'interim' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 15970 hits      Show next 500

Nor id , p3, 17 found in
Nor id , p6, 23 found in
Nor id , p11, 10 found in
4Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346D (auctor fl. 1130)
Superius sane fractionem Dominici corporis evangelica atque apostolica auctoritate defendimus; testimonium oculorum nostrorum interim omisimus.
5Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0546B (auctor c.945–1004)
Post annos vero quatuor zelo ducti aliqui ex clero, et ex Senatu, maxime Festus et Probinus, accusaverunt eundem Papam apud Theodoricum crimine pessimo, et subornaverunt falsos testes, quos miserunt Ravennam, et interim occulte revocaverunt Laurentium.
6Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0761A (auctor fl. 923)
Quinque itaque descripsimus, qui potissimum ecclesiasticam disciplinam eo tempore observatam ostentant, docentque prae caeteris modum Ecclesiae reconciliandorum publice poenitentium, atque iisdem eucharistiae conferendae tempus: reliquos alias fortean edituri cum opportuna dabitur occasio, mittimus interim.
7Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1321D
Si interim a cognatis occisi occisus fuerit, mancipia, ancillae, vel servi, quae acceperant debitores, parentibus restituantur.
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0048D (auctor fl. 1150)
Interim ergo butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.
9Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0064B (auctor fl. 1150)
Hoc interim si placet, omissis aliis, pro ratione assignare possumus: quia aqua humida, frigida, vaga invenitur.
10Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0066A (auctor fl. 1150)
Sed interim Sara ridet post ostium tabernaculi, quando illicitas suggerit delectationes caro repugnans spiritui, quae postmodum correpta repromissionem accepit de filio: quia carne refrenata per spiritum etiam corpus suam mercedem accipiet in futuro.
11Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0081A (auctor fl. 1150)
Multi enim passu parvo de Aethiopia exire volentes defecerunt, et in ea mortui sunt: quales illi fuerunt, qui repleti omni iniquitate, sola cogitatione vix aliquando Dei meminerunt et interim a vitiis suis absorpti sunt.
12Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0084B (auctor fl. 1150)
Et Dominus in Evangelio: Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generationibus suis (Luc. XVI) . Hic interim considerare libet, quo visu stella ista intuenda sit: neque enim visus iste corporalis est, sed spiritalis.
13Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111C (auctor fl. 1150)
Et Ecclesia quidem adhuc militans in terris, interim oratione, meditatione, et spe promissionis, quam nondum consecuta est, se consolatur.
14Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0137D (auctor fl. 1150)
Tres interim rationabiles causae videntur posse assignari, quare Christus crucem subire voluerit, quarum prima est, communis omnium miseria: secunda, filialis, quam Deo Patri debebat, obedientia: tertia, singularis de hoste victoria.
15Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0200D (auctor fl. 1150)
Ignium interim tres species occurrunt, tria Spiritus sancti dona figurantes.
16Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0235A (auctor fl. 1150)
Interim igitur his omissis in illam coelestem mansionem, in tabernaculum non manufactum, totam mentis nostrae intentionem, dirigamus, ut tandem ab hac servitute corruptionis transferamur in libertatem gloriae filiorum Dei.
17Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0514C (auctor 969-988)
Sed ne interim otio torpeamus, beati Ottonis suffragia ad praesens expetere in animo est, unde per vos reditum habere disponimus, ut prolixam disiunctionem nostram ea coniunctione castigemus.
18Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0516A (auctor 969-988)
Interim fideliter admoneo, ut reginam ac episcopum secundum dignitatem vestram lenissime tractetis et ne vos concludi inter moenia ullatenus patiamini.
19Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0516C (auctor 969-988)
Sit interim vestra pervigil cura ut secundum divinas et humanas leges res defuncti episcopi, tam mobiles quam immobiles, futuro reserventur episcopo: ne si, quod absit, mille cautum fuerit, in negligentes cum regalis censura, tum etiam gravior adhibeatur divina sententia.
20Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0521C (auctor 969-988)
Ecce haec sunt quae vos interim audire volui, et si ex Deo sint cuius misericordiae innitimur, consilium ne cunctemini referre quod utilius iudicabitis.
21Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0522C (auctor 969-988)
Fratres itaque diversa sentientes, atque, ut est ingenium mobilium mentium, idque potius iuvenum, non eadem mirantes; interim vacillante sententia, et nutante seniorum iudicio, dum suae opinioni quisque magis innititur, primo abnuere nec assentiri velle, quod semel acceperant cur alteri curandum quam sibi credant, votum fidelis mulieris eleemosynam facientis manere debere, sibi subtrahi quod alter faceret, sibi minui unde alius cresceret, hoc apud populum non esse laudis praeconium, sed videri vitae degeneris et contumeliosae improbationis [f., improperationis] elogium. Talia renarrantibus, motuque vario dissonantibus, abbas silentium imperat, fandique auctoritate, et vocis libertate ad compescendum murmuris strepitum arrectus, piae exhortationis allocutione sic inchoat: Fratres dulcissimi, Deoque charissimi, verba sunt ista dicentis Apostoli: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum (Philip. II, 2, 3) . Haec Apostoli verba sunt quasi fermentum bonae conspersionis in nostra intelligentia, ut omnia quae facimus, sint sine murmurationibus et haesitationibus: Ut simus sine querela et simplices sicut filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16) . Et alibi: Solliciti estote servare unitatem spiritus, in vinculo pacis.
22Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 7, 17; 1 (opus 1158-1170)
Cum interim sanctus Banifatius Moguntine sedis archiepiscopus ecclesiastice utilitatis causa et ex legatione Pipini regis, qui tunc temporis Alamannorum rex extiterat, advenit et, cum vidisset sanctum Wunebaldum - eo, quod nepos eius esset et quod multa de ingenita virtute et constantia animi eius audivisset, - multum in domino gavisus est et suppliciter dominum papam exoravit, ut eius adiutorio talem cooperatorem et socium in agricultura dei mereretur accipere.
23Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 21, 62; 4 (opus 1158-1170)
Similiter etiam confessor Christi Williwaldus omnibus subiectis suis gratissimus extitit et cum Martha in activa vita studiosissime desudavit et cum Maria in contemplativa vita domino iugiter adhesit, cum interim sanctus Wunebaldus venerabilis abbas et confessor Christi gravi infirmitate correptus cursum vite consummavit et de huius peregrinationis exilio ad celestem patriam et de transitorio labore quinta decima kalendarum ianuarii in celestem requiem feliciter introivit.
24Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 31, 96; 4 (opus 1158-1170)
Cum interim beata virgo Christi Walpurgis reseratis ostiis parentes puelle vocavit et puellam adeo sanatam, ut nullum signum egritudinis haberet, cum magno gaudio et exultatione cordis eis representavit.
25Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 86, 205; 1 (opus 1158-1170)
Interim nulla divina in Heidinheimensi ecclesia celebrabantur et omnes fideles Christi, qui exterminia loci videbant, dolore intrinsecus tacti super destitutione tam nobilis ecclesie lacrimabiliter cruciabantur.
26Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1311C (auctor fl. 979)
Sed etiam hoc scire legentes volo, quia praeter capitula vel in quibusdam locis congruentiam inchoationis in exordio sententiarum, nihil ex proprio inserui, excepto duntaxat quod ea quae male scriptorum vitio depravata reperi, prout potui emendare sategi [al. satagui]. Interim hoc opusculum ob respirandi gratiam lectoris, in quatuor decrevi distinguere libris; et quia ibidem humani generis vita multimoda varietate distinguitur, eius libuit vocabulum appellare Speculum.
27Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0541A (auctor fl. 820)
Haec interim ita dicta atque servata sint, quousque pariter considerare valeamus, utrum addere aut subtrahere aliquid necesse sit.
28Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0545B (auctor fl. 820)
In administratione autem refectorii interim quousque aliter, sicut et in caeteris habitaculis nostris diximus, melius aliquid invenitur, talis fortasse non inconvenienter debet servari ratio.
29Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0547D (auctor fl. 820)
De quibus haec interim memoriae occurrit, ut sunt herbae cuiuslibet generis, unde pulmentarium fieri debeat, afferendae, mundandae, ordinandae.
30Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 5; 2 (auctor c.624-704)
In eadem uero ecclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur, quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.
31Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 9; 14 (auctor c.624-704)
Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublime uolare et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum momentorum circumuolans, proinde paulatim descendens, deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum sinu consedit.
32Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 2; 6 (auctor c.624-704)
Et si in aliquo agrorum loco forte uestra reppereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione.
33Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0783B
In eadem vero ecclesia quaedam habetur in petra excisa spelunca infra locum Dominicae crucis, ubi super altare pro quorumdam honoratorum animabus sacrificium offertur: quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.
34Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0787B
Et haec dicens, sacrum Domini sudarium proiecit in flammas, quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens, quasi avis expansis alis coepit in sublime volare, et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas, in vacuo aere per aliquorum intervallum momentorum circumvolans, proinde paulatim descendens, Deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans, in eorum sinu consedit.
35Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0809A
Tum deinde rex praecepit inquiens ad eos: Ite citius, et circumeuntes ultra citraque per maritimas regionum oras conterminarum lustrate, et si in aliquo agrorum loco forte vestra repereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite, et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex vobis reverti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione.
36Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0737D
Eadem die proinde quemdam audiens presbyterum sacrae Eucharistiae mysteria conficientem, quem ideo fratres, qui ibidem commanebant ad Missarum elegerant peragenda solennia, quia valde religiosum aestimabant, repente hanc formidabilem de ore profert vocem: « Munda et immunda pariter nunc permisceri cernuntur, hoc est, munda sacrae oblationis mysteria per immundum hominem ministrata, qui in sua interim conscientia aliquod grande occultat facinus.
37Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0770D
His ab eo moesti monachi familiares auditis interim dictis valde tristificati sunt.
38Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0773D
Tota interim personabat moestis plangoribus ecclesia.
39Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0468C (auctor 1068-1081)
Quem etiam primum eiusdem ecclesiae tertio Idus Iulii consecrari fecimus episcopum, ut populis divini semina verbi secundum datam sibi sapientiam fideliter dispensando, et novellam hanc ecclesiam canonico ordine et monasteriali competentia utiliter instruendo, interim plantet et riget, quousque precibus sanctorum suorum exoratus, incrementum det omnipotens Deus.
40Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0488A (auctor 1068-1081)
(Cap. 32.) Quid autem dicimus interim fecisse nostrum archiepiscopum?
41Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXVIIII; 1 (auctor -1081)
Quid autem dicimus Interim nostrum fecisse archiepiscopum?
42Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XII; 11 (auctor -1081)
Quem etiam primum eiusdem ecclesiae III° idus Iulii consecrari fecimus episcopum, ut populis divini semina verbi secundum datam sibi sapientiam fideliter dispensando et novellam hanc ecclesiam canonico ordine et monasteriali competentia utiliter instruendo interim plantet et riget, quousque precibus sanctorum suorum exoratus incrementum det omnipotens Deus.
43Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0583D (auctor 1145-1221)
Tua te, fili, fallit opinio et nimis de me tua praesumit dilectio; nec interim tibi conferre poterit suppositio Liae quod optas de Rachelis obtutibus obtinere.
44Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0591D (auctor 1145-1221)
Septima feria, id est Sabbatum, est spiritus sapientiae, ubi iam anima splendoribus illustrata divinis, etiam degustare incipit interim quoddam condimentum saporis.
45Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598D (auctor 1145-1221)
Omittenda sunt interim alia quae famae tuae imputat communis vulgi opinio duriori quidem invectione dignissima, si esset qui te vere diligeret, et vera esse illa inveniens, te vere accessibilem amicis correctionibus inveniret.
46Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601B (auctor 1145-1221)
In feria spiritus intelligentiae tantae puritatis festivitas agitur, ut non modo terrenae affectiones animum onerent, sed etiam corporum imaginationes non subeant, ut tanto clarius coelestia contemplentur, quanto felicius quae terrena sunt interim in memoria habentur.
47Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602D (auctor 1145-1221)
Talibus interim nutrimentis tenera deliciatur infantia, ut, cum in virum perfectum provectiori aetate profecerit, portare et peragere possit negotium crucis.
48Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0603A (auctor 1145-1221)
Hic interim tota philosophiae meae est ratio, alibi quam hic non possem esse suavius, hinc tota pendet exspectatio spei meae.
49Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0603B (auctor 1145-1221)
Tu eos interim meo salutabis ex nomine, quos me charitate non ficta diligere comperisti.
50Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604B (auctor 1145-1221)
Verum interim nutriendus est amor, pascendus est alimentis sapientiae, matris gratiae blandimentis dulcioribus confovendus.
51Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604B (auctor 1145-1221)
Alibi interim non possemus esse tutius, nutriri dulcius, confoveri suavius, custodiri firmius, instrui melius, sanctius renovari.
52Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605A (auctor 1145-1221)
Cum igitur asperitate hordei vesci non soleat teneritudo infantium, et minus sit ad esum frumenti idonea; interim nutriantur uberibus, et moltiori matris gremio foveantur; discant se Verbi coaptare cunabulis, piae simplicitati colludere, balbutientis commutire vagitibus, adiocari infantulo corridenti.
53Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605A (auctor 1145-1221)
Tota haec est philosophia simplicium, dum interim defuerit aetas virtutis provectior, quae solito cibo uti idonea, perferendae sit accommoda passioni.
54Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605D (auctor 1145-1221)
Vides quia puer noster interim myrrham non offert, sed suscipit, et nos qui ei collactanei sumus, quomodo passionum amaritudines offeremus?
55Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605D (auctor 1145-1221)
Interim passionis asperitas, amaritudo myrrhae tenerae aetati non congruit, nisi quod myrrha arcere vermes a conditis corporibus consuevit.
56Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0610C (auctor 1145-1221)
Certe licet animam et corpus creaverit, licet utrumque iuris ipsius sit, ius tamen tui corporis interim pro lege coniugii viro cedit; sed animam sibi vindicans, in ius alterius transire non sinit.
57Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613C (auctor 1145-1221)
De ipsius amore taceo; quia satis est tibi interim per timoris initium vitiis resistere lubricae iuventutis, donec processu temporis ad virtutes proficias: quod ex studio fit amoris.
58Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613D (auctor 1145-1221)
Cum enim initium moribus sit animae, cui unitus est, sanitas, satis est interim morbi causas excidere, ut non fomenta vitiis ministrentur.
59Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0627A (auctor 1145-1221)
Unde interim, absente conventu, neminem licet recipere, praesertim cum sine fratrum nostrorum consilio minime tale quid aliquando promittamus vel praesumamus.
60Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628A (auctor 1145-1221)
O lumen amabile et admirabile puris interim hauriendum oculis, donec pleni amoris lumen elucescat et incalescat!
61Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636A (auctor 1145-1221)
Tota interim sit nostra philosophia de Verbi incarnati infantia, et quae ex ea metuntur aliquatenus erga nos amorem Dei studeamus pro viribus et fideliter remetiri.
62Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636C (auctor 1145-1221)
Si vis, bonum est nos hic esse, bonum est nos hic immorari diutius, nusquam alibi melius interim possumus quam hic esse.
63Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637B (auctor 1145-1221)
Ecce interim festivitas nostra resplenduit, et mundi oriente splendidior ad verum orientem nos fidei stella perduxit: non bene dixi perduxit, nisi forte aliquid abduxerit nos ab illo.
64Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637C (auctor 1145-1221)
Interim parvulus est, non cogitat de passione, potius apud eum de uberibus est agendum.
65Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647B (auctor 1145-1221)
Cum promisisset se suis gratiam daturum et gloriam, et interim gratiam tribuat confidite, et gratia bene utentibus gloriam parat.
66Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647C (auctor 1145-1221)
Igitur a virtute deficientibus et de praesentis vitae solatiis confidentibus, fletum oculorum et stridorem dentium comminatur, qui mites et humiles interim de testimonio conscientiae, et pro modo de perfruitione gloriae consolatur.
67Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648B (auctor 1145-1221)
Ipse illi plena laetitia, ipse integra gloria illi erit, cum ad quietis huius felicitatem perveneritis, sive interim, sive raptim, et transeuntes per desiderium, sive felicius per mentis excessum, sive beatius per vitae terminum, rogate, quaeso, me gloriae vestrae fieri participem, quem hic habetis in amore consortem.
68Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648B (auctor 1145-1221)
Estote interim de animi virtute servanda solliciti, quia per virtutis indeficiens exercitium, ad praemium pervenitur aeternum.
69Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0652A (auctor 1145-1221)
Caeterum pius obedientiae labor perseveranti non completur instantia, nisi interim status rectitudinem mutabilium amor vanus et lubricus inquietet.
70Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659C (auctor 1145-1221)
Age igitur pro fide tua, pro officio tuo, ut omittens interim disputare cum Iudaeis superflue, quia nec ad te pertinet, deteriores illis fidei tuae domesticos verbo et vita instruas Christianos.
71Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0661C (auctor 1145-1221)
Sed si forte boni huius interdum absentia sponsam languere fecerit, dum continue nabere desiderat quod semper habere non sufficit, dum differtur inconsolabiliter quod immobiliter appetit, tunc interim fulciri floribus quaerit, quia aut de intellectibus Scripturarum, aut de exemplis sanctorum, aut de innocentia actuum spiritualium, aut certe de profectibus aliorum se pro tempore consolatur et pascit: Fulcite me, inquiens, floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II), tanquam dicat: Quoniam de dilecti absentia crucior, quia interim amabili eius praesentia frui non mereor, forte si fuero fulcita floribus, si fuerit lectulus noster floridus, per florum redolentiam mihi restituetur dilectus.
72Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663D (auctor 1145-1221)
Splendoris intuitus in facie Sponsi est praemium et remuneratio charitatis interim de dilati desiderii suspensione languentis.
73Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663D (auctor 1145-1221)
Splendor et claritas niveae vestis est humilitatis gloria interim vilitate et extremitate gaudens.
74Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0665A (auctor 1145-1221)
Interim quippe in saeculi filiis rationis humanae captivatur nobilitas, ut mirum in modum obsequium irrationabile ratio carni deferat, et in obsequiis carnis suum astuta sit ministerium usurpare.
75Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0680D (auctor 1145-1221)
Perpendens haec iudicis scientia, suspendat iudicium; interim timeat inferre sententiam, ubi tantam mirari potest Dei misericordiam, quia non est arctandum satisfactionis iniunctae vinculum, quantam misericorditer absolvit divinae bonitas pletatis.
76Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0681C (auctor 1145-1221)
Interim enim oris confessio poenitentibus dicitur esse necessaria, ut qui tempus habens confiteri, neglexerit, indulgentiam peccatorum consequi omnino non possit.
77Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0683B (auctor 1145-1221)
Sunt et alia multa, et forte necessaria, quae salubriter scribi de poenitentia possent; sed haec interim tibi, Pater venerande, sufficiant, usquequo uberioris fontis tibi venas aperiat, qui emittit fontes in convallibus, qui sitientes iustitiam potat aqua sapientiae salutaris.
78Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689B (auctor 1145-1221)
Unde ex his omnibus silentiis Sermo omnipotens sibi interim medium eligit, quia ad illum a regalibus sedibus familiarius venit, qui in Spiritu fortitudinis quidquid est puritati contrarium superat et prosternit.
79Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691B (auctor 1145-1221)
Haec tibi, frater, interim de silentii utilitate sufficiant: quae et si devotioni tuae non satisfaciunt, mensuram tamen meae parvitatis excedunt.
80Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0693C (auctor 1145-1221)
Ex centesimo fructu quem facit virginitas, nihil interim tibi dico, qui tamen ante vinculum coniugii te tantae rei ferventissimum habuisse desiderium non ignoro: ille qui de voluntatibus iudicat, propositum illum tibi faciat fructuosissimum; licet ab ipso nolens deducta sis compulsa consiliis amicorum.
81Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0693C (auctor 1145-1221)
Age ergo, recompensanda recupera, in exsecutione fructus tricesimi et sexagesimi, qui interim minus de centesimo peregisti.
82Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0752D (auctor 1145-1221)
Talibus interim nutrimentis tenera deliciatur infantia, ut, cum in virum perfectum venerit, provectiorique aetate profecerit, portare et peragere negotium crucis possit.
83Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0754C (auctor 1145-1221)
o utinam essem de parvulis, quibus haec revelata et acta sunt, ut philosophari interim de aliis non liberet!
84Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
assiduis ac calidissimis precibus interim exorabimus, ut fratres tuos totamque familiam tuam gratia ac bonis omnibus in dies augeat.
85Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0699 (auctor 1145-1221)
Interim, amice lector, labore hoc cum incolumitate fruere, et meam hanc qualemcunque in Mariani Operis editione operam, aequi bonique consule.
86Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0708A (auctor 1145-1221)
Verum quoniam fructus saporem gustare idonei nondum sumus, interim, quod minus est, et satis pro tempore, quantum iuvat gratia, olfactum fidei ad floris huius fragrantiam applicemus.
87Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710D (auctor 1145-1221)
Quo corrigit virga coelestis magisterii, quos sollicitat timor divini iudicii, flos interim recreat per odorem, et ducit postmodum ad fructus aeterni saporem.
88Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0711D (auctor 1145-1221)
Sed interim affectatam requiem non apprehendit, nisi ad odorem floris refloreat, qui de Virga ascendit, et in quo Spiritus Domini ad omnem plenitudinem requiescit.
89Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0711D (auctor 1145-1221)
Fides enim, et spes, et dilectio Dominicae incarnationis interim nostrum sabbatum operantur in requie conscientiae, et de hoc sabbato cordis perducunt ad sabbatum quietis aeternae, ad quam nos perducat filius Virginis, sponsus Ecclesiae, Christus Dominus noster.
90Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0713D (auctor 1145-1221)
Sed tamen sunt oves ratione electionis, merito praedestinationis, licet interim periisse videantur foeditate noxii operis; sunt enim tales, qui, etsi simplicitatem innocentiae deseruerunt, humilitatem tamen poenitentiae non refugiunt, et recolentes bona, quae intus habuerunt, foris gementes dicunt: « Veni, Domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tuae Israel (Offic. Ecel.).
91Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0717D (auctor 1145-1221)
Interim mediatricis nostrae filius, omnipotens mediator venit in medium, ut de medio tale silentium faceret; et se Verbum infans infudit infantibus, ut ex ore infantium laudem perficeret (Psal. VIII).
92Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0725C (auctor 1145-1221)
Mirabilia quidem sunt opera naturae, sed quia usu viluerunt, quasi vetera sunt, nec interim novi cantici exsultationem merentur.
93Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0727D (auctor 1145-1221)
Reservetur, obsecro, agnus in Pascha; aves interim immolentur.
94Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0728D (auctor 1145-1221)
A regalibus sedibus veniens omnipotens sermo (Sap. XVIII), infans in carne vagit in cunis, qui immensus regnat in coelis, et quod interim non valet eloqui per aetatem carnis, docet et clamat in mysteriis prophetarum, in sacramentis.
95Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0729B (auctor 1145-1221)
Dum enim in casto corpore sonat gemitus cordis de dilectione quietis, interim vernant flores bonorum operum, in quibus sperari fructus debeant praemiorum.
96Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0733A (auctor 1145-1221)
Necesse est ergo, ut purificata mente cum virtutum operibus obviemus Domino, hoc modo interim Hypapante Domino celebrantes.
97Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0736D (auctor 1145-1221)
» Mane est fidei tempus, quia per fidem interim est quaerendum, quod nobis expediat in futurum.
98Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737A (auctor 1145-1221)
Fides enim est lux matutina, qua interim illuminamur in spe, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, et nos per speciem plena meridies consoletur.
99Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1520A (auctor fl. 1173)
De secretis reticentes Interim coelestibus, Erigamus puras mentes In coelum cum manibus.
100Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0452A (auctor c.1140–1212)
Reparati igitur interim per silentium praemissa tunc oratione, et meditatione conveniemus, ut epulis nos, pro more, spiritualibus reficiamus.
101Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0462D (auctor c.1140–1212)
Sed esto sic interim accipiamus, nec ipsum culpemus usum loquendi.
102Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0616A (auctor c.1140–1212)
Dicamus interim, si tamen ita dicendum est, quod locus voluntatis Ecclesia est Praemonstratensis.
103Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0760D (auctor c.1140–1212)
Hic namque interim requiescimus in merito, ut ibi postmodum requiescamus in praemio.
104Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0773D (auctor c.1140–1212)
Quod nimirum tabernaculum tunc ingredimur, quando postposita interim terrenorum sollicitudine, in amore Dei, in interno cordis secreto suavi meditationi, purae speculationi et defaecatae contemplationi vacamus.
105Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0791A (auctor c.1140–1212)
In hoc thalamo omissis interim cunctis cogitationibus, in agro arantibus, et seminantibus, in horto plantantibus, rigantibus; in atrio immolantibus et sacrificantibus; in domo comedentibus et bibentibus, anima humana, quae sponsa Dei est, Sponso suo Deo, sola soli, et firmiter in charitatis amplexu copulatur, et suaviter in unitate spiritus conglutinatur.
106Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0825D (auctor c.1140–1212)
Sed in eis tui omnino non calefiunt electi, renuente consolari anima eorum: sed memores sunt tui, et delectantur (Psal. LXXVI, 4) , et iucundantur interim in abundantiae tuae suavitatis memoria; donec eiusdem suavitatis possint perfrui praesentia.
107Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0837C (auctor c.1140–1212)
Ut enim de creatura interim taceam angelica, sensibili a te isto condito mundo, tam pulchra varietate tamque varia pulchritudine ornato, tam bona iucunditate tamque iucunda bonitate praedito: statim hominem, quem mundi eiusdem dominum et possessorem fore disponebas, ad imaginem et similitudinem tuam fecisti et factum in mundo posuisti: ei et omnia creata mundi ad serviendum subiiciens, et tibi in obedientia mandatorum tuorum servire praecipiens, ut et omnibus iure conditionis dominaretur, et tibi, a quo tam excellenter conditus est, voluntate libera et libertate voluntaria subiiceretur.
108Adamus Scotus, Sermones, 198, 0093C (auctor c.1140–1212)
Attractus igitur et devictus, iactansque cogitatum meum in Domino, applicare coepi studio animum, et calamo manum (Psal. XLIV, 2) , et quae interim pro temporis congruentia, ac loci opportunitate occurrere poterant litteris, tam quae in publico antea dixeram, repetens, quam quae necdum coram dixeram superaddens expressi, et expressa vestrae potissimum charitatis sinceritati transmisi.
109Adamus Scotus, Sermones, 198, 0103B (auctor c.1140–1212)
IV. Sic sic omnino expedit eis, ut eos interim timor deterreat, et terror concutiat, quousque in libertatem amoris currere possint.
110Adamus Scotus, Sermones, 198, 0109A (auctor c.1140–1212)
VII. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? (Ier. IX, 1.) Ut die ac nocte non modo verbis plangam, sed lacrymis plorem, et amare defleam Sponsam Domini talibus commissam, non quidem amicis sed inimicis; non paranymphis castis, sed procis impudicis; non denique custodibus sollicitis, sed prostitutoribus impuris; sed sileamus interim de eis. Non enim capit sermo in eis (Ioan. VIII, 37) . Quinimo ut acetum in nitro, ita et cum carmina cantamus eis (Prov. XXV, 20) . Saeviunt namque in nos, cum ista dicimus, et veritas odium parit.
111Adamus Scotus, Sermones, 198, 0120D (auctor c.1140–1212)
Quia recordatus est, ait Propheta, quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII, 39) . Merito sanctus patriarcha habitat ad puteum cuius nomen Videntis et viventis (Gen. XVII, 14) , ut interim immoretur perfectus apud intimum profundum huius, de qua loquimur visionis vitalis, et vitae videntis: ad instar aquilae ad praeceptum Domini elevatae, quae ponit in arduis nidum suum (Iob XXXIX, 27) . Deo quoque in regno similem esse, nonne magnae, ut in sermone praecedenti iam diximus, felicitatis est?
112Adamus Scotus, Sermones, 198, 0151B (auctor c.1140–1212)
Foveat interim talibus odoramentis saucia viscera sua.
113Adamus Scotus, Sermones, 198, 0155A (auctor c.1140–1212)
Ut saliat interim in montibus istis, incessanter frequenter eos, plantet in eis vineam (Matth. XXVI, 22) ; quatenus vinum bibat, quandoque; cum eisdem montibus novum in regno Patris et Dei.
114Adamus Scotus, Sermones, 198, 0212B (auctor c.1140–1212)
Et item: Hodie scietis quia veniet Dominus ut saepe interim salvi facti sint, qui de ipsius rei absentia desolati sunt.
115Adamus Scotus, Sermones, 198, 0212D (auctor c.1140–1212)
Ad hoc pertinere arbitror, quod verbis aliis Sponsa dicit: Paululum cum pertransissem eos (Cant. III, 4) . Haud dubium quin custodes civitatis, et ea Sponsum quaerente, absentem invenerit: Inveni, quem diligit anima mea (ibid.) . Ut ipsos iam quodammodo poneret ad dorsum, dum ad ipsius dilecti pervenit amplexum, et interim omitteret edere sanctorum praecedentium quasi carnes: habens nimirum tam sapidos in donis visitationis suae, in approximatione, et adventu internae gratiae, non solum quos comedat, sed quibus satietur, panes.
116Adamus Scotus, Sermones, 198, 0213C (auctor c.1140–1212)
- I. Hodie scietis, quia veniet Dominus: et vespere scietis, quia Dominus eduxit vos de terra Aegypti (Exod. XVI, 6) . Ut eum sciatis cum lumine venturum, qui vos quondam de tenebris (hoc enim nomen Aegypti sonat) vocavit in admirabile tumen suum (I Petr. II, 9) , sitque huius geminae scientiae remuneratio beata et beatificans divinae gloriae visio; quae tunc erit, quando, ex toto vespera abscedet, et mane illucescet Cum quanta, putas exsultatione interim isti filii Israel hanc exspectant crastinam diem, in qua visuros se sperant Dei in se maiestatem, in qua et descensurum sciunt ipsum Dominum, ut ab eis omnem auferat languorem?
117Adamus Scotus, Sermones, 198, 0222C (auctor c.1140–1212)
Sed committe gladium tuum in vaginam, in teipsum convertito ferrum, increpans et accusans teipsum, et dimittens interim proximum tuum, arguens et statuens te contra faciem tuam.
118Adamus Scotus, Sermones, 198, 0230C (auctor c.1140–1212)
Eo quod ad illum [al. quod ad illum] pertinetis populum, quem elegit Dominus in haeerditatem sibi (Psal. XXXII, 12) ; ipso, qui vos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui (Rom. VIII, 29) : vocante et iustificante, in quem speratis, quod confirmans opus suum, quod operatus est in vobis, quandoque et magnificabit: ascendentibus interim vobis a Galilaea ad Iudaeam, a Nazareth ad Bethlehem, eo quod estis de domo et familia David.
119Adamus Scotus, Sermones, 198, 0321D (auctor c.1140–1212)
Sic ego interim accipio donec vos me verius super his instruatis, propter illud Apostoli, quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (Ioan. III, 8) . Et illud Domini in Evangelio: Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis (Ioan. III, 8) . Non ambigo hunc angelum apud nonnullos vestrum apparuisse in somnis Ioseph.
120Adamus Scotus, Sermones, 198, 0420A (auctor c.1140–1212)
Quidni interim exerceat se ad pietatem, quae iuxta Apostolum, ad omnia utilis est, promissionem habens huius vitae et futurae? (I Tit. IV, 8.) Exsultet itaque, et tripudiet cum Sponso, celebret simul castas nuptias, sit commistio cum puritate, sit conceptio in fecunditate, sit partus sine laesione.
121Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0097C (auctor 1010-1026)
Interim Theutonici iuxta montem quemdam, qui Ungarius (nescio qua de causa) vocatur, praevenientes, et Harduinum iam Clusas occupasse scientes, ipsi Harduino legatos suos transmittunt, et ut aut eis cedat, donec transeant, aut sibi cedentibus veniat, rogant.
122Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0098D (auctor 1010-1026)
Interim infirmitate gravissima tangitur, et Rex cum sit, homo esse monetur.
123Ademarus Cibardi Incertus, Sermones in Concilio Lemovicensi, 141, 0122B
Plane sicut Ecclesiae a propriis episcopis excommunicatae interim usque ad absolutionem officio videmus privari divino, ita quicunque ab episcopo suo excommunicatur, divina privatur gratia usque ad reconciliationem per condignam satisfactionem.
124Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0072C (auctor -875)
Cassius interim, Iudaea capta, templum spoliat.
125Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0123A (auctor -875)
Huic Ostrebertus vir strenuus et nobilis episcopus succedit.
125Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0123A (auctor -875)
Interim dum copiae parantur, misit Pippinus Utgardum Wisburgensem episcopum et Fulradum capellanum suum ad Zachariam tunc temporis pontificem Romanum, ut interrogarent eum, si ita manere deberent reges Francorum cum pene nullius potestatis essent, iam solo regio nomine contenti.
126Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134B (auctor -875)
Interim dum rex in Italia esset, Saxones ad praesidia Francorum cum exercitu exeuntes obsidentesque quoddam castellum Buriaburg, quamdam ecclesiam concremare a foris castello voluerunt, quam sacraverat beatus Bonifacius martyr.
126Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134B (auctor -875)
Leutgardis regina Turonis, pridie Nonas Iunias defungitur, ibique sepelitur.
126Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134B (auctor -875)
Irene imperatrix ad imperatorem Carolum iterum misit pro pace inter Francos et Graecos firmanda.
126Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134B (auctor -875)
Tertio Idus Februarias fuit eclipsis solis media die, stante utroque sidere in vigesima quinta parte aquarii.
126Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134B (auctor -875)
[815] Ludovicus imperator, Caroli imperatoris
127Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0347A (auctor -875)
Cernit interim invidus omnis boni profectum viri, et ferre non valens, simulat se puellam et ante fores viri verba gementia ingeminat: Heu, inquit, me miseram, silvis errare, et tenebris vagam, locus non agnoscitur, iter quaeritur.
128Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0355C (auctor -875)
Ubi sacra martyrum membra signata interim relinquentes, legationem suam glorioso imperatori renuntiare festinarunt, et, ut animum regis amplius sibi de legatione strenue perfecta conciliarent, inter alia de sanctorum reliquiis ab Africa deportatis eius animos attollunt.
129Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0251A (auctor -875)
Scriptum in passione sancti Laurentii (10 Aug. ). (Greg. Tur. de Gloria Mart., c. 64.) Et Lugduno Galliae natalis sancti Epipodii martyris, qui persecutione Antonini Veri, post gloriosos quadraginta octo martyrum agones, qui in eadem urbe passi sunt, cum Alexandro charissimo collega tentus, ipso interim in carcerem truso, primo os diris pugnorum ictibus caesus, deinde equulei extensione vexatus, postremo martyrium capitis abscisione complevit.
130Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0364D (auctor -875)
Interim tamen quo subrigeretur, commendatur cuidam nobili feminae, quae propinqua Caesaris erat, nomine Triphena.
131Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0272A (auctor -875)
Interim una nocte dilata, mox pervenitur ad coronam martyrii.
132Ado Viennensis, Passio S. Desiderii, 123, 0441B (auctor -875)
Sustinentes igitur vectores sancti funeris, in hac villa illos qui per terram pedestres veniebant, in loco mundissimo, interim sancta membra composuerunt.
133Adrevaldus Floriacensis, Historia translationis S. Benedicti, 124, 0903B (auctor 814-878)
At cum in eadem urbe sub obtentu visendorum sanctorum locorum a se invicem dividerentur, ut rei autem habet veritas, negotium quod coeperant perfecturi; memoratus Aigulfus intermissis interim his quae palam ostentaverat velle, locorum scilicet sanctorum circuitionibus, expeditioni operam dedit, certans ocius perficere quod sibi iniunctum fuerat sanctum mandatum.
134Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0963D (auctor 814-878)
Interim S. Aigulfum cum reliquis sanctis in eodem monasterio dimisit, praecipiens ut semet reversurum opperirentur.
