'impotens' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 654 hits      Show next 154

1Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0254A (auctor fl. 1150)
Cum e converso homo natus de muliere, impotens sui, nudus corpore, alieno indigens auxilio, peccatis onustus, virtutis vacuus, et omni plenus miseria effundatur super terram.
2Adrianus I, Bulla, 96, 1244B
Hanc ergo tam regis, quam fratris ac coepiscopi nostri dispensatoriam constitutionem propter humilem eorum petitionem, ratam esse confirmamus; ac ne presens episcopus, vel aliquis successorum suorum, nec aliqua persona potens vel impotens, manum deinceps audeat admittere, ac quicquam de supradictis infringere, vel fratribus subtrahere, auctoritate Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostri sub anathemate inhibemus.
3Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 6; 29
quare si est impotens ad agendum, sequitur quod ei deficiat aliqua forma vel aliqua perfectio, quae sit principium actionis.
4Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 6; 30
Impotens autem ad agendum dicitur aliquid, cum praesente proprio passivo, non producat sibi simile.
5Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0861C (auctor 1110–1167)
In Bethlehem novae conversationis dedicatur infantia, quae rationis impotens neminem laedit, neminem fallit; libera cupiditatis, suae voluntatis inscia, neminem iudicat, nulli detrahit, nihil cupit; nec de praesentibus anxia, nec de futuris sollicita, alieno tantum sustentatur iudicio.
6Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0453A (auctor 1110–1167)
Has sane cogitationes, si lethali somno sopitus prodideris meretrici, id est vanae gloriae abscindendas tradideris, quasi impotens et infirmus Philisthaeis, nequam videlicet spiritibus traderis illudendus.
7Agroecius, De orthographia, p. 77, l. 3 (auctor c.440-450)
nam et satis et parum et factum aliquid aut non factum significat, sicut impotens et infractus.
8Agroecius, Ars de orthographia, p2; 109 (auctor c.440-450)
nam et satis et parum et factum aliquid aut non factum significat, sicut impotens et infractus.
9Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0847D (auctor 950-1008)
CAPUT XVIII. Item alia ambulare non valens. Iterum impotens, iterum sanata.
10Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0309C (auctor 1128-1203)
His etiam rationibus opinionem suam probant haeretici: Si Deus ista visibilia fecit, aut ea incorruptibilia facere potuit, aut non; si non potuit, impotens fuit; si potuit et noluit, invidus fuit.
11Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0160B (auctor 1128-1203)
Sed haec fortitudo insufficiens erat ad meritum, impotens ad vitae praemium; quia carebat forma, id est charitate quae est forma omnis affectionis bonae.
12Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0447A (auctor 1128-1203)
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, eius benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod eius adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius eius apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae maiestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit; si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
13Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d, 38c, 32, 5, 20a, 70a, 3, 69a; (auctor c.1200–1280)
Cum igitur maximae difficultatis sit extendere membra radicalia propter duritiam ipsorum, aliquando hebetatur et impotens erit ad hoc, et sic stabit augmentum.
14Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a; 7 (auctor c.1200–1280)
Item, Philosophus in primo de somno et vigilia dicit quod primum organum est organum tactus, quia ‘cum impotens fuerit, necesse est organa sentiendi omnia habere defectum sensuum; cum vero illorum aliquod, non est necesse hoc’ deficere.
15Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Cum enim hoc impotens fuerit, necesse est organa sentiendi habere defectum sensuum, cum vero illorum aliquid , non est hoc necesse’.
16Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, 02, 1, 120a, 24b, 5, 85a, 33b, 45c; 8 (auctor c.1200–1280)
Tertiam rationem innuit Philosophus per haec verba : ‘Cum principale membrum et aliorum omnium organum sentiendi, et cui innitantur alia, patiatur aliquid, pati necessarium et reliqua omnia, illorum autem cum aliquod impotens sit, non necesse est hoc impotens fieri ’.
17Albertus Monachus, Chronica, 3; 61 (auctor -1456)
Custos in terram prosternitur, viribus destituitur, genibus quasi luxis et dissolutis ad eundum impotens efficitur.
18Albertus Monachus, Chronica, 197; 59 (auctor -1456)
Siquidem quia impotens esset ad generandum, in moribus quoque crudelis, crudus et insulsus et incivilis et in re militari veraciter et omnino nullus, omnibus invisus factus est.
19Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0167A (auctor 730-804)
An illius potentia in hoc impotens est, ut hoc non possit perficere in filio suo, quod in cunctis hominibus facit fieri?
20Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0190B (auctor 730-804)
Nunquid impotens est Deus in se perficere quod potens est in uniuscuiusque hominis nativitate efficere?
21Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0206A (auctor 730-804)
Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et magnus est [Hil., et homo est], impotens sibi sit, hoc est, totum praestare [Hil., hoc se totum praestare] quod Deus est, cum nobis non ambigue indulturus sit id quoque nos esse quod non sumus.
22Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0634D (auctor 730-804)
Ira una est de octo vitiis principalibus, quae si ratione non regitur, in furorem vertitur: ita ut homo sui animi impotens erit [Ms., fiat], faciens quae non convenit. Haec enim si cordi insidit [Ms., insidet], omnem eximit ab eo providentiam facti, nec iudicium rectae directionis [Ms., discretionis] inquirere, nec honestae contemplationis virtutem, nec maturitatem consilii habere poterit, sed omnia per praecipitium quoddam facere videtur.
23Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1055D
» Haec eo dicente, statim velut exanimis corruit ad pedes eius muliercula, paulo ante procax, nunc autem subito ad vocem virtutis tantae, non modo fandi, sed etiam standi, impotens effecta.
24Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0875B (auctor 1060-c.1131)
Si vero impotens est, quin eorum suggestionibus vel exemplis sollicitetur ad malum, audiat Isidorum: « Hi qui supernam patriam desiderant, non solum malorum mores, sed et consortia fugiunt.
25Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0953C (auctor 1060-c.1131)
Unde Alexander papa inter caetera: « Si quis ab eo, quem Simoniacum non dubitat, se consecrari permittit, et consecrator et consecratus non disparent, damnationis sententiam ineat, et uterque depositus poenitentiam agat, et privatus a propria dignitate persistat, » Et quid mirum, si quilibet iudicatur impotens ordinare pro Simonia, cum etiam idem iudicetur si quis ordinare praesumit indignos pro negligentia?
26Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0741C (auctor 1060-c.1131)
» De tam mirifico itaque tamque necessario mysterio dicturus, prius fideles admonendos arbitror, ut quamvis sit incomprehensibile, non tamen videatur incredibile; quia etsi capaces non sumus ad intelligendum, Deus utique non est impotens ad peragendum, qui, ut ait Psalmista: Omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra (Psal. CXIII, 3) . Pensare enim debet humana parvitas modum suum, ut quia non accepit ut magnalia Dei valeat comprehendere, non minus credat esse.
27Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0835D (auctor 1060-c.1131)
Item annullatur apud eos invocatio divini nominis, Iteranda ut valeat a Catholicis; sicque gratia Dei iam quasi per se impotens, quod valet hominum meritis debet, iam ubi non gratuita, sed meritis hominum obnoxia, dum apud haereticos nihil sine meritis, apud Catholicos autem operatur tantum pro meritis, et ita gratia iam non est gratia.
28Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0539C (auctor 340-397)
in picturis homines nolunt esse dissimiles, et Arius dissimilem Patrem contendit Filio, et vult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare similem non potuerit.
29Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 628 (opus c.1327)
Quod cum Augustenses comperissent, regem videlicet illo in loco esse et quasi inermem sive armatorum auxilio destitutum, timentes ipsum ibidem ab hostibus circumcingi et memores iuramenti, quo se regi constrinxerant ad serviendum, decreverunt ipsum in tali necessitate in suam ducere civitatem, ne tam impotens in inmane precipicium totus iret.
30Anonymus, Vita Faronis episcopi Meldensis, 190, 124; 1
Clarior autem atque potentior princeps insignis de nomine Hludovicus, pastor ecclesiae sancti Dionysii, quae caput extollit super ceteras ecclesias terrarum potentia dignitatis et principatum omni honore sapientiae ac religionis, impotens fuit ab eorum captivatione se observare.
31Anonymus, Vita Heinrici IV imperatoris, 10; 30
Quam impotens potentia mundi, quam incerta, quam instabilis!
32Anonymus, Vitae Landiberti episcopi Traiectensis, 410, 16; 5
Concepte itaque iniquitatis eum exagitante conscientia, pervigil et quietis impatiens huc illucque velut animi impotens rapiebatur, armatos aggregans et ad tam detestandum facinus informans, sepissime causatus tardiorem noctis recessum, que sola desiderii sui morabatur effectum.
33Anselmus Cantuariensis, Cur Deus homo, 158, 0379B (auctor 1033-1109)
ANS. Necesse est ergo ut aut ablatus honor solvatur, aut poena sequatur; alioquin aut sibiipsi Deus iustus non erit, aut ad utrumque impotens erit: quod nefas est vel cogitare .
34Anselmus Cantuariensis, Cur Deus homo, 158, 0428C (auctor 1033-1109)
BOS. Imo necesse esse video ut Pater Filio retribuat: alioquin aut iniustus esse videtur, si nollet, aut impotens, si non posset, quae aliena sunt a Deo.
35Anselmus Cantuariensis, Dialogus de libero arbitrio, 158, 0498B (auctor 1033-1109)
CAPUT VI. Quomodo sit nostra voluntas potens contra tentationes, licet videatur impotens .
36Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0748A (auctor 1033-1109)
Nec enim convertere me possum ad te tot et tantis vulneribus et aegritudinibus et morte ipsa depressus, et impotens effectus.
37Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0979D (auctor 1033-1109)
Domine, non es impotens hunc mortuum suscitare, quia teste Deo sufficit tibi gratia Dei.
38Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 1000C (auctor 1033-1109)
Non, inquam, in his solis es potens quae ad nihilum deveniunt, et in illis impotens, quae ad aeternitatem proveniunt.
39Anselmus Cantuariensis Incertus, Tractatus de conceptione B. Mariae, 159, 0307A
Insciane fuit et impotens sapientia Dei et virtus mundum sibi habitaculum condere, remota omni labe conditionis humanae?
40Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Epistola ad Romanos, 114, 0493A (auctor -1117)
Velle non: quia velle bonum adiacet mihi, quia iuxta carnem iacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum.
41Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Ioannem, 114, 0370C (auctor -1117)
Sciebat Iesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens.
42Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Ioannem, 114, 0378D (auctor -1117)
(AUG.) Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse aequalem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
43Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Lucam, 114, 0246B (auctor -1117)
Cui similis populus Iudaeorum, actuum suorum impotens reddere rationem.
44Antonius Hispalensis, Disquisitio, 136, 0946A
29. Affectatio autem inculcandi absque idonea ratione ulla res, epistolae novitatem, atque impotens desiderium auctoris eius clamant asserendi ac stabiliendi momenta historiae quaedam, quae vulgo credi summe voluit.
45Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 19; 1 (auctor 1474-1533)
O pubis iuvenes robora Thessalae, Perculsi toties qui pelagi minis, Pellem avertere Colchis Auratam cupitis tamen (Olim pollicita est Pallas et innuba Vobis velivolam cum daret aequori Pinum, quam sub opaci Flexit vertice Pelii), Cur non lecta manus fortiter occupat Portus Phasiacos, dum Boreae silet, Vestris saepe sinistri Votis, spiritus impotens?
46Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 64, 0950D (auctor 480-525)
Quaedam enim non est in uno genere ponere, ut fraudulentum aut calumniatorem, neque enim qui eligit, impotens autem, neque qui potest, at non eligens, calumniator aut fraudulentus, sed qui utraque haec habet; quare non ponenda sunt in uno genere, sed in utroque eorum quae dicta sunt.
47Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0857A
non denique omnia suis cupiditatibus largiatur, quae libido impotens iusserit, impunitatis praeterea etiam libertate munita?
48Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 394, l. 4 (auctor c.350)
idem hist(oria) IV impotens et nimius animi est.
49Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0544A
Quarta eodem tempore conscriptam se manifestis indiciis probat; exponit enim haeresis Pelagianae originem, artesque hominum occulta venena spargentium contra quos tacito nomine Opus confectum sit, nec tamen adhuc editum, propter iniquitatem temporum, et Ioannis Hierosolymitani impotens erga Pelagium studium.
50Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0575D
Deinde res Iuliani vix habuit perspectas, cum ne Pelagianas quidem satis sciret, etsi Pelagii amicus: unde indiguit erudiri ab Augustino, ne errorem sibi persuaderi permitteret, vel a Pelagio per litteras, cum facilis esset decipi specie pietatis, vel ab obstinatis non tam Pelagii, quam pravi dogmatis, defensoribus, quos Nolae patiebatur, impotens irasci etiam improbis.
51Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0633D
Immo credibile est tunc primum ortam, cum Theodorus sedere coepit Mopsuestiae, id est, ann. 390, siquidem vel acceptam a Diodoro Tarsensi, quem habuit magistrum, vel a se fabricatam, factus ipse postmodum Ecclesiae magister, aliis statim, ut est impotens novandi libido, tradere voluit.
52Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0687C
Id ego factum reor septem de causis: 1o propter assertum peccatum originale, quod naturale Pelagiani dicere malebant; 2o ob traducendi peccati modum, per propagationem ab Adamo in posteros, unde videbantur damnari nuptiae, ipsaque viri et mulieris commixtio; 3o ob defensam necessitatem habendi peccati contractam Adami peccato, factamque posterorum naturam peccatricem, donec sanetur; 4o propterea quod catholici aiebant, nostram omnium carnem esse peccati, Christum vero venisse in solam similitudinem carnis peccati, quo dicto videbantur Christi carnem nostrae consubstantialem negare; 5o quoniam iidem dicebant, singulos homines nasci sub potestate diaboli, tamdiuque permanere donec renascantur in Christo; 6o ob depressam vim legis, fidei contra vim elatam, gratiaeque Christi commendationem, quasi vetus inde Testamentum reiiceretur, et patriarchis calumnia fieret; 7o propter gratuitam nonnullorum prae aliis electionem, qua videbatur gemina constitui hominum massa, altera mali, altera boni impotens.
53Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0641A
Verum cum disputatio, ut diximus, continuisset sese diu inter catholicos quasi limites, erupit tandem, ut est impotens modi curiositas hominum; inquisitum siquidem est ab audacibus nonnullis an revera mors orta fuisset ex peccato, an contra Adamus, sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, non merito culpae, sed naturae fato.
54Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1257D
Quod non post multos dies congregatis omnibus profectus est, designat quia non multo post institutionem humani generis visum est animae, ut bona sua per seipsam gubernaret, quae tamen per se ad bona opera facienda infirma et impotens est, nisi eius qui eam dedit fulciatur auxilio.
55Auctores varii 166, Piae donationes, 166, 0848A
Sane si quaelibet persona potens vel impotens huius nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, donec satisfactione congrua emendaverit, aliena a corpore et sanguine Domini fiat, et in extremo examine districtae ultioni subiaceat; conservantibus haec, pax et tranquillitas.
56Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0380B
In via quoque, contracta mulier et omnino impotens, quam in ventilabro deportaverant in occursum sancti Viri, ut signata est, exsiliit clamitans, et facta est laetitia magna in populo.
57Auctores varii 190, Documenta historica, 190, 0397D
Nunquid impotens est Deus subvenire sanctae Ecclesiae, nisi per vitia doctorum Ecclesiae?
58Auctores varii 190, Documenta historica, 190, 0397D
Arbitror vos compati infirmitatibus Christi, quasi impotens sit sponsam suam erigere, nisi sensibus nostris adiuvetur.
59Augurelli Giovanni Aurelio, Iambici libri, 1, 16; 12 (auctor 1456-1524)
Uterque summus est et impotens amor, Uterque coelo provenit.
60Augurelli Giovanni Aurelio, Iambici libri, 1, 19; 16 (auctor 1456-1524)
Referre dehinc quae rusticando fecimus Iuvat, simulque quae legendo diximus, Non usquequaque negligenda forsitan: Ut Alleotus optimus sodalium Et ipse nobis opitulatus venerit Centum iocosis ampliusque lusibus, Ac nos lubentes postmodum perduxerit Visum virenti fronde citriaria, Quae cultor ipse mirus hoc coegerit Coelo subesse quippe non idoneo Illis colendis: fertur at victor labos Et cura victrix impotens per omnia.
61Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1248
Et si monasterium impotens fuerit, filius toto affectu videat quomodo patri non deficiat.
62Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0737 (auctor 354-430)
An impotens erat totam vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnia potens?
63Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, 42, 0617 (auctor 354-430)
Quod autem de illo commemoravi, quem pigrum servum misit in tenebras exteriores severitas Dei, ubi nec futurorum improvidus dicitur quia tali pecuniam suam credidit, nec impotens quia ut bene ageret non ipse rexit, ipse correxit, nec aemulus ac malitiosus quod a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus poenis hominum, quae leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus, debet fidelis lector advertere.
64Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0782 (auctor 354-430)
Sed quia nec iniustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1) non fuisset, nisi delicti originalis meritum praecessisset.
65Augustinus Hipponensis, Contra Maximinum episcopum Arianorum, 42, 0768 (auctor 354-430)
Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri: quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur.
66Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1114 (auctor 354-430)
Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater eius qui in coelis est, ut Petrus diceret, «Tu es Christus Filius Dei vivi» (Matth. XVI, 16, 17), videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus, omnia quasi superatus atque impotens perferebat, «infirmati sunt ab inopia,» velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.
67Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1425 (auctor 354-430)
CXXIX. IUL. Verum et his, inquit, tanquam hominibus pepercisti, et misisti praecedentes exercitum vespas; non quia impotens eras in pugna impios iustis subiicere, sed partibus iudicans dabas locum poenitentiae.
68Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1495 (auctor 354-430)
Deus vero tam bonus est, ut malis quoque utatur bene, quae Omnipotens esse non sineret, si eis bene uti summa sua bonitate non posset: et hinc potius impotens appareret et minus bonus, non valendo bene uti etiam malo.
69Augustinus Hipponensis Incertus, De grammatica, 32, 1393
Ad hanc formam declinatur demens, potens, impotens, praepotens, prudens, imprudens, pudens, impudens, frequens, infrequens, sedens, haerens, moriens, moerens, tenens, egens, ferens, cedens, saeviens, serviens, sapiens, incipiens, decipiens, et talia.
70Augustinus Hipponensis Incertus, De vera et falsa poenitentia, 40, 1127
Sic itaque pius est, qui nostram vult salutem: et non est impotens, qui hoc vult salvo utriusque iure.
71Augustinus Hipponensis Incertus, Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, 35, 2241
Quid enim prodest dici filium potentis eum qui impotens sit, nisi quia magis obest?
72Balde Iacob, Poemata, 4, p21, 27, 5; 1 (auctor 1604-1668)
Ferre tandem impotens iaculum tam forte?
73Balde Iacob, Poemata, 4, p21, 28, p0; 2 (auctor 1604-1668)
Impotens cruenta ferre MENS A moris spicula; Currit illa, currit instar fixa cervi saucii: Cuius haeret acta tergo canna venatoria.
74Baldricus Dolensis, Acta translationis capitis S. Valentini, 166, 1162A (auctor c.1050–1130)
In nullo siquidem Valentinus impotens est, nisi si quis ei ingratus et inconveniens est.
75Bandinus, De sacrosancta Trinitate, 192, 0981B (auctor fl.1150)
: Esset enim, inquit, immoderata divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur.
76Bargeo, Carminum appendix, 1, 3; 2 (auctor 1517-1596)
Dic: iste mentis impotens furor tuae Quiescet umquam?
