'instinctus' - search in All Authors, Showing 1 to 229 of 229 hits

1Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
(2) Item dicit Damascenus quod bruta aguntur magis a natura quam agant secundum suas imaginationes; ergo videtur quod vox magis sit signum instinctus naturae quam imaginationis.
2Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
(2) Ad aliud dicendum quod in veritate bruta non procedunt inquirendo, sed ut dicunt Alfarabius et Avicenna , instinctus naturae est in eis loco inquisitionis.
3Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p8, p9, p12, 29a, 33a, 108b, 4, 230a, 39b, 2c, 91d, 133e, 137f, 43g, 95c, 90, 253, 3, 73a, 4a, 28b, 26c, 40d; (auctor c.1200–1280)
Et hoc fit in brutis potius per modum instinctus naturalis quam per modum deliberationis, ut supra patuit.
4Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0238D (auctor 730-804)
Audiens vero saepius bonam famam religiosae vitae de vobis, ideo instinctus amore fraternae dilectionis meipsum in tuam charitatem, fideliumque tuorum, Deo servientium in illis partibus, commendare curavi; etiam et illud deprecari, ut cautius agas de salute animae tuae, tuorumque subditorum.
5Alcuinus, Epistolae, 100, 0268B (auctor 730-804)
Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Flaccum Ipsa fugit. . . . . . Tamen, ut ad inquisita chartulae vestrae respondeam, non sapientiae divitiis suffultus, sed vestrae auctoritatis litteris instinctus, gremio pietatis vestrae protegendo, pauca de ratione multiplici saltus subiicere curabo.
6Alcuinus, Epistolae, 100, 0307A (auctor 730-804)
Ideo Propheta divino instinctus amore ait: Non veniat mihi pes superbiae (Psalm.
7Anamodus Ratisponensis, Traditiones Emmerammenses, 129, 0908A
Eodem hic praefatus venerabilis vir instinctus eloquio tradidit quamdam pecuniae suae partem ad sanctum Emmerammum in manum reverentissimi praesulis Ambrichonis, et advocati eius, nomine Walah, ea ratione quatenus proprietas quam patruus ipsius Otachar ad praedictum sanctum Dei contradidit in loco qui dicitur Rorpah ei remitteretur usque ad finem vitae suae, et ut post obitum suum eadem proprietas perpetuo iure in potestate S. Emmerammi permaneret una cum illa pecunia quam donavit; id est: calix cum patena argent.
8Anamodus Ratisponensis, Traditiones Emmerammenses, 129, 0914B
Quapropter ergo divino cogitatu instinctus tradidit proprietatem suam, quam habuit ad Quartinaha iuxta Bilisaseo, ad sanctum Dei martyrem Emmerammum, domino suo Arnolfo filio regali permittente a quo eam in possessionem accepit.
9Anonymus, Flos Medicinae Scholae Salerni, 1, 2, 1, 73; 1
Auribus infusus vermes succus necat eius; Cortex verrucas in aceto cocta resolvit; Huius flos sumptus in aqua frigescere cogit Instinctus veneris omnes, acres, stimulantes; Et sic desiccat ut nulla creatio fiat; Pomorum succus, flos partus destruit eius.
10Anonymus, Annales Hildesheimenses, 32, 1003; 12 (opus 1137)
Guntherus divina pietate instinctus renuntians seculo et pompis eius, monachus est factus.
11Anonymus, Vita Eucherii, 46, p0; 66
Sicque factum est, ut per dies tres continuatis et noctes incensus et instinctus perstetit.
12Anonymus, Vita Meinwerci episcopi Patherbrunnensis, 1; 278
LXIII. Alius quidam miles Bruno vocatus divina inspiratione instinctus consensu Wendilburgis suae coniugis, quicquid habuit in marcha, quae vocatur Ananroth, in mancipiis utriusque sexus et attinentiis omnibus, ad dominium et proprietatem Patherbrunnensis ecclesiae tradidit et ab episcopo hanc traditionem benigne suscipiente IV aratra in presentia Hosadi prepositi et aliorum multorum in beneficium accepit.
13Anonymus, Vita Walarici abbatis Leuconaensis, 16; 25
Ad tempus deserentes locum, illud etiam euvangelicum sectantes: Si persequentur vos in una, civitate, fugite in aliam, et cum in solitudine locus ille redactus fuisset, beatus pontifex Berchundus divino instinctus amore conabatur sanctum illum depositum ad suam civitatem magno cum triumpho deferre; sed cum, facta oratione, iussisset sanctum effodere corpus, proficere nil valebant.
14Anscharius Hamburgensis, Vita Willehadi, 118, 1014C (auctor fl. 865)
Et quia divino instinctus Spiritu servus Dei huiuscemodi zelo de die in diem exardescebat, non potuit lucerna accensa latere sub modio in tenebris; sed posita est super candelabrum, ut luceret palam omnibus, qui vel tunc vel futuri erant in domo Domini.
15Apuleius, Metamorphoses, 9, 18; 2 (auctor c.125–c.180)
Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus; certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanetus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur; nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur: nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset.
16Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1364C
Nam etsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed officio bonitatis adductus, misericors tamen dicendus est, eo quod aliis condolescendo miserum cor habere videatur.
17Auctores varii 141, Annales Hildesheimenses Quedlinburgenses et Lamberti, 141, 0563
Guntherus divina pietate instinctus, renuntians seculo et pompis eius, monachus est factus.
18Auctores varii 154, Ex inventione et miraculis S. Mathiae, 154, 1288D
Cumque aedificia eius et laquearia iam pene ablata fuissent, praedictus monachus, nescio quo instinctus spiritu, cum iam coenandi horam praeteriisset, operariis ab opere suo domum discedentibus, arrepto ferramento, praedictum altare confringere aggressus est.
19Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0692 (auctor 354-430)
Et ad haec quidem nos vitia naturae, inquit, nostrae propellit instinctus: sed utile est nos a via ad quam ferimur abscedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso recursu.
20Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0693 (auctor 354-430)
Ad haec, inquit, nos vitia naturae nostrae propellit instinctus.
21Augustinus Hipponensis, De moribus Ecclesiae, 32, 1333 (auctor 354-430)
Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitatis, misericors tamen vocandus est.
22Balde Iacob, Poemata, 1, 1, 33; 27 (auctor 1604-1668)
quin potius Deo Instinctus auctore, et iubenti Grande reus soluisse Votum.
23Boyer Carolus, Cursus philosophiae, metaph. gen., 2, 2, 2; 40 (opus 1952)
Instinctus vel affectus nequit esse criterium infallibile, universale et ultimum veritatis (contra sentimentalistas cuiusvis generis).
24Boyer Carolus, Cursus philosophiae, metaph. gen., 2, 2, 2; 42 (opus 1952)
Si instinctus vel affectus dicitur motus naturalis intellectus, cum hic motus non sit nisi ab evidentia obiectiva determinatus, dicendum est verba quidem improprie adhiberi, sed doctrinam cum nostra convenire.
25Boyer Carolus, Cursus philosophiae, metaph. gen., 2, 2, 2; 43 (opus 1952)
Aut aliud intelligitur, ut revera saepius apparet, scilicet aliquis motus facultatis appetitivae, et tunc instinctus et affectus est ulterius diiudicandus, nam manifestum est non omnem instinctum vel affectum rectum esse: id autem ex quo diiudicabitur erit ulterius criterium.
26Boyer Carolus, Cursus philosophiae, index; 65 (opus 1952)
; — theoria duplicis illuminationis, 93. Illusiones sensuum explicantur, Π, 34, 37· Imaginatio, Π, 44; — imaginatio creatrix, 149. Immaterialitas facultatis definitur, Π, 66; — immaterialitas intellectus, 68; — voluntatis, 136; — animae humanae, 156. Immensitas Dei definitur, Π, 382; — demonstratur, 383. Immortalitas animae humanae definitur, II, 170; — demonstratur, 172; — requiritur ad moralitatem, 451, 495. Immutabilitas essentiarum exsistentiam Dei requirit, Π, 330; — immutabilitas Dei definitur, 382 i — demonstratur, 383. Impenetrabilitas extensionem sequitur, I, 393 i — proprie dicta est naturalis, 405, 407. Imperativum categoricum secundum Kantium, Π, 483. Individuatio describitur, I, 481; — principium individuationis est materia quantitate signata, 484. Indivisibilia non constituunt quantum, I, 383; — indivisibilia continuantiae, 383. Inductio, argumentatio inductiva, I,153; — eius processus et legitimitas, 250 i — non reducitur ad syllogismum, 255. Infinitas Dei demonstratur, II, 359· Infinitus terminus, I, 74. Insensatae rationes ab aestimativa percipiuntur, Π, 42; — a memorativa reproducuntur, 43. Instinctus est aestimativa, Π, 44; — ad vitam sensitivam pertinet, 128; — non est criterium veritatis, 218; — exsistentiam Dei requirit, 344. Instrumentum ut causa, I, 355. Intellectus describitur, Π, 65; — est immaterialis, 68; — unicuique homini proprius, 75; — datur intellectus agens, 79; — ut facultas animae 89; — obiectum intellectus humani, 96; — intellectus verbum, dictio, 113; — Deus est intellectu praeditus, 385. Intensio qualitatis, I, 447. Intentio prima et secunda, I, 65, 74, 88. Interpretationismus describitur, II, 21; — reiicitur, 23. Irascibilis appetitus definitur, Π, 52, — demonstratur, 54,; — eius passiones, 55. Iudicium secunda operatio mentis, I, 96 sq.
