiat, nec decimas vel oblationes ab eisdem aliquatenus exigat, sed ipsis infirmis et familiae suae duntaxat, prout animarum saluti noverit expedire, sollicitius consulat, et ferventer intendat.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Sane quam graviter et enormiter deliquerint qui necem bonae memoriae Hugonis quondam Tarraconensis archiepiscopi machinati sunt, regiae celsitudinis prudentiam non debet latere.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Innotuit siquidem nobis ex tenore litterarum vestrarum quod vos, consideratis facultatibus eiusdem Ecclesiae, diligenter deliberato consilio, statuistis ut eadem ecclesia plures quatuordecim canonicis vel pauciores habere non debeat, nisi facultates ipsius Ecclesiae ita, Domino largiente, excrescerent, quod plures posset decenter habere.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium in quo divino mancipatae estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Postmodum venerabiles fratres nostri, Gurcensis et Pataviensis episcopi, et praelati Ecclesiae vestrae, qui apud nos praesentes erant, de celebranda electione mandato nostro recepto, in venerabilem fratrem nostrum Chunradum, Moguntinum quondam archiepiscopum, virum utique litteratum, providum, industrium et discretum, et charum admodum nobis et acceptum, et moribus et genere nobilem, unanimiter convenerunt, ipsumque elegerunt in archiepiscopum et magistrum.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Nulli ergo, etc.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod nos tibi et Ecclesiae tuae volentes in posterum providere apostolica auctoritate statuimus, ut quod de praedicto electo benedicendo fecimus iuri tuo vel ecclesiae tuae nullum possit praeiudicium generare.
209Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1297C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod, cum inter vos et nobilem virum comitem Cabilonensem super querelis omnibus quas adversus eum habebatis, et super exactionibus quas exercebat in homines et terras eiusdem ecclesiae coram charissimo in Christo filio nostro Philippo, illustri Francorum rege, amicabilis compositio facta sit, et eiusdem regis authentico continetur, ratam habemus, eamque auctoritate apostolica confirmamus.
210Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0438C (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam proniores ad benedicendum quam ad maledicendum esse debemus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rem ipsam diligenter inquiras, et si tibi constiterit praefatum episcopum, memoratos viros, eo modo quo superius diximus, excommunicasse, eos et familias eorum nisi forte notorium fuerit ipsos ita graviter deliquisse, quod ipso genere delicti excommunicationis sententiam incurrissent, auctoritate nostra et tua, si episcopus facere absque pecuniae exactione noluerit, omni appellatione cessante, absolvas, recepto prius ab eis iuramento, quod in praesentia venerabilis fratris nostri Suessionensium episcopi cum praedicto Catalaunensi aliquid contra ipsos habuerit iustitiae debeant stare.
211Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0509C (auctor c.1103–1181)
Quod autem significasti nobis venerabilem fratrem nostrum Wintoniensem episcopum occasione iniuriarum et persecutionum, quas ei rex graviter et importabiliter inferebat, episcopatui suo abrenuntiasse, hoc grave satis et molestum ferimus: et abrenuntiationem ipsam, nisi prius, quomodo facta sit, per eius litteras vel nuntios cognoscamus, nec possumus ratam, aut non ratam habere.
212Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0298C (auctor c.1103–1181)
W., parochianus tuus, in nostra esset praesentia constitutus, nobis asseruit quod cum infirmitate graviter laboraret, abbas et fratres Sancti Remigii absque uxoris suae licentia monasticum induere habitum, et viginti libras, quas apud se habebat, sibi tradere suaserunt.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Data Tuscul.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Nos vero volentes honori et dignitati tuae, in quibus cum Deo et iustitia possumus deferre, et ne alii audaciam delinquendi assumant, et occasionem violandi decretum nostrum attentiori studio providere, episcopum suspendimus ab auctoritate donandi praebendas, usque ad misericordiam nostram vel catholici successoris nostri, et archidiaconum dimidia praebenda, quam contra decretum nostrum suscepit, deliberato fratrum nostrorum consilio privavimus, auctoritate nostra in archidiaconatu et canonicatu remanentem, ita quod dimidia illa praebenda perpetuo careat; sed ei dimidia quam habet ab episcopo suo postquam per misericordiam apostolicae sedis ei donandi praebendas auctoritas erit restituta, vel a successore suo integretur, vel alia integra assignetur.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae Idus Aprilis.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
sacrae religionis infringat.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Praeterea quascunque possessiones, etc.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Quarum siquidem litterarum tenor talis est: « Reverendissimo domino et Patri Alexandro, Dei gratia summo pontifici, Willelmus, eadem gratia rex Scotiae, salutem et devotam reverentiam.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus si quando adversus parochianos vestros eorumdem fratrum querimoniam recipitis, malefactores eorum ad procurandam satisfactionem congruam de commissis, vel ad iustitiam exhibendam, sine dilatione frustratoria moneatis, et per excommunicationis sententiam compellatis.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, venerabilis in Christo frater archiepiscope, tuis iustis postulationibus clementer annuimus, et Remensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod universitatem vestram per apostolica scripta monemus, mandamus atque precipimus quatenus in praecipuis solemnitatibus ecclesiarum vestrarum, si forte Ierosolymitanus patriarcha absens sit vel infirmus, aut si ecclesia Ierosolymitana vacaverit, priorem eiusdem ecclesiae, qui pro tempore fuerit, cum fratribus suis ad solemnem processionem, sicut in nostro privilegio continetur, sine contradictione recipiatis, et in eisdem ecclesiis solemnem missam vice patriarchae eumdem priorem et fratres suos, omni occasione et excusatione postposita, [cantare] permittatis. Si vero, quod non credimus, in hac parte statuta nostra contempseritis adimplere, noveritis vos indignationem beati Petri et nostram graviter incursuros, et de praesumptione vestra dignae ultioni subiiciendos.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Inde est quod tuis petitionibus annuentes, praesentibus tibi litteris indulgemus, ut fratribus et conversis eiusdem ordinis, si qui tibi peccata sua confiteri voluerint, poenitentiam iniungendi ut ipsos absolvendi, etiamsi forte vinculo sint excommunicationis adstricti; et tonsuras tuis novitiis clericis faciendi, dummodo presbyter sis, de auctoritate nostra liberam habeas facultatem.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Idibus Ian.
213Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1308C (auctor c.1103–1181)
Effectum iusta postulantibus indulgere, ut vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adiuvat, et veritas non relinquit.
214Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0163A (auctor c.1103–1181)
Unde, nisi tuae sublimitatis prece placati, eius noluissemus contumaciam sedis apostolicae mansuetudine tolerare: potuimus eum atque debuimus iuxta rigorem canonum satis graviter vindicare.
215Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0440C (auctor c.1103–1181)
Quoniam autem dilectus filius noster cantor Duacensis, quem nos pro devotione, honestate et probitate sua, sicut virum providum et discretum, charum admodum acceptumque tenemus, locum suum occasione ista mutatum esse proponit, et personam suam in hoc graviter laesam fuisse, fraternitatem tuam per apostolica scripta rogamus, monemus atque mandamus, quatenus praedicto cantori locum suum, quem in praescripta ecclesia noscitur hactenus habuisse, pro devotione quam circa nos et Ecclesiam gerit, et obtentu dilectionis quam nos circa personam eius habemus, facias, dilatione cessante, restitui, et de caetero in pace dimitti, ut ipse idem tibi debeat omni tempore devotior permanere, et nobis id gratum omnimodis facias et acceptum.
216Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0552C (auctor c.1103–1181)
Verum quoniam nos valde timere oportet, ne si circa exsecutionem iustitiae et iniunctum nobis apostolatus officium pigri aut remissi exstiterimus, in districto examine ante tribunal superni iudicis graviter puniamur, si per te illis de provincia tua, qui coram nobis se iniurias pati queruntur, de suis malefactoribus iustitiam non poterimus exhibere, ad alios inviti et dolentes recurremus, qui in his vices nostras debeant studiose supplere.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Ex parte decani Ambianensis, et S. quondam nepotis I. quondam canonici Ambianensis, auribus nostris innotuit quod pecuniam, quam prior de Abbatis Villa mutuo accepit, idem canonicus per manum iam dicti decani et nepotis sui ecclesiis et pauperibus, pro animae suae remedio, distribuendam reliquit.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Querelam Seberti Remensis civis nobis transmissam accepimus, quod, cum ipse a Galvino et uxore sua quamdam domum emisset, et illi data fide firmiter sibi promisissent quod exinde nullo tempore ei molestiam vel gravamen inferrent, nunc, fidei religione contempta, praefatum S. super iam dicta domo inquietare praesumunt.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Cum dilectus filius noster Ioannes Multo, quoad potuit, pro honore tuo, dum in curia nostra praesens exstitit, sollicitus admodum et studiosus fuerit, et ipsum quantum comprehendere possumus, tibi multa devotione non dubitemus esse astrictum, confidenter eum affectioni tuae duximus commendandum, indubitata veritate tenentes, quod etiam absque precibus nostris ipsum consideratione devotionis et probitatis suae protegere debeas, et in suis iustitiis confovere.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HER. abbati S. Stephani Divionensis, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Veniens ad nos dilectus filius noster Walcherus clericus, praesentium lator, diligenti nobis assertione proposuit, quod Hu.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Querelam leprosorum de Sparnaco recepimus, asserentium quod, cum ipsi de domo sua protectionis a nobis litteras impetrassent, et ab exactione decimarum de novalibus suis, quae propriis sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum eos clementia sedis apostolicae fecisset immunes, canonici de Sparnaco adversus ipsos inde commoti sunt et turbati: usque adeo scilicet, quod cum magister leprosorum cum quibusdam fratribus et servientibus suis pro colligendo feno in propriis pratis existeret, octo de praedictis canonicis insurgentes in eos, magistrum et fratres, qui cum eo erant, graviter verberaverunt, et servientes eorum multis afficientes vulneribus, fenum illud fecerunt de pratis per violentiam asportari.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Referente nobis dilecta in Christo filia nostra nobili muliere C. comitissa Tolosana, sorore tua, ipsa disposuerat caste vivere, pro eo quod nobilis vir Tolosanus comes vir suus ei fidem non servet, sed aliis mulieribus se coniungat illicite, eamdem comitissam satis attente monuimus, ut ad virum suum rediret.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus suffraganeis Cantuariensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BARTHOLOMAEO abbati Vallis Christianae, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris, religiosam vitam professis, in perpetuum.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BALDERAMO praeposito et canonicis ecclesiae Sanctae Mariae in Magdeburg, salutem et apostolicam benedictionem.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio R[OBERTO] abbati Ecclesiae S. Quirini, salutem et apostolicam benedictionem.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venarabili fratri Genuensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis NICOLAO priori et fratribus Sancti Sepulcri salutem et apostolicam benedictionem.
217Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WILLELMO abbati ecclesiae S. Mauritii Agaunensis, eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Quo defuncto, cum a praenominato priore decanus, et S. pecuniam praetaxatam requirerent eam noluit reddere: sed diffugia quaerens, ad audientiam nostram appellavit, qui nec venit, nec aliquem pro se responsalem transmisit.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Verum quia periculosum est admodum et detestabile fidem praestitam violare, et ad nostrum spectat officium unicuique in suo iure adesse, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum G. et uxorem suam moneas et districte compellas ut iam dicto S. super praefata domo nullam de caetero molestiam vel gravamen inferre praesumant, et de violata fide taliter eos punire studeas, quod poena docente cognoscant, quam sit iniquum scienter fidem praestitam violare.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Inde est quod fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, quatenus ipsum divino intuitu, et pro reverentia beati Petri et nostra, et consideratione devotionis et probitatis suae propensius diligas, et in iure manuteneas et defendas, nec ipsum in aliquo sustineas indebite molestari; sed taliter eum in iustitiis suis habeas nostro intuitu et respectu sui servitii commendatum, quod ipse sub ala protectionis tuae ab incursibus malignantium possit esse securus, et in devotione tua ferventior semper existere, et nos exinde affectioni tuae gratias debeamus exsolvere copiosas.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos viros diligere, et eorum loca pia protectione munire: dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolicae sedis patrocinio muniamus.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
praepositus et canonici S. Petri Duacensis eum iam pridem unanimiter et concorditer in suum fratrem et canonicum receperunt, sibique praebendam, quae in ipsa ecclesia primo vacaret liberaliter concedentes, concessionem suam scripto authentico roborarunt.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur graviter nimis offendimur, si ea quae sunt a nobis statuta, temeritate quorumlibet rescindantur, et negligentiae possemus redargui, si tantum excessum dimitteremus inultum, fraternitati tuae, per apostolica scripta mandamus, quatenus a praedictis infirmis decimas de novalibus suis quae propriis sumptibus excolunt, sive de nutrimentis animalium suorum exigi vel extorqueri nullatenus patiaris, et super his quae praediximus, veritate rei studiosius inquisita, si ita tibi constiterit, eos qui tantum facinus commiserunt, sublato appellationis remedio, publice excommunicatos denunties, et facias sicut excommunicatos vitari, donec passis iniuriam congrue satisfaciant, fenum ablatum restituant, et hi qui in praefatum magistrum et fratres suos, si clerici sunt, violentas manus iniecerunt cum litteris tuis rei veritatem continentibus, apostolico se conspectui repraesentent.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Verum quia ipsa nostris in hac parte monitis noluit acquiescere, donec praefatus comes viam huius pravitatis ac dissolutionis relinquat, eidem comiti apostolicae exhortationis scripta direximus, ut, huiusmodi via penitus praetermissa, praedictam comitissam uxorem suam per magnos et honorabiles nuntios, missis ei et tibi litteris suis, ad se honorifice, prout convenit, revocet, data plenaria cautione, quod eamdem comitissam, prout decet tantam et tam nobilem dominam, decenter debeat et honeste tractare.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Significavit nobis venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, sedis apostolicae legatus, quod si quando vos appellatis ad praesentiam nostram, vel archidiaconi vestri, super aliquo certo negotio a praesentia eius, archiepiscopatus et archidiaconatus sub protectione apostolica ponitis et appellatis ad annum; et interim neque de praeteritis commissis, neque de novis excessibus vestris, sive de subiectorum vestrorum delictis permittitis ipsum cognoscere, et omnem iustitiam eius suspenditis, et prorsus evacuatis.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Religiosam vitam eligentibus apostolicam convenit adesse praesidium, etc.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Commendamus et digna laude prosequimur integritatem devotionis et fidei quam erga matrem nostram sacrosanctam Romanam Ecclesiam, et erga personam nostram vos constanter exhibuisse et iugiter exhibere accepimus, propositum et voluntatem habentes vos et ecclesiam vestram sincere diligere, et de commodis et profectibus ecclesiae vestrae opportunitate suscepta propensius in Domino cogitare.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Religiosorum votis et desideriis gratanti animo debemus annuere, et in eis iustis petitionibus suis prompta benignitate adesse, ut eorum loca nullius valeant perturbationibus concuti cum apostolica fuerunt protectione munita.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Dilectus filius noster Guillelmus de Montepessulano sua nobis conquestione monstravit, quod diltcei filii consules et populus Genuensis proprietatem in mari quaerentes, portum eius frequenter invadunt, consumunt naves incendio, et peregrinos et mercatores suis rebus per violentiam spoliant, et Genuam declinare coarctant.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Multiplici devotionis et sinceritatis vestrae affectum, quem circa nos et Ecclesiam Dei magnifice geritis, et religionis ac honestatis vestrae fervorem solertius attendentes, ad commodum et incrementum vestrum libenti animo et studio propensiori intendimus, et ad commissae vobis ecclesiae ampliationem pariter et profectum, curam et diligentiam ferventius adhibemus.
218Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Cum simus ad curam et regimen universalis Ecclesiae, licet immeriti, providentia supernae dispensationis assumpti, cum postulantur a nobis quae ad tuitionem ecclesiarum pertineant, petentium desideriis clementer convenit condescendere et eorum vota effectu prosequente complere.
219Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0474C (auctor c.1103–1181)
Quod si ab eisdem de caetero fuerit attentatum, et ad nos exinde iterata querela pervenerit, ita graviter curabimus vindicare, quod facultatem talia perpetrandi, si voluerint, ulterius non habebunt.
220Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0417B (auctor c.1103–1181)
Perlatum est ad audientiam nostram quod Saresberiensis episcopus enormiter satis excessit et in Deum et Ecclesiam graviter et immoderate deliquit.
221Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0418B (auctor c.1103–1181)
Si autem a suae intentionis proposito declinare noluerit, indubitanter timere poterit, ne Deus propter hoc in ipsum et posteros eius graviter vindicet.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Et quoniam eodem Daniele omnia haec inficiante, communis est, et quasi generalis querela omnium quod memoratus episcopus presbyteros et clericos suos plusquam mercenarios tractat, et ab eis annuatim graves et importabiles exactiones extorquet, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus haec omnia diligenter et sollicite inquiratis, et quidquid exinde inveneritis sine admistione falsitatis, nobis meram et puram veritatem vestris litteris significetis: ut nos habita rei certitudine confidentius et securius corrigere valeamus quae noverimus corrigenda.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Iulii.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, XVI Kal.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Aprilis.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Sane per dilectum filium nostrum I. monachum vestrum a nobis devote ac suppliciter postulasti, quod thesaurum Ecclesiae vestrae, honores ac possessiones, et obedientias, quas inpraesentiarum eadem Ecclesia possidet; aut in futurum auctore Domino iuste poterit adipisci, te, fili abbas, et quemlibet successorum tuorum, absque communi consensu capituli distrahere vel alienare deberemus districtius prohibere.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Item ecclesiam S. Georgii, S. Philippi de Palatio, S. Angeli cum tertia parte portus Ortonae, S. Mariae iuxta rivum qui dicitur Fricius in Curte Ateana, SS. Martyrum Legontiani, et Domitiani cum mille modiis terrae iuxta se in curte de Agrame, S. Calari, et SS. Virginum Aureae, et Petronillae, S. Ambrosii, S. Martini, S. Stephani, ad collem in Bessi, S. Crucis cum duodecim marnatis hominum, S. Angeli intra oppida septem, ex adverso S. Nicolai.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
praesens non fuerit, cantes, et si tu et archipresbyter absentes fueritis, unus de canonicis missam celebret.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Data Troiae, Idibus Novembris
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Custos vero, qui minister dicitur, in potestate praepositi, decani et capituli semper, propter ornamenta ecclesiae qui in eius potestate sunt, maneat ordinandus.
222Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1294D (auctor c.1103–1181)
Non est enim rex, qui terram illam regere possit, cum ille, videlicet Balduinus, qui regni gubernacula possidet, ita sit graviter, sicut nosse vos credimus, iusto Dei iudicio flagellatus, ut vix ad tolerandos sufficiat continuos sui corporis cruciatus.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quia igitur periculosum est, et ab ordine iuris extraneum, ut aliquis debeat aliena iura per violentiam detinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus memoratum A. moneas et sub excommunicationis districtione compellas, praescriptam pecuniam praefato Ioanni infra XXX dies post harum susceptionem in integrum restituere, aut exinde sibi coram te, sublato appellationis remedio, plenam et sufficientem iustitiam exhibere.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam ea quae decisa sunt et iudicio sedis apostolicae terminata, non debent in recidivae contentionis scrupulum devenire, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum burgensem praescriptam sententiam, occasione et appellatione cessante, firmiter observare, et a molestatione praedictae mulieris de caetero super hoc desistere, et ei damnum XX librarum in integrum resarcire, vel coram te exinde iustitiae plenitudinem exhibere omni cum districtione compellas.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quia igitur indignum est et penitus indecorum, ut ecclesiasticae personae consimilis professionis viros iniustis vexationibus debeant molestare, quos potius ab aliorum incursibus, quantum in eis est, defensare tenentur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus ut praedictos canonicos Laudunenses moneas et districte compellas, quod infra XX dies post harum susceptionem, praescriptum allodium praedictis canonicis S. Petri restituant, et in pace et quiete dimittant, aut ipsis exinde coram te iustitiae faciant complementum.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quia vero sicut accepimus, super hoc ad nostram audientiam est appellatum: vobis de quorum prudentia et honestate confidimus, causam ipsam committimus audiendam: discretioni vestrae auctoritate praesentium mandantes, ut praedictum civem instanter moneatis, et districte compellatis, ut pretium constitutum recipiens, eumdem Willelmum super usurarum exactione nulla ratione vexare praesumat.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ut autem illam gravem querelam quam ex parte monasterii S. Basoli adversum te nuper recepimus, praesentialiter omittamus, quasi communis querela omnium episcoporum suffraganeorum tuorum haec est, quod tu eos tanquam simplices clericos gravas, et eorum Ecclesias et clericos tanquam tuos proprios pro tua voluntate pertractas, cum tuam discretionem deceret ita te iam dictis episcopis exhibere benevolum et benignum, quod et ipsos fraterna videreris charitate diligere, et illud habere fixum in pectore, quod B. Petrus in Epistola sua dicit: Non quasi dominantes, sed formam vitae gregi praetendentes.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Verum quoniam idem I. quantum in eo fuit appellationem est prosecutus, venerabili fratri nostro Ambianensi episcopo dedimus in mandatis, ut si res ita se haberet praedictus I. penitus absolveretur.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Scriptum est enim: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictione metet vitam aeternam (I Cor. X.) Credimus sane universitati vestrae innotuisse qualiter venerabilis frater noster Fulco Estonum episcopus inopia et paupertate prematur, et ad convertendam gentem illam sui episcopatus, quae Christianae fidei ignara est, totis viribus elaboret, et quantam potest sollicitudinem ac diligentiam adhibere procuret.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Caeterum, quoniam sine obedientiae virtute nemo Deo perfecte potest placere, aut acceptum servitium reddere, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, et mandando praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro C. episcopo vestro, sicut bonae memoriae Giloni praedecessori suo fecisse noscimini, omnimodam obedientiam et reverentiam impendatis: et in his quae Dei sunt, et ad vestrarum animarum spectant salutem, monitis et mandatis eius humiliter parere curetis, et ei de iustitiis suis integre, et plenarie respondeatis: ita quod apud Deum pro humilitate et obedientia vestra peccatorum vestrorum veniam et gloriam valeatis promereri aeternam.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ipsum itaque consideratione suae devotionis et obsequii tibi sollicite commendantes, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, quatenus eumdem M. pro reverentia B. Petri ac nostra, et intuitu servitii sui, quod iam secundo ad nos veniendo tibi noscitur impendisse, propensius diligas et honores, sibique ita commode et utiliter benefacias, quod ipse facilius et libentius pro te periculis personam suam debeat exponere, et nos exinde tibi copiosas gratias agere teneamur, et providentiam tuam digne in Domino commendare possimus.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
de Loesi, eum diabolo instigante carceri mancipavit, et ab eo pecuniam impudenter extorsit.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
de Petrafonte ad aures nostras est querela perlata quod, licet Petrus miles Compendiensis de fructibus cuiusdam terrae, quam Phy.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Unde quia tantae praesumptionis excessum non possumus, nec debemus impunitum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum E. publice, accensis candelis, appellatione remota, excommunicatum denunties, et ab omnibus facias cautius evitari, donec memorato B. de illatis iniuriis congrue satisfaciat, et cum litteris tuis apostolico se conspectui repraesentet.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Cum simus evidenter experti prudentiam, litteraturam et honestatem dilecti filii nostri P. tit.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, etc.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Religionis et fidei vestrae sinceritas nos hortatur propensius et inducit ut commodis et profectibus vestris pastorali curemus provisione intendere, et ea in irritum penitus ducere quae in praeiudicium libertatis et iustitiae vestrae noscuntur impetrata fuisse.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Officii nostri nos admonet et invitat auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti ac tranquillitati salubriter auxiliante Domino providere, Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur ut qui ad earum regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque sedis apostolicae patrocinio muniamus.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Movent nos dolores continui quos patimini, et ad exhibendum vobis apostolicae sedis suffragium ferventer inducunt, ut qui estis iusto Dei iudicio graviter verbere supernae visitationis afflicti, in necessitatibus vestris opportunae consolationis subsidium sentiatis.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ex iniuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros tam vicinos, quam longe positos sincero charitatis affectu debemus diligere, et ecclesiis quibus Deo militare noscuntur, patrocinio eius uberius nutriantur, et in suis rationabilibus petitionibus exaudiantur.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subiecta, tanto propensius eius iuri providere compellimur, ne super his quae rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Volentes autem in eo adhuc obedientiae virtutem plenius experiri, post longam disceptationem quam idem archiepiscopus in praesentia nostra per nuntios suos contra ipsum electum super controversia benedictionis habuit, quae de communi fratrum nostrorum consilio per definitivam sententiam ita decisa est, quod Cantuariensis archiepiscopus ipsum et successores suos in monasterio Sancti Augustini absque exactione, obedientiae contradictione postposita, benedicat, ex consueta et abundanti sedis apostolicae benignitate eumdem electum pro munere benedictionis ad memoratum archiepiscopum duximus remittendum.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ex tenore publici instrumenti nobis exhibiti, et relatione dilecti filii nostri plebani Sanctae Agnetis, plenius intelleximus quod in compositione pacis vestrae et Florentinorum iidem Florentini Ecclesiae et civitati vestrae resignaverunt quidquid infra terminos episcopatus vestri continetur, et resignationem suam iuramentis et instrumentis publicis roborarunt.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
S. Sabinae cardinali, apostolicae sedis legato, et eius suffraganeis, et dilectis filiis abbatibus, archidiaconis, praepositis, presbyteris in eorum episcopatibus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
223Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Cogit nos summi pontificatus auctoritas fratribus et coepiscopis nostris tam vicinis quam longe positis paterna provisione consulere, et Ecclesias eorum gubernationi commissas in suis iuribus confovere.
224Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0185B (auctor c.1103–1181)
Quia igitur nos in eo sumus loco, disponente Domino, constituti, ut et prava corrigere, et ea studeamus quae sunt placita Domino solidare, fraternitatem tuam per apostolica scripta monemus attentius atque mandamus, quatenus praedictum comitem studeas diligentius commonere, ut illum in nequitia ista nulla ratione confoveat, sed eum, quantum in se est, quantocius super hoc corrigere non postponat: ita quod clericis illis excommunicatis eiectis, praedicti religiosi ad ecclesias suas libere redire valeant, et ibi Domino pacifice deservire, alioquin timendum sibi erit, ne in eum et totam terram suam divina ultione graviter vindicetur, et sancta Dei Ecclesia diutius hoc dissimulare non possit.
225Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0516C (auctor c.1103–1181)
Conquesti sunt nobis dilecti filii nostri infirmi Cameracenses quod vos eisdem infirmis de novalibus et de nutrimentis suorum animalium, unde valde miramur et adversus vos graviter commovemur, decimas exigere et extorquere nullatenus dubitatis, cum eis sicut caeteris infirmis a Romana Ecclesia sit indultum ut nemini de his quas praediximus decimas exsolvere teneantur.
226Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0484B (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam id sanctorum Patrum institutionibus adeo cognoscitur contraire, ut danti et accipienti de manu laica sit anathema, et hoc in ecclesiasticae libertatis perniciem non est dubium graviter redundare, nos universas donationes a laicis de ecclesiis quibuslibet hoc turbationis tempore quibuscunque factas auctoritate beati Petri ac nostra omnino cassamus, et irritas esse decernimus.
227Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0523B (auctor c.1103–1181)
Suggerente olim nobis Uldredo presbytero, et graviter conquerente quod ecclesia Sanctae Mariae quam se asserebat rationabiliter habuisse, iniuste fuisset et illicite spoliatus, causam ipsam experientiae tuae commisimus terminandam.
228Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0637D (auctor c.1103–1181)
Verum iam dicti nuntii nobis inter caetera proposuerunt, quod praefatus rex graviter provocatus firmaverat se memoratum archiepiscopum in osculo nullatenus recepturum, cui tamen primogenitus filius suus pro amore Dei et nostro vice sua osculum exhiberet.
229Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0207A (auctor c.1103–1181)
Unde nos tantam audaciam relinquere non volentes aliquatenus incorrectam, iuxta officii nostri debitum, tam eos quam praepositum et abbatem Brivatensem, qui eos induxerunt, per nostras satagimus litteras ab huius iniquitatis ausu damnabili revocare: in proposito et voluntate habentes, ut nisi secundum nostra monita resipuerint, quantum ad officium nostrum pertinet, tam in eos, quam in terras eorum graviter vindicemus.
230Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0531B (auctor c.1103–1181)
de Warch, decimas ab eis contra iustitiam exigunt, et G. de Chamelsi pro pasturis quibusdam eos graviter et iniuste fatigat, pro quibus utique controversiis, nos illos ad praesentiam venerabilium fratrum nostrorum Ambianensis et Noviomensis episcoporum volumus convenire, ut sub eorum iudicio negotia ista finem debitum sortiantur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Fratrem etiam praedicti sacerdotis, si ipsum idoneum esse cognoscis, iuxta tenorem aliarum litterarum nostrarum non differas ordinare.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Si vero idem presbyter contra petitionem eorumdem fratrum se credit fore munitum, et causam cum eis intrare decreverit, tu rationibus utriusque partis diligenter auditis et cognitis, causam ipsam per te ipsum, non per alios, debito fine decidas.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Quia igitur indignum est omnimodis et iniquum, ut idem monasterium suo debeat fraudari, maxime cum idem abbas et fratres, sicut asserunt, pro praedicta vinea recolligenda sortem supradicto H. reddiderint, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatam vineam cum fructibus inde perceptis eidem monasterio infra XL dies post harum susceptionem restitui facias, et in pace dimitti, aut exinde sibi coram te, contradictione et appellatione cessante, plenam et sufficientem iustitiam exhiberi.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Porro si hoc iuxta mandatum nostrum corrigere neglexeritis, negligentiam vestram gravem habebimus et molestam, et ad ea corrigenda manum extendere compellemur: ita quod si voluerint in huius rapacitatis proposito persistere, non valebunt.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Tandem vero ad praesentiam nostram accedens, suggerendo nobis quod post appellationem suspensus fuisset, ad te nostras litteras impetravit, ut ei, si res ita se haberet, officium et beneficium suum restitueres, antequam cogeretur purgationem suam praestare.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
, X Kal.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, XII Kal.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Ut autem mandatum nostrum quod eidem decano fecimus, plenius scire possitis, praesentes vobis litteras in testimonium duximus dirigendas.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Si autem adversarii G. legitime citati, ad praesentiam vestram venire, vel iudicio vestro parere contempserint, eos auctoritate nostra ecclesiastica censura compellatis.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
archidiaconus, vir prudens et discretus, et regiae magnitudini vinculo praecipue devotionis astrictus, qui haec oculata fide perspexit, viva vobis voce tam sollicite quam prudenter exposuit, praedicta gens sic forte plenius ad notitiam regiae serenitatis pervenit: novercas suas publice introducunt, et ex eis non erubescunt filios procreare; frater uxore fratris, eo vivente, abutitur; unus duabus se sororibus concubinis immiscet, et plerique illorum, matre relicta, filias introducunt; et omnes passim in Quadragesima vescuntur carnibus, nec solvunt decimas, nec sacras Dei ecclesias et personas ecclesiasticas, prout debent, aliquatenus reverentur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Dat.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
et CATHOLIC. Tuanen.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Ipsos quoque nihilominus moneas et inducas, ut si quid supradictus C. vel uxor eius ultra sortem receperunt a iam dicta ecclesia, memoratis fratribus sine difficultate restituant, aut cum eis pacifice non differant et amicabiliter convenire.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Inprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et B. Augustini regulam, et institutionem fratrum Praemonstratentium in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, XII Kal.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
In his autem, prout decet prudentiam tuam, ita pure ac studiose procedas, quod exinde studium tuae sollicitudinis non immerito commendare possimus.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, XII Kal.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Ait enim beatus Adrianus papa secundus: « Nullus laicorum principum vel potentum semet inserat electioni vel promotioni, etc.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui ibidem secundum Deum, et beati Benedicti regulam noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Accepimus autem ex parte dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum Nonantulanae Ecclesiae quae, sicut vos nosse credimus, ad iurisdictionem Romanae Ecclesiae et nostram, nullo mediante, pertinet, quod cives Mutinenses ipsos et ecclesiam suam graviter molestantes homines eorum sibi iurare compellunt, et ab ipsis taliter pecuniam extorquere praesumunt, non verentes contra promissionem suam iuramento firmatam venire, quam sanctae recordationis patri et praedecessori nostro Eugenio papae, cum olim manus . . . . suas pro consimili facto in eos . . . civitatem extendisset, fecerunt.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Oportet igitur omnes Christianae fidei amatores religionem diligere, et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere, ut nullis pravorum hominum molestiis, vel importunis angariis fatigentur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Hanc autem ecclesiam sicut hactenus ipsa rationabiliter et pacifice possedistis et impraesentiarum etiam possidetis, vobis et per vos praedictis Wiburgensi Ecclesiae, auctoritate apostolica confirmamus.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Praeterea quascunque possessiones, etc.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Quod utique ratum et firmum habentes auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1293A (auctor c.1103–1181)