77Barits Adamus Adalbertus, Statistica Europae, p3; 53 (auctor 1742-1813)
5 In Castilia semper ordo cognaticus viguit in successione, proin regnum spectabat ad filiam Henrici prae omnibus agnatis, nempe ad Ioannam, interim haec filia suspecta fuit, quasi spuria esset; Henricus enim ferebatur esse impotens, proin Pertrandus dela Gueva ferebatur esse genitor Iohannae; et hinc exclusam volebant Iohannam ex regno et Isabellam substitui; rex Henricus favit filiae suae, et hinc etiam cum vicinis regnis contulit rem, maxime cum Alphonso 5‑o rege Portugalliae, affine suo (nam huius soror Iohanna fuit uxor Henrici, et mater Iohannae nothae). 6 Cum tamen semper obessent status, determinarunt reges ut Alphonsus rex Portugalliae ducat Isabellam, filius vero illius Iohannam, ut in omni casu regnum Castiliae coniungatur cum Portugallia.
78Beda, De arte metrica, 90, 0162A (auctor 672-735)
Amphibrachys ex brevi et longa et brevi, temporum quatuor, ut arena; huic contrarius est amphimacrus, ex longa et brevi longa, temporum quinque, ut impotens.
79Beda Incertus, Aliquot quaestiones, 93, 0467A (auctor c.820)
Si vero relicta nihil operatur boni, imo praecipitat se in malum, constat esse peccatum efficientem causam mortis, mortem autem necessarium effectum peccati, Domino attestante qui ait ad Adam: Quocunque die comederis de vetito ligno, morte morieris (Gen. II) . Ergo qui moritur necessaria morte, impotens est per se resurgere; Christus autem qui caruit crimine, caruit mortis necessitate, ipso teste qui ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Ioan. X) . Igitur mors Christi voluntaria fuit, non necessaria, et ob hoc potuit per se resurgere, ut esset resurrectio communis resurrectionis illis qui mortui erant, vel sunt, vel erunt, in Christo mortis necessitate.
80Beda Incertus, Cunabula grammaticae artis Donati, 90, 0616A (auctor c.820)
Simplex, ut decens, potens; composita, ut indecens, impotens.
81Beda Incertus, De libro Psalmorum, 93, 1042B
Et Israel, id est, Israelitica terra facta est potestas eius, quia cum prius in Aegypto esset impotens, per cognitionem Dei factus est potens, ut supra dictum est.
82Beda Incertus, De octo partibus orationis, 90, 0634C (auctor c.820)
Simplex, ut doctus, potens; composita, ut indoctus, impotens.
83Bene Florentinus, Candelabrum, 4, 15; 7 (auctor -1239)
(6) Et adversarius potest in contrarium dicere: 'Immo debetis audire me, quia sum pauper et impotens in hac terra'.
84Benedictus Anianensis, De concordia regularum, 103, 1094B (auctor c.747–821)
Quia nec iustum est, ut otiosus frater contra laborantem fratrem, cui digni laboris merces debetur, aequaliter iudicetur; et quia bovi trituranti non alligabitur os (Deut. XXV; I Cor. IX) ; sic et qui non laborat, si propter iustitiam. Iam si ex toto non manducat, vel pro taedii qualitate tantum manducet quantum laborans aut sanus, quia impotens, quia ad laborem proclamat se non posse, item ad manducandum iudicetur non posse, quia utrumque non posse iustitiae convenit, et veram necessitatem ostendit.
85Benedictus, Epistolae, 4; 7 (auctor fl.c.1275)
Enimvero lingua impotens et penna censetur insufficiens Benedicti, cuius oculi, notas ibidem vestrorum impressas articulis digitorum notissimas intuentes, limpidioris visus acumina evidentius admiserunt, mente in excessum iubilationis ablata et intellectu propter manifestam de vobis scientiam eminentius illustrato.
86Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, index, 4; XLII (opus 1677)
[in: P. 4. prop. 35., prop. 37., prop. 37. schol. 2., prop. 46., prop. 59.] P. 4. prop. 20. Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute praeditus est; et contra, quatenus unusquisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.
87Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, index, 4; XLII (opus 1677)
[in: P. 4. prop. 54.] P. 4. prop. 54. Poenitentia virtus non est, sive ex ratione non oritur, sed is, quem facti poenitet, bis miser seu impotens est.
88Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, 4, prop., XX; 1 (opus 1677)
Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute praeditus est; et contra, quatenus unusquisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.
89Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, 4, prop., XX; 3 (opus 1677)
Quo ergo unusquisque magis suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute praeditus, est et consequenter (per prop. 4. et 6. P. 3.), quatenus aliquis suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.
90Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, 4, prop., XXXII; 6 (opus 1677)
Sic etiam si quis ait, lapidem et hominem in hoc tantum convenire, quod uterque sit finitus, impotens vel quod ex necessitate suae naturae non existit, vel denique quod a potentia causarum externarum indefinite superatur, is omnino affirmat lapidem et hominem nulla in re convenire.
91Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, 4, prop., LIV; 1 (opus 1677)
Poenitentia virtus non est, sive ex ratione non oritur, sed is, quem facti poenitet, bis miser seu impotens est.
92Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, 4, prop., LVI; 5 (opus 1677)
Qui itaque se ipsum, et consequenter (ut iam iam ostendimus) omnes virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit, hoc est (ut ex defin. 8. huius patet) maxime animo est impotens; atque adeo (per prop. praeced.) maxima superbia vel abiectio maximam animi impotentiam indicat.
93Benedictus Spinoza, Ethica ordine geometrico demonstrata et in quinque partes distincta, 5, prop., XLI; 9 (opus 1677)
Nec hac spe sola, sed etiam et praecipue metu, ne diris scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinae praescripto, quantum eorum fert tenuitas et impotens animus, vivant; et nisi haec spes et metus hominibus inessent, at contra si crederent, mentes cum corpore interire, nec restare miseris pietatis onere confectis, vivere longius, ad ingenium redirent, et ex libidine omnia moderari et fortunae potius, quam sibi parere vellent.
94Bernardus Claraevallensis, De gradibus humilitatis et superbiae, 182, 0950D (auctor 1090-1153)
Omnis homo infirmus, omnis homo miser et impotens, qui nec se, nec alium possit salvare. Sicut dicitur: Fallax equus ad salutem (Psal. XXXII, 17) , non quod equus aliquem fallat, sed quia is seipsum fallit, qui in fortitudine eius confidit: sic omnis homo dicitur mendax, id est fragilis, mutabilis, a quo salus non possit vel sua, vel aliena sperari: quin potius maledictionem incurrat, qui spem suam in homine ponit (Ierem. XVII, 5) . Proficiens itaque humilis Propheta per ducatum veritatis, quodque in se lugebat videns in aliis, dum apponit scientiam, apponat et dolorem, ac generaliter, sed veraciter dicat: Omnis homo mendax.
95Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0442A (auctor 1090-1153)
Non est abbreviata manus Domini, nec facta impotens ad salvandum.
96Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0565C (auctor 1090-1153)
Nunquid abbreviata manus Domini, aut impotens facta est ad salvandum, quod ad tuendum et restituendum sibi haereditatem suam exiguos vermiculos vocat?
97Bernardus Claraevallensis, In nativitate Domini., 183, 0124B (auctor 1090-1153)
Verbum enim caro factum est, et caro infirma, caro infantilis, caro tenera, caro impotens, omnis operis, omnis laboris impatiens.
98Bernardus Claraevallensis, In navitate B. V. Mariae, 183, 0448A (auctor 1090-1153)
Neque enim impotens erat Deus, et sine hoc aquaeductu infundere gratiam, prout vellet; sed tibi vehiculum voluit providere.
99Bernardus Claraevallensis, In psalmum Qui habitat, 183, 0195C (auctor 1090-1153)
Putatis quia avarus aut inops factus est Deus, impotens aut inexorabilis?
100Bernardus Claraevallensis, Sermones de diversis, 183, 0658B (auctor 1090-1153)
Postquam autem tenuit eum superbia, et transivit in affectum cordis, debilis et impotens factus, incircumcisorum armis facile prostratus occubuit.
101Bernardus Claraevallensis, Sermones de diversis, 183, 0667B (auctor 1090-1153)
Memoria enim facta est impotens et infirma, ratio imprudens et tenebrosa, voluntas impura.
102Bernardus Claraevallensis Incertus, Appendix, 182, 0690B
Omnipotens autem Deus, qui te fecit cum non esses, et perfecit cum imperfectus esses; omnipotens, inquam, non est factus impotens, nec brachium eius abbreviatum est, nec misericordia eius attenuata est.
103Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sap, 12; 9
Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare:
104Boetius, Philosophiae consolatio, 3, XII (metplaceholderfordot); 3 (auctor 480-525)
Illic blanda sonantibus chordis carmina temperans quicquid praecipuis deae matris fontibus hauserat, quod luctus dabat impotens, quod luctum geminans amor deflet Taenara commouens et dulci ueniam prece umbrarum dominos rogat.
105Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 3, 12a; 4 (auctor 480-525)
quod luctus dabat impotens, quod luctum geminans amor, deflet Taenara commovens et dulci veniam prece umbrarum dominos rogat.
106Boetius, De consolatione philosophiae, 63, 0783A (auctor 480-525)
Illic blanda sonantibus Chordis carmina temperans, Quidquid praecipuis deae Matris fontibus hauserat, Quod luctus dabat impotens, Quod luctum geminans amor, Deflet, Taenara commovens, Et dulci veniam prece 253 Umbrarum dominos rogat.
107Boetius, De disciplina scholarium, 64, 1225B (auctor 480-525)
Cum autem indiscrete impotens septennis infantia ducitur ad imbuendum, cavendum est ne membrorum indecens sit dispositio, ut pote integralium, et aeris intemperies, ut pote constringentis hiemis obtusitas, et comburentis aestatis profunditas periculi generet incrementum.
108Bonaiuto da Casentino, Diversiloquium, 1, 6; 9 (auctor -1312)
Scimus bene quod ancilla, Si sit languens, intranquilla, Debilis et morbida, Nequit domine servire, Presto plus quam impedire, Impotens et trepida.
109Bonaventura, Rhythmi, 1, 1; 94 (auctor 1217-1274)
Ferre tandem impotens iaculum tam forte, Moritur, ut dictum est, sed felici morte, Nam panduntur protinus ei coeli portae, Dignam ut intelligat se Sanctorum sorte!
110Boyer Carolus, Cursus philosophiae, eth. gen., 2, 4, 1; 54 (opus 1952)
Insuper observantia moralis indiget libertate, dum ratio speculativa impotens est libertatem probare: igitur, propter utilitatem ethicae, credendum est libertati, quae se exerceat, non quidem in mundo phenomenali, in quo non potest consistere, sed in mundo noumenali.
111Brandolinus Aurelius Lippus, De ratione scribendi libri tres, 2; 380 (auctor c.1440-1497)
In fortuna consideratur, ut nobilis an ignobilis; condition, ut servus an liber; ordo, ut eques an senator; opes, ut dives an pauper; existimatio, ut clarus an obscures; amplitude, ut potens an impotens, alicuius autoritatis an nullius; status vitae, ut pater an filius, maritus an coelebs, privatus an cum potestate.
112Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0070C (auctor c.1030-1101)
Lex enim impotens erat liberare ab originali, in quo, id est in implenda iustificatione, lex infirmabatur per carnem, id est quia carnalitatem sectabatur.
113Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0288B (auctor c.1030-1101)
Vel ita: Contuli cum illis seorsum factis his, id est apostolis, ne viderer impotens esse defendere Evangelium meum sine auxilio eorum.
114Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0385B (auctor c.1030-1101)
Eamdem legem elementa vocat, quia, sicut pueri per elementa prius addiscunt, ut sic transeant ad perfectionem litterarum, sic illa legalia elementa dicta sunt, quia populus carnalis impotens capere spiritalia instruebatur per carnalia, ut in his assuetus in cultu Dei transiret, postmodum ad serviendum in spiritualibus.
115Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0512C (auctor c.1030-1101)
Electio enim divina qua assumitur, hoc efficit in eo ut possit intercedere pro populo, qui priusquam sic assumatur, impotens est in hoc: velut alius homo.
116Bruno Carthusianorum, Expositio in epistolas Pauli, 153, 0176C (auctor c.1030-1101)
Quod corpus sicut vera caro Christi est sub specie panis, ita per solam speciem atteritur, diminuitur, in partes dividitur, cum in veritate incorruptibile, indivisibile, impotens diminui permaneat.
117Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0649B (auctor c.1030-1101)
Et ut ipsi vincant, tu, Deus, qui potens es, et videris persequentibus impotens, exsurge, id est potens appare.
118Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0660C (auctor c.1030-1101)
Neque reddidi retribuentibus mihi mala, et ideo non sum dignus ut me persequatur, sic ut comprehendat et conculcet, et gloriam meam in pulverem deducat, dico libera, salvum fac ex persequentibus et quia me persequuntur, o Deus qui impotens videris eis Iudaeis, exsurge, id est potens appare in ira tua, id est in vindicta tua in eos exercenda, in excaecatione cordis scilicet, et non solum in ira tua.
119Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0675A (auctor c.1030-1101)
Et tu, Deus, qui iustus es, exsurge, id est potens appare, qui impotens videris.
120Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0695A (auctor c.1030-1101)
Ostensis malis meritis eorum, concessive de eorum ultione sic est: Quandoquidem hoc et hoc facient, tu, Domine, qui impotens in afflictione mea videris, exsurge, id est potens appare.
121Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0723B (auctor c.1030-1101)
Et per ipsa ossa virtus mea, quae in mor te visa est impotens et fragilis; aruit tanquam testa, id est ostensa est potens et fortis, ad modum testae: quae cum prius mollis sit, fragilis est.
122Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0731A (auctor c.1030-1101)
Nam ipse est Dominus in rebus, fortis in resuscitando carnem suam, qui in passione videbatur infirmus, et potens qui videbatur impotens.
123Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0780B (auctor c.1030-1101)
Sed exsurge, Domine, id est potens appare, auxiliando mihi, qui eis impotens videris.
124Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0824D (auctor c.1030-1101)
Ergo quoniam propter te tota die, id est assidue, mortificamur in carne; et dum mortificamur, aestimati sumus a persecutoribus sicut oves occisionis, id est aestimati sumus occidendi sine respectu misericordiae, sicut oves quae ad hoc natae sunt ut occidantur et comedantur; exsurge, Domine, id est potens appare, qui videris impotens.
125Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0839C (auctor c.1030-1101)
» Et Apostolus: « Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31) : » et qui visus est et impotens, rex magnus est.
126Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0898D (auctor c.1030-1101)
Ac si diceret: Qui modo vilis videor et impotens, magnus usque ad coelos et usque ad nubes apparebo.
127Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0978B (auctor c.1030-1101)
Vitulum dico producentem ungulas et cornua, id est habentem producta cornua, et productas ungulas, scilicet magnam potentiam expellendi inimicos Iudaeos, qui impotens reputatur, et magnam discretionem, qui stultus et insipiens videtur.
128Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0981D (auctor c.1030-1101)
Et pauper, id est ope mea salvari impotens.
129Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1012D (auctor c.1030-1101)
Nam tu qui ad hoc impotens videbaris, in virtute tua fidelibus data, id est per constantiam quam dedisti eis in persecutione, confirmasti in fide mare, illos scilicet qui difflui erant per errores, ad modum maris, quos fecisti in fide stabiles.
130Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1017B (auctor c.1030-1101)
Ne vero intelligeremus hic agi de terra hac, quam usualiter terram dicimus, quae utique liquefacta non est, determinat hoc cum addit: Et omnes qui habitant in ea terra, quod est dicere: Scilicet omnes homines dico liquefactos, qui habitant in ea terra, tam gentiles quam Iudaeos; sed ego qui impotens videor et humilis: Confirmavi columnas eius, id est mittendo Spiritum paracletum in fide et virtute, et doctrina praedicatores, qui erunt columnae eius terrae, id est per praedicationis officium et per exemplum, et doctrinam suam, erunt sustentacula Ecclesiae de terrenis constitutae, quemadmodum columnae domorum sustentacula sunt.
131Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1023A (auctor c.1030-1101)
Terra autem tremuit, et quievit, id est terreni peccatores, scilicet solis terrenis hic intenti timebunt, id est timebunt valde, et quiescent, velint nolint, id est cessabunt ab impietate sua, non tamen ad sui commodum qui hic cessare negligunt, cum exsurgeret in iudicium Deus, id est tunc tremebunt et quiescent, cum Deus Christus qui hic impotens videtur, exsurget in iudicium, id est potens apparebit in iudicium veniens, ut faceret, id est ut faciat salvos aeterna salvatione, omnes mansuetos terrae, id est fideles, qui ex terra quod prius erant facti sunt mansueti a Deo, id est mites, in nullo, Deo repugnantes, vel omnes mansuetos terrae, id est qui sunt in hac terra, tam Iudaeos quam gentiles.
132Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1055D (auctor c.1030-1101)
Et postquam eos repellit, tradit, id est tradi permittit virtutem eorum in captivitatem, scilicet liberum arbitrium eorum quod prius erat firmum, et, ut ita dicam, virtuosum, permisit captivari, id est infirmum et impotens ad bene agendum fieri, ad similitudinem captivi qui virtute sua nequit uti.
133Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1061B (auctor c.1030-1101)
vel nusquam est; vel si usquam est, impotens est.
134Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1136D (auctor c.1030-1101)
Deus, inquam, ultionum operator futurus, libere egit, id est libertatem potentiae suae in impios exercebit, quibus impotens videtur, dum cum eis exspectando eos et patiendo misericorditer agit.
135Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1136D (auctor c.1030-1101)
Agunt autem concessive de eorum ultione, sic: Dico, o Deus, quod libere ages, et sic concedo ut fiat, o Christe, exaltare, id est potens appare, qui, quamvis videaris impotens, vel negligens terrena, tamen iudicas dispositione tua terram hanc praesentem, ut nihil in ea sine iussu aut permissione tua fiat.
136Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1157A (auctor c.1030-1101)
Ne vero obiiceretur quae cura, si eum invocaverunt, quia forsitan decepti fuerunt, addit: Invocabant Christum, inquam, Dominum, et ipse, qui simplex homo videtur vobis et impotens, exaudiebat eos Moysen et Aaron, ut impetrarent, et loquebatur eis in columna nubis, id est in officio columnae nubis, vel existens in columna nubis, qui tamen erat ubique, non localiter.
137Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1222D (auctor c.1030-1101)
Quoniam autem dixerat, fac mecum, et non determinaverat quid faceret, determinat hoc, addendo sic: Fac mecum, inquam, et hoc scilicet fac: Libera me a mortalitate et passibilitate resuscitando me, et necesse est ut hoc orem, quoniam ego qui secundum aliam naturam sum Deus immortalis et impassibilis et omnipotens, secundum humanam naturam sum egenus, id est impotens alterius ope liberari quam tua, et pauper, id est insufficiens ope mea salvari.
138Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1238B (auctor c.1030-1101)
Hoc autem quod populus fidelium factus est Israel et potens, cum prius esset ignorans et impotens, vidit mare, id est amaricans populus infidelium, et ut similiter Israel et potens fieret, fugit ab amaritudine infidelitatis, accedendo ad dulcedinem fidei.
139Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1323B (auctor c.1030-1101)
Et non sic est anima erepta quod unquam illaqueata fuerit, sed ita quod laqueus ille contritus est, id est inefficax ad nos capiendos et illaqueandos, a similitudine contriti laquei, qui impotens est ad illaqueandum.
140Calixtus II, Epistolae et privilegia, 163, 1240C
Si quis ergo in futurum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, iudex, potens aut impotens, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat.
141Callimaco Esperiente, Carmina, 1, 78; 1 (auctor 1437-1496)
Arctoe Veneris decus, Cui Phyllis coleris tam bene coniugi, Cui plume senii cutem Rugosam variant, cui latus impotens Et ferro, statua, nive Lumbus frigidior, nec dare mortuis Amplexus fugis artubus?
142Callimaco Esperiente, Epigrammatum libri duo, 1, 36; 1 (auctor 1437-1496)
Picenae Veneris decus, Cui Phyllis coleris tam bene coniugi, Cui plumae senii cutem Rugosam variant, cui latus impotens, Et ferro, statua, nive Lumbus frigidior, nec dare mortuis Amplexus fugis artubus?
143Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 2, p30; 38 (auctor 1501-1576)
Mouetur autem hic, impotens, viuere absque alimento, aeremque proximum adurit: hicque ardens flamma vocatur.
144Carolus Magnus, Privilegia, 97, 0930A (auctor 742–814)
Si quis autem episcopus, dux, iudex, potens, vel impotens, spiritalis vel secularis, hoc nostre dispositionis et confirmationis decretum mutare et violare presumpserit et memorati episcopi possessiones minuere, aut ullas violentias, vel perturbationes pro his statutis nostris inchoare tentaverit, centum libras auri optimi persolvat, medietatem fisco nostro triginta archimandrite Moguntino, viginti Argentinensi Ecclesie.
145Catullus, Carmina, p1, 8; 5 (auctor c.84BC–c.54BC)
nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura.
146Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 1, 1; 9 (auctor 1458-1527)
Alii credunt eos, qui gentis mores condiderunt, cognito Scythicae nationis ingenio, quod sane plerunque seuum, impotens, ac mutabile est, quo scilicet Hungari regem suum maiori colerent ueneratione, ab insignibus quoque imperii regi maiestatem quaesisse, putantes afficta regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem.
147Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 4, p46; 15 (auctor 1458-1527)
Maximilianus hac legatione ex sui animi sententia audita more humani ingenii elatior factus, atque inusitatae impotens laetitiae coepit res Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si uirtute eius, non autem domestica dissensione detrimentum Hungari accepissent.
148Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 7, 8; 1 (auctor 1458-1527)
Lectis his literis Alfonsus, ut erat irae impotens, dicitur prae animi perturbatione ne lachrymis quidem temperasse.
149Cicero, Orationes 2, Phil., 7j; 2 (auctor 106BC–43BC)
Neque enim quiescit ; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus.
150Cicero, Orationes 2, Deiot., 12; 1 (auctor 106BC–43BC)
Quae est ista tam impotens , tam crudelis, tam immoderata inhumanitas?
151Cicero, Partitiones Oratoriae, p2, 32, 112; 6 (auctor 106BC–43BC)
Spectant etiam ad causam facti motus animorum, Si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi; aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor.
152Cicero, Tusculanae disputationes, 6, 2, 121; 72 (opus 45BC)
impotens 412 19 inanis alacritas, id est laetitia gestiens 379 4, cf.
153Ciobarnich Macarskensis Iosephus, Dioclias carmen polymetrum, 3; 77 (auctor 1790-1852)
Non hic ambitio invida Ingenti omnia turbine Miscet, turbat et impotens Foedat clade cruenta.
154Cledonius, Cledonii ars, p. 25, l. 8 (auctor c.450)
earum aut complet: ita impotens multum inpotens, minus potens, mutat}.
155Conradus Celtis, Libri odarum, 4, 2; 13 (opus 1513)
Opes, honores, ambitio impotens Multos peractis funeribus manent, Virtute quae vera parantur, Perpetuas statuunt columnas.
156Conradus Celtis, Libri odarum, 5, 8; 10 (opus 1513)
Quem nullus umquam succus aut herba impotens, Nec peregrinus odor a mente nostra dispulit.
157Cornelius Tacitus, Annales, 5, 1; 6 (auctor c.58-c.120)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
158Cornelius Tacitus, Historiae, 4, 44; 4 (auctor c.58-c.120)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
159Cyprianus Carthaginensis, Testimonia ad Quirinum [CSEL], 3, 17; 3 (auctor -258)
Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti nita nos perdis.
160Cyprianus Carthaginensis, Ad Demetrianum, 4, 0561B (auctor -258)
Nec vos delectet in saeculo inter iustos et mites impotens ista et vana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et avena dominetur.
161Cyprianus Carthaginensis, Epistola de exhortatione martyrii, 4, 0669B (auctor -258)
At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit (II Machab. VII, 9) . Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae iam didicerat a fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari.
162Cyprianus Carthaginensis, Testimonia adversus Iudaeos, 4, 0746A (auctor -258)
In Epistola Pauli ad Romanos: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia, cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero, flagellis vapulans, animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior (II Mach. VI, 30) . Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti vita nos perdis.
163Della Casa Giovanni, Carmina, 1, 25; 3 (auctor 1503-1556)
Idem tribunal nos manet, urnaque Omnes; beatus quem minimae premunt Culpae; absolutum et rite Iudex Mittit ad Elysiam quietem: Qua dum ille laetus perfruitur, Deos Frustra lacessis fractus et impotens; Et voce compellas acerba Fata tuis inimica votis.
164Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 630a; 3 (opus 1508)
Est autem in Graecis verbis faceta allusio ad finitimam orationem mutato accentu ἀπό νοῦ, id est a mente delapsus tanquam vecors et mentis impotens.
165Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 663; 7 (opus 1508)
Quorum carminum sententiam utcunque reddemus: Solis deis Nunquam senecta molesta nec mors accidit, At reliqua miscet cuncta tempus impotens.
166Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 739; 9 (opus 1508)
Iuvenis autem animi impotens laqueo se praefocavit.
167Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2284; 10 (opus 1508)
Etenim qui indicit, qui mittit fetiales, qui sacrificat, ipsa mora fit lenior, et hoc consilio probabile est huiusmodi moras repertas, velut in iure citationem triplicem, litis contestationem, in matrimonio libellum repudii et sollemnia verba Tua tibi habe, quo, dum haec aguntur, residat impetus ille impotens.
168Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3001; 530 (opus 1508)
Deinde morbum nostrum honestis titulis praeteximus: inhio Turcarum opibus et obtendo religionis defensionem; obsequor odio meo et praetexo ius Ecclesiae; servio ambitioni, sequor iram, rapit animus ferox et impotens et ruptum foedus, violatam amicitiam, omissum nescio quid de sponsalium legibus aut simile quippiam causor.
169Drogo cardinalis, De creatione et redemptione primi hominis, 166, 1547B
Memoria enim facta est impotens et infirma ratio imprudens et tenebrosa voluntas impura.
170Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1b, 1; 275 (auctor 1610-1688)
# IMPOTENTES Mutilati, debiles, quomodo etiamnum impotens dicimus.
171Duns Scotus Iohannes, Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen, 9, 8, p0, 1; 3 (auctor 1266-1308)
Si enim habitu simpliciter posset, ergo ante illum esset simpliciter impotens, et ita actus praecedens habitum non esset eiusdem rationis cum actu sequente generationem habitus; ergo nec ex praecedentibus generaretur habitus.
172Eadmerus Cantuariensis, De S. Anselmi similitudinibus, 159, 0641C (auctor 1055-1124)
Verum in futuro, aut vere praepotens, aut omnino semperque impotens erit.
173Erchembertus Cassinensis, Historia Langobardorum, 129, 0779B (auctor fl. 890)
Ab hoc sane die coepit iam quasi potens esse Atenolfus, et Athanasius impotens.
174Erchempertus, Historia Langobardorum Beneventanorum, 231, 73; 5 (auctor fl.c.875)
Ab hoc sane die coepit iam quasi potens esse Atenolfus et Athanasius impotens.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
Si quis igitur in futurum, archiepiscopus, episcopus, imperator, aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, iudex, aut quaelibet persona potens aut impotens nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
Sancimus insuper, ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium sine vestro assensu aedificare, vel aedificatum tenere praesumat.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
Amen.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
Amen, amen, amen.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
Si vero aliquid est quod contra eos tibi credas posse competere, ante nobis illud intimare procures, et nos quod tuum est, auctore Domino, conservabimus.
175Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1629C
Sequenti die ipsemet profectus est, et vix eo compellente venerunt.
176Ferrich Georgius, Fabulae, 2, 13; 5 (auctor 1739–1820)
Adsueta in aestu strepere per solidum diem Cicada, nilque cogitare serium, Dum torret agros impotens Caniculae Furor, cum sub ea, qua canebat, arbore Formicam arenas per calentes cerneret 5 Negotiosam cursitare, et plurima Vectare farris, triticique granula, Hanc irridendo baiuli abiectissimum Genus vocabat.
177Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, 5, p1711; 8 (auctor 1520-1575)
id est, sicut civitas carens moenibus, in omnes partes patet, et per omnia latera ex ea exitur: sic immoderatus et impotens affectib, agitatur, et modo huc modo illuc proruit sermone et actionibus, non veluti per portas et certo initio exit, et ad certum finem properat: aut etiam non potest suos motus cohibere, sicut civitas munita concludit cives.
178Folengo Teofilo, Varium poema, 1, 50; 6 (auctor 1491-1544)
Omnis heu tunc artis inops, tuique Impotens, nescis quid agas miselle, Aut quid obiectes opis imminenti Desuper irae, Nosque laxata cute discolores Semper obiurgaris, et omnis in nos Culpa fertur, qui male ianitores Te tueamur.
179Francesco Petrarca, Epistole familiares, 8, 1; 36 (auctor 1304-1374)
Extra teli iactum constitisse videbaris; sed impotens illa et immitis dea est, seu verius Dei ministra et divinarum voluntatum executrix impigerrima, sed occulta miris et incomprehensibilibus modis agens, cuius ut clandestini semper et varii, sic sepe mesti et flebiles ludi sunt; et certe nullum hac etate clarius sue varietatis indicium erat.
180Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 5, 9, p77; 53 (opus 1597)
Unde tam integra et perfecta manet efficacia eius ac si nihil produxisset; ergo ex vi productionis semel factae non manet impotens ad eamdem iterum atque iterum faciendam, si aliunde non est repugnantia ex parte ipsius effectus.
181Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 11, 1, p144; 19 (opus 1597)
, ait malum non pugnare contra bonum nisi ratione alicuius boni, nam secundum se est impotens.
182Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 14, 3, p205; 41 (opus 1597)
Prima, quia materia est pura potentia, ita ut neque esse habeat nisi illud mendicet a forma; ergo ex se est impotens ad sustentanda accidentia, nisi prius saltem natura coniungatur formae et ab illa esse recipiat.
183Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 19, 3, 2; 24 (opus 1597)
Et confirmatur, nam potestas quam voluntas creata habet ad volendum vel nolendum non est infinitae efficaciae, cum sit commensurata finitae virtuti talis potentiae; ergo in utraque potest vinci et superari ab extrinseco agente infinitae virtutis, ut est Deus; potest ergo a Deo ita moveri creata voluntas ad volendum obiectum alioqui de se indifferens, ut voluntas sic mota impotens omnino sit ad resistendum vel utendum potestate quam habet ad nolendum tale obiectum.
184Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 19, 6, p0; 47 (opus 1597)
Et ratio reddi potest, quia agens est impotens ad agendum nisi circa materiam applicatam; ergo impossibile est quod per illam actionem ipsammet applicationem efficiat, sed omnino debet supponere illam.
185Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 19, 10, p317; 4 (opus 1597)
Nihilominus altera etiam pars conclusionis aeque vera est et facilis; nam licet causa proxima necessario agat, impotens est ad resistendum omni contrariae causae sibi occurrenti, vel ad vincendam et superandam omnem resistentiam quae ab alia causa fieri potest; ergo ex hoc capite contingere potest ut non eveniat effectus qui aliunde necessario eveniret quantum est ex virtute et modo agendi proximae causae; ergo talis effectus est contingens, non ex virtute, sed potius ex defectu virtutis suae causae, adiuncto possibili concursu vel oppositione aliarum causarum; sub quibus comprehendimus non solum efficientes causas, sed etiam materiales et quovis modo resistentes seu impedientes naturalem actionem causae.
186Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XX, 2, p334; 26 (opus 1597)
Adde quod accidens inhaerens substantiae et impotens natura sua ad existendum aliter non potest natura sua esse principium creandi accidens per se separatum, quia talis modus agendi superat modum essndi connaturalem tali accidenti.
187Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXII, 4, p364; 22 (opus 1597)
De individuo vero id probatur ratione superius facta, quia, licet naturale agens habeat potentiam activam plurium effectuum in individuo, tamen illa potentia per se sola est insufficiens sine concursu Dei; et ideo, si illum non habet, non constituet rem in potentia proxima, sed remota ad agendum; sic enim ignis privatus concursu Dei non dicetur simpliciter potens, immo absolute dicetur impotens ad sic calefaciendum.
188Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXIX, 2, 1a; 57 (opus 1597)
Immo impotens est ad ita se movendum et applicandum, nisi ab alio moveatur.
189Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXIX, 2, 2; 15 (opus 1597)
— Argumen­tor igitur in hunc modum, nam vel una­quaeque ex illis causis requirit consortium aliarum, quia ipsa est impotens absque aliis ad producendum totum universum, aut quia, licet singulae possent producere to­tum et ex se essent in virtute aequales, nihilominus inter se effectum hunc partiri voluerunt.
190Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXXV, 1, p669; 7 (opus 1597)
Sed contra hoc obiicitur quarto, nam hinc sequitur etiam posse probari ratione naturali dari in universo ordinem gratiae et gloriae, tum quia ille est novus ordo rerum, constituens non tantum perfectiorem speciem, sed etiam novum gradum, tum etiam quia sine illo ordine inferior intellectualis gradus quasi inchoatus et imperfectus manet et impotens ad obtinendam perfectam beatitudinem suam et claram suae conditoris visionem.
191Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLII, 3, p808; 2 (opus 1597)
— Impotentia, si vim nominis attendamus, privationem potentiae significat, vel potius negationem; dicitur enim impotens, qui potentia caret, etiamsi illam habere non possit; sub hac tamen significatione, manifestum est non pertinere impotentiam ad genus qualitatis, immo neque ad aliquod genus entis, cum tantum in negatione consistat.
192Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLII, 3, p808; 5 (opus 1597)
Alias omnis qualitas, quae est potentia ad unum actum, esset impotentia ad oppositum, ut durities, quae est potentia ad resistendum divisioni, erit impotentia ad ipsam divisionem, et, e converso, sicut molle dicitur impotens ad resistendum divisioni, ita dicetur potens ut facile dividatur seu terminetur; et humiditas cerebri dicetur impotentia quatenus imbecillitatem affert memoriae ad retinendum, et dicetur potentia quatenus confert facilitatem ad apprehendendum.
193Franco Affligemensis, De gratia Dei, 166, 0742B (auctor 1109-1125)
Cuius dulci praesentia, amplexu, et osculis mirum in modum, imo ultra omnem humanum modum oblectata, iam prae nimio aestu amoris sui impotens, seipsam vix sustinet, imo nec sustinet; sed in collum dilecti languida relabens, amoris magnitudinem vocis ac iubili testatur magnitudine.
194Franco Affligemensis, De gratia Dei, 166, 0743C (auctor 1109-1125)
Quantum exinanitus erat Omnipotens, in teneris infantiae annis, et membris, etiam sui impotens?
195Franco Affligemensis, De gratia Dei, 166, 0758C (auctor 1109-1125)
Sed ne vel ipsum tempus infantiae a gratia otiosum pertransiret, auctor gratiae, iuxta oraculum propheticum et nominis sui praesagium, adhuc quasi sui impotens, principi mundi bellum indicit, ac magis radiante stella ad agnitionem veri luminis perductis, fortis illius, qui eo usque atrium suum in pace possederat, velociter spolia detrahit.
196Fulgentius Ruspensis, Sermones, 65, 0743A (auctor 462-527)
Neque enim separabilis est a Filio Dei Spiritus sanctus, aut impotens erat eo praesente venire, a quo non potest discedere.
197Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, 65, 0888C
Hoc enim semper agebat Dominus noster, non impotens potestate, sed sapiens aequitate: ut nulli animum discipulorum humanum incitasset ad zelum.
198Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, 65, 0888D
Nam testis est ratio maioris promissionis, quia non est impotens filius maiestatis.
199Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, 65, 0917A
Neque enim separabilis est Spiritus sanctus, aut impotens erat eo praesente venire, a quo non potest discedere.
200Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, 65, 0923B
Et angelus: Ergone impotens est Deus de sterilibus producere filium, qui ex limi materia fecit hominem primum?
201Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, p2, p30; 66 (auctor 1626-1683)
Seu iusti nimis impotens doloris Letum nobile, Martiamque dextram Luxit Marsilii gemente plectro, Dum fortis cadit hostium ruentum Inter funera, prodigusque vitae Pulchro sanguine decolorat aequor.
202Garnerius Lingonensis, Sermones, 205, 0581A (auctor 1187-1198)
Bonus siquidem factus fuit Adam, quia a Deo, qui vidit omnia quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I) . Sed per peccatum depressum fuit in eo liberum arbitrium, ita ut impotens ad bonum, et liberum remaneat ad malum.
203Garnerius Lingonensis, Sermones, 205, 0718B (auctor 1187-1198)
Non enim erat congruum, ut impotens diceretur Deus, qui sibi rationis potentiam dederat; nec stultus, qui sic ordinate et sapienter sapientiam ex ratione infuderat; nec habens odio sapientiam suam, cum hoc ex humana stultitia procedebat: sed aperte cognitio in Deo potentiam, et sapientiam, et benignitatem declarat.
204Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 15; 9 (auctor 1675-1737)
Fertur ex imo pelagi recessu Impotens irae fremuisse Nereus, Dum reluctantes subigi videret Aere procellas.
205Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 17; 6 (auctor 1675-1737)
Scilicet impotens Non emovendos corripuit gradus Coeptisque laudandis inheret (Heu fateor) metuitque frangi.
206Georgius Ignatius, Poetici lusus varii, 112; 9 (auctor 1675-1737)
Quis te beatum dixerit, Arsace Pontive rector, cui furor impotens, Cui per quaterdenos Decembres Consenuit violenta virtus Diu Latinis matribus horrida, Cum membra vestra atque animam trucem Partitus in mortem cruento Hinc gladio cadis, hinc veneno?
207Gerhohus Reicherspergensis, Epistolae Gerhohi, 193, 0535B (auctor 1093-1169)
Unde et blasphemiam illam, quae respondet per contrarium praemisso capitulo Ephesini concilii, tali fine concludit maledicus et maledictus ille Nestorius, ac si Deus Verbum manens in illa postmodum suscepta persona ita locutus sit de ea velut de sanctuario suo: Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud (Ioan. II) . Ac si diceret: Ego habitator habitaculum propria virtute suscitabo, quod per se impotens est.
208Gerhohus Reicherspergensis, Epistolae Gerhohi, 193, 0615C (auctor 1093-1169)
Verum quomodo centurioni tunc famulantur, quos habet sub se, si ipse, cum sit sub praetoria et imperatoria potestate constitutus, obediens fuerit suo superiori, cui si inobediens et rebellis fuerit, rebellionem quoque in subditis suis inveniet contra se, quam diu ipse noluerit superiori obedire: ita et noster animus quasi centurio Deo regi sempiterno subiectus, illi obediendo erit potens, illum contemnendo fiet impotens, ut, etsi dicat malo militi, vade, non vadat, sed neque suimet ipsius potestatem habeat.
209Gilbertus Foliot, Epistolae, 190, 1044D (auctor c.1110–1187)
Omnipotens dextera non est impotens ad salvandum nos.
210Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 2, p10, 3, 2; 16 (auctor 1548-1600)
Aut magnifica, aut magnificata: unde licet elicere quod ipsum secundum se modicum, et impotens ad movendum: beneficio concomitantis reddi potest magnum atque potens.
211Giordano Bruno, De lampade combinatoria, 1, 3, 3b; 6 (auctor 1548-1600)
Adnectuntur enim omnia omnibus vel affirmative vel negative, et hoc vel denominative vel primitive, et hoc vel in recto vel in obliquo, ut bonus homo, bona humanitas, bonitas humana, bonitas hominis, iustitia bona, magna, aeterna, malitia impotens, defectuosa; de caeteris quoque suo iudicandum est modo, unde artifices a praecipuis operationibus artis huius non impediantur.
