'more' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 20337 hits      Show next 500

Nor id , p2, 5 found in
Nor id , p8, 28 found in
3Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0465A (auctor c.945–1004)
Denique ex monachis presbyter ordinatus, vel ex clerico monachus factus sciat se non clericorum more ecclesiasticis officiis deservire, sed Gregoriani privilegii institutione missas celebret in congregatione.
4Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0467D (auctor c.945–1004)
Quamobrem, piissimi, more praedecessorum vestrorum regum illis assensum praebete conciliis quibus per reconciliationem res publica melioratur et crescit; quia, si quocunque conciliabulo alterius praedia vel possessiunculas alter privatis negotiis velit sibi adscribere, ac ideo, fratris damno, pecuniam per arcas et loculos aggregando, sitim suae avaritiae exstinguere, non observata tricennali lege quae emanavit ex constitutione principum seu auctoritate canonum, sciatis procul dubio quod ad vos hoc malum respicit, qui idcirco regni apicem tenetis, ut iustum iudicium omnibus faciatis.
5Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0557B (auctor c.945–1004)
Sed rursus, cum more canis ad proprium impietatis vomitum repedasset, sanctissimus Theodorus convocavit universos sacerdotes, et clerum, ac in Ecclesia B. Petri Apostolorum Principis condemnavit eum sub vinculo anathematis.
6Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0530D (auctor c.945–1004)
Sed tamen ille si animadvertisset in eodem libro genitivum myrmicoleontis, non negaret nomen appellativum desinere in on, cuius genitivus etiam simplicis more Graeco t assumit, ut leon, leontis.
7Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0530D (auctor c.945–1004)
Haec in on terminantia Graeca, quae apud illos penultimam genitivi producunt et corripiunt, aliquando more Latinorum nominum apud nos in o desinunt; et tunc eamdem litteram servando, in obliquis casibus producunt; quam, nisi sequeretur et corriperent, si a nominativo in on terminante venirent, ut Simon et Simo, Sidon et Sido.
8Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0515D (auctor c.945–1004)
Vespillonum sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus; cum iam posset audiri loquens, ad voces se invincem cohortantium, et, utpote socii ad socium, alternatim clamantium ubi es?
9Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0477B (auctor 1000)
Unde ut talis praesumptio cessaret, ita cautum est in concilio Africano, cap. 64. « Placuit etiam ut petant ex nomine provinciarum omnium legati perrecturi, Vincentius et Fortunatius, a gloriosissimis imperatoribus, ut dent facultatem defensores constituendi scholasticos, qui in actu sunt vel in munere defensionis causarum, ut more sacerdotum provinciae id ipsi, qui defensionem ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum, quoties necessitas flagitaverit, vel ad obsistendum obrepentibus, vel ad necessaria suggerenda ingredi iudicum secretaria.
10Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0491D (auctor 1000)
Similiter et ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopis servire non cogantur.
11Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0504A (auctor 1000)
Quia ergo haec nos valde fecit ambigere et cautos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere instructam de caetero, personam cum mandato legaliter facto tua ac presbyterorum seu diaconorum et testium subscriptionibus roborato, gestisque ex more indito transmittite, ut quidquid pro re actum fuerit, possit iure subsistere.
12Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0723D (auctor fl. 923)
Atqui Faunos ferasve nusquam tripudio carminis in ludum more Sileni conglomeraverim, neu rigidas motare cacumina quercus coaegerim, tum vero silvae avesque menia quoque nunquam nostris sunt comitata vestigiis prae dulcedine cantionis; nec quovis modulamine Orco aliisve manibus animas tartarea aeripuerim caligine ritu Orphei.
13Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0739 (auctor fl. 923)
Inmodicas voces flavere Dani morientes, Inmenso resonant cives clangore, paventes Ut solitum paterentur ab his ex more laborem.
14Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0740C (auctor fl. 923)
More suo functus bello versus stetit heros, Exiliere viri domino suffragia dantes, Nobilibusque stupent eius super artibus omnes.
15Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0743B (auctor fl. 923)
Ipse aequites ex more Danum vestire coegit Sex solos, redeunte die quadam, super arva Transque volant illi Sequanam camposque peragrant.
16Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1324D
LXI. Si quis catholicus capillos promiserit more barbarorum, ab Ecclesia Dei alienus habeatur, et ab omni Christianorum mensa donec delictum emendat.
17Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314B
CAP. VI. - De excommunicandis clericis qui non tonsurantur Romano more
18Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314B
Patricius ait: Quicunque clericus ab hostiario usque ad sacerdotem sine tunica femorali visus fuerit, quae turpitudinem ventris non tegat et nuditatem; et si non more Romano tonsus fuerit, et uxor si non velato capite ambulaverit, pariter condemnabuntur, et ab Ecclesia separabuntur (Synodus S. Patricii, art. 6) . ( Caput vero VI est in codice nostro VII, et VII est VIII.)
19Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1290B
Patricius (Synod. Patricii, tom. I Concil. Ang., p. 52) : Qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut more gentilium aruspicem interrogat; per singula crimina annum poenitentiae agat: et illo impleto, cum testibus postea resolvetur a sacerdote.
20Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1299D
Eadem ait: Filius allatus servus est eiusdem, nisi depretiatur, nec noxa eius maculabit ecclesiam si protervus sit, si tamen inquantum valet corripuerit filius allatus ecclesiae: si intra C dies ab ea discesserit, nullam potestatem habebit, sed ad nutrientium ius pertinebit: si ecclesia pecuniam sumpserit a parentibus inquantumcumque nutrientium more parentum erit filius: si infans mortuus fuerit per negligentiam, VII annis poeniteant, quia Christum necaverunt.
21Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1305C
Patricius: Si quis clericus, cuius capilli non sunt tonsi Romano more, debet excommunicari.
22Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1307A
Barbarus, id est, alienus: quis est alienus, nisi qui more crudeli et immani cunctos prosternit
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0103A (auctor fl. 1150)
Nam, etsi monita salutaria, exempla virtutum, viam perfectionis quandoque libenter audimus, sed non amore virtutis, sed non studio imitationis, sed in superficie tantum, more puerorum, qui belli Troiani picturas in parietibus libenter aspiciunt: in qua si aliquem picturatum hominem videant viribus et armis prementem adversarios, mortibus et plagis hominum sibi nomen comparantem, laudant illum et magnificant dicentes: quia rem fortem fortiter operatus est; verum si ad aliquid simile fuerint invitati dum steterint in acie, et viderint fundi sanguinem, solo timore resoluti deficiunt, et sine commissione pugnae in fugam convertuntur.
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0104A (auctor fl. 1150)
Videmus alios siti et cupiditate habendi aestuantes quaestum reputare pietatem, et nullam acquirendi avertere iustitiam, dummodo quaesita possint adipisci (I Tit. VI) , furantes idola Laban, id est Satanae, quae sunt cupiditas et avaricia: non ut more Rachelis sedeant desuper operientes ea per humilem confessionem (Gen. XXXI) , sed ut adorent ea et venerentur, et faciant inde deos suos: et hi sunt qui intrant per tertiam portam, quam habendi cupiditatem appellavimus.
25Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0135D (auctor fl. 1150)
Quidam vir nobilis, et eius servus contumax in custodia tibi dati sunt hac lege, ut servum pane et aqua more servi, nobilem autem secundum dignitatem natalium suorum splendide procurares.
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0292B (auctor fl. 1150)
Ut si forte homini abiicienti seculum in furore mentis suae gratia intelligendi Scripturam data fuerit, si acumen ingenii in divisione gratiarum acceperit, frequenter plus appetit revolvere numerum quaestionum quam librum confessionum: plus versutias sophismatum inquirere, quam ruinas mentis circuire: frequentius disputare, quam orare: plus legere quam canere, et (ut breviter dicam) legem vult habere in corde, non cor in lege: verba eius bestiali more ruminans, saporem spiritus intus nequaquam sentiens.
27Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0775 (auctor 947-1030)
Miles nunc, monachus diverso more manebo (34).
28Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0775 (auctor 947-1030)
Praeceptum Domini liceat cum pace referre, Sarra nimis gens, cenorum de more, petulca (37), Regnum Francorum manibus ferroque subactum Occupat et rodit quidquid sibi Gallia nutrit.
29Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0781 (auctor 947-1030)
Hi bellatores, tutores Ecclesiarum, Defendunt vulgi maiores atque minores, Cunctos et sese parili sic more tuentur.
30Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0505C (auctor 969-988)
Forte quia Graecus est, ut dicitis, more Graecorum conregnantem instituere vultis.
31Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 1; 6 (auctor c.624-704)
Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium undique prope innumera multitudo quindecima die mensis Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda.
32Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0780D
Sed et hoc etiam non esse praetereundum videtur quod nobis sanctus Arculfus de huius civitatis in Christo honorificentia praefatus narravit, inquiens: Diversarum gentium undique prope innumera multitudo XV die mensis Septembris anniversario more in Hierosolymis convenire solet ad commercia mutuis [Al., motuis] venditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est ut per aliquot dies in eadem hospita civitate diversorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas mulorum, necnon et boum [Al., bovum] masculorum diversarum vectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit: quorum nidor non mediocriter civibus invehit molestiam, quae et ambulandi impeditionem praebent.
33Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0738C
Alio tempore, Sanctus cum iuxta stagnum Dei prope ostium fluminis, quod Latine bos dicitur, die aliqua cum fratribus sederet, quidam ad eos Scoticus poeta devenit, qui cum post aliquam recessisset sermocinationem, fratres ad Sanctum: « Cur, aiunt, a nobis regrediente Coronano aliquod ex more suae artis canticum non postulasti modulabiliter decantari?
34Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0740C
Nam alia die Dominica a Sancto iussus Christi corpus ex more conficere, Sanctum advocat, ut simul quasi duo presbyteri Dominicum panem frangerent.
35Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0767C
Qui eorum obsecundans iussioni simul cum eis die Dominica ex more post Evangelii lectionem, ecclesiam ingreditur, ibidemque, dum Missarum solemnia celebrarentur, sanctus Brendenus, sicut post Concello et Cahinnecho intimavit, quemdam criniosum igneum globum, et valde luminosum de vertice sancti Columbae ante altare stantis, et sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem, et instar alicuius columnae sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria.
36Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0771A
Tunc proinde paucis diebus transactis, dum Missarum solemnia ex more Dominica celebrarentur die, subito sursum elevatis oculis facies venerabilis viri florido respersa rubore videtur; quia, sicut scriptum est, corde laetante vultus floret.
37Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0775A
De supra memoratis ergo tribus illis exsequiarum diebus, more peractis ecclesiastico, quod nobis ab expertis traditum est, huius prope finem enarrabitur libri.
38Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 12 (auctor 1068-1081)
Quamvis nota satis pateant tua gesta per orbem, Quae et sine scriptore vulgabit fama perhennis: Quem tua praeteriit felix electio, qua te, Prisco more patrum, pastoris nomine dignum Electumque Deo prodebat Spiritus index, Cuius tunc festum recolebat turba fidelis?
39Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0468A (auctor 1068-1081)
Proinde omnem terram eorum antiquo Romanorum more in provintiam redigentes, et inter episcopos certo limite disterminantes, septentrionalem illius partem, quae et piscium ubertate ditissima et pecoribus alendis habetur aptissima, pio Christo et apostolorum suorum principi Petro pro gratiarum actione devote optulimus: sibique in Wigmodia in loco Bremon vocato, super flumen Wirraham ecclesiam et episcopalem statuimus cathedram.
40Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0485B (auctor 1068-1081)
Qui etiam vitam sanctissimi patris veridico sermone describens, more beati Iohannis quasi de alio scribens, innuit se fidissimum eius discipulorum testimonium perhibere sanctitati, quam cognoverat in viro Dei.
41Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0489B (auctor 1068-1081)
Ut autem sciamus nec sancto Rimberto hanc gratiam defuisse, fertur antiquorum more sanctorum quaedam fecisse miracula, frequenter scilicet, dum iret in Sueoniam, tempestatem maris oratione sedasse, et cecum illuminasse per confirmationem, quam episcopali more faciebat in eo.
42Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0525B (auctor 1068-1081)
Aiuntque eum pro assertione christianitatis, cum barbari suo more signum quaererent, nil moratum, statim ignitum ferrum gestasse manu, et illaesum apparuisse.
43Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0530A (auctor 1068-1081)
Sexaginta, inquit, presbyteri, ceteris more pecudum obtruncatis, ibi ad ludibrium servati sunt, quorum maior loci praepositus Oddar nomen habuit, noster consanguineus.
44Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0547B (auctor 1068-1081)
Ipse, ut aiunt, in festivitate sancti Bartholomaei apostoli duas aegrescens missas celebravit, finitoque pro more psalterio, suis aeternum lugentibus, eadem die gaudens migravit ad Christum.
45Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0552A (auctor 1068-1081)
(Cap. 106.) Archiepiscopus igitur pro legatione sibi ad gentes credita more praedecessorum sollicitus, coadiutores praedicationis ordinavit episcopos, Rodulfum ex capellanis in Sliaswig, Abhelinum in Sclavaniam, Wal a Bremensi choro consecravit in Ripam, ceteris qui supra fuerunt adhuc viventibus et in vinea Dei non ociosis (Matth. XX, 3).
46Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0553A (auctor 1068-1081)
Quem proxima quaeque locorum more pyratico vastantem, milites quidam archiepiscopi capiunt et in praesentiam eius pertrahunt.
47Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0568B (auctor 1068-1081)
Sed cum noster archiepiscopus legatos suos ad Gamulan regem dirigeret, invenerunt ibi eundem girovagum Osmund, archiepiscopali more crucem prae se ferentem.
48Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0578A (auctor 1068-1081)
Compertum est nobis in gratiam ducis factum hoc, qui more solito felicibus ecclesiae actibus invidebat.
49Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0578B (auctor 1068-1081)
[29.] Cui nimirum gloriae tantum ipse indulsit, ut iam non Latino more vellet ecclesiastica obire mysteria, sed nescio qua Romanorum sive Graecorum consuetudine fultus, per tres missas, ubi astitit, duodecim modulari officia praecepit; omnia magna quaerens, omnia mirabilia, omnia gloriosa in divinis et humanis, et propterea dicitur fumo delectatus aromatum et fulguratione luminum et tonitruis alte boantium vocum.
50Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0602C (auctor 1068-1081)
Ita intento ad curiam pastore nostro, sanctissimi vicarit eius dominicum ovile vastantes, more luporum in episcopio grassati sunt, ibi solummodo parcentes, ubi nichil invenerunt quod posset auferri.
51Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0611B (auctor 1068-1081)
Ibi tempus et locum, quo a nostris ducibus seu a proximis Sclavorum gentibus sive a ceteris arctae gentis legatis adiri posset, ex more constituit.
52Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0627C (auctor 1068-1081)
Cuius freti mentionem cum supra in gestis Adaldagi pontificis ex scriptis Einhardi fecerim, explanationis more utor, ea quae ille per compendium dixit, pleniori calamo nostris scienda proponens.
53Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXIIII; 5 (auctor -1081)
Qui etiam Vitam sanctissimi patris veridico sermone describens more beati Iohannis quasi de alio scribens innuit se fidissimum eius discipulorum testimonium perhibere sanctitati, quam cognoverat in viro Dei.
54Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XII; 6 (auctor -1081)
Proinde omnem terram eorum antiquo Romanorum more in provintiam redigentes et inter episcopos certo limite disterminantes septentrionalem illius partem, quae et piscium ubertate ditissima et pecoribus alendis habetur aptissima, pio Christo et apostolorum suorum principi Petro pro gratiarum actione devote optulimus.
55Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XL; 2 (auctor -1081)
Ut autem sciamus nec sancto Rimberto hanc gratiam defuisse, fertur antiquorum more sanctorum quaedam fecisse miracula, frequenter scilicet, dum iret in Sueoniam, tempestatem maris oratione sedasse et cecum illuminasse per confirmationem, quam episcopali more faciebat in eo.
56Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, X; 2 (auctor -1081)
Cuius freti mentionem cum supra ina gestis Adaldagi pontificis ex scriptis Einhardi fecerim, explanationis more utor, ea, quae ille per compendium dixit, pleniori calamo nostris scienda proponens.
57Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXXV; 3 (auctor -1081)
Aiuntque eum pro assertione christianitatis, cum barbari suo more signum quaererent, nil moratum statim ferrum ignitum gestasse manu et illaesum apparuisse.
58Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XLIII; 3 (auctor -1081)
'Sexaginta', inquit, 'presbyteri ceteris more pecudum obtruncatis ibi ad ludibrium servati sunt.
59Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXVII; 5 (auctor -1081)
Ipse, ut aiunt, in festivitate sancti Bartholomei apostoli duas aegrescens missas celebravit finitoque pro more psalterio, suis aeternum lugentibus, eadem die gaudens migravit ad Christum.
60Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXII; 1 (auctor -1081)
Archiepiscopus igitur pro legatione sibi ad gentes credita more predecessorum sollicitus coadiutores predicationis ordinavit episcopos, Rodulfum ex capellanis in Sliaswig, Abhelinum in Sclavaniam, Wal a Bremensi choro consecravit in Ripam, ceteris qui supra fuerunt adhuc viventibus et in vinea Dei non ociosis.
61Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXV; 2 (auctor -1081)
Quem proxima quaeque locorum more pyratico vastantem milites quidam archiepiscopi capiunt et in presentiam eius pertrahunt.
62Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XV; 6 (auctor -1081)
Sed cum noster archiepiscopus legatos suos ad Gamulan regem dirigeret, invenerunt ibi eundem girovagum Osmund, archiepiscopali more crucem pre se ferentem.
63Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVI; 10 (auctor -1081)
Compertum est nobis in gratiam ducis factum hoc, qui more solito felicibus ecclesiae actibus invidebat.
64Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVII; 6 (auctor -1081)
Cui nimirum gloriae tantum ipse indulsit, ut iam non Latino more vellet ecclesiastica obire mysteria, sed nescio qua Romanorum sive Grecorum consuetudine fultus per tres missas, ubi astitit, XII modulari officia precepit.
65Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVII; 10 (auctor -1081)
Ita intento ad curiam pastore nostro sanctissimi vicarii eius dominicum ovile vastantes more luporum in episcopio grassati sunt, ibi solummodo parcentes, ubi nihil invenerunt, quod posset auferri.
66Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVIII; 4 (auctor -1081)
Ibi tempus et locum, quo a nostris ducibus seu a proximis Sclavorum gentibus sive a ceteris arctoae gentis legatis adiri posset, ex more constituit.
67Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Quem nam preteriit felix electio, qua te Prisco more patrum pastoris nomine dignum Electumque Deo prodebat Spiritus index, Cuius tunc festum recolebat turba fidelis.
68Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p1; 5 (auctor fl. 1059)
Ac ne quid ad popularem eius diei celebritatem laetitiamque desit, publici etiam ludi indici ac fieri solent veteri more atque instituto: ac satis constat, memoriaeque proditum est hanc solemnem pompam et frequentiam, ne tum quidem intermissam fuisse, cum ea loca in Turcarum erant ditione ac potestate.
69Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593D (auctor 1145-1221)
Verum infelix animus meus et ex more primis motibus assidue quatitur, et ex cogitationibus ab eis orientibus periculose illicitur, et tantum ex morbo huiusmodi invalescunt delectatio et consensus, ut me saepissime ad consensionis illicitae trahant opus.
70Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0634C (auctor 1145-1221)
Cum Solem iustitiae concipis, more lunae etiam fulgentis solis beneficio illustraris.
71Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0645C (auctor 1145-1221)
Mansuetudo quippe dum suspectum habet omne quod foris est, ad sui largitoris manum consueto more se colligit desursum, ut de intus inde reficiatur exspectans.
72Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0745D (auctor 1145-1221)
Cum Solem iustitiae concipis, more lunae, ex fulgentis solis beneficio illustraris.
73Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0445B (auctor c.1140–1212)
IV. Magister gentium apostolus Paulus, sana, more suo, ac catholica auditores suos instructione, quodam loco, alloquens: Obsecro vos, inquit, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis (Ephes. IV, 1) . Exhortatio utique catholica, ac salubris, et qualis talem tantumque decuit doctorem proferre, et fideles oportuit Ecclesiae populos audire.
74Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0452A (auctor c.1140–1212)
Reparati igitur interim per silentium praemissa tunc oratione, et meditatione conveniemus, ut epulis nos, pro more, spiritualibus reficiamus.
75Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0471B (auctor c.1140–1212)
Aderit ex more pie, et humiliter pulsantibus nobis clavis David, qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7) : mysterii huius nobis clausa reserare dignetur: positum erat in monumento corpus Iesu, quod profecto sacratissimum receptaculum, sedulis, ut scitis, officiis sanctae mulieres, et albis induti angeli excubiis frequentabant.
76Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519D (auctor c.1140–1212)
Quae autem de hoc capite adhuc residua sunt, una cum his, quae ad sequentia capita pertinent, in alium sermonem differamus: ut praemissa oratione ex more et meditatione, alia vice cum fuerit opportunum, pro vestra aedificatione ad laudem Dei locuturi conveniamus, cui est honor et gloria in saecula.
77Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0565C (auctor c.1140–1212)
Vas quoque electionis Apostolus Paulus sana, ex more, ac salubri instructione discipulos alloquens, in Epistola ad Romanos dicit: Reddite omnibus debita (Rom. XIII, 7) . Et de diversis quidem debitis subiungit; quia diversos, quibus tenemur obligati, debitores agnovit.
78Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0647A (auctor c.1140–1212)
XXV. Non enim hoc, de quo loquimur, tabernaculum nostrarum more domuum culminibus sublimatum, sed plano schemate in summo fuit aequale: sicut tempore illo in terra illa domus construebantur, unde et in Deuteronomio praecipitur, ut, qui domum novam aedificaret, murum tecti poneret in gyro, ne effunderetur sanguis innoxius labente aliquo, et in praeceps ruente (Deut. XXII, 8) . Et hoc esse arbitror, quod Dominus in Evangelio discipulis dicit: Quod in aure audistis, praedicabitur in tectis (Luc. XII, 3) : quia nimirum in Palaestina provincia in tectis solebant homines residere, quae in summitatibus suis undique fuerunt aequalia.
79Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0661C (auctor c.1140–1212)
Verum noster interpres Hebraeum secutus idioma, masculo genere posuit, duos cherubim aureos, et productiles facies, non duo cherubin aurea, et productilia; quod Scriptorum incuria credo in eius translatione esse corruptum, ut pro cherubim, antiquorum more scriberetur cherubin.
80Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0670D (auctor c.1140–1212)
Omnibusque ex more dispositis, in eodem manebant loco, donec iterum nubes tabernaculum deserente, eo rursum dissipato, ac secum eo, quo iam diximus, modo deportato, praedictam nubem quo ducebat, sequebantur.
81Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0625D (auctor c.1140–1212)
Attamen venerabilis Beda, doctor Anglorum, pauca super hoc tabernaculo, suae diligentiae indicia pandens, cum in omnibus scriptis suis, ita libens explanator existeret, ut more puerorum magistri, syllabicando, quaeque exponeret fastidiosis lectoribus, de hoc scribens, non satisfecit.
