'infrenis' - search in All Authors, Showing 1 to 79 of 79 hits

1Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 102, 248; 1 (opus 1158-1170)
Fuerunt autem adhuc eiusdem cognationis duo viri Regnoldus scilicet et Eberhardus cognati ad invicem et contra monachos summo conamine decertantes pro invicem. Hi totius amaritudinis molestias in monachos exercuerunt et sicut equus infrenis obfirmatis sensibus ad consensum pacis nulla ratione induci potuerunt, sed domino validam manum super cognatos et comilitones exercente tandem post multa tempora timore dei et amore pretii inducti, quod prius se numquam facturos condixerant, areas, quas infra ambitum habebant, episcopo resignaverunt et pactas reconpensationes inde recipientes deinceps cum abbate et fratribus suis pacem firmam habere consenserunt.
2Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0676D (auctor 730-804)
Nam in quamcunque voluptatem cupido traxisset me, infrenis per praeceps ferebar, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in luxuriae [Ms., luxuria] libidine consumerer. Tandem in me reversus, et quasi de gravi somno evigilans aspexi, et manus meas, et opera mea plena vanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum.
3Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0233A (auctor -c.895)
Principium namque doloris illius fuit qui, ruptis castimoniae habenis, infrenis ruit in constuprandam coniugem patris, quae res non mediocri dolore eum stimulasse credenda est.
4Anonymus, Contra Heinricum, 25; 547
XXXVIIII. Ascribentes autem in hac turbulentiae procella apostolico et ei oboedientibus invasiones, rapinas, caedes, quibus utrimque nunc infrenis furor debachatur, illorum inferendo, istorum defendendo, perpendant, quia divinae et humanae leges sub quolibet obtinebunt iudice, ut calumniantis iniuria et peccati poena irrogetur non patienti, sed inferenti, calumnianti, non proclamanti.
5Anonymus, Passio Praeiecti Arverni, 14; 193
Tempore illo Agricius, cum consilium pravorum esset adeptus, nec mora post hec velud belua infrenis, totius utpote antique anguis enixus avenis, ad virum Dei Vulvico villa cum satellitum turba stipatus advenit, et quantum miliarium unum a supradicta villa, velud lupi rapaces ad caulas ovium vociferantes, cum sonitus bucine de salto miserunt.
6Augustinus Hipponensis, De sancta virginitate [CSEL], 54; 2 (auctor 354-430)
ecce iam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, periuriis, ebriositatibus omnique luxuria et auaritia, simulationibus, aemulationibus, inpietatibus, crudelitatibus abstinetis, ueium etiam illa, quae leuiora uel sunt uel putantur, non inueniuntur nec oriuntur in uobis: non inprobus uultus, non uagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus; iam non redditis malum pro malo nec maledictum pro maledicto; iam postremo illam mensuram dilectionis inpletis, ut ponatis animas pro fratribus uestris.
7Augustinus Hipponensis, Epistulae 185-270 [CSEL], 243, 8; 3 (auctor 354-430)
haec mater toto orbe diffusa tam uariis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortiui etiam filii eius aduersus eam infrenis armis belligerare non dubitent.
8Augustinus Hipponensis, Epistulae [CSEL], 43, 9; 1 (auctor 354-430)
Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus aut quo modo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate acta concilii non haberet contradicente primate?
9Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0738 (auctor 354-430)
Nam homo si concumbere non potest, potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9) ; remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiae, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris (Supra, lib. 3, nn. 29, 42) . Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cuius motus infrenis est.
10Augustinus Hipponensis, De sancta virginitate, 40, 0427 (auctor 354-430)
Ecce iam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, periuriis, ebriositatibus, omnique luxuria et avaritia, simulationibus, aemulationibus, impietatibus, crudelitatibus abstinetis: verum etiam illa quae leviora vel sunt vel putantur, non inveniuntur nec oriuntur in vobis; non improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus: iam non redditis malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9) ; iam postremo illam mensuram dilectionis impletis, ut ponatis animas pro fratribus vestris (I Ioan. III, 16) . Ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita virginitati, angelicam vitam hominibus, et coeli mores exhibent terris.
11Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0916 (auctor 354-430)
Saül enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit.
12Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0164 (auctor 354-430)
Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus?
13Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 1057 (auctor 354-430)
Haec mater toto orbe diffusa, tam variis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortivi iam filii eius adversus eam infrenis armis belligerare non dubitent.
14Bernardus Claraevallensis, Parabolae, 183, 0759A (auctor 1090-1153)
Illico equus currit infrenis, trahit Spes ante.
15Boetius, De syllogismo categorico, p1; 6 (auctor 480-525)
Nos enim, ut arbitror, suffecimus eos commentarios, de quibus haec nos protulimus, degustent blando fortasse sapore subtilitatis eliciti, quamvis infrenis et indomiti creatores sint, tamen veterum virorum inexpugnabilibus auctoritatibus acquiescent; si quis vero Graecae orationis expers est, in his, vel si qua aliorum sunt similia, desudabit.
16Boetius, De syllogismo categorico, 64, 0794C (auctor 480-525)
Nos enim, ut arbitror, suffecimus eos commentarios, de quibus haec nos protulimus, degustent blando fortasse sapore subtilitatis eliciti, quamvis infrenis et indomiti creatores sint, tamen veterum virorum inexpugnabilibus auctoritatibus acquiescent; si quis vero Graecae orationis expers est, in his, vel si qua aliorum sunt similia, desudabit.
17Claudianus Claudius, Carmina, 28; 3 (auctor c.370-c.404)
Inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna Et loca continuo solis damnata vapore Inrorat populisque salus sitientibus errat Per Meroen Blemyasque feros atramque Syenen, Hunc bibit infrenis Garamas domitorque ferarum Girraeus, qui vasta colit sub rupibus antra, Qui ramos hebeni, dentes qui vellit eburnos, Et gens compositis crinem velata sagittis.
18Claudianus Claudius, Carminum minorum et privatorum corpusculum maioribus nonnullis carminibus distinctum, 285, 28; 3 (auctor c.370-c.404)
Inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna Et loca continuo solis damnata vapore Inrorat populisque salus sitientibus errat Per Meroen Blemyasque feros atramque Syenen, Hunc bibit infrenis Garamas domitorque ferarum Girraeus, qui vasta colit sub rupibus antra, Qui ramos hebeni, dentes qui vellit eburnos, Et gens compositis crinem velata sagittis.
19Claudianus Claudius, Carminum minorum corpusculum, poem.47; poem.31 (auctor c.370-c.404)
hunc bibit infrenis Garamas domitorque ferarum Gyrraeus, qui vasta colit sub rupibus antra, qui ramos ebeni, dentes qui vellit eburnos, et gens compositis crinem velata sagittis.
20Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 27; 20 (opus 1508)
Eodem pertinet Euripideum illud apud auctores passim obvium: Ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τ’ ἀφροσύνης τό τέλος δυστυχία, id est Infrenis oris et iniquae vecordiae finis seu vectigal, calamitas.
21Dionysius Exiguus Incertus, Vita S. Pachomii, 73, 0235C (auctor c.470–c.544)
Cumque ista cum lamentis prosequeretur et fletibus, et sanctus Palaemon beatusque Pachomius lacrymas pro eo funderent compatientis affectu, subito correptus ab immundo spiritu, de conspectu eorum prosiliit, et per deserta discurens, agebatur infrenis.
22Dudo Viromandensis, De moribus et actis primorum Normanniae ducum, 141, 0621D
Furcifer, incestus, infrenis, litigiosus.
23Ennodius Magnus Felix, Opera, 1, XXVII; 6 (auctor 473-521)
cui talia agenti si quis sermocinantem fidibus citharam doctus admoveat et loquacia fila inrisor urbanus adportet, in ancipiti est quid eligat nuda simplicitas, dum lyrae tactus licet errantibus digitis dulcem et qui animam frangat crepitum reddit: nefas tamen putat, si alieni tractus lepore propositi avitam discat scientiam non amare, ut dum infrenis ambitus rusticantis doctrinae terminum non metitur, superiorum affectu et ipsa se possibilia intellegat perditurum, cum nescientem, quid valeat mapalium alumnus, ipsa paternae institutionis mediocritas quasi externa contempnat.