212Giordano Bruno, De lampade combinatoria, 600; 16 (auctor 1548-1600)
Cur non eo saltem, quo possum, gestu atque voce, quanto omni ex parte impotens, tanto avitis carens indicibus atque testimoniis, excruciatus amplius, ubi meam me attollendo imbecillitatem vincere nequeo, dignus saltem, qui eam vincere possim, haberi procurem?
213Giordano Bruno, De umbris idearum, p8; 63 (auctor 1548-1600)
LOGIFER — Excelsum quoque Magistrum Scoppet inter huius nostrae tempestatis, medicos facile principem, ferunt dixisse authori: ut suam illi memoriam ostenderet priusquam artem, quod dubium est an dedignans, an impotens ille praestare noluerit.
214Giovanni Boccaccio, De casibus virorum illustrium, 5, 20; 24 (auctor 1313-1375)
Qui in thesauris et regni splendore ac in potentia magis quam in persuasa sibi virtute voluptatem ac spem omnem posuerat, pauper obscurus impotens et, quod peius est, captivus ab aliena virtute factus est.
215Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0250C (auctor -1165)
Si tu impotens, ego potens.
216Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0419B (auctor -1165)
Mei namque per omnia impotens factus, subsistere intra me non valeo.
217Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0594A (auctor -1165)
Neque enim tam pauper, tamque impotens est qui eum vocavit, quin promovere et perducere eum possit ad quod vocavit.
218Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0619D (auctor -1165)
Non dicit, credidit regulus, sed credidit homo, ut per hoc insinuaret quod ille qui in initio conversionis impotens et parvus in bona actione erat regulus, per misericordiam Dei nunc sit homo, ad imaginem et similitudinem Dei reformatus, et ad conservandam in se eamdem imaginem credere paratus sit sermoni, quem dixit Iesus.
219Godefridus Admontensis, Homiliae festivales, 174, 0859C (auctor -1165)
Ovis animal est impotens et infirmum.
220Godefridus Admontensis, Homiliae festivales, 174, 1002B (auctor -1165)
Imperat quodammodo voluptas, quae ante blandiebatur, quando homo suimet per omnia impotens effectus resistere peccatis non valet, sed corde et corpore ad discum, id est ad gulam convertitur, ut videlicet nihil facere, dicere vel cogitare libeat, nisi quod caro suggerit aut desiderat.
221Godefridus Admontensis, Homiliae in diversos locos Scripturae, 174, 1121B (auctor -1165)
Quandiu duabus alis illis, quas ignorantiam et oblivionem diximus, sensus cordis velatur et obtenebratur, non stat homo super pedes suos quasi homo, quia impotens cogitationum suarum nec scit nec discernit quid cogitet.
222Godefridus Viterbiensis, Pantheon, 198, 0953C (auctor 1152-1190)
Ille vero impotens, cum regi resistere se non posse videret, consilium ab Othone Moguntino archiepiscopo postulavit.
223Goffridus Vindocinensis, Sermones, 157, 0243A (auctor fl. 1114)
O humana impietas, nisi a Deo permissa, omnino impotens, audi et intellige quae pro te et a te pertulit Deus omnipotens.
224Gradius Stephanus, Oratio de eligendo Summo Pontifice, p1; 49 (auctor 1613-1683)
Haec est illa divina vis, quam profano vocabulo Fortunam appellamus, casuum, rerumque, occultis humanae rationi causis nitentium, imperiosa dominatrix, cuius arbitrium severum et impotens, votis nostris accommodare, unius Dei beneficii ac muneris est.
225Guibertus S Mariae de Novigento, De incarnatione contra Iudaeos, 156, 0500A (auctor c.1055–1124)
Ergo, Deus Pater Filio, et Filius sibi fuit impotens parare conceptum, qui tot etiam minusculis rebus sine suo praebuit semine propaginis incrementum?
226Guibertus S Mariae de Novigento, De pignoribus sanctorum, 156, 0637C (auctor c.1055–1124)
Ecce luce clarius fit evidens quod ubi fides non est, sacramentum etiam fit impotens.
227Guibertus S Mariae de Novigento, De pignoribus sanctorum, 156, 0651D (auctor c.1055–1124)
Qui istis implendis sibi constat insufficiens, qui sua ipsius colligere fit impotens, nostra membra per humanam incuriam hac illacque dispersa quomodo colliget?
228Guibertus S Mariae de Novigento, De vita sua, 156, 0923C (auctor c.1055–1124)
Cumque suam ipse monetam per se male corruptam miserabiliter, et merito impotens, nec tenere, nec corrigere posset, Ambianenses obolos, corruptissimum etiam quiddam, in urbe aliquandiu cursuros instituit: quos quoque cum nullatenus cohibere valeret, sui tandem temporis percussuram erexit, cui pariter ad suae personae signum, ferulam pastoralem imprimi fecit Quae clam ab omnibus cum tanto cachinno spernebantur, ut impuriore moneta omnino minus appreciaretur.
229Guibertus S Mariae de Novigento, Moralia in Genesin, 156, 0152C (auctor c.1055–1124)
Quandiu enim vitiis acquiescere, bestialiter silere dulce habemus in Sodomis, non potest Deus quidquam operari virtutis in nobis, nam ut filiis Zebedaei dicitur: sedere ad dextram, vel sinistram (Matth. XX, 23) , non est suum dare superbientibus nobis; prius enim secundum quod alias dicit: daemonia eiicit, et sic demum sanitates perficit, quod nequaquam nisi eiectis daemonibus fieri possit; non enim adest auditio, nisi primo surditas excludatur: ingrediamur igitur sanctae modicitatis asylum, ut abdicata obstinatione peccati, valeat Deus, qui nil iniustum facere praevalet, medicinam nobis adhibere virtutum; iniustum namque esset, si diabolo hominem possidenti Deus pariter cohabitaret; impotens ergo ad hoc prorsus Deus est.
230Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 5; 86 (auctor c.1210-c.1287)
Profecto succubuisset Nestor Laumedontis dextera interemptus dum ebilitatus uulneribus et fluentis incessanter emissione cruoris sui esset impotens ad tutelam, sed Grecorum in eius subsidium concurrentium multitudo regem impetit Laumedontem.
231Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 5; 96 (auctor c.1210-c.1287)
Sed cum solus inter tot bellum ingereret, ad resistentiam factus impotens, captus ab hostibus iam fuisset nisi rex Pollux cum maxima festinantia in eius adiutorium occurrisset, septigentis strenuis Grecorum militibus sociatus, qui faciens impetum cum militibus ipsis in illos qui regem Castorem intercipere conabantur disrumpit accies in multa uirtute bellandi, fratrem liberat, et equo restituit alieno.
232Guillelmus abbas, De sacramento altaris, 180, 0352B (auctor 1085-1148)
Cedendo enim illi in passionibus, et moriendo, paulo minus minorari visus ab ipsis apostaticis angelis, quia mori potuit; illi qui mori non poterat impotens apparuit, et non formidabilis.
233Guillelmus abbas, Disputatio altera adversus Abaelardum, 180, 0325D (auctor 1085-1148)
Non est impotens, non fallit, non est omnibus communis.
234Guillelmus abbas, Expositio in Epistolam ad Romanos, 180, 0620D (auctor 1085-1148)
Nam ut non sit, adest velle, sed iacet, id est impotens est sine auxilio gratiae, cum et ipsum velle sit opus gratiae.
235Guillelmus abbas, Expositio in Epistolam ad Romanos, 180, 0625C (auctor 1085-1148)
Peccatum enim mors est, de quo dicitur: « Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. XXI) . » Tertia lex litterae est, impotens implere quod lex spiritus vitae implevit, liberare scilicet a lege peccati et mortis.
236Guillelmus abbas, Speculum fidei, 180, 0377B (auctor 1085-1148)
Et idcirco ex tunc concupiscente carne adversus spiritum, et spiritu adversus carnem, factus est impotens sui homo venundatus sub peccato, concupiscens saepe quae non vult, et cogitans etiam saepe de Deo, quae non vult; maxime incentoribus malorum horum spiritu blasphemiae et spiritu fornicationis imminentibus.
237Guillelmus S Theoderici, Liber I, 185, 0240D
24. Messis tempore fratribus ad secandum cum fervore et gaudio sancti Spiritus occupatis, cum ipse quasi impotens et nescius laboris ipsius, sedere sibi et requiescere iuberetur, admodum contristatus, ad orationem confugit, cum magnis lacrymis postulans a Deo donari sibi gratiam metendi.
238Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0581C (auctor c.1130–1186)
Quo audito, vir magnanimus, sicut erat corpore debilis et prorsus impotens, sed mente validus, filium praecepit ad se evocari, iniungens ut, assumpta secum universa regionis illius militia, hosti supra nominato viriliter occurreret et locum patris suppleret impotentis.
239Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0728B (auctor c.1130–1186)
Ipse autem in lectica, quasi membris officia negantibus, corpore impotens, per manus fidelium suorum usque Halapiam delatus est.
240Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0838D (auctor c.1130–1186)
Reperiebantur ex eis passim aliquando plures, aliquando pauciores, in quos quamvis etiam impotens et debilis, impune poterat pro suo arbitrio desaevire; ignari enim locorum ex eis plerique, putantes domum redire, nostris se vicis aut viatoribus, aut eos quarentibus offerebant.
241Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 201, 0880A (auctor c.1130–1186)
Licet enim corpore debilis esset et impotens, forti tamen pollebat animo, et ad dissimulandam aegritudinem et supportandam regiam sollicitudinem supra vires enitebatur.
242Hariulfus Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 174, 1320C
Et cum hoc morbo sic vinculatus esset, ut omnino sui impotens maneret, tamen eius ubique auctoritas metuebatur, eius ubique nomen reverebatur.
243Hariulfus Aldenburgensis, Vita S. Arnulfi, 174, 1417A
Hinc factum est ut virum sanctum omnis homo, tam potens quam impotens, medullitus adamarent, illumque secum anhelanter habitare peroptarent.
244Hariulfus S Richarii Centulensis, Vita Angelranni, 141, 1416A
Semper igitur gratias retulit Conditori, et cui antea in omni bona operatione se devotum exhibuerat, nunc valetudine pressus, corde et lingua laudis sacrificium victimabat; et cum hoc morbo sic vinculatus esset ut omnino sui impotens maneret, tamen eius ubique auctoritas metuebatur, eius ubique nomen reverebatur.
245Haymo Halberstatensis, Commentaria in Cantica, 116, 0700B (auctor -853)
Ego paulatim tantum crevi, et adversarii decreverunt, donec ad maximam vilitatem devenerunt: hoc dicit: donec sterilis, id est ego vel Iudaea potius, impotens resistere allophilis, peperit plurimos, et, illa aemula quae multos habuit filios vel allophili, qui multos habebant bellicosos, infirmata est.
246Haymo Halberstatensis, Commentaria in Isaiam, 116, 0897C (auctor -853)
» Ob copiam aquarum Nili fluvii, subaudis ubi multae arundines sunt: per quas subsannando designat fortitudinem Aegypti, « sic Pharao rex Aegypti » impotens est.
247Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0460B (auctor -853)
Sic tentaverunt Deum, « ideo audivit Dominus, » id est, intellexit, et implevit petitiones eorum, ne si statim interficeret eos, putaretur impotens, sicut illi dicebant.
248Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0584D (auctor -853)
Hic quidem bona operatio quasi impotens est, quia in timore semper sumus, ne eam diabolus impediat timentes: ibi autem nos nulla tentatio, nullus timor poterit impedire.
249Haymo Halberstatensis, Expositio in D. Pauli epistolas, 117, 0668B (auctor -853)
ac si diceret: Nunquid quaeritis probationem Christi qui in me loquitur utrum valeat peccata vestra punire per me, qui in vobis non est impotens miraculis et virtutibus faciendis?
250Helinandus Frigidi Montis, Sermones, 212, 0503D (auctor c.1160—c.1237)
Talis cibus erat lex sine gratia, culpam tantum describere sciens, delere nesciens; potens ad puniendum, impotens ad iustificandum et indulgendum.
251Helinandus Frigidi Montis, Sermones, 212, 0518B (auctor c.1160—c.1237)
Omnis enim infantia tandiu est innocens, quandiu fandi impotens.
252Herbertus de Boseham, Epistolae, 190, 1455D (auctor -1186)
Ubi etiam interrogabit te summus ille omnium iudex quare iustitiam et veritatem tuam absconderis, vel ad tempus etiam conculcari sustinueris, quasi impotens sit primos et graves adversantium sibi impetus sustinere, nisi ipse in primis conculcetur qui et iustitia et veritas est.
253Herbertus de Boseham, Liber melorum, 190, 1364C (auctor -1186)
Verum omnis comparatio terrenorum ad Deum impotens valde et dissimilis.
254Herbertus de Boseham, Liber melorum, 190, 1379B (auctor -1186)
Sed et e diverso illis qui essentialiter Deum hominem tradunt videntur priores illi per habitus rationem, qua Deum hominem praedicant, sicut nimis insipide et minus gratiose tantae unitatis inter Deum et hominem extenuare gratiam, laxare vinculum, et huic Altissimi tam miraculoso operi, tam admirabiliter singulari et tam singulariter admirabili derogare simmiste magni illius concionatoris nuntii promisso manifeste adversi installantis sic virgini: Quod nascetur, inquit, ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I) . Et adiiciunt isti hoc esse illud omnibus saeculis et generationibus admirabile sacramentum et absconditum ad quod omnis similitudo inducta mox repercussa dissidet et impotens est.
255Herbertus de Boseham, Vita S. Thomae, 190, 1197C (auctor -1186)
Saepissime quippe accidit hoc ut spiritus promptus sit, sed caro infirma, natura impotens et consuetudo rebellis.
256Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1626B (auctor c.1080-1150)
Nam quaecunque lex praecipiebat, ut tabernaculi vasa et hostiae et caetera huiusmodi, non erant veritas, sed umbra verorum, et per hoc impotens ad perficiendum aliquem potest iudicari.
257Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1633A (auctor c.1080-1150)
» Multis modis commendato Christi pontificio, et Iudaeorum destructo, et ostenso quod Christus fuit melior hostia, et ad remissionem peccatorum sufficiens, et quod lex cum hostiis suis ad hoc erat impotens, finit hoc loco de his disputationem et monere incipit, ut sola Christi fides cum observantia bonorum operum teneatur; et ex omnibus quae supra dixit, ex quo de Christi sacerdotio disputare coepit, infert nunc.
258Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1005B (auctor c.1080-1150)
Nam sicut nonnunquam impotens dicitur valde potens, ita nunc intolerantia potest dici magna tolerantia.
259Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 1125C (auctor c.1080-1150)
Nam, etsi crucifixus est ex infirmitate carnis, qua visus est impotens fuisse contra suos hostes, sed, id est tamen, vivit aeternaliter ex virtute Dei, id est ex eo quod ipse est Deus.
260Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0654 (auctor 340-420)
Sed absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit.
261Hieronymus Stridonensis Incertus, Epistolae, 30, 0177A
Si quid igitur minus, aut inaequale, aut impotens dicitur in Scriptura, aut subiectum, aut humile, carnis eius est assumptae.
262Hieronymus Stridonensis Incertus, Epistolae, 30, 0177D
Si enim plus minusve aut tale aliquid invenitur, excepto hoc, quod genuit Pater Filium, et excepto hoc, quod Filius non a semetipso natus est, sed de Patre natus est proprie, non in tempore, sed semper, non aliunde, sed de sua substantia: forte secundum verbum eorum, aut invidens, aut impotens Pater putatur, insuper etiam et temporalis agnoscitur.
263Hieronymus Stridonensis Incertus, Epistolae, 30, 0179A
Nihil ergo imperfectum in Filio Dei, nihil inaequale, nihil impotens, nihil temporale, nihil incognitum: omnia vera, omnia possibilia, omnia ingentia, omnia aequalia Patri, dicente Salvatore: Nemo novit Filium nisi Pater: et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) .
264Hieronymus Stridonensis Incertus, Epistolae, 30, 0180C
Nihil ergo in Trinitate subitaneum, nihil nuperrimum, nihil temporale, nihil impotens, nihil minus, nihil inaequale: Trinitas veneranda, deprecanda, Trinitas inenarranda, investiganda, incomprehendenda.
265Hilarius Pictaviensis, De Trinitate, 10, 0308B (auctor 315-367)
Non enim in eo Deus aut demutatus, aut degener est; cum si quod vitium nativitas intulisset, ei potius naturae contumeliam, per quam nativitas subsistebat, inveheret, dum quod ex se est desineret esse quod suum est: atque ita non eum demutatio corrumperet, qui in substantiam novam nativitate substiterat; sed eum, qui in nativitate filii impotens naturae suae tenere constantiam, externum aliquid a se alienumque genuisset.
266Hilarius Pictaviensis, De Trinitate, 10, 0329A (auctor 315-367)
Et alieni potens, impotens sui est; de quo dictum meminerimus, Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss, I, 16) ; vel illud, Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Ibid., 19) ? Cum igitur omnis in eo sit plenitudo, et omnia per ipsum et in ipso reconcilientur, et dies illa reconciliationis nostrae exspectatio sit: hanc ille diem ignorat, cuius et in se tempus est, et per sacramentum eius est?
267Hilarius Pictaviensis, De Trinitate, 10, 0335C (auctor 315-367)
- Quamquam igitur non obscurum sit, ignorationem Dei non ignorationem esse, sed sacramentum: dum per dispensationem aut agendi, aut protestandi, aut demonstrandi sic nescit, ut sciat; et sic non nescit, ut nesciat: tamen videndum est, ne forte et ita infirmus sit, ut ea, quae Pater scit, scire non possit: potente quidem eo cogitationes humanorum cordium nosse: quia natura potior motibus se naturae inferioris admisceat, eamque tamquam imbecillam vehementi virtute transcurriat: sed impotens sit vehementiorem sui naturam infirmior ipsa penetrare; quia ut levia gravibus, et rara densis, et liquida solidis sunt pervia; ita contra et grav ia levibus, et densa raris et solida liquidis non cedant; quia cum non pateant valida infirmibus, validis tamen infirma penetrantur.
268Hilarius Pictaviensis, De Trinitate, 10, 0339B (auctor 315-367)
Sed ne ipsum quidem se omnipotentiae virtute fraudavit, dicens, Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Ioan. V, 19) . Non est difficultas, ubi non est infirmitas; quia difficultati subiacet impotens efficiendi potestas.
269Hilarius Pictaviensis, De Trinitate, 10, 0428A (auctor 315-367)
Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus, sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et homo est, impotens sibi sit hoc se totum praestare, quod Deus est; cum nobis non ambigue indulturus sit id quoque nos esse, quod non sumus.
270Hilarius Pictaviensis, Epistola seu libellus, 10, 0734D (auctor 315-367)
Non illum in terris quaerat homo, aut inter figmenta componat, ne cui similem credat 31: Deum enim vera fides ita semper exposuit: Non natum, non factum 32, incomprehensibilem 33, inextimabilem 34, invisibilem 35, et impassibilem 36: Et ideo solum verum Deum 37, qui quaedam generaverit 38, quaedam fecerit, disposuerit, ordinaverit 39, exornaverit 40. Optimum, iustum mandare Iudicem 41. Et ideo inexcusatus est omnis homo, qui factorem suum non agnoverit 42 in tempore agnitionis 43, habiturus post exitum Iudicem iustum: qui non suo tempore converti se putaverit: sed ex praeterito 44. Haec fas est de Deo credere 45. Haec qui crediderit, abstinet se ab omni iniustitia 46. Bona et iusta operatus aeternam requiem habebit in vita 47. III. Habentem 48 Filium: non statim ut homines procreati sunt, ita dicere me aestimes generatum 49; sed ut decet de Deo credere, et Deum filium habere ex se quidem natum 50 non divisa eius substantia, nec maiestatis eius divisa substantia; ac per hoc passibilis videatur 51. Nec de ore sermonem nostri similem esse prolatum: ut litteris et Syllabis constet: nec filius Dei compositus, ac per hoc dissolubilis teneatur 52. Nec ex nihilo, sicut reliqua facta sunt, ne similis et aequalis et caeteris, qui facti sunt 53, iungeretur: sed sicuti ipse scit qui generans, et ipse qui generatus est: ipso Domino in evangelio dicente: Nemo novit Patrem nisi Filius: neque Filium quis novit nisi Pater (Matth. XI, 27) . Item in Scripturis legimus: Mysterium meum mihi: mysterium meum mihi (Isa. XXIV, 16) 54. Et re vera absconditum esse decet de generatione illa, in qua nullus interfuit: nec momentum quidem temporis 55. Ante saecula enim, et antequam suspicari quis auderet, natus est filius Dei sine temporibus 56: quod graeca lingua Achronos dicunt 57; semper enim filius, quia semper pater 58: nefas est enim Deo aliquid assignare postmodum, quod ante non habuerit: cum Deus semper perfectus sit 59. Ut etiam quod propter nos postmodum fuerit fabricatum 60, apud illum iam fuerit et si non in substantia, plena dispositione 61: Non minus enim erat impotens simul omnia facere 62, sed ut ordinata et gradatim disposita universa pro suo gradu et honore obsequerentur; et ne passiva et nulla inter se antiquiora inhonorifica permanerent 63. Nam si quae nostri causa a Filio Dei nativitas suscepta est, incomprehensibilis est, non nudata mortalibus; quanto magis 64 illa, quae nulli nisi Deo Patri et sibi soli est cognita?