27Boyer Carolus, Cursus philosophiae, psychol. II, 1, 4, 3; 15 (opus 1952)
Reproductio phantasmatum ex triplici causa pendet: ex excitatione organica, ex legibus associationis, ex determinatione instinctus (aestimativae et memorativae) vel rationis.
28Boyer Carolus, Cursus philosophiae, psychol. II, 1, 4, 3; 33 (opus 1952)
» 3° ex determinatione instinctus vel rationis.
29Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0321C (auctor 485-580)
Tua dextera dicit, hoc est propriae voluntatis instinctus.
30Cicero, Orationes 3, Ver.2, 5, 72; 1 (auctor 106BC–43BC)
Nunc te, Iuppiter Optime Maxime, cuius iste donum regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per nefarium scelus de manibus regiis extorsit, cuiusque sanctissimum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit; teque, Minerva, quam item duobus in clarissimis et religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum et parietes abstulit; teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque domicilium nocturno latrocinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem iste Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius simulacrum sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; teque, Mercuri, quem Verres in domo et in privata aliqua palaestra posuit , P. Africanus in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem ac praesidem voluit esse; teque, Hercules, quem iste Agrigenti nocte intempesta servorum instructa et comparata manu convellere suis sedibus atque auferre conatus est; teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum maximorum, legum iudiciorumque arbitri et testes celeberrimo in loco populi Romani locati, Castor et Pollux, quorum e templo quaestum iste sibi et praedam improbissimam comparavit; omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis coetus ludorum invisitis , quorum iter iste ad suum quaestum, non ad religionum dignitatem faciundum exigendumque curavit; teque, Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opiniones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis caerimoniis continentur, a quibus initia vitae atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Graecis adscita et accepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur, quae ab isto uno sic polluta ac violata sunt ut simulacrum Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario Catina convellendum auferendumque curarit , alterum autem Henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed de caelo lapsam arbitrarentur, — vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesidetis, a quibus inventis frugibus et in orbem terrarum distributis omnes gentes ac nationes vestri religione numinis continentur; ceteros item deos deasque omnis imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacrilegum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicae , fidem meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem omnes meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt , quae mea mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem vestra sit in iudicanda; deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, audaciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis, dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio consequatur, utique res publica meaque fides una hac accusatione mea contenta sit , mihique posthac bonos potius defendere liceat quam improbos accusare necesse sit.
31Cicero, Orationes 5, Dom., 55; 7 (auctor 106BC–43BC)
Qua re quid est mirum si iste metu ‹exagitatus› , furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari?
32Collectio Avellana, Epistulae Imperatorum Pontificum Aliorum, 112, 3; 2 (auctor 367-553)
uerum tamen instinctus ipse, quem mansuetudinis uestrae declarat alloquium, spem supernae misericordiae pollicetur; desuper est enim et ipsum uelle, quod bonum est.
33Conradus Megenbergensis, Speculum felicitatis humanae, p4, p5; 168 (auctor 1309-1374)
Item quod precise agit voluntarie, non libere nec dominative, necessario posita cognicione sequitur duplicem inclinacionem sic, quod in eius potestate non est non sequi nec resistere nec contradicere; quia posita apprehensione alicuius delectabilis vel alicuius tristis necessario sequuntur inclinaciones, scilicet passio una, puta concupiscencia aut fuga, amor vel odium, et alia, que est naturalis instinctus ad prosequendum aut fugiendum, et istas duas necesse est sequi motum prosecucionis aut fuge.
34Cornelius Tacitus, Dialogus de Oratoribus, 14, 1; 1 (auctor c.58-c.120)
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?
35Cosmas Pragensis, Chronica Bohemorum, 166, 0228C (auctor 1045-1125)
Similiter eodem anno et semper regnante domino nostro Iesu Christo, cuius in manu corda sunt regum, quo etiam clementer inspirante, dux Wladizlaus recordatus est fratris sui Borivoy, cuius humilitatem iam Dominus prospectans arcis de throno ethere, misertus erat afflictionis eius et miseriae, et quia cui Deus miseretur homo non potest non misereri, statim praedictus dux iam nutu instinctus divino et Hermanni episcopi faciens omnia consilio, mittit et revocat mense Decembri fratrem suum Borivoy de exilio, et satisfaciens sibi ac semetipsum eius submittens dominio, iterum collocat eum in principali solio.
36Cosmas Pragensis, Chronica Bohemorum, 166, 0238B (auctor 1045-1125)
Quod autem dux, gratia Dei instinctus, chistiana mancipia ab omnibus Iudeis redemit, et ut nullus ultra christianus serviret eis, interdixit, amen, amen, inquam; quicquid unquam deliquit, totum in hoc laudabili facto delevit et nomen sibi aeternum ascivit, O Christi famula pia Magdalena Maria, Semper devota tibi promit plebs sua vota, quoniam in tuo festo eruta est ab hoste infesto.
37Cosmas Pragensis, Chronica, 26; 459 (auctor c.1045-1125)
Similiter eodem anno et semper regnante domino nostro Iesu Christo, cuius in manu corda sunt regum, quo etiam clementer inspirante dux Wladizlaus recordatus est fratris sui Borivoy, cuius humilitatem iam Dominus prospectans arcis de throno etherie, misertus erat afflictionis eius et miserie, et quia, cui Deus miseretur, homo non potest non misereri, statim predictus dux iam nutu instinctus divino et Hermanni episcopi faciens omnia consilio mittit et revocat mense Decembri fratrem suum Borivoy de exilio, et satisfaciens sibi ac semetipsum eius submittens dominio, iterum collocat eum in principali solio.
38Cosmas Pragensis, Chronica, 26; 586 (auctor c.1045-1125)
Quod autem dux gratia Dei instinctus christiana mancipia ab omnibus Iudeis redemit et, ut nullus ultra christianus serviret eis, interdixit, 'Amen, amen', inquam; quicquid umquam deliquit, totum in hoc laudabili facto delevit et nomen sibi eternum ascivit.
39Cosmas Pragensis, Chronica, 26; 638 (auctor c.1045-1125)
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Quisnam speraret vel quisnam credere posset, Quod pax hoc anno fieret sine sanguine magno, presertim cum dominus Otto quorundam instinctus consilio tali se obligaverat sacramento, quod non prius ab urbe Wissegrad cederet, quam aut victus plecteretur capite aut victor potiretur principalis sedis culmine.
40Cyprianus Carthaginensis, Heptateuchos [CSEL], p2; 208 (auctor -258)
ilicet instinctus domini sententia magni maiores pariter natu praecedere mandat; tum uirgam capit adsuetam, qua sistere fluctus nouerat et medio pontum diducere uallo; Chorebumque petit montem, qui plurimus extat sacratumque caput uicina ad nubila tollit.
41Folcardus Sithivensis, Miracula S. Bertini, 147, 1117A (auctor fl. 1080)
Praeterea, fratres dilecti et commilitones Christi, quibus cordium votis vel laudum psallentiis idonei esse poterimus agendis Deo gratiis pro inopinata ereptione tanti discriminis, quave temeritate possumus dicere quod istiusmodi ausus esset coeptus, nisi magno zelo misericordis Dei fuisset instinctus?
42Francesco Petrarca, Epistole familiares, 4, 16; 28 (auctor 1304-1374)
[7] Versa te, pater, hac illac; ratio, ut arbitror, non erit sufficiens probare quod intendis, nisi forte, qui rationis vice fungitur instinctus animi tacitus, et pia magis quam examussim trutinata devotio.
43Francis Bacon, Novum Organon, Pars IIa, 1, LXXIII; 5 (opus 1620)
Itaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inventa perpererunt; ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.
44Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. 1, 6, p15; 17 (opus 1597)
Dices: ergo haec prudentia brutorum nihil est aliud quam instinctus naturae; sed hunc instinctum sibi accommodatum omnia animalia habent, etiam illa quae memoria carent; cur ergo Aristoteles hoc tribuit peculiariter quibusdam brutis?
45Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXIII, 10, p397; 19 (opus 1597)
Qui naturalis instinctus nihil aliud est quam quidam actus phantasiae seu aestimativae necessitate naturali ab illa profluens posito phantasmate talis rei; quo actu practice (ut humano modo loquar) iudicat brutum hoc esse sibi vitandum, vel prosequendum, aut appetendum, quamvis non valeat rationem convenientiae vel disconvenientiae discernere.
46Frank Carolus, Philosophia naturalis, ind.; 3 (opus 1949)
(De exsistentia animae sensitivae)........... ...........121 § 2. De constitutione substantiali animalis..............130 Caput II. De essentiali differentia inter animalia et hominem......135 Appendix: De explicatione psychologica instinctus........142 Liber III De constitutione substantiae corporeae (De ultimis principiis corporum) Tractatus I Expositio variorum systematum Caput I. Systemata extrema monistica de natura corporum........147 Caput II. Exponitur systema dualisticum peripateticum (Aristotelicum) sive hylemorphismus de constitutione substantiali corporum.......150 § 1. Quomodo Aristoteles ad doctrinam suam pervenerit ....... 151 § 2. De doctrina Aristotelis ab ipso et a scholasticis theoretice evoluta et in corpus doctrinae redacta..................153 Tractatus II De obiectivo valore systematis peripatetici Caput I. De facio ei natura mutationum substantialium.........163 § 1. De doctrina physicorum et physiologorum de mutationibus, quae »substantiales« vocari solent..................163 § 2. De applicatione huius doctrinae ad naturam corporum interpretandam 166 Caput II. De probatione positiva compositionis realis (essentialis) corporum .
47Frank Carolus, Philosophia naturalis, ind. rer.; 48 (opus 1949)
; »infinite parva« 14 16. Instinctus 267 ss.
48Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 1, 2, 3; 32 (opus 1949)
); vel in viventibus, instinctus specifici leonis, lupi, asini etc.
49Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 1, 1; 191 (opus 1949)
A recentioribus vulgo nominatur »instinctus«(de quo plura infra n. 267 ss.).
50Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 2, app. (opus 1949)
Appendix De explicatione psychologica instinctus
51Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 2, app.; 23 (opus 1949)
1. Vocabulum »instinctus« sumitur duplici sensu: latiore et strictiore.
52Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 2, app.; 26 (opus 1949)
Hoc sensu sumptus potest instinctus describi: impulsus naturae, qui antecedenter ad experientiam singulorum individuorum excitat animal adactiones toti speciei communes, in bonum sibi et alii, quin tamen illam relationem finalem qua talem cognoscat.
53Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 2, app.; 27 (opus 1949)
b) Strictiore sensu sumptus restringitur verbum instinctus ad aliquas actiones, quae speciatim artificiales sunt, vel specialem similitudinem exhibent cum actionibus moralibus bonis et malis hominis; v.
54Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 2, app.; 62 (opus 1949)
Hi ergo consulendi sunt auctores, qui perfecte norunt mores et instinctus, et lii generatim non cunctantur dare explicationem sensitivam, v.
55Frank Carolus, Philosophia naturalis, 1, 2, 2, 2, 1; 167 (opus 1949)
In hoc instinctu naturali nituntur experimenta: Obicitur ob ipsorum oculos fructus vel aliud nutrimentum notum, qua visione excitatur instinctus ad obiecta visa quocunque modo perveniendi.
56Fulbertus Carnotensis, Epistolae, 141, 0216C (auctor 960-1028)
Cogitate ergo qualiter ab his liberemur, et ut moerorem nostrum convertatis in gaudium, obsecrando comitem Odonem, et ei vestra regali auctoritate vivaciter imperando ut praedictas diabolici instinctus machinas vero animo destrui iubeat, vel ipse destruat, propter Dominum, et fidelitatem vestram, et sanctae Mariae honorem, et nostri adhuc sui fidelis amorem.
57Gillebertus de Hoilandia, Sermones in Canticum Salomonis, 184, 0187D (auctor -1172)
Illos primos credentium conventus non adstringebat adhuc institutio Ordinis, sed instinctus amoris.
58Giordano Bruno, De imaginum compositione, 2, 13; 67 (auctor 1548-1600)
Succurrunt Esca dolosa, Fomes petulans, suavis Instinctus, blandiens Lenocinium, pelliciens Fallacia, vertens Vela, applicans Navigium.
59Giordano Bruno, Medicina Lulliana, p2; 34 (auctor 1548-1600)
Talis vero defectus provenit aut ratione repletionis, quae impedit motum elementorum et regulam illam, qua humores in nostro corpore ita habent suam vicissitudinem, cum sunt bene dispositi, sicut et vicissitudo certa est in caeli motu; aut ratione vulneris vel inanitatis, per quae meatuum continuatio perditur et continuitas fluxus detruncatur, unde causatur dolor, conqueritur subiectum, contra instinctus et appetitus clamat per dolorem; et causa illius doloris est subiectivum H, quod suos actus exercere non potest; et huius causa est substantia I, quod motum suum continuum non habet, siquidem in corpore humano in 24 horas quatuor haec elementa in sua regione ita motum habent, sicut et in universo, nempe megacosmo.
60Giordano Bruno, Medicina Lulliana, p7; 4 (auctor 1548-1600)
II. Primus modus est respectu repletionis, quae repletio impedit domorum motus unius ad aliam; et sic clamant per dolorem instinctus et appetitus naturales, sicut in domo de AE est alteratio per domum de CG, quia clamat AE significativo modo per dolorem, sicut homo clamans adiutorium per timorem.
61Giordano Bruno, Medicina Lulliana, p7; 6 (auctor 1548-1600)
III. Secundus modus est per scissionem circuli, destruendo continuationem motus per vulnera sive ictus; et ista cura pertinet ad cirurgicum, coniungendo partem cum parte, unam partem in aliam trahendo per concordiam qualitatum, contrarietatem removendo impedientem coniunctionem, sicut removere domum de CG a domo AE, multiplicando calorem in A contra frigiditatem CG et humiditatem contra siccitatem CG, ut revertatur linea continua in patiente per quam transeat motus qualitatum et subiecta eorum; et appetitus non dolent nec instinctus.
62Giordano Bruno, Mordentius et de Mordentii circino, p2; 11 (auctor 1548-1600)
De circino autem aliquid editum extat, quod (per meam fidem) tam rude, tam crassum, tam contorto ordine, tam ignorante doctrina scriptum constat, ut ipsum certe editum tanquam non editum ideo quisque facillime iudicare posset, quia illud idiotae alicuius industrioris vel agrimensoris vel carpentarii apparere facit instrumentum, quod alicui potius casus vel instinctus quidam non errantis intelligentiae, qui rudioribus hominibus cum brutis solet esse communis, quam disciplinata vivaxque (qualem in Mordentio coniicio) ratio suggesserit.
63Guibertus S Mariae de Novigento, De laude S. Mariae, 156, 0549B (auctor c.1055–1124)
Et cum divini instinctus sapore nectareo interius irremisse pascatur, nequaquam de his quae adiacent gratulatur, id potius tantillum quod adhuc videtur officere, lamentatur.
64Guibertus S Mariae de Novigento, Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae, 156, 0401A (auctor c.1055–1124)
» Filii maris ex Aegypto quasi avis avolant, dum instinctus superbiae, qui per avem figuratur, ex infimis se desideriis allevat, et praesentem moerorem gaudio spirituali commutat.
65Guibertus S Mariae de Novigento, Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae, 156, 0425B (auctor c.1055–1124)
» Avis in laqueum terrae absque aucupe non cadit, quia mens pennis sublevata virtutum, terrenis nullomodo irretitur affectibus, nisi cuiuspiam pravae suggestionis in morem aucupis praecedat instinctus.
66Guibertus S Mariae de Novigento, Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae, 156, 0462B (auctor c.1055–1124)
Vectes eius perditi conteruntur, cum spirituales instinctus, sine quibus rationi robur inesse non praevalet, consumuntur.
67Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 7; 122 (auctor c.1210-c.1287)
Sed fortune aduersitas, que iam dederat suo cursui uoluntarios instinctus et motus infelices, accelerabat ad exitus, processus exinde auidos ordinando.
68Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 36; 105 (auctor c.1210-c.1287)
Nam ipso postmodum sublato de medio qui condendi a me presens opus erat michi stimulus et instinctus, ab ipsius prosequcione cessaui, cum non esset cui de hoc placere merito potuissem.
69Guillelmus Dandina, Vita Hugonis de Lacerta S. Stephani, 204, 1186A (auctor fl. 1157)
Huius ergo venerabilis Patris celebrem opinionem vir iste de quo nobis praesens sermo, comperiens, divino, ut credimus, Spiritu instinctus, praedictam eremum aggressus solus et cum aliis multoties praesentiae eius se obtulit aspectibus.
70Gumpoldus Mantuanus, Vita Vencezlavi, 135, 0933C (auctor 967-985)
15. Aut fraudulenta hostis impurissimi machinatione huiusmodi operum affectibus astu, si umquam poterit, antiquo perimendis, minimum retardante, frater eius Bolezlav aetate minor, mentis perversitate et actuum qualitate execrandus, diabolico tactu instinctus, furoris nequitia contra virum Dei saevienter armatus, regni fraterna manu rapiendi cupidus, cum nefario ministrorum ausu mortales exitii insidias sibi tendere quam plurimum conatus est.
71Haymo Halberstatensis, Enarratio in duodecim prophetas minores, 117, 0009A (auctor -853)
Nam quae maiores, concitatiore divini numinis (ut ita dicam) oestro stimulati, longo verborum ambitu, variis aenigmatum figuris, et personarum crebris mutationibus effuderunt, haec quoque minores, quibus gratiae placidior instinctus adfuisse creditur, angustioribus periodis et per breviores obscuritatum anfractus complexi sunt.
72Hetto Basileensis, Capitulare 1, 105, 0768B
Et non solum Novi Testamenti documenta sunt eamdem formulam observandi, sed etiam Veteris Testamenti, patet ratio: quia Propheta spiritu Sancto instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi: et, media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal.
73Hetto Basileensis, Capitulare 2, 115, 0016A
Et non solum Novi Testamenti sunt documenta eadem formulam observandi, sed etiam Veteris Testamenti patet ratio: quia Propheta Spiritu sancto instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164) .
74Hieronymus Stridonensis, Epistulae 71-120 [CSEL], 96, 6, 1; 2 (auctor 340-420)
et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens Christianum dogma ludum et iocum faceret nequaquam diuinae doctrinae ueritate utens, sed humanae mentis arbitrio et in tantam se ipso magistro intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli, qui plenus spiritu sancto contulit cum prioribus apostolis euangelium, ne forte in uacuum curreret aut cucurrisset, ignorans, quod daemonici spiritus esset instinctus sophismata humanarum mentium sequi et aliquid extra scripturarum auctoritatem putare unum.
75Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ezechielem, 25, 0169B (auctor 340-420)
Et rursum: Astra quoque non sunt munda in conspectu eius: et adversus Angelos suos perversum quid excogitavit (Iob XXV, 5) . Sin autem sublimis illa natura peccato non caret, quid dicendum est de hominibus, qui fragili carne circumdati, debent loqui cum Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Rom. VII, 24) ? Et illud, ut cum omnia fecerimus, debeamus dicere: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10) . Et: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1, 2) . Ad probationem autem huius rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis, immo parvus mentis instinctus puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis, opere consumes, illud de Genesi proferendum est: Cham peccavit, irridens nuditatem patris; et sententiam non ipse qui risit, sed filius eius suscepit Chanaam: Maledictus, ait, Chanaan; servus erit fratrum suorum (Genes. IX) . Quae enim iustitia est, ut pater peccaverit, et in filium sententia proferatur?
76Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0778 (auctor 340-420)
Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens, et non Scripturarum auctoritatem, sed suum errorem sequens, ausus sit cunctis in medium nocitura proferre, nec aestimaverit unquam ullum hominum fore, qui suis assertionibus contrairet, si philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset, et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens, Christianum dogma ludum et iocum faceret, nequaquam divinae doctrinae veritate utens [al. nitens], sed humanae mentis arbitrio, et in tantam, seipso magistro, intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli, qui plenus Spiritu Sancto contulit cum prioribus apostolis evangelium, Ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset (Gal. 2. 2) : ignorans quod daemoniaci spiritus esset instinctus, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum.
77Hilarius Pictaviensis, Tractatus mysteriorum [CSEL], 1, 26, 5; 1 (auctor 315-367)
instinctus eum et saeculo reliquit et gladio permisit et seruituti fratris addixit.
78Hilarius Pictaviensis, Tractatus mysteriorum [CSEL], 2, 2, 2; 1 (auctor 315-367)
hanc enim fornicariam iunctam prophetae sponsam sibi dominus in iustitia et fide effecit testamentum disponens cum bestiis agri, id est cum hominibus iure saeculi inmanibus, et cum uolatilibus caeli, scilicet sub inanitate mundi huius et uacuitate umentibus, et cum serpentibus terrae, nempe uenenato animo atque fallente in corpore constitutis, arcum in serpentibus, frameam in uolatilibus, bellum contriturus in bestiis, ex genere telorum et animantium nominibus diuersos humanae mentis instinctus edomiturus in pace, bella bestiarum, iacula uolantium, uenena serpentium.
79Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], 1, 9; 4 (auctor 315-367)
et ad haec quidem nos uitia naturae nostrae propellit instinctus; sed utile est, nos uia hac, ad quam ferimur, abscedere, neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu.
80Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], 2, 18; 6 (auctor 315-367)
beata illa et perfecta aeternaeque uirtutis bonitas non patitur conuersionem nec demutatur ei alio in aliud motu accidentis instinctus.
81Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], 53, 10; 2 (auctor 315-367)
non potest iniquitatis argui deus, nec perfectae bonitati malignae uoluntatis instinctus ac motus admixtus est mala enim non maliuolus excitat, sed ultor retorquet; neque ea ex malitia sua adfert, sed in merita nostra conuertit.
82Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], 57, 4; 4 (auctor 315-367)
de peccatorum dentibus et molis leonum frequenter nobis fuit sermo, quia in his desseuientis malignitatis significatur instinctus.
83Hilarius Pictaviensis, Commentarius in Matthaeum, 9, 0967C (auctor 315-367)
Infirmos curent, mortuos suscitent, leprosos emundent, daemones eiiciant (Ibid. 8) ; quidquid malorum Adae corpori satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emundent.
84Hilarius Pictaviensis, Commentarius in Matthaeum, 9, 1024C (auctor 315-367)
Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum infantium subrepit instinctus.
85Hilarius Pictaviensis, Commentarius in Matthaeum, 9, 1030C (auctor 315-367)
Et cum sero esse coepisset, donum constitutae in totius diei labore mercedis, primi operarii horae vesperis consequuntur (v. 8) . Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei iustificatione donavit: verum secundum insolentiam populi iam sub Moyse contumacis, hinc murmur operantium est, hinc gratuitae mercedis invidia est, quod sine longi laboris difficultate, et sub aestus nomine non longo in eos diabolici instinctus calore flagrante, idem praemium redhibeatur operantibus.
86Hilarius Pictaviensis, Commentarius in Matthaeum, 9, 1039A (auctor 315-367)
Atque idcirco ex eo specialiter interrogandi reperitur instinctus, sub quo totius periculi praeformatio proferebatur.
87Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0252B (auctor 315-367)
Et ad haec quidem nos vitia, naturae nostrae propellit instinctus: sed ut utile est, nos a via hac ad quam ferimur abscedere, sic neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu.
88Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0271B (auctor 315-367)
Ira Dei non ex motu repentino. - Non itaque ad demutationem Deus mobilis est, neque ad aliud ex alio transferendus: cum certae ipse constantisque naturae sit, maneatque ut est, quippe qui dixerit: Ego sum qui sum, et non demutor (Malac. III, 6) . Beata illa et perfecta aeternaque virtutis bonitas non patitur conversionem, nec demutatur ex alio in aliud motu accidentis instinctus.
89Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0587B (auctor 315-367)
Resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni via mala primum arceamus, tum deinde si quis nos instinctus eo coeperit ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps custodiamus Dei verbum.
90Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0343B (auctor 315-367)
Non potest iniquitatis argui Deus; nec perfectae bonitati, malignae voluntatis instinctus ac motus admixtus est.
91Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0370B (auctor 315-367)
De peccatorum dentibus et molis leonum frequenter nobis fuit sermo, quia in his desaevientis malignitatis significatur instinctus.
92Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0712A (auctor 315-367)
Executio quidem hominum est: sed diaboli instinctus est.
93Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 9, 0712B (auctor 315-367)
Iniurias inferens miseratione dignus, non ira. - In omni igitur quam perpetimur iniuria, alterius opus, alterius instinctus est: et non sibi efficit, quisquis aliquid per turbulentae voluntatis impetum gerit.
94Honorius I, Epistolae, 80, 0480B
Aliter autem si quis fecerit, typho superbiae instinctus, et nostrae praeceptioni inobediens, et praenominatae Ecclesiae concessis suae dignitatis rationibus contenderit reniti, sciat separatum a participatione corporis et sanguinis Domini et Redemptoris nostri Iesu Christi.
95Hormisdas I, Epistolae et decreta, 63, 0384B
Verumtamen instinctus ipse, quem mansuetudinis vestrae declarat alloquium, spem supernae misericordiae pollicetur.
96Incertus 154, Ex vita S. Agritii, 154, 1249D
Nam cum frater imperatoris Ottonis I - tres enim fuerunt - Bruno vocatus, meliores Lotharingiae episcopatus, Treverensem scilicet et Coloniensem, nec non maximam regni huius partem in sua haberet potestate, non bono ut patet spiritu instinctus, hunc ipsum de quo loquimur festivae memoriae ac salutis nostrae clavum, quo nescitur, transferre clam, ne dicam furtim, volebat.
97Incertus 190, Passio S. Thomae Cantuariensis, 190, 0282A
Cuius consilium et instinctus ad hoc etiam diligentius accessit, ut munus tam instanter oblatum pro Christi Ecclesia non respueret, nec occasionem tam honestam sperneret, qua liber ab humano, Dei deinceps vacare posset obsequio.
98Ioannes Bezuensis, Chronicon Besuense, 162, 0964B
Hac igitur animadversione compunctus, et a sancto Spiritu spiritualiter instinctus, ego Hugo dux Burgundiae notum facio omnibus tam modernis, quam futuris fidelibus, quod redemptionem carrorum, quam in porta Divionensi capere consueveram, Deo et sancto Petro, et abbati Stephano omnibusque Besuensis ecclesiae monachis donaverim ut amodo quibuscunque annis vel temporibus Divionem venerint ipsi denominatae ecclesiae monachi, tam claustrales, quam in cellis manentes, hanc sibi libertatatem a me meisque successoribus obtineant, ut sine omni impedimento et absque alicuius redemptionis exactione, cum suis carris indubitanter pertranseant.
99Ioannes Bezuensis, Chronicon Besuense, 162, 0985B
Qua siquidem animadversione compunctus, et a Spiritu sancto spiritaliter instinctus, ego Hugo de Bellomonte cum filiis meis Hugone, et Ioffredo, pro remedio animae meae, antecessorumque meorum, Deo, et sancto Petro Besuensi, abbatique Gerardo, monachisque Besuensibus in parrochia Sancti Martini Deo servire volentibus, dono concessi quidquid domnus Remigius eiusdem loci presbyter, in ecclesiis, in agris, in pratis, in silvis, in domibus, et universis humanae vitae usibus, tenebat; et insuper quidquid vadimoniorum quae praedictis monachis, aut iam dederit, aut in futurum dare voluerit, possidebat.
100Ioannes Damascenus Billius Iacobus, Vita SS. Barlaam et Iosaphat, 73, 0593A
Ut autem ad labefactandum ipsius animi institutum imbecillem hostis ille se vidit (Christum enim ipse sibi ob animum proponens, atque ipsius desiderio inflammatus, speque egregie confirmatus, ac fide subnixus, illius instinctus et consilia pro nihilo ducebat), pudore suffusus est, utpote ad primum, ut dici solet, impetum prostratus.
101Iohannes Vitoduranus, Chronica, 1; 2208 (auctor 1300-1348)
Huius pungne volucrum conflictacio iudicio meo in toto impossibilis mihi non videtur, consideranti animalium et avium nature varios instinctus, secundum quod legimus in diversis libris tractantibus de complexionum animalium variis affectionibus.
102Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0370A (auctor 565-636)
19. Attonitus, veluti furore quodam instinctus, atque stupefactus; dictus autem attonitus a tonitrui strepitu, quasi tonitruo stupefactus, et vicino fulgori, aut tactu proximus.
103Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 10, 19; 64 (auctor 565-636)
Adtonitus, veluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et vicino fulgori aut tactu proximus.