24Ennodius Ticinensis, Carmina, 63, 0321A (auctor 473-521)
Cui talia agenti si quis sermocinantem fidibus citharam doctus admoveat, et loquacia fila irrisor urbanus apportet, in ancipiti est quid eligat nuda simplicitas, dum lyrae tactus, licet errantibus digitis, dulcem et qui animam frangat crepitum reddit: nefas tamen putat, si alieni tractus amo e propositi, avitam discat scientiam non amare; ut dum infrenis ambitus rusticantis doctrinae terminum non metitur, superiorum affectu, et ipsa se possibilia intelligat perditurum: cum nescientem quid valeat mapalium alumnus ipsa paternae institutionis mediocritas quasi externa contemnat.
25Flodoardus Remensis, De triumphis Christi apud Italiam, 135, 0737 (auctor 894–966)
Iura Dei fassus, differtur vertere sensus; Irrevocanda tenens aeterno pectora vero, Sistitur Aeneadum censendus regmine legum; Agnitus infrenis, cohibetur carceris antris.
26Francesco Petrarca, Epistole familiares, 9, 4; 8 (auctor 1304-1374)
Vere hinnitus et bestialitas et libido vaga et infrenis; descriptumque perproprie a Propheta vestre negotium iuventutis, cui alius frustra canit: «Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus».
27Gerbertus Auriliacensis, Sermo de informatione episcoporum, 139, 0173D (auctor 940-1003)
Domui, inquit, suae bene praeesse, scilicet ut corporis sui domum imperioso iure contineat; nec subdatur ipse a corpore, et in habenas luxuriae infrenis nequaquam feratur et in praeceps, ut suos possit filios castitatis exemplo ad pudicitiae regulam gubernare.
28Gerius Aretinus, Dialogus, 104; 16 (auctor c.1270-c.1339)
Nam vox hominem profecto non sonat et oppanse tibi ale cum faretris et que tu, equi sessor infrenis, lumina velo quodam obnubes, te ab humani habitus gestu discriminant.
29Giordano Bruno, De imaginum compositione, 2, 5; 23 (auctor 1548-1600)
Parta infixa viget dudum sententia menti, Concita consilio surdi curritque furoris, Fulmineo infrenis cuncta obvia diripit ore, Percita flagranti currit fremebundior aestu, Infirmisque manus constanti robore firmat, Efficit et molles rapida virtute feroces, Effrenem facit qui animo fuit ante remisso.
30Giordano Bruno, De imaginum compositione, 2, 6; 45 (auctor 1548-1600)
Quibus secundo adsunt praeceps Pernicitas, furtiva fugaxque Volucritas, propera Sollicitudo, tenera Ventositas, Spiratio vehemens, propera Celeritas, cita Rapiditas, infrenis Declivitas, subita Vivacitas, vaga Concitatio, defrenata Volucritas, Lymphatio anhela, ardens Effusio, strepens Transmissio, erumpens Traiectio.
31Helinandus Frigidi Montis, Sermones, 212, 0718B (auctor c.1160—c.1237)
Quid est autem plebs sine disciplina, nisi plebs, quae maiorum imperio regi se non patitur; sed infrenis et erronea per devia raptatur; cum dimissa propriae voluntati, velut quoddam animal agreste et indomitum, libertate noxia per campos licentiae praeceps et vagabunda discurrit?
32Herveus Burgidolensis, Commentaria in epistolas Pauli, 181, 0595D (auctor c.1080-1150)
Saul rex superbus et infrenis fuit, et persecutor sancti David, atque de tribu Beniamin natus.
33Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Zachariam, 25, 1535C (auctor 340-420)
Rectius autem camelus dici potest populus Iudaeorum, qui et ipse Legem Dei meditatur, et eam ruminat et volvit in pectore, sed non dividit ungulam, ut credat in Patrem, et in Filium: et in eo immundus est, quod nequaquam separat litteram a spiritu, umbram a veritate, et portat Legis onera, et audit per prophetam: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis (Isai. I, 4) . De istiusmodi camelo qui ruminat, ungulamque non findit, et in Proverbiis quasi ad filium dicitur: Qui relinquit custodire disciplinam patris, meditabitur eloquia mala (Prov. XXI) . Post camelum transeamus ad asinum, qui quondam ferebatur infrenis, et immundus erat, et multos habebat dominos, et per praecipitia labebatur, ut corruens repente consurgeret, et portaret Dominum Salvatorem, et ingrederetur in sanctam Ierusalem, et eum parvulorum turba credentium susciperet triumphantem (Matt. XXI et Ioan. XII) . Hunc asinum ad vitem et vineam Salvator dicitur alligasse (Gen. XLIX, 11) , de qua in Psalmis scriptum est: Vineam transtulisti ex Aegypto, et eiecisti gentes, et plantasti eam (Ps. LXXIX, 9) . Ad quam ipse vinitor loquitur: Ego plantavi te vineam frugiferam totam veram (Ier. II, 21) . Omnia quoque iumenta et animantia, quae uno nomine propheta comprehendit, pro singulorum naturis interpretanda sunt, et hoc magis Dei Filio convenit, quam ea quae stulta populus Iudaeorum vaticinatione praesumit.
34Hieronymus Stridonensis, Commentarius in Ecclesiasten, 23, 1025C (auctor 340-420)
Nam in quamcumque voluptatem me cupido traxisset, infrenis ferebar et praeceps, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in libidine luxuriaque consumerer.
35Hieronymus Stridonensis, Dialogus contra Pelagianos, 23, 0514B (auctor 340-420)
C. Immemor es responsionis tuae; et dum argumenta argumentis connectis, ac per Scripturarum latissimos campos, infrenis equi libertate baccharis, super fortissima quaestione, cui pollicitus es te in consequentibus responsurum, omnino tacuisti, oblivionem simulans, ut necessitatem responsionis evaderes.
36Hieronymus Stridonensis Incertus, De benedictionibus Iacob patriarchae, 23, 1316B
Unde dicit, et principium doloris mei; principium namque doloris illius fuit, qui ruptis castimoniae habenis, infrenis irruit ad constuprandam coniugem patris, quae res non mediocri dolore eum stimulasse credenda est.
37Hilarius Pictaviensis, De Trinitate, 10, 0221C (auctor 315-367)
Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Ioan. X, 36, et seqq.) . Infrenis audaciae est desperata iam per conscientiam salus, et extra pudorem est professa omnis impietas.
38Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0612C
Nam si bene memoriae saperet dolor ipse, qui malam delectationem sequitur, nequaquam ita infrenis mens ad eius appetitum traheretur.
39Incertus 154, Gesta Treverorum, 154, 1227
Verum ubi inmatura libertate potitus est, continuo per coequevos, quibus luxus et desidia cordi est, amare vicia, corruptae viae tramitem incedere perdocetur, ac velud equus infrenis, rectore contempto, recti itineris lineam dereliquid.
40Incertus 184, Vitis mystica, 184, 0703D
Non conspiciatur in virgineo corpore vestro improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus.
41Ioannes Cassianus, De coenobiorum institutis, 49, 0298B (auctor c.360–435)
Nullaque iam reverentia reservata, velut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec victu quotidiano, nec solito indumento contentus, non se diutius haec toleraturum esse testatur.
42Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 7, 8, 1; 1 (auctor c.360–435)
Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens nullam deinceps humilitatis, nullam caritatis, nullam oboedientiae non dicam uirtutem, sed ne umbram quidem retinere contentus indignatur ad omnia et ad singula opera murmurat atque suspirat, nullaque iam reuerentia reseruata uelut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec uictu cotidiano nec solito indumento contentus non se diutius haec toleraturum esse testatur deumque non ibi solummodo esse proclamat nec salutem suam in illo tantum loco esse conclusam, unde si quoquam se non celerius asportarit, periturum protinus grauiter ingemescit.
43Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0381C (auctor 565-636)
Infrenis est qui frenis non regitur, ut Numidae infreni.
44Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 10, 136; 409 (auctor 565-636)
Infrenis, hoc est qui frenis non regitur, ut: Numidae infreni.
45Kretschmann Heinrich, De Latinitate L. Apulei Madaurensis pars I, 1, p5; 4 (opus 1865)
Immensa est multitudo exemplorum talis luxuriae infrenis: ex quibus tamen ad adumbrandam dictionis speciem pauca efferamus velut M. I. 12: ardua montium et lubrica vallium et roscida cespitum et glebosa camporum ib. 39: fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines: ib. 34: caussas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diurnae et cladis miserae refero: quae omnia ad idem factum spectant.
46Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, 7, 631; 501 (auctor fl.c.400)
MALE FIDVS infrenis, qui timore armorum teneri non poterat.
47Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 116; 5 (auctor 1547-1606)
Sed admirabile ingenium, quod in scriptis vestris elucet, me quasi stupidum reddidit et insensatum, ut instar infrenis equi ad Magnificentiam Vestram accurram.
48Ludvig Holberg, Nicolai Klimii Iter Subterraneum, 13, 30; 1 (opus 1754)
In Italia, Gallia et Hispania tempore hyemali infrenis passim furor aliquot septimanas grassatur.
49Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 5, 238; 24 (auctor 1554-1606)
Caeterum forma ipsi corporis egregia erat, vultus modestus, nec lingua infrenis: barba, et caput abrasa.
50Pascalis Ludovicus, Carmina, 4, 1; 2 (auctor c. 1500–1551)
Obcingunt, mediasque vago secat amne Garumna, Quem Pater aeterno superum dignavit honore, Excelsumque dedit super omnia nomina nomen: En tibi protensis tellus Oenotria palmis Supplicat, et posito iam mitis Iberia fastu, Atque omnis, cui laudis amor, cui Martia cordi, Gloria, qui castas CHRISTUM veneratur ad aras, Summissa te voce rogat; iam parce furori, Parce odiis, iramque animo depone receptam; Et iam , si qua tuam (licet aequa iniuria) mentem Versat adhuc, dirum vindictae dulcis amorem Comprime, vel saltem potiora in tempora differ: Nec tibi sit tanti saevo indulsisse dolori, Invisaeque animum gentis saturasse ruina, Ut, procul infrenis dum te rapit impetus irae, Ante tuos oculos frustra, tibi credita, CHRISTE Hei mihi Barbaricae populentur ovilia turmae.
51Paulinus Mediolanensis, De benedictionibus patriarcharum, 20, 0716B (auctor 370-418)
Principium namque doloris eius fuit, qui, ruptis castimoniae habenis, infrenis irruit ad constuprandam coniugem patris (Gen. XXXV, 22) : quae res non mediocri dolore eum stimulasse credenda est.
52Paulus Alvarus Cordubensis, Confessio, 121, 0405B (auctor 807-861)
Si in iniustitia, sicut equus infrenis super mendacium miser exsulto.
53Paulus Alvarus Cordubensis, Epistolae, 121, 0505A (auctor 807-861)
Si te libido delectat, et virginitas floridaque castitas horret, non Iudaeos, sed Mamentianos inquire, ubi secundum saeculum fulgeas, et non unam uxorem, sed plures assumas, et velut equus infrenis passim feminalium aviditate in diversa feraris; ubi lupanario more libidine satieris, et male castigatae voracitatis sordibus inquineris, atque concubinarum incestuoso tramite sagineris.
54Petronius, Satyricon Fragmenta et Poemata, p4, 22, 86; 4 (auctor c.14-66)
Quod satiare potest dives natura ministrat; quod docet infrenis gloria fine caret.