Quia igitur quae ad augmentum religionis pertinent, diligenter nos convenit promovere, libertatem a praescripta abbatissa, et conventu domui vestrae indultam, sicut in scripto authentico continetur, non obstante privilegio nostro iam dicto monasterio de Edera, de domo vestra, et grangia supradicta concesso, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Verum, sicut accepimus, canonici Morinensis ecclesiae, et praepositus de Losio et canonici sui, et abbas de Monte S. Eligii et sui canonici, et abbas et monachi ecclesiae S. Ioannis Morinensis, et abbas et monachi de Ham, et praepositus et canonici de Cassellis, et quidam alii in partibus vestris constituti, statutis apostolicae sedis in hac parte contemptis, a religiosis de Claromarisco, non solum de aliis, sed etiam de quibusdam novalibus et nutrimentis animalium suorum decimas exigere non verentur, quod nemini quantumcunque religioso liceret.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Ex transmissa conquestione abbatis et conventus monasterii Lunelacensis accepimus, quod [Theobaldus] episcopus Pataviensis ecclesias quasdam, quas se asserunt longo tempore possedisse, eis contra iustitiam abstulit et violenter habere praesumit.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Cum filia charissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris Francorum regis, quam iam pridem Henricus illustris rex Anglorum filio suo Richardo duci Aquitaniae in matrimonio copulandam susceperat, ad annos nubiles pervenisse dicatur, idem rex Francorum videtur graviter de nobis conqueri, quod nobis, sicut asserit, tolerantibus, nec ei eadem filia sua restituitur, nec a praefato duce traducitur, sicut traduci deberet.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Cum in monasterio vestro tanta sit, sicut accepimus, monialium multitudo, quod de facultatibus eius vix qualitercunque valeant sustentari, de consilio prudentum et religiosorum virorum, et de assensu charissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris Francorum regis, statutum est ut donec numerus monialium ad octogenarium reducatur, nullam nisi urgente mortis articulo in sororem vestram recipere, aut numerum ipsum cum ad eum redactae fueritis transgredi debeatis.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Exigunt gratissimae devotionis obsequia quae nobis et Ecclesiae tam devote, quam laudabiliter exhibuisse noscimini, ut felices successus Ecclesiae vobis, sicut specialibus et devotis Ecclesiae filiis « spiritualibus, describamus [f. fit. spiritualibus, specialibus litteris describ.]: cum dignum sit et conveniens, et honestum, ut quos ita habuimus in nostra devotione firmos et stabiles, de prosperitate nostra, et ipsius Ecclesiae, reddamus hilares et gaudentes.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Non sine contemptu et improperio terrae tuae venerabilis frater Henricus Gradensis patriarcha tanta necessitate laborat, quanta non videmus, nec audivimus episcopos positos in minoribus civitatibus laborare.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Cum monasterium Sancti Dionysii ad provisionem nostram specialiter respiciat et tutelam, nobis imminet providendum, ne molestiis subiaceat perversorum, aut quorumlibet malignitate vexetur Inde est quod fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si quando abbas et fratres ipsius monasterii adversus parochianos vestros malefactores eorum, quos malefactores esse constiterit, coram vobis querimoniam deposuerint, ita de ipsis sine frustratoria dilatione, contradictione et appellatione remota, iustitiam faciatis, quod idem fratres iura sua se gaudeant pacifice possidere, et nos sollicitudinem et diligentiam vestram merito commendare possimus.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Charitatis debito provocamur, devotis Ecclesiae filiis specialem praerogativae gratiam impertiri, ut apostolicae sedis benegnitate suffulti, commissas sibi ecclesias tanto utilius regant, quanto eorum subditi maiorem eis obedientiam exhibuerint, et honorem.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur neminem pati possumus vel debemus statutis sedis apostolicae contraire, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praefatos viros ab exactione decimarum de laboribus seu de nutrimentis animalium iam dictorum fratrum, contradictione et appellatione cessante, apostolica freti auctoritate, districtione ecclesiastica compescatis, et caetera quae praedictis fratribus sunt privilegiis apostolicae sedis indulta per episcopatus vestros faciatis inviolabiliter observari.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam universis Dei fidelibus et praesertim viris religiosis in sua iustitia debitores existimus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum episcopum instanter moneas et canonica districtione compellas ut praefatis abbati et fratribus praescriptas ecclesias, postposita mora et occasione, restituat et libere deinde pacificeque dimittat, vel in praesentia tua plenam exinde iustitiam non differat exhibere.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur idem Francorum rex ad horum alterum instat, nos sibi nolentes in hac parte, sicut non debemus, deesse, cum indignum sit, absonum et absurdum, ut filia ipsius regis tali modo debeat diutius detineri, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praefatum regem Anglorum communiter et divisim ex parte nostra et vestra sollicitis monitis et hortationibus laboretis inducere, ut memoratam filiam eiusdem regis infra duos menses a praenominato duce magnifice, sicut decet utrumque regem, traduci faciat, aut eam praedicto restituere non postponat.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Nos itaque vestris iustis postulationibus benignius annuentes praescriptam constitutionem ratam habemus et firmam eamque auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Agite itaque una nobiscum gratias omnipotenti Deo, qui habitat in altissimis, et humilia respicit de supernis, de cuius munere venit, ut sponsa sua sacrosancta Ecclesia, diu et graviter procellosis fluctibus et validissima tempestate quassata, nunc tandem portum salutis attigerit, et pacatis saevientibus procellis, debita et desiderata tranquillitate laetetur.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Sane cum terra Venetiae inter alias terras tuae iurisdictionis maior sit et celebrior, honor tibi est, et eidem terrae, si ad terram ipsam patriarchalis sedes, sicut plurimum expedit, transferatur, praesertim quia inter praedictum patriarcham et episcopos Castellanos frequenter, sicut nosti, emergebat materia iurgiorum.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Datum Tusculani, XII Kalend.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291A (auctor c.1103–1181)
Attendentes itaque devotionem quam erga B. Petrum et nos ipsos habere dignosceris, usum mitrae tibi et successoribus tuis, de consueta sedis apostolicae benignitate duximus indulgendum.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Bituricensi et Ambianensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Turonensi archiepiscopo et Eduensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Illum sinceritatis et devotionis ardorem et integritatis constantiam quam a nostrae promotionis exordio circa unicam et singularem matrem tuam sacrosanctam Romanam Ecclesiam, et specialiter circa personam nostram magnanimiter exhibuisti, semper in pectore nostro gerentes, et admirandae fidei tuae virtutem nihilominus sollicita meditatione pensantes, firmum propositum et ferventem admodum gerimus voluntatem, personam tuam sicut fratris charissimi et immobilis columnae Ecclesiae affluenti charitate diligere, et honori et exaltationi tuae ardenti desiderio aspirare.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Cum sacrosancta Romana Ecclesia caput et magistra omnium Ecclesiarum sit, disponente Deo, constituta, et ad eam consultationes et quaestiones de diversis mundi partibus merito referantur, quod eam super variis iuris quaestionibus consulueris, gratulamur, et prudentiam tuam non immerito commendamus.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Constitutis in praesentia nuntiis venerabilis fratris nostri Henrici Remensis archiepiscopi, fratris tui, et nobilis viri comitis Henrici, et coram nobis inter se litigantibus, ex eorum assertione comperimus inter eumdem archiepiscopum et comitem contentionem non levem, sed gravem nimis exortam, quae nobis tanto magis gravis est et molesta, quanto universos de regno tuo et praesertim nobiles et potentes potiori vellemus pace gaudere, sicut qui pacem tuam et eiusdem regni, prout bene meruisti, non alienam, sed nostram et Ecclesiae specialem et propriam reputamus.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Clerici et nuntii venerabilis fratris nostri Remensis archiepiscopi proposita nobis assertione monstrarunt quod clerici tui cum insultatione in via asseverabant se a nobis litteras impetrasse quibus iurisdictione et reverentia ipsius archiepiscopi exemptus fuisses.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Venerabilis frater noster Remensis archiepiscopus, transmissa nobis relatione, monstravit quod de mera et spontanea liberalitate nepoti eius archidiaconatum Ecclesiae tuae, cum vacaret, concessisti.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Constitutus in praesentia nostra R. presbyter lacrymabili nobis conquestione monstravit quod R. et Willelmus canonici ecclesiae S. Donatiani Brugensis, quia inter ipsum et praefatae ecclesiae decanum et canonicos, de oblationibus ecclesiae eiusdem presbyteri erat suborta controversia, in eum violentas manus iniecerunt, et post appellationem ad nos factam, ipsum a sua ecclesia eiicientes, alium in eam intrudere non formidarunt: et Galterus praedictae ecclesiae S. Donatiani cantor, et Gillenus canonicus, in Dominica die, coram omni populo, vestes eius in plena processione lacerantes, illum de choro turpiter eiicere praesumpserunt.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Petro Caesaraugustano episcopo, eiusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Lator praesentium F., parochianus tuus, lacrymis nobis proposuit adversus eum te graviter esse commotum, pro eo quod tibi fuerit falsa relatione suggestum, ipsum tibi in nostra curia detraxisse.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
Ex parte Helwidis priorissae de Broborg, querelam accepimus quod cum mater eius decedens decem libras in testamento sibi quondam legaverit, et amitae suae ad opus eiusdem priorissae commiserit custodiendas, haeredes eiusdem amitae suae praetaxatam pecuniam sibi solvere contradicunt, sed eam potius contra iustitiam detinere praesumunt.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Ioanni abbati monasterii Sanctae Mariae de Nongento, eiusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.. . . . . praefatum monasterium sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. . . . . Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus firma et illibata permaneant.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis episcopis per Rothomagensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Vicensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Oscensi et Barchinonensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUNTERAMO Senen.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus [MAURITIO] Parisiensi et [HENRICO] Silvanectensi episcopis, et dilecto filio [PETRO] abbati S. Remigii Remensis, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI episcopo et dilectis filiis canonicis Terracinae, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis per diaconatum Berkesire constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus HENRICO patriarchae Gradensi et D. Caprulano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis VIVIANO priori et fratribus S. Salvatoris de Rivoalto, salutem et apostolicam benedictionem.
234Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1262D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Auxitano archiepiscopo, apostolicae sedis legato, et dilecto filio abbati Massiliensi, salutem et apostolicam benedictionem.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Si autem praefatam indulgentiam aliquis infringere vel attentare praesumpserit, eum ecclesiastica censura percellas.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Memoratus vero episcopus eisdem canonicis suum in hoc noluit praestare consensum, asserens quod eidem ecclesiae nondum renuntiaverat, et quod ipsi in eum pariter convenissent, et ipsum abbatem decrevissent habere.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
In conservandis Ecclesiarum iustitiis, et earum maxime quae specialiter B. Petri et nostri iuris existunt, sollicitos vos decet et diligentes vos existere, ne per tepiditatem et negligentiam vestram ecclesiarum iura depereant, quae debetis attenta sollicitudine conservare. Unde [cum] ecclesia Beati Martini Turonensis nullum episcopum praeter Romanum pontificem habeat, pro ipsius iustitiis conservandis tanto vos convenit sollicitiores existere, quanto specialius iura Romanae Ecclesiae debetis defendere et fovere, et in his sollicitudo vestra potest amplius commendabilis apparere.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Sane ut ista gens nefaria valeat exsequi quod in corde nequiter conceperunt, facti sunt unanimes et concordes, qui antehac videbantur ab invicem dissentire, et usque adeo furor eorum et iniquitas crevit, quod ab una parte Aegyptii et Turci, et ab altera Persae et Medi in confusionem fidelium et interitum convenerunt, et hoc anno per duorum mensium spatium devastationi eiusdem terrae cum campestri exercitu intrepidi institerunt, qui olim fortitudinem fidelium illuc de ultramontanis partibus venientium in propriis finibus formidare solebant.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur non decet viros religiosos inferre cuilibet quod nollent ab alio sustinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, utraque parte coram te convocata, super his rei veritatem diligenter inquiras, et, si ita tibi constiterit, praefatum abbatem moneas et ecclesiastica districtione compellas, ut praescriptam ecclesiam Malbodiensi monasterio, contradictione et appellatione cessante, restituat, et in pace dimittat, non obstantibus litteris confirmationis nostrae, si quas praedictus abbas de ipsa ecclesia noscitur impetrasse, nisi sententia praefati episcopi fuisset per appellationem suspensa.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, X Kal.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Intelleximus sane quod Hospitalarii et Templarii nominatim excommunicatos contra prohibitionem episcoporum ecclesiasticae praesumunt tradere sepulturae, non cogitantes quam grave sit illis in morte communicare, quos, dum viverent, Ecclesia a sinu suo pro eorum excessibus segregavit.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Inde est quod industriam vestram monemus, mandamus atque praecipimus, quatenus Mutinenses cives commoneatis et compellatis, ut ab inquietatione Nonantulani monasterii omnino desistant, et homines et iura ipsius in pace et quiete dimittant.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Tu vero, frater episcope, sicut abbas praedictae ecclesiae nobis litteris suis intimavit, eamdem ecclesiam et homines ipsius contra tui officii debitum graviter infestas, et eorum bona violenter diripere et possessiones auferre non times.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Unde quia, cum Senonensis archiepiscopus a quibusdam ecclesiis quas in eius episcopatu habetis, procurationem recipiat, ipsas cum eo numero personarum et equitaturarum visitare dicitur, quod eius visitatio est ipsis ecclesiis admodum onerosa, nos gravamina praedictarum ecclesiarum in hac parte volentes sollicite providere, auctoritate apostolica vobis duximus indulgendum, ut, si praefatus archiepiscopus, vel successores eius ab ecclesiis vestris, in quibus debent procurationem recipere, procurationem pro pluribus quam pro quadraginta equitaturis ad plus, et pro quadraginta quatuor hominibus exegerint, ad eam sibi solvendam, vel ad exhibendum quidquam procurationis obtentu, eaedem ecclesiae vel vos non possitis aliqua ratione compelli.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Super quo itaque tanto movemur amplius et turbamur, quanto id amplius in nostram iniuriam respicit et contemptum; cum tantam iacturam et iniurias cuiuslibet clerici, nedum subdiaconi nostri, non possemus sub taciturnitate et silentio praeterire.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut dictis civibus infra certum terminum ipsis minime redeuntibus ad Ecclesiae devotionem in aliquo loco tibi idoneo Aesini dioecesi moram trahere, et proventus episcopatus, cui ibidem de nostra speciali gratia non tanquam episcopus Aesinus cum integritate percipere valeas, sicut prius non obstantibus aliquibus litteris apostolicis impetratis vel impetrandis, nisi in eisdem impetrationibus plena et expressa de praesentibus mentio habeatur.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, de benignitate sedis apostolicae vobis praesentibus litteris indulgemus, ut pro rebus, quas ad opus eiusdem monasterii vestri apud civitatem Beneventanam aliquando comparatis, vel facitis comparari, nil aliquo tempore, pro passaggio, vel plateatico requiratur; sed apud civitatem ipsam, ea quae vobis, vel eidem monasterio vestro fuerint necessario emere, et libere, ac sine datione qualibet cum his inde recedere valeatis.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Libertates quoque et immunitates rationabiliter indultas a bonae memoriae Gerardo, quondam Bononiensi episcopo, ecclesiae vestrae et aliis ecclesiis vestris quas praediximus, videlicet ut cum omnibus rebus suis tam mobilibus quam immobilibus ab omni conditione et servitio et tributo tenentium ab episcopo tam monachorum et clericorum, quam laicorum, vel alicuius tam magnae quam parvae personae dominio praeter episcopale ius liberae sint penitus et quietae, ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus illibatas manere censemus.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam non sunt vincula ecclesiastica contemnenda, cum nonnunquam maiorem quis ex contemptu reatum incurrat, quam ex priore commisso antea meruisset, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus sententiam quae de auctoritate nostra pro monasterio Trenorciensi, vel pro membris ipsius, a delegatis iudicibus rationabiliter promulgatam servetis, et usque ad dignam satisfactionem faciatis ab omnibus inviolabiliter servari.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica duximus statuendum ut honores Carnotensis Ecclesiae aliis de caetero minime concedantur, nisi qui secundum antiquam et rationabilem consuetudinem residentiam se promiserint habituros.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Aequum est autem ut quod ad regnum et salutem populi ab alto dispensatio coelestis elegit, apostolica sedes affectione sincera diligat, et iustis postulationibus studeat efficaciter exaudire.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Christo filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in vestro monasterio statutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Unde quanto nobis amplius et Ecclesiae Romanae arctiori charitate astricti tenemini, tanto magis iura et possessiones quae iuris sunt Romanae Ecclesiae propensiori cura et diligentia defendere et conservare debemus.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Inde est utique quod si quando postulatis a nobis, quae ad commodum universitatis vestrae pertineant, petitionibus vestris tanto facilius favorem apostolicum impertimur, quanto praescriptum monasterium specialius ad provisionem nostram respicit et tutelam.
235Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1304B (auctor c.1103–1181)
Hac itaque ratione inducti, et tuis iustis postulationibus inclinati, praesentibus tibi litteris indulgemus, ut abbatissas et monachas monasteriorum tuorum, in quibus alius ius episcopale non habet, a quo malueris catholico episcopo, contradictione, et appellatione cessante, benedici facias, et velari.
236Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0681B (auctor c.1103–1181)
Capellanus vero id falsum esse constantius asseverans, eumdem presbyterum vocavit, et eum tanquam furem coepit impetere et graviter inquietare.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam de tempore suae ordinationis certitudinem non habemus, dilecto filio nostro Metensi electo per scripta nostra mandavimus, ut quo tempore, scilicet an dum praefatus episcopus catholicus fuit, an ex quo in schisma lapsus, excommunicationis meruit vinculo innodari, sive post absolutionem illius, memoratus Ioannes per eum sacerdotii gradum susceperit, veritatem diligenter et studiose inquirat, et quidquid inde poterit invenire, tibi suis litteris celeriter studeat intimare.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quod si quis vestrum attentare praesumpserit, id in periculum officii et ordinis sui noverit procul dubio graviter redundare.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Pervenit utique ad nos, et ex parte iam dicti serenissimi filii nostri regis est suggestum, quod dilecto filio nostro P. latori praesentium, clerico suo praebendae suae redditus iam per biennium subtraxeritis, et requisiti quod subtractum est noluistis ullatenus restaurare.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
B. et M., nuntiorum vestrorum, quod frater noster Mutinensis episcopus se iactaverit a nobis privilegium impetrasse, propter quod monasterii vestri dignitas vel libertas diminueretur, mirati sumus pariter et turbati, nec unquam credere potuimus, quod episcopus hoc attentasset.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Inde est quod nos vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, definitionis sententiam, quam dilectus filius noster Oddo S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis apostolicae sedis legatus inter vos et venerabilem fratrem nostrum Offredum Cremonensem episcopum super ecclesia Sancti Benedicti de Cremona ordine iudiciario pronuntiavit, sicut in eius authentico scripto exinde facto continetur, ratam et firmam habemus, et eam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Si autem id contra iuramentum canonicorum suorum esse constiterit, tu praescriptum capitulum dignam alias praenominato Petro de amissis fructibus recompensationem parare, dilatione et appellatione remota, districte compellas.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Nam cum decimae a Deo sint non ab homine institutae, offensam Dei incurrunt qui eas subtrahere locis quibus sunt deputatae praesumunt.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Datum Tuscul.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, VII Kal.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quod si tuae in hac parte commonitioni acquiescere forte noluerint, eos nostra et tua auctoritate, occasione et appellatione cessante, vinculo excommunicationis astringas; et si nec sic resipuerint, terras eorum, appellatione remota, subiicias interdicto.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, VII Kal.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ideoque fraternitatem tuam monemus atque mandamus, quatenus eosdem canonicos, sicut speciales Ecclesiae Romanae filios, in iustitiis suis vice nostra manuteneas, protegas et defendas, salvo iure abbatis et fratrum Compendiensium, ita quidem, quod si quid controversiae inter eos et abbatem Compendiensem emerserit, ad controversiam sopiendam et pacem inter eos reformandam diligenti studio et sollicitudine elabores, ita quod ipsi de tuo possint auxilio laetari, et nos exinde affectioni tuae gratias multimodas exsolvere debeamus.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Et quia tam fuit eorum detestabile facinus quod perpetua inde meruerunt damnatione puniri et toto vitae suae tempore ad expiationem tanti delicti in fletu deberent et poenitentia esse, regiae serenitatis industriam monemus, hortamur attentius, et mandamus ut praedictos maleficos et eorum matrem a toto regno et terra tua cum sua progenie in perpetuum excludens, eos nullius unquam suggestione deinceps in terra tua recipias, et Ecclesiae Tarraconensi medietatem possessionum quae sunt Tarraconae vel in territorio eius secundum tenorem conventionis quae inter eam et Raimundum bonae memoriae quondam patrem tuum facta est libere et sine molestatione restituas et in pace habere permittas, ita quod eadem Ecclesia, quae de morte archiepiscopi sui tantum deplorat damnum illatum, in ea se parte sentiat alleviari, et tu non videaris contra patris tui pactum venire aut eamdem Ecclesiam iure suo defraudare: quod tibi esset admodum periculosum.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Cum enim natura essetis filii irae, et saeculi voluptatibus dediti, nunc per aspirantem gratiam Evangelii non surdi auditores effecti, relictis pompis saecularibus, et rebus propriis, dimissa etiam spatiosa via quae ducit ad mortem, arduum iter quod ducit ad vitam humiliter elegistis, atque ad comprobandum quod in Dei militiae specialiter computemini, signum vivificae crucis in vestro pectore assidue circumfertis.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur nos divitibus et pauperibus in sua recognoscimus iustitia debitores, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus memoratum R. moneas, et sub excommunicationis districtione compellas, ut praescriptam domum praefato clerico sine molestia et difficultate restituat, et in pace dimittat, aut exinde sibi sub examine tuo, sublato appellationis remedio, iustitiae non differat plenitudinem exhibere.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Verum si praedicti servi legitime citati ad praesentiam tuam accedere, vel iudicio tuo parere noluerint, tu eos et illos pariter qui ipsos contra mandatum tuum fovere praesumpserint, excommunicationi subiicias, et per totam dioecesim tuam facias sicut excommunicatos cautius evitari.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum praebendam integram in ecclesia Sancti Exuperii, et integram medietatem decimae de Chancolia et medietatem tractus eiusdem decimae, sicut ipsa rationabiliter possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
cardin.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, quod specialiter nostri iuris esse dignoscitur, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Inde est quod ad ecclesiam, apud quam corpus filii tui est tumulatum, quam venerabilis frater noster Frisingensis episcopus ad preces tuas consecravit, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, auctoritate apostolica statuentes ut non liceat Augustensi episcopo vel alii, de praescripta consecratione quaestionem movere, aut praefatae ecclesiae novas et indebitas consuetudines imponere, vel ipsam seu ecclesiasticos qui in ea Domino serviunt, indebita molestatione gravare.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Si vero excommunicatio probari non potuerit, memoratus G. et haeres eius a Noviomensi episcopo per homagium castellum ipsum tenebunt.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Beatae Dei genitricis semperque Virginis Mariae, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Decurso autem longo temporis spatio, cum non posset tentationes quae superveniebant varias sustinere, dimissa ecclesia super fluvium Tari supra Parmam ubi solebant multi submergi, cum auxilio domini pontem construxit et multa operatus est, quae Deo et hominibus beneplacita et accepta videntur.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Unde cum de coronatione et unctione regis mota sit controversia, nos providere volentes, ne tu vel successores tui, super hoc quamlibet nostri iuris seu dignitatis patiamini laesionem, de communi consilio fratrum nostrorum tibi duximus indulgendum, ut infra fines Cantuariensis provinciae in ecclesiis ad iurisdictionem Cantuariensis Ecclesiae pertinentibus, aut in ecclesiis, quae specialiter beati Petri et nostri iuris existunt, nemini nisi Cantuariensi archiepiscopo, vel ecclesia vacante, ei qui vices eiusdem archiepiscopi gerit, de mandato Cantuariensis Ecclesiae, reges coronare liceat vel inungere.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et felicis memoriae Innocentii papae vestigiis inhaerentes, praescriptum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, quod utique a nobilibus viris Hezelone et Hessone, ipsius loci fundatoribus, beato Petro apostolorum principi est oblatum, sub eiusdem beati Petri et nostra tutela et defensione suscipimus, et praesentis scripti robore communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona a praefatis viris vel ab aliis fidelibus eidem coenobio fuerint collata, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ex iniuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros, tam vicinos quam longe positos sincero cordis affectu diligere debemus, et Ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur, suam dignitatem, et iustitiam conservare.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Illis autem ut ecclesiam Sancti Salvatoris secundum quod dictum est et statutum, ad divina officia frequenter, firmiter et districte praecipiatis generaliter sub interminatione anathematis prohibentes ne in aliis ecclesiis ad divina recipiantur.
237Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Periculosum autem vobis existit communicationis illius terribilis oblivisci qua dicitur: Si non annuntiaveris iniquo (alias impio) iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram (Ezech. III) . Isaias quoque de taciturnitate sua plurimum contristatus ait: Vae mihi quia tacui (Isai. V) . Caeterum nec illud clausis oculis debetis praeterire, quod plus conscientia sancti laboris aedificat quam exercitatio sermonis, testante enim beato Gregorio: Sermo dulcedinem non habet quam vita reproba infra conscientiam remordet.
238Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0752C (auctor c.1103–1181)
Ex parte dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum Maurimontensis Ecclesiae nobis graviter conquerentium audivimus, quod sacerdos S. Manehildis domum ipsorum manu armata violenter invadens, familiam verberibus affecit, et P. monachum latorem praesentium diabolico ausu vulneravit, et ipsius sanguinem atrociter effudit.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Postulasti siquidem a nobis consilium per dilectum filium nostrum M. clericum et nuntium tuum, utrum a Leodiensi intruso, qui est schismatis contagione pollutus, hominium recipere debeas, quod hucusque idcirco recipere distulisti, ne forte contra id quod a sanctis Patribus prohibetur, te sibi communicare oporteret, et ita de participatione sua notam contraheres, et exinde graviter Deum offenderes.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Verum quia gravamur plurimum et movemur, si memoratus episcopus vel aliquis suffraganeorum tuorum tibi tanquam praelato suo non defert et obedire contemnit, eidem Catalaunensi praecipiendo mandavimus, ut in appellationibus et caeteris tibi sicut metropolitano suo, et cui tenetur in spiritualibus respondere, humiliter deferat.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
In apostolicae sedis specula, quanquam immeriti, providente Domino, constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti, quae ad incrementum religionis pertinent et ad virtutum spectant ornatum, quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura, et a iugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
, ut in epistola superiori.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Cum per auxilium, potentiam et favorem charissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris Francorum regis et regni sui, sacrosanctae Romanae Ecclesiae ac nobis recognoscamus gloriosa et magnifica beneficia provenisse, dignum est et consentaneum rationi ut illi et vobis, quorum auxilio potenter sumus in necessitatibus nostris adiuti, prosperos et felices pacis successus significemus, indubitata veritate tenentes quod, post Deum, idem rex simul cum regno suo cooperatus est honori et exaltationi sanctae Ecclesiae, et ei magnum contulit incrementum; quod quidem, sicut verbo recognoscimus, ita opere et sermone, omni tempore, auctore Deo recognoscemus.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Apostolica sedes, cui, licet immeriti, praesidemus, omnium in Christo credentium caput est et magistra, Domino attestante, qui ait beato Petro, cui, licet indigni, successimus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI) . Hanc siquidem petram Christus esse voluit in Ecclesiae fundamentum, quam praedicit nullis ventorum turbinibus nullisque tempestatibus quatiendam.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Preces et petitiones filiorum Ecclesiae quae rationi concordant et ab ecclesiastica non dissonant honestate, decet nos clementer admittere, et utiliter effectu prosequente complere.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Datum Laterani, VI Kal.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Cum tua honestas, frater episcope, et devotio mereantur, ut apud nos in tuis debeas petitionibus exaudiri, tanto tibi libentius in his quae secundum Deum duxeris requirenda deferimus, quanto gratiam apostolicae sedis comparasse tibi nosceris pleniorem.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente, complere.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
et apost.
239Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291B (auctor c.1103–1181)
Ex transmissa relatione dilectorum filiorum Nonantulanorum, abbatis eiusque conventus, nobis est intimatum quod Willelmus et Minaboves de Cuv . . . . . . et Gerardus de Ancuila, et quidam alii parochiani vestri ecclesiam de Cellis, quae ad eorum monasterium proprie spectare dignoscitur, multipliciter inquietare, et praefatae ecclesiae bona violenter occupare praesumunt.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Asseruit autem idem M. quod per huiusmodi dilationem iura et dignitatem Ecclesiae tuae deperire times, quod nullatenus volumus, et Creatorem tuum alias offendere vereris, quod super omnia prudentiam tuam et omnes Christi fideles summopere cavere oportet.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Alioquin timere poterit, ne sui inferiores ei obedire ac deferre contemnant, et ad ultimum si in huiusmodi contumacia perseverare praesumpserit, iniuriam et contemptum tuum sicut personae nostrae, auctore Domino, in eo graviter vindicare curabimus.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Benigni, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum, et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extenderit, ipsum ordinem et universas domos eiusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas, et praesenti privilegio muniendas.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Notum sit autem sollicitudini vestrae quod charissimus in Christo filius noster Fridericus illustris Romanorum imperator per inspirationem divinae gratiae, deposito vanitatis errore, ad viam veritatis conversus, ad obedientiam Ecclesiae et nostram reverenter et devote, sicut decuit, rediit, et illam beato Petro in nobis reverentiam et devotionem exhibuit, quam antecessores eius nostris consueverunt antecessoribus exhibere, et se de caetero exhibiturum promisit.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Et ideo non immerito beatus Petrus, super quem fundavit Ecclesiam, ligandi atque solvendi specialiter et praecipue inter apostolos alios meruit accipere potestatem.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus benignius annuentes, ecclesiam vestram in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus . . . . . Praeterea locum ipsum in quo ecclesia vestra sita est, et possessiones quas nobilis vir Radulphus de Chedeleswurd ecclesiae vestrae in perpetuum eleemosynam pia largitione legitime concessit, sicut eas rationabiliter possidetis, vobis et eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Aprilis.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, tuis iustis postulationibus clementer annuimus, et Trecensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum iuste et canonice possidet, aut infuturum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, decimas de Waranciis, sicut eas iuste et pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
benedictionem.
240Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Quia vero ex iniuncto nobis apostolatus officio singulorum iura et praesertim ecclesiarum defendere et conservare teneamur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praefatos parochianos moneatis et districte compellatis, ut ab inquietatione praedictae ecclesiae penitus desistant, et res ablatas eidem ecclesiae cum integritate restituant; aut si aliquid iuris in rebus praefatae ecclesiae se habere confidunt, et causam intrare decreverint, in praesentia vestra a praenominato abbate et fratribus iustitiae complementum recipiant.
241Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0407B (auctor c.1103–1181)
Quod si aliquis vestrum contra hoc praeceptum nostrum quolibet ausu venire praesumpserit, ita in eo excessum istum studebimus, Domino auctore, graviter vindicare, quod poena docente agnoscat quam periculosum fuerit apostolicis contraire praeceptis.
242Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0534D (auctor c.1103–1181)
nomine; graviter de canonicis de Monte conqueritur, quod ei unam domum, unam vineam, unum hortum, et unam oscham, quam haereditario iure asserit ad se pertinere, contra iustitiam abstulerunt.
243Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0464A (auctor c.1103–1181)
Sicut ex insinuatione venerabilis fratris nostri T. Ragusini archiepiscopi, nuper nobis innotuit Dulchinensis et Antibarensis episcopi . . . . contra eum et Ecclesiam suam cornua elationis et superbiae aculeum erexerunt, per inobedientiae vitium adeo graviter deliquerunt, quod auctoritate Romanae Ecclesiae et sua ipsos excommunicationi subiecit.
244Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0818B (auctor c.1103–1181)
Tandem vero eodem episcopo mortuo, Herbertus Suessionensis canonicus favore et potentia P. archidiaconi Suessionensis Ecclesiae, B. super altaribus ipsis graviter coepit impetere, ita quidem quod eum ad praesentiam praedecessoris nostri piae recordationis Adriani papae non sine magnis laboribus et expensis venire coegit.
245Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0299D (auctor c.1103–1181)
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem, Dum multitudinem beneficiorum quae sacrosanctae Romanae Ecclesiae ac nobis ipsis regia serenitas semper, et in hoc praecipue turbationis tempore, placida mente exhibuit, attenta meditatione pensamus; dum consideramus etiam quam liberaliter et quam devote te pariter et regnum tuum ad obsequium beati Petri et beneplacitum nostrum exposuisti: si honorem, incrementum et exaltationem tuam, et ipsius regni non totis affectibus diligeremus, et tibi tanquam Christianissimo regi et catholico principi non studeremus in omnibus, quantum cum Deo et iustitia pessumus, ferventi animositate deferre: et Deum, cuius intuitu causam Ecclesiae suscepisti magnanimiter defendendam, graviter timeremus offendere, et a nostri quoque officii debito videremur penitus declinare.
246Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0692B (auctor c.1103–1181)
Post spatium vero dimidii anni idem T. a praedicta muliere XII libras pro debito quondam iuris sui instantius requisivit, super quibus tam ipsam quam eumdem filium suum saepius graviter infestabat.
247Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0896B (auctor c.1103–1181)
Si vero aliquis alicuius potestatis ostiarius, sub praetextu officii sui malignatus clericum laeserit, ab episcopo suo potest absolvi, nisi forte eumdem clericum graviter vulneraverit.
248Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0466C (auctor c.1103–1181)
Quapropter, si velimus rigorem canonum, et sanctorum Patrum auctoritates, et statuta servare; et te possumus dure secundum meritum facti redarguere, et illos de tantae praesumptionis audacia graviter et districte punire; et quia in hoc nec secundum ordinem rectum, nec secundum formam canonum processum est, electio eorum ratione facti, nullas debet vires habere.
249Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0641C (auctor c.1103–1181)
Cum autem praedictos nuntios de forma securitatis, et maxime super osculo praestando non modicum sollicitaremus, et responsum nobis dederunt, quod graviter provocatus firmaveras te praefatum archiepiscopum in osculo pacis nullatenus recepturum, cui tamen primogenitus filius tuus pro amore Dei et nostro vice tua osculum exhiberet.
250Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0467B (auctor c.1103–1181)
Accepimus autem ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum Ecclesiae tuae, quod tu eos dure nimis, et graviter tractas, ultra modum in ipsos manum tuam gravasti, et ad eorum gravamen charissimum in Christo filium nostrum illustrem Francorum regem fratrem tuum, quod te prorsus dedecuit, provocasti, in hoc minus, quam decuerit, libertati ecclesiasticae providens, nec considerans, vel attendens quantum eidem Ecclesiae in posterum poterit esse damnosum, quod per eumdem regem, praeter gravamen tuum, praefatam Ecclesiam gravari fecisti.
251Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1005C (auctor c.1103–1181)
Significavit nobis dilectus filius noster A. decanus Castri Radulfi, quod cum ipse super quibusdam causis coram venerabili fratre nostro II. Remensi archiepiscopo, ad quem primo a fratre nostro Catalaunensi episcopo fuerat appellatum, graviter impeteretur, exinde ad nostram audientiam appellavit.
252Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1011C (auctor c.1103–1181)
In eos vero quos in tali casu pecuniam recepisse constiterit, tantae cupiditatis ardorem non pecuniaria poena, sed spirituali ita graviter studeas vindicare, quod caeteri hoc audientes a consimilibus merito terreantur.
253Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1012D (auctor c.1103–1181)
De reliquis vero coram N. procuratore archidiaconi tui est graviter impetitus.
254Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0448B (auctor c.1103–1181)
Ea vero, quae sublimitati tuae ex parte nostra proponent, ita graviter admittas, et prompto animo acquiescas, quod Dominus in his et ecclesia sua dignis praeveniatur honoribus, et tu ipse, ac universa terra tuae gubernationi commissa, fructum inde multiplicem, et a Deo praemium, et coram hominibus laudem et gloriam, suscipere valeas.
255Alexander III, Summaria epistolarum decretalium, 200, 1323D (auctor c.1103–1181)
IV. 344. - « Graviter oculos.
256Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 10; 830 (auctor -1271)
Inter cetera enim quibus Aegyptii nos affligunt, illudentes nobis et quibus ad amaritudinem perducunt vitam nostram operibus duris mundanae conditionis, scilicet luto luxuriae, lateribus avaritiae, paleis superbiae, dum sacram paginam et in ipsa miserias nostras patenter legimus, acum amaritudinis graviter pungere cor sentimus, de praeterito quidem per iniquitatis vitium generans dolorem, de praesenti per trepidationis convicium inferens laborem, de futuro per mortis supplicium nuntians timorem.
257Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 393 (auctor -1271)
Cuius in obsidione cum graviter laborarent propter aquae inopiam, habito consilio, tam episcopi quam alii principes civitatem circumeundam nudis pedibus decre verunt, ut Deus, qui humiliter eam ingressus est, eis per humilitatem ipsorum et misericordiam suam aperire portas Iherusalem dignaretur.
258Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 20; 61 (auctor -1271)
Excandescit super his draco iamdictus, graviter iam dolens, quod Calixtus in sedem Romanam a Romanis omnibus honorifice sit susceptus.
259Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1026B
Tunc clericis super tali infortunio conquerentibus, quo per eum suo forent pastore destituendi, et exaggerantibus vehementer incommodum huius mali, frater ille suffusus lacrymis et ingemiscens graviter, pedibus advolvitur sancti praesulis.
260Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 2, 7; 4 (auctor -1143)
Quod cum audisset, graviter accepit, abnuens parem pari submitti.
261Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 16; 3 (auctor -1143)
Verum Rex graviter indignatus, quod se ita contempto noluerit venire, Matildam sororem suam post, cum filio suo Roberto quem tunc secum habebat, ad Siciliam navigio transvectam secum perduxit.
262Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0455D
Id soror eius factum graviter ferens, traditionem illam saepius rescindere moliebatur.
263Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0481A
Gerhardus quoque accurrens, porrecta manu collum eius graviter ferit, his verbis: Seniorem tuum eodem modo cecidisti; en, habes quod egisti!
264Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1224B (auctor 1015-1085 -)
Quod tibi quondam fieri petebas Lege sub qua nos modo regulari Graviter vivens prece de perenne Vivere nobis, Ipse fundator placidae quietis, Huius hoc tecum faciat rogamus, Nam quod optamus, bene si velitis, Ferre potestis.
265Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1235C (auctor 1015-1085 -)
Graviter hos, simul ut maneant Perpetua quoque pace ligas Unde polique, solique tua Una videtur, et est patria, Res ubi publica tanta micat.
266Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1264A (auctor 1015-1085 -)
Te tui census ope vel paterni Aeris insignem, studiisque mores Aureos sudantibus et propinquis Protulit orbis; Ulla quem nunquam potuit notare Criminis labes, graviter tenentem Nunc viri prudentis ubique callem, Nunc sapientis.
267Altfridus Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, 99, 0785B
At illa, ut postea narrare solebat, nec graviter dormiens, nec perfecte vigilans, vidit illum stantem ad orientem conversum: cumque eum alloqui non praesumeret, ille verso vultu ad eam inquit: Probavi patientiam tuam, patientiam habeto et Dominus curabit te.
268Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1364C (auctor -c.1143)
Qua in re notandum est quod in disputatione sua praedicator egregius superstitioni speciem humilitatis iungit, quia dum plusquam necesse est caro per abstinentiam atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur.
269Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1152B (auctor -c.1143)
(Homil. 27, in Evang., n. 9.) Inimicus noster in nos deliquit graviter, damna intulit, iuvantes laesit, amantes persecutus est.
270Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1147D (auctor -c.1143)
Quae vero ardenter diligimus habita, graviter suspiramus ablata.
271Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1346B (auctor -c.1143)
Sed quia in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur, vir sanctus inter flagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli: qui iamiamque cadere poterat, nisi ad memoriam sua bene acta revocasset, ut ad spem animi reduceretur, ne oppressus verbis et vulneribus in desperatione periret.
272Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1220D (auctor -c.1143)
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris.
273Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1290C (auctor -c.1143)
Unde praedicator egregius gravi Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, eorum unitatem perniciosam sibi Paulus fore conspiciens, inter semetipsos dividere studuit, quos contra se unitos graviter vidit, et clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum.
274Alvarus Cordubensis, Vita Eulogii, 115, 0711B
Quam narrationem tum iam dictus Eulogius avida mente magis arripiens, quam suscipiens, et sibi a Deo datam occasionem cognoscens, ingenti vulnere quasi percussus, ab intimo corde trahens suspiria, neque intuens, conversus episcopo dixit: « Si lucernae Ecclesiae, et fidei nostrae hoc egerunt columnae, quid nobis facere convenit, quos delicti onera graviter deprimunt et affligunt?
275Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0252D (auctor 366-384)
Ut proinde discerent quia graviter delinquebant, qui escam fraternae charitati praeponebant.
276Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0154A (auctor 366-384)
Quamvis graviter peccaverint Iudaei reprobando donum Dei, et digni sint morte; tamen quia filii sunt bonorum, quorum praerogativa et merito plurima a Deo beneficia perceperunt, regressi ad fidem suscipientur cum laetitia; quia dilectio in his Dei exsuscitatur memoria Patrum.
277Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0154A (auctor 366-384)
Neque enim quia graviter deliquerant non recipiendo promissum Dei, et quia quae graviter peccantur, non nisi fletu et gemitu ad veniam pertinent; ne ideo illos non posse iam accipere misericordiam putarent, quia dolere illos non videbant; ostendit hoc inter primordia fidei non requiri; donum enim Dei gratis donat peccata in baptismo.
278Ambrosius Mediolanensis, Apologia altera prophetae David, 14, 0900A (auctor 340-397)
Vides quantos et quam graviter criminosos Dominicae generationis series comprehendat, de quorum origine propter te nasci Christus non erubuit?
279Ambrosius Mediolanensis, Apologia Prophetae David, 14, 0854A (auctor 340-397)
At ille regio clarus imperio, tot divinis probatus oraculis, cum a privato homine corriperetur, quod graviter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore.
280Ambrosius Mediolanensis, Apologia Prophetae David, 14, 0881C (auctor 340-397)
Et re vera cum mitis et corde mansuetus egregia semper dederit sanctus Propheta suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit, atque ab eorum nece putaverit abstinendum; non est mirum quod tam graviter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum.
281Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0443B (auctor 340-397)
60. Fortasse te moveat qua ratione Pharao quaestionibus ab omnipotente Deo graviter afflictus sit, ut supra legimus, cum et ipse ignoraverit uxorem esse Abrahae Saram, quam sororem audierat (Genes. XII, 17) : Abimelech autem nullam poenam exceperit. Verum Aegypti regem noveris ducem fuisse vitiorum, qui quo plus habuerit licentiae, eo plus flagitii commiserit: Abimelech autem adeo fidelis aestimatus sit Deo, ut meruerit audire: Et ego cognovi quoniam puro corde fecisti hoc, rex non afflictionis, ut Aegyptius, sed munitionis, quod Gerarum quibus praeerat, docet interpretatio.
282Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0557A (auctor 340-397)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
283Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel, 14, 0320C (auctor 340-397)
10. Ergo ut quod proposuimus, compleamus: Adiecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem.
284Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel, 14, 0356C (auctor 340-397)
Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
285Ambrosius Mediolanensis, De excessu fratris sui Satyrus, 16, 1314B (auctor 340-397)
Cernat te esse praesentem, sentiat non esse defunctum; ut cuius secura de merito, eius functa solatio, discat pro eo non graviter dolere, qui se admonuerit non esse dolendum.
286Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1987A (auctor 340-397)
Tulit graviter Herodes obitum patris, commotoque exercitu, ultorem pollicebatur; sed fraterno consilio revocatus, ne bello intestino Iudaea inter Herodem et Malachum vexaretur, parato ad repugnandum et maxime dissimulante Malacho, quod necis Antipatri conscius foret; in aliud genus ultionis facile traductus est, ut satisfactione accepta quod nulla fraude Malachi Antipater obiisset, Hyrcanum ac Malachum Herodes ad coenam vocaret, et de sententia Cassii, qui etiam suis id negotii mandaverat ad obeundam ultionem directis: parati centuriones praepositique Romani exercitus, venientibus Hyrcano simul ac Malacho occurrere in littore, atque evaginatis gladiis utrumque eorum circumstetere.
287Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1988C (auctor 340-397)
Et quamvis graviter esset in reclamantes vindicatum, rursus tamen perstrepere ausi sunt: missus ab Antonio Tyriorum praeses, qui corriperet insolentiae reos, cum tam ipse quam etiam Herodes atque Hyrcanus quaererent, ne ibi gravissima supplicia, patriaeque perturbationes et causas bellorum gigneret.
288Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1988C (auctor 340-397)
Ubi nihil profectum, sed irrationabili contentione misceri omnia coepere, direxit Antonius armatos: a quibus alii caesi, alii graviter saucii; ab Hyrcano tamen ut sepulturae mortui, aut medicinae, qui potuerant evadere, gratiam adepti, geminae humanitatis occasionem dedere, qua eius in cives benevolentia manifestaretur.
289Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2011C (auctor 340-397)
Quae graviter quidem Herodem movebant: sed illud prae caeteris, quod conspirare ei militarem manum ducesque exercitus, et centuriones spadonum indicio compertum haberet: denique ita exagitatus est, ut nullum saevitiae genus praetermittendum putaret, nulli crederet, omnes suspectos haberet.
290Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2020D (auctor 340-397)
Quod Antipater, laetantibus aliis, ita graviter accepit, ut statim dolorem suum etiam vultu proderet, haud mediocri constrictus sollicitudine, quod Alexandri filiis Archelai regis et Pherorae qui tetrarchiam tenebat, suffragia suppetere cerneret, caeteris validiora.
291Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2061C (auctor 340-397)
Caesi Romanorum quingenti et quindecim viri, sed omnes graviter periclitati: de Iudaeis autem duo et viginti bello amissi.
292Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2063A (auctor 340-397)
Vehementer igitur Romani urgebantur, tamquam obsessi qui obsessum venerant: nec iam sustinere, aut perpeti poterant, armorum pondere ipsi graves, hostibus velocioribus, quos neque consequi facile erat, et metus summus, ne acies interrumperetur: iniqua ergo certaminis conditione nocere hosti nequibant, cum ipsi graviter afficerentur.
293Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2145A (auctor 340-397)
Et fames iam urbem graviter incesserat.
294Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2162B (auctor 340-397)
Qui graviter saevientes quaerentesque remedium, speciem quamdam pietatis induerant, etiam ipsi qui latrocinabantur, ut eos de publico aerario sepeliri iuberent.
295Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0586A (auctor 340-397)
130. Hoc etiam totis Scripturarum exponitur libris, nec adhuc ab impiis creditur: Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos gravaverunt; ne quando oculis suis videant, et auribus audiant, et corde intelligant (Esai. 6, 10) . Namque, more Iudaico, aures suas Ariani claudere solent, aut serere tumultus, quotiescumque verbum salutis auditur.
296Ambrosius Mediolanensis, De Iacob et vita beata, 14, 0632D (auctor 340-397)
44. Suspensus itaque cum hinc atque inde graviter verberaretur, nec iam ferrent senilia membra verberum poenas, lassatis carnificibus atque extensoribus, in terram deflexus inflexibilem mentem gerebat.
297Ambrosius Mediolanensis, De incarnationis Dominicae sacramento, 16, 0822A (auctor 340-397)
Et cum legitur, audimus omnes, et non audiunt omnes: Incrassatum est enim cor quorumdam, et aures eorum graviter audierunt (Act. XXVIII, 27) ; aures scilicet interioris affectus.
298Ambrosius Mediolanensis, De interpellatione Iob et David, 14, 0836A (auctor 340-397)
Esurientes fraudabantur cibo, et anima infantulorum graviter ingemiscebat.
299Ambrosius Mediolanensis, De interpellatione Iob et David, 14, 0837 (auctor 340-397)
David frequenter de saeculi vanitate disseruisse in psalmis, sed maxime in LXXII, ubi se ob improborum prosperitates, et calamitates proborum graviter initio commotum esse, ac tamen postea correctum significat.
300Ambrosius Mediolanensis, De lapsu virginis consecratae, 16, 0371A (auctor 340-397)
Non fratres tui, non sorores hoc ex te dedecus exspectabant, quos omnes quasi uno gladio tui sceleris graviter sauciasti.
301Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0045C (auctor 340-397)
76. Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cavendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim graviter coinquinat hominem.
302Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0113B (auctor 340-397)
Unde graviter indignatus Saul, percutere Ionathan filium hasta voluit; quia pluris apud eum valere David amicitiam iudicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam (I Reg. XX, 30 et seq.) . 37. Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, idque amicitiae fidelis pateat exemplis.
303Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0135B (auctor 340-397)
121. Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne iure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent.
304Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0489D (auctor 340-397)
Sequestrandum graviter lapsum, sed eum Apostoli exemplo sacris reddendum, ubi piae plebis oratione atque lacrymis fuerit expiatus.
305Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0490B (auctor 340-397)
79. Nam et sequestrari oportet graviter lapsum, ne modicum fermentum totam massam corrumpat: et expurgandum est vetus fermentum, vel in singulis vetus homo, hoc est, exterior homo cum actibus suis, vel in populo inveteratus peccatis, vitiisque concretus.
306Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0515C (auctor 340-397)
76. Si commoti fuerimus in quemquam graviter, leviorem causam laicus habet quam episcopus, eo quod commotus egerit aliquid; retractemus nobiscum, et dicamus: Iustificatus est magis iste, qui commotionis arguitur, quam ego.
307Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0522A (auctor 340-397)
Ideo ad omnes sanctus David dicit: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) . De peccatore autem sine poenitentia mortuo, quia nihil aliud superest nisi graviter moerere, nisi flere, habes plorantem ipsum et dicentem: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) . Qui enim penitus est mortuus, sine ulla exceptione defletur.
308Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1002C (auctor 340-397)
In corpore enim isto positi, dum supervestire magis quam nos exspoliare volumus, exsulamus a Christo, et graviter ingemiscimus.
309Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1025C (auctor 340-397)
Denique quibus anima illusionibus compleatur, intellige; eo quod in tentationibus diabolus ei videatur illudere et insultare quasi graviter laboranti.
310Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1073A (auctor 340-397)
Sicut ergo se ipse versavit ad populorum redemptionem, nec sensit aculeum mortis, aut vulneris infirmitatem: sic eum qui in se credit, etsi graviter aegrotantem, ut a morte liberet, versat ad vitam.
311Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1151A (auctor 340-397)
12. (Vers. 8.) Ideoque plerique graviter conteruntur, sicut versiculus significat, qui secutus est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
312Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1165 (auctor 340-397)
In huius psalmi tractatu B. Ambrosius infidelitatem et impietatem Maximi tyranni graviter redarguit, qui ausus est dominum suum Gratianum imperatorem fraude et dolo perimere: quem imperatorem in Domini tabernaculo habitare, et in monte eius requiescere dicit.
313Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0961A (auctor 340-397)
De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia reiiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum iniuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.
314Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0990B (auctor 340-397)
24. Et mox siti graviter coepit inardescere, et potus deerat, nec iam ferre ac tolerare poterat.
315Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1024B (auctor 340-397)
Et nunc audistis clamantes daemones, et confitentes martyribus quod poenas ferre non possint, et dicentes: Quid venistis, ut nos tam graviter torqueatis?
316Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1111B (auctor 340-397)
Quomodo excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos presbyteri quidam gradu functi, vel ministri Ecclesiae retrahuntur a munere sacro, et curiae deputantur, graviter gemunt?
317Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1120B (auctor 340-397)
26. Ergo imperator, ut iam non solum de te, sed etiam ad te verba convertam; quoniam advertis quam graviter Dominus convenire soleat, quo gloriosior factus es, eo amplius auctori tuo deferendum noveris.
318Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1204C (auctor 340-397)
Supplicaturus enim pro populo, eligi a Domino, et probari debet a sacerdotibus; ne quid sit, quod in ipso graviter offendat, cuius officium est pro aliorum offensa intervenire.
319Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1234D (auctor 340-397)
5. Ad hanc turrim revocatur ovis, quando anima revocatur a lapsu, et in illa ove Christi regnum redit, quod est initium: quia ipse est initium et finis (Apoc. I, 8) , vel initium salutis; sed tamen corripitur prius, eo quod tam graviter erraverit, et dicitur ei: Ut quid cognovistis mala?
320Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 3; III (auctor 340-397)
At vero Salomonem fortasse ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et ad ipsum crederetur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum.
321Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, VII; 44 (auctor 340-397)
8. Docuit nos Scriptura cantare graviter, psallere spiritaliter (Psal. XLVI, 8).
322Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, XI; 11 (auctor 340-397)
Nam si ille tam sanctus, et qui regni erat necessitatibus occupatus, septies in die laudem Domino dicebat, matutinis et vespertinis sacrificiis semper intentus (Psal. CXVIII, 164): quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus, quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus; ut de via lassis, et istius aevi cursu ac vitae huius anfractu graviter fatigatis, panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet?
323Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1344A (auctor 340-397)
Denique Iob licet graviter flagellatus, et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, opprobriis amicorum; consolatione tamen fruitur aeterna.
324Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1452B (auctor 340-397)
Denique Peccavi, inquit, graviter, peccavi stulte (II Reg. XXIV, 10) . Flevit igitur primo, quia elatus regia potestate, quaerendo numerum plebis, mensuram egressus est conditionis humanae: Deinde quia sui erroris pretio vindicabatur in plebem.
325Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1465A (auctor 340-397)
Multi iusti plerumque graviter deliquerunt, non habentes aeternae fructum iustitiae.
326Amedeus Lausannensis, Homiliae de Maria Virginea Matre, 188, 1327C (auctor 1144-1159)
Habes ergo, Ecclesia, habes, columba, foramina petrae, et cavernam maceriae, in quibus requiescas (Cant. II) . Ne timeas Goliam furentem (I Reg. XVII) , animo atrocem, vultu minantem ingentia, quando a vero David mucrone proprio enervatus volebat percutere, et percussorem invenit; vulnerare curabat, et graviter ipse vulneratus est.
327Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 14, 5; 10 (auctor c.330–c.391)
Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter gemens saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum, ut saltem id metuens perquisitor malevolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
328Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 15, 5; 12 (auctor c.330–c.391)
Haec Malarichus subito nanctus, etiamtum squalens et maestus suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemescens adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur: tumultuando patefactis insidiis reserataque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.
329Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 16, 12; 19 (auctor c.330–c.391)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus maximeque Florenti praefecti praetorio periculose quidem, sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati; qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam, ut putavit, non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
330Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 19, 2; 18 (auctor c.330–c.391)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati animis in ventum solutis proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, nonnulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
331Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 19, 5; 8 (auctor c.330–c.391)
Inter incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes nonnumquam et binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant.
332Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 19, 9; 12 (auctor c.330–c.391)
Rex vero licet securitatem praeferens vultu exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit et Singara parique modo, cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluvnt adeo, ut nullius mortui facies post quadriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum arescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod vita parcior facit et, ubi nascuntur, exustae caloribus terrae.
333Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 25, 1; 22 (auctor c.330–c.391)
Et fervente certaminum mole clipeorum sonitus et virorum armorumque lugubre sibilantium fragor nihil perpetiens iam remissum campos cruore et corporum strage contexit effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu artius pes pede collatus graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis et, si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis hostes a persequendi fiducia deterrere.
334Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 31, 10; 5 (auctor c.330–c.391)
Quibus avide Lentienses acceptis ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos Rhenum gelu pervium pervadunt pruinis Februario mense, quos tendentes prope cum Petulantibus Celtae non sine sui iactura afflictos graviter adultis viribus averterunt.
335Ammianus Marcellinus, Res gestae, 14, 5, 7; 11 (auctor c.330–c.391)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum; ut saltem id metuens, perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
336Ammianus Marcellinus, Res gestae, 15, 5, 11; 16 (auctor c.330–c.391)
Haec Malarichus subito nanctus, etiam tunc squalens et maestus, suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur; tumultuando patefactis insidiis reserataque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.
337Ammianus Marcellinus, Res gestae, 16, 12, 14; 18 (auctor c.330–c.391)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
338Ammianus Marcellinus, Res gestae, 19, 2, 15; 20 (auctor c.330–c.391)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
339Ammianus Marcellinus, Res gestae, 19, 5, 6; 9 (auctor c.330–c.391)
Inter incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam et binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant.
340Ammianus Marcellinus, Res gestae, 19, 9, 9; 15 (auctor c.330–c.391)
Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
341Ammianus Marcellinus, Res gestae, 25, 1, 18; 23 (auctor c.330–c.391)
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere.
342Ammianus Marcellinus, Res gestae, 31, 10, 4; 6 (auctor c.330–c.391)
Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense transire tentarunt; quos tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura, afflictos graviter adultis viribus averterunt.
343Ammonio Andrea, Carmina, 1, 10; 12 (auctor 1478-1517)
Ultimo dirum lutulentus agmen Torpor urgebat graviter subinde Oscitans nares nisi cum culinae Nidor adibat.
344Ammonius Alexandrinus Victor Capuanus, Evangelicarum harmoniarum interpretatio, 68, 0287C
Incrassatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt; nequando oculis videant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos (Isa. VI, 9, 10) . Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt: amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt.
345Amulo Lugdunensis, Epistolae, 116, 0080B (auctor 841-852)
Invenimus etiam in decretis beati papae Gelasii graviter notari episcopos et pene alienos a Christianitatis affectu designari, qui in quocunque nomine defunctorum, et fortassis nec omnino fidelium, aedificatas sacris processionibus audacter instituere praesumunt ecclesias.
346Amulo Lugdunensis, Epistolae, 116, 0088D (auctor 841-852)
Cum e contrario Apostolus etiam illos, qui graviter peccare, et in eodem gravi peccato perire possunt, membra Christi et templum Spiritus sancti esse dicat, quandiu fideliter et innocenter agunt.
347Amulo Lugdunensis, Epistolae, 116, 0089B (auctor 841-852)
Quod sentire et dicere quid est aliud, quam in Deum graviter et horribiliter blasphemare, si illis eius praedestinatio hanc necessitatem irrevocabiliter imposuit, ut omnino quod ad salutem suam proficeret operari non possint?
348Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0148D (auctor 841-852)
XIII. Alterum autem dicunt messiam, quem putant esse de tribu Ephraim, unde et nominant eum messiam Ben Ephraim, id est filium Ephraim: quod ex illa tantum occasione doctores eorum somniaverunt, quia scribitur in Ieremia, dicente Domino: « Quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est (Ierem. XXXI, 9) . » Istum sperant post revocationem captivitatis suae, venientibus super se gentibus ferocissimis, Gog et Magog, ad bellum contra eas processurum: et in eodem bello interficiendum, et ab omni populo Iudaeorum graviter plangendum.
349Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0172C (auctor 841-852)
Quanto magis hos infideles servos, agrum Domini Iesu Christi, quem pretioso sanguine comparavit, id est, Ecclesiam fidelium frequenter et graviter laedentes, debent regali vigore et ecclesiastico iure prohibere atque comprimere?
350Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0173A (auctor 841-852)
Posteaquam superbire coepit ancilla, afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie eius.
351Amulo Lugdunensis, Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei, 116, 0106C (auctor 841-852)
De se autem tantum abest ut idem sibi arroget, ut horum similes quosdam amatores suos, qui de ipso aliter sentiebant, graviter hoc nomine reprehendat in epistola 143 ad Marcellinum.
352Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0589A
Ego vero ipse graviter infirmus eram ab Octobrio mense usque ad praedictum tempus, id est usque ad sexto decimo Kalendas Iulias.
353Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0596B
Tunc enim, quando traditus est a Caipha Pilato ut crucifigeretur, hoc est a praefecto, continuo cum exuerent eum carnifices, graviter algoribus vexabatur: erat enim intolerabilis hiems.
354Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0722D
Insistebant autem civibus tam graviter, ut nemo spem vitae haberet.
355Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0251B
» Ac per hoc quicquid adversitatis fit in saeculo, videlicet mortalitatis, pestilentiae, famis, dicunt promereri et incipere a sanctuario, » etc.] Haec et alia verba sunt domni episcopi querimoniam agentis et super tam insolito casu praedicti incendii graviter dolentis.
356Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0256C
Victoris supradicti papae successor Fredericus, qui et Stephanus, sedit menses 7, dies 29. Post quem Benedictus Beliternensis episcopus sedit menses 11, dies 20; cui succedens Gerardus, qui et Nicolaus, sedit annos 2, menses 5, dies 25. Imperator Henricus comiti Flandrensi Balduino, quem iam olim terram eius depopulando sibi subiugaverat, iterum rebelli eo tempore graviter iratus erat. (Gesta Lietb. 9.) Domnus Lietbertus in sede sua prospere locatus, exclusum ut diximus Iohannem ut ab omni spe castellaturae deiiceret, adolescentulum quendem Hugonem castellani Walteri nepotem ea investivit, et eum cuidam Anselmo propinquo eius moribus et armis egregie commisit educandum.
357Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0241
Ille repulsam sui graviter ferens, dum ad iniurias suas vindicandas imperiales militum cogit copias, defungitur, atque cum luctu et moerore suorum honore regio in ecclesia Aquisgrani sepelitur.
358Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0267D
Precedentibus duobus libellis de tribus episcopis pauca locuti sumus; nunc in tertio quarti, id est domni Gerardi secundi, mentio agenda est; sub quo iam ad argentea, et post eius obitum ad ferrea saecula, nos devolutos esse graviter sentimus.
359Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0272A
Forte mulier quaedam, coniugis sui captionem graviter plus aequo dolens et acuti doloris impatiens, quam concito cursu poterat sola sequebatur.
360Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0273B
Sed imperator Henricus Romanae Ecclesiae et decretis apostolicis concordare nolebat; immo excommunicatus omnes subditos papae episcopos graviter insequebatur.
361Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0274B
Intrantibus vero ipsam ecclesiam plenam utique languentibus, stupor ingens et lacrimabile fiebat spectaculum, cernere scilicet alios miserando gemitu rugientes adhuc plaga ignis graviter cruciari, aliorum vero pedum, quorumdam autem tibiarum, usque ad genua vel usque ad coxas consumptis carnibus, ossa arida pendere; quosdam autem iam extinctos velut truncos, huc illucque iacere, et nusquam nisi portatos progredi valere.
362Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0276C
Manasses itaque repulsam suam graviter ferens, ad archiepiscopum Remensem se contulit, et ut opem ei conferat, per amicos suos obnixe precatur.
363Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0286A
Quo graviter exardescente et circumquaque solotenus debachante, celerius quam credi possit, domus omnes funditus consumptae sunt.
364Andreas Ratisbonensis, Chronica de principibus terrae Bavarorum, 151; 91 (auctor 1380-1438)
Cum autem ibidem per aliquot dies graviter pre victualium penuria adversarios exspectaret, venerunt rex Bohemie et dux Heinricus cum exercitu, qui ad quatuor milia galearum non poterat estimari.
365Andreas Strumensis, Vita S. Ioannis Gualberti, 146, 0784C
49. Alio quoque tempore quidam miles ex Cerlianensi castello graviter fuerat ex quadam infirmitate detentus, qui ex amicitiae gratia beatae recordationis Ioanni Abbati notus erat.
366Andreas Strumensis, Vita S. Ioannis Gualberti, 146, 0788D
Qui dum graviter doleret oculum, mulierculam ad se curandum conduxerat.
367Andreas Strumensis, Passio Arialdi, 2, 8; 7 (auctor c.1050)
Mixturam impiam quam secum ferebat permiscuit illico, scilicet gladium cum toxico, et post tergum clam veniens eumque in collo graviter percussit et sic fugam protinus petiit.
368Andreas Vallumbrosanus, Vita Arialdi et Hertembaldi, 143, 1448B
Nam in ipsius diei crepusculo solum illum ante quoddam reperit altare orantem; misturam impiam, quam secum ferebat, permiscuit illico, scilicet gladium cum toxico; et post tergum clam veniens, eum in collo graviter percussit, et sic fugam protinus petiit.
369Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0314B (auctor -c.895)
Et dum audiebant Christum praedicari in Ecclesiis, quem ipsi neci tradiderunt: et de victoria eius qui hostem antiquum triumphavit, credentes in laudibus ipsius congratulari: graviter inde offensi sunt.
370Angelrannus S Richarii Centulensis, Vita S. Richarii, 141, 1435A
Hic graviter tolerans fraudem supra memoratam, Restituit patriae quaecunque erepta fuere.
371Anonymus, Liber scalae Machometi, XXXV, 86; 7 (opus c.1260)
Et habent eciam zonas suas de musco et ambra cum perlis et lapidibus preciosis, que redolent ita bene quod homo, qui graviter infirmaretur, deberet ipso liberari odore.
372Anonymus, Appendix Vergiliana, p2; 101 (opus ante 100)
Hunc ubi sollicitum dimisit inertia vitae interius graviter regementem, nec tulit ultra sensibus infusum culicis de morte dolorem, quantumcumque sibi vires tribuere seniles (quis tamen infestum pugnans devicerat hostem), rivum propter aquae viridi sub fronde latentem conformare locum capit impiger.
373Anonymus, Appendix Vergiliana, p5; 58 (opus ante 100)
» Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi insontes multo deturpat pulvere crinis et graviter questu Carme complorat anili: «o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos, o iterum nostrae Minos inimice senectae, †semper aut† olim natae te propter eundem aut amor insanae luctum portavit alumnae.
374Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 60 (opus c.1350)
Aurea tum rediens solio radiantis Olympi Aspexit Iuno fratrem sub imagine ficta Cognatumque simul: talem vidisse iuvabat Hortantem Danaos pugnae viresque foventem; Contra autem commota Iovi, quem forte sedentem Multarum extremo nebularum culminis Idae Viderat, etsi odio graviter succensa fuisset, Arte sagax molita Iovem qua fallere possit, Consilium intendit secum simul omnia volvens.
375Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 170 (opus c.1350)
His super impositum graviter suspiria flantem Ad Troiam vexere.
376Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 172 (opus c.1350)
Hic primum graviter suspirans aspicit auras In genibus surgens, nigrum vomit ore cruorem; Exanimi similis recidit lucemque reliquit: Sic animum dolor et saxi labefecerat ictus.
377Anonymus, Waltharius manu fortis, 1a; 143 (auctor fl.ca.1290)
» «Attemptabo quidem, quid sis», Ekivrid ait, ac mox Ferratam cornum graviter iacit.
378Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, V; 833 (opus c.400?)
INIVSTA GRAVARI (ADR) id est graviter ferre: est autem accusativus casus.
379Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, V; 834 (opus c.400?)
Dicimus autem ‘gravor illam rem’ et ‘illa re’; Virgilius per accusativum ‘quid si, quae voce gravaris, mente dares’, unde Servius dicit quod hac locutione non nisi per accusativum utimur, ut ‘gravor adventum tuum’, ‘gravor praesentiam tuam’, id est graviter fero.
380Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VII; 604 (opus c.400?)
DOMINOSQVE GRAVANTVR (R) id est graviter ferunt.
381Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 7, 7; 640 (opus c.400)
NON VERITVS G. N. F. hoc dixit: Caesar iussurus militi suo, ut Pompeianorum invaderet castra, non verebatur, ne iam milites fessi graviter ferrent hoc sibimet imperari.
382Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, 2, 367; 422 (opus c.400)
Nam cum Cannensi pugna Romani essent graviter caesi et lugenti Romae pulla uestis deesset, sacerdotes iusserunt purpuram uestium mutari, ut latitudo eius in angustius suta constringeretur intrinsecus.
383Anonymus, De morte testamentoque Alexandri Magni, 94; 1 (opus c.350)
Ille graviter suspirans ait: o rex, inquit, nihil est, quod te in vivorum numero adnumeres; nam tuum corpus prope iam ex humanitate excessit.
384Anonymus, Historia Apollonii regis Tyri recensio A, 28; 6 (opus c.500)
At illi stupentes, quod tam graviter iurasset, cum magna fide se puellam educaturos promittunt.
385Anonymus, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, 15, 3; 2
Sed et conmartyres graviter contristabantur, ne tam bonam sociam quasi comitem solam in via eiusdem spei relinquerent.
386Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p10; 16
Tuli graviter et acerbe, iud.
387Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p10; 17
Dicendo graviter pondus doloris ostendit, acerbe quod diutius doluisset.
388Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p10; 32
Quod orator sum; quod promiseram; quod graviter fuerant vexati; quod orator sum aut patronus.
389Anonymus, Annales Ceccanenses, 1; 483
Nondum finito sermone ecce domnus Iohannes de Ceccano, qui graviter infirmabatur in domo sua, advenit sanus intus in ecclesiam; quod videntes omnes homines, pro maximo miraculo recipientes, et quasi per mediam horam stupendo cum ingenti voce gratiarum laudaverunt et benedixerunt Dominum, qui vivit et regnat in coelis.
390Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 1; 51
Postea Cumenses confisi monte lacuque, Quos inter steterant, ceperunt ledere et ipsi Nostrates graviter similique modo spoliare.
391Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 1; 95
Ex qua re graviter turbati Mediolani Cives magnanimo prave de rege loquuntur Et cupiunt aliqua, si possint, parte nocere.
392Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 1; 99
Hinc igitur graviter turbatus rex Fredericus, Quamquam tardari videat, quod mente gerebat, Scilicet ut Romam peteret caperetque coronam Et regi nomen sibi iungeret imperiale, Obsidione tamen iuvat expugnare superbam, Auxilio fretam Terdonam Mediolani.
393Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 1; 181
Quos inter vario compresso murmure tandem Exurgens consul placido sic pectore fatur: "Nobilis o populus, studiis clarissime belli, Cuius fama viget latum vulgata per orbem, Ne, rogo, tam graviter casu turberis iniquo, Nec tibi mente pudor sedeat, sed concipe vires.
394Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 2; 41
Incumbunt graviter Ligures fortesque Alamanni Et feriunt, fundunt, capiunt spoliantque fugaces.
395Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 2; 50
Iste sacerdotes pariter populosque minores Carpebat dampnans; se solum vivere recte, Ast alios errare putans, nisi qui valuissent Eius dogma sequi; summi quoque presulis acta Mordebat graviter, parcebat denique nulli, Veraque miscebat falsis multisque placebat.
396Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 2; 120
Quod postquam Brixia novit, Indignata nimis cepit mox bella movere Et graviter, nisi reddantur sibi castra, minari, Nec solum cives illos, qui castra tenebant, Verum Pergameos vexare ferociter omnes.
397Anonymus, Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia, 5; 106
Ut vero e summo sublimis culmine moles Crebra velut celo venientia fulmina cepit Fundere tela super nec non et grandia saxa Perque Cremam passim percellere quosque vagantes, Turbatur graviter nimium modo leta iuventus, Turbatur populus sua vinci menia cernens.
398Anonymus, Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini, 1, 12; 4
Quibus cum senex nuper gesta retulisset, unus illorum, qui podagrae morbo graviter vexabatur, laetus valde effectus, socios hoc modo affatur: "Nostis, o sodales, quanto pedum meorum torquear dolore et quam saepe vos offenderim in hoc itinere mea tarditate Unde quoniam ad illum sanctum Gargani montem, sicut proposueram, nequeo pertingere, obtestor per eum, quem animarum fidelium ducem post mortem maxime credimus, ut liceat mihi saltem istud sanctum oratorium illi dicatum invisere eumque, ut in hora exitus sit animae meae propitius, exorare, vosque ipsi aut mecum pro vestra mercede ascendatis aut in montis calce reditum meum maturum expectetis.
399Anonymus, Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae, 1, 44; 3
Cui etiam Henricus diceret: "Iohannes, scias esse impossibile quod evadas", ille gladium de caliga latenter educens irruit in eum, ipsumque in capite graviter vulneravit, itaque vix diebus XV supervixit.
400Anonymus, Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae, 1, 50; 116
His temporibus cum Ianuenses Venetorum animos graviter offendissent in civitate Ancon, que antiquitus Tholomaida dicebatur, ubi communiter negotiatores dictarum urbium, Veneti ulcisci suas iniurias cupientes, et pro nichilo maris pericula et expensarum magnitudinem reputantes, dummodo valerent se de adversariis vindicare, classem in manu valida in Syriam direxerunt et tam navali prelio quam campestri Ianuenses viriliter expugnarunt captis multis navibus eorum bellicis, et reliquis in fugam conversis, eversa simul turre muniti, et in vastitate hostili cunctis eorum domibus desolatis, ipsos de civitate Aconitana protinus expulerunt.
401Anonymus, Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae, 1, 50; 180
Cum igitur ad pontem Addue pervenisset, accidit ipsum ab adversariis occupatum; et dum ad expugnandum pontem suos fortiter hortaretur, quidam sagittam dirigens in incertum, Dei tamen providentia, eum in pede graviter vulneravit.
402Anonymus, Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae, 1, 50; 203
/* Cum Ecelinus ut predictum est, in manus hostium incidisset et esset in prelio graviter vulneratus, Suncinum a Cremonensibus est perductus honorabiliter, ut in hoc casu decuit, et adhibitis sapientissimis medicis, quicumque sunt crediti meliores, habitus est Ecelinus in tanta cura, qualem laudare posses factam per Albricum eius fratrem.
403Anonymus, Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae, 1, 50; 447
Anno Domini 1265, cum per decennium princeps Manfredus superius memoratus romanam Ecclesiam et eius fideles per se ac suos sequaces fere tota Italia graviter afflixisset, summus pontifex de consilio cardinalium catholicum principem Karolum, fratrem videlicet christianissimi Lodoici regis Francie et Alfonsi illustrissimi comitis Tolesani ad suscipiendam coronam regni Sicilie exhortatoriis literis invitavit.
404Anonymus, Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae, 1, 50; 501
Fama itaque de adventu Corradini per Italiam discurrente Saraceni in Nuceria habitantes, rumore huiusmodi confortati, quia graviter Francorum dominium tolerabant, ceperunt contra Francigenas rebellare, regionem circa se positam depredantes.
405Anonymus, Chronicon Parmense, Parmense; 220
Item illo anno diete tures et porte de Pontremulo exsplete fuerunt dirui, afirmando se Dictus potestas esse civem Parme et reputando sibi factum totum, quod erat factum a Potremolensibus contra Parmenses; et ob hoc exercitus Parme, qui erat paratus ire contra Pontremulum, remansit; quod quidem ingeniose factum fuit, nam dominus Ubertus Pelavicinus, dum esset vicarius imperatoris in Lulixana, ivit de eius mandato ad Villamfrancham et ibi finxit se esse graviter infirmum de persona, et misit pro omnibus consiliariis de Pontremulo, qui velociter venerunt coram eo, qui ipsos omnes fecit carcerari et tenuit donec diete tures et porte omnes dirupte fuerunt; et sic adimpletum fuit.
406Anonymus, Constitutum consulum Comunis Pistorie, 1, 10; 1
Et statuimus ut si quis inculpatus fuerit fecisse homicidium, et se supra sancta Dei evangelia defenderit ante consules vel rectores pro Comuni electos, et postea aliquis pro illo interfecto illi in persona et graviter feriendo offenderit, simili modo puni[a]tur, ut continetur de homicidis in sacramento consulum, preterquam de casa destruenda.
407Anonymus, Constitutum consulum Comunis Pistorie, 1, 11; 1
Et statuimus ut si aliqua persona pro Comuni in officio civitatis fuerit, et pro officio illo ab aliquo sibi studiose et feriendo graviter, nisi se defendendo, in persona [offensio] facta fuerit, ille qui intulit offensionem puniatur ut de homicidio, preterquam de turre et casa.
408Anonymus, De secretis mulierum, 2, 26; 1
Difficilis partus pregnantibus accidit istis Ex causis: tumida seu debilis aut quia crassa, Strictio seu vulve, sic apostema nocebit; Aut fetus magnus, crassus vel hydropicus, aut si Hic fuerit biceps, caput aut magnum sit eidem Sive modo recto fetus non exeat, aut si Sint plures fetus, aut mortuus esse patescat, Sive secundine graviter descisio fiat; Aut quia non facile rumpuntur cotyledones.
409Anonymus, Flos Medicinae Scholae Salerni, 1, 5, 2; 6
Illas incidit graviter; repedansque recidit; Laedit eas nonus, quo debent ponere onus.
410Anonymus, Historia ducum Venetorum, 14; 3
Cepit autem tempore illo et Veneciam vexare et circumpositas Venecie civitates graviter expugnare, volens eam suo subiugare imperio.
411Anonymus, Historia Sicula ab ingressu Normannorum in Apuliam usque ad annum 1282; 78
Contigit igitur, quod utroque damnis alterius graviter insistente: Graeci etiam quasi in audaciam permoti, intempestae noctis silentio Nicastrum coeperunt interfectis LX. Normannis ibidem ad civitatem servandam constitutis, quae res maxime ambos fratres, causa celerius et uberius ulciscendi illatum dedecus, ad concordiam provocavit.
412Anonymus, Historia Sicula ab ingressu Normannorum in Apuliam usque ad annum 1282; 97
Dum sibi fratres, nominis ac dignitatis sui obliti, graviter adeo minitarentur, Bithumine de Cathania, qui parti Normannorum in Sicilia favebat, sub deditionis nomine ab habitatoribus cuiusdam castri, cuius nomen Aniclion dicebatur, proditus et interfectus fuit: neque idcirco Geratiani prae morte illius, qui maximum Normannis praestare videbatur auxilium, neque pro Mileti obsidionem dimiserunt, quando apud Mellitum Comiti Rogerio literae pro proditione sui castri mitterentur.
413Anonymus, Historia Sicula ab ingressu Normannorum in Apuliam usque ad annum 1282; 117
Qui tota die pugnando plus quam nihil profecerant, immodicam fossam inter Consulare Palatium, et reliquam partem civitatis, Consulis adventum metuentes, tota nocte fabricaverunt; sed adveniente Comite, ubi multoties inter se debellando graviter, neque Graeci civitatem reddere volebant, neque Comes eam relinquere volebat.
414Anonymus, Historia Sicula ab ingressu Normannorum in Apuliam usque ad annum 1282; 167
Circumsedentibus ergo eam ex altera parte Ducis, ex altera parte Comitis exercitibus, navibusque omnino maris iter prohibentibus, omni die graviter utrinque pugnabatur; tantaque inerat Civibus audacia, quod plurimum de sua multitudine, et Civitatis fortitudine confidentes, nostris, licet acerrime invadentibus, portas claudere dedignarentur.
415Anonymus, Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis, 28; 25
Infirmabatur graviter pars magna Sororum.
416Anonymus, Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis, 35; 2
Nunc disperate se precipitabat in ignem, Nunc se per terram collidens, ore lapillos Mordebat, duro confringens marmore dentes; Et capud ipse suum graviter laniabat, eoque Conscisso miserum maculabat sanguine corpus; Distortumque gerens os, linguam prohiciebat Extra, sicque suos artus glomerabat, ut inde Sepe videretur crus circumducere collo.
417Anonymus, Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis, 40; 1
Cum de Perusio quidam cum compatriotis Contra Fulginei cives certamen inissent, Ex ictu lapidis graviter collisus in ulna, In medicos census multos expendit, eique Nullum prebere medici potuere iuvamen, Quin collisa manus penderet inutilis.
418Anonymus, Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur, 16; 1
Unde Landulphus volens ire Romam, in Placentino oppido caeditur graviter sicque Mediolanum redit.
419Anonymus, Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate, 1, 12; 2
Nam, si qui ad horam me pre nimia acerbitate relinquere tentarentur, vulnerum Domini recordantes, per que patebant viscera pietatis, de tentatione se graviter puniebant et mihi adherebant fortius et amplexabantur ardentius.
420Anonymus, Visio Philiberti (vel Fulberti), BEATIz, p2a; 1
Cum dormirem paululum, vigillando fessus, Ecce quidam Spiritus, noviter egressus De predito Corpore, graviter oppressus, Corporis cum gemitu plangebat excessus.
421Anonymus, Vita Bononii, 1, 1, 1; 3
Unde, quia sacrae scripturae testimonio quam plures scientia ac lege Dei eiusque observatione perfectos novimus scribendi mysteria aut humiliter declinare aut trepidanter subire et sanctam ac memorabilem praecedentium patrum conversationem aut vix aut nullo modo scribendam praesumere, quid mirum, si nos omnium peccatorum contagio tabescentes et detestante ac diuturnae conversationis labe sordentes, scientiae et operum caecitate vitam fedantes non subire praesumimus, quod nobis a confratribus iniunctum graviter toleramus ?
422Anonymus, Vita Iohannis Gualberti, 8; 7
Quod videns domnus Rodulfus ipsius monasterii abbas, graviter ferens cepit redarguere, dicens non debere fieri.
423Anonymus, Vita prima S. Bernardi episcopi Parmensis, 1, 8; 7
Ita semper profectui concordie favens ecclesie et defectui atque merori condolens et in hoc etiam adversarii temptationem graviter pertulit, quia cum ipsis, qui secum erant, expoliatus de manu latronum vix evasit.
424Anonymus, Vita prima S. Bernardi episcopi Parmensis, 1, 22; 2
Altera vero paralisis egritudine graviter dissoluta in domo Petri Bonifilii ivit ad tumulum eius ad orationem et liberata est.
425Anonymus, Vita sancti Symeonis monachi, 3, 3, 6; 1
Alius quidam vir Heribertus nomine adhuc superest, et in eadem villa, quae monasterio adiacet, vivit et habitat, quem paraliticus languor sub nostro tempore graviter deprimebat.
426Anonymus, Annales Erphordenses fratrum praedicatorum, 72; 74
Hoc anno Erphordenses ingratitudinem domini sui Maguntini et offensam graviter incurrebant, quoniam anno preterito, dum in regis quadam fuisset expeditione, ab ipsis in curribus et militibus iuvamen petierat et subsidium; quod dum ipsi renuerunt, dominum suum graviter exacerbaverunt.
427Anonymus, Annales Erphordenses fratrum praedicatorum, 72; 156
Hoc anno, adhuc electis illis duobus prepositis Magdeburgensibus, Alberto videlicet et Brunone, inter se confligentibus nec ullo consilio vel arbitrio cedentibus, contigit servos Brunonis in Magdeburc manentis ad castrum vicinum, in quo predictus morabatur Albertus, insidias ponere ac predam venari; quos ipse fugando persecutus usque ad muros civitatis, unum ex eis graviter vulneravit.
428Anonymus, Annales Erphordenses fratrum praedicatorum, 72; 253
Hoc anno quidam pestilentes de castro Harmanstein, Hermannus videlicet et Heinricus de Balstede, in die ascensionis Domini nefaria temeritate ingressi quoddam allodium monachorum de Valle Beati Georgii omni suppellectili cum pecoribus spoliaverunt, Cunradum ipsorum cellerarium, devotum sacerdotem, cum aliis conversis ac famulis circiter XVIII graviter vulnerantes, adeo ut etiam unus conversorum extremum exhalaret spiritum.
429Anonymus, Annales Erphordenses fratrum praedicatorum, 72; 273
Ubi viriliter cum eo committens victoriam adeptus est, pluribus ibidem vulneratis, ipsumque belli auctorem graviter vulneratum cum aliis XX captivavit.
430Anonymus, Annales Erphordenses fratrum praedicatorum, 72; 284
Qui tertia die iterum reversi ibidem ecclesiam violenter intrantes spoliaverunt ac ipsum plebanum dominicum corpus ferentem graviter vulneraverunt.
431Anonymus, Annales Erphordenses fratrum praedicatorum, 72; 338
Iulii Vrankenevurt celebrandam; in qua tamen eodem fere tempore defunctum suum graviter lugebat socerum .
432Anonymus, Annales Hildesheimenses, 32, p0; 9 (opus 1137)
Ind. 15, 1002. Imperator Otto natalem [Domini] Tudertine cum domno apostolico celebravit; inde Romani tenaens, Salernum oppidum adiit; sed febre et Italico morbo graviter correptus, cum generali omnium contristatione 10. Kal.
433Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCCXIII; 14
Quem moenibus urbi obequitantem Leo imperator eruptione facta incautum excepit et graviter vulneratum fugiendo sibi consulere ac patriam turpiter redire coegit.
434Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCCXVII; 16
Qni casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
435Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCCXVII; 22
Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomir eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri iubebatur; quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum.
436Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCCXX; 9
Is tamen, qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis ex locorum et aquarum insalubritate soluti ventris incommodo graviter adfectus est, et pars eius non modica hoc morbo consumpta est.
437Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCCXXIIII; 30
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
438Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCCXXVI; 21
Sed imperator licet huius rei nuntium graviter ferret, nihil tamen inconsulte gerendum iudicans consiliariorum suorum adventum statuit operiri; transactaque autumnali venatione circa Kal.
439Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, VII; 6
hora noctis secunda terrae motus maximus factus est, quo tota Italia graviter concussa est.
440Anonymus, Annales Laurissenses maiores et Einhardi, 1, DCCXCVIII; 3
Quibus acceptis rex graviter commotus congregato exercitu in loco, cui Mimda nomen, super Wisuram castra posuit atque in foedifragos ac desertores arma corripuit et ultor necis legatorum suorum, quicquid Saxoniae inter Albiam ac Wisuram interiacet, totum ferro et Nordlindi contra Thrasuconem ducem Abodritorum et Eburisum legatum nostrum conmisso proelio acie victi sunt.
441Anonymus, Annales Mettenses, p1; 152
Carolus vero, quem solum pater dignum heredem tantae potestatis superstitem reliquerat, novercales insidias graviter tolerabat.
442Anonymus, Annales Mettenses, p1; 818
Maii hora noctis secunda terrae motus magnus factus est, quo tota Italia graviter concussa est.