271Hildebertus Cenomanensis, Epistolae, 171, 0174D (auctor 1056-1133)
[(VIRGIL.)] Quorum duo, gaudium scilicet et dolorem, varius rerum suscitat eventus, impotens animi constantiam extorquere sapienti, Sapiens enim, adversus eam quam dicitis fortunam, nunquam imparatus, nunquam inermis invenitur.
272Hildebertus Cenomanensis, Moralis philosophia, 171, 1030C (auctor 1056-1133)
SEC. Gaude, non eris impotens.
273Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0549A (auctor 1056-1133)
Ait enim: « Maledictus sit Chanaan, sit servus Sem et fratrum suorum (Gen. IX, 25) . » Noe, qui interpretatur requies, Christum significat, vinea, Iudaeos, qui dederunt ei vinum passionis, quo obdormivit in cruce, et apparuit nuda et quasi impotens humanitas eius.
274Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0552A (auctor 1056-1133)
Tu tamen Domine Iesu, non certe impotens, sed prorsus omnipotens.
275Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0805A (auctor 1056-1133)
Non enim impotens fuit salvare seipsum, qui alios salvos fecit.
276Hildebertus Cenomanensis, Tractatus theologicus, 171, 1092B (auctor 1056-1133)
Ea quae sunt bona in se et ad aliud vult Deus, id est vult et approbat ea esse, quia ad aliud bona, sicuti omnia bona quae fiunt bona in se, et non ad aliud, ut bona quae possunt fieri, et non fiunt; ea vult Deus, quia vult omne bonum, id est approbat, et si non vult ea esse, id est non approbat ea esse, quia non sunt bona ad aliud quae fiunt mala in se, et ad aliud bona, sicut mala quae fiunt ea non vult Deus, id est non approbat, et tamen vult ea esse; nisi enim vellet ut mala essent, nullo modo esse potuissent: Si enim vellet ea non esse, et non posset hoc efficere, impotens esset, sicut et nos sumus, qui quod volumus, quandoque non possumus.
277Hildebertus Cenomanensis, Tractatus theologicus, 171, 1093C (auctor 1056-1133)
De praeceptione et prohibitione solet ita opponi: Praecepit Deus quod non vult esse, quia multis praecipiuntur bona quae ipsi non faciunt, ut Iudaeis saepissime praecepit quod non fecerunt; sed non erat in beneplacito Dei quod illa facerent, vel quod illa essent, quia, sicut iam diximus, quidquid vult Deus esse, cum omnia possit, illud totum est [factum est]; alioquin impotens esset, si vellet aliquid esse, et illud non esset.
278Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0614B (auctor 1098–1179)
Non autem tam impotens sum ut ignorem bonum et malum.
279Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0693B (auctor 1098–1179)
Etenim tunc inscius et impotens tui in vivificatione eras.
280Honorius Augustodunensis, Elucidarium, 172, 1121D (auctor -1158)
- M. Si Deus ideo ei suum honorem dimitteret quia habere non posset, impotens esset; si autem peccatorem hominem impunitum in gloriam assumeret, unde angelum pro una cogitatione extrusisset, iniustus esset.
281Honorius Augustodunensis, Inevitabile, 172, 1205A (auctor -1158)
si voluit et non potuit, cur impotens fuit; si autem potuit et noluit, cur eos peccare, et consequenter pati poenas voluit?
282Honorius Augustodunensis, Inevitabile, 172, 1209A (auctor -1158)
Gratia sine libero arbitrio est per se potens ad salvandum; liberum arbitrium sine gratia, est impotens ad bonum operandum.
283Horatius Flaccus, Carmina, 3, 30; 1 (auctor 65BC-8BC)
Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum.
284Hugo de S Victore, Adnotatiunculae in Ioelem, 175, 0348D (auctor -1141)
Ac si diceret: Cum populi tui desistis consilio, et ab impiis oppressi quasi carent auxilio; ab incredulis impius, vel impotens iudicaris.
285Hugo de S Victore, De sacramentis, 176, 0214B (auctor -1141)
Et ideo vere omnipotens est, quia impotens esse non potest.
286Hugo de S Victore, De sacramentis, 176, 0216C (auctor -1141)
Itaque omnia potest Deus quae posse potentia est; et ideo vere omnipotens est, quia impotens esse non potet.
287Hugo de S Victore, Quaestiones in Epistolas Pauli, 175, 0475A (auctor -1141)
Insuper qualis homo fuerit ante peccatum, scilicet talis qui sine omni difficultate gratia adiuvante nihil concupisceret, et Deum ex toto corde diligeret: et qualis per culpam effectus, scilicet infirmus, carnalis impotens non concupiscere; vel Deum perfecte diligere.
288Hugo de S Victore, Quaestiones in Epistolas Pauli, 175, 0477C (auctor -1141)
Homo ante peccatum per nullam culpam infirmus vel impotens effectus est; ideo facile poterat reddere quod Deus poterat exigere: post peccatum, et per peccatum talis effectus est, quod non valet solvere omne debitum, quod tamen Deus potest exigere, et ab iis exigit, qui de se praesumunt, et ad gratiam non confugiunt.
289Hugo de S Victore, Summa sententiarum, 176, 0066A (auctor -1141)
Sicut enim ea vellet non esse, et non posset hoc efficere, impotens esset; sicut et nos sumus, qui quod volumus quandoque non possumus, itaque non possent esse male nisi vellet ea esse.
290Hugo de S Victore, Summa sententiarum, 176, 0067B (auctor -1141)
Praecepit Deus quod non vult esse; quia multis praecipiuntur bona quae ipsi non faciunt, ut Iudaeis saepissime praecepit quae non fecerunt; sed nec erat in beneplacito Dei ut illa facerent, vel quod illa essent; quia, sicut iam diximus, quidquid Deus vult esse (cum omnia possit) illud totum est; alioquin impotens esset, si vellet aliquid esse et non esset.
291Hugo Eterianus, De haeresibus Graecorum, 202, 0304D (auctor 1177-1180)
Non habet Filius Spiritum secundum participationem, qui per se vita, per se lux, et per se veritas existit: nec ab alio modicum quid ipsius Spiritus accipit, ut ideo impotens sit emittere ipsum, cum Pater ad plenum hoc queat facere.
292Hugo Eterianus, De haeresibus Graecorum, 202, 0323C (auctor 1177-1180)
Pater facit per Filium, aliquid accipiens: sine quo creare impotens erat, qui operatur omnia in omnibus.
293Hugo Eterianus, De haeresibus Graecorum, 202, 0396C (auctor 1177-1180)
Quare impotens secundum hoc et fatua erit emissio Spiritus, et causa et principium irrationale.
294Hugo Eterianus, De haeresibus Graecorum, 202, 0396C (auctor 1177-1180)
Sed enim si circumscripta virtute ac sapientia emissor Pater intelligatur, impotens et irrationalis ipse Pater secundum quod emissor constituetur.
295Hugo Falcandus, Liber de Regno Siciliae, 1, 53; 69 (auctor -c.1176)
Comes autem, audacter ei falsitatem obiciens et oblatam probationem prompta defensionis instantia subsecutus, iurabat nunquam se contra cancellarium mali quippiam cogitasse, et ut erat impotens ire, velut ex indignatione prorumpens in lacrimas, clamabat susceptam cum Boamundo monomachiam sibi esse pro minimo, nam se quidem adversus illum aliosque duos ei similes confidentissime pugnaturum.
296Hugo Lingonensis, De corpore et sanguine Christi contra Berengarium, 142, 1327C (auctor 1032-1051)
Porro autem, si ex sua essentia vel natura non habent salutis potentiam, habent eius contrarium, sicque, dum in sua natura permanserit, erit impotens sacramentum.
297Hugo Lingonensis, De corpore et sanguine Christi contra Berengarium, 142, 1327D (auctor 1032-1051)
Quod si forte dixeris et suam naturam retinere, et tamen non esse impotens sacramentum, contra rationem loqueris; si cui naturam conferes, inhaerentiam [al., inhaerentia] tollis.
298Hugutius Pisanus, Expositio de symbolo Apostolorum, 7; 4 (auctor c.1140-1210)
Ascendit quasi propria virtute, cum de Enoch legatur quod fuerit translatus et de Helia quod fuerit raptus sive subvectus, quasi uterque impotens per se a terra per aerem sublevari.
299Iacobus de Voragine, Chronica civitatis Ianuensis, 1, 11; 49 (auctor c.1229-1298)
ex hoc etiam sequitur quod Deus aut non est bonus aut [est] impotens aut est iniustus.
300Incertus 053, Praedestinatus, 53, 0637A
Si vult et non potest, blasphematur impotens: si potest et non vult, videtur iniquus; si ipsi non merentur, ergo iam gratia non est gratia, et res meriti humani est vocatio, non gratiae Dei: si autem gratiae Dei est, et non meriti hominis, omnes vocat.
301Incertus 088, Regula Magistri, 88, 1024B
Sic et qui non laborat, si propter iustitiam, iam si ex toto non manducat, vel pro taedii qualitate tantum manducet, quantum laborans aut sanus: quia impotens, qui ad laborem proclamat se non posse, item ad manducandum iudicetur non posse: quia utrumque non posse iustitiae convenit, et veram necessitatem ostendit.
302Incertus 138, Canones editi sub Edgardo rege, 138, 0504C
Et quanto potentioris et maioris ordinis homo sit, tanto gravius coram Deo et coram mundo iniustitiam emendare debet, quoniam potens et impotens non possunt aequalia onera habere, nec infirmus firmo similis esse; hi ergo sunt distinguendi et discrete discernendi.
303Incertus 177, Sermones, 177, 1204C
Fides enim sine virtute est impotens et otiosa; virtus sine scientia, indiscreta; scientia sine abstinentia, inflata; abstinentia sine patientia, iracunda; patientia sine pietate, inhumana; pietas sine amore fraternitatis, imperfecta.
304Incertus 190, Prologus et initium vitae S. Thomae, 190, 0363D
In puerili aetatula adhuc subditus, neque multis profuit neque obfuit, quia adhuc impotens fuit.
305Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0225A (auctor -1143)
Si quis igitur in futurum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, iudex aut quaelibet potens vel impotens persona, huius nostri privilegii paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat.
306Innocentius III, Prima collectio decretalium, 216, 1261D (auctor -1216)
Unde, si quis hoc modo voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis habilis ad eundum, melius est redimere votum quam expensas consumere: quod et de poenitente qui, propter debilitatem non potest iter iniunctae peregrinationis implere, sane valet intelligi; non autem de illo qui, quamvis sit impotens ad bellandum, potens est tamen ad eundum.
307Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0970B (auctor -1216)
Quare monasterio ipsi volentes paterna sollicitudine providere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, cum ex defectu senilis aetatis idem abbas asseratur impotens ad eundum, ipsum auctoritate nostra suffulti a voto huiusmodi absolvatis, sic tamen, ut iuxta vestrae discretionis arbitrium et sui monasterii facultates, subventionem idoneam dirigat in subsidium terrae sanctae, ac vacet devotius operibus pietatis et ferventius ad observantiam ordinis et monasterii sui restaurationem intendat.
308Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0168C (auctor -1216)
Ex parte dilecti filii, A. abbatis S. Thomae Cremonensis, fuit a nobis humiliter postulatum, ut, cum sit adeo debilitate ac senectute confectus, quod ad regimen abbatiae impotens habeatur, resignationem eius admittere dignaremur.
309Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0218C (auctor -1216)
Patri namque appropriatur potentia, tanquam principio; Filio sapientia, tanquam verbo; Spiritui sancto benignitas, tanquam dono; vel Patri potentia, ne tanquam senex impotens videretur; Filio sapientia, ne tanquam puer putaretur insipiens; Spiritui sancto benignitas, ne tanquam inflatus crederetur malignus.
310Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0605A (auctor -1216)
Verum, quia compromissio ipsi fuerat interpositione iuramenti firmata, quidam eorum in eumdem consenserunt expresse, sed ipsi . . . cancellarius . . . cantor eiusdem ecclesiae, ac quidam alii, distulerunt adhibere consensum, pro eo quod dictus decanus esset impotens evidenter ad episcopale officium exercendum, cum de ipsius non posset valetudine dubitari.
311Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0605D (auctor -1216)
Caeterum, cum pars adversa electionem ipsius a venerabili fratre nostro . . . . . Remensi archiepiscopo, sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, apostolicae sedis legato, peteret confirmari, ipsi denuntiarunt eidem, quod dictus decanus impotens esset ad pontificale officium peragendum, et causas impotentiae assignantes, ipsi archiepiscopo humiliter supplicarunt, ut ipsius decani diligenter examinaret personam, parati defectum eiusdem etiam per testes idoneos edocere, Ioanne, canonico Sancti Firmini, ne illius confirmaretur electio, ad sedem apostolicam appellante, ac promittente se, ubi deberet, illius impotentiam probaturum, appellationi suae termino assignato; at, archiepiscopus supra dictus tam ipsis quam decano praefato diem Parisiis assignavit, in quo illius se conspectui praesentarent, et idem ipsius decani personam examinari faceret diligenter.
312Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0606C (auctor -1216)
Proposuerunt praeterea quod dictus decanus impotens erat ad pontificale officium exsequendum, eum manus ita tremulas habeat, quod sine scandalo et periculo explere non valeat officium sacerdotis, et quasdam distributiones, quae fiunt in Ambianensi ecclesia, longo tempore absens percepit, quas nullus consuevit recipere nisi praesens, vel valetudine praegravatus.
313Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0608A (auctor -1216)
Licet autem de prudentia et honestate ipsius praefatus archiepiscopus nullatenus dubitaret, et de modo electionis ipsius, tam per vivas voces arbitrorum duorum et aliorum, quibus erat fides merito adhibenda, quam etiam per tertii arbitri et capituli litteras, constaret eidem quia tamen quod idem esset impotens ad exsequendum pontificale officium, fuerat propositum coram eo, ne quid de contingentibus omittere videretur, vel in tanto negotio minus quam deceret procedere circumspecte, Sabbato proximo post Epiphaniam proximo praeteritam eidem Parisius terminum assignavit, ut et ipsius frueretur alloquio et personam eius inspiceret diligenter.
314Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0608D (auctor -1216)
Cum ergo praefatus episcopus, sicut in ipsius et magistrorum dictorum litteris perspeximus contineri, tam propriis quam ipsius archiepiscopi negotiis impeditus, die praefixo, pro mandato archiepiscopi exsequendo Parisius accedere minime potuisset, ibidem cum coniudicibus die sequenti advenit, coram quibus memorato electo, et capituli nuntiis confirmationem petentibus constitutis, praenominati praepositus et archidiaconus, cum quibusdam concanonicis suis, qui electioni praefatae non contradicebant expresse, denuntiando dixerunt, quod ipsius decani non debebat electio confirmari, tum quia resignatio . . . . . quondam Ambianensis episcopi, non tenebat, tum quia impotens erat persona electi, tum etiam quia non poterat ipsis huiusmodi rei confirmatio delegari, exhiberi sibi commissionis litteras cum instantia postulantes, et nitentes ne praedicta confirmaretur electio modis quibuslibet impedire, saepe dicto praeposito, cum duobus aliis, qui non erant de ipsius Ecclesiae gremio, ne delegati praefati ultra procederent, ad nostram audientiam provocante.
315Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0610B (auctor -1216)
Quod si tanta debilitate laborat, ut ad pontificale officium exsequendum impotens habeatur, faciatis illum auctoritate nostra cessare, praecipientes Ambianensi capitulo, ut, infra quindecim dies, cum vestro consilio personam idoneam sibi concorditer eligant in pastorem; et, si forsitan infra praescriptum tempus concordare nequiverint, vel in personam minus idoneam concordarint, vos, extunc, appellatione remota, personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, eis in episcopum assignetis; contradictores, etc.
316Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0803B (auctor -1216)
Debilitas vero corporis causa est, propter quam uliquis potest petere ab onere sollicitudinis pastoralis absolvi , quae videlicet vel ex infirmitate, vel ex senectute procedit, nec tamen omnis, sed illa solummodo, per quam impotens redditur ad exsequendum officium pastorale.
317Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 1085B (auctor -1216)
Unde, quia, si cogeretur impotens in Hierosolymitanam provinciam transfretare, provenire sibi periculum formidabat, et terrae sanctae subsidium aliquod accedere non credebat, nobis humiliter supplicavit, ut ipsum a labore peregrinationis misericorditer absolvere dignaremur, maxime, cum velit secundum facultates suas in terram sanctam congruum subsidium destinare per terminos competentes, promittens, quod in festo beati Ioannis Baptistae proximo venturo viginti et quinque marcas, et consequenter in festo resurrectionis Domini viginti et quinque libras, ac postmodum subsequenter in eodem festo, anno revoluto, viginti et quinque libras sterlingorum, pro terrae sanctae subsidio in Anglia, cui voluerimus, assignabit.
318Innocentius III, Sermones de diversis, 217, 0689B (auctor -1216)
Voluntaria debet esse; unde: « Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo Deus (Psal. LIII) . » Non debet esse coacta, quod fit in extremis quando peccator impotens est sui et immemor conscientiae suae propter angustias mortis; unde ait Augustinus: « Confiteri quando peccatum potius dimittit hominem quam homo peccatum, nec laudo nec vitupero; » et Salomon: « Sanus confitere, et vivus confiteberis (Eccli. XVII) . » Vera debet esse; qui enim causa humilitatis mendaciter se accusat, cum prius iustus fuerit, peccatorem se constituit.
319Ioannes Michaelensis, Regula Templariorum, 166, 0872B (auctor fl. 1128)
Ante omnia providendum est ne quis frater potens aut impotens, fortis aut debilis, volens se exaltare et paulatim superbire, ac culpam suam defendere indisciplinatus maneat: sed, si emendare noluerit, ei districtior correptio accedat.
320Ioannes Saresberiensis, Epistolae, 199, 0150D (auctor c.1120–1180)
Deus autem procul dubio vestrae charitatis remunerabit officium, et licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse cuius manus nec inops est, nec avara, nec impotens, benignitati vestrae quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam et coagitatam et supereffluentem refundens in sinum vestrum.
321Ioannes Saresberiensis, Epistolae, 199, 0217A (auctor c.1120–1180)
Quod si cui divinitus datum fuerit, quia ad hoc natura impotens est, non ambigitur eum recte philosophantis via ad vitam incedere, ut aeternaliter videat dies bonos: et quatenus in eo quisque profecerit, eatenus ad veram philosophiam accedit.