55Petrus Damianus, De dignitate sacerdotii, 145, 0495C (auctor 1007-1072)
Hoc figurabat Zacharias propheta cum diceret: « In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino (Zach. XIV) . » Porro autem ante Salvatoris adventum quid genus humanum, nisi velut infrenis equus erat, quod ubique per voluptatum suarum campos libertas infrunita raptabat?
56Petrus Damianus, Epistolae, 144, 0406D (auctor 1007-1072)
» Frenum equi sanctum est Evangelium, quod utique carnalis desiderii infrenis equi cohibet appetitum.
57Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 0952B (auctor 1100-1183)
« Invenerunt, inquit, campum in terra Sennaar (Gen. II) . » Recte in terra Sennaar tam perversa inveniri dicitur latitudo, quia ubi et deperit virtutum spiritualium fortitudo, et habetur contemptui bonae opinionis ingenua claritudo; ibi regnum obtinet infrenis et indomita sceleris amplitudo.
58Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 0959C (auctor 1100-1183)
Soluta igitur et infrenis locutio praesumptiva, nec certum sciens terminum, nec sua continens incentiva, terram quasi fastidiens, per campos aeris evagatur, et eisdem non contenta ipsum coelum iam attingere meditatur.
59Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 0707A (auctor 1100-1183)
Utilis est; cum ei clericus legem ponit, ne infrenis excedat, ne studium legendi, vitio levitatis praecedat: ergo ad modicum utilis est respectu pietatis, quae ad omnia utilis est, apostolicae testimonio veritatis.
60Primasius Adrumetanensis, Commentaria in epistolas S. Pauli, 68, 0470A (auctor -c.560)
Nam et equus potest currere, sed si non habeat rectorem, infrenis et praeceps praevolitat, et rectum iter non ambulat.
61Pseudo Cyprianus, De singularitate clericorum [CSEL], 2; 3 (auctor fl.c.250)
nimium praeceps est qui transire contenditubi conspexerit alium cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte.
62Rabanus Maurus, Commentaria in Ecclesiasticum, 109, 0921C (auctor 780-856)
» De eo quo superius, hoc est, adultero et libidinoso dicit, qui infrenis quasi equus et mulus insaniens ad libidinem lasciviendo discurrit, et in platea, hoc est, in lata et spatiosa via quae ducit ad mortem moratur.
63Rabanus Maurus, Commentariorum in Genesim, 107, 0550A (auctor 780-856)
Qui vero in omnem lasciviam proruit, et per diversos et illicitos passim pendet amplexus, atque in omnem libidinis gurgitem fertur infrenis, iste incircumcisus est praeputio carnis suae.
64Rabanus Maurus, De vitiis et virtutibus, 112, 1366C (auctor 780-856)
(Cass.) Quem enim avaritia possidet, magis ad forum quam ad Ecclesiam properari suadet, magis intentis oculis perspicit aurum quam coelum, magis auro textas et olosericas vestes considerat quam animae suae virtutes, magis denarium amat quam pauperem, magis huius vitae lucrum, quam animae suae remedium, magis aurum quam Deum: nullam enim humilitatem, nullam obedientiam, nullam charitatem, nullam reverentiam, nullam virtutem exhibet, sed indignatur ad omnia, et ad singula opera murmurat atque suspirat, et velut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis.
65Rabanus Maurus, Enarrationes in Epistolas Beati Pauli, 111, 1493C (auctor 780-856)
Vide enim, quia non dixit: quia ad hoc ipsum te feci, alioquin ad conditorem referri culpa videretur, sed ait, ad hoc ipsum te suscitavi, hoc est ut per animi tui malitiam, quam tibi infrenis, et sine Dei timore vivendo quaesisti, et in alios irrogetur utilis ac fructuosa correctio, et in teipsum ad posteritatis exemplum famosissimus conferatur interitus. (Ambr.) Ad hoc enim servatus Pharao, ut multa signa et plagae ostenderentur in illum, quasi iam mortuum.