104Isidorus Mercator, Collectio decretalium, 130, 0453C (auctor fl. 850)
Pro reverentia et exaltatione sanctissimae atque intemeratissimae Christi fidei propter corroborandas et fulciendas hominum invalidas mentes, quae frequenter partim ignorantiae vitio (quo naturaliter ab ipsis vitae auspiciis nascimur obtenebrati) a via veritatis aberrare solent, partim educationis infelici corruptela depravatae nonnunquam quod recta ratio monet et naturalis docet instinctus, et sequi veritatis puritas exhortatur, non sine gravi animae dispendio despicantur.
105Lactantius, Divinae Institutiones [CSEL], 5, 9, 6; 2 (auctor 250-325)
utrumne ueritas odium parit, ut ait poeta quasi diuino spiritu instinctus, an erubescunt coram iustis et bonis esse nequam, an potius utrumque?
106Lactantius, Divinarum institutionum liber V, 6, 0576B (auctor 250-325)
Utrumne Veritas odium parit, ut ait poeta, quasi divino spiritu instinctus?
107Lambertus de Monte, De salvatione Aristotelis, 3, 3, 1, 1; 49 (auctor -1498)
Cognovit deinceps Aristoteles, quod superior appetitus moveri natus est a deo ad rectificandum hominem in suis operibus, quod patet ex fine tractatus 'De bona fortuna', ubi sic, inquit Aristoteles, movet quodammodo omnia quod in nobis est divinum, instinctus enim principium non ratio sed aliquid melius; quid enim utique erit melius et scientia et intellectu nisi deus?
108Lambertus de Monte, De salvatione Aristotelis, 3, 3, 1, 1; 51 (auctor -1498)
Et statim addit, quod habentibus impetum divinum non expedit consilio uti, quia talis instinctus est a principio quod est melius intellectu et consilio.
109Lorenzo Valla, Gesta Ferdinandi regis Aragonum, 3, 9; 13 (auctor 1406-1457)
(6) Post totidem ferme dies (nequa gaudia sine calamitate aliqua traducantur, sicut raro tristia sine aliquo solatio sunt: sic enim nos Deus admonet subinde et nostre fragilitatis et sue clementie) accidit ut rex, sicut sedebat cum domesticis colloquens, subita defectione corporis delaberetur et inter assistentium succurrentes manus aliquandiu intermoreretur, rumorque in universa non solum domo, sed urbequoque vulgaretur, repentina morte suptractum. Medici, ut in extremo casu opitularentur, acciti, dicuntur se occultasse pre metu, neve in preteritum negligentie, neve in presens inscientie penas luerent. (7) Laboraverat quidem rex diu ex renibus, vir alioquin prospera ac vegeta valitudine. Subitum autem morbum pituite volunt incurrisse ex assidua mansione sub divo per noctem, ad hec frequentiore edulio cucumeris cuiusdam, quem vocant malignanum. Accitis tamen indigenis medicis, fomenta adhibita sunt alieque curationes. Atque ita revixit. (8) Postero die post acceptam potionem, cum melius haberet, gratulabantur ei nonnulli, quia hunc in modum vaticinio defunctus esset. Etenim fertur quidam, sive ex prenosticis corporis presagiens, sive oraculo aliquo instinctus (nam astrologie predicere mortes non tribuo) dissipasse famam nondum exacto quadriennio regem vita defuncturum. Rex tamen neque prophetanti plane crediderat, neque nunc magnopere consolantibus acquiescebat, plus sue conscientie de valetudine sui corporis fidei habebat, quam in utranque partem aliorum verbis.
110Lovati Lovato, Certamen, 1, 2; 4 (auctor 1240-1309)
Quos alternus amor stabili sub foedere iunxit Instinctus virtutis alit diffusus utrinque; Nam virtus est ipse vigor qui gignit amicos.
111Lucius III, Epistolae et privilegia, 201, 1351A
Totius Ecclesiae fidelibus paterna dilectione familiariter insinuamus, quod audientiae nostrae veridica assertione relatum est, qualiter Fridericus dux, pater Friderici imperatoris, ecclesiam, quae dicitur Hohenburg, in honore sanctae Dei genitricis Mariae fundatam, in qua requiescit corpus S. Odiliae virginis, per indiscretam rerum invasionem disturbaverit, et usque ad tempus filii sui Friderici imperatoris pene destructam reliquerit; ipse vero Fridericus Romanorum imperator divina gratia instinctus, pro tam miserabili patris delicto graviter doluit, et aeterni Regis gratiam reconciliare volens, praefatam ecclesiam consilio spiritualium personarum restaurare elaboravit, et sicut ab eis didicit, religiosam et idoneam personam, nomine Rilint, eidem ecclesiae praefecit.
112Lucretius, De Rerum Natura, 1, 921; 2 (auctor c.97BC-c.55BC)
nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
113Ludovicus II Germaniae, Capitula ecclesiastica, 138, 0628B
Et non solum novi testamenti documenta sunt eandem formulam observandi, sed veteris testamenti patet ratio, quia propheta Spiritu sancto instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi, et media nocte surgebam ad confitendum tibi.
114Macrobius Theodosius, Saturnalia, p7, 2; 4 (auctor c.420)
Lucretius in primo: nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
115Marcus Iunianus Iustinus, Epitoma historiarum Philippicarum, 12, 7; 9 (auctor fl.c.250)
Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo quam exercitui suo consuluisse.
116Marsilius Ficinus, Iamblichi De mysteriis Aegyptiorum Chaldaeorum Assyriorum, 4, p31; 97 (auctor 1433-1499)
Iam uero instinctus ad uenerem in mundo quidem ad amicitiam tendit, & harmoniam.
117Marsilius Ficinus, Iamblichi De mysteriis Aegyptiorum Chaldaeorum Assyriorum, 4, p31; 111 (auctor 1433-1499)
Nemo itaque uel deos, uel daemones eorum pedissequos amoris & coitus non legitimi causas esse dicat, Sed uel naturales instinctus apud nos deprauatos, uel ueneficam insuper artem, uel malos daemones, uel animas nondum puras.
118Martinus Legionensis, Sermones, 208, 1028C (auctor c.1130–1203)
Ad probandum ergo quod primus pulsus cogitationis, imo parvus mentis instinctus non puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis, opere consumes; illud de Genesi asserendum, ubi dicitur: Cham peccavit irridens nuditatem patris, et sententiam maledictionis non ipse, sed Chanaan filius eius accepit, qua dicitur: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis (Gen. IX) . Quae enim iustitia est, ut cum pater peccaverit, filius punitus sit?
119Masenius Iacobus, Palaestra oratoria, 2a, 9, 5; 42 (auctor 1606-1681)
Quare quid est mirum, si iste metu perculus, si furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas ceremonias persequi, neque verbum ullum solenne potius effari?
120Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 1, 6, 5; 14 (auctor 1606-1681)
multum enim supta prosam Orationem, et quam pedestrem Graeci vocant, surgit: ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphico videatur oraculo instinctus.
121Mussato Albertino, Certamen, 1, 2; 4 (auctor 1261-1329)
Quos alternus amor stabili sub foedere iunxit Instinctus virtutis alit diffusus utrinque; Nam virtus est ipse vigor qui gignit amicos.
122Notkerus Balbulus, Martyrologium, 131, 1152B (auctor c.840-912)
idem vir coelesti miraculo instinctus (visa est quippe super caput eius columba residere), pervenit ad locum ubi sancta Dei torquebatur, et petens baptismum, cum illa pariter gladio trucidatus est.
123Notkerus Balbulus, Sequentiae, 131, 1026B (auctor c.840-912)
Posthaec instinctus amore Divino, et a praesule apostolico Visitat gentes procul habitantes Et ferocia regna Galliae.
124Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 1, 53; 137 (auctor 1554-1606)
Erat Faber ex Oppido Allobrogum Villareto Gebennensis Dioecesis, Parentibus ortus pietate magis, quam generis claritate nobilibus: et ab iis sic educatus, vt iam inde a puero conscientiae sentire clamores, et quasi morsus inciperet: quodque Diuinae in eum indulgentiae peculiare indicium est, septimo circiter aetatis anno, quosdam etiam pietatis igniculos, et peculiares, vt ipse de se scripsit, instinctus ad deuotionis affectum.
125Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 4, 134; 23 (auctor 1554-1606)
Inter hos ad meliora vocantis Dei instinctus Melchior eius frater pridem in Societatem admissus.
126Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 8, 94; 105 (auctor 1554-1606)
Interim Xauerius Cocinum versus, rediturus citeriorem in Indiam, quemadmodum extremo anno superiore docuimus Malaca soluerat: sed antequam conscenderet nauim, pueros quosdam, quos e Molucis in Goensi collegio instituendos abduxerat, nauclero, vt in Indiam deueheret, commendauit semel, iterum, tertioque denuncians, valde se nauigio illi metuere, ne magnum aliquod discrimen adiret: nec inanis fuit ille metus, quem instinctus haud dubie diuinus iniecerat.
127Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 12, 1; 48 (auctor 1554-1606)
Tam vehemens, tamque acer instinctus Sancti Spiritus fuit; vt illico coram Augustissimo Eucharistiae sacramento, quod prae manibus habebat, Societatem se Deo vouerit initurum, omni animo, studioque diuinae gratificandi voluntati.
128Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 14, 42; 325 (auctor 1554-1606)
Dum Consaluus, et Basilius Sanlucari elaborant, Borgia, quem interior quidam instinctus ad festinandum incitabat, Ioanni Suario sacerdoti mandauit, qui tum Salmanticensi Collegio praeerat, vt vel aegrotus Hispalim se conferret: ageretque cum Medinae, Nieblaeque Dynastis nuper commemoratis, aliisque nonnullis amicis de domicilio aliquo tanta in vrbe: vbi tantisper diuersari de Societate possent aliqui, dum propriarum aedium opportunitas offerretur.
129Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 16, 125; 54 (auctor 1554-1606)
vbi sacrae eius reliquiae seruabantur, exosculatus, interiore motu instinctus, interrogat cur B. Patris effigies publice honoranda proposita non sit: nostrisque de more modestiam obtendentibus: continuo, inquit, effigiem, scalasque afferte ad me.
130Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 1, 20; 127 (auctor 1554-1606)
Sed ille Christigratia, cui arces quoque peruiae sunt, instinctus maiora coepit animo praemia, beatiores nuptias, nobiliorem agitare militiam.
131Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 4, 40; 55 (auctor 1554-1606)
et fuit diuinus instinctus: nam ea nauis et sarcinulae eius omnes perierunt.
132Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 5, 14; 19 (auctor 1554-1606)
Nec instituti Societatis esse homines dumtaxata vitiis auocare, sed eosdem conari ad vitam virtutemque (quantum cuiusque status patiatur) perfectam per exercitia praesertim spiritualia ducere, non quidem humanis rationibus persuadendo, vt Religiosi fiant; sed vitia remouendo, caeteraque suppeditando adiumenta; per quae ad instinctus Dei sentiendos, quos ille vocauerit, praeparentur.
133Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 4, 1; 54 (auctor 1554-1606)
Sed diuini instinctus quae expeti signa possunt, quae non in Rodulfo luculenter extent?
134Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 4, 1, 124; 132 (auctor 1554-1606)
Horum vocibus priuatarum rationum studio, quid in commune expediat, vt saepe vsu venit, minus aduertentium, instinctus Cubosama, iussa, Nobunangae detrectans, bellum praeoptat.
135Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 4, 7, 293; 53 (auctor 1554-1606)
Ergo siue curiositate instinctus, seu potius diuino spiritu, ad caeleste lumen, et regnum vocante e suo Castello Satagano, Aegidium Eanem Pereriam accersit Sacerdotem praedicatione Lusitanorum, atque etiam Ethnicorum rarae virtutis.
136Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 2, 1; 108 (auctor 1554-1606)
Per hanc speciem nostro Praesuli post tot Dei instinctus, longasque moras fucum facere Satan conabatur.
137Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 2, 1; 202 (auctor 1554-1606)
Nam et omnes quondam circa Tripolim, impotens, ac ferox Turca, nulla re, nisi odio Christianorum, ac barbari ingenii feritate instinctus; male plagis cecidit, admodum laetos, quod pro nomine IESV digni haberentur aliquid contumeliae, et iniuriae pati: et Ioannem Brunum cum Mario Amato item Tripoli dederunt in carcerem, vt cogerent Turcas fieri, calumniati circumcisos esse: Namque ea Turcis lex est, vt si quis religionem mutare velit, non liceat ei nisi ad Turcicam transire.
138Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 8, 1; 20 (auctor 1554-1606)
Inde aliquandiu in Hispania haesit: tum repente Romam accurrit, ab aliquo, vt suspicio fuit, perturbatorum instinctus.
139Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 8, 139; 108 (auctor 1554-1606)
Vicere tandem immodicam caelestes instinctus modestiam.
140Othlonus S Emmerammi, Liber visionum, 1; 3 (auctor c.1010-c.1070)
Postquam ergo, ut dixi, assiduis levioribusque Dei monitis instinctus parum emendare me curavi, maiora districtionis suae medicamina adhibuit mihi.
141Othlonus S Emmerammi, Vita sancti Bonifatii archiepiscopi Moguntini, 111, 15; 39 (auctor c.1010-c.1070)
Quam petitionem episcopus idem, nutu divino instinctus, benigne suscepit, efficaciter conplevit.
142Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, Alia vita S. Bonifacii, 89, 0641A (auctor 1010-1070)
Quam petitionem episcopus idem nutu divino instinctus benigne suscepit, efficaciter complevit.
143Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, Visiones tum suae tum aliorum, 146, 0343 (auctor 1010-1070)
Postquam ergo, ut dixi, assiduis levioribusque Dei monitis instinctus parum emendare me curavi, maiora districtionis suae medicamina adhibuit mihi.
144Ovidius Naso, Fasti, 4; 823 (auctor 43BC-17)
" talibus instinctus solio privatus in alto sederat: attonitum volgus ad arma ruit.
145Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0657C (auctor 785-860)
Sed in typicam consummationem prohibendorum infantium surrepsit instinctus, pro quo Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium est regnum coelorum.
146Poliziano Angelo, Sylvae, 4; 116 (auctor 1454-1494)
Licet ille cruentum Rugiat et truncas desiccet sanguine venas, Fronte minax, diraeque instinctus verbere matris.
147Quintilianus, Institutio Oratoria, 10, 1, 81; 164 (auctor 35-c.96)
Multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.
148Quintus Aurelius Symmachus, Epistulae, p35, p38, 20, 2; 4 (auctor c.340-c.402)
Et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et uestes subsericas quas homines mei post inlationem pretii retentabant et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus.
149Quintus Aurelius Symmachus, Orationes, 1, 4; 2 (auctor c.340-c.402)
Haesit ante te maestior rebellis instinctus et, si mihi credis, Auguste, tibi magis quam sibi timuere dementes nec ignorabant hoc ipso crimen suum posse cumulari, quod solum principis socerum dignum caede crediderant, iam nec furoris nomine et defensione purgandi qui ab alterius nece consilio temperabant.
150Quintus Aurelius Symmachus, Epistulae, 1, 16a, 15; 4 (auctor c.340-c.402)
et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et vestes subsericas, quas homines mei post inlationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus.
151Quintus Aurelius Symmachus, Orationes, 318, 9; 18 (auctor c.340-c.402)
haesit ante te maestior rebellis instinctus, et si mihi credis, Auguste, tibi magis quam sibi timuere dementes, nec ignorabant hoc ipso crimen suum posse cumulari, quod solum principis socerum dignum caede crediderant, iam nec furoris nomine ‖ et defensione ‖ purgandi, qui ab alterius nece consilio temperabant.
152Rabanus Maurus, Commentaria in Ezechielem, 110, 0703A (auctor 780-856)
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant, qui custodiunt eam (Psal. CXXVI) . » Ad probationem autem huius rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis, imo parvus mentis instinctus puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis opere consumes, illud de in Genesi proferendum est, Cham peccavit irridens nuditatem patris.
153Rabanus Maurus, Commentaria in libros Regum, 109, 0039A (auctor 780-856)
Moxque Saul, Spiritu Domini instinctus, simul cum Samuele propheta et sacerdote, recensuit populum, « et invenit de filiis Israel trecenta millia bellatorum, virorum autem Iuda triginta millia.
154Rabanus Maurus, Enarrationes in Epistolas Beati Pauli, 111, 1611B (auctor 780-856)
Sed et quid causae sit quia iurgia in Ecclesiis suscitantur et lites, divino spiritu instinctus aperit, ventris, inquit, gratia, hoc est, quaestus et cupiditatis.
155Raimundus Lullus, Ars amativa boni, 9, 2; 17 (auctor c.1232-c.1315)
Sol similiter definitur per proprietatem essentialem sibi numeralem, quae solius est Solis, sicut per solifactionem et soleitatem, cum quibus bonitas, magnitudo, duratio, potestas, instinctus, appetitus et cetera principia, quae innata sunt caelestibus corporibus, constituunt substantiam indiuiduam Solis, existentia ratione essentialis proprietatis, in ea solificata.
156Raimundus Lullus, Ars brevis, 1, 1, 3c; 5 (auctor c.1232-c.1315)
In ipso enim sunt instinctus et appetitus naturales, et per consequens motus, sine quo non posset habere naturam, instinctum et appetitum.
157Raimundus Lullus, Ars brevis, 1, 1, 3d, 2, 27; 1 (auctor c.1232-c.1315)
Instinctus est figuralitas et similitudo intellectus.
158Raimundus Lullus, Ars brevis, 1, 1, 6b; 3 (auctor c.1232-c.1315)
Et hoc maxime faciunt duae proprietates, instinctus et appetitus.
159Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, III; 48 (auctor c.1232-c.1315)
Et in omni alio ente praeter substantiam rationalem per sapientiam instinctus intelligitur, et per uoluntatem appetitus intelligitur.
160Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 3; 15 (auctor c.1232-c.1315)
Et ad hoc conueniunt potestas, instinctus, et cetera. 8. Caelum est uerum, ut dictum est, et habet delectationem innatam.
161Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 4; 14 (auctor c.1232-c.1315)
Adhuc: Cognoscit intellectus noster per hoc, quod dictum est, quod instinctus naturalis corporis humani coniungitur cum intellectu hominis, sicut de bonitate dictum est.
162Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 5; 99 (auctor c.1232-c.1315)
Qui uidelicet intellectus et instinctus sunt praesentatores specierum praedictae faciei per suam speciem; sicut adamas est attrahens ferrum per suam speciem.
163Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 6; 57 (auctor c.1232-c.1315)
Et respondendum est, quod est, ut suus instinctus et appetitus possint habere actus naturales; et ut animal possit habere industriam ad uiuendum.
164Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 6; 88 (auctor c.1232-c.1315)
Et tunc intellectus respondet praelibatae quaestioni, uidelicet: Sensitiua siue sensus habet modum sentiendi per mixtionem suorum instinctus et appetitus et uirtutis.
165Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 8; 4 (auctor c.1232-c.1315)
A quo descendunt instinctus specierum, et ab illis instinctus indiuiduati et elementati descendunt; et de hoc experientiam habemus in quattuor temporibus anni, uidelicet in uere, aestate, autumno et in hieme, in quibus elementatiua habet diuersas operationes.
166Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, IX, 8; 17 (auctor c.1232-c.1315)
Et in isto passu cognoscit intellectus, quae fuit causa deceptionis illorum philosophorum, dicentium elementa non esse actu in elementatis, sed tantum ipsa in illis esse in potentia et uirtute. 11. Elementatiua ratione suae concordantiae finis, magnitudinis, bonitatis et potestatis, instinctus et appetitus et uirtutis eorum in elementatis est remissa et confracta, ut fiat temperamentum inter qualitates contrarias, aqua mordente ignem cum sua frigiditate, et igne aquam cum sua caliditate, et aere terram cum sua humiditate, et terra aerem cum sua siccitate, ut elementatiua possit generare elementatum elementando, sicut digestiua digerere digestum, et faber mollificare ferrum cum caliditate, ut | fiat clauus.
167Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, X, 14; 189 (auctor c.1232-c.1315)
Immobile autem secundum secundam speciem regulae E extra se non appetit quietem; et sic de aliis. 27. De instinctu Instinctus est principium implicatum.
168Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, X, 14; 191 (auctor c.1232-c.1315)
Nam sicut sapientia est ens, ratione cuius sapiens intelligit, sic instinctus naturalis est ens, ratione cuius subiectum, in quo natura est, naturaliter agit secundum totam speciem suam, | sicut in planta; nam suus instinctus se habet ad generare flores, folia, fructus et saporem, et huiusmodi.
169Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, X, 14; 193 (auctor c.1232-c.1315)
Per secundam speciem regulae C correlatiua instinctus sunt applicabilia ad correlatiua principiorum explicatorum; et sic de aliis speciebus suo modo.
170Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, XI, 1, 3; 58 (auctor c.1232-c.1315)
F t D F: 127. Quaeritur: Instinctus caeli de quo est?
171Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, XI, 1, 3; 59 (auctor c.1232-c.1315)
Vade ad primam et secundam speciem regulae D. 128. Quaeritur: Instinctus | | imaginatiuae quantus est?
172Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, XI, 6, 14; 161 (auctor c.1232-c.1315)
Vade ad uicesimum sextum capitulum, quod est de immobilitate. 27. De quaestionibus instinctus naturalis 1585. Instinctus naturalis quid est?
173Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, XI, 6, 14; 162 (auctor c.1232-c.1315)
1586. Instinctus naturalis quibus principiis est applicabilis?
174Raimundus Lullus, Ars generalis ultima, XI, 6, 14; 163 (auctor c.1232-c.1315)
1587. Quod est concretum instinctus naturalis?
175Rudolfus I, Epistolae, 98, 0747B
Caeterum, princeps inclyte, non est opus excusationibus immorari, ubi teste illo, qui est testis in coelo fidelis, nullus etiam coniti [coniici] potest accusationis instinctus, quem forsan detractoris alicuius nocere intendentis et vobis, et mihi tertia lingua formavit.
176Rudolfus I, Epistolae, 98, 0750A
Ad hoc igitur quaesumus, pii patres universalis Ecclesiae cardines et columnae ferventes, exercete vigilias, et officiosas curas et operas applicate, ut relegato cuiusque contentionis obstaculo, ocius mundo acephalo praesul necessarius erigatur, ubi divinus instinctus vos incitet et pondera subeant aequitatis.
177Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, 108, 22; 72 (auctor c.4BC–65)
" His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis.
178Seneca, De Brevitate Vitae, 9, 2; 9 (auctor c.4BC–65)
Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus salutare carmen canit: Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit.
179Seneca, Phaedra, 255; 24 (auctor c.4BC–65)
ignes sentit genus aligerum; Venere instinctus suscipit audax grege pro toto bella iuvencus; si coniugio timuere suo, poscunt timidi proelia cervi.
180Sennert Daniel, Epitome naturalis scientiae, 7, 7; 60 (auctor 1572-1637)
Sed apprehensio obiecti, ut iucundi vel molesti, non est sensus quatenus sensus, neque phantasiae, neque omnibus animalibus eadem iucunda et grata apparent: sed est sensuum quatenus restringuntur, et determinantur a propria cuiusque animalis forma; quae cum plerumque nos lateat, a nonnullis instinctus naturalis appellatur.
181Silius Italicus, Punicorum libri, 4; 73 (auctor c.25-c.100)
Scipio qua medius pugnae uorat agmina uertex infert cornipedem atque instinctus strage suorum inferias caesis mactat Labarumque Padumque et Caunum et multo uix fusum uulnere Breucum Gorgoneoque Larum torquentem lumina uultu.
182Stephanus I Hungarorum, Leges, 151, 1247B
Si quis observatione Christianitatis neglecta, et negligentiae stoliditate elatus, quid in eam commiserit, iuxta qualitatem offensionis ab episcopo per disciplinas [al., disciplinam] canonum iudicetur. Si vero rebellitate instinctus, renuerit sibi impositam poenam [al., impositum aeque] sufferre, iterum [al., item] eodem iudicio restringatur, etiam usque septies.
183Suetonius, De Vita Caesarum, p1, 19, 2; 5 (auctor c.70-c.130)
qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus, quod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque Marcum Crassum reconciliauit ueterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant; ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in re publica, quod displicuisset ulli e tribus.
184Symmachus, Epistolae, 18, 0248D
Nam et vestes subsericas, quas homines mei post illationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus.
185Tertullianus, De pudicitia [CSEL], 21; 33 (auctor 150-230)
sed et in illa disceptatione custodiendae necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur temptastis dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri sufferre ualuerunt?
186Tertullianus, De pudicitia, 2, 1025B (auctor 150-230)
In ipso Ecclesia exstructa est, id est per ipsum, ipse clavem imbuit; vide quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico; Iesum Nazarenum virum a Deo vobis destinatum (Act., II, 22) , et reliqua. Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum coelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta, et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem; et Ananiam vinxit vinculo mortis; et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis (Act., III, 7) . Sic et in illa disceptatione custodiendae necne legis, primus omnium Petrus Spiritu instinctus, et de nationum vocatione praefatus: Et nunc, inquit, cur tentatis Dominum de imponendo iugo fratribus quod neque nos neque patres nostri sufferre valuerunt?
187Theganus Treverensis, Gesta Hludouuici Imperatoris, 8; 7 (auctor -847)
Eodem anno Hetti beatus Treuerensis archiepiscopus, divino iussu instinctus, asportavit corpus sancti Castoris de loco, in quo antea requiescebat, qui vocatur Caradona, ad locum, qui vocatur Confluentes, ubi Mosella in Rhenum intrat, ad monasterium, quod ipse supradictus archiepiscopus a fundamento construxerat, sicut ei in visu praeceperat sanctus Maternus, qui erat tercius Treuerensis archiepiscopus.
188Theganus Trevirensis, Vita Ludovici, 106, 0429A
Eodem anno Hetti beatus Treverensis archiepiscopus, divino iussu instinctus, asportavit corpus sancti Castoris de loco in quo antea requiescebat, qui vocabatur Caradonaad locum qui vocatur Confluentes, ubi Mosella in Renum intrat, ad monasterium quod ipse supradictus archiepiscopus a fundamento construxerat, sicut ei in visu praecepit sanctus Maternus, qui erat tercius Treverensis archiepiscopus.
189Thietmarus Merseburgensis, Chronica, 1, 41; 6 (auctor 975-1018)
Tandem vero zelo Dei instinctus iniusticiam tantam amplius ferre non valens, perfecto odio hunc persecutus hos nuncios, quos predixi, illi misit.
190Thomas Aquinas, Catena aurea, in Mt., 10, 2; 43 (auctor 1225-1274)
Tota autem virtutis dominicae potestas in apostolis refertur: ut qui in Adam imagine et similitudine Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem sortiantur; et quicquid malorum Adae corpori Satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emendent.
191Thomas Aquinas, Expositio super Isaiam ad litteram, 41; 112 (auctor 1225-1274)
Movet ad praedicandum instinctus fidei, Ps.
192Thomas Aquinas, Quaestiones de quolibet, 2, 4, 1; 43 (auctor 1225-1274)
ad 3 Ad tertium dicendum, quod interior instinctus, quo Christus poterat se manifestare sine miraculis exterioribus, pertinet ad virtutem primae veritatis, quae interius hominem illuminat et docet.
193Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo, 6, 6; 152 (auctor 1225-1274)
Posuerunt ergo quidam, quod iste instinctus est a corpore caelesti.
194Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 15, 17, 1; 163 (auctor 1225-1274)
ad 8 Ad octavum dicendum, quod conscientia dicitur esse spiritus, idest spiritus nostri instinctus, prout spiritus ratio dicitur.
195Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 43, 2, 1; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Unde Themistius dicit, quod natura agit quasi esset mota ex causis superioribus, idest inquantum est in ea quidam instinctus ab ordinatione substantiarum separatarum.
196Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 2, 20, 2, 2; qc. 5 co. (auctor 1225-1274)
ad 5 Ad quintum dicendum, quod alia animalia non prosequuntur conveniens et fugiunt nocivum per rationis deliberationem, sed per naturalem instinctum aestimativae virtutis: et talis naturalis instinctus est etiam in pueris; unde etiam mamillas accipiunt, et alia eis convenientia, etiam sine hoc quod ab aliis doceantur.
197Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 4, 17, 1, 1, qc. 2 co.; 2 (auctor 1225-1274)
Ad secundam quaestionem dicendum, quod vocatio est duplex: quaedam exterior, ut quae fit per praedicatorem; et haec non est iustificatio, sed disponit ad eam: quaedam vero interior: et haec quandoque quidem non pertingit ad finem suum ex vocati defectu; et haec vocatio nihil aliud est quam aliquis instinctus, vel motus ad bonum, a Deo immissus; et haec etiam vocatio non est idem quod iustificatio, sed via ad illam: quandoque autem pertingit ad finem, quando scilicet aliquis audit vocantem, et venit ad Christum, ut dicitur Ioan. 6, 45: omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me: et haec vocatio idem est quod iustificatio secundum substantiam, sed differt ratione: quia vocatio dicitur secundum quod per infusionem gratiae et auxilium homo a peccato retrahitur; sed iustificatio respicit terminum ad quem, scilicet praedictae rectitudinis statum; et sic vocatio sumitur Rom. 8, ut patet per Glossam.
198Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 3, 85, 11; 7 (auctor 1225-1274)
Tolleretur autem si electiones nostrae ex impressionibus corporum caelestium provenirent, sicut naturales instinctus aliorum animalium.
199Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 3, 123, 7; 4 (auctor 1225-1274)
Si autem divinae sunt, non solum instinctum naturae explicant, sed etiam defectum naturalis instinctus supplent: sicut ea quae divinitus revelantur, superant naturalis rationis capacitatem.
200Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 3, 123, 7; 5 (auctor 1225-1274)
Cum igitur instinctus naturalis sit in specie humana ad hoc quod coniunctio maris et feminae sit individua, et quod sit una unius, oportuit hoc lege humana ordinatum esse.
201Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 3, 6; 23 (auctor 1225-1274)
Sicut perfecta prudentia invenitur in homine, apud quem est ratio rerum agibilium, imperfecta autem prudentia est in quibusdam animalibus brutis, in quibus sunt quidam particulares instinctus ad quaedam opera similia operibus prudentiae.
202Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 9, 5; 34 (auctor 1225-1274)
Sed ista motio voluntatis est ex parte obiecti exterius praesentati, non ex parte interioris instinctus.
203Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 40, 3; 29 (auctor 1225-1274)
Huiusmodi enim instinctus est eis inditus ab intellectu divino praevidente futura.
204Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 68, 1; 71 (auctor 1225-1274)
Similiter autem donum, prout distinguitur a virtute infusa, potest dici id quod datur a Deo in ordine ad motionem ipsius; quod scilicet facit hominem bene sequentem suos instinctus.
205Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 68, 2; 22 (auctor 1225-1274)
Unde in his in quibus non sufficit instinctus rationis, sed est necessarius spiritus sancti instinctus, per consequens est necessarium donum.
206Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 68, 2; 31 (auctor 1225-1274)
Sed in ordine ad finem ultimum supernaturalem, ad quem ratio movet secundum quod est aliqualiter et imperfecte formata per virtutes theologicas, non sufficit ipsa motio rationis, nisi desuper adsit instinctus et motio spiritus sancti, secundum illud Rom.
207Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 68, 5; 32 (auctor 1225-1274)
Et sic sapientia et scientia nihil aliud sunt quam quaedam perfectiones humanae mentis, secundum quas disponitur ad sequendum instinctus spiritus sancti in cognitione divinorum vel humanorum.
208Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, 100, 11; 48 (auctor 1225-1274)
ad 2 Ad secundum dicendum quod praecepta caeremonialia et iudicialia sunt determinativa praeceptorum Decalogi ex vi institutionis, non autem ex vi naturalis instinctus, sicut praecepta moralia superaddita.
209Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, 95, 7; 22 (auctor 1225-1274)
Causa autem operationum brutorum animalium est instinctus quidam quo moventur in modum naturae, non enim habent dominium sui actus.
210Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, 95, 7; 23 (auctor 1225-1274)
Hic autem instinctus ex duplici causa potest procedere.
211Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, 95, 7; 31 (auctor 1225-1274)
Alio modo instinctus huiusmodi causantur ex causa spirituali.
212Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, 171, 5; 27 (auctor 1225-1274)
Non autem omnia quae cognoscimus divino instinctu, sub certitudine prophetica nobis manifestantur, talis enim instinctus est quiddam imperfectum in genere prophetiae.
213Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, 173, 4; 31 (auctor 1225-1274)
Cum autem movetur, sed non cognoscit, non est perfecta prophetia, sed quidam instinctus propheticus.
214Thomas Aquinas, Summa Theologiae, III, 36, 5; 47 (auctor 1225-1274)
ad 2 Ad secundum dicendum quod iusti non indigebant visibili apparitione Angelorum, sed eis sufficiebat interior instinctus spiritus sancti, propter eorum perfectionem.
215Thomas Aquinas, Super Epistolam B. Pauli ad Galatas lectura, 5, 5; 17 (auctor 1225-1274)
Vel quantum ad coactionem: et sic iusti non sunt sub lege, quia motus et instinctus spiritus sancti, qui est in eis, est proprius eorum instinctus; nam charitas inclinat ad illud idem quod lex praecipit.
216Thomas Aquinas, Super Epistolam B. Pauli ad Romanos lectura, 8, 6; 117 (auctor 1225-1274)
IV, 18. Alia vero vocatio est interior, quae nihil aliud est quam quidam mentis instinctus, quo cor hominis movetur a Deo ad assentiendum his quae sunt fidei vel virtutis.
217Thomas Aquinas, Super Evangelium S. Ioannis lectura, 6, 4; 104 (auctor 1225-1274)
Ad quod dicendum est, quod in datione ista non solum intelligitur habitus, qui est fides et huiusmodi, sed etiam interior instinctus ad credendum.
218Thomas Aquinas, Super Evangelium S. Ioannis lectura, 6, 5; 54 (auctor 1225-1274)
Sed quia non solum revelatio exterior, vel obiectum, virtutem attrahendi habet, sed etiam interior instinctus impellens et movens ad credendum, ideo trahit multos pater ad filium per instinctum divinae operationis moventis interius cor hominis ad credendum; Phil.
219Thomas Aquinas, Super Evangelium S. Ioannis lectura, 15, 5; 85 (auctor 1225-1274)
Est ergo opus Dei instinctus interior ad bene agendum, et qui ei resistunt, peccant: alias frustra dixisset Stephanus Act.
220Thomas Aquinas, Super I Epistolam ad Corinthios lectura, 12, 24; 7 (auctor 1225-1274)
Non enim diversitas huius est ex hoc quod homo plus vel minus de cultu adhibet uni quam alteri, sed ex hoc quod natura instigat communiter omnes ad hoc; et huiusmodi instinctus est a Deo, et ideo dicit sed Deus temperavit, instigando mentes hominum ad hoc, tribuendo habundantiorem honorem, id est cultum, illi parti corporis cui deerat aliquid pulcritudinis.
221Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 25; 150 (auctor 1388-1464)
Quorum primus mayor natu inter nos, licet in fastibus Romani imperii sedeat, et soror nostra Saxonum ducissa ipsorum dyademate et typo prefulgeat et gloria reniteat, tamen naturalis instinctus hoc evidencius, eciamsi dissimulare voluerimus, tandem luce clarius prodire in lucem non postergat.
222Thomas Ebendorfer, Chronica pontificum Romanorum, CLXV; 12 (auctor 1388-1464)
Post que paulo per Maritimam Romam venit et spiritu bono instinctus pacem cum Haynrico componere cogitavit, missis igitur Lamberto Hostiensi, Saxone cardinali presbitero sancti Stephani in Celio monte et Gregorio dyacono cardinali sancti Angeli quod optavit, ut pacis filius impetravit, prout in scriptis iuxta typum in Lateranensi ecclesia representantem et pallacio, vel quia erat privilegium originale datum imperatoribus super investitura, occasione cuius orta est lis inter regnum et sacerdocium, ut patet supra in Urbano et Paschali, et sic pax ad velle pape conclusa est et pro perpetuo stabilita.
223Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 01-2, 1, 47; 10 (auctor c.59BC-c.17)
His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis iuvenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus locis crescere.
224Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 05-7, 5, 15; 7 (auctor c.59BC-c.17)
[10] Itaque quae tum cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse et tacendo forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi.
225Titus Livius, Ab Urbe Condita libri 05-7, 5, 21; 2 (auctor c.59BC-c.17)
Tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, Tuo ductu inquit, Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo.
226Vicich Caietanus, Iesseidos libri XII, 1, 13; 3 (auctor fl. 1686)
Huius iussa sequi pariter festinus amabat Instinctus pecudum, quae post uberrima ventris Pabula, conceptis blandis ad gaudia rixis, Invito numquam poterant custode teneri.
227Willelmus Malmesburiensis, De gestis pontificum Anglorum, 179, 1466D (auctor c.1095–c.1143)
Aliter autem si quis fecerit typho superbiae instinctus, et nostrae praeceptioni inobediens, et praenominatae Ecclesiae concessis suae dignitatis contenderit reniti, sciat se separatum a participatione corporis et sanguinis Redemptoris Iesu Christi.
228Willelmus Malmesburiensis, De gestis pontificum Anglorum, 179, 1514C (auctor c.1095–c.1143)
Verumtamen adfuit divinitatis instinctus, qui corde regis Ethelbaldi ad credendum emollito ambos mature revocavit, et quidem Iustus sedem propriam non difficulter intravit.
229Wolfherius Hildesheimensis et alii, Annales Altahenses maiores, 19, 9; 11 (opus c.1075)
Denique caesar, ab iis persuasus, sed plus, ut postea patuit, iussu divinitatis instinctus, iter suum ad illa loca disposuit, quam occultissime potuit.