322Ioannes Scotus Erigena, Commentarius in Evangelium secundum Ioannem, 122, 0331B (auctor 810-877)
Hoc autem fecit, non quasi timidus vel impotens; potuit enim permanere in Iudaea a persecutione carnalium impiorumque Pharisaeorum illaesus; sed ut exemplum credituris in eum relinqueret, dans eis suo exemplo potestatem fugiendi a facie persequentium se, eosque ad tempus deserere, ne ante tempus Deo placitum et praefinitum ab eis comprehenderentur; ac per hoc in Iudaea diutius maneret, si, quos reliquit, credituros cognosceret.
323Ioannes Scotus Erigena, De divisione naturae, 122, 0587C (auctor 810-877)
Impotens enim videbitur esse, quando seipsum in aliquo non potest definire.
324Ioannes Scotus Erigena, De divisione naturae, 122, 0679A (auctor 810-877)
Non enim indiget alterius materiae, quae ipsa non sit, in qua seipsam facit; alioquin impotens videretur, et in seipso imperfectus, si aliunde acciperet apparitionis et perfectionis suae auxilium.
325Ioannes Scotus Erigena, Expositiones in Mysticam theologiam S. Dionysii, 122, 0280C (auctor 810-877)
Dicimus ergo, quod omnium causa, et super omnia existens, nec sine substantia est, nec sine vita, nec sine ratione, nec sine mente, nec corpus est, nec figura, nec formam, nec qualitatem, nec quantitatem, aut pondus habet, neque in loco est, nec videtur, nec tactum sensibilem habet, nec sentitur, nec sensibile est, nec inordinationem habet, neque turbationibus a passionibus materialibus perturbata, neque impotens est, sensibilibus subiecta casibus, nec indiga est luminis, nec variationem, nec corruptionem, aut divisionem, aut privationem, aut passionem, aut fluxum, aut aliquid aliud sensibilium nec habet nec est.
326Ioannes Scotus Erigena, Versio operum S. Dionysii, 122, 1144C (auctor 810-877)
Universalis enim privatio universaliter impotens: particularis vero non secundum quod privatio, habet virtutem, sed secundum quod non universalis est privatio.
327Ioannes Scotus Erigena, Versio operum S. Dionysii, 122, 1175C (auctor 810-877)
Dicamus igitur sic: Omnium causa, et super omnia ens, neque carens essentia est, neque carens vita, neque irrationabilis est, neque insensualis, neque corpus est, neque figura, neque species, neque qualitatem, aut quantitatem, aut tumorem habet, neque in loco est, neque videtur, neque tactum sensibilem habet, neque sentitur, neque sensibilis est, neque inordinationem habet, neque perturbationem a passionibus materialibus commota, neque impotens est sensibilibus succumbens casibus, neque indigens est lucis, neque mutationem, aut corruptionem, aut partitionem, aut privationem, aut fluxum, neque aliud quid sensibilium est, neque habet
328Iohannes abbas Victoriensis, Liber certarum historiarum, 65, 100; 19 (auctor -1347)
Albertus, quamquam non esset compos meinbrorum, utpote manuum atque pedum, nec abilis ad opera militaria, sed impotens ad arma, mira tamen industria atque providencia incumbencia terre obstacula et negocia necessaria in omnibus cum sapiencia et modestia gubernavit; consilio enim pollet, cui vim natura negavit, et, sicut dicit Tullius, parum prosunt arma foris, nisi fuerit consilium domi.
329Iohannes abbas Victoriensis, Liber certarum historiarum, 104, 25; 15 (auctor -1347)
Dux vero Albertus, membrorum compage contracta, ad opera militaria impotens quoad manuum et pedum virtutem, sella gestatoria mira preditus sapiencia et industria circumfertur, nec minus efficaciter res disponit, quia Salomon dicit: Melior est sapiencia quam arma bellica, et Tullius: Parum prosunt arma foris, nisi consilium fuerit domi.
330Iohannes Buridanus, Summulae de dialectica, 3, 5, 3; 2 (auctor c.1300-c.1358)
Notandum est quod hic accipitur 'potentia' pro qualitate secundum quam subiectum eius est innatum fortiter, prompte et bene agere et forte resistere passionibus corruptiuis aut nociuis; et, e conuerso, 'impotentia' accipitur pro qualitate qua subiectum eius est innatum faciliter pati, passioni corruptiuae uel nociuae non potens resistere, uel etiam qua est impotens fortiter, prompte et bene agere.
331Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 120 (auctor 1210-1298)
Et dixit: oportet sapientem nolle obedire alteri, ex quo impotens est anime sue.
332Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 647 (auctor 1210-1298)
Et dixt: qui instruit malam animam est sicut qui domitat fortem equum, cui si modicum remittuntur habene, fit impotens sui regiminis.
333Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 1088 (auctor 1210-1298)
Et dixit: debilior inter homines est qui impotens est suum celare secretum, et robustior est qui potest suam vincere iracundiam, et potencior qui suam scit abscondere paupertalem, et temperancior est cui sufficit quod habet.
334Iohannes de Procida, Liber philosophorum moralium antiquorum, 1; 1195 (auctor 1210-1298)
Et dixit: nitere bene remunerare illum qui benefactor est tui, quod si agere es impotens verbo grates impende; verbo tamen non sis contentus donec satisfactionis opera se possibilitati exponant.
335Ionas Aurelianus, De institutione laicali, 106, 0123B (auctor c.760–841)
Igitur cum [in] huiuscemodi conflictatione animus meus diutissime alternaretur, trutinaque iudicii sui semetipsum subtilissime praeponderans, ad idem opus subeundum modis omnibus impotens agnosceretur; eousque deliberando ventum est, ut idem opus omitteretur: sed charitas, quae omnia suffert, omnia sperat, omnia credit, omnia tolerat (I Cor. XIII, 4) , impatiens tantae omissionis, prosilivit in medium, propulsans timoris infirmitatem, tribuens arripiendi audaciam, pollicens etiam per eum qui aperit ora mutorum, et linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21) , possibilitatis copiam; tandem idem opus me aggredi compulit.
336Iulius Firmicus Maternus, Liber de errore profanorum religionum [CSEL], 2, 3; 1 (auctor fl.337)
fuerunt sane hi aput Aegyptum reges pariter ac tyranni: sed Osiris iustus praeter illud quod cum sorore commisit, Tyfon furiosus, impotens ac superbus: ideo ille colitur, iste uitatur.
337Iulius Firmicus Maternus, De errore profanarum religionum, 12, 0985A (auctor fl.337)
Typhon furiosus, impotens ac superbus.
338Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1754, p310; 12 (auctor 1715-1778)
Ob praesentiam domini Raffay tacentibus omnibus, cum id ursisset comes, oggerendo dudum iam significatum fuisse officialibus conscriptorum adventum, nec conveniens esse, ut in aperto tamdiu morentur, tandem dominus Raffay efferbuit, factusque sui impotens in rixas prorupit, exaggerando, quomodo is absque omni suae personae respectu praesumpsisset, illius in Raven spanum concutere per oculatas in bonis domini Raffay, ipse exire cum domino iudlium Konczer, cum illi soli illas credere potuisset.
339Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1755, 7a; 50 (auctor 1715-1778)
Pater provincialis venire impotens Zagrabiam, illico sui loco emeritum iam bis provincialem patrem Cherubinum Fabsich Zagrabiam submittit pro inquisitione formanda et prospiciendis rebus interea, assignato eidem patre Fuchek pro socio.
340Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1758, p42; 3 (auctor 1715-1778)
Homo suarum passionum impotens, avarus variaeque ab avaritia famae.
341Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, 1766, p309; 20 (auctor 1715-1778)
ut iuberet, lectorem aut per se agere officium, aut si impotens esset, resignare; prolectores autem habere se nolle.
342Kercselich Balthasar Adam, Annuae 1748-1767, restaurat, p30; 15 (auctor 1715-1778)
Progressus tum est ad specialia monachorum, quae corrigi emendarique non possent ob praeiudicatos mores, defectum visitationis canonicae, praecipue cum intra ipsos alternativa servaretur, sive triennio ex his Sclavoniae partibus provincialis constitueretur, Turciae conventus visitare impotens, triennio alio ex Bosnensibus quispiam, ut hac ratione regnare intra monachos libertinismus debeat.
343Lactantius, De mortibus persecutorum [CSEL], 2, 7; 2 (auctor 250-325)
deiectus itaque fastigio imperii ac deuolutus a summo tyrannus impotens nusquam repente comparuit, ut ne sepulturae quidem locus in terra tam malae bestiae appareret.
344Lactantius, Liber de mortibus persecutorum, 7, 0197A (auctor 250-325)
Deiectus itaque fastigio imperii, ac devolutus a summo tyrannus impotens, nusquam repente comparuit; ut ne sepulturae quidem locus in terra tam malae bestiae appareret.
345Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 4, 530; 628 (auctor fl.c.400)
Rex est, qui posuit metus et diri mala pectoris, quem non ambitio impotens et nunquam stabilis fauor uulgi praecipitis mouet'.
346Lambertus Tuitiensis, Miracula Sancti Heriberti, 11; 10 (auctor 1010-1069)
Nunquid ideo impotens, quia unam per Heribertum manum restituit, alteram per eum reformare noluit?
347Leo I, De haeresi et historia Eutychiana, 55, 1145C (auctor 440-461)
Is enim, Chrysaphius nimirum, impotens odii adversus Flavianum, Theodosii voluntatem moverat, quando Constantinopolitana synodus fuerat absoluta, ut, praetextu debiti obsequii Romano pontifici exhibendi, et praesidii ecclesiasticis rebus praestandi, valde sollicite pro pace ad S. Leonem scriberet.
348Leo I, De haeresi et historia Eutychiana, 55, 1213C (auctor 440-461)
Primo videlicet, quia certior factus Dioscorus omnia latrocinalis synodi Acta solemniter S. Leonem cum Romano concilio abolita et irrita declarasse, ipse irarum impotens, Alexandriam reversus, habuit episcoporum conventum, in quo excommunicationis sententiam protulit in summum pontificem, idque scelus perpetravit, quod nullus perditorum hominum cogitasset.
349Leo I, De haeresi et historia Eutychiana, 55, 1247D (auctor 440-461)
Facinus tam grave non exhorruit Eustathius, quippe qui res omnes Ecclesiae susquedeque vertere assuetus, multorum schismatum et contentionum auctor fuerat; cum, videlicet, irarum et odii impotens, in latrocinali Ephesina synodo adversus sanctum Flavianum Constantinopolitanum episcopum, Anatolii decessorem, et Eusebium Dorylaeensem, pro Dioscori et Eutychetis factione signiferi partes subire non reformidavit, ut catholica fides plene ad exitium perduceretur.
350Leo I, De haeresi et historia Eutychiana, 55, 1250D (auctor 440-461)
Quod cum Anatolii animus honoris et ambitus impotens indigne ferret, ut se ab omni iniustitiae nota purgaret, suaeque sedis amplitudini consuleret, ad illam provocavit consuetudinem, de qua in praesens disputamus.
351Leo I, De haeresi Pelagiana, 55, 1065D (auctor 440-461)
Siquidem tunc non valens amplius odium in apostolicam doctrinam cohibere, quasi irarum impotens factus, palam in iis populum edocebat quae iam a Coelestio didicerat; sanctissimos et alioquin doctissimos catholicae Ecclesiae episcopos carpere et vellicare non verebatur; Augustino caeterisque Africae Patribus diras imprecabatur, atque in dies deterior factus, contempta prius auctoritate, doctrina et admonitionibus sancti Zosimi papae, plurimos in malam fidem adduxit.
352Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 1, 1, 329; 16 (auctor 1547-1606)
Ego hoc libere nunc dico, impotens et ille vir est, qui publice et tam aspere me lacessit.
353Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 101; 11 (auctor 1547-1606)
Nihil hic propemodum rerum novarum: Locus cogendae Ecclesiae nobis assignatus est ad quintum ab urbe Lapidem, Corbeliam versus, interea dum nobis de commodiore prospicitur: hospes Ecclesiae est Iosias Mercerus affinis meus, tibi probe notus: qui fundum ibi possidet: In eo dudum sumus, ut locum propiorem et commodiorem consequamur; sed parvo successu: Quid acciderit D. Servino Regio advocato, proculdubio inaudiveris, sed plenius explicabo, et planius: Agebat causidicus, cui nomen Roberto, causam Ducis Mercurii, atque inter sermonem, ut fit, nominaturus Ducem, eum Principem appellavit: Ibi tum Servinus incitatus subito animi impetu, increpuit acriter causidicum, dicens neminem in Parlamento appellari Principem, nisi qui sit Regii sanguinis: Aderat illa Ducis uxor, quae ad ista, ut par est, vehementer commota, dixit, Indignum esse, marito suo ab isto homine eum honorem negari, quem rex ipse ei saepe detulisset: Nihil commotior ad haec Servinus consedit: Mulier impotens, domum reversa maritum probris et convitiis sic excitavit, ut de Servino occidendo cogitaret: Venit igitur stipatus multo satellitio ad Servini aedes: et pulsatis foribus dixit sibi esse quod Servinum vellet; nec cunctatus, ingressus est domum, et invenit Servinum ultro occurrentem; ac post foeda convitia, ensem, sed non totum, distrinxit: haesit enim aliquantulum, manum habens ad capulum, pendulus inter iram et metum.
354Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 97; 35 (auctor 1547-1606)
Pro quo rescripsit, impotens est gens.
355Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 3, 1, 98; 9 (auctor 1547-1606)
Animadversio tua proba est, nec de sensu aut usu , impatiens cum eum locum tractarem, dubitabam: tamen, quia in dubio relinquit Rhenanus, utrum ex ingenio, an ex scripto Codice, ut plurimum bono, impotens, supposuerit, et excerpta trium Pal.
356Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 6; 11 (auctor 1547-1606)
Non me tam impotens ambitio vexat, ut laureolam in mustaceo quaeram, et tam perverse famae studeam, ut illi ipsi labem inferam.
357Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 4, 1, 636; 8 (auctor 1547-1606)
Palatinus consilio et doctrina facile cunctis Germaniae principibus palmam praeripiebat, sed acrior erat iusto, et impotens in ira vindictaeque cupidissimus.
358Loschi Antonio, Achilles, 1; 181 (auctor 1363-1441)
Flebiles vidit deus Celsos canore nobili muros suo, Quis magnus Hector obstitit bello impotens.
359Loschi Antonio, Achilles, 1; 360 (auctor 1363-1441)
Hec dextra impotens Armata facibus pene consumpsit rates, Quarum alta noster vela perflavit cruor.
360Lucifer Calaritanus, De regibus apostaticis, 13, 0813C
Dicis: Nisi bene agerem, non adhuc mihi pepercisset Deus (Sap. XIX, 2) ; et invenio dictum ad Deum; Propterea quod hos qui exsecrarint patribus corripis, et eos qui peccant admonens alloqueris, ut derelicta malitia credant in te, Domine: et illos enim antiquos inhabitatores terrae tuae odiens, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacramenta iniusta, et filiorum necatores sine misericordia voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem filiorum Dei, quae tibi omnium charior est terra: sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus vespas, ut illos partibus exterminarent: numquid impotens eras impugnare, impios iustis subiicere, aut bestiis saevissimis, aut verbo duro simul perdere: sed partibus iudicans dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio, nec timens aliquam veniam dabas peccatis eorum.
361Lucifer Calaritanus, Moriendum esse pro Dei Filio, 13, 1009B
Hos tu in omnibus impotens de gradu putasti pellere, hos prosternere, quos videas idcirco esse paratos pro unico Dei interfici Filio, quod enim elegerint non vobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed coeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem censueras temet superaturos, qui Dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt.
362Lucifer Calaritanus, Pro S. Athanasio, 13, 0875C
Licet enim sermonem varient, tamen res ad hoc perducitur ut constare possit, te sic nobis exprobrare Deum, quod impotens sit ad eripiendos nos, quomodo rex exprobrarit Assyriorum (Ibid. 16) : Haec dicit rex Assyriorum: Si vultis benedici, exite potius ad me, et manducabitis unusquisque fructum vestrum vineae et ficus, et bibetis aquam de lacubus vestris, donec veniam et accipiam vos in terra tali, sicut est terra vestra, terra tritici, et vini, et panis, et vinearum.
363Ludovicus Pius, Diplomata ecclesiastica, 104, 1003B (auctor 778–840)
Constituimus ergo et per auctoritatem regiae potestatis decernimus, ut qualiscunque iudex, vel cuiuscunque dignitatis persona potens, vel impotens huius chartae auctoritatem, seu confirmationem temerare, vel infringere, seu aliquas possessiones praedicti monasterii violenter diripere vel subtrahere attentaverit, quadraginta libras auri inius fisci nostri persolvat.
364Lupoldus Bebenbergius, Tractatus de iuribus regni et imperii, 324; 70 (auctor 1297-1363)
II; item quod non sit fatuus seu mente captus aut alias impotens ad imperium gubernandum, item quod non sit incorrigibilis de peccatis presertim gravibus per eum perpetratis iuxta ea, que superius sunt / dicta.
365Macrobius Theodosius, Saturnalia, p8, 5; 50 (auctor c.420)
Modum vero servat qui sui potens est et in mensa Sicula vel Asiana, excedit impotens et si solis olivis aut olere vescatur.
366Marius Victorinus, Ars, p. 82, l. 5 (auctor c.285-c.365)
sic etiam in praepositio iuncta uocibus quae incipiunt a supra dictis litteris n commutat in m, ut imbibit, imbuit, imfert, imficit, immemor, immitis, impius, impotens.
367Martialis, Epigrammata, 1, 49; 5 (auctor 40-c.103)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
368Martinus Braccarensis, De ira, 72, 0043A (auctor c.520–580)
Ea enim sui est impotens, obliviscitur honestatem, affectuum immemor, rationi consiliisque praeclusa; dum variis agitata causis, ad considerationem iustitiae inhabilis et ruinae fit simul, superque in quod oppresserit, frangitur.
369Masenius Iacobus, Ars nova argutiarum eruditae et honestae recreationis, 1, 8; 32 (auctor 1606-1681)
Propositio illativa 2. Ergo tunc primum omnium rerum potens est visus conditor, postquam ipse visus est Puer impotens.
370Masenius Iacobus, Ars nova argutiarum eruditae et honestae recreationis, 2, 2, 2; 238 (auctor 1606-1681)
IX. Lutherus affectuum suorum impotens totam Germaniam male concitavit.
371Masenius Iacobus, Ars nova argutiarum eruditae et honestae recreationis, 2, 2, 2; 239 (auctor 1606-1681)
Lutherus Homo erat affectuum suorum impotens.
372Masenius Iacobus, Familiarium argutiarum fontes., 2, 9, 3, 14; 4 (auctor 1606-1681)
Indicans, cum aliquando fabrum, runcfecisse gladium, quo modo Tyrannus, et impotens dominator interiret.
373Masenius Iacobus, Familiarium argutiarum fontes., 3, 9; 40 (auctor 1606-1681)
Sed cum Islebius deinde, post circulum primum, ad cetera evacuanda haereret impotens, Lutherus suae eum incredulitatis [adversabatur enim Luthero] arguens, sciebam, inquit, nihil Islebium praeter Decalogum potaturum, cetera quae in Catechismo continentur, ne libaturum quidem.
374Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1a, 3, 2; 33 (auctor 1606-1681)
Hoc suis ille hospitibus hospes liberalis implebat; hoc nisi ingratos, et novae legis contemptores exhaurire volebat funditus, qui a summa illius scyphi ora ad primum, aut alterum haesisset annulum, reliquae partis evacuandae impotens, hunc vel decalogi, vel Apostolici etiam symboli incapacem arguebat; qui absorpsisset pleno gutture, ac ventre omnia, hunc fidei, ac legis Christianae amatorem, optimumque divinarum rerum observatorem, et h spitali mensa dignum praedicabat?
375Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 1a, 3, 5; 44 (auctor 1606-1681)
Nobilis, ignobilis, illustris, vilis; adolescens, virilis, senilis, dives, egens; ingeniosa, stupida, libera, necessaria; aequa, iniqua; moderata, immoderata; potens, impotens; legibus conformis, aut diffoimis.
376Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 2, 21, p0; 4 (auctor 1606-1681)
Rex est; sed, cui ira furorque imperent; tam impotens sui, quam in alios potens.
377Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 6, 16; 493 (auctor 1606-1681)
Accipiter alias aves infestis unguibus rostroque impotens Lem.
378Matthias Neoburgensis, Chronica, 8, 43; 13 (auctor 1295-1364)
Antea autem tempore Eberhardus adeo caste et mansuete vixit, quod impotens credebatur, quapropter Bernenses ab eo Tune sub eo pacto, si sine liberis decederet, post eius mortem, emerunt.
379Matthias Neoburgensis, Chronica, 8, 59; 2 (auctor 1295-1364)
Cumque Heinricus comes Tyrolis, filius Bohemi, impotens uxorem suam semifatuam plurimum molestaret, inter alia eius mordendo mamillas, illa cum baronibus suis habitis cum principe occultis tractatibus, eiecto Bohemo de comitatu predictum Ludowicum marchionem de facto in maritum recepit.
380Matthias Neoburgensis, Chronica, 313, 59; 1 (auctor 1295-1364)
Cumque Iohannes comes Tyrolis, filius Bohemi, impotens uxorem suam semifatuam plurimum molestaret, inter alia eius mordendo mamillas, illa cum baronibus suis habitis cum principe occultis tractatibus, eiecto Bohemo de comitatu predictum Ludowicum marchionem de facto in maritum recepit.
381Matthias Neoburgensis, Gesta Bertholdi episcopi Argentinensis, 502, 5; 2 (auctor 1295-1364)
Qui licet antea impotens crederetur, multos ex ipsa filios et filias procreavit.
382Molza Francesco Maria, Varia, 1, 81; 1 (auctor 1489-1544)
O te praecipitem, miser Angit quis fatuus iam nimium dolor, Aut quae te furiae premunt, Perfractis toties viribus impotens!
383Monachus anonymus Molismensis, Vita S. Roberti, 157, 1286B
Mulier quoque cum a viro suo rogaretur ut iterum lecticam conscenderet ad ecclesiam profectura, noluit acquiescere, sed ante alios ibat ambulans et exsiliens, laudans Deum, ut iuxta litteram videretur in ea impletum esse illud Isaiae vaticinium: « Tunc claudus saliet sicut cervus, et aperta erit lingua mutorum (Isa. XXXV) , » quae enim prius impotens erat, ecce ante alios ibat; et cui prius prae confusione non erat os aperire, tota in Dei laudibus effluebat.
384Moneta Cremonensis, Adversus Catharos et Valdenses, 1, III., III.; 54 (opus c.1240)
Praeterea videtur quod Deus Pater noster, vel impotens esset, vel malevolus, vel ignarus?
385Moneta Cremonensis, Adversus Catharos et Valdenses, 1, III., III.; 55 (opus c.1240)
impotens, si prohibere non potuit: malevolus, si noluit, cum posset, & sciret quantum malum inde venisset; ignarus vero, si nescivit.
386Moneta Cremonensis, Adversus Catharos et Valdenses, 2, VI., VIII; 179 (opus c.1240)
Et deiecit a se ignem terrae; quasi dicat verbo orationis sua obtinuit ignem de caelo ad devorandum holocaustum suum in signum quod Baal non erat Deus, quia ad hoc impotens fuit.
387Munio Mindoniensis Hugo Portuganae Gerardus, Historia Compostellana, 170, 0900C
Iste quippe crudelis ardentissima cupiditate existens quaecunque extorquere et rapere potuit, sitibunda mente vehementius rapuit et destruxit: unde, tam potens quam impotens, tantae afflictionis intolerabiliori pondere oppressi, usque ad illius obitum in afflictione acerrima permanserunt.
388Nicolaus Cusanus, De docta ignorantia, 1a, 6; 11 (opus c.1440)
Nam cum homo ex semine Adam in carnalibus voluptatibus sit genitus, in quo ipsa animalitas secundum propagationem vincit spiritualitatem, tunc ipsa natura in radice originis carnalibus deliciis immersa, per quas homo in esse a patre prodiit, penitus impotens remanet ad transcendendum temporalia pro amplexu spiritualium.
389Nicolaus Cusanus, Trialogus de possest, 33; 2 (opus c.1460)
Confortatur ex spiritu fidei concepto in spiritu nostro ipse spiritus noster secundum mensuram fidei, sicut spiritus visivus oculi caeci nati tenebrosus et impotens spiritu fidei Christi sanatus et confortatus sibi prius invisibile vidit.
390Nicolaus de Rocca senior, Epistolae, 22; 4
Dum enim, carissime domine, frater meus ..., qui nichil mihi de bonis suis elapso iam longo tempore nolens vel impotens destinarat, nunc maiorem partem suorum questuum per mare transmitteret, quesita longi temporis brevis hora consumpsit.
391Odilo V Cluniacensis, Epitaphium Adalheidae, 142, 0987C (auctor c.962–c.1048)
Ille procacitatis incepto perdurans, immo maiora mala accumulans: Ego, inquit, vivus in hac nocte tui tuorumque dominor ; Adalheida vero mortua impotens est tibi praestare tutamina.
392Odo Cluniacensis, Vita S. Geraldi, 133, 0656C (auctor c.878–942)
Nam frequenter improperabant et quod mollis esset et timidus, qui se laedi ab infimis personis, tanquam impotens, permisisset.
393Odo Cluniacensis, Vita S. Geraldi, 133, 0689 (auctor c.878–942)
Nec impotens robore caruit vi fortitudinis.
394Origenes Hieronymus Stridonensis, Translatio Homiliarum in Ieremiam et Ezechielem, 25, 0631C (auctor 340-420)
Non enim valebat saeculi sapientia magnitudinem in se venientis sapientiae impotens sustinere.
395Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 2, 130; 7 (auctor 1554-1606)
ille doloris impotens tumultum excitauit.
396Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 8, 179; 8 (auctor 1554-1606)
Sed Cigilguzarata, regni fraterni administer atrox et impotens apertius se infestum praebebat.
397Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 4, 3, 1; 419 (auctor 1554-1606)
Accersit extemplo Villalbam: iubet protinus Gubernium Valentia amandare: cumque ille respondisset rem esse deliberatione dignam, quod iussu Generalis non suo illic versaretur Gubernius; postridie certius daturum responsum; in praesens visus acquieuisse: sed mox, vt res docuit, irae impotens, per publicum administrum Prouinciali, Rectorique denunciat, intratres dies Valentino territorio, intra decem toto Valentiae Regno Cubernium amoueant: si reluctentur Collegii bona se inuasurum.
398Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 2, 1; 202 (auctor 1554-1606)
Nam et omnes quondam circa Tripolim, impotens, ac ferox Turca, nulla re, nisi odio Christianorum, ac barbari ingenii feritate instinctus; male plagis cecidit, admodum laetos, quod pro nomine IESV digni haberentur aliquid contumeliae, et iniuriae pati: et Ioannem Brunum cum Mario Amato item Tripoli dederunt in carcerem, vt cogerent Turcas fieri, calumniati circumcisos esse: Namque ea Turcis lex est, vt si quis religionem mutare velit, non liceat ei nisi ad Turcicam transire.
399Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 2, 201; 27 (auctor 1554-1606)
Illuxerat ei veritas si aperire oculos vellet: sed a tanto eum bono impotens vitiorum omnium, quibus se a puero mancipauerat, praesertim vero superbiae, dommatus arcuit.
400Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 7, 9; 90 (auctor 1554-1606)
Denique nisi hominem per caeca haec Galliarum tempora inconsultus pietatis ardor, tanquam generosum equum impotens vigor, vltra Societatis morem, ac stadium rapuisset; vt erat ad magna quaeuis abunde instructus, haud paulo plus Societati, reique Christianae profuisset.
401Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 8, 24; 142 (auctor 1554-1606)
Quam iniuriam Domus, Verbique Dei, et iacturam sacrae sementis cum aegre ferret Arator, post aliquantum patientiae erupit; proque concione famulis, qui pueros introducebant mandat, continuo educant e templo, neque id tamporis amplius introducant: qui cum paruissent, Mater femina impotens indoluisse ita dicitur, vt cum postea ad Megensia profecturus esset Comitia Cancellarius, aduoluta genibus institerit obsecrare, illatam vt communibus liberis contumeliam vltum iret.
402Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 9, 31; 119 (auctor 1554-1606)
Porro toti erant Rigenses in eo, vt Catholicum nihil in Ciuitate haberent: priuilegia de ea re sibi amplissima esse dictitantes, violata a Stephano Rege per fraudem duorum Ciuium, qui quod inscia Ciuitate templa Regi tradidissent, merita essent nece sublati: Nec factiosi Ghisii loco minus ilio impotens, et acerbus extiterat Secretarius Senatus.
403Osbernus Cantuariensis, Vita S. Dunstani, 137, 0458D
Inter haec multorum cervicibus impendens iuvenis ferebatur, formosa quidem facie, sed a nativitate fandi impotens, ut quindenis annorum temporibus nec caput sursum erexerit, nec deorsum gressum direxerit.
404Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, Dialogus de tribus quaestionibus, 146, 0100B (auctor 1010-1070)
Si vero ita orbatus es oculis ut non possis peccare visu, impotens es etiam videndo bona aliqua perpetrare.
405Otto Frisingensis, Gesta Friderici I imperatoris, 29, XLIII; 23 (auctor 1114-1158)
Numquid abbreviata est manus Domini aut impotens facta est ad salvandum, quod ad tuendam et restituendam sibi hereditatem suam exiguos vermiculos vocat?
406Papias, Ars grammatica, 4, 10; 16 (auctor fl.c.1100)
16 Reliqua sunt uel simplicia, ut "faciens", uel decomposita, ut "efficiens", ab "efficio", 17 Que enim per se componuntur, in uim nominum transeunt, ut "potens", "impotens", "doctus", "indoctus".
407Paschalis II, Epistolae et privilegia, 163, 0090A (auctor -1118)
Si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, iudex aut persona, potens aut impotens huius nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactionem condignam fecerit, eum honoris sui periculo subiacere decernimus, a Christi Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur.
408Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0458D (auctor 785-860)
Alioquin si diceret quod liceret, quasi transgressor legis teneretur: quod si diceret non licere, culparetur immisericors aut impotens in infirmitate prolata, qui non subveniret petenti.
409Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0545C (auctor 785-860)
Non enim impotens erat, ut amplius non posset si vellet; sed ratio exegit ne plus aut minus faceret in specie, propter fidem commovendam ad tempus, quam facit in omni tempore, propter doctrinam universum genus humanum ad instruendum per gratiam.
410Paschasius Radbertus, Liber de corpore et sanguine Domini, 120, 1311B (auctor 785-860)
et sicut panes auxit quantitate substantiae quam natura non dederat, nunquid impotens est facere ex aliquo quod sine semine in utero creaverat.
411Paulinus Nolanus, Carmina [CSEL], 2a; 5 (auctor c.354–431)
penetrale mentis dira desperatio peccaminum ob molem quatit, saeuit paterna in uiscere imo prauitas, libido succendit faces, auri cupido molle pectus incitat per fas nefasque cogere, faetentis animus sorbet ingluuiem gulae Venere atque Baccho perditam, cruentus ultor raptat iracundiam mucrone prompto stinguere, inferre mandat terror infortunium, canere quod possis male, uis impotens sui eicit patientiam et arma quaerit perdita, fidem sinistra quassat obstinatio, felix reorum.
412Paulinus Nolanus Incertus, Poemata, 61, 0741B
Vis impotens sui eiicit patientiam, Et arma quaerit perdita?
413Petrus Abaelardus, Dialectica, praed., 2, p17; 13 (auctor 1079–1142)
Neque enim aliquis pauper inde potens solet nominari quod facile possit ab hoste suo superari uel capi, sed magis impotens, quod scilicet suis incommodis facile non queat resistere.
414Petrus Abaelardus, Dialectica, praed., 2, p17; 32 (auctor 1079–1142)
Sed quae magis aduersa est de eodem, impotentia contraria est: simul enim idem et album esse potest et nigrum, sed non simul potens est et impotens esse album.
415Petrus Abaelardus, Dialectica, cat., 2, p47; 185 (auctor 1079–1142)
Falsum enim aiunt quod si omne animal impossibile est esse hominem, omnem hominem impossibile est esse hominem uel si omne animal necesse est non esse hominem, tunc omnem hominem necesse est non esse hominem uel si hanc rem neque secundarie neque non secundarie necesse est, nec rem esse necesse est uel si futurum hominem necesse est non esse hominem, neque Socratem neque Platonem possibile est esse et similiter quemlibet alium hominem qui existit nec hominem possibile est esse uel si Socratem impossibile est esse asinum, impossibile est esse animal Sed prima quidem consequentia, si prima propositio recte exponatur sic: 'omne animal impotens est ad hoc ut sit homo', id est: 'unius cuiusque animalis natura repugnat homini', non magis inuenietur falsa quam simplex, haec scilicet: si omne animal est homo, omnis homo est homo Secunda quidem quae a partibus est sicut nec simplex necessaria est, et magis quidem fortasse simplex probabilitatis uidetur habere.
416Petrus Abaelardus, In Romanos, 2, 4, 19; 3 (auctor 1079–1142)
Corpus emortuum dicit, id est omnino iam per naturam impotens ad generationem filii qui promittebatur.
417Petrus Abaelardus, In Romanos, 2, 4, 19; 5 (auctor 1079–1142)
Et attende, cum ait de Abraham eum FERE CENTUM esse ANNORUM, innuit eum propter aetatem tantum, non propter sterilitatem, ad generandum minime ualere; nec tamen iam penitus impotens ad generandum Abraham credendus est qui, mortua Sara, postea Cethuram duxit de qua filios generauit.
418Petrus Abaelardus, Logica ingredientibus, 2, 8, 3; 103 (auctor 1079–1142)
Eodem modo et impotentia diuiditur, quia alia est ad faciendum facile, ut illa quae in manco est uel in curtato, qui impotentes sunt ad facile pugnandum uel currendum, alia est ad non patiendum, ut est illa impotentia quae aegrotatiuum facit uel molle, pro eo scilicet quod subiectum huius impotens sit ad non facile patiendum infirmitatem, illius uero ad non facile patiendum sectionem.
419Petrus Abaelardus, Logica ingredientibus, 2, 8, 3; 107 (auctor 1079–1142)
Sic quoque in eo Deus minus impotens homine dicitur, quia peccare non potest, nec permissio peccandi, quae ad detrimentum rei pertinet, potentia dicenda, immo magis ad impotentiam declinat.
420Petrus Abaelardus, Logica ingredientibus, 2, 8, 3; 108 (auctor 1079–1142)
Sic itaque aegrotatiuum et molle impotens dicitur, quia resistere minus aegritudini uel sectioni potest, quod ad eorum detrimentum pertinet.
421Petrus Abaelardus, Logica ingredientibus, 2, 8, 3; 116 (auctor 1079–1142)
SIMILITER AUTEM HIS ET DURUM ET MOLLE SE HABET; DURUM ENIM DICITUR QUOD HABEAT POTENTIAM NON CITIUS SECARI, MOLLE VERO QUOD EIUSDEM IPSIUS HABEAT IMPOTENTIAM. SIMILITER AUTEM HIS, id est ad similitudinem aegrotatiui et sanatiui ET MOLLE ET DURUM dicuntur impotens et potens, non quidem secundum facere facile, sed secundum non pati facile.
422Petrus Abaelardus, Sermones, 13; 33 (auctor 1079–1142)
In hoc autem mundo, hoc est in praesenti uita aerumnosa et misera, quasi impotens et infirmus secundum fragilitatem assumptae humanitatis extiterat, et quasi a Patre, boc est, diuinae potentiae uirtute se humiliando descenderat, ac quodammodo recesserat, minor etiam angelis in hoc effectus.
423Petrus Abaelardus, Theologia Christiana, 3, 70; 3 (auctor 1079–1142)
Arrius dicit esse dissimilem et uult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare sibi similem non potuerit.
424Petrus Abaelardus, Theologia Christiana, 3, 77; 2 (auctor 1079–1142)
Quod si incepit aut potentia eius aut sapientia, profecto ipse qui aeternus est exstitit absque istis, ut uidelicet non semper aut potens fuerit aut sapiens, donec scilicet ipse impotens in se ipso potentiam creasset aut adhuc insipiens sapientiam sibi condidisset.
425Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, 1, 1z; 2 (auctor 1079–1142)
Non est autem perfectus in omnibus qui in aliquo impotens inuenitur, nec perfecte sapiens est qui in aliquo decipi potest, nec penitus benignus qui omnia optime fieri ac disponi non uelit.
426Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, 1, 1z; 3 (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusue aliquid inuenitur, excepto hoc quod genuit pater filium et excepto hoc quod filius non ex semetipso natus est sed de patre natus est proprie, aut inuidens aut impotens pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
427Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, 3, 3z; 6 (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusue aliquid inuenitur, excepto hoc quod genuit pater filium et excepto hoc quod filius non ex semetipso natus est sed de patre, aut inuidens aut impotens pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
428Petrus Abaelardus, Theologia Summi boni, 2, 35; 2 (auctor 1079–1142)
Quod si incepit aut potentia eins aut sapientia, profecto ipse qui aeternus est extitit absque istis, ut uidelicet non semper aut potens fuerit aut sapiens, donec scilicet ipse impotens in seipso potentiam creasset aut adhuc insipiens sapientiam sibi condidisset.
429Petrus Abaelardus, Expositio in Epistolam Pauli ad Romanos, 178, 0856C (auctor 1079–1142)
Corpus emortuum dicit, id est omnino iam per naturam impotens ad generationem quae promittebatur.
430Petrus Abaelardus, Expositio in Epistolam Pauli ad Romanos, 178, 0856C (auctor 1079–1142)
Et attende, cum ait de Abraham eum fere centum esse annorum, innuit eum propter aetatem tantum, non propter sterilitatem ad generandum minime valere, nec tamen tam impotens penitus ad generandum Abraham credendus est, qui mortua Sara postea Cethuram duxit, de qua filios generavit.
431Petrus Abaelardus, Introductio ad theologiam, 178, 1094D (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre, aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
432Petrus Abaelardus, Introductio ad theologiam, 178, 0989D (auctor 1079–1142)
Non est autem perfectus in omnibus, qui in aliquo impotens invenitur, nec perfecte beatus est qui in aliquo decipi potest, nec penitus benignus qui omnia optime fieri non velit ac disponi.
433Petrus Abaelardus, Introductio ad theologiam, 178, 0993C (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
434Petrus Abaelardus, Sermones, 178, 0486A (auctor 1079–1142)
In hoc autem mundo, hoc est in praesenti vita aerumnosa et misera, quasi impotens et infirmus secundum fragilitatem assumptae humanitatis exstiterat, et quasi a Patre, hoc est divinae potentiae virtute se humiliando descenderat, ac quodammodo recesserat, minor etiam angelis in hoc effectus.
435Petrus Abaelardus, Sic et non, 178, 1368A (auctor 1079–1142)
Arius dicit esse dissimilem, et vult, ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare sibi similem non potuerit.
436Petrus Abaelardus, Sic et non, 178, 1373B (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusve aliquid invenitur, excepto hoc quod genuerit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semet ipso natus est, sed de Patre natus est proprie, aut invidens aut impotens Pater, insuper et temporalis cognoscitur.
437Petrus Abaelardus, Sic et non, 178, 1442C (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusve aliquid invenitur, excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est proprie, aut invidus aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur. Hilarius De Trinitate, lib. IX (p. 1021): Ut sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, ait: quia pater maior me est, a quo scilicet esset gloriam resumpturus, apud quem et in quo esset glorificandus.