135Adrianus I, Epistola, 98, 1260C
» Item eiusdem sancti Augustini super Ioannem evangelistam de eodem sermonem homilia (Tract. XII) , inter caetera: « Interim modo fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur: quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, » usque in eo ubi dicit: « Sed habeat vitam aeternam; » et post pauca: « Hic autem ait: Ut habeat vitam aeternam.
136Adrianus II, Epistola et decreta, 122,
I EPISTOLA AD LOTHARIUM REGEM. (Anno 867.) Quod Theutbergam solutionem matrimonii Romae postulantem ad Lotharium redire iusserit, donec in synodo de ea re statuat. Monet Lotharium ut eam in consortium recipiat, aut si alio in loco interim consistat, promissas illi abbatias ad vitae subsidia concedat.
137Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1260D
Propter quod excellentiam tuam apostolicis monemus alloquiis, et hortamur in Domino, ne aurem nobilitatis tuae consiliis impiorum et veritati repugnantium verbis inclines; sed potius Dominicis et apostolicis praebens gratanter praeceptis, eamdem Theutbergam nobilissimam reginam coniugem tuam dilectionis amore in coniugale consortium laetus recipias, et pro amore Dei et sancti Petri, nostroque simul, honore digno eam retinere, sicuti corporis proprii membrum dilectum, procures Quod si ob itineris longitudinem et asperitatem, vel aliquam carnis incommoditatem, ad vos usque ipsa pervenire distulerit, elegeritque in alio proprietatis suae loco sibi utili magis consistere, interim, donec synodus, ut praediximus, fiat, salva et incolumis sub vestra regali tuitione atque defensione secura permaneat; habeatque in potestate sua ipsas abbatias quas ei dare ipse ore proprio promisisti, de quarum sumptibus atque reditibus necessaria possit habere stipendia dignaque subsidia.
138Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1263C
IV. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 868.) De victoriis Ludovici imperatoris adversus Saracenos, cuius interim et Lotharii fratris quae sunt, tangi vetat.
139Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1283A
Verum si ad notitiam tuae beatitudinis non pervenerunt, a missis nostris has accipiens, ad instructionem tuam et monumentum futurorum reserva; cognoscens interim, et certissime sciens nos a decretis eius nullo modo discessuros, sed eius sicut locum, ita et studium possidentes, ipsius, quantum ratione magistra possumus, vestigia secuturos: quatenus ad lucernam mandatorum eius in huius caliginosi saeculi loco gradientes, inoffensis pedibus, Deo duce, incedere valeamus.
140Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1283D
Caeterum de Paulo Caesariensi, de quo sermo a te multus est habitus, interim, quod de caeteris qui a Photio promoti sunt, decrevimus observandum, iure statuimus.
141Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1287D
Verumtamen propter pacem Ecclesiae facilius obtinendam, propterque tantam multitudinem, si tamen resipuerint, misericorditer liberandam, ut cum sancto Gelasio papa dicamus (epist. 6) : Necessaria rerum dispensatione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum praedecessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus; quod et nos aequa possumus pro lucrandis fratribus ratione prosequi, et temporum necessitati consulendo penitus imitari; Photii duntaxat ordinationem ab huius moderamine pietatis interim prorsus excipientes, eamque [fort., eumque] passim et praeter examen nullatenus admittentes.
142Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1289B
Porro divinitus protectum imperium tuum precamur, ut Basilium, Petrum, Zosimum, et alterum Basilium, qui scelerum suorum conscii, et cupiditatis ardore succensi propositum deseruerunt, et sine commendatitiis litteris Constantinopolim properaverunt, ad nos per praesentes apostolicae sedis missos remittat; quatenus dum professionem, et loca, quae propter Deum primitus elegerunt, repetierint, et tibi coeleste praemium conferatur, et illis suarum lucrum animarum, divinitate propitia, concedatur: alias autem, si sanctorum Patrum regulae calcari minime, vel contemni tentantur, eos impune profecto nullus penes se retinere prorsus audebit: apud nos quippe a rudimentis ablactati, et sanctae sunt conversationis habitum consecuti, quin et in monasteriis nostris officium presbyteratus adepti: interim tamen eos, quod sint excommunicati, donec ad nos redierint tanquam sacrorum violatores canonum, cognoscere volumus.
143Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1297D
si, ut illud interim sileamus, quod missos apostolicae sedis more regali recipere contempsisti, sanctum tuum non reprehendimus, et spiritali zelo redarguere desistimus, quando contra divinam, sanctorumque Patrum auctoritatem, atque contra propriae fidei sponsionem, qua iureiurando pollicitus es, ne aliena, et praecipue fratrum tuorum regna concupisceres, aut invaderes, regnum quondam Lotharii imperatoris, quod spiritali filio nostro, domno Ludovico Augusto filio eius, iuxta divinas et humanas leges debetur, praesumpsisti invadere, et in reatum periurii incidere non formidasti.
144Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1299B
Igitur ut interim perpaucis gloriam tuam conveniamus, monemus, et auctoritate apostolica quibus possumus modis spiritaliter suademus, paternoque affectu praecipimus, ut iam tertio monitus ab invasione regni spiritalis filii nostri Christianissimi principis te penitus subtrahas et compescas, aliena non concupiscas, et quod tibi non vis fieri, illi non facias.
145Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1320D
Qualiter autem, aut quomodo, vel quando veniat, vel adducatur, seu interim custodiatur, praefato confratri nostro communi legato Actardo archiepiscopo vobis in mandatis et alia clandestina commisimus manifestanda.
146Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1473B
Nos autem, ne forte quidquam praecipere videremus, usque ad Octavas beati Martini inducias ei dedimus, praecipientes qualiter interim erga eamdem ecclesiam, quam beati Petri iuris esse se haberet, eique portiones et oblationes seu decimas earumdem capellarum bona fide persolveret.
147Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1538C
Interim ad maiorem laetitiam et ampliorem cumulum gaudiorum, ad maiorem quoque de adversitate consolationem habendam milites templi circa triginta, ducentos paganorum euntes ad nuptias verterunt in fugam, et divino praesidio comitante, omnes partim ceperunt, partim gladio trucidarunt.
148Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1422B
Interim vero eumdem fratrem nostrum vel clericos eius excommunicationis vel interdicti sententia nulla ratione gravare praesumas.
149Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1601C
Si vero aliquis interim in eadem abbatia fuerit subrogatus, eum sine contradictionis obstaculo penitus amoveri curetis.
150Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1364A
Interim igitur monasterium tuum sicut possidebit, ita possideat, et possessio eius ab altera parte minime perturbetur.
151Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1452B
LXXXVIII. Nigello episcopo Eliensi sub poena suspensionis mandat, « quatenus infra tres menses a susceptione litterarum, possessiones ecclesiae, quas contra promissionem in sua consecratione factam alienasse et distraxisse cognoscitur, in eum statum in quo fuerant, cum ad Eliensis ecclesiae regimen fuit assumptus, non differat ullatenus revocare. » Quod et significat alio Brevi eiusdem datae ipsis monachis, qui fuerant contra eum questi. Cum autem Nigellus excusasset regis absentiam, cuius praesentiam ei restitutioni faciendae necessariam esse causabatur; aliis litteris, Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo datis apud Lateranas XVI Kal. Aprilis, significat papa, quod eidem a proximo festo S. Luciae (credo ad proximum festum legi debere) inducias ad hoc faciendum duxit indulgendas. Interim vero suspensionis sententiam, « quam, inquit, in eum promulgavimus, » relaxamus.
152Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0675A (auctor c.910-c.992)
Cumque vocatus astaret ante abbatis praesentiam, interim potus ille in vasculum non cessans defluere subter positum, postquam ad superficiem vasis pervenerat, in modum columnae superne constipatum in gyrum coronari coepit.
153Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0677A (auctor c.910-c.992)
Interim pontifice quiescente, sanctus vir Bercharius in coelum defixis luminibus aspicit subito aere per serenum conspicuo columbam e sublimibus descendere, niveo fulgore radiantem, atque eidem cui substrati manserant arbori leniter insidentem.
154Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0634A (auctor c.910-c.992)
Interim latro avidus miserum illud animal iam ferro praefocaverat, spe gaudens saturandi gutturis ex his quas furto sublegerat rapinis.
155Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0639C (auctor c.910-c.992)
Quid vero interim contigerit, non est silentio praeterire.
156Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0640C (auctor c.910-c.992)
Interim illis consueto more laudes agentibus, soporato pontifici cum iam daret albentes pallens aurora recursus, astitit vir quidam aspectu venerandus, stola candidissima coopertus, habitu praecipuus, staturae quantitate profusus, ut nil aliud videretur quam sanctus Mansuetus.
157Adventius Metensis, Privilegium, 121, 1152B
Si vero interim locus evenerit, ut de nostro indominicato, aut de rebus quas adhuc multi per nostrum beneficium retinent, commutare, oportune possimus, dabimus de nostro, ut restitutio sancti Petri rerum integra perseveret: precarias autem et commutationes provideat praedictus abbas cum monachis sibi commissis, ut quod utile iudicaverit faciat.
158Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0706A (auctor 1110–1167)
Sed ut interim de rege taceamus, nullus certe iustum negabit quod pro patria arma suscipimus, quod pro uxoribus nostris, pro liberis nostris, pro ecclesiis nostris dimicantes imminens periculum propulsamus.
159Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0707B (auctor 1110–1167)
Rex interim, coactis in unum comitibus, optimisque regni sui proceribus, coepit cum eis de belli ratione tractare, placuitque plurimis, ut quotquot aderant armati milites et sagittarii cunctum praeirent exercitum, quatenus armati armatos impeterent, milites congrederentur militibus, sagittae sagittis obviarent.
160Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0851B (auctor 1110–1167)
An in domo aliqua interim morabaris, vel certe cum aliquibus tuae tunc aetatis puerulis secreto loco consistens, eis secretorum mysteria profundebas secundum tuam in Evangelio vocem: Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere illos? (Matth. XIX, 14.) Felices, si qui fuerunt illi, quibus tot diebus tam familiariter tuam praesentiam indulsisti.
161Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0856A (auctor 1110–1167)
Et propterea his quae ad historiam pertinent interim praetermissis, ad spiritualem intelligentiam enucleandam, sicut ipse de quo loquimur inspirare dignabitur, transeamus.
162Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0861A (auctor 1110–1167)
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Haec interim allegorice dicta sufficiunt.
163Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0863A (auctor 1110–1167)
Proferuntur interim verba sine principio, sine fine, quorum nec sententiae cohaerent sibi, nec rationes similes sunt; nec alicuius linguae sensus, vel idioma servatur, quando vox aliquando respondet affectui, et iterum vocem affectus intercipit.
164Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0791A (auctor 1110–1167)
Interim pro defunctae excessibus immolanda salutaris hostia parabatur.
165Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0792A (auctor 1110–1167)
Interim coalescunt affectus.
166Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0663D (auctor 1110–1167)
AELREDUS. De his suo loco uberius, si Deus voluerit, disputabimus; hoc volo interim credas, nunquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum, quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias, qui vel laesus desiit diligere, quem semel amavit.
167Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0696A (auctor 1110–1167)
Tu interim ora, tu plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum.
168Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0367D (auctor 1110–1167)
Vos interim orate, ut sensum Spiritus sequentes, sic ista onera describamus, ut ea, quae prementia sunt, fortiter sustineamus; quae opprimentia, caveamus; damnantia autem ipsius auxilio evadamus, qui pro nobis nostris voluit oneribus onerari Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
169Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0369A (auctor 1110–1167)
Somno, quando dormientibus nobis corpore, anima, quae dormire non potest, vacantibus sensibus, quibus in veris corporibus intuendis occupabatur, interim in corporum phantasiis naturaliter versatur.
170Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0406D (auctor 1110–1167)
Cuius profecto locus nunc vel fides, vel ipsa Ecclesia est; a quo vel tormenta declinans, vel admirans prodigia, vel blanditiis acquiescens movebitur, aut fidem ipsam deserendo, aut ab Ecclesia recedendo, aut alicubi interim donec transeat iniquitas, delitescendo.
171Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0409A (auctor 1110–1167)
Sed hoc alterius sermonis exordio commodius reservabitur, ut interim ea quae dicta sunt sedula meditatione animis vestris arctius imprimantur, et ad pertimescenda divina iudicia silentii interpolatione praeparentur, per Dominum nostrum Iesum Christum.
172Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0422C (auctor 1110–1167)
nec tamen satias esurientes, donec ponas Ierusalem pacem, et adipe frumenti saties eam (Psal. CXLVII) . Haec est pax, cuius primitiis interim refocillati gustatis quam bonum et quam iucundum sit habitare fratres in unum (Psal. CXXXII) . Haec est pax, quae quodam praegustu charitatis vos pascit in via, eius plenitudine satiandos in patria.
173Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0452A (auctor 1110–1167)
Sed, quia haec nondum allegorice exposita sunt, moralem hanc expositionem nunc interim differamus.
174Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0460C (auctor 1110–1167)
Cogitate nunc constitutos in medio eorum Rolandum et Octavianum, sic interim nominemus eos, quasi in utero matris suae Ecclesiae Romanae iam laborantis in partu.
175Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0500D (auctor 1110–1167)
Interim aliquid meditabimur, quod utile erit et iucundum, ad vestram aedificationem et aliorum: quod nobis praestare dignetur, qui vivit et gloriatur per omnia saecula saeculorum.
176Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0320C (auctor 1110–1167)
Hae sunt spirituales visitationes et consolationes, quibus interim quasi quodam pignore delectemur, donec ad perfectam haereditatem perveniamus.
177Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0506A (auctor 1110–1167)
Interim, Domine, quaeram te, et amando quaeram te; quia, qui proficit amando te, utique, Domine, quaerit te: et qui perfecte amat te, ipse est, Domine, qui iam invenit te.
178Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0510A (auctor 1110–1167)
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CIX.) Quando veniam, et apparebo ante faciem tuam? (Psal. XLI.) Quis dabit mihi pennas, sicut columbae; et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.) Plumescat interim, Domine Iesu, plumescat, quaeso, anima mea in nido disciplinae tuae; pauset in foraminibus petrae, in caverna maceriae.
179Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0510A (auctor 1110–1167)
Amplectatur te interim crucifixum; sumat tui dulcissimi sanguinis haustum.
180Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0510A (auctor 1110–1167)
Occupet interim memoriam meam haec suavis meditatio, ne ex toto eam oblivio obscuret; iudicem me interim nihil scire, nisi Dominum, et hunc crucifixum, ne scientiam meam a soliditate fidei vanus error abducat: vendicet sibi totum amorem meum haec tua mira dilectio, ne illum cupiditas mundialis absorbeat.
181Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0511C (auctor 1110–1167)
Mirabilis facta est, Domine, scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam (Psal. CXXXVIII) . Amplectar interim te, Domine Iesu, parvus parvum, infirmus infirmum, homo hominem, amplius dicam, pauperem.
182Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0532B (auctor 1110–1167)
Coepisti interim paulatim sapere palato meo, quanquam minus sano, et dicebam: O si sanarer!
183Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0534B (auctor 1110–1167)
Sub iugo enim illo, quod infelicissimae cervici meae Babylonis, id est confusionis princeps imposuit, infirmata est virtus mea, contrita sunt ossa mea: et quamvis ex aliqua parte sit soluta captivitas, restat tamen ex antiqua oppressione nonnulla infirmitas: ex qua plerumque turbatur iam aliquantulum expertae suavitatis serenitas, donec ille qui propitiatur omnibus iniquitatibus meis, sanet etiam omnes infirmitates meas, redimensque de interitu vitam meam coronet me in misericordia et miserationibus (Psal. CII): cum corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem: et impleatur sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV) . Interim ex iugi huius suavitate non modica consolatio, et contra inditam infirmitatem nonnulla conflictatio.
184Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0544B (auctor 1110–1167)
Obruisti domicilium quo interim fruebatur, sed tulisti sarcinam qua premebatur.
185Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0571C (auctor 1110–1167)
Interim histrionicis quibusdam gestibus totum corpus agitatur, torquentur labia, rotant, ludunt humeri; et ad singulas quasque notas digitorum flexus respondet.
186Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0576D (auctor 1110–1167)
Interim habes sabbatum dierum, sabbatum annorum, et in quodam praegustu sabbatum sabbatorum.
187Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0578B (auctor 1110–1167)
Interim hi tres amores et ab invicem concipiuntur, et ab invicem nutriuntur, et ab invicem accenduntur: porro simul omnes perficiuntur.
188Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0590D (auctor 1110–1167)
Hi affectus interim meditanti occurrunt: quos amoris origines quasdam dixerim, sive radices, non amores.
189Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0610A (auctor 1110–1167)
Interim et nos hoc ipsum concedamus.
190Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0610B (auctor 1110–1167)
Rogo, demus interim dextras, et qualis sit haec loci stabilitas, haec morum conversio, haec obedientia, diligentius inquiramus.
191Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0742D (auctor 1110–1167)
Saeviebat interim gladius hostilis in Anglia, caedibus et rapinis omnia replebantur, ubique luctus, ubique clamor, ubique desolatio.
192Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0746C (auctor 1110–1167)
Animadvertit hoc puer pauperculus qui, ut dicitur, ad mensas scutellis recolligendis operam daret, et ad thecam accedens, haustum non parvum numismatum numerum in sinu recondit, et exiens, quo tutum interim arbitrabatur reposuit.
193Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0751A (auctor 1110–1167)
Tandem quid aptius esset Deo scire desiderans, peregrinationem non quidem dimittendam sed differendam interim consultius aestimabat, donec apostolicae auctoritatis consilio et voluntate consulta, ex eius sententia aut votum redimeret aut impleret.
194Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0751B (auctor 1110–1167)
Parantur interim necessaria, susceptoque a rege mandato ad urbem proficiscuntur.
195Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0765C (auctor 1110–1167)
Haec de caecis quibus visum restituit, interim scripsisse sufficiat, ut in hoc ultimo miraculo quo de lucernis septem, fecimus mentionem, regem sanctum septiformi Spiritus sancti gratia doceamus esse repletum; cui spiritus timoris Domini, depulsis superbiae tenebris, humilitatis oculum reseravit; cui infidelitatis caecitate detersa, fidei lumen spiritus pietatis infudit; quem spiritus scientiae, fugata caligine falsitatis, lumine veritatis illustravit; quem spiritus fortitudinis cunctis tam corporalibus quam spiritualibus reddidit hostibus fortiorem; qui tenebris ignorantiae pulsis, per spiritum consilii lumen discretionis obtinuit; quem de terrenis ad coelestia, de corporalibus ad spiritualia, de nocte mundi huius ad contemplationem coelestium luminum spiritus transtulit intellectus; quem propheticae lucis gratia, et divinorum cognitione consiliorum spiritus sapientiae muneravit.
196Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0776A (auctor 1110–1167)
Parantur interim regales exsequiae, pretiosis linteis et optimis palliis corpus involvitur, pauperes Christi copiosis eleemosynis sublevantur.
197Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0753D
Itemque sanctum Flavianum pontificum Graecorum congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiae synodo non consentiendo sola submovit, et ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit (in qua sicut sola ius habuit absolvendi eos quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur). Quod si quis haec ab apostolica sede vel secundum synodum acta reprehendit, praeter quod prisca rerum probatione convincitur, interim multo magis Acacio non licuisse fatebitur.
198Agapetus I, Epistolae, 66, 0047A
Et nos quidem, quamvis culpatus a nobis Emeritus defensor memoratum episcopum reversum ad Ecclesiam suam charitatis tuae voluntate firmaverit, usque ad exitum iudicii quod delegaverimus, episcopum Contumeliosum, reddita sibi modo propria substantia, suspensum interim volumus ab administratione patrimonii ecclesiastici, et celebratione missarum: quia id quod sibi viderat iudicio fuisse sublatum, gloriosius, si ei veritas suffragatur, iudicio receperit, quam usurpationibus occuparit.
199Agius presbyter, Vita S. Hathumodae, 137, 1182A
Quo cum multis lacrymis finito, pleraeque ad lavandum, secundum morem, corpus in loco remanserunt; caeterae tamen interim in ecclesia psalmis et orationibus vacabant.
200Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0562A (auctor c.805–c.846)
Hinc e vestigio Leoni denuo scribit, seque per nefas damnatum lamentatur, agitque apud imperatorem ut concilium generale cogatur, qui interim conventu Constantinopoli triginta episcoporum habito prima Aprilis die anni 449 rem maioribus tricis implicuit.
201Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0570D (auctor c.805–c.846)
Interim ne Aureliani Vita caeteris brevior videretur adiecit prolixam satis rudemque exegesim ad psalmi versiculum: Tu siccasti fluvios Ethan.
202Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0600B (auctor c.805–c.846)
» Ita sane probabilior ratio emergit morae qua Vigilius serius quam oportuisset Romam venerit, quia scilicet cum Belisario res agi debebat, qui aliquo modo Vigilii electionem promoveret, cum interim Theodahatus, vi adhibita, Vigilii et Belisarii studia praevenit, Silverii electionem et ordinationem maturari cogens.
203Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0650C (auctor c.805–c.846)
Orat denuo ut privilegia Ravennatis Ecclesiae serventur, quae Romam misit; interim se ab usu pallii abstinere, quousque quid super his pontifex decernendum censeat, intellexerit.
204Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0650D (auctor c.805–c.846)
eadem, mense Octobri, anno 594. Ioannem ob usum pallii in Litaniis inhibitum dolentem, petentibus exarcho et Ravennae proceribus, consolatur Gregorius, indulgetque ut iuxta Adeodati diaconi exhibitum testimonium, illo interim utatur in die Natalitio B. Ioan.
205Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0654B (auctor c.805–c.846)
601. Marinianum vomitu sanguinis laborantem, Gregorius epistola amoris et existimationis argumentis referta hortatur, ut, disposita Ecclesia, Romam veniat, ubi ab aegritudine curetur; interim a ieiuniis, vigiliis, aliisque huiusmodi abstineat.
206Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0664A (auctor c.805–c.846)
Verum cum postremi huius pontificis acta, Agathonis videlicet, obtinuerint ut septem annorum sedem Baronius eidem tribueret, Papebrochius satius existimavit, relicto Agathoni anno uno, septem annos Adeodato a Baronio tributos ad quinque contrahere, « ea tamen, inquit, lege, ut si decessorum eius alteri possit annus unus addi supra numerum annorum qui eidem in ipsomet Anastasio assignantur, Vitaliano scilicet tredecim, et duo Eugenio, posset Adeodatus annis quatuor manere contentus; et tunc ordinatus hic fuisset anno 673, 8 Martii, Dominica tertia Quadragesimae, obiissetque 17 Maii, et cessavisset episcopatus menses IV, dies XVII. Interim, ut iam dixit, apparet necessitas evidens hoc circiter tempore addendi annum saltem unum per coniecturam, quod alias haud libenter sic facio, ut salva habeatur reliqua ex catalogis et Anastasio chronologia.
207Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0734A (auctor c.805–c.846)
Interim si qua fides Agnello praestanda esset, qui prorsus nullam meretur, ingenii eiusdem Leonis improbi crudele specimen haberemus in superiori Sergii Vita.
208Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0466D (auctor c.805–c.846)
Interim paucis hic operae pretium esse reor complecti Rubei, Baronii, et Bollandi sociorumque sententias, quae in hunc fere modum in epitomem redigi posse censeo.
209Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0133A (auctor 769-840)
Interim de excellentia et dignitate sacerdotii vel sacerdotum coepta persequamur.
210Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0142B (auctor 769-840)
Interim tamen, sicut alius propheta loquitur: Quid bonum eius, aut quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?
211Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0047B (auctor 769-840)
Interim tamen, quia memini me supra dixisse nullo modo Felicem sibimet suadere potuisse, ut in uno Domino duarum naturarum coniunctionem naturaliter ac substantialiter factam crederet, et verbis beati Cyrilli ostendimus quomodo naturaliter facta credatur, habet lector de eadem re beati Hieronymi satis politam et enucleatam sententiam, cum de illo divinae Scripturae loco ageret, ubi dictum est: Ponam inimicitias inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen mulieris.
212Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0219B (auctor 769-840)
Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium.
213Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0813B (auctor 950-1008)
Interim praefatus Herbertus in suae malignitatis perseverans contumacia, pessimis quotidie adiiciens peiora, quadam nocte cum quibusdam satellitibus in Wastinensem pagum adire disposuerat.
214Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0819B (auctor 950-1008)
Tunc unus ex ipsis divinitus animatus sociis infit: « Nunc interim, o fidissimi commilitones, terram Sancti Benedicti adversarios depraedatum ingredi sinamus; et quia dominus noster Giraldus eius est advocatus, eam vice ipsius defensaturi, hostes viriliter secureque aggrediamur, misso prius legato, qui e monasterio Salensi, quod est sancti Benedicti, vexillum ipsius pretiosi confessoris, quod nobis praesidio sit, maturato deferat.
215Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0831A (auctor 950-1008)
Interim praepositus loci iamdictus Otherius, tantae calamitatis accepto nuntio, dolore cordis tactus intrinsecus quod commendatum sibi a venerabili abbate Abbone tunc Floriacensium rectore et fratribus locum funditus amisisse videretur, in diversa cogitationum turbine rapitur; tandemque non moeroris, sed consilii tempus ingruere sibi intelligens, ad superius nominatum Hugonem recta proficiscitur via.
216Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0837B (auctor 950-1008)
Interim Hildebertum, tam ipsum Hugonem quamque caetera exspectantem auxilia, praecipue Fulconem Andegavensem comitem, congregati Pictavienses repentina irruptione opprimere conati sunt, quatenus eo qui dux belli erat, antequam cunctae eius congregarentur copiae, oppresso, residuos ab ipsius deterrerent adiutorio.
217Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0641B (auctor 950-1008)
Se interim, dum ille quoquo locorum immoratur, animos gentis pertentaturum pollicetur persuasurumque ut cum eo in gratiam redeant.
218Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0701A (auctor 950-1008)
Tunc Austrasii iurgari contra Sigebertum coepere, promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent spe hostilis praedae ad belli societatem sollicitatos: oportere eum aut ex proprio stipendia illis largiri, aut publicum demonstrare cuius rebus ditentur adversarium; se interim, dum reges inter se pacem venditant aut inimicitias, quasi mercenarios, haberi queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel praemia ultimos.
219Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0704A (auctor 950-1008)
Interim beatus vir postulanti captivo equum donat interdictum, quoniam apud ipsum plus fuit, quam illa regis, vox pauperis.
220Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0706D (auctor 950-1008)
Interim miser dum domum ecclesiae, in qua hospitabatur, destruere non formidat, regio correptus morbo, ab basilicam sancti Martini defertur, ubi nil medelae adeptus, non post multos dies est defunctus.
221Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0725A (auctor 950-1008)
Interim Dinamius, agnoscens se captum teneri, ad pedes eorum ruit, pollicens se portas reseraturum regique simul et pontifici de reliquo fidem servaturum.
222Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0737A (auctor 950-1008)
» Tacentibus interim caeteris, rex subiunxit: « Cunctos pie viventes hoc indignari oportet ac conari ut et medio auferatur hominum tyrannus hic; cuius pater procurator fuit regalium molendinorum, et (ut verius fatear) lanae opificio vitam produxit suam, » et quamvis fieri possit ut unus homo utriusque sit artis peritus, propter opprobrium tamen regis quidam ex legatis calumniari coepit, dicens: « Ne loquaris tam inculte, o rex.
223Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0752A (auctor 950-1008)
Qui e Campania Remensi digressi, pagum Suessionicum vastaturi aggrediuntur, cum interim Fredegundis, evocatis qui sibi parebant Francis, ascito etiam Lauderico (qui tutor a Guntranno, ut meminimus, Clotario filio suo datus fuerat) facta concione sic universos alloquitur et puerum prae se gestans, rogat: « Ne infantiam regis pupilli contemnentes, hostibus depopulandos agros relinquant.
224Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0769C (auctor 950-1008)
» Paucis interim interiectis diebus, irruere in eos qui, pactionem statutam transgressi, Romanas sibi attributas incessebant custodias, volens iter cum exercitu arripuit.
225Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0865B (auctor 950-1008)
At vero translationi sacratissimi corporis eiusdem sancti Patris ac sororis eius Scholasticae, ad hunc venerabilem locum Floriacum, licet invitus, in ipsa Longobardorum Historia testimonium praebuit (Paulus Cassinensis). Quae omnia quia in primo libro Miraculorum pene ipsius verbis exarata sunt, nos interim succincto genere narrandi praelibasse sufficiat.
226Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0870C (auctor 950-1008)
De caetero nos, qui, multa gravedine peccaminum pressi, laudes tam magnifici Patris aggredi ausi sumus, interim sileamus, quia mens sibi male conscia, pavet se tanta attentasse praeconia.
227Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0394A (auctor 950-1008)
Nos interim aliqua, futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus chartis.
228Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0404A (auctor 950-1008)
Existunt et alia ad alios huius sancti patris scripta, quae, ne lectori fastidium generent, nunc interim tegantur per silentium.
229Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0944C (auctor fl. 800)
Inde vero congruus quaesitae rei praestolatur eventus: ipsique sub eius interim tutela commodis aluntur subsidiis.
230Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0952B (auctor fl. 800)
Quae neglectus tacta pudore, eam in secreto pallii interim emunctam reposuit.
231Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0474D (auctor 1152-1167)
Interim supervenit Bernardus, qui undique alios atque alios colligens discurrebat.
232Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0481A (auctor 1152-1167)
20. Cum autem quadam die Girardus frater eius, cellarius domus, apud eum conquereretur ad necessaria fratrum multa deesse; Vir Dei, quantum interim ad praesentes angustias sufficere posset, inquisivit.
233Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0499A (auctor 1152-1167)
Reversis interim de Germania domini Papae legatis, tam episcoporum quam regis Lotharii consensum et litteras deferentibus, postmodum apud Leodium eidem Romanorum regi occurrit.
234Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0505A (auctor 1152-1167)
58. Significatum est interim Comiti per viros illustres et ei familiares, quod Abbas Clarae-Vallensis, et episcopus Carnotensis, aliique episcopi et religiosi viri colloquium eius expeterent; quorum erat studium, ut de pace sanctae Ecclesiae tractarent, persuasumque est illi ne tantorum devitaret colloquium, quia poterat fieri ut communicato cum eis consilio, et facile esset quod videbatur difficile, et quod videbatur impossibile, possibile redderetur.
235Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0510A (auctor 1152-1167)
Et quia genus hoc patientiae solitus erat dicere tripartitum; videlicet ad verborum iniurias, ad damna rerum, ad corporis laesionem; de singulis saltem singula proponantur, quae interim exempla occurrunt.
236Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0511C (auctor 1152-1167)
Ubi enim hinc inde duritia sonat, iurgium est, non correctio; nec disciplina, sed rixa: ut deceat magis interim dissimulare praelatum, et commotione sanata utilius castigare subiectos.
237Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0513C (auctor 1152-1167)
Haec interim de moribus sancti Patris, licet ex parte, sub brevitate perstricta sufficiant.
238Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0483 (auctor 1128-1203)
Interim, tu Lector candide, libros hos si vel semel attente legere non pigeat, eorumdem elegantiam mox percipies, animumque tuum mire oblectabis.
239Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0401B (auctor 1128-1203)
Alius item Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, et interim negant tres deos esse.
240Alanus de Insulis, De VI alis cherubim, 210; (auctor 1128-1203)
Interim libellus bonus et utilis est, adeoque repetito praelo dignus.
241Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0056A (auctor 1128-1203)
Et interim antequam trahar, ut trahi merear: Curremus in odorem unguentorum tuorum.
242Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0281 (auctor 1128-1203)
Interim, operae pretium duxi, pro confessariorum et poenitentium instructione, opusculum hoc publici iuris facere ascriptis in margine locis sententiarum sacrae Scripturae, quae in eodem citantur; quippe, quod bonam et succinctam continet methodum, digne administrandi et suscipiendi poenitentiae sacramentum; ideoque doctissimorum virorum iudicio luce dignum.
243Alanus de Insulis, Liber sententiarum, 210, 0232B (auctor 1128-1203)
Ut, si quis petat a Deo, ut in bonis conservetur, tamen interim cogitet ut eleemosynam largiatur pauperi; haec oratio bona est, sed quodammodo inordinata, quia vox aliquando discordat a mente, et hic intermiscet se peccatum veniale, quando fit ex negligentia, contra quod dicitur a Domino: Cum oras, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, etc. (Matth. VI) . Quasi dicat: Cum oras voce, ad illud quod oras mentem dirige.
244Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0662D (auctor 1128-1203)
Interim videt eam, cum qua fornicatus fuit, et appetit, et etiam poenitet, quod poenituerit; et in hoc articulo redit praecedens fornicatio, non actu, sed reatu, quia ita tenetur modo anxius pro peccato, sicuti prius.
245Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 2, 31; 1 (auctor 1128-1203)
Sic interim sub iudice Deo uindicata est in caput eius excecatio Elfredi et decimatio sociorum eius, qui fuerat tocius factionis illius ac nequicie caput, plenius autem post mortem Eduardi regis, ueniente Willelmo Normannorum duce in Angliam, contra Haroldum, filium prefati proditoris Goduuini, qui mortuo Eduardo rege Londonie ipso die extorta a principibus fide regni diadema uiolenter arripuit, cum de regia stirpe non esset, nisi quod rex Eduardus sororem eius habebat uxorem.
246Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 2, 45; 5 (auctor 1128-1203)
Tunc Galterius pulcrum facinus animo parturiens, ut rege alias interim intento, ipse alterum ceruum, qui forte propter transibat, prosterneret, regium pectus letali arundine traiecit.
247Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 7; 3 (auctor 1128-1203)
Audiebat hec ille et formidabiles cachinnos interim differens eiciebat, stulticias fatuorum artificiosa taciturnitate dissoluens, blandus odii dissimulator, sed immodicus pro tempore retributor.
248Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 49; 4 (auctor 1128-1203)
Modredus autem interim absente auunculo et regni sibi commissi diadema capiti suo uiolenter imposuit, et uxorem eius, Ganumeram reginam, contra canonum scita et ȩcclesiasticas leges incestuoso sibi matrimonio copulauit.
249Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 12; 18 (auctor 1128-1203)
[P 44] Interim descendet uulpes de montibus et sese in lupum mutabit.
250Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 20; 1 (auctor 1128-1203)
Interim descendet uulpes de montibus et sese in lupum mutabit.
251Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 116]; 57 (auctor 1128-1203)
[P 44] Interim descendet uulpes de montibus et sese in lupum mutabit.
252Alanus Tewkesburiensis, Epistolae, 190, 1485B (auctor fl. 1150)
Interim expedit sub silentio exspectare salutare Dei et ambulare simpliciter in semitis iustitiae, quia vir ingrediens duas vias non habebit requiem.
253Alanus Tewkesburiensis, Epistolae, 190, 1488C (auctor fl. 1150)
Vestrae itaque si placet innotescat benignitati quod nostra communis est postulatio, ut frater Honorius vobis utique ex sua conversatione interim notus huius officii in se pondus suscipiat.
254Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0391A (auctor 1095-1125)
Interim tenebris coelo circumquaque incumbentibus, Petrus orandi causa ad sanctum sepulcrum redit, ubi sub vigiliis et orationibus fatigatus, somno decipitur.
255Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0477B (auctor 1095-1125)
Visa siquidem illorum audacia et incursu, sexaginta pariter equites Christiani, sexaginta occurrere Turcis in monte, interim toto exercitu Christianorum appropiante, qui eos repente de monte fugatos, in valle, quo Turcorum manus et virtus iuxta montana adunata erat, celeri fuga remiserunt.
256Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0657B (auctor 1095-1125)
Aperuit quoque eadem legatio universis quomodo rex et omnis primatus ipsius decreverint urbem Sagittam terra marique obsidere et expugnare, et illic eorum opem et vires necessarias haberi: et hac de causa regem et patriarcham ad civitatem Acram descendere, machinas et mangenas aedificare ad expugnanda moenia et eius habitatores; eos vero interim Iaphet debere habitare, dum regis iussio innotescat.
257Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0674C (auctor 1095-1125)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
258Albericus Casinensis, Visio Alberici, 4, 32; 1 (auctor fl.c.1250)
Interim vero idem beatus apostolus cepit michi dicere: "Tria sunt peccata, unde maxime genus humanum periclitatur et perit, et que seculares homines aut minimum aut nullum putant esse peccatum, id est gula, cupiditas et superbia.
259Albertus Argentinensis, Libelluli de facetiis Rudolfi regis quae supersunt, 549, 7; 6 (auctor -1378)
Cumque treuge essent conportate ad tempus per dominum Ůlricum lantgravium et dominum Goͤtzonem de Grostein militem, et partes nichilominus interim valide se firmaverant vocando eciam amicos suos ab extra, quidam de communibus mechanicis, coassumptis sibi aliis civibus communibus, se interponere et regimen civitatis sibi assumere ceperunt.
260Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
........................... Otto iste inperator secundum illos istoriographos, qui Arnolphum in cathalogo inperatorum posuerunt et allios reges, qui interim in Ytalia tenebant, a chatalogo excludunt.
261Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
...........Interim anno Domini M°C°X, temporibus Henrici inperatoris quarti Valterus fuit episcopus Cremonensis.
262Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Interim nontii soldani, qui fraudulenter ducebant eum, aiebant, quod cito intrarent terram soldani, in qua gens ista sibi ulterius non nocerent.
263Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 48; 6 (auctor -1286)
Sed interim Maxencius filius Herculii Maximiani Rome a pretorianis augustus appellatur.
264Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 54; 11 (auctor -1286)
Interim Theodosius, omnem suam fiduciam ad opem Christi conferens, Alanos, Hunnos, Gothos incunctanter aggressus vicit et cum Athanarico rege Gothorum fedus innuit.
265Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 58; 18 (auctor -1286)
Interim Actius patricius effectus est.
266Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 58; 20 (auctor -1286)
Interim Gothi quoque Narbonenses infestant, contra quos Hunnis auxiliantibus bellum geritur; cum quibus etiam pax facta est humilius, quam ante prelium poposcissent.
267Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 61; 20 (auctor -1286)
Interim Gundubaldus rex Burgundionum Liguriam ingressus multa diripuit et captivos abduxit.
268Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 70; 27 (auctor -1286)
Interim Simsebinus princeps Gothorum multas in Yspania urbes sibi subiecit et Iudeos sui regni ad fidem convertit.
269Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 123; 2 (auctor -1286)
In quo Saraceni Christianos suo proposito penitus destructur in insula que est inter Ior et Dan congregati sunt; contra quos rex Balduinus cum suo dampno pugnavit; et interim Ascalonite circa Ierusalem segetes dissipant.
270Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 126; 4 (auctor -1286)
Interim Ascalonite Ioppem obsederunt.
271Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 171; 26 (auctor -1286)
Interim nuncii soldani, qui fraudulenter ducebant eum, aiebant, quod cito intraret terram soldani, in qua gens illa ulterius sibi non noceret; tunc, quia Deus non dimittit sperantes in se, quidam admiratus celesti gratia inspiratus, aut quia forte in nostrorum manus inciderat, metu mortis imperatorem adiit, fraudem detexit et prelium mane futurum predixit; eumque planiciem, in qua tradi ceperat, devitare, eum per montana deduxit.
272Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 174; 28 (auctor -1286)
Interim inter regem Anglie et ducem Burgundie ceterosque barones Francie discordia vehemens orta est, eo quod vilipendit eos.
273Albertus Monachus, Chronica, 3; 189 (auctor -1456)
Eodem anno Karolus quartus apud Spyram colloquium principum accersivit, ubi, dum multi principes et episcopi ad ipsum accessissent, compositis ibidem rebus Mogunciam divertit, ubi natale Domini celebrans, dum interim Hinricus, Moguntinus archiepiscopus depositus, obiisset, ipse dominum Gerlacum per sedem apostolicam dudum ad eandem ecclesiam provisum et in possessione dicte ecclesie collocavit.
274Albertus Monachus, Chronica, 3; 237 (auctor -1456)
Interim autem prefatus decanus pro electo Colonie se gerens et statum plus debito pomposum assumens cepit bona per prefatum dominum Wilhelmum copiose relicta necnon et de mensa archiepiscopali vacacionis tempore obveniencia pro libito expendere et ecclesiam novis debitis non modicis obligare.
275Albertus Monachus, Chronica, 3; 281 (auctor -1456)
Et interim capitulum Coloniense assumpsit denuo in administratorem dictum Cononem archiepiscopum Treverensem.
276Albertus Monachus, Chronica, 4a; 47 (auctor -1456)
Interim Eugenius latenter et manifeste principes precibus et precio corrupit, ut legatos suos a concilio revocarent.
277Albertus Monachus, Chronica, 5b; 4 (auctor -1456)
Nam frequenter ad universitates pro studentibus misit, quos per se examinavit et, siquidem ipsos dignos invenit, statim beneficiis iuxta suorum qualitatem providit, sin alias ad studia remisit quosdam ad I, quosdam ad plures annos ac interim de expensis, si pauperes essent, providit.
278Albertus Monachus, Chronica, 10c; 6 (auctor -1456)
Qui tempore Innocencii sexti, predecessoris sui, per eundem ad partes Ytalie, ad dominos videlicet Mediolanenses, nuncius destinatus, dum reverteretur, mortuo interim Innocencio, ad papatum licet absens fuit electus.
279Albertus Monachus, Chronica, 14a; 182 (auctor -1456)
Interim papa Iohannes in publico consistorio, quam plurimis ecclesiarum prelatis et magistris in theologia et doctoribus utriusque iuris et Michaele generali ministro fratrum Minorum presentibus, pronunciavit litteram capituli generalis dictorum fratrum Minorum in Perusio celebrati et per ipsos fratres in toto mundo missam pro universis fidelibus fore hereticam, pestiferam et venenosam.
280Albertus Monachus, Chronica, 164; 16 (auctor -1456)
Interim Eugenius duo concilia celebrat, unum Florencie, aliud Ferrarie, et Iohannem Paliologum Grecorum imperatorem cum domino Ioseph patriarcha Constantinopolitano in Ferraria cum multis Grecis et orientalium sedium metropolitanos suscipit et de eorum reduccione tractat, sed in paucis profecit et expensas inutiles fecit.
281Albertus Monachus, Chronica, 164; 17 (auctor -1456)
Interim Felix de concilio Basiliensi discedit, Lusannam vadit, novos cardinales creat, videlicet Iohannem de Segobia tituli sancti Calixti, Ffranciscum episcopum Aquensem tituli IIII Coronatorum, Ludowicum de Barbone tituli sancte Susanne, Lodowicum de Hominibus tituli sancte Crucis in Iherusalem, Wilhelmum Hugonis tituli sancti Marcelli, qui et episcopus Frysyngensis, Iohannem episcopum Taratantasiensem tituli sancti Stephani in Celiomonte, Vicensem tituli sancti Angeli in Foro Piscium, Pannormitanum tituli sancti Georgii ad Velum Aureum, Visensem tituli sancti Eusebii.
282Albertus Monachus, Chronica, 173; 44 (auctor -1456)
Interim venerunt prescripti superius.
283Albertus Monachus, Chronica, 173; 154 (auctor -1456)
Que omnia comes de Marka facere potuit, cum interim archiepiscopus Coloniensis in castro comitis de Monte, quod novum castrum dicitur, detineretur captivus.
284Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 10; 26 (auctor ca.450-518)
Interim in consequentibus duorum adsertione dilata unitas mihi in Christo substantiae duplicis adstruetur.
285Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22; 9 (auctor ca.450-518)
Tracta est interim non manifesta sub hac nec tam separatione quam simulatione dissensio.
286Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22; 156 (auctor ca.450-518)
Interim ferebatur filius hominis, qui erat in caelo dudum praescientia, nunc natura.
287Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 189 (auctor ca.450-518)
Oportet ergo hominem maritum duarum scilicet germanarum non inrevocabili anathemate percuti, sed propositis observationibus interim ab ecclesia sequestrari.
288Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 214 (auctor ca.450-518)
De cetero autem, quod ad paenitentiam spectat, moneatur interim agere, accipere non cogatur.
289Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 261 (auctor ca.450-518)
Redeunti igitur mibi de eo, quod nostis, itinere nec aliquid interim de huiusmodi propositionibus opinanti, vel quicquid per implicatissimos quaestionum mordacium nodos longa satisfactio et sagax industria potuit parare, commotum est.
290Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 268 (auctor ca.450-518)
Interim sermonis cursum de fine colligite et ex eo, quod discedenti mihi praecepit, utrum ad responsa motus fuerit, aestimate.
291Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 8a; 19 (auctor ca.450-518)
Consecrauit credolitas lymfa – uerat causa personas quapropter unum est quod loco p]opulo consonat quod redimptis perinde redemendis p]tamus uelut ab hoc templo ueternosis infecta origena ca]formido laceram primi hominis uetustatem intro n]dor expurgit squalentem cultum pollucionis antiqu ut] longeuitas successura iam nesciat quid multis ut n]em fabricam uestram constare cupetis talis renoua p]erni conspectibus parea[tis [11] Ante locus quam annus inpletus est, et potestis quidem ex inopinata perfectione metiri nonnulla interim restare, quae fiant abunde posthaec: proficit perficiendae saluti, si qui sic in opificio duplicis boni aut Christum offerat aut frontibus Christianum; quilibet gemmarum . . . . . . nullus fulgor sinceritati aquae nitentis adsurgit; sufficit cuique fides sua, cuius lavacro tinctus redemptor omnem, quod legitis, mundum mysterio regenerationis informans non tam baptisterium esse voluit quam baptismum.
292Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0669C (auctor 730-804)
Haec interim iuxta litteram.
293Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0679A (auctor 730-804)
Haec interim super litteram, ne videamur penitus simplicem praeterire sensum; et dum spiritales divitias sequimur, historiae contemnere paupertatem.
294Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0683C (auctor 730-804)
Quod vero ait, de terra facta sunt, et in terram revertentur, hoc eum de corpore dicere manifestum est, quia corpus de terra creatum est, non anima; sicut vindex peccati sententia homini intulit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) . Haec interim iuxta litteram. Quantum ad spiritalem intelligentiam pertinet, quis scit utrum spiritus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in coelum, et utrum peccator, qui iumentum vocatur, descendat in terram?
295Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0686A (auctor 730-804)
Et haec interim simpliciter dicta sint.
296Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1044C (auctor 730-804)
Interim dum in isto maneo corpore, in his semper meditationibus mentem meam bonorum insinuator exerce.
297Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1075B (auctor 730-804)
Sed putrescente in terra corpore, animam aut in loco lucis aut caliginis reservari interim non dubito, eamque protinus in corpus resuscitatum redire, ut simul perfruamur vel poena vel gloria.
298Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0243A (auctor 730-804)
Haec interim pauca ex charitatis fonte dictavimus, optantes vos ubique in omni sanctitati et unitate pacifica proficere coram Deo et hominibus.
299Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0202C (auctor 730-804)
Ut interim beatam Virginem ancillam nominari non negemus: tamen concede omnipotentiae divinae, ut de ancilla creare potuisset quidquid placuisset suae ineffabili voluntati.
300Alcuinus, De cursu et saltu lunae, 101, 0989C (auctor 730-804)
Interim illos atomos dimittentes, de quibus postea dicemus; et item per XVIIII annos, quasi fuissent omnes communes, VII embolismos interim deserentes, crescunt XVIIII momenta.
301Alcuinus, De cursu et saltu lunae, 101, 0990C (auctor 730-804)
Illi IIII atomi sunt de illa particula remanentium supradictorum, et in X dies [diebus] colliguntur DCCLXIII [Fort., DCCLXVIII]; et XX diebus [I] DXXXVI, qui faciunt II momenta, et CCCCVIII atomos, qui faciunt unum momentum et CCXIII atomos [Leg., qui faciunt dimidium momentum et CXXVI atomos]: in XXX autem diebus colliguntur atomi II. CCCIIII, qui faciunt IIII momenta et XLVIII atomos interim supportantes: et ita in quinque mensibus colliguntur XX momenta, hoc est, dimidia hora; et in X mensibus colligitur una hora; et ita in centum mensibus colliguntur X horae, et in CC mensibus XX horae, seu et in XXXV mensibus colliguntur III horae et dimidia; in simul autem fiunt horae XXIII et dimidia.
302Alcuinus, De processione Spiritus Sancti, 101, 0077A (auctor 730-804)
Hi igitur qui Spiritum sanctum a Filio procedere idcirco negare conantur, quia Salvator noster, ut in Evangelio secundum Ioannem legitur, de Spiritu sancto pronuntiat dicendo: Spiritus qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Ioan. XV, 26) , audiant quid beatus Augustinus praescripta etiam sancti Evangelii verba in libro XV de Trinitate exponens XXVI capitulo dicit, ait enim sic (Num. 38) : « Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili Trinitate difficillimum est, generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus, dictumque conscripsimus.
303Alcuinus, Epistolae, 100, 0379C (auctor 730-804)
Haec interim sanctae dilectionis calamo praelibare curavi.
304Alcuinus, Epistolae, 100, 0419B (auctor 730-804)
De quorumdam nominum proprietate, revertens a nobis [Al., vobis] Candidus noster, quaestiones nobis proposuit: de quibus ut ex tempore diligentius perscrutaretur, interim tacere disposui.
305Alcuinus, Epistolae, 100, 0236A (auctor 730-804)
Interim, dum in proximo erimus, remanda mihi et quantos dies debeam te exspectare, quia non habeo in istis partibus aliquid ubi exspectare possum, propter inopiam rerum; quia quidquid fuit ibi, anno praeterito omnia amici nostri consumpserunt, bene facientes, et familiariter utentes rebus nostris.
306Alcuinus, Epistolae, 100, 0275B (auctor 730-804)
Ego vero Flaccus tuus interim vado perficere fideliter cum omni instantia quod vestra dulcissima auctoritas mihi per Magamfredum [ Al.
307Alcuinus, Epistolae, 100, 0332C (auctor 730-804)
Interim vestra Sanctitas nos adiuvet sanctis orationibus vestris, ut Dominus Deus aperiat nobis agnitionem veritatis, et fiduciam praedicationis et constantiam in fide catholica.
308Alcuinus, Epistolae, 100, 0405C (auctor 730-804)
Haec interim sub festinatione propter occupationem diei festi dictavimus.
309Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0835C (auctor 730-804)
Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec eius vita aeterna fraudetur [Ms., nec eos . . . fraudat], sed in resurrectione mortuorum, in novissimo die caro » viva resurgat [Ms., caro suscitabitur]. (VERS. 56.) Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
310Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0856C (auctor 730-804)
Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Iudaeis responderit Dominus: VERS. 14. - Respondit Iesus, et dicit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quia scio unde veni et quo vado.
311Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0871A (auctor 730-804)
Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum.
312Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1033B (auctor 730-804)
Nam ferme omnes quibus prophetae locuti sunt, malignos esse nefariosque constabat; et necdum de istis rationem movere voluit, sed interim generali sermone de muneribus disputat, quae illis divina largitate donabantur.
313Alcuinus, Vita B. Richardi, 101, 0691B (auctor 730-804)
Interim dum cum tristitia patri filius pararet obsequium [Al., dum tristia . . . obsequia], validior patrem coquebat infirmitas, et in frigido corpusculo vix halitus remansit extremus; nec tamen ab orationis cessavit officio vel divinae laudis obsequio.
314Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1199D
Interim ponendi sunt cineres super capita, sicut antiphona testatur.
315Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1206A
Interim egredietur pontifex de sacrario cum diaconibus dalmaticis, et septem cereostratis ante eum, sicut in die solemni, cum omni scilicet ornatu.
316Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1206B
Interim communicat clerus, seu omnis populus.
317Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1209A
Interim vero egreditur archidiaconus cum aliis diaconibus de sacrario, induti scilicet planetis fuscis, et duo cereostrata ante ipsos cum cereis accensis procedentes usque ad altare cum silentio, et oratione completa, atque osculato altari, vadunt ad sedem pontificis more solito: deinde annuit archidiaconus subdiacono, ut legatur lectio prima.
318Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1224A
Duo sunt, unde anima in septima die, id est, in requie laudet Dominum: unum, de percepta gloria; alterum, de percipienda resurrectione: homo autem in resurrectione constabit ex corpore et anima; et quia resurrectio Dominica praecessit in octava die, quod futurum est in resurrectione, hoc agimus per Dominicos dies usque in Pentecosten, id est, ut mens et corpus laudet Dominum; et quia interim sine corpore anima laudat Dominum, per singulos dies unum Alleluia celebratur.
319Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1251D
Suscipit interim sacerdos a populo oblata, ut ipse, qui est inter Deum et ipsum populum mediator, preces eorum et vota Domino offerat.
320Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1252A
Quod autem sacerdote oblationem suscipiente, clerus Deo laudes interim persolvit, ad imitationem populi Israel sumptum est, qui oblationes et vota cum laude modulationis Deo offerre consueverat.
321Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1277C
Interim vero legantur Passiones Dominicae ante eum, seu aliae Scripturae sacrae.
322Alexander de Roes, Noticia saeculi, 68, 10; 5 (auctor -1288)
Interim Franci sibi regem constituunt Egidium).
323Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1318D
Ut enim de patientia nostra interim taceamus, qua fiducia beatissimum Petrum, coelestis regni clavigerum, in tuis petitionibus vales invitare cum iam per biennium ii qui eius patrocinium longis itineribus gravibusque laboribus petierunt fere nihil, nobis vice sua instantibus, adhuc potuerunt impetrare?
324Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1308A
Hoc insuper etiam iubemus, ut, pro causis et responsis ecclesiae suae, nostram atque nostrorum successorum audientiam licenter habeant appellare et adire, nullusque eos interim condemnare, vel res eorum invadere conetur.
325Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1318C
Interim vero hanc nostram responsionem suffraganeis tuis episcopis, qui similiter nostrum per litteras imploraverunt suffragium suae matri Ecclesiae Remensi, intimare ne negligas, apostolicae sedis, nisi morte fuerimus praeventi, certissime praestolando legatum.
326Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1330B
Et quia fraternitas tua insinuavit sanctae apostolicae sedi se, ad communem sanctimonialium usum, in ecclesia Sancti Petri, sita in suburbio Florentinae civitatis, monasterium constituisse, et praediorum tam a te quam etiam a quadam religiosa femina, nomine Gisla, nonnulla beneficia eidem ecclesiae collata esse, non solum devotionis tuae studium laudamus, sed ordinationis tuae constitutionem, quam interim per donationis paginam eidem ecclesiae fecisti, auctoritatis apostolicae privilegio confirmamus atque in perpetuum ratum firmumque fore corroboramus, et iam praefatae ecclesiae, tum ea quae nunc iuste tenet, quaeque a praenominata matrona collata sunt, quam quae ab eadem seu caeteris in futurum iuste conferenda sunt fidelibus.
327Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0426B (auctor c.1103–1181)
Interim autem, si aliquam de personis illis, quas memoratus archiepiscopus excommunicationis sententia innodavit, metu mortis laborare contigerit, eumdem ab aliquo vestrum qui propinquior fuerit, accepto iuramento, quod nostro super hoc, si convaluerit, debeat parere mandato, vel ab alio religioso, et discreto viro secundum praescripti tenorem absolvi concedimus, ita tamen quod coram memoratis personis, cum praesentes fuerint, se iurasse cognoscat.
328Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0592C (auctor c.1103–1181)
Verum quoniam eodem episcopo morte praevento, nostram ei non potuimus super hoc exprimere voluntatem, nec motum quem etiam concepimus aperire, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum Nicolaum infra viginti dies post harum susceptionem in canonicum Ambianensis Ecclesiae recipi, et ipsi stallum in choro, prout moris est, facias assignari, et si qua praebenda priusquam ibi episcopus substituatur vacaverit, eam sibi nihilominus nullius contradictione vel appellatione obstante concedas pariter et assignes, et interim ut eiusdem Ecclesiae canonicus esse recognoscatur, canonicos de communi annuatim aliquod beneficium competens et congruum eidem praecipias assignari.
329Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319A (auctor c.1103–1181)
in Carcere Tulliano.
329Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319A (auctor c.1103–1181)
Praeterea secundum fratrum nostrorum consilium secum gratiose volumus dispensare; scilicet ut cum commensalibus et sibi servientibus administrationem et communicationem interim iam habeat usque quo poterit ad sedem apostolicam viam commode arripere; mandantes, quatenus quam cito poterit apostolico conspectui se ipsum praesentet.
330Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0152D (auctor c.1103–1181)
Interea vero ne castrum Flaviniacum ipsi Flaviniacensi Ecclesiae, et serenitati tuae, atque praedicto episcopo, valeat aliquatenus deperire, memoratum abbatem fecimus in praesentia nostra iurare, sicut ex scripto ipsius sacramenti, quod tibi transmittimus, poteris intueri, ut castrum ipsum in manibus tuis, vel certi nuntii a se delegati resignet, libera tamen interim sibi abbatiae administratione tam in temporalibus quam in spiritualibus reservata.
331Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0265B (auctor c.1103–1181)
Quem ei non nominavimus, volentes ut secretum interim haberetur.
332Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0265C (auctor c.1103–1181)
Interim vero id penes te secretum habeatur.
333Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0393A (auctor c.1103–1181)
Interim autem annuus abbatum conventus non apud Cistercium, sed ubi a quatuor praenominatis abbatibus praevisum fuerit celebretur.
334Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0304C (auctor c.1103–1181)
CCLXIII. De monachis Trenorciensibus per diversa monasteria dividendis, et quinque vel quatuor ibi relinquendis; ut interim debita solvantur. (Senonis, Aug. 6).[MANSI, Concil., XXI, 1020.]
335Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0395B (auctor c.1103–1181)
Unde, licet regiam magnitudinem ad opera pietatis ita noverimus semper esse intentam, ut etiam cessantibus nostris precibus, his qui pro Deo et iustitia et unitate catholica persecutionem sustinent, sola pietate monitus auxilium conferas et solamen, quod etiam in ipso fratre nostro iam maxime experti sumus, tamen regiam magnitudinem sollicitis in Domino precibus exoramus, monemus et exhortamur attentius, quatenus obtentu divinae pietatis, et pro reverentia beati Petri ac nostra, considerato etiam quod, reddita nobis et sibi a Deo pace, plurimum obsequii et honoris per eum tuae poterit excellentiae provenire, si quem episcopatum aut abbatiam in regno tuo interim vacare contigerit, sibi ad sustentationem sui et suorum, donec pax de coelo nobis desiderata donetur, regia liberalitas faciat assignari.
336Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0247D (auctor c.1103–1181)
Licet autem G. I. R. et quamdam mulierem cum eis R. nomine atque alios socios eorum Atrebatenses cives, qui multo tempore nos et curiam nostram sunt secuti, iustitiam super diffamatione sua instantius offerentes, a nobis repellere modis omnibus intenderemus; quia tamen nobis summopere praecavendum est, ne nocentes solvamus et innoxios condemnemus, tuae utique volentes fraternitati deferre, factum ipsum, quousque consilio et deliberatione tua et Ecclesiae tuae atque fratrum nostrorum episcoporum de regno Francorum latius perfruamur, digne duximus prolongandum, eosdem cives interim ad propria remittentes: ita quidem, ut cum a nobis vocati fuerint, ad nostram praesentiam debeant accedere, et iudicium nostrum et Ecclesiae sine ulla contradictione recipere et firmiter observare.
337Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0449C (auctor c.1103–1181)
Et hoc interim habeas omnino secretum.
338Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0375B (auctor c.1103–1181)
Rogamus etiam discretionem tuam, ut quousque praescriptum denarium recolligas, de pecunia tua, vel aliunde mutuo acquisita, nobis interim studeas utiliter providere, et illam infra proximas Kalendas Augusti nobis transmittas, eamdem postea de memorato denario recepturus.
339Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0428A (auctor c.1103–1181)
Quapropter prudentiam tuam rogamus, monemus atque consulimus, quatenus quousque huius rei finem et exitum videamus, eum patienter sustineas, nec contra ipsum, nec contra quoslibet regni sui aliquid interim statuas, quod ei grave aut molestum existat.
340Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0482B (auctor c.1103–1181)
Memores itaque et nostrae ad eum dilectionis et suae ad nos devotionis et familiaritatis antiquae, ipsum tibi duximus attentius commendandum, sinceritatem tuam, de qua omnino confidimus, per praesentia scripta rogantes propensius, monentes atque mandantes, quatenus eius imbecillitati ac senectuti compatiens, et non tam ipsius aetati quam nostrae in eo deferens voluntati, simul etiam considerans, quod, sicut credimus et certis deprehendimus coniecturis, non suo spiritu ducitur, sed quadam ob metum principis contra animum suum necessitate premitur et urgetur, eum in patientiae ac lenitatis spiritu benigne supportes, et usque ad discessum nuntiorum nostrorum, quos ad eumdem regem pro tua reconciliatione transmisimus, ipsum in nullo penitus graves, quemadmodum etiam de ipsius regis et aliorum eiusdem regni personis te interim volumus observare.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Quo defuncto, cum a praenominato priore decanus, et S. pecuniam praetaxatam requirerent eam noluit reddere: sed diffugia quaerens, ad audientiam nostram appellavit, qui nec venit, nec aliquem pro se responsalem transmisit.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Verum quia periculosum est admodum et detestabile fidem praestitam violare, et ad nostrum spectat officium unicuique in suo iure adesse, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum G. et uxorem suam moneas et districte compellas ut iam dicto S. super praefata domo nullam de caetero molestiam vel gravamen inferre praesumant, et de violata fide taliter eos punire studeas, quod poena docente cognoscant, quam sit iniquum scienter fidem praestitam violare.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Inde est quod fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, quatenus ipsum divino intuitu, et pro reverentia beati Petri et nostra, et consideratione devotionis et probitatis suae propensius diligas, et in iure manuteneas et defendas, nec ipsum in aliquo sustineas indebite molestari; sed taliter eum in iustitiis suis habeas nostro intuitu et respectu sui servitii commendatum, quod ipse sub ala protectionis tuae ab incursibus malignantium possit esse securus, et in devotione tua ferventior semper existere, et nos exinde affectioni tuae gratias debeamus exsolvere copiosas.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos viros diligere, et eorum loca pia protectione munire: dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolicae sedis patrocinio muniamus.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
praepositus et canonici S. Petri Duacensis eum iam pridem unanimiter et concorditer in suum fratrem et canonicum receperunt, sibique praebendam, quae in ipsa ecclesia primo vacaret liberaliter concedentes, concessionem suam scripto authentico roborarunt.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur graviter nimis offendimur, si ea quae sunt a nobis statuta, temeritate quorumlibet rescindantur, et negligentiae possemus redargui, si tantum excessum dimitteremus inultum, fraternitati tuae, per apostolica scripta mandamus, quatenus a praedictis infirmis decimas de novalibus suis quae propriis sumptibus excolunt, sive de nutrimentis animalium suorum exigi vel extorqueri nullatenus patiaris, et super his quae praediximus, veritate rei studiosius inquisita, si ita tibi constiterit, eos qui tantum facinus commiserunt, sublato appellationis remedio, publice excommunicatos denunties, et facias sicut excommunicatos vitari, donec passis iniuriam congrue satisfaciant, fenum ablatum restituant, et hi qui in praefatum magistrum et fratres suos, si clerici sunt, violentas manus iniecerunt cum litteris tuis rei veritatem continentibus, apostolico se conspectui repraesentent.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Verum quia ipsa nostris in hac parte monitis noluit acquiescere, donec praefatus comes viam huius pravitatis ac dissolutionis relinquat, eidem comiti apostolicae exhortationis scripta direximus, ut, huiusmodi via penitus praetermissa, praedictam comitissam uxorem suam per magnos et honorabiles nuntios, missis ei et tibi litteris suis, ad se honorifice, prout convenit, revocet, data plenaria cautione, quod eamdem comitissam, prout decet tantam et tam nobilem dominam, decenter debeat et honeste tractare.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Significavit nobis venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, sedis apostolicae legatus, quod si quando vos appellatis ad praesentiam nostram, vel archidiaconi vestri, super aliquo certo negotio a praesentia eius, archiepiscopatus et archidiaconatus sub protectione apostolica ponitis et appellatis ad annum; et interim neque de praeteritis commissis, neque de novis excessibus vestris, sive de subiectorum vestrorum delictis permittitis ipsum cognoscere, et omnem iustitiam eius suspenditis, et prorsus evacuatis.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Religiosam vitam eligentibus apostolicam convenit adesse praesidium, etc.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Commendamus et digna laude prosequimur integritatem devotionis et fidei quam erga matrem nostram sacrosanctam Romanam Ecclesiam, et erga personam nostram vos constanter exhibuisse et iugiter exhibere accepimus, propositum et voluntatem habentes vos et ecclesiam vestram sincere diligere, et de commodis et profectibus ecclesiae vestrae opportunitate suscepta propensius in Domino cogitare.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Religiosorum votis et desideriis gratanti animo debemus annuere, et in eis iustis petitionibus suis prompta benignitate adesse, ut eorum loca nullius valeant perturbationibus concuti cum apostolica fuerunt protectione munita.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Dilectus filius noster Guillelmus de Montepessulano sua nobis conquestione monstravit, quod diltcei filii consules et populus Genuensis proprietatem in mari quaerentes, portum eius frequenter invadunt, consumunt naves incendio, et peregrinos et mercatores suis rebus per violentiam spoliant, et Genuam declinare coarctant.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Multiplici devotionis et sinceritatis vestrae affectum, quem circa nos et Ecclesiam Dei magnifice geritis, et religionis ac honestatis vestrae fervorem solertius attendentes, ad commodum et incrementum vestrum libenti animo et studio propensiori intendimus, et ad commissae vobis ecclesiae ampliationem pariter et profectum, curam et diligentiam ferventius adhibemus.
341Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1212B (auctor c.1103–1181)
Cum simus ad curam et regimen universalis Ecclesiae, licet immeriti, providentia supernae dispensationis assumpti, cum postulantur a nobis quae ad tuitionem ecclesiarum pertineant, petentium desideriis clementer convenit condescendere et eorum vota effectu prosequente complere.
342Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0624C (auctor c.1103–1181)
Eo siquidem a fratribus recepto, et iam dicto vicedomino ultra progresso, interim raptores in eamdem grangiam irruerunt, et, operariis illius grangiae spoliatis, praedicto servienti chlamidem suam abstulerunt, hac utique occasione Albertus tunc eiusdem vicedomini praepositus, praedictis fratribus unum abstulit equum, et cum propter hoc ad examen Catalaunensis episcopi deductus fuisset, et respondit se nec equum abstulisse, nec loco equi caldariam accepisse.
343Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0427A (auctor c.1103–1181)
Verum si idem archiepiscopus in te aut regnum tuae gubernationi commissum, vel personas regni interim aliquam sententiam tulerit, nos eam irritam esse et non teneri censemus.
344Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0427C (auctor c.1103–1181)
Si autem aliquis illorum interim metu mortis laboraverit, praestito secundum consuetudinem Ecclesiae iuramento, quod nostro si convaluerit debeat super hoc parere mandato, ipsum ab aliquo episcopo vel alio religioso et discreto viro absolvi concedimus.
345Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0209B (auctor c.1103–1181)
Interim Dominus papa Alexander ad pratum, quod est iuxta monasterii muros, cum solemni processione procedens, ad populum sermonem fecit, et coram omnibus astantibus publice protestatus est, quod ecclesia Sancti Germani de Pratis de proprio iure beati Petri existens, nulli archiepiscopo vel episcopo, nisi summo pontifici sanctae Romanae Ecclesiae subiaceat.
346Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0948C (auctor c.1103–1181)
Cum W. presbyter, praesentium lator, et responsalis Roberti presbyteri pro ecclesia S. Medardi de Barleus, in nostra essent praesentia constituti, nos rationibus hinc inde diligenter auditis et cognitis, eamdem ecclesiam praedicto W. adiudicavimus, dilectis filiis nostris decano et thesaurario Noviomensis ecclesiae praecipiendo, mandantes ut eidem W. praescriptam ecclesiam, amoto inde presbytero R. auctoritate nostra, omni contradictione et appellatione cessante, non differant assignare, et fructus interim inde perceptos, si qui sunt apud sequestrum positi, sublato appellationis remedio, ei faciant nihilominus exhiberi.
347Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0251B (auctor c.1103–1181)
Tua siquidem intererit interim animum eiusdem regis inducere ad hoc et verbis suavibus mitigare.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Data Tuscul.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Ne igitur alterutri partium pro iuris defectu relinquere videamur materiam conquerendi, horum cognitionem experientiae vestrae, de qua plenam et indubitatam fiduciam gerimus, duximus committendam, apostolica vobis auctoritate mandantes ut insimul convenientes, super his omnibus infra XI dies post harum susceptionem, rei veritatem diligentius inquiratis; et si vobis constiterit iam dictos praepositos et militiam de mandato vel conscientia supradicti comitis, post appellationem et ante excommunicationem terram praefati archiepiscopi non repellentes, sed inferentes iniuriam aggressos fuisse, aut etiam ipsum ab eodem archiepiscopo requisitum, homines ei quos tenebat in vinculis reddere noluisse, vel exinde sibi iustitiam exhibere, sententiam in eum latam, nisi interim inter se, quod magis cupimus, amicabiliter convenerint, remoto appellationis obstaculo auctoritate nostra ratam habeatis et confirmetis, et eam praecipiatis inviolabiliter observari.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Verum eidem indulsimus quod non potuimus de iure sibi denegare, videlicet quod tibi non licet ecclesias et iura ipsius contra formam canonum et SS. Patrum statuta disponere vel ordinare, aut eius gravare personam; alias enim nullatenus credere debes quod pro Belvacensi episcopo iuri vel dignitati tuae a nobis detractum fuisset.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Praeterea si raptor sit, vel alias violentus detentor alienae rei qui appellat, huiusmodi appellatio facta in iudicio apud ecclesiasticas personas solet audiri, nisi forte manifestus raptor, vel fornicator existat, sicut ille quem absentem et non requisitum Apostolus excommunicavit.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Aprilis.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Septemb.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Confirmamus insuper tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum terminos Caesaraugustani episcopatus, secundum divisionem a rege Wamba factam in concilio Toletano, et quaecunque infra eosdem terminos ad ius ecclesiae tuae pertinere noscuntur.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
S. Eustachii iuxta templum
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
m.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, XI Kal.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
De iure autem episcopali sex equitaturas habeas, et vos, filii canonici, duas, de redditu molendinarum ematis quae ad servitium canonicae deputetis, et tam equitaturae ipsae, quam episcopus de communi nutriantur.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Martii.
348Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1235C (auctor c.1103–1181)
Haec autem praecepimus, ut supradicta sunt, irrefragabiliter observari.
349Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0261D (auctor c.1103–1181)
Interim vero non est visum nobis terminum ipsum restringere, nisi hoc utriusque partis beneplacito proveniret.
350Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0614C (auctor c.1103–1181)
Relatum est auribus nostris quod, si quando episcopi suffraganei tui vel archidiaconi provinciae tuae super aliquo certo negotio ad audientiam nostram appellantur, episcopatus et archidiaconatus suos nostrae et Romanae Ecclesiae protectioni subiiciunt, et cum appellantur ad annum, interim te de suis vel suorum excessibus subditorum cognoscere non permittunt, scilicet omnem tuam iustitiam evacuant et suspendunt.
351Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291D (auctor c.1103–1181)
Postmodo vero, cum idem martyr reverteretur ab exsilio, iisdem clericis absolutionem petentibus, mandavit a divinis abstinere officiis, ut super eorum praesumptione interim nos consuleret, sed paulo post eodem martyre per martyrium ad coelum migrante, praefati clerici, sicut prius fecerant, non sunt veriti divina officia celebrare.
352Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0465B (auctor c.1103–1181)
Et quoniam litteras illas, quas magnificentiae tuae anno praeterito per nuntios tuos ultimo destinavimus, viribus de caetero constat carere, si praedictus archiepiscopus interim te, aut terram tuam, vel personas regni tui, in aliquo gravare praesumpserit, praesentes litteras poteris in argumentum nostrae voluntatis ostendere, et te et tuos a suis gravaminibus immunes demonstrare.
353Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1082B (auctor c.1103–1181)
Ideoque prudentiam vestram monemus, mandamus atque praecipimus, quatenus rectores et consules societatis Lombardiae sollicitare et monere curetis, ut ad quem locum securius applicare possimus, et liberius et honestius de pace tractare, nobis sine dilatione significet, et interim societatem et unitatem suam, ne ullum possitis obstaculum sustinere, consolidet et confirmet.
354Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0084B (auctor c.1103–1181)
Interim vero alicui honestae personae vices eius in Ecclesia praetaxata exsequendas committas: et tantum ei de beneficiis illius, appellatione cessante, assignes, unde possit congrue sustentari.
355Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0188D (auctor c.1103–1181)
Quo interim ex divinae voluntatis arbitrio casibus humanae fragilitatis exempto, beatae recordationis Eugenius, qui, disponente Domino, in apostolatus ministerium ei successit, tam te quam illis in auditorio sedis apostolicae constitutis, causam ipsam diligenter audivit, et utriusque partis rationes ex plenaria investigatione cognovit.
356Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0615D (auctor c.1103–1181)
Interim vero tenete quod coepistis, et ita veteribus ac firmatis ab apostolica sede statutis insistere, et sub maioris austeritatis obtentu pax ordinis non possit amplius perturbari.
357Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 3; 65 (auctor -1271)
Ecce venio cito ad remunerandum, et ideo tene interim, quod habes, scilicet fidem et opera, ut nemo accipiat coronam tuam.
358Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 5; 76 (auctor -1271)
Et ego flebam multum – in persona illorum dicitur Iohannes flevisse, qui libenter vidissent librum apertum; nam etiam poterat in veritate flere, sicut beatus Ieronimus spiritu raptus ante tribunal iudicis dicit se tamen interim corporeis oculis flevisse – quia nemo dignus inventus est aperire librum et videre eum.
359Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 10; 477 (auctor -1271)
Interim ipse septiformis tonitrui animatus gratia sono praedicationis et doctrinae mentes hominum concussit, et territis ibidem septem vitiis, scilicet superbia, ira, invidia, tristitia, avaritia, gula, luxuria et fugatis, septem in eis virtutum genera suscitavit, videlicet prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam, fidem, spem et caritatem, quarum primas quatuor Salomon aliis appellavit nominibus, dicens: Sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem.
360Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 22; 148 (auctor -1271)
Papa satis manifeste regnat cum sacerdotibus et regnabit usque ad finem mille annorum a tempore Constantini, ut interim Ecclesia nulli genti subiciatur, sed etiam inter gentes valde dilatetur.
361Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 1, 3; 9 (auctor 1157-1217)
Hinc potest sumi argumentum quod iudex mortali irretitus non debet interim sedere pro tribunali.
362Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 2, 33; 54 (auctor 1157-1217)
Interim uita abutar~ abutar et tempore.
363Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2a, 20, 64; 21 (auctor 1157-1217)
Honesta igitur saltem interim cogitate.
364Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2b, 2; 326 (auctor 1157-1217)
Interim descendet uulpis de montibus.
365Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 12; 37 (auctor 1157-1217)
Vite gratie⸝ uite theorice⸝ quam duxit in terris⸝ animo tamen interim conuersans in celis; successit uita glorie.
366Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 28; 73 (auctor 1157-1217)
Interim panis doloris cibat animam.
367Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0941A
Protrahitur interim a praedicto S. Nicolai festo anni 1197 tempus pene usque ad Kalend.
368Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0953A
Nos interim te corpore tenus vix tenemus, sed anima tua nobiscum non est.
369Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0960A
Tanta vero ei carnis tentatio subito exorta est, tamque continue, tamque importune in eum debacchata est, ut mallet gehennalibus interim tradi poenis, quam tantis urgeri flammis.
370Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0964D
Omnibus vero ad primum contristatis auditum, prior quam maxime conturbatur, procrastinatur eorum responsio, conscientiae et vota super negotio tali discutiuntur interim singulorum.
371Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0967C
Et tu igitur peregrinari ad modicum a tuis charissimis, postposito interim quietis adeo dilectae silentio, pro eo ne cuncteris, in praesentis vitae exsilio, ut ei perenniter postmodum socieris in beatitudinis suae regno.
372Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0970B
Dissimulante interim principe quod promiserat adimplere, cessatum est funditus ab opere.
373Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0985C
Clero igitur petente, rege approbante, proceribus cum episcopis acclamantibus, a metropolitano eius mox electio confirmatur, ipso interim in suo eremo latente, et quid de se ab illis longe a se positis ageretur prorsus nesciente.
374Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0991D
Quae statim a manu eius panem sumens et comedens, eique familiariter adhaerens omnem, ut videbatur, silvestrem interim exuta naturam, nec eius attactus, nec astantium undique turbarum et intuentium accessus sive tumultus abhorrebat.
375Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0996B
Agebat hoc, ne nil ageretur aliquandiu, nihil interim loquens.
376Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0998A
A praebendarum quoque violentis postulationibus, quibus velut importunis milvorum unguibus universas passim infestabant ecclesias, et diripiebant eas, hac una interim repulsa curiales vehementer repressit, et eorum a se importunitatem procul avertit.
377Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1007C
Ante exhortationis vero alloquia, semotis interim iussu eius feminis, mares singillatim circuiens exosculabatur, singulis se inclinans, et quos cerneret atrocius iam tabe confectos diutius ac suavius complexans.
378Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1012C
Tunc episcopus de his omnibus certior effectus, secretum quidem apud se interim habuit, quod secretius audivit, latam vero pridem sententiam singulis circumquaque per Ecclesias diebus Dominicis renovari publice demandavit.
379Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1013B
At interim, ob reverentiam magis episcopi quam propter evidentiam universis pene notificatae rei, non sinebatur contra eum iudiciaria diffinitio sententialiter proferri.
380Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1018C
Iam itaque viro Dei videbatur unicum superesse remedium, quod et sibi satis erat votivum, ut ipse scilicet ad suam interim secedens Withamiam, ibique solitarie degens, proventus universos totius episcopatus ad summam huius debiti persolvendam converti ordinaret.
381Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1021A
Complures itaque viri prudentes, et episcopum sincere diligentes, persuadere ei conati sunt ne, ut dici solet, contra ictum fluminis brachia, ob adversantium multitudinem atque potentiam interim minus valida, inaniter fatigando exsereret.
382Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1029D
Iterata praeterea Filii mei votiva immolatione convivium pinguissimum instruite, quo et spiritus anhelus, ac de concertatione mortalitatis inolitae, sed iam depositae, adhuc irrequietus et fessus in robur respiret; caro quoque habitatore pristino interim vacuata, atque matris terrae gremio subinde confovenda, sanctificatione irrigetur gratissima, quatenus sub die ultima, contubernali, olim praecognito, delectabiliter socianda, alacriter refloreat, viriditate aeterna feliciter induenda.
383Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1031C
Verum haec suo inferius loco dicturi, interim coepta prosequamur.
384Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1033D
» Dispositio igitur, ut quosdam ex suis mitteret ad curiam, qui et suam interim excusarent absentiam, mane facto perrexit ad exhibendam defuncto sepulturam.
385Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1043A
Novimus vero eum pro huius rei errore diligentius cavendo, alicui suorum collateralium, de cuius sinceritate non parum confidebat, specialiter iniunxisse ut, si quid vel tenuiter sensisset, vel audiisset sinistri de aliquo quem in sua Ecclesia beneficiare disponeret, hoc ei nullatenus celare praesumeret, non, quod ipse incertis de aliquo rumusculis fidem esset habiturus, sed ut a dubiis etiam certa quandoque seligeret, et conceptum ex incertis quoque laudibus favorem interim temperaret, quousque discussa super auditis veritate, inoffenso mentis iudicio, quod ratio dictaret, liberius exsequeretur.
386Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1054C
Ad quem praesul velociter accurrens, facto super eum signo sanctae crucis, inclinavit se, et dexteram aliquandiu prope os illius tenebat oppansam, evangelicum interim capitulum scilicet: « In principio erat Verbum (Ioan. I, 1) , » voce suppressa percurrens.
387Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1064A
Inter ipsum vero et regem Franciae ab armis interim quiescendum praescribebant legales treugae, quas indixerat nuntiatae iam tempus Septuagesimae.
388Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1108A
Praeter sacratiores vero aliorum de tantis operum Dei magnalibus sententias, hanc interim simplicium fidei commendasse sufficiat, quia non immerito ipse sanctus tam iucundo luminis honore decoratus apparuit, qui, ad decus matris veri luminis perpetuaeque Virginis, consueta Ecclesiae ipsius luminaria, adiectione admodum numerosa, cumulavit.
389Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1092B
Sed interim mercenarii seu vicini eius id quod acciderat ad aures publicas detulerunt.
390Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 2, 15; 5 (auctor -1143)
Cum ergo dux ibi aliquamdiu moratus, civitatem etiam munitissimam fore conspiceret, nilque tunc ad capiendum eam, ob hiemem iam imminentem, se proficere posse previderet, remota obsidione, interim ad recipiendum Melfiam aliasque ducales urbes festinat; que iam, legatis premissis, ultro sese ei subdendas mandaverant.
391Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 2, 15; 7 (auctor -1143)
Qui, dum apud eandem provinciam morans Apulie absentaretur, Tancredus suis interim persuasionibus Brundisium civitatem et oppida que, invadente eo, amiserat, recuperavit.
392Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 2, 16; 4 (auctor -1143)
Qui cum longa in obsidendo mora traheretur, nilque tunc ad obtinendum eam posse proficere previdisset, dimittens eam ad tempus, ad alia interim aggrediendum oppida accelerat.
393Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 2, 17; 2 (auctor -1143)
Deinde cum Montis Alti oppidum ab eo obsideretur, Robertus interim de Grantimania se ei presentans rogitabat eum uti ei iam ad sua redeundi licentiam largiretur.
394Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 2, 19; 1 (auctor -1143)
Verum dux appropinquans venit super Salpim, moxque eam obtinuit; qui audiens Ranulphum comitem contra se Troianos velle tueri, indignatur valde, dicens: "Si comes Ranulphus terram meam abstulit, ego vadam, relicta interim Troia, suam ei ablaturus".
395Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 8; 2 (auctor -1143)
Qui fretum pertransiens Farum, dum universos calabrorum apulorumque bellatores summovere intenderent, interim Georgius Maximus Ammiratus, vir quidem Regis fidissimus atque in negotiis secularibus exercitatissimus, mare, iussu eiusdem Regis, sollicitus secus Amalfiam circumgirando observare studet, si forte amalfitanorum aliquos pelagus peragrantes capere posset; et ne forte quilibet alii undecumque per equora accedentes, eis opitula<tu>ri succurrerent.
396Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 10; 6 (auctor -1143)
Cumque, preparato molimine ligneo, instanter ab eis ipsum coherceretur, Rex interim non longe post, equoreis undis advectus advenit; a quo etiam non solum castrum illud, sed et alia quedam amalfitanorum oppida singula singulis exercitibus obsessa, terribiliter angustari non desinunt.
397Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 17; 2 (auctor -1143)
Quam ob causam munitiones interim suas omnes magis premunire studuit, regieque pugne, si forte se adversus consurgeret, obviare prorsus accingitur.
398Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 19; 3 (auctor -1143)
Cum ergo ad Regem pro hoc ipso mitteretur, Comes equites, quos sibi coadunaret, ad propria ire sibique interim quiescere iussit.
399Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 24; 1 (auctor -1143)
Interea Princeps Comesque Ranulphus verentes ne forte displicitis sibi verbis que ei remissa fuerant, super se armis irruiturus esset, immenso equestri coadunato agmine, vallem anticipant Caudinam, ibique interim morari decernunt, quatenus Rex, si forte insurrecturus esset, eos ad prelium imparatos non inveniret.
400Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 3, 42; 3 (auctor -1143)
Interim autem, dum ita utrimque pugnaretur, Sarraceni per illud instrumentum ligna, quibus fossatus repleretur, iactabant; alii autem ferreis rastris ab aggere summo nisu terram trahentes, ligna ipsa eius iactatione superplanare conabantur.
401Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 4, 10; 1 (auctor -1143)
Cum ergo undique adveniens exercitus coadunaretur, Rex interim super Aversanis, quos de legalitate multa fideique sinceritate iam laudibus suis extullerat, plurimum conquerebatur: quandoquidem quod in eis laudaverat, necessitatis tempore ingruente, in ipsis non est inventum.
402Alexander Telesinus, De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135), 4, 23; 1 (auctor -1143)
Interim autem dum Rege ipso cum suo exercitu presente eiusdem civitatis instanter reparatio fieret, princeps et comes magisterque militum Sergius, intra menium Neapolis septa conclusi nesciebant quid agerent, videntes se omnes iam in proximo fore superandos, ni forte undecumque adveniens succursus citius adesset.
403Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0862C (auctor 1060-c.1131)
Item Gregorius pro qualitate personae, pietate interveniente, ait Ianuario episcopo in epistola sua (lib. IX, epist. 4): « Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus: et quidem pene sententia in te fuerat iaculanda; sed, quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus.
404Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0863C (auctor 1060-c.1131)
» Item ex decretis Siricii papae, cap. 15 (epist. 1, ad Himer.) de poenitente, digamo vel viduae marito clerico facto: « Nos interim solo pietatis intuitu necesse est clementer ignoscere, quicunque poenitens, quicunque digamus, quicunque viduae maritus ad sacram militiam indebite incompetenterque irrepserit, hac sibi conditione a nobis veniam relaxatam intelligat, ut magno debeat computare beneficio, si, adempta sibi omni spe promotionis, in quo invenitur ordine, in hoc perpetua stabilitate permaneat.
405Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0865C (auctor 1060-c.1131)
Tolerandum est igitur ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra iuvenem crescat, ne eum per ingluviem a vita luxuria funditus exstinguat.
406Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0878B (auctor 1060-c.1131)
In quo notandum est, quod scilicet mali praelati cathedras et culmen sacramentorum tenere credendi sunt, dum vivunt, quamvis eis Deus resistat quantum ad mala sua merita in ipsis, donec tandem Deus eos detrahat de cathedris quas interim tenent, nisi prius corrigantur, aut depositi puniantur: et hoc quidem tenendum est de his qui ad iudicium suum eucharistiam administrant.
407Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0895B (auctor 1060-c.1131)
Sed et boni si subministrent interim, vel congaudeant malis non in malo, sed si quid forte bene gesserint, etiam mala intentione; non nocet.
408Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0944A (auctor 1060-c.1131)
» Unde Gregorius Sabiniano episcopo Iadertino (lib. VIII, epist. 10) : « Ideo, inquit, quia fraternitas tua se a consortio et communione Maximi, ubi te prius ex negligentia impuleras, interim postea gravitate sacerdotali ad animum reducta suspendit, ut eius sola nullatenus patereris segregatione esse contentus, nisi in monasterii claustra te recipiens dudum commissa defleres: propterea in meae te gratiae communione receptum esse non dubites.
409Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0774C (auctor 1060-c.1131)
Item Augustinus in sermone 26 super Ioannem (n. 16, col. 500) : « Cum dixisset: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, continuo subiecit: Et ego suscitabo eum in novissimo die (ibid., 55) ut habeat interim secundum Spiritum vitam aeternam, in requie quae sanctorum spiritus suscipit.
410Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0811A (auctor 1060-c.1131)
Sed opponunt haeretici: Si multi panes et multa vina sacrentur, diu hominem inde posse vivere, ut non de praeterito, sed de hoc praesenti et diuturno victu illum astruant interim secessum habere.
411Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0819B (auctor 1060-c.1131)
Sciendum enim quod ideo Deus tam multa sacrificia dedit in lege, ut nullum eorum sufficiens esse ostenderet, quia caetera essent superflua, si unum sufficere posset, ut unum suum sufficiens magis desideraretur, et interim in eis, et si modicum sentirent suffragium in eorum tamen multitudine maiori occuparentur exercitio, quo Deum discerent colere, et ab idolorum cultura recedere, et certiori tot figurarum instruerentur testimonio quo futuram veritatem non dubitarent sperare.
412Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0824C (auctor 1060-c.1131)
Cum igitur culpa mors sit animae, interim punienda erat per temporalis mortis molestiam, et sic sananda per gratiam, ut interim in regno mortis amaritudo passionum et laborum, peccata excoquens, purgaret, et ita gratia coelestis virtutum germina, quo liberius eo uberius inserens, nos vitae aeternae reformaret.
413Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0824C (auctor 1060-c.1131)
Propter peccatorum igitur excoctionem et purgationem non erat interim mors temporalis auferenda, sed aeterna, ne aut immundi et impuri requiem obtineremus illicitam, aut imbelles et immeriti, iustitiae reciperemus mercedem nobis indebitam.
414Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0845C (auctor 1060-c.1131)
apparuerit, erit accusandus: quomodo interim a subditis suis est vitandus, quamvis Apostolus cum huiusmodi nec cibum sumere iubeat, cum ordo canonicus ne assusatus prohibeatur a communione, nisi ad iudicium venire distulerit, interdicat?
415Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0453A
Set has quociens revolvi, tociens per singula pene verba commotus, nostris pueris praesentibus super hoc dolui, scilicet quod his temporibus sunt nulli, vel vix paucissimi, qui ad studendum inveniantur idonei, vel quibus voluntas sufficiat studendi, cum et hoc negotio et unusquisque reficeretur, ac labiis animus a variis tumultuantis seculi commissis interim suspenderetur, necnon cata cautione posteritati sequacium laudabile traderetur exemplum.
416Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0464B
Interim Traiectenses quam frequentissimi convenerant, corpus examine Traiectum deferendum auferre moliebantur.
417Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0469A
Episcopus vero his de causis, quod ante obsidionem castelli Godizo ad se in petenda pace legatos miserat, et de iniuriis a suis sibi inlatis omnibus rationibus satisfacturum promiserat, quamvis illum dolo loqui suspicaretur, et ideo nullam conditionem pacis dare voluisset, et suum dolorem iam satis expiatum esse populatione agrorum et vicorum, et hostes iam ad sanitatem reverti arbitraretur, ab hac procella seditionis se subtraxit, et quem exitum res esset habitura interim quietus expectare coepit.
418Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0472B
Talia et multa alia cum iam in longum diem ab utrisque proferrentur, episcopus tandem, litibus eorum plenius cognitis, in alios conventus rem deferre placuit, et interim pacem inter eos firmari constituit ( an. 1012). Baldricus vero, quod memoria tenebat, sororis suae domum paucis diebus ante quosdam ex parte Wicmanni invasisse, et quibusdam interfectis, filium illius alterum intra ecclesiam vix necem aufugisse, et item alterum ab indignis captum et abductum esse, et ideo cum his, a quibus tanta contumelia sibi et suis illata fuisset, nullam pacis amicitiam sine satisfactione habere posse demonstravit.
419Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0484A
Interim praedones ex oppido iam laeti de victoria subito erumpunt, omnia cadavera mortuorum perequitant, illuc ubi ducem a multitudine circumdatum cernebant contendunt.
420Altilio Gabriele, Carmina, 1, 4; 4 (auctor 1436-1501)
Nos Phebo tum interim voventes, Depulsum modo lacte candidumque Ad sacras vitulum paramus aras, Regine quoque Cypriae foventes Nutrimus niveam domi columbam; Servare incolumem tibi tuisque Post hac te innumeros velint per annos.
421Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1305A (auctor -c.1143)
Tolerandum itaque est, ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita luxuria funditus exstinguat.
422Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1364B (auctor -c.1143)
Ecce alio interim manet, alio se iturum perhibet, atque alio deflexurum promittit.
423Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1169A (auctor -c.1143)
(In exposit. B. Iob, lib. VIII, num. 74.) Hypocrita nihil aliud in omni quod agit nisi opinionis suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur.
424Amalarius Fortunatus Trevirensis, Epistola de caeremoniis baptismi, 99, 0902B (auctor fl. 815)
De episcopis suffraganeis ad Ecclesiam Treforum [Ita ms. loco Trevirorum], in qua Domino annuente te praesulem esse volumus, sicut antenus [F., hactenus] nostram ordinationem et dipositionem atque iussionem exspectasti, volumus, ut interim, quod ad nostrum veniens [veneris] colloquium, ita exspectes.
425Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 112, 3; 6 (auctor fl.366-384)
cui enim nlD dolet, inridere uidetur iudicem, quia ideo precatur, ut euadat interim postea eadem facturus.
426Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0214A (auctor 366-384)
Denique statim ad superiorem sensum, breviter interim re commendata, redit; hoc enim ideo dixit, quia licebat illi ab his sumptus accipere.
427Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0229D (auctor 366-384)
Interim paucis hoc absolvamus; in Iona enim propheta scriptum est: Non parcam civitati, in qua habitant plusquam centum viginti millia hominum et pecora multa (Ionae IV, 11) . Et Psalmographus: Homines et iumenta, inquit, salvabis (Psalm. XXXV, 7) . Quomodo ergo Deus non curat de bobus et pecoribus?
428Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam, 17, 0302B (auctor 366-384)
Interim primae causae sensum explicemus; ut cuius personae verba sint, declaremus dicentis: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
429Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0176C (auctor 366-384)
Romanos igitur, quia in Legem inducti fuerant, interim per epistolam corrigit.
430Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses Secundam, 17, 0457B (auctor 366-384)
His enim ministris utitur Satanas, ut interim sub turba deorum ad seducendos homines unius veri Dei manifestatione illudat, quamdiu steterit regnum Romanum, hoc est, quod dicit: Donec de medio fiat.
431Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam, 17, 0478A (auctor 366-384)
Quid maneat tales, ostendit; ne facile audeant, quod implere difficile est: aut si animus est huic devotioni deditus, apud se interim teneat; quia didicit temerarium esse profiteri, quod adhuc iuvenili aetati credi non debet.
432Ambrosius Autpertus, Homilia in transfiguratione Domini, 89, 1317B
Sed descendendum est Petro de monte, sequendus est interim Dominus pauper, imitandus a Petro ille qui dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20) . Imitandus in crucis tormento, insuper verso sursum crucis vestigio, et sic aeternaliter intuenda facies Christi, sine ullo temporali defectu: quod nec ipse beatus tunc Petrus abnuit, qui etsi cum Domino in monte manere voluit, tamen de figendis tabernaculis voluntatem eius quaesivit.
433Ambrosius Autpertus, Sermo de cupiditate, 89, 1279B
2. Sed occurrit nobis interim quaestio quomodo, ut de caeteris taceamus, ex cupiditate superbia prodire credatur, cum alia Scriptura aperte testatur, Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 13) . Si enim initium omnis peccati superbia, quomodo radix omnium malorum est cupiditas?
434Ambrosius Autpertus, Sermo de lectione evangelica, 89, 1294A
appareat interim humilis, lapis abscissus de monte sine manibus, ut reprobetur ab aedificantibus, usquequo statuam pedibus percutiens, creseat in montem magnum, impleatque universum orbem terrarum.
435Ambrosius Autpertus, Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis, 89, 1324B
Ad haec ingemiscens venerabilis senex ait: « Nequaquam, o filii, in hoc tam laudabili proposito vos impedire cupio, sed magis adiuvare: nec vos interim relinquam, aliquantisper vobiscum pergam, itineris vestri usque ad apostolorum limina me habebitis comitem.
436Ambrosius Mediolanensis, De fuga saeculi [CSEL], 43; 1 (auctor 340-397)
Sed ut reuertamur ad propositum, quod malitiam deus reprimendam interim quam abolendam putauerit, ait ad serpentem: et inimicitias ponam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen mulieris.
437Ambrosius Mediolanensis, De Iacob [CSEL], 2, 36; 2 (auctor 340-397)
interim primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta.
438Ambrosius Mediolanensis, De Paradiso [CSEL], 7; 5 (auctor 340-397)
interim nihil habemus, quod nunc reprehendere debeamus, etsi rationem scire non possumus.
439Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 10; 9 (auctor 340-397)
'calendis' inquit 'usuras dabis, faenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro'.
440Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 19; 5 (auctor 340-397)
dum defluit interim pecunia.
441Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 51; 2 (auctor 340-397)
sed hoc interim sequestremus: legis ipsius uerba considera.
442Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 43, 84, 1; 1 (auctor 340-397)
Interim tamen etiam in bonis operibus mens humana turbatur et temptationibus quatitur.
443Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 3, 17; 3 (auctor 340-397)
non otiose itaque huius mulieris euangelista nomen inseruit, de qua diuise interim tractandum uidetur.
444Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 5, 28, 2; 2 (auctor 340-397)
auertamus igitur oculos nostros a uanitatibus, ne, quod oculus uiderit, animus concupiscat; mystica enim differamus interim.
445Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1930C (auctor 340-397)
Ascendamus nos interim in coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis iaspidis et crystalli habet murum magnum et altum.
446Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0561A (auctor 340-397)
Alias manet poena, alias gloria; et tamen nec illae interim sine iniuria, nec istae sine fructu sunt.
447Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1966C (auctor 340-397)
Scenopegia Iudaeorum interim in terris ex lege celebrabatur, dies videlicet festus et plenus reverentiae, quo sacrificium solemne deferebatur.
448Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1999B (auctor 340-397)
Interim nihil imminuisse non parva gratia est: adoriemur in reliquum, ut non requiras Antonium.
449Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2009A (auctor 340-397)
Ergo dum vos experiar, habebitis interim non regnum, sed regni honorem.
450Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2104B (auctor 340-397)
Neque enim circumfuso hoste, effugium clausis liberum: offerri sibi arbitrium pacis, tam aequali optione formidinem obesse: urgeri se interim non oportere ad pacis consulta, quibus religioni esset contra legem patriam non praevaricari: convenire autem tam liberali pacis oblationi, ut qui praeter spem sponte offerat pacem, ne quis periclitetur, evasuris etiam leges suas reservet.
451Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2145A (auctor 340-397)
Caesar ab irruptione interim temperari iubet, subverti tamen praecepit secundum murum.
452Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0569B (auctor 340-397)
47. Ergo ut quasi interpositis plenioris expositionis paulisper induciis, cur dixerit: Si possibile est, voluntatis interim liberae Dominum fuisse doceamus.
453Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0650D (auctor 340-397)
7. Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis (Matth. XXV, 15) ; ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est (Ibid., 26, 27): aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam (Luc. XIX, 23) . 8. Date ergo veniam, si quos prolixioris huiuscemodi sermonis offendit audacia.
454Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0656B (auctor 340-397)
Non ergo solus proprie dicitur, quia nec a caeteris separatur (Psal. CXLVIII, 3). 34. Itaque cum Patris et Filii Spiritusque sancti divinitati, quae sola non inter omnia, sed super omnia est, nulla possit creatura conferri, ut de Spiritu interim assertio reservetur: sicut Pater dicitur solus Deus verus, cui nihil sit commune cum caeteris; ita etiam solus est Filius imago veri Dei, solus dextera Patris, solus virtus Dei atque sapientia.
455Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0681B (auctor 340-397)
Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subiiciatur: ergo et Deus Pater, si aliquando plus poterit, ut subiectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.
456Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0611C (auctor 340-397)
Interim nomen substantiae lectum probavi, et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis.
457Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0627C (auctor 340-397)
52. Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire?
458Ambrosius Mediolanensis, De fuga saeculi, 14, 0589B (auctor 340-397)
43. Sed ut revertamur ad propositum, quod malitiam Deus reprimendam interim, quam abolendam putaverit, ait ad serpentem: Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et semen tuum et semen mulieris.
459Ambrosius Mediolanensis, De Iacob et vita beata, 14, 0628C (auctor 340-397)
36. Denique fames erat in tota terra (Gen. XLII, 1 et seq.) , et senex depositus quae alacres iuvenes ignorabant, interim primus utrum audierit videto.
460Ambrosius Mediolanensis, De Noe et Arca, 14, 0384C (auctor 340-397)
Per arcam a foris clausam et in aquis fluctuantem, corpus hominis corio tectum et variis motibus agitatum: per quindecim aquae cubitos queis montes superabantur, humanos sensus: denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari: superbos autem praecipue delendos cum iustus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
461Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0184B (auctor 340-397)
138. Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Maiorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.
462Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0041C (auctor 340-397)
Sed respondebunt spectatores: Nos hic interim de vobis iudicamus: vos autem sine nobis coronae, si viceritis, gloriam vindicabitis.
463Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0144B (auctor 340-397)
Fides interim salva est: impressio non est formidini; quia iam res, non fides periclitatur.
464Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0161B (auctor 340-397)
55. Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent eius terrae promissam haereditatem.
465Ambrosius Mediolanensis, De paradiso, 14, 0277B (auctor 340-397)
Interim nihil habemus, quod nunc reprehendere debeamus, etsi rationem scire non possimus.
466Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0421A (auctor 340-397)
ut de baptismo interim loquamur.
467Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0424B (auctor 340-397)
24. Sed interim secundum fragilitatem vocis nostrae, et secundum temporis rationem satis sit hodie etiam de sacro fonte libasse mysteria.
468Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0445B (auctor 340-397)
29. Interim et hodie quantum potuimus, explanavimus: sed crastina die sabbato et Dominica de orationis ordine dicemus, quemadmodum possumus.
469Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0773A (auctor 340-397)
141. Vide nunc interim utrum omnia operari dieas Spiritum, quae operatur et Pater; negare tamen non potes quia operatur Pater, quae operatur Spiritus sanctus: alioquin non omnia operatur Pater, si non operatur ea quae operatur et Spiritus.
470Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0716B (auctor 340-397)
50. Interim nunc quoniam propositum est ordine suo asserere, non esse inter omnia Spiritum compntandum, ipsum Apostolum, de cuius verbis faciunt quaestionem, assertionis huius adhibeamus auctorem.
471Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0763B (auctor 340-397)
Kalendis, inquit, usuras dabis: fenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro.
472Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0766A (auctor 340-397)
Dum defluit interim pecunia, usura superfluit: tempus minuitur, fenus augetur: thesaurus exinanitur, sors accumulatur: paulatim convivae se subtrahunt, sponsores conveniunt: mane fenerator pulsat ad ianuas, queritur dies solutioni transiisse praescriptos, iniuriis vigilantem adoritur, in somnis dormientem excitat.
473Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0779B (auctor 340-397)
Sed hoc interim sequestremus, Legis ipsius verba considera: Fratri tuo, inquit, non fenerabis ad usuram: sed alienigenam exiges.
474Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0288B (auctor 340-397)
Ascendamus nos interim ad coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis iaspidis et crystalli (Ibid., 11) . Habet murum magnum et altum.
475Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0293B (auctor 340-397)
Ne tamen videatur exemplar sublimius, hortatur ut fiat Christi discipula, quo oratione adiuvetur: interim diligentiam adhibeat, ac vitia varia relinquat foris.
476Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1128C (auctor 340-397)
82. (Vers. 23.) Interim tamen in bonis etiam operibus mens humana turbatur, et tentationibus quatitur.
477Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0918A (auctor 340-397)
» 7. Ambrosius episcopus dixit: « Interim quia superioribus temporibus concilium sic factum est, ut Orientales in Orientis partibus constituti haberent concilium, Occidentales in Occidente; nos in Occidentis partibus constituti convenimus ad Aquileiensium civitatem, iuxta imperatoris praeceptum.
478Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0926C (auctor 340-397)
» 34. Ambrosius episcopus dixit: « Habes professionem meam, qua respondebo tibi, Interim perlegatur epistola Arii.
479Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0878B (auctor 340-397)
Misi autem duos libellos, quorum iam, quia tuae clementiae sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni peto; quoniam quem iudicem mei sim sermonis habiturus, agnovi.
480Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0878B (auctor 340-397)
8. Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei obiicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Iesu Christi Spiritui suo existimes invidere.
481Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0895C (auctor 340-397)
Interim quod nusquam legerim, non astruo, nec verum arbitror.
482Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0994B (auctor 340-397)
Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Iob et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Ionae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
483Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1248B (auctor 340-397)
Sed ipse auctor naturae non utique generationi obsecutus est, qui de se, cum esset in corpore constitutus, praebuit magisterium, et hortatus est discipulos ad integritatem, dicens: Sunt spadones, qui se castraverunt propter regnum coelorum; qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). 17. Cum sit autem homo compositus ex corpore et anima (satis est enim interim hoc dicere, et silere de spiritu) non est in utroque idem secundum naturam: sed quod est secundum corporis naturam, id contra naturam est animae; et quod secundum naturam est animae, id contra naturam est corporis; ut si dicam quod secundum naturam est visibili, id contra naturam est ei, quod non videtur; et quod secundum naturam est ei, quod non videtur, id contra naturam est visibili.
484Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1250C (auctor 340-397)
25. Interim et octavum diem, et in signo datam circumcisionem audisti: signum autem rei maioris indicium est, indicium veritatis futurae; et datum Testamentum Abrahae et semini eius, cui dictum est: In Isaac erit semen tuum (Gen. XXI, 12) . Ergo circumcidi licuit Iudaeum, vel domi eius natum vel pecunia eius emptum.
485Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 3; III (auctor 340-397)
Non otiose itaque huius mulieris evangelista nomen inseruit, de qua divise interim tractandum videtur.
486Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1260C (auctor 340-397)
Mystica enim differamus interim.
487Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0138D (auctor 340-397)
29. Itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne divinae operationi, et pulcherrimae creaturae, ea quae decolora sunt, admiscere videamur, maxime cum sequatur: Et spiritus Dei superferebatur super aquas (Ibid.) . Quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu quem spiramus et carpimus aurae huius vitalis spiritum; nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes, Spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio Trinitatis eluceat.
488Amedeus Lausannensis, Homiliae de Maria Virginea Matre, 188, 1319A (auctor 1144-1159)
Ardebas liquefacta supernis ignibus, liquefacta in igne, vires resumebas ab igne ut semper arderes et interim liquefieres.
489Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 2; 5 (auctor c.330–c.391)
Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese corroborans, ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa.
490Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 2; 7 (auctor c.330–c.391)
Et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.
491Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 5; 7 (auctor c.330–c.391)
Vt igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat; et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus exinde, quid agi oporteat, bonis successibus instruendi.
492Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 11; 5 (auctor c.330–c.391)
Et obseratis aditibus turribusque armatis ac propugnaculis futurae concertationi praeparabant utilia interim soluti et liberi hocque facinore ita audaci ad favendum Constantii partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.
493Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 13; 9 (auctor c.330–c.391)
Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum claustra interim occupasse Succorum accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.
494Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 16, 3; 2 (auctor c.330–c.391)
Igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitiscente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam.
495Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 17, 4; 13 (auctor c.330–c.391)
Cuius rei scientiam his interim duobus exemplis [...]: per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis indicant regem moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his insignibus ostendentes et similia plurima.
496Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 17, 5; 21 (auctor c.330–c.391)
" Hanc legationem nullo impetrato remissam – nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quidquam potuit – post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus et notarius itemque Eustathius Musoniano suggerente philosophus ut opifex suadendi imperatoris scripta perferentes et munera enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ne supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.
497Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 17, 8; 8 (auctor c.330–c.391)
Chamavos itidem ausos similia adortus eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes vivosque captos compegit in vincula, alios praecipiti fuga trepidantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos; quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis humi prostratis sub obtutibus eius pacem hoc tribuit pacto, ut ad sua redirent incolumes.
498Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 18, 1; 2 (auctor c.330–c.391)
At in Galliis cum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud hiberna sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haud minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat diligenter observans, ne quem tributorum sarcina praegravaret neve potentia praesumeret aliena aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.
499Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 18, 2; 26 (auctor c.330–c.391)
Libratis denique diu consiliis concordi assensione cunctorum Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto et legationis nomine precator venerat pro Vrio et Vrsicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum acquiescerent per alios impetratis.
500Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 22, 9; 23 (auctor c.330–c.391)
" Et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens "agnosco" respondit "quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis".