'minus' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 49087 hits      Show next 500

Nor id , p3, 15 found in
Nor id , p4, 10 found in
Nor id , p9, 10 found in
4Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1341A (auctor fl. 1130)
Nec minus firmiter credo fregit, quam benedixit, quam dedit discipulis, quam denique hoc est corpus.
5Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0463C (auctor c.945–1004)
Nulli enim coniugium interdicitur, nisi ei qui ob promerenda supernae patriae gaudia sponte sua delegit iugem continentiam, quam et si minus exhibuit, devotione secretius irrita, secretiori facinus delendum est poenitentia: ita tamen ut in eo gradu permaneat, in quo malum se perpetrasse deplorat; sin vero sacerdotum Testamenti Veteris hanc sibi defendere voluerit, proprio gradu decidens, fletibus culpam diluit.
6Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0422C (auctor c.945–1004)
Cum intelligentia divinae legis pretiosum separo a vili, et memoria praeteritorum malorum cor pungit, quod se virtutibus minus servisse recognoscit: sicque fit ut scientia contra fragilitatis humanae lenocinia inflet, quam charitas aedificat (I Cor. VIII, 1), sicut ex collatione quam ad invicem habuimus expertus sum, cum de passionibus animae loquentes in Spoleti provincia itineris otium vertimus in honestum negotium.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0441B (auctor c.945–1004)
Haec idcirco dixerim, ne quis individua velit dividere, aliud dicens ecclesiam, aliud altare, quia minus solers stulto consumitur labore qui conatur quod est impossibile.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0442A (auctor c.945–1004)
Caeterum de tertia seu potius quarta parte, ei ad votum competit quidquid, ut ecclesiastico dispensatori, agere placuerit: quandoquidem ei dono dare, vendere et possidere facultas arrisit; cumque in uno quolibet episcopio interdum mille sint ecclesiae, mirum est si tanta est avaritia sacerdotum ut satiari nequeat tertia vel, quod minus est, quarta parte suarum ecclesiarum.
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452B (auctor c.945–1004)
Eum autem oportet qui episcopus fit, vel monachum, vel clericum: ita tamen ut non minus sex mensibus appareat eum in clericatu fuisse.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0460B (auctor c.945–1004)
Inter familiaria verborum nostrorum arcana distillavit auribus nostris unum quoddam eloquium vestra magnificentia, quod non minus adimplere, si Deus voluerit, satago, quam vitam perpetuam mercari ex voto.
11Abbo Floriacensis, Praefatio commentarii in cyclum Victorii, 139, 0571B (auctor c.945–1004)
Quapropter ne videat vel officio singulari, quod superbiae, vel aliena felicitate tortus, quod invidiae et summae est insipientiae, supputando magisterio minus eruditorum animos afficere, multipliciter exopto, quibus sub expositionis tenore ad arithmeticam introductionis pontem construo.
12Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0534A (auctor c.945–1004)
Et ideo Trinitatis quodam modo differentiam per trium imparium se, paribus intermissis, sequentium censeo naturam discutiendam; quorum primus sit quinarius, secundus septenarius, tertius novenarius, inter quos duo intermissi signant duplicem naturam unius Iesu Christi, quoniam ille VI ex primo impari duplicato perfectus existit: hic IX vero ex primo pari quadruplicato diminutionem recipit sub ostensione cubicae quantitatis, ut perfectum Deum innuant paulo minus minoratum ab angelis sub forma servi.
13Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0511C (auctor c.945–1004)
Nam ad eum fama pervenerat quod idem rex gloriosus, videlicet Eadmundus, florenti aetate et robustis viribus, bello per omnia esset strenuus: et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat reperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Hagislidun dicitur (aqua et silva vicina eodem nomine vocatur); existimans impiissimus, ut se rei veritas habebat, quia quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandus esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
14Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0734D (auctor fl. 923)
Scuta dabant alapis reprobo risu saturatis, Argutoque tument horum distenta boatu Guttura, et, urbanis plangentibus, aera magno Implentur sonitu, clamore minus nihil amplo, Vox auditur in excelsis, et luctus in aethris!
15Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0751C (auctor fl. 923)
Mille super centum defleverat inclitus archos Claromontinsis Wilelmus Ugone negatos; Iste minus numero secum maiore remotum.
16Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0777A (auctor fl. 923)
Huiusmodi plane praedones et rapaces propria sponte destruunt Christianitatem et deserunt, contemnentes habitare divini imperatoris civitatem, et propterea minus fiunt cives et domestici Dei, sed diaboli et titiones inferni.
17Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1322C
XXVII. Si quis ingenuus furtum fecerit, et captus fuerit, ipse morietur, nullus ab eis accipiat quaestionem; hoc usque ovem vel porcum; quod si minus, triplum restituat.
18Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1324A
LI. Si quis caballum a latrone abstulerit, si valuerit argenti libram, accipiat unciam: sin autem minus, dimidium unciae accipiat.
19Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1325D
IV. Si autem laicus fuerit, hebdomadam dierum poeniteat, quia homo saeculi huius est, et culpa eius levior in hoc mundo, et praemium minus in futuro.
20Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1320B
V. Item, ut alii si minus decimo substantiam habuerit, non reddet decimas.
21Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1281C
Synodorum exemplariorum innumerositatem conspiciens, ac plurimorum ex ipsis obscuritate rudibus minus utilem providens, nec non caeterorum diversitatem inconsonam, destruentem magis quam aedificantem prospiciens, brevem planamque ac consonam de ingenti Silva scriptorum in unius voluminis textum expositionem digessi; plura addens, plura minuens, plura eodem tramite degens, plura sensu ad sensum neglecto verborum tramite asserens.
22Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1281C
Hoc ergo solum in omnibus contendens, ne meo iudicio quae videbantur velut commendatitia describerentur, singulorum nomina, singulis testimoniis praescripta posui; ne velut incertum quis, quodque dicat, minus luceat: sed hoc lectorem non fallat, ut cum ad generales titulos quos necessario praeposuimus recurrat, numeros diligenter observet: e quibus observatis, quaestionem quam voluerit sine ulla cunctatione reperiet.
23Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1296C
Gildas ait: Qui veniunt ad vos de viliore loco ad perfectionem, quorum abbas ita degeneravit ab opere Dei ut mereatur ad mensam non recipi sanctorum, et fornicationis crimine non suspectionis, sed male videntis onerari, suscipite etiam sine ullo scrupulo monachos tales ad vos de flamma inferni confugientes, nequaquam illorum consulto abbate: illos vero quorum abbatem de mensa sanctorum propter infamiam non arcemus, non debemus illo nolente suscipere; quanto magis venientes de sanctis abbatibus et nullo alio modo suspectis, nisi quod habet pecora et vehicula, vel pro consuetudine patriae, vel sua infirmitate, quae minus laedunt habentes, si cum humilitate et patientia, quam aratra trahentes et sofosoria figentes terrae cum praesumptione et superbia.
24Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0757 (auctor 1178-1201)
Idem est in domo tua, quae non academia non videtur esse, in quam nobilissimis liberis tuis ac nepotibus tot morum et eruditionis omnis magistros ac magistras confluere voluisti, ut exercitum non minus domi quam foris habeas.
25Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0759A (auctor 1178-1201)
(31) Episcopo Roschildensi quinquaginta marcas argenti duabus minus concesserat ad emendum Alstofta, quas idem episcopo remisit, et ciffum argenteum, quem ei quondam dederat, donavit.
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0018B (auctor fl. 1150)
Sed frequenter vasa figuli, quibus maiorem adhibet diligentiam, in contumeliam prodeunt, et ea quibus minus curae impenditur, fiunt in honorem et in meliores usus.
27Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0018C (auctor fl. 1150)
E contrario vero novella plantatio in locis amoenis et virentibus posita, si perfundas eam amaritudine, si pungas eam spinis, dum debes apponere cophinum stercoris, si ramusculos erumpentes recurvos in terram teneas, si palis undique coarctes eos, ne in libertatem aeris exurgant, aestimo ego quod planta ista cum in robur evaserit, truncum incompositum, ramos retortos, folia rara, flores imperfectos, fructum fatuum producet, et minus suavem ad vescendum.
28Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029C (auctor fl. 1150)
Exigitur mens humilis, ne per superbiam faciat contra mandata magistri, quam habebat ille qui dicebat: Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX) . Exigitur etiam vita quieta, ne tumultibus variis in diversa distracta, minus intente prosequatur finem sui studii quod bene inchoavit.
29Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0030A (auctor fl. 1150)
Nostri autem studii finis Christus esse debet, qui est finis ad iustitiam omni credenti (Rom. X) . Vel saltem mundi philosopho minus non habeamus, cum oratore finaliter quaerentes quod iustum vel utile vel honestum videatur.
30Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0103A (auctor fl. 1150)
Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Ionae. III) . Multifarie multisque modis, fratres dilectissimi, loquitur nobis Deus, modo scripturis, modo sermonibus et exemplis erudiens nos, ut abnegantes impietatem et secularia desideria sobrie, iuste, et pie vivamus in hoc seculo (Tit. II) . Ecce enim per vocem Domini salutarem iam omnes viam salutis audivimus qualiter ambulandum sit in ea, quae praemia sint reposita gradientibus per illam: sed his omnibus minus quam oporteret affecti semper parvuli sensibus invenimur, recte comparati his qui audientes non intelligunt, vel caecutientes superveniente lumine fiunt magis tenebrosi.
31Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0105B (auctor fl. 1150)
Attende ergo vir bone, et circunspectus esto si operaris ad quod venisti: pone iuxta sancti viri illius consilium, rationem cum operibus tuis, et vide si vitam tuam, imo diem transigis sine invidia, sine superbia, sine murmuratione vel detractione, si cibo vel potu, somno vel otio est resolutus, si minus legis, minus oras, minus plangis quam oportet, si incipientem aliquo exemplo tuo destruxisti, si maiori tuo fuisti inobediens, si ira, vel gula, vel quocunque alio vitio superatus es.
32Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0117A (auctor fl. 1150)
Cum enim gestus et habitus illius quasi speculum esse debeat eorum qui foris sunt, si sit ad risum facilis, in verbis iocularis, vultu immaturus, gestu incompositus, haec omnia contra ipsum pronunciant, minus in eo esse virtutis, in quo foris apparent tot argumenta dissolutionis.
33Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0139C (auctor fl. 1150)
Qui ergo minus fortes cum Christo crucem ascendere nequeunt, ipsi venerantur illius sanguinem distillantem in membris eius: quod fit cum in sacramentis Ecclesiae, quae de latere eius effluxerunt, peccatorum quaerunt veniam et causam salutis.
34Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149C (auctor fl. 1150)
Lectio autem libri istius non minus necessaria: Neque enim docet decreta Gratiani concordare, non ponderare leges Iustiniani, argutias sophismatum exsufflare, non semper discere et nihil proficere, sed potius docet culpas agnoscere, suspirare ad veniam, componere mores, ordinare vitam, salutem quaerere, Deum invenire.
35Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0152A (auctor fl. 1150)
Et propterea conscientiam tuam repara, librum vitae intuere, ut quod in tuo minus invenis per illum docearis.
36Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0159A (auctor fl. 1150)
Qui multam habent sanctitatem et parvam discretionem, dilectione quidem et beneficiis fovendi sunt, sed in his quae minus discrete dicunt vel faciunt cum severitate quadam sunt reprimendi, ut ex tali repulsa vel correptione prudentiores et magis discreti fiant: Sicut magister scholarium parvulum innocentem postulantem ne vapulet, non exaudit, sed potius flagellat eum et corrigit, ut asperitate verborum et verberum ad meliora postmodum enutriatur.
37Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0162A (auctor fl. 1150)
Debent etiam pabulo reficere, id est doctrina sana et spiritali exhortatione confortare pusillanimes, qui minus ferventes in divinis obsequiis inveniuntur, ut sic in praelato Ecclesiae facta et dicta, vita et doctrina conveniant: ne si forte dicat et non faciat, audiat illud verbum Domini contra se directum: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei, quae dicunt facite, opera autem illorum nolite facere (Matth. XXI) . Dic quaeso quid mihi proderit si tu bibas aquam puram, mihi vero porrigas illam turbidam, et pedibus conturbatam?
38Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0181C (auctor fl. 1150)
Manus enim nomine potestas designatur, ut ibi: In cuius manu est anima omnis viventis (Iob. XII) . Et alibi: In manu tua sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV) . Manus ergo remissa cursum sphaerulae impedit, quando praelatus potestate regiminis circa subditos minus solicite, minus provide utitur, propter quam causam subditi a sancto proposito suo, aut omnino desistunt aut retardantur.
39Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0184D (auctor fl. 1150)
Non minus isto periculosus est secundus fluvius, videlicet cursus spiritalium tentationum, quae sunt odium, invidia, irae, rixae, dissensiones, ambitio, superbia, et his similia, quibus infelices illae animae deorsum rapiuntur, quibus onerosa aliena prosperitas, semper machinantes malum et invidentes alienae virtuti, suspiciosi, dolosi, fallaces, inventores scelerum, sine affectione, absque foedere, cum bonis et modestis discoli, cum perversis hominibus foederati.
40Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0188A (auctor fl. 1150)
Non ergo accipiendae nuptiae illae hominis regis, quas fecit filio suo, quia ad illas caeci et claudi, et quique debiles compelluntur intrare (Matth. XXII) ; non illae quae factae sunt in Cana Galilaeae (Ioan. II) , ad quas vocatus est Iesus cum discipulis suis, quoniam ibi deficiente vino, aliquid minus inventum est, sed potius nuptiae Agni, sunt aeterni Regis delitiae, ad quas Christus cum victorioso beatorum spirituum agmine hodierna die assumptus est.
41Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0193C (auctor fl. 1150)
Nec solum debemus nos abiicere, sed etiam et alias exaltare, proximorum mala corrigentes, et illorum bonis congaudentes, docere eos qui nesciunt, supportare eos in Domino qui minus possunt, ut semper velimus aliis facere, quae ab ipsis nobis fieri postulamus.
42Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0232D (auctor fl. 1150)
De secundo obedientium genere sunt, in quorum domo discubuit Iesus, per inspirationem conversionis, sed adhuc leprosi apparent exemplo pravae conversationis, minus habent devotionis ad Deum, parum, imo nihil dilectionis ad proximum, et quod apud Deum et homines est detestabile, lucem in tenebras, bonum in malum, bonis etiam insidiantes operibus student convertere.
43Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0234B (auctor fl. 1150)
Si illuminarentur sine iocunditate, bonum esset imperfectum, si iocundarentur sine illuminatione, et hoc quoque bonum minus plenum esset: et ideo utrunque datur, alterum ad gloriam corporis, alterum ad iocunditatem mentis.
44Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0236A (auctor fl. 1150)
Sed ne tum per sermonis incuriam, tum prolixitatis vitium, usque in fastidium decurrat oratio, studeamus finem brevitate apprehendere, ut qui subtilitatem ingenii, profunditatem sententiarum, pulchritudinem eloquii desiderant, accelerato fine orationis minus fastidire incipiant.
45Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0243B (auctor fl. 1150)
Sed quid causae esse potest, quod in poena ignis purgatorii, quae incomparabiliter maior est quolibet martyrio, etiam illi qui minus peccaverunt non tam cito purgantur, sicut qui plus peccaverunt, et tamen per poenam martyrii quae multo minor est purgatorio, statim liberantur.
46Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0256C (auctor fl. 1150)
Tantis ergo laudibus aliquid minus idoneum adiicere, videbitur forsitan quibusdam derogatio potius quam cumulus laudis, ut si quis cimbalis concorditer sonantibus fracti tintinnabuli sonum adiiciat, melodiae suavitas potius colliditur quam iuvetur.
47Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0262C (auctor fl. 1150)
Recogita, quaeso, et reduc ad memoriam quae frequenter audisti et vidisti, quia loca florida et amoena frequenter ad fructum minus idonea sunt: imo sub specie florum quandoque latent scorpiones, lacertae, et serpentes, et dum volueris capere florem, calcabis serpentem.
48Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0262D (auctor fl. 1150)
Si vero in delitiis huius mundi adhuc innocenter vivis, doceant te exempla multorum, qui per talia abierunt in exterminium, doceant, inquam exempla, quoniam pestilente flagellato semper sapiens corrigitur, et verbera minus sentiuntur in dorso alieno.
49Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0267C (auctor fl. 1150)
Idcirco quoniam sylvae spinas et vepres nutriunt, et frondium densitare umbram faciunt, qua radius solis excluditur, et omnimodo sylvestres arbores utilitati hominum minus idoneae reperiuntur.
50Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0272D (auctor fl. 1150)
Alii vero qui in conditione sua minus subtilitatis acceperunt, quandoque ad terras ad consummanda Dei opera transmittuntur: sicut legimus de angelo, qui revolvit lapidem ab ostio monumenti (Matth. XXVIII) , de angelo, qui descendit in piscinam, dum moveretur aqua (Ioan. V) , de angelis, qui operati sunt incendium Sodomorum (Gen. XIX) , et in aliis multis locis.
51Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276D (auctor fl. 1150)
A latere vero coelum respiciunt, qui propter bona temporalia et voluptates vitae istius, in quibus quietem sibi habere videntur, Deum venerantur, largiuntur eleemosynas, et ecclesias frequentant, magis devoti Deo pro eo quod acceperunt, quam pro spe vitae aeternae quam minus diligunt.
52Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0279A (auctor fl. 1150)
Zelum intellige compunctionis, studium operationis, affectum devotionis: ut per zelum compunctionis, quasi gladio, veterem hominem in te occidas, per studium boni satisfacias, per affectum vero ei semper adhaereas, quem expectas in praemium, ut nulla rerum temporalium ambitione retarderis quo minus festines, quo minus impetres, quo minus denique curras ut comprehendas.
53Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0287B (auctor fl. 1150)
Qui ergo accepit divitias huius mundi, sit solicitus in subveniendo egenis: qui potentiam, in subveniendo oppressis; qui accepit iustitiam, in causa Dei det rectum iudicium: qui prudentiam, det bonum consilium: qui charitatem, ostendat eam per exhibitionem boni operis: ne si in aliquo Dei dono multiplicando minus sit solicitus, improperium servi illius nequam audiat a Domino: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut cum usuris utique exegissem illam (ibid.) . Quoniam ergo continuatio bonorum operum necessaria est, nemo in praeterita vita sua confidat, dicens: Fortiter operatus sum, modo quiescam.
54Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0291A (auctor fl. 1150)
Ut si forte aliquis vestrum iugum Domini ab adolescentia sua portaverit, fortis robore, potens et pondus diei et aestus sustinere, consiliatur in locutorio, litigat in claustro, clamat in capitulo: hunc queritur minus psallere, illum plus quam oportet claustro abesse, alium horae non interfuisse: et tanquam criminale aliquid commiserit, subversorem vocat ordinis, si forte processioni non interfuit, sicque evenit dum magister ordinis videri appetit, efficitur turbo et auctor murmurationis.
55Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0291C (auctor fl. 1150)
Is vero qui potest et non vult, est ille qui accepto uno talento abscondit pecuniam Domini sui, quam quia ad usuram non exposuit, ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores retrudi meruit (Matth. XXV) . Quilibet ergo acceptam pecuniam studeat multiplicare, nec ei qui minus accepit velit onerosus esse: ne si nimium curiose alienum servum iudicare praesumat, sui ipsius immemor, de talentis acceptis in reditu Domini sui rationem reddere non valeat Sed et hoc potest contingere, quia si ille est fortior corpore, ille quem causatur sit sanior mente: si hic clamosior in choro, ille devotior in cordis cubiculo: hic per impatientiam in diversa scinditur, ille habens patientiam in infirmitatibus suis gloriatur: hic per superbiam omnibus se anteponit, ille per humilitatem omnibus se subiicit.
56Achardus S Victoris, Epistolae Achardi, 196, 1381C (auctor fl.1125)
Cum vero ageret in extremis, universam substantiam suam ecclesiis et pauperibus, aliis plus, aliis minus, pro consilio religiosorum virorum designavit.
57Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Mittere perplures, quam frondes Asia spondet (53), Africa nigra, maris bibulas quam littus arenas, Pars Europa minus non iactat tertia mundi.
58Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0518B (auctor 969-988)
Quod si haec omnia fieri minus possint, liceat nobis et tua tantum perfrui praesentia, si quid unquam praestitimus quod placuerit, et si dignaris praestare quod placere possit.
59Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 4, 11; 3 (opus 1158-1170)
Spero etiam et opto, ut, quitquid in hoc opusculo minus bene dictum inveneritis, lima vestre prudentie in melius corrigatis, ne rusticitas mea legentibus fastidium generet, ut opusculum vestra auctoritate in cordibus audientium dulcescat et nichil falsitatis et deceptionis in se contineat.
60Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 3; 3 (opus 1158-1170)
Cepit ergo simonia illius claustri dispensare rem publicam sucessitque simonie in adiutorium, ubi minus valebat, violentia et subplantatio.
61Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1311A (auctor fl. 979)
Inter caetera tamen paternitatis vestrae solamina, illa non minus haeserunt animo quae de beatissimi Gregorii papae libris frequenter mirantes sive congaudentes pariterque timentes vicaria relatione contulimus.
62Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0929B (auctor fl. 964)
Fuit Paulus de Libya in Scythi non minus quam quingentos monachos habens.
63Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0938C (auctor fl. 964)
Nequaquam illud credere debemus, quia nec cogitare, quanto minus perficere valemus, nisi ipso Domino donante.
64Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0538C (auctor fl. 820)
Hospitalarii autem duo, qui ibi deserviunt, de supra scripto numero unusquisque panem unum: nam panes quinque frumentacii debent partiri inter peregrinos clericos qui in refectorium ducuntur ad viaticum, et infirmos qui ibi sustentantur: ipsam tamen distributionem panum arbitrio committimus hospitalarii; ea videlicet ratione, ut si venerit maior numerus pauperum, aut plus aut minus indigentes, sicut sunt inedia defecti, aut pueruli parvuli, ipse discernat, iuxta quod oportet.
65Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0539A (auctor fl. 820)
Quod si contigerit aliquo tempore minus venire pauperes, ipse hospitalarius, et magister eius senior portarius, in memoriam omnimodis habeant, quanto de supra scripto numero propter paucitatem venientium minus dispensatur, ut iterum cum plures venerint, quod remansit, dispensetur.
66Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0539D (auctor fl. 820)
De quo argento talem volumus fieri dispositionem; ut non minus quotidie quam quatuor denarii dentur; et si minor fuerit numerus de ipsa quinta, quam sufficere possit ad hanc distributionem quotidianam faciendam, abbas si vult suppleat aliunde; et si ultra creverit, non subtrahatur.
67Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0540B (auctor fl. 820)
Et quamvis ipsa annona interdum melior, interdum deterior, et aliquando amplius, aliquando minus de farina reddere soleat; nos tamen mediocriter aestimantes, speramus quod de illis duobus corbis semper decem haberi modii possint.
68Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0540C (auctor fl. 820)
Sic ergo singula modia XXX, panes CCC. Quia autem certi sumus quod omni tempore non minus quam trecenti, et aliquid amplius, semper intus assidue manentes, et supervenientes in monasterio erimus, cum tamen modo non magis quam trecenti quinquaginta simus; nos tamen quia aliquando minus, aliquando amplius quam quadringenti fortasse sumus, ita ordinare volumus ac si omni tempore quadringenti simus, ut ex eo quando minus quam quadringenti sumus, supercrescit, habeat unde abundanter dari possit quando amplius sumus.
69Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0540C (auctor fl. 820)
Raro tamen fit, quod amplius simus, cum hoc saepissime fiat quod multo minus quam quadringenti simus.
70Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0541A (auctor fl. 820)
Quia ergo, sicut supra diximus, magis ut supercrescat quam deficiat, volumus: idcirco primo corbos XX, et insuper quotidie panes supra illos CCCC provendarios, et adhuc modia XXV addere fecimus; cum tamen, sicut supra dictum est, saepius minus quam aut CCCC, aut certe ultra CCCC, esse soleamus.
71Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0544A (auctor fl. 820)
Et unusquisque habeat ad hortum excolendum sive ad alias necessitates explendasfossorios VI, bessos II, secures II, dolatoriam, taratra II, maius et minus; scalprum I, gulbium I, et falcilia II, falcem I, truncos II, cultrum I, serram I. Caetera autem vasa ad ipsum officium pertinentia, sicut sunt vanni, banstae, vel alia quaelibet huiusmodi, quandocunque vetera defecerint, dicat hortolanus abbati, et ipse det ei adiutorium unde possit alia acquirere.
72Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0545C (auctor fl. 820)
Caetera autem omnia ad legitimam honestatem pertinentia, quae vel causa hospitum, vel mensae seniorum, vel generaliter fratrum omnium, administranda vel procuranda sunt, ad eiusdem curam iunioris cellerarii pertinere debent, ne aliquid ibi intrantes, exeuntes, aut commorantes, sive, ut dictum est, supervenientes in usu vel qualibet minus digna procurata munditia offendat.
73Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0547A (auctor fl. 820)
Sed et hoc nequaquam quasi propter servandum ordinem negligendum est, cum fortasse idem ordo iuniores omnes, aut etiam minus sapientes, vel constantes, in coquina mittere poposcerit, ut praetermisso eodem loco aliquem iunioribus, senior constans addatur, qui et se, et caeteros zelo Dei ductus custodire studeat; et transacto servitutis suae tempore, iterum ille, qui tunc propter talem rationem transitus est, mixtus cum senioribus ingrediatur, ac sic omni tempore omnimodis observetur, ut nunquam tantummodo sive propter defessam aetatem fatui, sive propter iuventutem minus perfecti, illi solummodo mittantur, de quibus in nullo eiusmodi conservandi iustitiam, fiducia habeatur, sed semper, ut praemissum est, unus, aut duo ita maturi hebdomadis singulis mittantur, ut et interius voluntas Dei, ut filii et exterius condigna semper sobrietas custodiatur.
74Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0549B (auctor fl. 820)
In piselo vero, tempore quando illo uti necesse est, eadem pene in omnibus, excepto quod ad dormiendum pertinet, cautela et honestas servanda est, quae de dormitorio diximus, et si forte quaedam ad eamdem domum specialiter pertinent, ut est de pannis infusis qui suspenduntur; de pigritantibus et somnolentis, et propter caloris suavitatem minus attente legentibus, et si qua his similia, ex usu quotidiano quid exinde faciendum sit nullus ignorat, qui huiusmodi ad providendum sollicitudinem impositam quamtulamcunque portat.
75Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0732C
» VI. In tempore quoque alio, de Cormacco, viro utique sancto, qui tribus non minus vicibus Erenum [F. eremum] in Oceano laboriose quaesivit, nec tamen invenit, sanctus Columba, ita prophetizans ait: « Hodie iterum Cormachus desertum cupiens reperire, enavigare incipit ab illa regione quae ultra Modam fluvium sita est, et Cirros dicitur; nec tamen etiam hac vice, quod quaerit, inveniet; et non ob aliam eius culpam, nisi quod alicuius religiosi abbatis monachum, ipso non permittente, discessorem secum non recte comitari navigio susceperit.
76Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0461A (auctor 1068-1081)
Iocunda ubique nec minus oportuna provinciam rigat amnium copia.
77Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0472A (auctor 1068-1081)
Cum vero scriptum sit in libro donationum sive traditionum Bremensis ecclesiae a 37. Karoli usque ad 25 annum Ludvici praesedisse Willericum, 12 anni minus reperiuntur ab eo quem praediximus numero.
78Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0493B (auctor 1068-1081)
Archiepiscopus noster, valde senex, minus poterat vel inimicis resistere vel agenda disponere.
79Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0519A (auctor 1068-1081)
Nam tunc Suein Otto, filius magni Haroldi, regis Danorum, multas in patrem molitus insidias, quomodo eum iam longaevum et minus validum regno privaret, consilium habuit et cum his quos pater eius ad Christianitatem coegit invitos.
80Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0535C (auctor 1068-1081)
Quare tesaurum ecclesiae diu solliciteque collectum, et quasi minus necessarium, si infra parietes clauderetur, ipse ad commodum suae legationis curavit ita expendere, ut ferocissimos reges aquilonis hylaritate suorum munerum ad omnia quae voluit benignos obedientesque haberet.
81Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0561A (auctor 1068-1081)
Videns basilicae noviter inceptae opus inmensum vires quaerere maximas, nimis praecipiti usus consilio, statim murum civitatis a decessoribus orsum et quasi minus necessarium destrui fecit, iussitque lapides in templo poni.
82Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0576A (auctor 1068-1081)
([26.] Cap. 142.) Haec dum forinsecus in legatione gentium ecclesiae nostrae ministerio gererentur, domnus metropolitanus Adalbertus, adhuc bonis intentus studiis, vigilanter et magnopere providit, ne sua quapiam negligentia pastorale officium minus habere videretur, in ea scilicet, qua gloriatur apostolus, sollicitudine (II Cor. VII, 12) omnium ecclesiarum.
83Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0577B (auctor 1068-1081)
Igitur cum provincia Sturmariorum, in qua Hammaburg sita est, tota in planitiem campi descendat, ex ea parte qua Sclavos attingit, neque mons, neque flumen est in medio, quod incolis munimentum praestet, absque silvis passim occurrentibus, quarum latebris protecti hostes, incertis aliquando excursibus repentini superveniunt, nostrosque securos et nil minus cogitantes vel perimunt, vel quod eis morte gravius est, captivos abducunt .
84Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0589A (auctor 1068-1081)
Nichil tamen profuit nobis apud ducem et suos amicitiae fides in periculo experta, quo minus persequi vellent ecclesiam.
85Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0601A (auctor 1068-1081)
Post multum vero temporis in episcopatum regressus, coepit rationem ponere cum servis et villicis suis, invenitque omnia bona et reditus fructuum non minus dissipata quam si domi esset.
86Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0606A (auctor 1068-1081)
Item illud, quod facilius solito provocatus ad iracundiam, aliquos manu percussit usque ad effusionem sanguinis, multos etiam ignominiosis exasperans verbis, non minus se quam illos inhonoravit.
87Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XIIII; 3 (auctor -1081)
Cum vero scriptum sit in Libro donationum sive traditionum Bremensis ecclesiae a XXXVII. Karoli usque ad XXY. [annum] Luduici presedisse Willericum, XII anni minus reperiuntur ab eo, quem prediximus, numero.
88Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, I; 8 (auctor -1081)
Ceterum iuxta Fresiam palustris, et aridus propter Albiam, degenerat aliquantum; iocunda ubique nec minus oportuna provinciam rigat amnium copia.
89Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, L; 3 (auctor -1081)
Archiepiscopus noster, valde senex, minus poterat vel inimicis resistere vel agenda disponere.
90Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXVII; 2 (auctor -1081)
Nam tunc Suein Otto, filius magni Haroldi, regis Danorum, multas in patrem molitus insidias, quomodo eum iam longaevum et minus validum regno privaret, consilium habuit et cum his, quos pater eius ad christianitatem coegit invitos.
91Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, L; 2 (auctor -1081)
Quare tesaurum ecclesiae diu solliciteque collectum et quasi minus necessarium, si infra parietes clauderetur, ipse ad commodum suae legationis curavit ita expendere, ut ferocissimos reges aquilonis hylaritate suorum munerum ad omnia quae voluit benignos obedientesque haberet.
92Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXIIII; 1 (auctor -1081)
Haec dum forinsecus in legatione gentium ecclesiae nostrae ministerio gererentur, domnus metropolitanus Adalbertus adhuc bonis intentus studiis vigilanter et magnopere providit, ne sua quapiam negligentia pastorale officium minus habere videretur, in ea scilicet, qua gloriatur apostolus, sollicitudine omnium ecclesiarum.
93Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, III; 1 (auctor -1081)
Anno ordinationis suae primo, postquam pontifex sollempniter intronizatus ecclesiae Bremae nuptias peregit, videns basilicae noviter inceptae opus inmensum vires quaerere maximas, nimis precipiti usus consilio statim murum civitatis a decessoribus orsum et quasi minus necessarium destrui fecit iussitque lapides in templo poni.
94Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVI; 3 (auctor -1081)
Igitur cum provincia Sturmariorum, in qua Hammaburg sita est, tota in planitiem campi descendat, ex ea parte, qua Sclavos attingit, neque mons neque flumen est in medio, quod incolis munimentum prestet, absque silvis passim occurrentibus, quarum latebris protecti hostes incertis aliquando excursibus repentini superveniunt nostrosque securos et nil minus cogitantes vel perimunt vel, quod eis morte gravius est, captivos abducunt.
95Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVI; 7 (auctor -1081)
Post multum vero temporis regressus in episcopium cepit rationem ponere cum servis et villicis suis, invenitque omnia bona et fructus redituum non minus dissipata, quam si domi esset.
96Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXII; 9 (auctor -1081)
Item illud, quod facilius solito provocatus ad iracundiam aliquos manu percussit usque ad effusionem sanguinis, multos etiam ignominiosis exasperans verbis non minus se quam illos inhonoravit.
97Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 5, 1; 8 (auctor fl. 1059)
In Deitate gradus varios Non reserans minus haut nimios, Nam Deitatis honor parilis Semper adest, fuit, et fuerat.
98Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0591D (auctor 1145-1221)
Nota quod feria illa, quae dicitur spiritus intellectus, tota est in splendore, ut qui ad eam pervenerit, nihil minus quam cherubim, id est plenitudo scientiae fiat.
99Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0592A (auctor 1145-1221)
Illa vero feria, quae spiritus sapientiae nominatur, tota est in sapore, ut qui ad eam pervenire meruerit, nihil minus quam serapnim, id est ardens vel incendens existat.
100Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599C (auctor 1145-1221)
Utinam malum istud nec tu in consuetudinem ducas, nec exemplo tuo miser mundus ad consecutiam [consecutione] trahatur, quin potius remediis manifestae poenitentiae non esse faciendum dedoceas, quod exemplo tui operis minus esse culpabile docuisti!
101Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605A (auctor 1145-1221)
Cum igitur asperitate hordei vesci non soleat teneritudo infantium, et minus sit ad esum frumenti idonea; interim nutriantur uberibus, et moltiori matris gremio foveantur; discant se Verbi coaptare cunabulis, piae simplicitati colludere, balbutientis commutire vagitibus, adiocari infantulo corridenti.
102Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0615C (auctor 1145-1221)
Terram quippe bonam et optimam, terram lacte et melle manantem non videre, multo minus intrare idoneus, nisi prius a terra spinas et tribulos germinante, et a cognitionis carnalis affectu robur mentis effeminante exisset.
103Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0616A (auctor 1145-1221)
Forsitan, charissime, dum haec legis, irasceris; et qui tibi petieras destinari utilia, forsitan irrides minus necessaria scriptitantem.
104Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0619D (auctor 1145-1221)
Humilitas mirum in modum quanto minus se reputat, tanto abundantia gratiarum exuberat; quia nimirum fons sapientiae, qui de medio paradisi voluptatis egreditur, in illam tanquam in locum humiliorem de supernis influere laetatur.
105Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0620D (auctor 1145-1221)
Tibi ergo, tibi imputandum, quidquid in his litteratis invenies minus rectum.
106Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622C (auctor 1145-1221)
Saepe de malis in nobis agnitis minus quam oporteret confundimur, saepe in maledicta aliorum indiscreta aemulatione invehimur.
107Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0626A (auctor 1145-1221)
In Aegypto sane Israelitici non permanent, nec luti et lateris peccata affectant servilia, multo minus apud Aegyptios apostatare aemulantur.
108Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0631B (auctor 1145-1221)
Quod si, ut fieri solet, minus sederint animo tuo quae scripta sunt, hanc ipsam schedulam, prius nominato eius, ut dictum est, nomine posito, cum opportunum fuerit, ex parte mea dirigere non moreris.
109Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0634B (auctor 1145-1221)
Quidquid de laudibus tuis garrire possum, tua est laude minus, omni laude dignissima.
110Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647A (auctor 1145-1221)
De caetero illuc rediit unde venit, naturam vestram mortis triumphatione, in qua paulo minus ab angelis minorari voluit, ultra omnes angelorum altitudines in consessu paternae dexterae sublimavit.
111Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0679C (auctor 1145-1221)
Verumtamen in omnibus iudiciis anteponenda est misericordia, et qui propriae iniquitatis est conscius, in sua debet pensare, et metiri infirmitatem alterius, ne, dum manu minus discretae severitatis de fragili vase rubigo abraditur, vas fragile penitus conteratur.
112Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0679D (auctor 1145-1221)
Si de clerico agitur, inquirendum est cuius ordinis, utrum diaconus vel sacerdos; tanto enim quis magis, vel minus deliquit, quanto eum sacri ministerii dignitas magis vel minus sanctitati addicit.
113Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0682C (auctor 1145-1221)
Eos autem confitentes, qui pluribus quidem criminibus involuti, minus compuncti inveniuntur, fortius ligare, fortius condignae satisfactionis vinculis arctare debet, ut quod minus efficit dolor cordis, saltem suppleat labor carnis.
114Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684C (auctor 1145-1221)
Felicem plane te dixerim, amabilisque Iesus desideratissima visione dignissimam; si pro amore illius ab oculis cordis pulveres supranominatos abegeris, ut videas clarius, quam charius valeas adamare; pulcher est enim et desiderabilis aspectu: speciosus forma prae filiis hominum; qui cum sit « Splendor gloriae, et omnis pecie elegantior (Psal. XLIV), » nihil minus habet in plenitudine bonitatis quam in perfectione splendoris, tam bonus quam pulcher, tam speciosus quam pretiosus, tam patiens quam sapiens, tam humilis quam sublimis.
115Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0693C (auctor 1145-1221)
Age ergo, recompensanda recupera, in exsecutione fructus tricesimi et sexagesimi, qui interim minus de centesimo peregisti.
116Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0745C (auctor 1145-1221)
Quidquid de laudibus tuis garrire possum, tua est laude minus, omni laude dignissima, sed tamen teneor te laudare.
117Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0748A (auctor 1145-1221)
» Mirum valde est quod se magnificare Dominum dicat, cum in ea, per eam, et propter eam minoratus sit paulo minus ab angelis Dominus (Psal. VIII).
118Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
In festo Nativitatis beatissimae Virginis, e piissimis parentibus Curtio Franciotto, ac Clara Balbania patriciis Lucensibus, et avita nobilitate non minus quam clarissima virtute lucentibus, in hanc mundi lucem natus es, ut indicaretur, te, a nativitate ipsa, usque ad ultimum vitae terminum, Augustissimae coelorum Reginae constantissima pietate ac immutabili devotione victurum; eiusque cultum, honorem ac venerationem, in te primum, postmodum vero etiam in aliis usque ad extremam illam rerum lineam studiosissima diligentia curaturum.
119Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0704B (auctor 1145-1221)
Tribue quod vis, nihil minus habes.
120Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0708A (auctor 1145-1221)
Verum quoniam fructus saporem gustare idonei nondum sumus, interim, quod minus est, et satis pro tempore, quantum iuvat gratia, olfactum fidei ad floris huius fragrantiam applicemus.
121Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735D (auctor 1145-1221)
» Suaviter vivunt, qui desideriis voluptuosae carnis inserviunt, et quanto amplius ab operibus iustitiae tenebrescunt, tanto minus lucem sapientiae apprehendunt.
122Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1423B (auctor fl. 1173)
Auctor eius, insignis vir et non minus virtute quam doctrina praeclarus.
123Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1427A (auctor fl. 1173)
Auctor eius fuisse perhibetur eximius Pater, et non minus religione quam doctrina praeclarus, Adam de Sancto Victore, in modulandis prosis ecclesiasticis admodum elegans, ut haec una non obscurum praestat argumentum.
124Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1491B (auctor fl. 1173)
Nec nos minus triumphale Delectet martyrium.
125Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1505B (auctor fl. 1173)
Nec minus noctis tempore, Toto prostratus corpore.
126Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1508A (auctor fl. 1173)
Neque sententiam etiam offendet, nam ea haud minus singulis aliis doctoribus quam Augustino, integre convenire dignoscitur.
127Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1510B (auctor fl. 1173)
Huius ortum veneremur; Sed nec minus delectemur In eius martyrio.
128Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0441C (auctor c.1140–1212)
Sed audiantur verba sancti, et sapientis viri, non minus vera quam nitida, multo ante nos tempore prolata: nostro pariter silentio propter auctoritatem comprobanda, et in nostrae assertionis testimonium propter veritatem assumenda.
129Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0442A (auctor c.1140–1212)
Vestram autem obnixe pietatem obsecro, ut quo plus in magnitudine sui id apud me devotio delectat, eo minus in quantitate pretii illud apud vos aestimatio coarctet; sed eadem a vobis intentione suscipiatur, qua et a me destinatur.
130Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0450A (auctor c.1140–1212)
Huic autem cogitationi, cum tot modis [al., hinc autem cogitatio cum tot motibus] impetuosa [al., huic cogitationi cura occupationum impetuosa], et tumultuosa se ingerens strepit sancto Noe intra arcam incluso, et ipse, et perfectus quilibet intra arcam pausans, conscientiae suae non minus necessarium, quam salubre existimat [deerat verbum]: ut deforis Dominus ostium claudat.
131Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453B (auctor c.1140–1212)
Sic nec minus perniciosum tibi, atque damnosum, haec ne dicam prae illo, sed et cum illo in affectu tuo admittere, qui ab aeterno est, et tibi dedit ut esse accipere ab illo, et in aeternum ut beate esse accipere in illo [al., qui tibi, uti ab aeterno est, dedit ut esse acciperes ab illo et in aeternum ut beate esse perciperes in illo]. Adde etiam hic quod cum vilia sint, et te penitus indigna: in tantum instabilia, ac pene nulla sunt, ut nec tunc aliquid sint, cum supra modum sublime ac praecellens quid esse videntur.
132Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0454D (auctor c.1140–1212)
Secundo vero egreditur apud eos Dina, ut videat, nec ut videat viros, sed mulieres (Gen. XXXIV, 1) . Discurrunt huc et illuc per plateas civitatis Babylonicae, quaeritantes ditare inopiam suam in egenis copiis atrii huius, quod foris est: quodque in Apocalypsi iubetur Ioannes non metiri, sed potius foras eiicere (Apoc. XI, 2) , cum iam foris sit. Et haec agentes, magis aporiantur quam ditantur: esurientes semper, et sitientes, invenientes in falsis ac fallacibus huius vitae bonis, unde appetitum suum, et minus satient, et magis irritent.
133Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0500A (auctor c.1140–1212)
Novi enim quamplures, qui dum sedentes omiserunt computare sumptus, si haberent ad perficiendam novam et praecelsam perfectionis turrim, quam eatenus aedificare aggressi non sunt, posito fundamento perficere non valentes, hoc illusionis verbum audire meruerunt: Hi homines coeperunt aedificare, et non potuerunt consummare (Luc. XIV, 30) . Et tunc revertentes cum rubore ad ordinem et locum, quem nimis temere et minus provide, et idcirco nimis temere, quia minus provide, deseruerant, et minus fortassis gratanter suscepti, et minus extunc honorifice habiti sunt.
134Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
Sed cum utrumque sit malum, quod, quaeso, istorum minus est malum?
135Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
qualiter videlicet te potes habere, ut necesse tibi non sit ad devitandum quod est pessimum, facere quod minus est malum, sed quod plene est bonum?
136Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0505A (auctor c.1140–1212)
Hinc iram fratris sanctus Iacob non minus sapienter quam humiliter mutando locum, declinavit: non ignorans quod eadem ira magis ac magis augeretur, si corporalis praesentia non subtraheretur.
137Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0508B (auctor c.1140–1212)
I. Non minus conveniens, dilectissimi, quam salubre nobis est, ut vitae nostrae moderamina, iuxta sacrae Scripturae documenta, et sanctorum virorum exempla informare studeamus.
138Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0518A (auctor c.1140–1212)
Cum, siquidem hoc in loco Pater noster aliquid prohibeat proprium dici, quanto minus concedit haberi?
139Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0518D (auctor c.1140–1212)
Ubi qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur.
140Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519D (auctor c.1140–1212)
SERMO IX. In regulam beati Aurelii Augustini, ab eo loco: « Qui aliquid habebant in saeculo » usque ad « melius enim est minus egere, quam plus habere. » De unitate concordiae, et communione corporalis sustentationis; de virtute humilitatis; de puritate orationis et abstinentia discreta.
141Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0522A (auctor c.1140–1212)
III. Verum ne ille pristinae eorum indigentiae status aliquod modo eis debeat esse praeiudicium, quo minus eorum sit necessitati nunc subveniendum, sollicite subiungere curavit: Sed tamen eorum infirmitati, quod opus est, tribuatur: etiamsi paupertas eorum quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire.
142Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0522C (auctor c.1140–1212)
Et quis non minus ferendam, ac gravius puniendam asserat in illis superbiam, quam in istis?
143Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0528C (auctor c.1140–1212)
Nimirum ut in cantando pariter, et non cantando, eo minus vel coram Deo culpam, vel coram homine incurramus reprehensionem: quo diligentius, in utroque, sanctae Scripturae sequimur auctoritatem.
144Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0531D (auctor c.1140–1212)
Sequitur: Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur: ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur: etiamsi de humillima saeculi paupertate venerint, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
145Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0532A (auctor c.1140–1212)
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam: quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent.
146Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0532A (auctor c.1140–1212)
Sed cum fuerint recreati, eo alacrius ad eam recurrere debent: quo minus iam illis, quibus recreati sunt, fomentis indigent.
147Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0532B (auctor c.1140–1212)
Melius est enim minus egere quam plus habere.
148Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537D (auctor c.1140–1212)
Exercitium non minus iucundum, quam bonum.
149Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537D (auctor c.1140–1212)
Ut enim Scriptura dicit: Nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21) . Et si iuxta id quod Apostolus dicit, non sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis (II Cor. III, 5) , multo minus sufficientes sumus in hac nostra vita, quae tota tentatio est, a telis tentantis libidinis nos illaesos conservare.
150Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0544A (auctor c.1140–1212)
Certe quo plus litigatur pro habitu corporis, eo minus adest, in illo sancto interiore habitu cordis.
151Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546C (auctor c.1140–1212)
Nec eant ad balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres.
152Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546D (auctor c.1140–1212)
Ad quae balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, prohibet ne minus quam duo, vel tres eant: ut in itinere quam maxime habeamus nobiscum et nostrae conversationis testes, et famae custodes.
153Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0552D (auctor c.1140–1212)
Tunc autem laesus plene dimittit, quod ei laedens intulit, quando in nullo eum penitus post remissionem minus diligit, quam ante remissionem [f. laesionem] eum diligebat. Nam si quid ei de affectu pristino tollit, aliquid adhuc apud se quasi tenet, et non dimittit.
154Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0553A (auctor c.1140–1212)
Igitur et ille quod fecit, satisfactione quantocius curet, et iste nihilominus sine disceptatione dimittat: quatenus et ille ex totis cordis medullis quidquid laesionis fecit, fecisse se poeniteat, nequaquam ulterius laedere praesumens: et iste quoque hoc modo poenitenti plene indulgeat, nihil prorsus erga eum ob hoc amoris minus in mente habens.
155Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0553B (auctor c.1140–1212)
Quamvis bonum non sit etiam semel cadere, tamen minus malum est etiam saepius ruere, si tamen toties perseverans resurrectio succedit, quoties aliquando quoque cessatura ruina praecedit, quam sic semel prosterni, ut nunquam deinceps contingat erigi.
156Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0556D (auctor c.1140–1212)
Sed cum, arma gladius et lancea sint eo minus gladio percutimus; lancea vero longe posita attingimus.
157Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0570C (auctor c.1140–1212)
VIII. Sequitur, ut autem cuncta ista serventur, es si quid minus servatum fuerit, non negligenter praetereatur: sed ut emendandum, corrigendumque curetur; ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cuius apud vos maior est auctoritas, referat, quod modum, vel vires eius excedit.
158Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0570D (auctor c.1140–1212)
Quod si, emergente forte aliquo casu, minus ea contigerit custodiri, nullo modo dentur neglectui; sed cogitetur sollicite, qualiter possint emendari.
159Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0570D (auctor c.1140–1212)
Unde et Pater noster, cuncta ista, quae ab ipso exordio Regulae, usque ad hunc locum dicta sunt, praecipit, ut serventur; et si quid minus servatum fuerit, iubet ut non negligenter praetereatur: sed ut emendandum, corrigendumque curetur.
160Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0570D (auctor c.1140–1212)
Pertinere quoque praecipue ad praepositum asserit, ut cuncta ista serventur, et minus servata corrigantur.
161Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0571B (auctor c.1140–1212)
Haec igitur duo, referente praeposito ad presbyterum, quod modum, vel vires eius excedit: hoc est, consulente eum super his, in quibus ipse minus sibi sufficit, studiose exercenda sunt: primum quidem, ut cuncta ista serventur: secundum vero, si quid minus servatum fuerit, non negligenter praetereatur; sed ut emendandum, corrigendumque curetur.
162Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0571B (auctor c.1140–1212)
Quasi vera salus custodietur, cum illibata sanctitas in religiosa conversatione conservatur; et quasi amissa salus reparatur, cum quae minus servata est sanctitas, emendatur.
163Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0573D (auctor c.1140–1212)
Quid sibi volunt verba haec, gravia quidem ad audiendum: nec minus difficilia, quam utilia ad explendum?
164Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0576C (auctor c.1140–1212)
Sciatque abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus Patris familias minus utilitatis potuerit invenire.
165Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0578C (auctor c.1140–1212)
Fitque verbis illius, ut eo minus mens inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt.
166Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0579B (auctor c.1140–1212)
Cum autem adiungit, ut ubi quicunque vestrum videt sibi aliquid deesse; doleat de praeterito, caveat de futuro: orans et debitum sibi dimittatur, et in tentationem non inducatur: Quid aliud eum aestimamus iubere, nisi ut cum in praesenti speculo deprehendimus nos contracta foeditate aliquid minus de formositate habere, studeamus sollicite et eam delere, et ne rursum inquinemur, prudenti nobis cautela providere.
167Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0599B (auctor c.1140–1212)
Cupit sibi, et datur alteri; quod sibi sperat, alius accipit, et fortassis de quo minus sperabat, quemque minus amabat, iuxta illud, quod dudum Aman in libro Esther legimus contigisse.
168Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0601B (auctor c.1140–1212)
Praemissa oratione devota studiose, et diligenter decernite inter vos de persona, quam quidem eo sollicitius discutere vos oportet adhuc eligendam, quo minus reprehendere vobis licet iam electam.
169Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0608D (auctor c.1140–1212)
Non admittantur in ea ficti, qui cum sani sint, simulatam quamdam solent praetendere infirmitatem, sed et infirmi, cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent.
170Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0609C (auctor c.1140–1212)
Ipsa profecto sibi testis fuit, triplex vestra devotio haec: quod nonnihil noster vobis placuit accessus, nec minus displicuit abscessus.
171Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0642D (auctor c.1140–1212)
Quidam vero vectis a prima tabularum summitate usque ad alterius lateris summitatem per decem cubitos latitudinis tabernaculi protensus esse credendus est: capite quidem utroque firmiter tabulis impositus, in medio autem sui capitibus columnarum fabre immissus; sicque eius positio, et stabilitatem parietum, ab orientali plaga custodiret, et statum columnarum ne labi vel perverti posset, contineret: ut per hoc ea tabernaculi plaga, quae non tabulis, sed columnis constabat, non minus fixa, quam caeterae, vento licet impellente, persisteret.
172Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0650D (auctor c.1140–1212)
Ideoque ad terram perveniebant, quia hic triginta cubitos longitudinis, ille duos minus habebat.
173Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0652A (auctor c.1140–1212)
Quod autem superfuerit sagis, quae parantur tecto, idem unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi (Exod. XXVI, 9, 12) . » Cortinas uno cubito saga transibant ex utroque latere tabernaculi, ideoque ad terram pertingebant, quia haec triginta cubitos longitudinis, illae duo minus habebant.
174Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0658C (auctor c.1140–1212)
Super haec etiam alius quidam limbus strictior, et minus altus superponebatur.
175Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0665B (auctor c.1140–1212)
De his vasis, et de hoc altari ita quidam non minus disertus, quam religiosus scribit: Facies in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, forcipes, atque fuscinulas, et ignium receptacula (Exod. XXVII, 3) . In Hebraeo sic habetur: Facies eius ollas ad suscipiendos cineres eius, et eius palas, et eius pelves, et eius uncinos, et eius ignium receptacula.
176Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0672B (auctor c.1140–1212)
Hoc sane planum esset, nisi Dominus addidisset, quod quinque vectes essent in latere ad aquilonem, et totidem ad austrum, et totidem ad occidentem, quod minus congruum videtur.
177Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0677C (auctor c.1140–1212)
Fuit enim regnum Israel populosius regno Iuda; sed tamen minus dignum, et ideo aureola superposita erat, et tamen minor.
178Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0679C (auctor c.1140–1212)
Minus quinquaginta librarum, quod est institorum.
179Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0625C (auctor c.1140–1212)
III. Verumtamen quaedam plerisque in locis summae eruditionis viri quodammodo superficietenus tacta proetereuntes, modernorum exercitio haec ad explananda reservarunt; et quasi ex industria, in campo Scripturarum quasdam spicas, post vestigia, minus plenas stantes colligere omiserunt, quatenus eas posteri, in tempore, triplici virga excuterent atque indigentibus ministrarent; ne circa sterilem philosophiam ineptius occupati, absque fructu laboris, in discussione bonorum operum, coram Patrefamilias omnino vacui apparerent.
180Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0719C (auctor c.1140–1212)
Ipse Anglis non minus memoralis quam Cyrus Persis, Carolus Francis, Romulusve Romanis.
181Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0721B (auctor c.1140–1212)
Decus mirabili fortitudini, quidquid dicerem, minus esset; nam ob invincibile robur corporis, Iserensyde [In-side], id est ferrei lateris nomen accepit. Sagitta eius nunquam abiit retrorsum, et gladius eius non est reversus inanis (II Reg. I, 22) : contra hostes leoninae feritatis, erga suos columbinae simplicitatis: quo nemo fortior, quo in adversis nemo securior, quo in prosperis nemo temperantior.
182Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0722C (auctor c.1140–1212)
Quo in praedicto monasterio, ut tantum virum decebat, tumulato, quidam Edgarum Ebeling, cui regnum iure haereditario debebatur, regem constituere moliuntur; sed quia puer tanto oneri minus idoneus videbatur, Haraldus comes de genere proditorum, cuius et mens erat astutior, crumena fecundior, et miles copiosior, sinistro omino regnum obtinuit.
183Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0629B (auctor c.1140–1212)
Narrat autem gesta virorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum; fitque verbis illius, ut eo minus mens inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt.
184Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0827A (auctor c.1140–1212)
In quibus et si quid forte intuetur quod non diligit, ipsos tamen ideo minus non diligit.
185Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0807B (auctor c.1140–1212)
Nam si verbum hoc transeunter prolatum et auditum, de quo superius dictum est, nec maius in se, quantum ad se est, quando ab omnibus, ad quas pervenit, auribus percipitur; nec minus, quando a solo ore profertur, et a nulla aure auditur; sed unum ac idem, quantum ad se est, et quando auditur ab auribus multis, et quando a nulla: quare non et Verbum Dei Deus, quod plenum seipso est; nec minus est, licet omnia esse desinerent; nec maius in eo, quod in omnibus, quae creavit, est?
186Adamus Scotus, Epistola Adami, 198, 0793C (auctor c.1140–1212)
Sic enim minus acutis et perspicacibus; sic etiam circa alia distentis, et in aliis detentis, potissimum expedit: quia facile, et aperta in sui comprehensionem intelligentia, et in sua tenacitatem memoria pauca admittit.
187Adamus Scotus, Epistola Adami, 198, 0794C (auctor c.1140–1212)
Sed inter universa profunda haec super damnatione quidem reproborum non minus terribiliter, quam mirabiliter movetur, timore maximo concussi, et stupore validissimo turbati: dum suorum intentissimo speculationis oculo hinc scelerum enormitatem, hinc suppliciorum consideramus aeternitatem.
188Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0843B (auctor c.1140–1212)
Accipite itaque munus illud quidem parvulum, sed non parva dilectione transmissum [Cod. Gem., sed prona discretione transm.] Et quidquid in eo Sanctitas vestra et minus acute dictatum et minus nitide invenerit prolatum, vel ipsa, si ei vacat, per se emendet, vel mihi emendandum et quomodo sit emendandum, resignet.
189Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0845A (auctor c.1140–1212)
Eratque tunc status tuus eo magis periculosus quo eum minus periculosum credebas.
190Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0845B (auctor c.1140–1212)
Non ergo mireris quod tentaris, sed contende ne a tentationibus [Cod. Mel. tentatione] supereris. Quod si minus per te scis quomodo tentationibus resistere possis, ostende mihi a quibus maxime fatigeris: ut qualiter eis resistere queas meis documentis instruaris.
191Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0853C (auctor c.1140–1212)
Quare ergo non simili modo in eorum nunc praeceptis et prohibitionibus [cod. Gem. prohibitis] licet minimis, [cod. Mel. sic minus] qui eius vicem tenent, contemptum negas esse damnabilem, cum ipso attestante qui haec spernunt, se spernant?
192Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0858C (auctor c.1140–1212)
Ideo et tu dilige silentium, quia cum de omni verbo otioso (Matth. XII, 36) , ut Dominus dicit in ultimo iudicio reddenda sit ratio, eo minus tunc a te de locutione ratio exigetur, quo nunc studiosius et libentius silentium tenueris.
193Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0862A (auctor c.1140–1212)
Sed quodnam, quaeso, istorum minus malum est?
194Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0862B (auctor c.1140–1212)
qualiter videlicet te possis habere ut necesse tibi non sit, ad declinandum quod est pessimum, facere quod minus est malum, sed quod plene [cod. Mel. quod prorsus est etc.] est bonum? Anima.
195Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0865C (auctor c.1140–1212)
si magna vulnera mea ei ostendam, timeo ne me et magis de caetero habeat vilem et minus sibi familiarem.
196Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0869B (auctor c.1140–1212)
Quamvis grave videatur tibi peccatum tuum publicari, de duobus tamen malis minus tibi eligendum est, ut hic publicetur et tibi condonetur, quam pro eo quod a praelato tuo peccatum tuum abscondis et in ultimo iudicio in conspectu Domini omni homini publiceris, et in inferno cum impiis damneris.
197Adamus Scotus, Sermones, 198, 0093B (auctor c.1140–1212)
Caeterum sicut aliquando fortassis excusare me decuit, sic procul dubio semper recusare mihi non licuit, quia non minus damnabile hoc obstinationis, quam istud indicium probabilis foret humilitatis.
198Adamus Scotus, Sermones, 198, 0102D (auctor c.1140–1212)
Quid minus vel tu dare, vel ego accipere potui?
199Adamus Scotus, Sermones, 198, 0106C (auctor c.1140–1212)
Sed, quia iam multa dicta sunt, quae de hac adhuc materia dicenda restant, in alium sermonem differamus, ne minus digne pertractentur, si ob fastidium vestrum ea citius percurrimus vel minus avide audiantur, si ob eorum profunditatem, diu [al. diutius] eis immoramur. Quae igitur dicta sunt, memoriter retinete, fructuose exercete, occurrentes Creatori, gratias ei de ipsa vestra agendo conditione.
200Adamus Scotus, Sermones, 198, 0116A (auctor c.1140–1212)
Sublimia quidem, et non minus dura quam nova.
201Adamus Scotus, Sermones, 198, 0116B (auctor c.1140–1212)
XI. Quia vero multos hic video, qui a puero [al. a pueris] cum Samuele in tabernaculo enutriti, nequaquam sicut nos de longe venerunt; exhortamur eos attentius, ut et ipsi Salvatori suo, non minus se debitores agnoscant, quia idem est, qui eos custodivit, qui et nos erexit, modo quidem bono, sed diverso nos et illos iustificans, revocando videlicet nos, conservando illos.
202Adamus Scotus, Sermones, 198, 0116C (auctor c.1140–1212)
Nam, nisi quia Dominus adiuvit illos, paulo minus habitasset in inferno anima illorum.
203Adamus Scotus, Sermones, 198, 0116C (auctor c.1140–1212)
et anima quidem nostra ex parte erepta est de laqueo venantium; illi autem nec eumdem laqueum incurrerunt (Psal. CXXIII, 7) , sed in his omnibus non minus eorum adiutorium, quam nostrum, in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Col. I, 10) . Hic est magnus ille omnium medicus in quibusdam sanitatem conservans, in quibusdam vero aegritudinem curans.
204Adamus Scotus, Sermones, 198, 0121C (auctor c.1140–1212)
Non autem viderunt, in quo intuitus est eum sanctus David, speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) multo minus autem in quo desiderant eum angeli prospicere (I Petr. I, 12) . V. Haec autem visio fidei, qua Deus cernitur absens et praesens.
205Adamus Scotus, Sermones, 198, 0130D (auctor c.1140–1212)
IX. Est adhuc in verbis istis sensus alius, minus quidem subtilis, sed magis communis, quem breviter iam percurremus, quia debitum exposcit sermonis huius prolixitas finem.
206Adamus Scotus, Sermones, 198, 0132D (auctor c.1140–1212)
XIII. Sed Dei nostri potentia, quam a longe aspexerunt venientem, quo longius fugit, eo minus nota fuit.
207Adamus Scotus, Sermones, 198, 0145A (auctor c.1140–1212)
IX. Et videte si non eodem hoc ordine incedit beatus Iob de diverso Ecclesiae statu loquens, ubi dicit primum quidem fecisse arcturum, secundo Orionas, tertio Hyadas, quarto interiora Austri (Iob IX, 9) . Ut enim super haec verba beatus Gregorius non minus nitide dixit quam profunde sensit: Arcturum Dominus fecit, quando septiformis spiritus lumine radiantem in coelesti conversatione Ecclesiam fundavit.
208Adamus Scotus, Sermones, 198, 0147B (auctor c.1140–1212)
Et statim adduxit quaedam, quae non minus amaritudinem proferunt comminantis.
209Adamus Scotus, Sermones, 198, 0159B (auctor c.1140–1212)
Unde et de responsorio quod post lectionem apostoli seu alicuius prophetae ad missam dicitur: quidam non minus nitide, quam veraciter cecinit in hunc modum dicens: Lectio quae sequitur doctrinam signat eorum, Qui sunt praemissi, septuaginta duo; Illorum monitis, dum responsoria cantat, Edocet assensum se tribuisse chorus.
210Adamus Scotus, Sermones, 198, 0184D (auctor c.1140–1212)
Bene, inquiunt, et acute sensit in mente: sed quidquid dixit minus est probabile, minusque acceptabile, dum sua vulgarem hanc locutionem assumpsit in prolatione, cum ipsi nihil omnino intelligant ex omnibus quae dicuntur, nisi vulgariter eis exponantur.
211Adamus Scotus, Sermones, 198, 0194B (auctor c.1140–1212)
Ardor igitur quem in audiendo verbum habetis vos, magnum nobis affert commodum; tepor vero non minus dispendium.
212Adamus Scotus, Sermones, 198, 0216C (auctor c.1140–1212)
Habens quippe apud se praesentem, quem non sine cruciatu desideraverat absentem, alleviatum quidem se sentit; sed ideo tamen non minus, imo plus fortasse quam antea diligit; et desiderando desiderat.
213Adamus Scotus, Sermones, 198, 0219C (auctor c.1140–1212)
Cogitans namque apud me, et recogitans, volvens crebro in mente et revolvens quod hac die evenit; non minus admirabile quam suave, non minus praecelsum quam pium, eo magis inde recogitandum intelligo.
214Adamus Scotus, Sermones, 198, 0219C (auctor c.1140–1212)
Et quod non modicum mirum est: quo plus inde comprehendo, eo minus iam quodammodo me comprehendisse deprehendo.
215Adamus Scotus, Sermones, 198, 0224C (auctor c.1140–1212)
Duo sunt in quibus nostrum in praesenti meritum consistit: fides videlicet recta et conversatio sancta, ut et recte credamus, et sancte nihilominus vivamus, sed minus perfecta fides est, cui confessio non altestatur, scilicet ut sicut: Corde eredis ad iustitiam, et ore confitearis ad salutem (Rom. X, 10) ; similiter et actio licet bona in se fuerit, retributione tamen nullatenus digna erit, nisi sicut sanctitatem habes in exteriori conversatione, sic et rectitudinem teneas in interna intentione.
216Adamus Scotus, Sermones, 198, 0248B (auctor c.1140–1212)
Cum et Paulus dicat: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. II, 6) ; et nihilominus Iacobus asserat: Si non habet opera, mortuam esse in semetipsa (Iac. II, 17) . Pollutus eras et immundus, undique faece peccatorum infectus perniciose: et ideo perniciose, quia nihil minus, quam quod malum est, odio habebas.
217Adamus Scotus, Sermones, 198, 0256C (auctor c.1140–1212)
Non minus enim sobrietatis modum excedis, cum a corpore tuo necessaria excludis, quam cum superflua impendis.
218Adamus Scotus, Sermones, 198, 0261B (auctor c.1140–1212)
Nunquid illi irreprehensibiles erant, de quibus Dominus ait, quod alligabant onera gravia, et impossibilia ipsi imposuerint, sed nec digito suo ea movere voluerint? (Matth. XXIII, 4.) Et ideo ut mihi videtur ex discretione iubentis consensus multoties procedit obedientis, ut dum tu sollicite et diligenter locum et personam, causam et tempus observaveris in iubendo, ille cui iubes, eo minus velit, quo minus debet resistere contradicendo.
219Adamus Scotus, Sermones, 198, 0273C (auctor c.1140–1212)
O vesania non minus perversa quam diversa!
220Adamus Scotus, Sermones, 198, 0276A (auctor c.1140–1212)
Attamen duo haec magna luminaria, in coelo, duo sunt hi praecellentes ordines in Ecclesia, luminare maius, quod praeest diei contemplativorum, et luminare minus, quod praeest nocti activorum.
221Adamus Scotus, Sermones, 198, 0276B (auctor c.1140–1212)
Et bene temperantia luminare maius, patientia luminare minus, quia difficilius est cum pacata fortuna non dissolvi, quam sub offensa non frangi.
222Adamus Scotus, Sermones, 198, 0276B (auctor c.1140–1212)
VI. In coelo quoque Scripturae nonne sensum spiritualem per expositionem revelatum quasi solem esse vides in die, historialem vero adhuc indiscussum velut lunam in nocte, ac per hoc illum luminare maius, hunc vero minus?
223Adamus Scotus, Sermones, 198, 0276C (auctor c.1140–1212)
Intellectus luminare maius est, et fulget in die; fides vero minus, et in nocte.
224Adamus Scotus, Sermones, 198, 0277A (auctor c.1140–1212)
VIII. Sanctitas vitae quintum coelum est, quod duo magna luminaria decorant; luminare maius, quod est amor illuminans te ad intellectum et inflammans ad affectum, ut in die honeste ambulans iustitiae claritatem exerceas; et luminare minus quod est timor, lucens tibi, ut in nocte irruentis tentationis, nequitiae caliginem devites.
225Adamus Scotus, Sermones, 198, 0278B (auctor c.1140–1212)
Considerate si non luminare maius ille sol sit indeficiens divinitatis suae, in aeternitatis praefulgens die: luminare minus quasi quaedam luna, mutabilitas sit nostrae in eo assumptae naturae, videlicet humanitatis suae.
226Adamus Scotus, Sermones, 198, 0290B (auctor c.1140–1212)
Nonne pium asseris, quem pro blasphemante populo etiam morti se obiicere vides? (Exod. XXXII, 32) sic nihil minus districtus, qui contra eumdem populum aliquando irascens, etiam ad ipsius interfectionem, per zeli studium, saeviit (Num. XXV, 3) . Quid dicam quod uno eodemque tempore et lapidibus eum obruere rebellis populus proposuit, et ipse tabernaculum ingreditur oraturus pro eo? (Exod. XVII, 4) merito pronuntiavit Spiritus sanctus, quod esset vir mitissimus, super omnes homines, qui morabantur super omnem terram (Num. XII, 3) . Plane mitissimus qui orare studuit pro persequentibus et calumniantibus se. Irascitur Phinees (Num. XXV, 7) , nequando irascatur Dominus; manum in illicite se commiscentes extendens, et manum Domini a populo avertens (ibid.): sicque dum zelat zelum legis, accipit testamentum sacerdotii aeterni, quia reputatum id est ei ad iustitiam a generatione in generationem usque in sempiternum. Iosue (Num. XXVII, 18) humiliter subesse non renuit ut postmodum humiliter praesit, quia cui obedientiam impendit, huic et in regimine succedit.
227Adamus Scotus, Sermones, 198, 0308B (auctor c.1140–1212)
cui causa languida non minus iudicem districtum quam calumniatorem exhibet infestum!
228Adamus Scotus, Sermones, 198, 0314B (auctor c.1140–1212)
VIII. Ut enim de humilitate, quae caeterarum est virtutum fundamentum loqui incipiamus, cum, inquam, cor tuum ad hanc incitari et inflammari per pium desiderium sentis, ut omni te subdas maiori, nulli praeferas aequali, quis dubitet devotum hunc affectum in te puerum esse Iesum; qui in natura assumpta, qua minor est Patre, plene se ei et perfecte subdidit: Factus ei obediens usque ad mortem; mortem autem crucis (Phil. II, 8) . Quod si eousque in humilitatis sublimitate conscendere studes, ut omni te subiicias etiam aequali, nulli quoque te praeferens, sed nec minori, iam te puerum Iesum assero a Maria suscepisse, qui et ipse aequalis suo Patri videlicet, cui aequalis est secundum divinitatem, obtemperavit, dum eum Pater imminuit paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6) , dum illud disponente Patre: Verbum caro factum est et habitavit in nobis: quod in principio erat, et apud Deum erat, quod Deus erat (Ioan. I, 1) . Si autem tantae turri humilitatis vim inferre contendis, et eousque in eam pius invasor, et infatigabilis ascensor, hoc est, usque ad summum eius ascendere decernis, ut te vera humilitate prosternas minori, non solum te penitus nulli praeferens, sed potius subiectus existens omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II, 3) ; nescio quis iam hac in parte excellentius quam tu illum puerum Iesum mitem et humilem corde habes, qui nec istud in se humilitatis genus inexpletum esse dignatus est, descendens cum Maria et Ioseph, et veniens in Nazareth, et existens subditus illis (Luc. II, 51) : inclinans se nihilominus Ioannis manibus baptizandus (Matth. III, 16) . Ecce triplex humilitatis gradus: subesse superiori, quod est incipientium; aequali, quod proficientium; minori, quod perfectorum.
229Adamus Scotus, Sermones, 198, 0322A (auctor c.1140–1212)
Pius namque et fidelis animus ipse etiam est Ioseph, a cunctis carnis voluptatibus per plenam mortificationem, et a cunctis mundialibus occupationibus et negotiis saecularibus per plenum contemptum recedit, et intra semetipsum ad seipsum introiens et cuncta a se, pro posse, irruentia rerum transeuntium phantasmata manu sanctae puritatis abigens, stratum sibi in illa interna quiete facit; in quo clauso ostio, non solum illo quinque partito corporis, per quod corporalia ingredi, sed et omni ostio cordis, per quod ipsae solent corporum imagines et similitudines se ingerere: in pace in idipsum dormit et requiescit (Psal. IV, 9) , In qua pace, in quo eo ipso, in qua dormitione, mente nonnunquam excedit Deo; somnos habens non minus suaves quam salubres: in quibus angelus Domini apparet.
230Adamus Scotus, Sermones, 198, 0323B (auctor c.1140–1212)
Ecce tridens in caldariis coctarum carnium (I Reg. II, 13) : ecce sagittae tres infixae in corde Absalon (II Reg. XVIII, 14) . ecce uxor ducta, quinque boum iuga, villa empta, quae a coena dominica invitatos alienos reddunt (Luc. XIV, 20) : Ecce denique concupiscentia carnis animam reprobam polluens, concupiscentia oculorum dispergens, superbia vitae extollens (I Ioan. II, 16) . A quibus omnibus liber noster efficitur Ioseph; dum somno huic non minus suavi, quam salubri in hac triplici quiete intendit.
231Adamus Scotus, Sermones, 198, 0340B (auctor c.1140–1212)
Hos itaque gladios indifferenter dixerim accipiendos, nec aliquem eorum esse censuerim, qui proprie ac spiritualiter animam debeat nostrae, de qua loquimur, Mariae pertransire: quia non minus mali quam boni singuli occasio sunt.
232Adamus Scotus, Sermones, 198, 0349A (auctor c.1140–1212)
Non est sufficiens cogitare aliquid homo ex se, quasi ex se (II Cor. III, 5) , quanto minus quidquam facere?
233Adamus Scotus, Sermones, 198, 0356D (auctor c.1140–1212)
His, qui eo abundantius forte habent, non invideat; eos etiam qui minus habent, non contemnat.
234Adamus Scotus, Sermones, 198, 0358D (auctor c.1140–1212)
Plenum namque omni stupore videre hominem ad imaginem creatum, et similitudinem Dei; nec minus plenum dilectione Deum aspicere in homine, apparere pro homine, tantaque ac alia pro homine perferre ab homine.
235Adamus Scotus, Sermones, 198, 0366A (auctor c.1140–1212)
In omni quod in me vel minus boni, vel magis reperio mali, recurro ad vivificum corpus Iesu mei: inter Patris aequitatem, et meam iniquitatem, clypeum faciens illius sanctitatem.
236Adamus Scotus, Sermones, 198, 0374D (auctor c.1140–1212)
O anima mea, haec cura et sollicitudo tua, primum quidem ut mortifices membra tua, quae sunt super terram (Colos. III, 5) , carnemque tuam crucifigas, cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24) : et spiritu facta eiusdem carnis mortifices, abstinens te a carnalibus desideriis, quae militant adversum te, conversationem tuam inter gentes habens bonam (I Petri. II, 11): emundans etiam te ab omni inquinamento carnis ac spiritus, perficiens sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1) . Quod si praeventa et superata, abstracta et illecta, minus his intenta, vel minus in his fueris studiosa, redi praevaricatrix ad cor, et arguens te, statue te contra faciem tuam. Dole et plora, geme et suspira (Iob III, 24) : et quasi inundantes aquae, sic rugitus tuus super otiositate et sterilitate, super mollitie et negligentia tua.
237Adamus Scotus, Sermones, 198, 0375B (auctor c.1140–1212)
IV. Sed nec minus necessarium in genere suo, alium, ni fallor, cultrum afferetis, quem vocabimus compunctionem: et maxime in hoc tempore periculoso, in quo repletus multis miseriis, et natus de muliere homo, quasi flos egreditur, et conteritur, et fugiens velut umbra nunquam in eodem statu permanet (Iob XIV, 2) . Cuius sensus et cogitatio prona sunt ad malum (Gen. VIII, 21) , cum sit caro spiritus vadens, et non rediens.