443Anonymus, Annales Quedlinburgenses, 383; 714
Pestilentia et mortalitas graviter secutae sunt.
444Anonymus, Annales Sancti Petri Erphesfurdenses antiqui, 3; 71
Quod rex haut difficulter annuit, quia pravis libidinibus suis et iuvenilibus ineptiis iam dudum animadverterat eum graviter offendi et plerumque, quantum salva regia dignitate poterat, pro virili portione obniti.
445Anonymus, Annales Sancti Petri Erphesfurdenses antiqui, 3; 95
Milites regis qui in castellis supra memoratis erant graviter nimis imminebant populo Saxoniae et Thuringiae.
446Anonymus, Annales Sancti Petri Erphesfurdenses antiqui, 3; 101
Rex accepto nuncio vicini iamque instantis periculi graviter mente consternatus propere in Hartesburc se contulit eoque secum regni insignia et thesaurorum suorum quantam in ea trepidatione potuit partem convexit.
447Anonymus, Annales Sancti Petri Erphesfurdenses antiqui, 3; 199
MCXXVI. Graviter cesus est exercitus Lotharii in Bocmia XII. Kal.
448Anonymus, Annales Sancti Petri Erphesfurtenses breves et maiores, 49; 63
MCXXVI. Graviter cesus est exercitus Loͮtharii in Boemia XII. Kal.
449Anonymus, Annales Sancti Petri Erphesfurtenses breves et maiores, 49; 86
MCXXVI. Graviter cesus est exercitus Lůtharii in Boemia XII. Kal.
450Anonymus, Annales Vedastini, 40; 33
Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat.
451Anonymus, Annales Vedastini, 40; 387
Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur, ibique graviter infirmari coepit.
452Anonymus, Annales Xantenses, 1; 227
Indeque proficiscens visitavit Lotharium regem, abstrahens inlicitam concubinam reginam elevatam, cuius rei consensu Guntharius et Thietgaudus, duo archiepiscopi, graviter ceciderunt; restituens ei legitimam uxorem prius ab eo nefanda occasione repudiatam, indeque Romam rediens.
453Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 2; 51 (opus c.1165)
Postea Cumenses confisi monte lacuque, Quos inter steterant, ceperunt ledere et ipsi Nostrates graviter similique modo spoliare.
454Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 2; 95 (opus c.1165)
Ex qua re graviter turbati Mediolani Cives magnanimo prave de rege loquuntur Et cupiunt aliqua, si possint, parte nocere.
455Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 2; 99 (opus c.1165)
Hinc igitur graviter turbatus rex Fredericus, Quamquam tardari videat, quod mente gerebat, Scilicet ut Romam peteret caperetque coronam Et regi nomen sibi lungeret imperiale, Obsidione tamen iuvat expugnare superbam, Auxilio fretam Terdonam Mediolani.
456Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 2; 181 (opus c.1165)
Quos inter vario compresso murmure tandem Exurgens consul placido sic pectore fatur: „Nobilis o populus, studiis clarissime belli, Cuius fama viget latum vulgata per orbem, Ne, rogo, tam graviter casu turberis iniquo, Nec tibi mente pudor sedeat, sed concipe vires.
457Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 15; 40 (opus c.1165)
Incumbunt graviter Ligures fortesque Alamanni Et feriunt, fundunt, capiunt spoliantque fugaces.
458Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 15; 49 (opus c.1165)
Iste sacerdotes pariter populosque minores Carpebat dampnans; se solum vivere recte, Ast alios errare putans, nisi qui valuissent Eius dogma sequi; summi quoque presulis acta Mordebat graviter, parcebat denique nulli, Veraque miscebat falsis multisque placebat.
459Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 15; 119 (opus c.1165)
Quod postquam Brixia novit, Indignata nimis cepit mox bella movere Et graviter, nisi reddantur sibi castra, minari, Nec solum cives illos, qui castra tenebant, Verum Pergameos vexare ferociter omnes.
460Anonymus, Carmen de gestis Frederici I imperatoris in Lombardia, 26; 106 (opus c.1165)
Ut vero e summo sublimis culmine moles Crebra velut celo venientia fulmina cepit Fundere tela super nec non et grandia saxa Perque Cremam passim percellere quosque vagantes, Turbatur graviter nimium modo leta iuventus, Turbatur populus sua vinci menia cernens.
461Anonymus, Chronica Coloniensis 1273-1376, 51; 42 (opus c.1376)
Attamen idem rex Dei adiutorio per dictum Assisinum licet graviter vulneratus tunc mortem evasit.
462Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 62 (opus c.1327)
Videns autem Romanorum exercitus, quod dominus Heinricus dux Bawarie non esset cum eis ab heri et nudiustercius, sed esset cum adversario eorum auxilio et favore et contra iusticiam in partem alteram declinasset, inflammati facibus iracundie terram suam in descensu secus viam graviter vastabant cede, spolio et rapina.
463Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 110 (opus c.1327)
Rex vero de obitu regine cordis dolore graviter sauciatus iubet eam honeste revehi ad patrium solum, ubi sepulture sollempniter tradita diem novissimum prestolatur.
464Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 362 (opus c.1327)
Qui videns distrahi et ad manus alienas devolvi ea bona, que ad eum iure hereditario pertinebant, mox iracundie stimulis incitatus cepit cum fratre suo Rudolfo graviter discordare, et abhinc orta est inter eos seva contencio, que nunquam ambobus viventibus exspirare potuit usque.
465Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 545 (opus c.1327)
Quo audito perterriti et sinistris rumoribus graviter sauciati protinus reflectunt iter suum et ad partes, unde venerunt, ocius redierunt.
466Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 683 (opus c.1327)
Post hec recedentes et a se invicem discedentes, dux Fridericus apud Muͤldorf transiens Enum regreditur in Austriam, Leupoldus vero frater eius partes occidentales repetens, antequam Bawariam exiret, eam duris exactionibus depecuniavit et nichilominus igne graviter devastavit.
467Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 714 (opus c.1327)
Non licet tamen silencio preterire, quod comes, videlicet de Oͤtinga, qui cum intimus et familiarissimus esset regis, nescio quo pacto, rupto federe ad duces Austrie declinavit, inique et graviter errans, quod fidum et propicium dominum dereliquit, qui sibi frequenter sua secreta communicavit, quia hoc solum rex querebatur, non quod ab eo recessit, sed quod sibi secretissima sui pectoris revelavit et cum hiis ad suos emulos declinavit.
468Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 4, 3, 10; 1
Audiens haec Romualt, humiliter ferens seque reum et graviter deliquisse confessus est, petens, ut sibi a Domino veniam posceret, et statim suae perditionis simulacrum pollicitus est abicere et in manus eius tradere perficiendum quod vellet.
469Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 25; 14
Quam graviter oppugnantes, depraedati sunt usque ad internecionem.
470Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 398, 5, 4; 12
Frequentius tamen per semet artus proprios tam graviter caedebat, acsi a severo iudice iuberetur affligi, ut stimulato corpore saltim nulla temptatio spiritualis nequitiae subreperet, quatinus a mundi illecebris omni modo immunis effectus, possit acceptissime inmaculatum Deo cotidianumque libare sacrificium.
471Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 398, 5, 6; 5
Cuius exortatoria ille graviter ferens, per socrum suam maxime a diabolo instigante subversus [est], ut in nullo supradicto viro ob temperet, coepitque cor eius diabolica decipere locutione, ut, si vellet monarchiam solus optinere, non solum huic nullam exhiberet obedientiam, verum etiam hunc a latere suo aut procul eliminaret aut omnino perderet.
472Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 398, 15, 30; 4
Contra quem graviter commotus, dixi: 'Non tibi umquam, fervide frater, relinquatur inultum, qui tua me improbitate tanto bono repente privasti'.
473Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 541, 32, 4a; 4
Super qua re sollicite cum requireretur, cur ecclesiarum figuras tanto studio fieri iusserat, graviter suspirans, inquit: 'Nolite, filii, nolite hoc opus superstitiosum existimare, ne putetis, me aliquatenus meam gloriam diligere, qui Domino, ut possum, mentis puritate studeo deservire.
474Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 583; 13
Haec dicens, virga, quam manu gestabat, itus et reditus per dorsum emetiens salubris magisterii, graviter ad viam eum errabundum retraxit.
475Anonymus, Chronica minor minoritae Erfordensis, 524; 44
Quintillius Varrus consul missus ab Augusto cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus funditus deletus est; quam cladem Augustus adeo graviter tulit, ut sepe pre dolore caput parieti collidens clamaret: 'Quintilli Varre, redde legiones!
476Anonymus, Chronica minor minoritae Erfordensis, 524; 95
Anno Domini XXXVIII. Tyberius cesar Romanos graviter affligens ingenti omnium gaudio in Campania veneno interiit.
477Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 2a; 77 (opus 1202)
Archiepiscopus vero sentiens sibi papam graviter offensum, testimonium sibi perhibente conscientia sua, ire pertimuit; unde ex sententia cardinalium totiusque Romane curie a papa excommunicatur.
478Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 2a; 111 (opus 1202)
Otto rex, Walravius et qui cum ipsis erant consueta magnanimitate e portis erumpentes ferocique impetu in hostes insilientes, fortiter cum eis dimicare ceperunt, alternatimque concertantes, plurimum diei consumpserunt, donec tandem, Ottone rege, Walravio multisque aliis hinc et inde graviter vulneratis, pluribus captis et occisis, quique ad sua non sine dampno gravi redierunt, multo tamen plures de exterioribus ceciderunt.
479Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 2a; 124 (opus 1202)
Comiti etiam de Seine notam huius criminis principaliter obiciunt, illum auctorem, illum regni insidiatorem contestantes, presertim in cuius terra et a cuius hominibus dampnum hoc nimis contumeliosum sibi contigerit, quod nisi condigna satisfactione restituatur, noverit se regie maiestatis cunctorumque principum offensam graviter incurrisse et ut maiestatis reum ac hostem habendum, gratiamque regis sibi prorsus denegandam.
480Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 6c; 136 (opus 1202)
Quod graviter ferens Wilhelmus, frater eius, congregatis militibus, eundem comitem de Hollandia expulit et filiam fratris abstulit.
481Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 8a; 9 (opus 1202)
Hic ergo rumor et inhonestus eventus primores inferiorum partium graviter afflixit, eo quod indignum sibi et intolerabile videretur, si contra suam voluntatem Suevus regnasset.
482Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 160 (opus 1202)
Commissumque est prelium ab utrisque, donec crepusculum vespertinum prelium diremit; Sarraceni priores abierunt; occisorum corpora perfidorum strata iacebant iuxta fossatum plurima preter eos qui sauciati graviter vel leviter reducti sunt ad castra.
483Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 175 (opus 1202)
Interea civitas obsidione longa, ferro, fame et pestilentia graviter afflicta, in sola pace, quam soldanus civibus promisit, spem posuit.
484Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 181 (opus 1202)
Sunt autem hec duo loca in Arabia sita, septem munitiones firmissimas habentia, per quae negotiatores Sarracenorum et peregrini ipsorum Mecham tendentes vel ab ea revertentes transire solent, et qui hec potenter tenuerit, Ierusalem cum voluerit graviter nimis cum agris et vineis ledere poterit.
485Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 310 (opus 1202)
Anno Domini 1229. Fridericus imperator de transmarinis partibus revertitur, et reputans papam tempore sue peregrinationis sibi graviter iniuriatum, quedam castra et terram suam ab exercitu pape captam manu Teutonica recuperat, fugato rege Iohanne, socero suo.
486Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 1023 (opus 1202)
Sed ipsi rennuerunt, affirmantes se et honorem suum nullatenus velle in hoc facto periclitari, quia periculum ipsis immineret, si mandatum apostolicum non exequerentur; et sumpserunt exemplum de interdicto Francie, quod papa illi mandaverat, sed executores, quia, sicut illud eis mandatum fuerat, non mandaverant executioni, papa eos graviter inde punivit.
487Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 1117 (opus 1202)
Hinc assidebat cardinalis legatus Romanae curiae domnus Petrus Papyensis, aecclesiasticis negociis, que preter presentiam vestram terminare vel nolebat vel non valebat, vos interesse deposcens, hinc astabant vel magis irruebant duces, comites et totius provintiae magnates cum fere innumerabili militum et clientum multitudine, quos undecumque eo contraxerat imperatoris et vester diu prenuntiatus et cotidie suspectus et citissime necessarius pro aecclesia in pace tuenda in expeditionem Saxonicam contra singularem et ferum aprum illum devastatorem vineae Domini egressus, aliis de cubiculo in cubiculum, de consilio in consilium vos trahentibus, aliis expensas, aliis redemptionem oppigneratorum exigentibus, aliis incertam exercitus eductionem prestolantibus. ... Sequebatur vos multitudo procerum et impingebant in ostia, invitis et non valentibus arcere illos ostiariis. ... 2. ..... totum negotium, pro quo Leodii conventus iste procerum collectus est, ad aecclesiae utilitatem inflectatis et dissensionum tempestates, quae horride imminent, in tranquillitatem convertatis. ... ... ut non solum presens procerum conventus, sed et imperialis aula et imperator ipse de corde et ore vestro pendeat. ... 3. Nam et preterito anno in quadragesima magno Leodii adunato procerum conventu, inter duo regna iam graviter dissidentia, ne ulterius in alterutrum moverentur, oppitulante vero pacifico summi Regis Filio pacem solidam restituisti et civitatem ipsam stultis et interminatis quorumdam questionibus ex fide et misteriis ipsius fidei ortis perturbatam ad unitatis catholice consensum revocando correxistis et nudius tercius iterato adventu et excursu prolungato, inter duos principes, ducem scilicet Lovaniensem et comitem Haynonensem, vehementer in se concitatos et nichil aliud quam prelia in alterutrum meditantes, positis ad dimidium fere annum treugis, merentibus leticiam et pre expectatione imminentium malorum trepidantibus desideratam securitatem reddidisti.
488Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 11; 24 (opus 1202)
Ungarii vero invidentes et se tanquam viliores ac despectui haberi erubescentes, regem occidere conati sunt; quod reginam non latuit; unde intempeste noctis hora, omnibus somno graviter oppressis, a regina premonitus rex cum paucis fugam iniit, ipsa cum suis in castris permanente; estimabat enim sibi, utpote sexui femineo, magis quam regi ab hostibus parcendum.
489Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 25; 119 (opus 1202)
Attamen constat, quod imperator contra Colonienses tunc temporis nichil pravum moliebatur, et ideo, dum ad eum delatio cucurrisset de tumultuatione et apparatu ipsorum, graviter tulit.
490Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 25; 127 (opus 1202)
Unde comes Tripolitanus, patruus pueri, graviter motus, quod ei potissimum haec cura deberi videretur, se ad Turcos sive Sarracenos contulit, eorum opem quesivit.
491Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 27, 12; 18 (opus 1202)
Sarraceni priores abierunt; perfidorum corpora occisorum strata iacebant iuxta fossatum plurima preter eos qui sauciati graviter vel leviter reducti sunt ad castra.
492Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 27, 13; 1 (opus 1202)
Interea civitas obsidione longa, ferro, fame et pestilentia graviter et ultra quam scribi possit afflicta, in sola pace, quam soldanus civibus promisit, spem posuit.
493Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 27, 13; 15 (opus 1202)
Sunt autem hec duo loca in Arabia sita, septem munitiones firmissimas habentia, per que negociatores Sarracenorum et peregrini ipsorum Mecham tendentes vel ab ea revertentes transire solent; et qui hec potenter tenuerit, Ierusalem, cum voluerit, graviter nimis cum agris et vineis ledere poterit.
494Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 13; 16
Insuper expedicionem in Flandriam faciens, comitem cum filio suo et cum aliis multis nobilibus cepit provinciamque graviter depredatur.
495Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 13; 18
Flandrenses vero videntes graviter se opprimi filiasque suas vel sorores, virgines vel relictas tradi nupciis Francigenum violenter, ab imo gemere ceperunt et, quid facerent, cogitare.
496Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 13; 66
Conquerebantur eciam, quod filii dicti lantgravii, Fridericus et Theodericus, se de Thuringia intromittentes quasi de hereditate paterna, eos sibi confederari nolentes graviter infestarent, contra eosque auxilium regis postulabant.
497Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 17; 92
Ipso anno triste infortunium et flebilis admodum eventus conventum Sancti Petri omnesque amicos eorum, cives Erphordenses, graviter contristavit, quia nobilis et dulcisona illa maior campana ibidem in festo omnium sanctorum infra pulsacionem, nescio quo Dei iudicio, fracta fuit.
498Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 153; 474
Heinricus rex Poloniam iturus Erphordiam divertit, ubi Cůnradum Magontinum et Lodewigum provincialem ob illatas episcopatui clades graviter inter se dissidentes invenit.
499Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 207; 76
Innocencio III. papa in agone constituto, contigit quendam grisei ordinis abbatem proficisci Romam; qui dum esset in via, die quadam, dum graviter sompno premeretur, vidit locum quieti commodum, descendensque de iumento per horam quievit ibidem.
500Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 207; 218
Instante vero mense Octobre civitas obsidione, ferro, fame et pestilencia graviter afflicta, adeo ut desiderabiles cibi deessent, panis corrupti abundancia fuit in ea.