438Petrus Abaelardus, Sic et non, 178, 1555D (auctor 1079–1142)
Absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit!
439Petrus Abaelardus, Theologica Christiana, 178, 1232B (auctor 1079–1142)
Unde est illud Ambrosii De fide ad Gratianum, libro II: « Apostolus dicit imaginem Patris esse Christum, Arius dicit esse dissimilem, et vult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare sibi similem non potuerit.
440Petrus Abaelardus, Theologica Christiana, 178, 1234A (auctor 1079–1142)
Si itaque potentia Dei, sive sapientia, aut etiam pars aliqua, seu aliud aliquid in Deo sit quod Deus non sit, utique ab ipso incoepit, a quo sunt omnia: quod si incoepit aut potentia eius aut sapientia, profecto ipse qui aeternus est exstitit absque istis, ut videlicet non semper aut potens fuerit aut sapiens, donec scilicet ipse imp . . . . in seipso potentiam cr . . . . aut adhuc insipie . . . . sapientiam sibi credidisset [f. impotens in seipso, potentiam creasset, aut adhuc insipiens sapientiam sibi condidisset]. Quae cum fecerit absque discretione sapientiae, quippe quam nondum habebat, utique nonnulla eius opera irrationabilia sunt.
441Petrus Abaelardus, Theologica Christiana, 178, 1327A (auctor 1079–1142)
Si enim plus minusve aliquid invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre, aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis nascitur.
442Petrus Alphonsus, Dialogus, 157, 0551A (auctor 1062-1110)
Si seipsum adorat aut potens est eius propter quod orat, aut impotens.
443Petrus Alphonsus, Dialogus, 157, 0551A (auctor 1062-1110)
Si impotens est, frustra se adorat, si vero potens, aut vult id pro quo orat, aut non vult.
444Petrus Alphonsus, Dialogus, 157, 0551B (auctor 1062-1110)
Si igitur nunc impotens est, dicite utrum in futuro potestatem habiturus sit an non?
445Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0468A (auctor 1135-1212)
Quia igitur de tanto et de tam irrecuperabili damno fere inconsolabiliter est dolendum; multorum mentes ita sunt in dubio positae, quod incertum est eis de facto guerrarum et pacis quid fieri debeat in futurum, cum domini imperatoris haeredibus existat non impotens adversator, qui totis, ut creditur, viribus nititur contra eos mala malis quotidie, si praevalet, cumulare.
446Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0880B (auctor c.1115-1183)
Quam impotens Nicolaus iacens sub ubere!
447Petrus Cellensis, Tractatus de disciplina claustrali, 202, 1110D (auctor c.1115-1183)
Debet extendi ad anteriora, non simulate; sed usque ad disiunctionem compagum et medullarum, ut anima liquefiat post dilectum: debet ligno affigi, ut hoc corpus mortale cum omnibus membris suis timore divino sit impotens ad omne malum, potens vero ad omne bonum.
448Petrus Cluniacensis, Adversus Petrobrusianos haereticos, 189, 0806D (auctor 1092-1156)
An omnipotens ad illa potens creditur, et ad ista impotens iudicabitur?
449Petrus Cluniacensis, Epistolae, 189, 0283D (auctor 1092-1156)
Sed quia cum Deo litigare nolo, nec tutum mihi est tam valido obviare torrenti, necesse est cedere fortiori, in cuius tu potentia confisus, potentem impotens, fortem debilis, pauper divitem non vereris.
450Petrus Comestor, Historia scholastica, 198, 1127A (auctor -c.1178)
Dominus autem custodiens Ioseph, illum adeo infrigidavit, ut deinceps impotens fuerit coire, et tanquam eunuchus esset, ita quod videntes eum hierophanti arefactum, de more suo eum pontificem Heliopoleos, id est domus solis, creaverunt, et honoratior erat quam ante in principatu.
451Petrus Comestor, Historia scholastica, 198, 1190A (auctor -c.1178)
« Quaeso, Domine, quiescat ira tua ne dicant Aegyptii; Callide eduxit eos, ut interficeret eos in montibus, » impotens eis dare terram, quam promiserat.
452Petrus Damianus, Carmina sacra et preces, 145, 0922B (auctor 1007-1072)
nec impotens erit eam virtutum floribus ac vernantium fructuum decore vestire.
453Petrus Damianus, De divina omnipotentia in reparatione corruptae et factis infectis reddendis, 145, 0597C (auctor 1007-1072)
Si quid igitur tale divinis paginis reperitur insertum, non mox passim procaci ac praesumptiva vulgari debet audacia, sed sub modesta sobrii sermonis proferendum est disciplina; quia si hoc diffunditur in vulgus, ut Deus in aliquo, quod dici nefas est, impotens asseratur, illico plebs indocta confunditur, et Christiana fides non sine magno animarum discrimine perturbatur.
454Petrus Damianus, De divina omnipotentia in reparatione corruptae et factis infectis reddendis, 145, 0603D (auctor 1007-1072)
Quis enim manifeste non videat, quia si argumentationibus istis, ut sese ordo verborum habet, fides adhibetur, divina virtus in temporum quibusque momentis impotens ostendatur?
455Petrus Damianus, Epistulae; 3735 (auctor 1007-1072)
Quis enim manifeste non videat, quia, si argumentationibus istis, ut sese ordo verborum habet, fides adhibetur, divina virtus in temporum quibusque momentis impotens ostendatur?
456Petrus de Vinea, Epistole stravaganti e altri componimenti, 87; 4 (auctor c.1190-1249)
Dum enim, carissime domine, frater meus... qui nichil mihi de bonis suis elapso iam longo tempore nolens vel impotens destinarat, nunc maiorem partem suorum quaestuum per mare transmitteret, quaesita longi temporis brevis hora consumpsit.
457Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, 191, 1421C (auctor c.1096-1164)
Quasi dicat: Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est impotens animae vitio resistere diabolo, quod vitium per concupiscentiam genitus ex carne contraxi.
458Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, 191, 1423A (auctor c.1096-1164)
Velle naturae per se impotens est, nec palmam meretur, et vincitur atque trahitur a velle vitii, nisi velle gratiae subveniat, quod velle vitii fugat, et velle naturae liberat.
459Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, 191, 1424A (auctor c.1096-1164)
Quasi dicat: Vere non habitat in me bonum, quia nec bonum velle, nec bonum perficere; bonum velle, non, nam velle bonum adiacet mihi, id est iuxta carnem iacet, et quiescit, impotens per se surgere ad bene operandum.
460Petrus Lombardus, Sententiae, 192, 0541 (auctor c.1096-1164)
Quare autem non oportuit, subdit dicens: Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur.
461Petrus Lombardus, Sententiae, 192, 0645 (auctor c.1096-1164)
Qui enim dicunt Deum mala velle esse vel fieri, suam his modis muniunt intentionem: Si enim, inquiunt, mala non esse vel non fieri vellet, nullo modo essent vel fierent, quia si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere; scilicet, ut non sint vel non fiant, voluntati eius et potentiae aliquid resistit, et non est omnipotens, quia non potest quod vult; sed impotens est sicuti et nos sumus, qui quod volumus quandoque non possumus.
462Petrus Lombardus, Sententiae, 192, 0645 (auctor c.1096-1164)
Sed quia omnipotens est et in nullo impotens, certum est non posse fieri mala vel esse nisi eo volente.
463Petrus Lombardus, Sententiae, 192, 0646 (auctor c.1096-1164)
Ideoque non concedunt Deum velle mala fieri, ne malorum auctor intelligatur; nec concedunt eum velle mala non fieri, ne impotens esse videatur; sed tantum dicunt eum non velle mala fieri, ut non auctor, sed permissor malorum monstretur.
464Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0876A (auctor c.1130-1215)
Item distinguuntur appropriatione nominum; licet enim tres personae sint eadem indivisa potentia tamen potentiae nomen, non res nominis, appropriatur Patri vel quia hoc quod Pater est potens, hoc est a nullo. (Quod vero Filius, vel Spiritus sanctus est potens, hoc est ab alio; ideo Pater specialis dicitur potentia, non dico spiritualis est; nam tres personae ex aequo sunt et pares sunt eadem potentia); vel ideo quia est Pater, dicitur potens, ne impotens intelligatur: solent enim patres esse decrepiti, et ob aetatem impotentes.
465Philastrius Brixiensis, De haeresibus, 12, 1143A
Et facto homine, quia impotens erat, salvari non potuit.
466Philastrius Brixiensis, De haeresibus, 12, 1210B
Vides ergo quomodo factum hominem, id est animam ante ostendit rationabilem et immortalem esse creatam a Domino, quae utique imago Dei est appellata: terram autem de limo acceptam adiunctam animae, id est exteriorem hominem, corpus fragile die sequenti manifestavit plasmatum, ac immisso sopore in Adam, posteaque de costa eius accepisse Dominum, et fecisse mulierem Scriptura testatur ac praedicat: et ut primum sit anima facta, id est sexto die: die autem septimo, corpus de terra plasmatum Adae: sic de viri corpore, id est de latere eius factam feminam demonstraverit, non est ambiguum: et quod anima ante facta sit, caro autem postea plasmata, et sic postea inspiratione infusa Dei, et spiritalis in fine collata sit gratia, ut sic iam capax homo Legis divinae non impotens a Domino monstraretur.
467Philippus de Harveng, Commentaria in Cantica canticorum, 203, 0294D (auctor 1100-1183)
Quod autem docente Spiritu intelligit, intelligens diligit faciendum, eodem operante non est impotens vel inefficax ad explendum; et ideo filium hominem quem modo inenarrabili genuit ex seipsa, sicut diligendum intelligit, sic diligere potest, et diligit plus seipsa.
468Piccolomini Aeneas Silvius, De duobus amantibus historia, 1, 19; 75 (auctor 1405-1464)
Ardet mulier, sicut dixisti, et impotens sui est; nisi occurro, ferro se fodiet aut ex fenestris se dabit praecipitem.
469Plinius minor, Epistolae, 2, 2, 1; 2 (auctor c.61–c.113)
Scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιος semper.
470Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 179 (vol. 1), l. 5 (auctor c.500)
quae enim participia per se componuntur, pleraque amittentia uim participii transeunt in nomina, ut potens impotens, doctus indoctus.
471Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 180 (vol. 1), l. 12 (auctor c.500)
ex hoc componitur impotens, omnipotens, ignipotens, uiripotens ex simplici et decomposito.
472Prudentius, Carmina, 59, 0822A (auctor 348-c.405)
Hunc ignem populus sanguinis inclyti Maiorum meritis tutus, et impotens, Suetus sub dominis vivere barbaris, Iam liber sequitur longa per avia.
473Prudentius Trecensis, De praedestinatione, 115, 1021C (auctor -861)
Cum ergo constet nihil aliud esse quam Creatorem et creaturam, eamdemque non a seipsa sed a Creatore exsistendi sumpsisse principium, nihilominus ad Creatorem pertinuit disposuisse, ordinavisse, destinasse ac praedestinasse quod fecerat; quemadmodum dictum est, quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter: a fine videlicet invisibilis atque incorporeae creaturae, usque ad finem visibilis corporeaeque creaturae; id est, ab eo quod in creaturis omnibus summum est usque ad id quod in creaturis omnibus infimum est; quod si negatur, aut invidus (quod absit) aut impotens Deus asseritur.
474Prudentius Trecensis, De praedestinatione, 115, 1147D (auctor -861)
Quod autem de isto commemoravi quem pigrum servum misit in tenebras exteriores (Matth. XXV, 24) , severitas est Dei, ubi nec futurorum improvidus dicitur quia tali pecuniam suam credidit; nec impotens, quia quem ut bene ageret non ipse rexit, ipse correxit; nec aemulus ac malitiosus quod a luce separatum in tenebras misit.
475Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 1, 12; 92
Nota: ex assecutione uel perditione ultimi finis homo dicitur potens uel impotens, ex quarto huius.
476Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 3, 24; 26
Cum autem feruor, idest amor flagrantior, idest ardentior, ureret intima, idest interiora pectoris Orphei, et cum modi, idest modulationes, qui cuncta subegerant, idest subiecerant, non mulcerent, idest non placarent dominum, scilicet Orpheum, ipse quaerens superos, idest deos immites, quia placari non poterant, adiit domos Infernas, idest infernales: illic temperans blanda carmina sonantibus chordis, ipse deflet, idest flebiliter decantat in cythara, quidquid hauserat ex praecipuis fontibus maris, scilicet deae Calliope; et ipse deflet quod luctus impotens qui facit hominem impotentem, sibi dabat, idest concessit, et deflet illud quod dabat sibi amor geminans luctum, quomodo commouens Taenara, idest Inferna, et rogat dominos umbrarum, idest infernales dulci prece ueniam, idest relaxationem suae uxoris.
477Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 4, 3; 38
Illud quod quisque potest, in eo est ualidus, idest potens: quod uero non potest, in eo est censendus, idest iudicandus imbecillis, idest impotens.
478Pseudo Thomas Aquinas, Expositio in Boethii De consolatione Philosophiae, 4, 3; 87
Quando duo intendunt aliquod propositum naturaliter, quod id propositum consequitur officio naturali, est potens; et quod non consequitur illud propositum naturali officio, est impotens.
479Rabanus Maurus, Commentaria in libros Machabaeorum, 109, 1238A (auctor 780-856)
At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit.
480Rabanus Maurus, Commentaria in librum Sapientiae, 109, 0725C (auctor 780-856)
Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare; sed partibus iudicans dabas locum poenitentiae, non ignorans, quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
481Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0972D (auctor 780-856)
Una ipsa Veritas ait: Omne quod dat mihi Pater ad me veniet, et eum qui venit ad me, non eiiciam foras (Ioan. VI) . Novit enim Dominus pios de tentatione eripere (II Petr. II) . Et non est impotens inter turbines tempestatum huius saeculi suos ab omni nequitia pravorum illaesos custodire.
482Rabanus Maurus, De ecclesiastica disciplina, 112, 1241D (auctor 780-856)
Ita enim est quaedam passio mentis, quae si ratione non regitur in furorem vertitur: ita ut homo sui animi impotens fiat faciens quod non convenit.
483Rabanus Maurus, De vitiis et virtutibus, 112, 1376C (auctor 780-856)
Taliter nos irasci etiam ille propheta docet qui dicit: « Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5) , » id est, irascimini vestris vitiis ac suggestionibus pravis, et nolite peccare, id est, pravas et malas cogitationes vestras ac suggestiones ad effectum et opus malum perducere, ille etenim cum aquam de cisterna Bethlemitica concupisset, ea sibi allata, iratus contra cupiditatis suae desideria, statim fudit eam in terra, dicens: « Propitius sit mihi Dominus, non faciam hoc, num sanguinem istorum hominum qui profecti sunt et animarum periculum bibam (I Reg. XXIV, 7) ? » Alia est autem ira mortifera, quae multa generat mala, haec enim si cordi insidet, oculum mentis noxiis tenebris obcaecat, nec iudicium rectae discretionis acquirere, nec honestae comtemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere permittit, nec vitae participes, nec iustitiae tenaces, nec veri luminis capaces poterunt existere morbo huic irretiti, fit autem haec ira aliquando propria amaritudine; aliquando alterius provocatione diabolico instinctu, haec autem ira mentem turbat, rectum consilium perdit, quae si ratione non regitur, in furorem vertitur, ita ut homo sui animi impotens sit, faciesque non conveniat.
484Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0112C (auctor 780-856)
Ira enim est quaedam passio mentis, quae, si ratione non regitur, in furorem vertitur, ita ut homo sui animi impotens fiat, faciens quod non convenit.
485Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0367A (auctor 780-856)
Novit enim Dominus pios de tentatione eripere, et non est impotens inter turbines tempestatum huius saeculi suos ab omni nequitia pravorum illaesos custodire.
486Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2102D (auctor -c.1200)
Scriptum est enim: Primum quaerite regnum Dei (Luc. XII) . Secundo vero in hoc indiscrete postulat, quod Dominum descendere ad sanandum filium suum rogat, quasi Dominus impotens esset alicui conferre sanitatem, nisi corporaliter praesens esset.
487Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 1886B (auctor -c.1200)
Nec nos excusantes Deum accusemus more veteris Adae, dicentes: Non possum Dei gravia praecepta adimplere; non possum vitio resistere, quoniam infirmus et impotens naturaliter sum.
488Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 1920D (auctor -c.1200)
Nunquid fratres mei, Dominus tanquam impotens, auxilio indigebat alieno, quo elevaretur, sicut Enoch, qui legitur translatus (Hebr. XI) , et sicut Elias, qui legitur curru transportatus (IV Reg. II) minime. Illi enim tanquam puri homines, nec etiam per coelum aereum in paradisum terrenum per se transire poterant.
489Radulfus Tortarius, Miracula Benedicti auctore Radulfo Tortario, 160, 1222C
CAP. XXXV. - Membrorum impotens sanatur. In Castellione ( Chatillon-sur-Loire )
490Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, VIII, 1, 4; 23 (auctor c.1232-c.1315)
Potestas per contrarietatem non potest esse contra se, nec contrarietas per potestatem potest esse impotens.
491Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, VIII, 1, 6; 9 (auctor c.1232-c.1315)
Et in subiecto, in quo non conuertuntur, uoluntas potest esse impotens, et potestas non dilecta.
492Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, VIII, 1, 10; 14 (auctor c.1232-c.1315)
Differentia per uoluntatem est desiderabilis, ut uoluntas possit in se habere naturam amandi, et existere clara ratio inter amantem, amabilem et amare; sine qua distinctione esset ratio confusa, et impotens ad amandum.
493Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, VIII, 2, 5; 4 (auctor c.1232-c.1315)
Et sic esset nudus et impotens; quod est impossibile.
494Ratherius Veronensis, Sermones, 136, 0707B (auctor 887-974)
33. Tanta igitur vis, tanta potestas, tam inaestimabilis, tam impenetrabilis natura, tam inscrutabilis substantia, tam incomprehensibilis deitas, tam immensurabilis magnitudo, tanta de se ipsa universa irradians pulchritudo, tam cuncta visu intimo penetrans aspectus, tam omnia continens invisibilis manus, tam universa illuminans claritas, tam omnia supereminens proceritas, tam cuncta concludens profunditas, tam omnia faciens operatio, tam nihil inaccessibiliter inaccessum relinquens immobilis motio, tam omnia nutriens sapida dulcedo, tam cuncta discernendi non impotens flatus, tam subtilis universorum non modo voces, sed intentiones a longe cognoscens, cui tacendo Moyses utique clamasse refertur, auditus.
495Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0323B (auctor c.841–908)
Tu enim potens es dare, sed ego impotens accipere.
496Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0344A (auctor c.841–908)
Et confirmasti super me manum tuam, id est, non impotens fuisti ad me deprimendum.
497Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0351D (auctor c.841–908)
Quia in increpationibus defeci, factus mortalis et passibilis, a fortitudine manus tuae, quae non fuit impotens ad vindicandam culpam et transgressionem humani generis.
498Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0543C (auctor c.841–908)
Unde illud: Cum consummaverit homo, tunc incipiet (Eccli. XVIII) . Et haec mutatio, quod in his omnibus me imperfectum recognosco, quod modo incipere me considero, est dexterae Excelsi, id est, potentiae divinae, quae non impotens se vindicare in me, in primo videlicet parente.
499Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0551B (auctor c.841–908)
Et licet haec omnia his fecisset, tamen adhuc apposuerunt peccare ei, id est, contra eum; sic videlicet: in ira concitaverunt eum in inaquoso, quia in arido loco aquam tentando petierunt, quasi impotens esset Deus aquam in arido loco dare, qui mare divisum fecit stare.
500Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0552B (auctor c.841–908)
Nam qui mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit, et cibaria misit eis in abundantia, ut pasceret incredulos, non inefficax est nec impotens, credentibus verum panem de coelo dare, quem significavit manna, qui verus cibus est angelorum: hoc est, Verbum Patris, quod incorruptibiliter pascit, Et panem angelorum manducavit homo.