238Adamus Scotus, Sermones, 198, 0375C (auctor c.1140–1212)
Sic autem agentes, et hoc vos modo habentes, ostenditis vos non habitu solum, sed opere et virtute segregatos esse a reprobis, et in proprios a Domino assumptos: quia illorum est, facinoribus et flagitiis, tam in corpore quam in anima involvi, et attritam frontem, atque cor indomabile circumferentes in nequitiis suis vitam finire; ad instar illorum iumentorum, quae asserit propheta Ioel in stercore computruisse (Ioel. I, 17) . Vos autem non sic; nam vel in bono viriliter statis, gravitate sapientiae maturi: vel a malo fortiter resurgitis, rigore poenitentiae contra vos ipsos erecti: ista siquidem peccatum, cum consummatum fuerit, solet abolere: illa vero, ne omnino consummetur, praecavere: illa ad acutum nostri Iosue pertinet cultrum, quo semper, cum excrescere nituntur, absciduntur superflua; haec vero in se non minus necessarium habet exercitium, quo purgantur, quae hominem inquinant, immunda.
239Adamus Scotus, Sermones, 198, 0381A (auctor c.1140–1212)
Et bene dico indesinenter molestas nobis tentationes: quia tentatio est vita hominis super terram (Iob VII, 1) . Hanc itaque tentationum instantiam, quemdam non minus bonum quam acutum dixerim cultrum: quo mala et reproba in nobis superfluitas circumcidenda est.
240Adamus Scotus, Sermones, 198, 0384B (auctor c.1140–1212)
Scitis enim quod illiciti amoris sagitta transfossus, cum quanto labore et astutia ad diu concupitam desiderii sui expletionem pervenerit: quod non minus quidem exhorruit expletum, quam prius desideraverat explendum.
241Adamus Scotus, Sermones, 198, 0401D (auctor c.1140–1212)
fecit enim non minus salubria, quam laudabilia in vita sua.
242Adamus Scotus, Sermones, 198, 0409D (auctor c.1140–1212)
Et si ita res exegerit, tolerandum invitus suscipias, et nequaquam amandum tibi resolutus putes; nunquam tamen appetas, multo minus certe te ingeras.
243Adamus Scotus, Sermones, 198, 0413B (auctor c.1140–1212)
V. Hodie vero patefaciente nobis lectione evangelica, qua occasione, quove ordine, ab eo, illud miraculum non minus profundum quam sanctum factum est, compellit nos promissio nostra, ut aliquid inde, pro posse nostro, tractemus.
244Adamus Scotus, Sermones, 198, 0426A (auctor c.1140–1212)
hoc est dicere: quod petis, non ex aliquo merito tuo provenit, ut accipias; quae non minus indigna es ad obtinendum, quam ego potens sum ad conferendum.
245Adamus Scotus, Sermones, 198, 0433D (auctor c.1140–1212)
Nam nisi tu, Domine, adiuves me, paulo minus cadet, et cadens et habitabit in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17) . Tres ergo in hac hydria metretae, tres sunt in isto in quo nunc sum statu cogitationes istae.
246Adamus Scotus, Sermones, 198, 0439B (auctor c.1140–1212)
Ideo non minus verus quam pulcher ille cantus viri Dei, qui sic cecinit: Unda fluens, homo praeteriens: ea mixta Lyaeo, Est Christo, Christi sanguine, iunctus homo.
247Adelboldus Traiectensis, De musica, 140, 1112B (auctor 1010-1026)
Quoniam vero si a sesquitertia proportione duas sesquioctavas abstulero, relinquetur mihi semitonium minus, sumo tertiam eius quae est II. partem, id est nete hyperboleon: sunt D CC. LXVIII. hos eisdem adiicio, fient mihi, III. LXXII. quod est nete diezeugmenon, DD. ad triten hyperboleon semitonium minus.
248Adelboldus Traiectensis, De musica, 140, 1113A (auctor 1010-1026)
Sed quoniam trite hyperboleon diatonici generis et chromatici ad nete diezeugmenon minus semitonium servant, constat autem tetrachordum enarmonii generis ex duobus integris tonis et diesi ac diesi, quae sunt dimidia spatia semitonii minoris: distantiam eam, quae est inter neten diezeugmenon et paraneten hyperboleon enarmonium sumo.
249Adelboldus Traiectensis, De musica, 140, 1114A (auctor 1010-1026)
Paranete enim chromatice hyperboleon, quae est II. DCC. XXX. VI. ad neten hyperboleon, quae est II. CCC. IIII. comparata, continet spatium paranetes hyperboleon diatonici generis ad neten hyperboleon, qui est unus tonus, id est duo semitonia maius ac minus: et divisum rursus spatium paranetes hyperboleon diatonici generis ad neten hyperboleon.
250Adelboldus Traiectensis, De musica, 140, 1115A (auctor 1010-1026)
Sed quoniam nete diezeugmenon ad paramesen sesquitertiam obtinebat proportionem, trite autem diezeugmenon diatonos a nete diezeugmenon duos tonos abest, continebitur inter triten diezeugmenon et paramesen semitonium minus.
251Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0103B (auctor 1010-1026)
Interea capellanum quemdam suum, Hemilgerum [Helingerum] nomine, ad Carentanos praemittit; ut Clusas longe a via recta sepositas, quae ab Harduino minus caute tuebantur, praeoccuparet, mandat.
252Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1095B (auctor 1010-1026)
Anno igitur ab Incarnatione Domini octingentesimo nonagesimo tertio, regnante Arnulpho, apertum est sepulcrum Walburgae beatissimae virginis, in quo tempore Otgarii episcopi fuerat collocata, atque ob sepulturam ab eodem episcopo minus procuratam in visione, ut iam praescriptum est, multum austeriter increpabatur.
253Adelmannus Brixiensis, De viris illustribus sui temporis, 143, 1296B (auctor 1050-1062)
Is magistrum referebat vultu, voce, moribus: Hippocratis artem iungens Socratis sermonibus, Nec minus Pythagoreis indulgebat fidibus.
254Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1296A (auctor 1050-1062)
Quomodo autem per aquam et spiritum anima regeneretur, peccatorumque remissio tribuatur: sicut sensus carnis paulo ante docebatur non posse ad rationis excellentiam ascendere, ita profecto et minus forsitan valet ratio ad hoc in scrutabile arcanum aspirare; et tamen firmiter tenemus, verissime confitemur, animam incorpoream per aquam corpoream renasci, atque in eum statum quo fuerat Adam nondum praevaricans, reparari.
255Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0082C
Ipsius abbatis principatu crypta aurea Martialis apostoli media nocte igne est combusta, cadente candela una minus restincta inter multitudinem candelarum, et lapides pretiosissimi tunc ab igne corrupti sunt, et quidquid intra domum ipsam erat quod ardere poterat, flammis concrematum est, libri cremati, aurum et argentum liquefactum et intra quindecim dies cripta aurea cum gemmis a novo restaurata est a Iosberto custode sepulcri monacho.
256Adeodatus papa, Epistola, 87, 1144A
Quisquis igitur quolibet tempore, quod nullatenus credimus, huius decretum privilegii, quod authoritate apostolica subnixi, consentiendo firmavimus, in totum vel in partem temerare temptaverit, suaeque praesumptionis audaciam digna emendatione minus correxerit, in perpetuum percellendum, vel anathematisandum se noverit, non solum tantorum sententia sacerdotum, sed etiam aequissimo apostolicae condemnationis aculeo, quoniam violare pertinaciter nisus est quod salubriter conservare debuerat.
257Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0035D (auctor -875)
Ex quibus quinque sunt Moysis, continentes leges vitae et successionis humanae prosapiam, usque ad ipsius Moysis terminum pertendentes, qui paulo minus a tribus millibus annorum continentiam gerunt.
258Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0036B (auctor -875)
Promissionis anni quadringenti triginta; ducatus Mosis, anni sexaginta qui profecto numerus non bis mille quingentos, sed septem minus, id est bis mille quadringentos nonaginta tres annos implent.
259Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0071C (auctor -875)
Caesari similiter cohortes octoginta, triplici ordine dispositae, minus quam triginta millia peditum, equites mille.
260Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0076C (auctor -875)
Anno decimo quinto imperii Tiberii, Dominus post baptismum, quod praedicavit Ioannes, mundo regnum coelorum annuntiat, peractis a mundi principio secundum Hebraeos, annis, ut etiam Eusebius in Chronicis suis signat, quatuor millibus, annotando quod decimo sexto anno Tiberii principium fuerit octuagesimi primi Iubilaei secundum Hebraeos: nostra autem supputatio undeviginti minus ponendos esse existimat.
261Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0078B (auctor -875)
Duo libelli in secretis eius reperti, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptus erat, lectissimorum virorum nomina et notas morti destinatorum continentes; inventaque ibi est arca ingens, variorum venenorum, quibus mox Claudio Caesare iubente demersis infecta maria traduntur, non sine magno piscium exitio.
261Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0078B (auctor -875)
Itaque die dato ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ordinari, neque convelli quoquo modo signa moverive potuerunt exercitus; tanti et minus usitati miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit, seseque in sacramento prioris militiae continuit.
262Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0081B (auctor -875)
Nerva emenso plus minus anno imperii sui confectus morbo diem obiit.
262Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0081B (auctor -875)
Nerva tradente suscepit, annos novemdecim, menses sex, dies quindecim.
263Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0102B (auctor -875)
Gens Anglorum sive Saxonum, Britanniam tribus longis navibus advehitur, quibus dum iter prosperatum domi fama referret, exercitus fortior est missus, qui hostes quidem abegit; sed in socios arma vertens totam prope insulam ab orientali usque ad occidentalem plagam igni ferroque subegit, conficta occasione, quod Britones minus stipendia dederint.
264Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0113B (auctor -875)
Anno Heraclii imperatoris octavo decimo, indictione quinta, Eduinus excellentissimus rex Anglorum, in Britannia Transumbranae gentis ad aquilonem, praedicante Paulino episcopo, quem miserat de Cantia venerabilis archiepiscopus Iustus, verbum salutis cum sua gente suscepit anno regni sui undecimo; adventus autem Anglorum in Britanniam plus minus anno centesimo octogesimo.
265Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134C (auctor -875)
Subito autem apparuerunt duo iuvenes mirae claritatis et candoris, videntibus tam Christianis quam paganis qui ipsam ecclesiam defendere videbantur.
265Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134C (auctor -875)
Post haec eximius rex Carolus Italiam ingreditur, orationis gratia Romam profectus: cui occurrit duodecimo ab Urbe lapide Leo pontifex eumque cum summo honore suscepit decima octava Kalend.
265Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134C (auctor -875)
Hortona civitas in Italia in deditionem accepta; Luceria quoque frequenti obsidione fatigata, et ipsa in deditionem venit.
265Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134C (auctor -875)
Uno eodemque anno ter luna obscurata est, et sol semel, et acies mirae magnitudinis visae.
265Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134C (auctor -875)
filius, regnavit annis paulo minus octo et viginti, amator totius pietatis et religionis, omnem ordinem ecclesiasticum pio studio exornans.
266Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0256B (auctor -875)
Tribuni, praepositi, comites, exercitus quoque ad investigandum eum moventur. (Ruff. lib. I, c. 18 et 19.) Edictis imperialibus praemia delatoribus proponuntur, si quis vivum maxime, sin minus certe caput Athanasii detulisset.
267Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0262C (auctor -875)
Sed ubi gloriam subsecuta invidia est, obniti quidam et praescriptionibus minus sanis uti coepere, ut ipso ad propria remeante, alius ordinaretur episcopus.
268Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0263B (auctor -875)
Quod nocturno tempore Christiani rapientes, milliario plus minus uno ab urbe Roma posuerunt in crypta, ubi iam pridem corpus beati martyris Epimachi sepultum fuerat.
269Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0284B (auctor -875)
Consummati sunt beati martyres in fundo Capreolis, via Salaria, ab urbe Roma plus minus milliario decimo tertio, supra fluvium Tiberim, et in partes Aviniensium [al. in parte Sabinensium]. Quorum corpora collegit beata Symphorosa, uxor beati Getulii martyris.
270Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0398C (auctor -875)
Veniens igitur papa sanctus Urbanus, baptizavit plus minus quam quadringentos promiscui sexus nomines, inter quos unus clarissimus vir erat nomine Gordianus.
271Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0206A (auctor -875)
Cuius corpus collegit venerabilis Serena, quae iam manus eius in dolio vitreo cum aromatibus condiderat, et infra domum suam posuerat, et sepelivit eum a civitate Spoletana milliario plus minus uno, sub die septimo Idus Decembris.
272Ado Viennensis, Vita S. Theuderii, 123, 0446B (auctor -875)
6. Cum igitur vir Dei locum sessionis suae requireret, pervenit tandem ad locum suae solitudini aptum non minus procul ab urbe; ibique in honore Domini nostri Iesu Christi, sub veneratione beati Eusebii Vercellensis episcopi et martyris, domunculam aedificare coepit.
273Adrevaldus Floriacensis, Historia translationis S. Benedicti, 124, 0910B (auctor 814-878)
Tandem igitur Domini providentia praeeunte ac subsequente eosque comitante ad Cenomanicam urbem propinquavere: quibus domnus Berarius pontifex venerabilis una cum revestitis sacerdotibus et omnium graduum clericis devotissime occurrit, et sacratissimum S. Scholasticae corporis pignus venerabiliter suscepit: et civitatem ingrediens, ad monasterium quod ad hoc (ut diximus) opus inter murum civitatis et fluvium Sartae nobiliter atque decenter ab imis fundaverat, cum summa veneratione devexit: ibique illud in ecclesia quam in honorem S. Petri iam dedicaverat, decenter et solemniter post altare collocavit: ordinatisque quae erant necessaria feminis Deo sacratis vitamque regularem ducentibus, infra breve spatium temporis plurimas nobilium, id est non minus quam centum sexaginta feminarum in eodem monasterio Domini famulatui aggregavit, et ipsum monasterium de rebus sui episcopatus nobiliter ditavit, ipsumque cum omnibus ad se pertinentibus suae sedi et matri ecclesiae cui praesidebat subiectum in perpetuum fore censuit.
274Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0927D (auctor 814-878)
Theodoinus dicebatur vocabulo vicarius Mariacensis, cuius in officio eorumdem concretio atque cohabitatio a progenitoribus exstiterat: ad quem se advocatus illius alterius loci conferens, datoque munere corrumpens, ab aequitatis iure deflexit: iamque instabat dies qua lis emota, in castello quod Nandonis ( Chateau-Landon in Wastinio) vocatur, dirimi debuisset. Sed Boso abbas, ne forte minus cautus esse videretur, ad praefatum vicarium duos mittit monachos, eique loco muneris duo vascula mittit argentea non contemnendi ponderis, obsecrans quatinus iustitiae et rectitudini favens, officiali nullomodo officeret nostro.
275Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0934B (auctor 814-878)
Sed ne imparem meritis idem Conditor ac Redemptor humani generis Iesus Christus sanctissimum ostenderet Benedictum, imo ne aliqui minus intelligere valentes divinam dispensationem, gloriosiores quam maxime apud Dominum nos putarent existere martyres, qui sanguinis effusione proprii coronam sibi pararint felicitatis perpetuae, quam illum qui absque martyrii palma in pace animam sedibus patriae coelestis immiserit; placuit illi, haud disparia per servum suum dilectissimum patrare miracula apud sacratissimam aedem qua condita eiusdem Patris membra servantur.
276Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0954D (auctor 814-878)
Antiquorum est tale martyrum tropaeum, non novitii alicuius minus caute caventis insidias inimicorum, cui laus quam brevissima si emerserit, sufficiat ei.
277Adrianus I, Capitula, 96;
(Capitular. lib. VI, c. 280. - 6, quaest. 1, Sacerdotes.) Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, qui episcopos accusat vel condemnat, dum minus spiritalia quam terrena sectantur.
278Adrianus I, Epistola, 98, 1273D
» Item eiusdem sancti Augustini lib. VIII de Trinitate (in principio), inter caetera: « Tantam esse aequalitatem in ea Trinitate, ut non solum Pater non sit maior quam Filius, quod attinet ad divinitatem, sed nec Pater et Filius simul maius aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut singula quaeque persona quaelibet trium minus aliquid sit quam ipsa Trinitas.
279Adrianus I, Epistola, 98, 1288D
Quod cum Deus illocalis sit, illi minus docte dixerint: « Veneramur et adoramus sicut locum Dei.
280Adrianus I, Epistola, 98, 1284B
Falsissimum et omni ridiculo dignum dictum Ioannis praesbyteri, qui non minus caeteris in imaginum adoratione insanisse dignoscitur.
281Adrianus I, Epistolae, 96, 1212B
Si quis autem quolibet tempore, quod nullo modo credimus, huius decretum privilegii apostolica auctoritate firmatum, in totum vel in parte temerare tentaverit, suamque praesumptionem digna emendatione minus correxerit, sciat se auctoritate domini beati apostolorum principis Petri anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum diabolo et eius atrocissimis pompis aeterni incendii supplicio deputatum et perpetuae condemnationi summissum.
282Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1277C
Verum, licet hoc minus studuerit agere, saltem gratiam divinae miserationis, quae in te mirabiliter operata est, non taceres.
283Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1295D
Perfectae procul dubio charitatis est bonum, secundum Apostolum, gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus (Rom. XII) . Unde quia Lotharius quondam rex vester divina de hoc saeculo iussione migravit, vos de obitu ipsius valde tristes effectos, et lugubri doloris ingentis amaritudine, utpote viros fideles, repletos esse cognoscimus, carnalique affectu eius nunc transitum flere: noster non minus apostolicus animus vobis compatiens et condolens, non solum pro aeterna illius requie atque salute, sed etiam pro praesenti consolatione vestra, pro pace, concordia, et unitate, quam vos ex toto corde sequi, et fideli omnino devotione amplecti ceu Christi membra nullam habentia maculam, quae instantem aut futuram mortis perniciem vobis possit inferre, incunctanter, ut oportet, flebilibus.
284Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1298C
Quod si quis alius tale tibi dedit consilium, fidem circa te minime veram servavit: si autem in hoc tuo tantum consilio usus es, minus regalis excellentia quam debuit fecit.
285Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1315D
Sed quia literis vestris, apostolicae correptionis apices membratim retexendo, adversum paternitatem nostram quoddam indebitae reprehensionis murmur, et tumultuosum nobis clamorem misistis, nec sane patienter pontificii nostri monita et correptiones audisse comperimus; liquido patet vos adhuc perfectae aliquid charitatis minus duntaxat habere.
286Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1540A
Non ergo te moveat verbum quod minus caute diceris protulisse, quia illud dicere nequaquam fuit spiritualem dimittere dignitatem.
287Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1449B
Quae quidem si in veritate subsistunt, tanto amplius nos contristant, quanto minus ab eo tale aliquid credebamus adversum nos, et sacrosanctam Romanam Ecclesiam attentari.
288Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1451B
Neque tamen ideo minus tua debet studere fraternitas, quatenus unicuique metropoli, suae restituatur gloria dignitatis.
289Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1614D
CCXLI. Ludovici, Francorum regis, consilium laudat, « ad paganorum barbariem debellandam simul cum Henrico, Anglorum rege, in Hispaniam properare » cogitantis. Verum et nimiam festinationem dissuadet, et hortatur, « ut prius necessitatem terrae per principes illius regni inspiciat et consideret, et tam illius Ecclesiae quam principum et populi voluntatem diligenter inquirat, et ab iis consilium, sicut deceat, accipiat. - Debet enim, inquit, serenitatis tuae celsitudo recolere, qualiter, cum tam Conradus, quondam rex Romanorum, quam tu ipse, inconsulto populo terrae, Hierosolymitanum iter minus caute aggressi estis, speratum fructum non perceperitis. » Itaque apostolicam populi exhortationem, per (Rotrodum) episcopum Ebroicensem expetitam, differt. Sed regni eius protectionem suscipit. (Laterani, Febr. 18.)[MANSI, Concil., XXI, 810.]
290Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1616C
Debet enim serenitatis tuae celsitudo recolere, et ad memoriam revocare, qualiter alio tempore, cum tam Conradus bonae memoriae quondam rex Romanorum, quam tu ipse, inconsulto populo terrae, Hierosolymitanum iter minus caute aggressi estis, speratum fructum et optatum commodum non perceperitis, et quantum Ecclesiae Dei et universo fere populo Christiano detrimentum exinde provenerit et iactura.
291Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1553D
Vos autem, unde valde miramur, honestatis statum in minus laudabilem convertistis; et (quod sine gravi animi moerore non dicimus) formam videmini clericalis ordinis fere penitus abiecisse.
292Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1632C
Eapropter, ego Gualterus, Dei gratia Laudunensium vocatus episcopus, notum fieri volumus tam futuris quam praesentibus, quod temporibus nostris inter nos et Hugonem abbatem et fratres Praemonstratae Ecclesiae querela emerserit super possessionibus inferius adnotatis, pro eo quod minus ordinate bona episcopalia nobis distracta viderentur.
293Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0643C (auctor c.910-c.992)
Cui etiamsi, ut gentilium figmenta referunt, Homerus aut Tullius Cicero rediret ab inferis, non posset verbis includere omne, ut gestum est, opus divinae virtutis; quanto minus ego solus homuncio, cui nec scientia praesto est, nec meritorum ulla decusat ratio, nec ea, quae in rebus excellentibus est valde necessaria, docti sermonis oratio?
294Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0644C (auctor c.910-c.992)
Sed et si post nos subito prosiliat, qui opus hoc nostrum evestigio remordeat, ut et ipse his venustius componendis eloquii sui torrentes influat, quae nos minus idonee vel temere composuisse redarguat; reducat ad memoriam, quod non hoc proprius quidlibet faciendi impetus, sed praeceptum venerabilium Patrum nos duxerit, sub quorum imperio militamus; quibus si contradiceremus, maioris dementiae nefas esse putavimus.
295Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0647C (auctor c.910-c.992)
Et quamvis saecularis rei superducta specie teneretur, disciplinis tamen coelestibus animum inserebat, evangelicam perfectionem in illa etiam infirmitate sibi prae oculis inferens, patrem matremque minus dilexerat, ut Deo se approbante fieri dignior potuisset.
296Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0653C (auctor c.910-c.992)
Et cum de virtute in virtutem fidelis Domini miles sublimiter excrevisset, perfectissimis ipse coepit haberi perfectior; et cum caveret ne de fervoris atque constantiae suae gratia, divina in statera iustitiae examinatio minus aliquid invenisset; per quotidiana incrementa semper tendebat ad altiora, semper in sanctitate ferventior ac seipso sublimior.
297Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0673C (auctor c.910-c.992)
Inde Italiam expetens, Bobiense coenobium non minus decenti opere statuit, in quo consummatus virtutibus, beato fine quievit.
298Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0675B (auctor c.910-c.992)
Bercharium itaque praeripit, voto applicat, consultu praeeligit, virum quidem in Dei rebus idoneum, religione praeditum, animo efficacem, exteriorum experientia non minus agilem quam prudentem.
299Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0677B (auctor c.910-c.992)
Est etiam in hac re illud quoque non minus admirabile, quia quod iste corporalibus deprehenderat oculis, hoc idem quiescens sanctus pontifex senserat sopore coelestis visionis.
300Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0681A (auctor c.910-c.992)
Nec minus in magnis flagrans resplenduit actis, Quae gessere Patres fulti pietate priores, Optima dans vitae populis documenta beatae Domini namque gratia praeeunte, multis miraculorum signis in eo loco claruit, ac supervenientibus diversarum incommoditatum casibus se opponens, multa coelestis beneficii emolumenta populis impendebat: sanitates corporum, salutem animarum.
301Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0602D (auctor c.910-c.992)
Verum puer divini ingenii, daemonicae fraudis et versutiae non ignarus, salutaris signi clypeo non minus frontem quam pectus armabat, Deumque sibi adiutorem invocans, argumenta inimici callida viriliter proterebat.
302Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0611A (auctor c.910-c.992)
Discipuli festinantius remeantes sancto Patri responsa pontificis detulerunt; quod ille pertractans diligentius et rationabile esse perpendens, elevatis manibus in coelum et lacrymis ora perfusus: Parcat, inquit, mihi Dominus, vosque filii indulgete, quod minus circumspecte negotium cogitans, fraterni atem vestram in eundo et redeundo casso labore compulerim.
303Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0614A (auctor c.910-c.992)
27. Explicita sane templi dedicatione, cum in urbem reversus miracula per sanctissimum confessorem patrata ex revolutione gestorum eius curiosius cognovisset, primo quidem semetipsum praeteritae ignorantiae vehementius arguit, quodque tanti Patris causam minus honeste tractaverat mordaciter reprehendit, ac deinceps suae sedis archidiaconum cum universo clericorum dirigit apparatu, obnixe praecipiens, ut corpus viri praecellentissimi in ecclesiam cum ingenti reverentia referretur.
304Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0614C (auctor c.910-c.992)
Nonnulli enim secretioribus per noctem vigiliis in ecclesia occupati, voces mellifluas super sepulcrum eius quasi clericorum concinentium audiebant, alii per gyrum sepulcri disposita quasi quaedam splendidissima luminaria cernebant, ut aperte constaret, quod cui humana obsequia minus aderant, divina ei et angelica officia suppetebant.
305Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0617D (auctor c.910-c.992)
Sed quoniam illa dies circumcisioni Dominicae specialiter mancipata, celebritatis alterius non patitur obsolescere superventu, B. Frodoberti dignitas iisdem suscepta Kalendis, minus celebris, minus videbatur esse solemnis; quod populus Dominicae festivitatis caeremoniis occupatus non haberet liberum ad B. confessoris gaudia ex voto confluere.
306Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0629C (auctor c.910-c.992)
In eo vero loco ubi primum adveniens, eo minus in suburbio civitatis sibi, ut diximus, hospitium praeparaverat, diurnis quidem in civitate divini pabulum verbi gregi sibi commisso sollicite ministrabat; nocturnis autem temporibus, ut liberius orationi instaret, ad idem tanquam conscium sibi habitaculum revertebatur.
307Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0629C (auctor c.910-c.992)
Ubi scilicet lacrymarum affluentia diluebat, si quid circa aliorum salutem occupatus, sibi ipsius diurnis spatiis minus perfecte procurasset.
308Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0636B (auctor c.910-c.992)
Qui videlicet cum esset in rebus militaribus strenuus et promptus, non minus tamen erat fide et bonitate conspicuus.
309Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 1; 1
Oportet ut latitudo sermonis in unaquaque re sit secundum exigentiam illius rei, et non magis neque minus, ut vult Philosophus 7. Metaph.
310Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 1; 26
Secundo in sensibus non est ponenda virtus moralis, quia sicut potentiae naturales non obediunt rationi, quia secundum regulam rationis nullus magis, vel minus augetur, vel magis, et minus digerit: sic nec sensus obediunt rationi, non enim est in potestate hominis videre clarius, vel minus clare: quare si virtus moralis est aliquid secundum rationem, huiusmodi virtus in sensibus poni non debet.
311Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 42
Sed si in bonis exterioribus aliquis malus sit, ut quod velit habere plus de iis, quam eum deceat: ex hoc infertur nocumentum aliis civibus: quia si ille habet inde plus, alii habent inde minus.
312Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 51
Rursus contingit inaequalitas in distributionibus, quia aliquando aliqui plus laborantes pro Republica, minus accipiunt: immo haec Iustitia quodammodo depravata est, ut plurimum enim homines acceptatores sunt personarum, distribuentes honores indignis, et repellentes dignos.
313Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 60
Quia igitur non possumus punctualiter attingere medium inter audaciam, et timorem: declinandum est ad audaciam, quae minus repugnat Fortitudini, quam timor, si volumus nos ipsos facere fortes.
314Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 15; 30
Delectationum autem sensibilium quaedam sunt fortes, quaedam sunt debiles, quaedam nos magis alliciunt, quaedam minus.
315Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 69
Nam sicut quia fortitudo plus opponitur timori quam audaciae, facimus nosipsos fortes, delcinando ad audaciam; ita quod potius plus audeamus, quam minus.
316Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 18; 42
Spectat autem ad liberalem primo respicere quantitatem dati, ut non det minus, vel plus, quam debeat.
317Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 18; 47
Nam magis gravatur liberalis, sit det minus quam debeat, vel si non expendat ubi oportet, quam si expendat ubi non oportet.
318Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 19; 4
Sed cum magis, et minus non videantur diversificare speciem, et naturam rerum, ut vult Philosophus I. Politicorum, non videtur sufficienter distingui magnificentia a liberalitate per hoc, quia haec est circa magnos sumptus, illa vero circa mediocres.
319Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 23; 28
Tanto igitur reges et principes, et universaliter omnes existentes in dignitatibus, minus debent curare de laude hominum, quanto plures habent adulatores, qui eos laudando conantur ipsos pervertere.
320Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 27; 27
Plures ergo peccant in appetendo plus: pauci vero delinquunt in appetendo minus.
321Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 21
de veritate ait, quod declinare ad minus, et dicere de se minora quam sint, est opus prudentis.
322Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 25
Tales autem quia patet esse iactatores et albos, non apertos et veraces, nullo modo in talibus est excedendum in plus, sed magis declinandum in minus: dum tamen sine mendacio fiat, et non notabiliter recedat a medio: quia si notabiliter a medio recederet, non in hoc appareret verax, sed derisor.
323Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 29
principalius tamen spectat ad ipsum iactantias reprimere, quam derisiones moderare: quia (ut dictum est) in talibus magis est declinandum in minus dicendo de se minora quam sint, quam sit excercendum in plus asserendo de se maiora.
324Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 30
Possumus autem duplicem causam assignare quare in talibus semper est declinandum in minus.
325Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 35
In narrando ergo propria bona, semper delcinandum est in minus: quia aestimare debemus quod affecti ad propria bona, videntur nobis illa esse maiora, quam sint.
326Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 37
praetacto, cum ait, quod prudentis est declinare in minus.
327Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 40
Nam non declinantes in minus sunt laudatores sui, iactantes se de bonis quae habent.
328Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 41
Et quia homines communiter horrent, laudantes seipsos, ideo etiam ex parte aliorum decet in talibus declinare in minus, ne homines sint aliis onerosi.
329Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 42
Hanc autem rationem tangit Philosophus in eodem 4. Ethicorum dicens, declinandum esse in minus propter onerosas esse superabundantias.
330Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 44
Nam declinantes notabiliter in minus, et dicentes de se notabiliter minora et viliora, quam sint, videntur esse derisiores, et contemptibiles.
331Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 30; 34
Non ergo omnino prohibenda sunt verba, vel facta iocosa, si sint honesta et moderata: et hoc magis et minus, prout requirit diversitas personarum.
332Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 11; 5
Bona enim corporalia quanto minus habetur, magis desiderantur: prius enim, quam talia bona praegustentur, creduntur esse maiora, quam sint: eis autem adeptis, apparent non esse tanta, quanta credebantur.
333Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 2; 1
Quia nullus bene seipsum regere potest, nisi sciat quae passionem sunt fugiendae, et quae prosequende: et quia in hoc primo libro determinare intendimus de regimine sui, videndum est quot sunt passiones, et quem ordinem habent adinvicem, et quae sunt magis principales, et quae minus, et quomodo una passio reducitur ad aliam: quia ex omnibus his magis innotescit nobis natura ipsarum passionum, qua inspecta cognoscere possumus quae sunt laudabiles, et quae sunt vituperabiles, et quae sunt sequendae et quae sunt fugientes.
334Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 8; 51
Sicut ergo in pondere corporali cum multi iuvant nos ad portandum illud, minus gravamur: sic cum videmus multitudinem amicorum condolore nobis, alleviamur a dolore illo, et minus tristamur.
335Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 9
Quod harum passionum quaedam magis principales, et quaedam minus. Cap. IX.
336Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 2; 13
Et quanto minus viget ratio in nobis, tanto magis passio vigoratur.
337Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 5; 22
Cum ergo semper sit dare initium, in quo genitores alicuius ditari inceperunt: quanto magis proceditur per creationem filiorum, tanto minus est memoria genitores suos fuisse pauperes.
338Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 6; 41
Divitiae enim, quia videntur esse bona fortunae, non videtur sufficere industria humana ad hoc quod aliquis fiat dives: videmus enim aliquando homines magis industres, minus ditari.
339Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 7; 15
Tertio sunt minus contumeliosi.
340Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 7; 25
Tertio potentes minus contumeliosi sunt, quam divites.
341Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 7; 45
Bona ergo sensibilia quanto magis habentur, minus reputantur.
342Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 11; 1
Diximus superius, iuvenes ab infantia instruendos esse in bonis moribus: verum quia (ut supra dicebatur) in morali negocio sermones universaliores minus proficiunt, oportet specialiter tradere, quomodo iuvenes sunt in bonis moribus instruendi.
343Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 11; 14
Nam cibus nimia aviditate sumptus non bene masticatur, et per consequens minus semper digeritur.
344Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 13; 49
Nam habentes complexiones magis depressas et minus porosas, non sic laeduntur a calore et frigore, sicut habentes complexiones raras.
345Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 13; 50
Unde et mulieres, quia sunt magis phlegmaticae, et habentes complexionem densam et minus porosam, quod patet ex carentia pilorum; minus offenduntur a calore et frigore, quam viri.
346Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 17; 21
Qui autem magis et qui minus sunt assuescendi ad tales labores, in prosequendo patebit.
347Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 18; 7
Non tamen omnes iuvenes ad huiusmodi labores sunt equaliter exercitandi: nam filii regum et principum ad huiusmodi labores corporales minus sunt exercitandi quam alii, et adhuc primogenti qui regere debent decet minores labores assumere.
348Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 18; 14
rex enim et princeps, et universaliter omnis dominator populi, licet in bellando et in assumendo arma quasi non plus valeat quam unus homo, vel aliquando minus quam unus homo: tamen per prudentiam praevalere potest toti populo sibi commisso.
349Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 18; 16
Licet ergo reges et principes non omnino ignorare debeant armorum usum, nec sic debeant fugere corporales labores; ut effecti quasi muliebres, nec pro defensione regni nec pro alio casu audeant arma assumere; attamen quia decet eos esse magis prudentes quam bellatores, filii regum et principum et maxime primogeniti qui regnare debent, minus sunt assuescendi ad corporales labores quam alii, ne propter huiusmodi labores caro eorum indurata impediat sudtilitatem mentis.
350Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 13; 24
Dicebatur autem supra, quod agere secundum rationem, et insequi passiones, modo opposito se habent, ita quod quanto magis insequitur passiones, minus agit secundum rationem, et econverso.
351Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 13; 25
Illi ergo in quibus minus viget ratio (secundum quod huiusmodi sunt) magis inclinantur, ut sint passionum insecutores: pueri et mulieres (quantum est de se) magis videntur esse insecutores passionum, quam viri, quia vir est praestantior ratione.
352Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 14; 11
Nam si domus est plus quam unus homo singularis, et civitas est minus quam universum: si totum universum per quandam similitudinem reservatur in uno homine, multo magis regimina quae sunt in civitate per quandam similitudinem reservantur in domo.
353Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 16; 1
Sermones universales (ut in primo libro diximus) circa morale negocium minus proficiunt.
354Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 23; 11
Prudentis est enim cito se expedire, et modicum tempus apponere in rebus vilioribus de quibus est minus curandum.
355Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 23; 15
quare cum anima, sequatur complexionem corporis, sicut ipsum corpus muliebre eo quod sit vilius, et natura minus de ipso curet, citius venit ad suum complementu, quam virile.
356Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 24; 7
Nam si prohibitio auger concepiscentiam: tanto sunt proniores mulieres ad faciendum prohibita quam masculi, quanto ab usu rationis deficientes, minus possunt refraenare incitamenta concupiscentiarum quam viri.
357Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 3; 23
Alii vero cives tales habitationes habere debent magis et minus mirabiles, ut competit propriae facultati.
358Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 3; 25
nam populus minus insurgit contra principem, videns ipsum sic magnificum: quilibet enim de populo hoc viso opinatur principem esse tantum, quod quasi impossibile sit ipsum invadere: et quia circa impossibilia non cadit electio neque consilium, ut vult Philosophus 3. Ethicorum, quilibet ex populo retrahitur, ne dissensionem faciat contra principem, si aspiciat ipsum tantum, et tam magnificum.
359Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 15; 24
Prudentia vero cognosci habet per ea quae diximus in primo libro: ut si aliquis sit memor, providus, cautus, et circumspectus, et alia quae ibi diximus, prudens est reputandus: et secundum magis et minus, prout magis et minus participat de conditionibus illis.
360Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 18; 34
Est tamen advertendum, quod aliqua familiaritas esset laudabilis in cive vel milite, quae non esset laudabilis in rege: omnino enim decet reges et principes minus se exhibere quam caeteros, et ostendere se esse personas magis graves et reverendas quam alios, non ad ostentationem, sed ne regia dignitas contemnatur.
361Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 18; 41
Sed iis, qui ex amore ministrant, si per diuturnitatem temporis constet ipsos esse benivolos, fideles, et prudentes, poterunt aperire secreta magis, et minus, prout de eorum fidelitate, et prudentia, personae principis plus constabit.
362Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 18; 44
Nam reges et principes, in quorum potestate est multa tribuere, mercedes ministrorum retinere non debent: sed debent ipsis maiora et minora beneficia tribuere,, prout apparebit ipsos minus vel amplius meruisse.
363Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 4; 11
Tunc enim principans rectam habet intentionem, si non intendat bonum proprium sed commune: quanto igitur minus intenditur commune bonum, tanto peior principatus: sed si dominentur multi dato quod intendant bonum proprium; quia bonum multorum est quasi bonum commune, intendendo sic bonum proprium, non omnino recedunt ab intentione communis boni.
364Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 5; 32
Populus ergo si per diuturnam consuetudinem obedivit patribus, filiis, et filiorum filiis, quasi naturaliter inclinantur ut voluntarie obediant: quare cum omne voluntarium sit minus onerosum et difficile, ut libentius et facilius obediat populus mandatis regis, expedit regiae dignitati per haereditatem succedere.
365Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 5; 40
nam si dignitas regia per haereditatem transferatur ad posteros, oportet eam transferre in filios, quia secundum lineam consanguinitatis filii parentibus maxime sunt coniuncti: oportet autem talem dignitatem magis transferre ad masculos quam ad foeminas, quia masculus est foemina ratione praestantior, corde animosior, passionum minus insecutor.
366Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 9; 2
Illa enim decem licet aliquo modo in universali contineantur in dictis, tamen quia (ut pluries dictum est) circa morale negocium universales sermones proficiunt minus, ideo bene se habet illa decem narrare per singula.
367Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 9; 31
quod cum quidam rex partem sui regni dimisisset, quia eam forte iniuste tenebat: increpatus ab uxore dicente, quod verecundari deberet, quia minus regnum dimitteret filiis, quam accepisset a patre, respondit rex ille, quod si dimittebat eis minus in quantitate regnum dimittebat tamen maius et diuturnius tempore.
368Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 14; 7
quod tyrannis quanto intensior, tanto minus durat: iustitia enim urbanitatis ***.
369Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 17; 8
Est ergo unus modus in consiliis adhibendus, quod quando aliquod factum regni proponitur, quanto pluribus modis fieri potest etr quanto minus habet certas et determinatas vias, tanto per plus tempus est consiliandum, ut de illis viis facilior et melior eligatur.
370Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 31; 41
Primo, quia aliquando contingit circa talia decipi, quia creduntur meliores quae sunt peiores, et creduntur magis sufficientes quae sunt minus.
371Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 7; 29
Bellatores quidem necessarii existebant, propter defensionem civitatis et reprimendos hostes dicebant autem civitatem (si bene ordinata erat) ad minus deberet habere mille bellatores, et ad plus quinque millia.
372Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 11; 26
Insurgeret igitur dissensio inter eos, quia agricolae magis laborantes circa possessiones, minus de fructibus caperent.
373Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 14; 8
Numerum autem bellantium statuebat, dicens, in qualibet civitate debere esse ad plus quinque millia, ad minus mille.
374Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 15; 18
Quod autem civitatem dividebat inter agricolas, artifices, et bellatores, volens civitatem ad minus mille continere bellatores.
375Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 17; 10
Cum ergo quanto aliquid in plures partes dividitur, tanto minus percipiat unusquisque de illo, esse non potest, quod semper cives habeant possessiones aequatas, nisi totidem filii procedant ab uno civium.
376Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 18; 15
credebat enim Phaleas omnia iurgia civitatis insugere propter possessionem et dominium exteriorum rerum: et sic opinando fallebatur, quia et si pauperes homines eo quod minus egent exteriori substantia, ut plurimum litigant propter exteriorum substantiam, personae tamen nobiles et gratiosae magis turbantur et indignantur, si non possint consequi honorem debitum et condignum.
377Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 1; 8
nam minus est, scire regere seipsum, quam scire regere familiam, et civitatem, aut regnum.
378Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 2; 23
Imo forte non minus periculosum est bellare cum apto, quam pugnare cum hoste.
379Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 11; 17
Nam consilium ducis quanto minus est publicum, tanto quae sunt in consiliis deliberata minus impediuntur, et citius fini debito mancipantur.
380Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 11; 18
Postquam igitur deliberatum est per quas vias debet exercitus pergere, et vias illas Dux habet conscriptas et depictas, et habentur conductores aliqui fideles, quanto hoc minus est publicum et magis celatur ab hostibus, tanto exercitus magis secure proficiscitur.
381Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 11; 21
Itaque cum pericula visa minus noceant, per velocissimos equites detegendae insidiae, ne exercitus circa aliquam partem ex improviso patiatur molestias.
382Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 11; 29
Sic enim dicendo, dato quod accideret aliquis repentinus insultus, esset quasi provisus, et minus praestaret nocumentum.
383Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 13; 18
Nam quanto hostis magis vulnera providet, magis potest te protegere, et citius potest illa vitare: quia iacula praevisa minus laedunt.
384Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 13; 30
Omnis ergo ille modus percutiendi est magis eligendus, secundum quem feriens minus discoperitur et detergitur; quia sic feriendo, minor laesio ei potest accidere.
385Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 14; 13
Quia quanto praevisi sunt et praesciunt pugnatorum adventum, magis se muniunt, et minus terrentur ex eorum occursu.
386Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 20; 23
Expertum est enim muros ex terra densata constitutos minus laedi a machinis lapidariis, quam muri alii.
387Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 21; 7
Si autem timeatur de diuturnitate temporis, ut quod per multa tempora debeat obsessio perdurare, maxime munienda est civitas vel castrum obsessum milio: nam milium inter cetera minus putrefit, et plus durare perhibetur.
388Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0833 (auctor 1110–1167)
Exordium carnalis amicitiae ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes: per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui, putat esse beatum; sed sine socio, minus existimat esse iucundum.
389Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0838 (auctor 1110–1167)
CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam.
390Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0839 (auctor 1110–1167)
Si se benevolum alteri praebuerit vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit.
391Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0841 (auctor 1110–1167)
Non cuncteris praestare confidentiam, extollere verecundum, et tanto plus ei conferre honoris quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.
392Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0838 (auctor 1110–1167)
At superbia quid minus ferendum?
393Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0838 (auctor 1110–1167)
Salomon: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Eccle. X, 11) . Quemcumque in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille.
394Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0842 (auctor 1110–1167)
Minus enim amor habet amoris, ubi se sentit qui diligit non amari.
395Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0703B (auctor 1110–1167)
Erant itaque in australi exercitu primi principes Willielmus comes Albemarum iuvenis tunc strenuissimus et in armis multum exercitatus, habens secum tam de Ponciis quam de Morinis milites plurimos non minus astutia militari quam animi virtute praestantes.
396Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0705A (auctor 1110–1167)
Et certe si omnes qui me audiunt, saperent et intelligerent, et ea quae nobis hodie ventura sunt, praeviderent, silerem libentius, et somno meo requiescerem, vel luderem aleis, aut confligerem scacis, vel si ea aetati meae minus congruerent, legendis historiis operam darem, vel more meo veterum gesta narranti aurem attentius commodarem.
397Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0712A (auctor 1110–1167)
Nunc consilio non minus opus est quam virtute.
398Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0868D (auctor 1110–1167)
Nec iniuria dicimus Spiritum sanctum, vel charitatem in sanctis, etsi adhuc minus perfectis, aut dolere aut conqueri; cum ipse Spiritus gemitibus inenarrabilibus interpellet pro nobis (Rom. VIII, 26) , qui et loqui, et contristari, et caetera talia agere in sanctis consuevit.
399Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195; (auctor 1110–1167)
Digestum est autem in tres libros, et quadruplo prolixius est, quam apud Augustinum, apud quem cum sit mutilum, non mirum, si minus gratum appareat.
400Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195; (auctor 1110–1167)
Patres saepe eloquentiam suam spreverunt, et Scripturae phrases nostrae versionis libenter usurparunt, licet minus elegantes.
401Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0663A (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum definitio minus aliquid habeat, vel superabundet in aliquo; ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur.
402Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0663B (auctor 1110–1167)
Ex ipsa tamen definitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intelligere utcunque poteris, quid sit amicitia.
403Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0665D (auctor 1110–1167)
Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes; per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum inferuntur imagines: quibus ad libitum frui, putat esse beatum; sed sine socio frui, minus aestimat esse iucundum.
404Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0678D (auctor 1110–1167)
Patet proinde ex his omnibus certa, et vera spiritualis amicitiae meta; nihil scilicet negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas.
405Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0681C (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen hanc ita comprimere et temperare solliciti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, nunquam prosiliant; quamvis nonnunquam amicum inconsiderato sermone vel actu, vel zelo minus discreto offendant.
406Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0682C (auctor 1110–1167)
At superbia quid minus ferendum?
407Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0682D (auctor 1110–1167)
Plaga certe dolosa; plaga serpentis est et aspidis mortifera: Si mordeat serpens in silentio, ait Salomon, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit (Eccle. X) . Quemcunque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille; nec, donec sanctur, ad amicitiam eligendus.
408Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0683C (auctor 1110–1167)
Si se benevolum alteri praebuerit, vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit.
409Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0689C (auctor 1110–1167)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione, non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quandiu correctionis eius spes ulla relucet.
410Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0691B (auctor 1110–1167)
Quam multos ergo diligimus, quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera!
411Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0692D (auctor 1110–1167)
Qui multum habuit, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII) . Nunquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in iis quae diximus superior inveniris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum, et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.
412Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0697B (auctor 1110–1167)
Sic eo tempore, quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
413Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0699B (auctor 1110–1167)
Egit tamen mecum secreto, ut dimitteretur, praetendens aetatem, praetendens inscitiam, praetendens amicitiam, qua iam initiabamur: ne forte hac occasione vel minus diligeret, vel diligeretur minus.
414Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0699B (auctor 1110–1167)
Sed his nihil proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi in me minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium: sperans, ut postea confessus est, hac me quasi praesumptione offensum, ad id posse, quod petebat, facilius inclinari.
415Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0700A (auctor 1110–1167)
Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum; ut, quod solus non poteram, iunctis humeris facilius sustinerem.
416Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0713A (auctor 1110–1167)
Hinc est, vir illustrissime, quod te multorum qui te oculis non viderunt mentibus impressit fama virtutis, cum admirationi sis universis nec minus delectationi; in tali aetate tanta sapientia, in tantis deliciis tanta continentia, in tantis negotiis tanta providentia, in tali sublimitate talis severitas, in tali severitate talis benignitas.
417Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0714C (auctor 1110–1167)
Inter quos sic fuerat quasi unus ex ipsis et bona laudans, et si qua minus laudanda emergebant verecundiae dissimulans, subtractus omnibus, sollicitus pro omnibus, multa largiens et nihil exigens.
418Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0715B (auctor 1110–1167)
Hanc igitur crucem omni Scotorum genti non minus terribilem quam amabilem cum rex devotissime adorasset, cum multis lacrymis peccatorum confessione praemissa, exitum suum coelestium mysteriorum perceptione munivit.
419Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0726C (auctor 1110–1167)
Iste Anglis non minus memorabilis quam Cyrus Persis, Carolus Francis, Romulusve Romanis.
420Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0730D (auctor 1110–1167)
De cuius mirabili fortitudine quidquid dicerem minus esset; unde ob invincibile robur corporis Prensyde, id est Ferrei lateris, nomen accepit.
421Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0734D (auctor 1110–1167)
Sed quia puer tanto honore minus idoneus videbatur, Haraldus comes de genere proditorum, cuius erat et mens astutior et crumena fecundior et miles copiosior, sinistro omine regnum obtinuit.
422Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0821C (auctor 1110–1167)
Contristantur, si cibus vilior sit, si potus minus sapidus apponatur, si praeparetur tardius, si negligentius accuretur.
423Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0372B (auctor 1110–1167)
Tum illa resoluta in lacrymas, et in se tandem reversa, fidem sororibus adhibuit, et se huic luci minus idoneam aestimavit.
424Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0379A (auctor 1110–1167)
Nullus itaque vestrum, fratres, ideo se putet Deo minus acceptum, quia se non videt miraculis gloriosum; sed secundum tria illa, quae diximus, quam divinis sit gratus aspectibus, nihil haesitans metiatur: nam.
425Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0402D (auctor 1110–1167)
Haec sunt, ut mihi videtur, futurae calamitatis indicia; de quibus Dominus in Evangelio: Erunt, inquit, signa in sole, et luna et stellis (Luc. XXI) . Si quaeris, quae signa, audi Ioel prophetam: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, priusquam veniat dies Domini magnus et manifestus (Ioel. II) . Eia, fratres, fecit Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti, (Gen. I) . Sunt et in sanctae Ecclesiae firmamento a Domino creata duo magna luminaria: sacerdotium et regnum, rex et episcopus, princeps et clericus.
426Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0402D (auctor 1110–1167)
Itaque luminare maius sacerdotium, ut praesit diei, id est spiritualibus; luminare minus, regnum, ut praesit nocti, id est, saecularibus.
427Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0403C (auctor 1110–1167)
Videant modo isti quomodo ex eorum fide resplendeant, et utrum ipsi tantum vel plus, vel paulo minus luceant; et sic conferant temporibus tempora, meritis merita, personis personas; et utrum sol conversus sit in tenebras, secundum conscientiae suae testimonium iudicent.
428Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0418A (auctor 1110–1167)
At brachium aliud mundi, quod adversitatem diximus, molestum magis est, sed minus periculosum.
429Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0442B (auctor 1110–1167)
Per Assyrium totam illam multitudinem spirituum superborum intellige, qui conteruntur in terra Domini, ut per terram parvuli et carnales intelligantur, quos ad solidi cibi perceptionem minus idoneos lacte potat Apostolus: Nihil, inquiens, iudicavi me scire inter vos, nisi Dominum Iesum, et hunc crucifixum (I Cor. III) . Porro per montes apostolos atque perfectos intellige, quibus dedit Dominus potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici (Luc. X) . A quibus etiam ipsius diaboli iugum gravissimum ablatum est, quando computruit iugum a facie olei, et ille unctus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV) , ligato forti illo, captivam duxit captivitatem (Ephes. IV) , et onus, quo eorum humeri premebantur, sua virtute deposuit.
430Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0450B (auctor 1110–1167)
Sed et hoc quod dicitur: Ne laeteris Philisthaea omnis tu, ad ipsos congrue satis dirigitur, qui minus grate divina flagella suscipiunt; in prosperitate effusi, in adversitate querulosi; quos favor elevat, persecutio conturbat.
431Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0459A (auctor 1110–1167)
Ista est regina, non uxor Artaxerxis regis, sed Christi, de qua Propheta: Astitit Regina a dextris tuis (Psal. XLIV) . Haec est, quae hodie in infirmis membris suis, et minus scientibus legem, clamat et dicit: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I) . Merito terrendo, et exprobrando respondet: Si ignoras te, egredere (ibid.) . Quam multi, fratres, hodie nescientes Scripturas neque virtutem Dei, egressi sunt de Ecclesia, et separantes se a vicario Christi, sequuntur praeambulum Antichristi.
432Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0471D (auctor 1110–1167)
Quorum alii, qui minus expediti sunt, superantur: in quibus impletur quod ait: Clamabit Hesebon, et Eleale, et caetera; alii, quia expediti concertant, clamant ad Dominum cum tribulantur (Psal. CXIX) , et de necessitatibus eorum eripit eos (Psal. CVI) ; de quibus subiungit: Super hoc expediti Moab ululabunt; anima eius ululabit sibi.
433Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0472A (auctor 1110–1167)
Occurrit hic patriarchae nostri Abrahae opus memorabile, quo numeratis trecentis decem et octo vernaculis expeditis, hostem invasit, fugavit, prostravit; omnem insuper, quam de Sodomis tulerant, praedam potenter eripuit (Gen. XIV) . In quo fere numero scitis quia Gedeon Madianitarum fudit exercitum, lumine lampadarum, et tubarum sono perterritum (Iudic. VII) . Quos ego similiter dixerim expeditos; omnibus nimirum, quos aliquod impedimentum inhabiles bello reddiderat, non minus prudenter quam audacter exclusis.
434Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0484B (auctor 1110–1167)
Sed quia adhuc in his exterioribus minus es exercitatus, ini consilium, id est discretionis disce virtutem, et sic coge consilium, multos videlicet colligens ad salutem, ad multorum profectum: qui cum Elia, sub umbra iuniperi, angelico delectaris colloquio (III Reg. XIX) , ubi omnia opera tua quasi in nocte celebrantur.
435Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0492B (auctor 1110–1167)
Indignantur infirmis, simplicibus detrahunt, tam magna fortiaque loquuntur, ut his qui minus sunt in his exercitati, omnibus eos aestiment sanctiores.
436Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0215C (auctor 1110–1167)
(I Cor. IX.) Si Deus, fratres, non curat eo modo de bobus, ut propter illos aliquid praecipiat in lege; multo minus ei cura est de leonibus aut pardis, ut de illis vellet loqui tanta, per prophetam suum.
437Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0225C (auctor 1110–1167)
Gutta, quae per parvas guttas colligitur, significat exinanitionem, quapropter nos minoratus est paulo minus ab angelis.
438Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0239C (auctor 1110–1167)
Certe, fratres, si bene videamus et intelligamus quae nobis beneficia Dominus contulit per sanctum Patrem nostrum Benedictum, aperte videbimus, quod non minus eum debent diligere monachi quam Moysen carnales Iudaei.
439Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0264D (auctor 1110–1167)
Hinc est, quod quidam videntes tantum istam faciem Scripturae, quia in quadam parte ista facies minus formosa est, sicut in facto Iudae patriarchae, qui cum nuru sua concubuit (Genes. XXXVIII) ] sicut et in facto David qui, occiso Uria, accepit eius uxorem (II Reg. XI) , quando non poterant videre alteram faciem huius Scripturae, quae formosa est, propter istam unam faciem quam viderunt, spreverunt eam Scripturam.
440Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0266A (auctor 1110–1167)
Isto modo recessit Adam a Deo, scilicet minus illum amando, et plus mundum.
441Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0294C (auctor 1110–1167)
Quando enim vident eos minus sapienter et prudenter agere, solent eis virtutem hostium suorum ostendere; quando vident eos pro nimio labore cedere, solent eos promissis provocare.
442Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0295D (auctor 1110–1167)
Hunc locum ita debent custodire, ut nec iudicium crudele sit, nec disciplina dissoluta; sed ita omnia custodiant, ut non inveniat hostis aliquod foramen murmurationis in congregatione, propter eorum minus rectam ordinationem; nec iterum aliquod foramen malae libertatis, propter eorum remissionem.
443Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0297B (auctor 1110–1167)
Sicut in principio dixi, duces saeculi, quando vident milites suos minus prudenter agere, ostendunt eis fortitudinem et calliditatem hostium.
444Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0316A (auctor 1110–1167)
Tenet illum amplexibus perfectae charitatis, nec unquam poterit eum amittere; quia nunquam poterit minus amare.
445Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0348A (auctor 1110–1167)
Iterum qui plus possunt, non se extollant super alios; quia gratiam quam acceperunt, non acceperunt tantum propter se, sed etiam propter illos, qui minus possunt.
446Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0351C (auctor 1110–1167)
Quod ut exsequi valeat, iam in hac quarta beatitudine, quasi in quarta die ostendit nobis Dominus luminare maius, ut praesit diei; exemplum scilicet Salvatoris nostri, ut diem, id est prosperitatis tempus illuminet, ne in tenebris superbiae involvatur; luminare minus et stellas, ut praesint nocti, exemplum videlicet ecclesiasticae patientiae et sanctorum tolerantiae, ne nox, id est adversitatis vespera, omnimoda luce careat.
447Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195; (auctor 1110–1167)
Causas tuae impossibilitatis ostendisti, dicens te minus grammaticum, imo pene illitteratum: qui de coquinis, non de scholis ad eremum veneris, ubi inter rupes et montes agrestis et rusticus victitans, pro diurno pane in securi desudes et malleo, ubi magis discitur silere quam loqui; ubi sub habitu pauperum piscatorum, cothurnus non admittitur oratorum.
448Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0503 (auctor 1110–1167)
Quam miseram humilitatem meam, et utinam sicut humilitatem veram, sic quoque virtutem discretam, ne aliqua inobedientiae importunitate velare videar; tantae dignationis petitioni, iussioni, attestationi, quia dignum est, minus digne licet, quod quidem mea interest, tamen pareo.
449Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0503 (auctor 1110–1167)
Sed, quia excusare non licet, libet accusare, ut adveniens lector minus gratus non cogatur ulterius progredi, dum in ipso limine cernit, quo iure possit offendi.
450Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0508B (auctor 1110–1167)
At primus parens noster libero muneratus arbitrio, poterat quidem, Dei tamen adiutus gratia, ipsum Deum perpetuo amando in eius memoria notitiaque delectari, perpetuoque beatus existere: potuit et ipsum amorem suum ad aliquid minus reflectere; sicque ab eius amore recedendo frigescere, seseque miseriae addicere.
451Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0508D (auctor 1110–1167)
Libero ergo male usus arbitrio, amorem suum ab illo incommutabili bono deflexit, et ad id quod minus erat, propria cupiditate caecatus reflexit, sicque a vero bono recedens, et ad id quod ex se bonum non erat deficiens, ubi aucupabatur profectum, invenit defectum; perverseque diligendo seipsum, et se perdidit et Deum.
452Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0517B (auctor 1110–1167)
Nullum siquidem mutabile in se habet incommutabilitatem, alioquin ne mutabile quidem esset; quanto minus alteri confert?
453Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0523B (auctor 1110–1167)
Haec coniunge, nec plus nec minus invenies quam sex.
454Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0532B (auctor 1110–1167)
Coepisti interim paulatim sapere palato meo, quanquam minus sano, et dicebam: O si sanarer!
455Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0537D (auctor 1110–1167)
Cum enim sit temperantiae, ut illecebrosos carnis animive motus cohibeat ac retundat, ne scilicet noxiae voluptatis dulcedinem germanae dilectionis suavitati mens illecta praeponat, prudentiaeque pervigil cura inter amanda et non amanda discernat, ne cor incautum charitatis colore cupiditas palliata praeveniat, roburque fortitudinis non ob aliud se mundi huius adversis opponat, nisi ut rebus minus pro voto cedentibus, vel etiam asperis quibusque conglobatim irruentibus, nequaquam legem charitatis animus oppressus excedat, patet profecto haec tria virtutum vocabulo sic esse censenda, si eorum usus ad charitatem obtinendam vel conservandam omnimodis dirigatur.
456Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0539C (auctor 1110–1167)
Consideranda quapropter illa tria videntur, quae in mundo esse sanctus describit apostolus: Concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Ioan. II) , ne forte, quidquid minus iucundum sub Dominico iugo perferimus, ex harum passionum virulenta radice procedat.
457Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0549B (auctor 1110–1167)
Quid si lautioris edulii infiammatus ardore, vilioris appositione conturbor; vel si solito minus, vel si tardius, vel negligentius praeparetur, murmurationis peste consumor?
458Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0557D (auctor 1110–1167)
Ideoque hi qui ad primas mox tentationes et labores resiliunt, et instar quorumdam discipulorum Domini scandalizati, communicationem Dominici corporis et sanguinis, id est passionis illius imitationem abhorrent, dicentes: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire (Ioan. VI) ? ac sic regno Dei minus apti retro respiciunt, vel certe abiectissimas illas terrenas, et humanas consolationes admittunt: hi, inquam, ab huius consolationis dulcedine semetipsos excludunt, et ubique miseri, nec ad sublime illud visitationis genus ascendunt, et virtutum exercitia sine huiusmodi consolatione fastidiunt: ad pristina vero redire, conscientia resistente, non praesumunt.
459Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0563A (auctor 1110–1167)
Praetereunda non aestimo quaedam, quae non minus delectant quam ista fatigant.
460Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564A (auctor 1110–1167)
- Si quis, inquam, quaerat abs te, quisnam sit melior, qui amplius, an qui minus Deum diligit, nonne sine omni cunctatione cum pronuntiabis meliorem, quem plus noveris diligentem?
461Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564B (auctor 1110–1167)
Sed et si quis dixerit meliorem illum, qui amplius, quam qui minus praeceptis Domini adimplendis institerit, puto quia non abnues.
462Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564C (auctor 1110–1167)
Sed cum in his non parva repugnantia sit, considerandum mihi est, unde dubitare minus sit periculosum, de Scripturarum veritate, an de manifestissima ratione, an potius de coniectura propriae experientiae.
463Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564D (auctor 1110–1167)
- Duo, inquam, valde sibi contraria asseris, quod scilicet amplius Deum amaveris, et minus eius voluntati parueris.
464Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0568A (auctor 1110–1167)
Velut si quemlibet ignarum mellis ad eius velles appetitum accendere, sed cernens eum aliis speciebus, minus licet sapientibus, delectatum, nec sermone, nec eius qualibet laude in illius desiderium inflammari, sumpta modica liquaminis illius gutta, eius faucibus instillares; illeque sumpto gustu, ita in eius aestuaret appetitum, ut pro eius acquisitione, ne immensos quidem labores aggredi perhorreret, quoties, tamen immanitate laboris cerneres fatigatum a coepto fervore tepescere, simili cum dulcedinis stilla mulceres: sic clementia piissimi Salvatoris nostri, illecebris carnis immersos, quos nec lumen rationis, nec futuri examinis timor, a male blanda praevalet suavitate compescere, quodam internae dulcedinis gustu allicit ad salutem; donec propria voluptate paulatim attracti secundum illud: Trahit sua quemque voluptas, (VIRGIL., Ecl. 2, vers. 65.) iugum eis suae servitutis imponat.
465Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0569A (auctor 1110–1167)
CAPUT XX. Novitius ille unde Deum se magis amasse probat, inde minus amasse convincitur: et quibus lacrymarum profusio proficiat ostenditur.
466Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0569A (auctor 1110–1167)
- Ne forte, inquam, unde te Deum magis amare credebas, hinc minus convincaris amasse.
467Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0570C (auctor 1110–1167)
Sed sicut piger quis ac desidiosus, ac agriculturae imperitus, agrum suum parva licet ex parte tribulis ac spinis obsitum, tardius evacuat et emundat: impiger autem ac sollicitus ac huius disciplinae industrius, etiamsi omnem agri superficiem occupaverit, veprium densitatem citius eradicat, ac de sterili et infecundo pinguem reddit et uberem: sic nimirum abrenuntians quis mundo, si tardus, si tepidus, si suae purgationis minus fuerit curiosus, quanquam in saeculo minus existit inquinatus, tardius in conscientiae serenitatem, ac charitatis proficiet libertatem: at si fervens spiritu, si diligens, sollicitus, si discretionis virtute fundatus, assumptis spiritualium exercitiorum instrumentis, vitiorum genimina ab agro sui cordis potenter evellat, in auras conscientiae purioris citius respirabit, ac iugo cupiditatis excusso, ac onere deposito passionum, inveniet, quia iugum Domini suave est, et onus eius leve.
468Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0572D (auctor 1110–1167)
Rogo, si didicisset a Domino Iesu esse mitis et humilis corde, ac contemplari secundum Apostolum: Non ea quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV) : si interioris illius gloriam vel modicum degustasset, de qua scriptum est: Omnis gloria eius filiae regis ab intus (Psal. XLIV) ; illudque Apostoli: Opus suum probet unusquisque, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Gal. VI) : quod si non in homine altero, quanto minus in muto insensibilique metallo?
469Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0577C (auctor 1110–1167)
Nemo enim unquam carnem suam, teste Apostolo, odio habuit (Ephes. V) . Et si non carnem, multo minus utique mentem, quam quilibet homo, etiam nesciens, magis diligit quam carnem.
470Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0583D (auctor 1110–1167)
Et manifestum quidem est quod charitas amor sit, quanquam non minus manifestum, quod non omnis amor charitas sit.
471Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0586D (auctor 1110–1167)
Merito igitur primum mandatum et maximum de Dei dilectione lex divina contradidit: Diliges, inquiens, Dominum Deum tuum (ibid.) . Verum, quia hoc beatifico bono, cum adepti fuerimus, quisque pro sua capacitate fruetur; capaciores autem erunt omnes simul quam singulus quisque: erit sine dubio ipsa beatitudo cumulatior, si hoc quod quilibet minus capax habere non poterit in seipso, habere incipiat vel in altero.
472Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592A (auctor 1110–1167)
Inter hos duos amores saepe animus proficientis, et ordinatum amorem habere cupientis, timet et fluctuat; dum putat se minus amare eum, qui amplius amandus est; aut amplius amare eum, qui minus amandus est.
473Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592B (auctor 1110–1167)
Constituamus igitur duos homines ante oculos nostros, quorum alter sit lenis, blandus, tranquillus, suavis, et omnium bonorum aptus consortio, invitans caeteros ad familiaritatem sui, dulcis eloquio, moribus temperatus, in quibusdam tamen virtutibus minus perfectus.
474Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592C (auctor 1110–1167)
CAPUT XIX. Quid sit quod homo benevolus ac suavis, quamvis minus perfectus, maiore quam austerus et perfectior et dulciori diligatur affectu, gemina comparatione probatur, et quomodo utriusque amor non sit periculosus ostenditur.
475Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0592D (auctor 1110–1167)
Cum igitur iste, cui animus meus dulci quadam inclinatione movetur, etsi minus perfectus, non sit tamen vitiosus, imo multis virtutibus adornatus; cur non iste affectus ex virtute credatur habere principium, ac proinde non timendus sit, sed potius amplectendus?
476Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594A (auctor 1110–1167)
Verum si uterque vera, sed ille minus eloquens magnificentiora ac profundiora conetur asserere; illa quidem quae dicuntur suaviter, quanquam minora, suavius auribus illabuntur; non modica autem vi opus est, ne illa pretiosa ob sermonum quibus proferuntur ineptiam audire animum taedeat; intelligere non placeat, credere postremo non libeat Non secus si duo homines proponantur, quorum alter benevolus, affabilis gratus aspectu, iucundus affatu, quadam exterioris hominis suavitate in corda intuentium sese refundat; alter durus, austerus, nimia quadam gravitate intuentibus quasi metum incutiat: quandiu utriusque virtus latet, vel vitium, quis reprehendat, si illum dulcius interior sensus accipiat; istum non voluntas aut ratio, sed affectus reiiciat?
477Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0595A (auctor 1110–1167)
Si autem totum hoc quod alius ex affectu, alter ex sola fecerit ratione; minus quidem dulce diligit, sed non tardius, quod desiderat, obtinebit.
478Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0595D (auctor 1110–1167)
Sane si non poterit affectuosus; sit tamen discretus et fortis; et si non ad praesentem, non minus tamen proficiet ad futuram felicitatem.
479Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0615B (auctor 1110–1167)
Cum enim secundum modum quo Deum diligit, sui dilectio metiatur, tunc solum minus diligit se ipsum, quando minus diligit Deum.
480Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0740B (auctor 1110–1167)
Et vinum illud propheticum germinans virgines de vase veteri utcunque in vas novum, et si non adeo subtile, simplicibus tamen non minus utile transfudi.
481Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0769B (auctor 1110–1167)
Quod isti defuit de primatu, supplebat affectus, et quod ille minus habuit ex affectu, collata dignitas recompensabat.
482Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0787A (auctor 1110–1167)
Regulus ille cuius filius infirmabatur Capharnaum ad sanandum eum necessariam corporis Domini praesentiam ratus, minus fidelis ipsius Salvatoris sententia iudicatur.
483Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0782A (auctor 1110–1167)
Cum enim, inquiunt, apostolorum, martyrum, innumerabiliumque sanctorum corpora sint resoluta in cineres, si hoc ipsum natura operetur in Edwardo, nec a nobis minus amandus, nec Deo minus videri debet acceptus.
484Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0683B
Liber hic Aeneae, Parisiensis episcopi, adversus Graecos e bibliotheca Thuanea iam ab annis plus minus duodecim erutus.
485Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0684C
Textum quanta potuimus diligentia expurgavimus, cuius diligentiae nostrae specimina cum initio operis praebere libuisset, singula deinde adnotare minus necessarium visum est.
486Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0701B
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
487Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0738A
Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur, ut non minus a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum.
488Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0742D
Semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius ad cautelam; quia quod est amplius, recidi potest; quod minus, non potest prolongari.
489Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0742D
Quod si minus ieiunassemus a numero, redintegrare non poteramus ad numerum.
490Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0744C
Gelasius papa in ecclesiasticis Institutis, ut presbyteri modum debitum servent, non chrisma conficiant, non consignent, sic dicit cap. 6 (epist. 9) : « Nec minus etiam presbyteros contra suum modum tendere prohibemus; nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere, non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem.
491Agapetus I, Epistolae, 66, 0052A
Cum multis itaque modis iam haec enarraverimus, non minus vero et nunc magnas et incredibiles insidias adversus Dei Ecclesiam factas exponemus.
492Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0917C
Nec non et confirmamus vobis monasterium integrum sancti Valentini, cum omnibus suis aedificiis et adiacentiis, et ubique eius pertinentiis dictum foris porta sancti Valentini iuris suprascripto vestro monasterio; verum etiam et concedimus atque confirmamus vobis Pontem Molvium in integrum cum omni eius ingressu et egressu et datione et tributu pari modo et terra vacante sementaricia tritici modiorum plus minus, cum omnibus ad eas pertinentibus sita ante suprascriptam portam sancti Valentini iuxta saepe dicto muro huius civitatis Romae, et affines, ab uno latere Fossant, id est, Carbonaria inter ipsum murum, et eadem terra exinde tendit usque in fluvio maiore . . . . . via publica quae ducit et reducit ad sanctum Valentinum, et a quarto latere iuris sanctae Romanae Ecclesiae.
493Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0918B
Nempe et confirmamus vobis casalem integrum quem Girulo cum diversis arboribus suis, et cum omnibus ad eum generaliter pertinentibus; sicuti vobis perscripturarum series pertinere videntur posito supra dictam partam sancti Valentini milliari ab urbe Roma plus minus unius, inter affines ab uno latere via publica in qua est silex antiqua, quae descendit usque in Sanguinaria, et a secundo latere formellum aquae vivae quae exiit sub monte de supradicto Girulo seu pratum de venerabili monasterio sancti Ciriaci, et a tertio late, mons qui est supra iam dictum montem sancti Valentini seu terra sementaricia iuris vestri supradictique monasterii quam detinent haeredes quondam Romani a Campo Martio; et a quarto latere . . . Itemque confirmamus vobis casalem unum in integrum quem Pelaiolum cum terris suis sationabilibus, campis, pratis, pascuis, montibus, planitie in quo fuit ecclesia sancti Sylvestri quae est in desertis posita, et cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus sicuti olim in suprascripto vestro monasterio in commutationem dedit per commutationem cartula Albericus omnium Romanorum senator quondam in qua, et ille cum suis fratribus ac sororibus propriis manibus subscripserunt et consenserunt, videlicet Constantius nobilis vir, Sergius sanctae Nepesinae Ecclesiae episcopus, cum Bertha et alia Bertha, propter vallem sancti Viti, quem in venerabili monasterio sanctae Agnetis supradictus Albericus donavit; quem de vestro monasterio suprascripto fuit posit.
494Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0919B
ab ipso ponte plus minus unius, inter affines, ab uno latere casale quod fuit Roserii Petri stante; et a secundo latere pariete antiqua et terra quae olim fuit quondam Maczoni filio sacellarii, quem nunc detinet Ylpizo nobil.
495Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0920A
Necnon et cesina una ad modiorum plus minus cum criptis arenariis, parietinis disectis et cum omnibus ad eam pertinentem, sita foris portam sancti Ioannis, miliar.
496Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0920A
ab urbe Roma plus minus . . . . inter affines a duobus lateribus terra de Adriano nobili viro, filio Adriani quondam archarii; et a tertio latere terra de haerede quondam Stephani Chaumati; et a quarto latere forma aquaeductio.
497Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0920B
ab urbe plus minus sexto inter affines ab uno latere terra Stephani Denimentis . . . de Theodoro praefecto, et a secundo latere terra de haerede quondam Theodoro de Aventino, et a tertio latere terra quem Morani; et a quarto latere supra scripta forma aquaeductio, et fundum quem septem bassi cum suis pertinentiis, inter ea et alia terra et aliae cesae sational.
498Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0920C
Praeterea confirmamus vobis fundora tres integras unum quem Pontem de Nono intra ipsum pontem cum diversis terris sationalibus et arboribus suis, sive criptis arenariis, parietinis suis diversis, et disertis, et sint in opere cooperte, cultum vel incultum, cum omnibus ad eas generaliter et in integrum pertinentem posit foris saepedictam portam sancti Ioannis quae Via Latina nuncupatur, miliario ab urbe Roma plus minus nono, et inter affines ab uno latere suprascripta forma aquaductio quae appellatur Claudia, et praedicto ponte quem Nono, et a secundo latere iam praefata forma quae dicitur Abeberatorium, et a tertio latere suprascripta Corte de Moreni, et a quarto latere limitem quem ducit iuxta criptam quem Ardenda iuris sanctae Romanae Ecclesiae.
499Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0921B
ab Urbe plus minus decimo, inter affines eius, ab uno latere terra ubi olim fuerunt prata, quae appellantur Pauli; a secundo latere fundus quam Civitella, et a tertio latere vinea de supradicto monasterio via publica quae descendit ad locum ubi dicitur Sella sancti Petri; et a quarto latere ecclesia deserta quae appellatur sanctae Mariae in Diaconia, et exinde sicuti descendit per fossatum usque in praedictum . . . vel si quis aliis affines sunt aut ab origine fuerunt iuris venerabilis monasterii sancti Andreae apostoli et Bartholomei qui appellatur Honorii.
500Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0921C
, milliario ab urbe Roma . . . plus minus, in monte quem Crescentuli inter affines a duobus lateribus terra ipsa de Monte de haerede quondam dominico qui dicebatur Cacainbocte, et sicuti dicitur a termino et arboribus designate; et a secundo latere Clasura secute ducente per arboribus et latus terra quem tenente Petro medico perveniente atque in termino qui est latus vineae de venerabili monasterio sanctae Mariae, quod in Aventino appellatur, et a tertio vel quarto latere.