66Rufinus Aquileiensis, De benedictionibus patriarcharum, 21, 0316B (auctor 345-411)
Cubile ergo Legis huius temerat, ac sedem secreti eius maculat, qui praeceps et infrenis fertur ad vitia.
67Ruotgerus Coloniensis, Vita S. Brunonis, 134, 0951D
Prius tamen dura tentavit corda rebellium, si quo modo ullis salutiferae suasionis eius et doctrinae possent curari fomentis; ultimam cauterii differens medicinam, donec pia sollicitudine diligentius experiretur, quid sibi haec infrenis audacia polliceretur.
68Ruotgerus, Vita Brunonis archiepiscopi Coloniensis, 17; 8 (auctor fl.915)
Prius tamen dura temptavit corda rebellium, si quomodo ullis salutiferae suasionis eius et doctrine possent curari fomentis, ultimam cauterii differens medicinam, donec pia sollicitudine diligentius experiretur, quid sibi haec infrenis audatia polliceretur.
69Rupertus Tuitiensis, Commentaria in duodecim prophetas minores, 168, 0130B (auctor 1070-1129)
Onager, id est agrestis asinus, hominem stultum atque superbum significat, sicut in Iob scriptum est: Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri liberum se natum putat (Iob XI) . Recte ergo per onagrum carnalis Israel, sive Iudaeus hic intelligitur, qui vinculo Domini ligari, et ad praesepe eius duci contempsit, sicut in Isaia ipse Dominus dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isa. I) . Nam sicut per bovem qui possessorem suum, et per asinum qui praesepe domini sui cognovit, credens ac fidelis quisque intelligitur, ille de Iudaeis, iste de gentibus; sic Israel, qui Dominum eumdem non cognovit, vel populus, qui eum non intellexit, imo cognoscere aut intelligere noluit, recte onager dicitur, id est asinus quidem, sed superbus, asinus prae stultitia, sed infrenis et praesepii dominici contemptor, vel ignarus prae superbia.
70Sedulius Scotus, Collectanea in omnes B. Pauli epistolas, 103, 0089C (auctor -c.860)
Vide enim quod non dixit, Ad ipsum te feci, ne ad conditorem referri culpa videretur, sed ait: Ad hoc ipsum te suscitavi, ut per animi tui malitiam, quam infrenis et sine Dei timore vivendo quaesisti, et in alios irrogetur utilis ac fructuosa correctio, et in te ipsum, ad posteritatis exemplum, famosissimus conferatur interitus.
71Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p14, 750; 1 (auctor fl.c.400)
INFRENIS casu equi asperrimi, qui frenorum sperneret regimen.
72Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p14, 750; 3 (auctor fl.c.400)
Dicimus autem et infrenus et infrenis, sicut inermus et inermis.
73Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 10, 750; 1 (auctor fl.c.400)
Infrenis casu equi asperrimi, qui frenorum sperneret regimen.
74Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 10, 750; 3 (auctor fl.c.400)
dicimus autem et infrenus et infrenis, sicut inermus et inermis.
75Sidonius Apollinaris, Epistolae, 58, 0507A
Nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
76Sidonius Apollinaris, Epistolae, 39, XIII; 33 (auctor c.431-c.487)
nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
77Sidonius Apollinaris, Epistulae libri 1-7, 3, 13; 11 (auctor c.430-c.480)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est. denique facilius obtingit ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi qui pariter exsistat improbus dictis et probus moribus, vale.
78Vergilius Maro, Aeneis, 10, 747; 1 (auctor 70BC-17BC)
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem.
79Vida Marco Girolamo, Scacchia ludus, 1; 90 (auctor 1485-1566)
Dum vero peditum intentus Latonius heros Caedibus instat atrox, equitemque per agmina versat Vastatorem alae piceae, longe Arcada maior Ardor agit tacitis iamdudum invadere furtis Magnum aliquid peditumque ultro saepe obvia transit Agmina, cornipedem ducens in praelia laevum, Qui regi insidias tendens huc vertitur atque huc Per mediosque hostes impune infrenis oberrat.