82Adamus Scotus, Sermones, 198, 0100C (auctor c.1140–1212)
VIII. Considera itaque, o spiritus, quem lumen rationis clarificat: considera, inquam, in iumento tuo, cui more equitis praesides, quem praeis more aurigae, qualem te debeas exhibere.
83Adamus Scotus, Sermones, 198, 0111B (auctor c.1140–1212)
XII. Et ut breviter dicam, brevique multa sermone comprehendam, quot nobis in hac interna mentis refectione contemplationum genera, Spiritu revelante, infunduntur, quasi tot in hac mensa magna, ad quam, de more, sedetis, fercula vobis sapidissima, Sponso administrante apponuntur.
84Adamus Scotus, Sermones, 198, 0160A (auctor c.1140–1212)
VI. De hoc autem quod hic dici auditis de Domino, quod egressurus sit de Samaria, ad portam quae respicit ad orientem, et venturus in Bethlehem, ambulans super aquas redemptionis Iudae: si pie pulsatis, aderit ex more clavis David, qui aperit, et nemo claudit; claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7) . Nec patiemini ullatenus repulsam ab eo, qui pulsantibus aperit thesauros absconditos, et arcana secretorum (Isa XLV, 3) . Mihi autem videtur, quod profunda quaedam ac mystica in his continentur.
85Adamus Scotus, Sermones, 198, 0182B (auctor c.1140–1212)
II. Quod Patri ac doctori nostro egregio, beato, quadam vice legimus contigisse Augustino, qui, dum ex more verba faceret ad populum, ad aliud repente, quam vel propositum eius erat, vel materia in se habebat, de qua agebat, eius se lingua, inter loquendum, derivavit.
86Adamus Scotus, Sermones, 198, 0184A (auctor c.1140–1212)
Sunt enim quam plures, quos saepissime experti sumus, qui cum maximo fastidio suscipiunt verbum in sermonibus, qui diebus festis ex more recitari solent, magis ex usu praesentes se exhibent, quam ex affectu; plus exspectantes et desiderantes finem, quam aliquam desiderantes, vel colligentes sibi aedificationem spiritualem.
87Adamus Scotus, Sermones, 198, 0212A (auctor c.1140–1212)
Quando autem taliter pro more suo, se erga vos habuerit, nolite contristari, nec turbetur cor vestrum.
88Adamus Scotus, Sermones, 198, 0218A (auctor c.1140–1212)
X. Sic pius Dominus, rationabiliter et valde salubriter has suae in nobis dispensationis vicissitudines alternans, dum aperit manum suam, omnia nostra implentur bonitate (Psal. CXLIV, 16) . Avertente autem ipso faciem suam, turbamur; auferente eo spiritum suum, deficimus, et in pulverem nostrum revertimur (Psal. CIII, 29) . Sed ne ad nihilum redigamur, si diu ab eo deseramur, iterum ex more suo visitat nos in salutari suo, emittens Spiritum suum, ut creemur, et renovetur facies terrae nostrae (Ibid. 30) . Erumpere nobis faciens denuo hoc mane, in quo videbimus gloriam eius, et crastinam dans nobis illucescere diem, in qua videbimus maiestatem eius in nobis, descendens nihilominus in eadem die ad nos, ut omnem a nobis auferat languorem Et hoc modo nobiscum nunquam agere cessabit, donec illa veniat dies, quae non declinabit ad vesperam, cui non succedet nox, quam nullae tenebrae obscurabunt.
89Adamus Scotus, Sermones, 198, 0331B (auctor c.1140–1212)
Quae, dum arcana nostra per occultam scientiam dignoscit, per apertam ex more leonis arrogantiam devorare satagit.
90Adamus Scotus, Sermones, 198, 0361C (auctor c.1140–1212)
Et quid hoc esse putamus nisi quod modicum spirituali ac internae illi Annae, animam devotam et piam loquor, modicum, inquam, ei videtur, quando in praesentia viri sui legitimi more amantis sponsae et sponsum amplexantis, et in eius vicissim amplexibus suavissimis iucundantis gratulabunda tripudiat: et nequaquam modicum, quando, eo subtracto, ad instar viduae castae amantis, in eius absentia gemit?
91Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0091C
Et veluti Arriomanitis et Fotinianis ac Manichiis et caeteris a Deo alienis haereticis mos est, ut sint loquaces multum et volubili linguarum rotatu perfaciles (hoc enim solum proprium est haereticorum), quatenus brutos auditores suos, quia simplici veritate nequeunt saltem mirabili et figurata garrulitate, dum in eis eloquentia non sapientia miratur, elidant in foveam erroris, dicaciter omnibus vestram auctoritatem male imputare coepit, vituperans eos, quicunque vestro iussu in beato Martiale apostolicas orationes receperant, quicunque eius nomen in litaniis in ordine apostolorum ante martyres recitabant: asserens omnes in vanum orare qui eum praedicabant apostolum, talesque orationes et litanias nihil nisi in peccatum valere detestabiliter oblatrabat; et huic rei consentientes anima et corpore iam damnatos esse more astuti serpentis insibilabat.
92Ademarus Cibardi, Fragmentum Sermonis in Concilio Lemovicensi, 141, 0111C
Iam enim longe ante nos praecessit martyrio coronatus, sanguine fuso ab impiis passus; ad cuius sepulcrum iam clarere audivimus miracula, verorum testimonio comprobata; cuius martyrium etiam in pluribus Ecclesiis more sanctorum martyrum solemniter celebratur.
93Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0029C
( A. L. a. 817.) . . . sinodum Aquis more solito habuit.
94Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0041B
Per annos vero septem langore corporis multatus est ipse, et in populo eius ita fames vehementissima grassata est, ut, quod actenus incompertum fuit, de vulgo unus alterum ad devorandum exquireret, et multi alios ferro perimentes, carnibus more luporum humanis vescerentur.
95Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0065A
Loquela eorum nequaquam erat Sarracenisca, sed more catulorum loquentes, glatire videbantur.
96Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0069C
Et licet serenissimus princeps furore gravi commotus esset pro iniuria sua, tamen suam iram et impiorum consilia vicit, et regali more cum ratione prudenti causam pacificavit.
97Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0076C
Cumque dicerent nonnulli, maleficis artibus eum aegrotare - solebat enim robusto et sano corpore vigere - tunc vero nec more senum nec more iuvenum corpore fatesceret, detecta est quaedam malefica mulier artes maleficas contra eum exercuisse.
98Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0058D (auctor -875)
Callisthenem philosophum sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum plurimis aliis principibus, quod eum deposito salutandi more ut Deum non adoraret, occidit.
98Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0058D (auctor -875)
Seleucus decimo tertio Ptolomaei anno Syriae regnare coepit: Babyloniam expugnavit: Bactrianos novis motibus assurgentes perdomuit: transitum in Indiam fecit quae post mortem Alexandri excusso cervicibus iugo praefectos eius occiderat.
99Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0111D (auctor -875)
Sed Francis consentiens, more gentis impositus clypeo, rex constitutus est, ac regnum fratris sui Chilperici adeptus qui non longe fraude Fredegundis a duobus iuvenibus interfectus est.
99Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0111D (auctor -875)
Gregorius Romanae Ecclesiae praesul et doctor eximius claruit.
100Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134D (auctor -875)
Audito quod Rothaugaudus Longobardus in perfidiam versus esset, Italiam iterum repetiit, septingentesimo septuagesimo sexto anno Incarnationis Domini.
100Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134D (auctor -875)
Perfectis laudibus, a pontifice more principium antiquorum adoratus est, atque ablato patritii nomine, quod primum in eadem urbe acceperat, Imperator et Augustus appellatur.
100Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134D (auctor -875)
Amisit enim ibi filium fratris sui Raginoldum, qui in oppugnatione cuiusdam oppidi cum plurimis Danorum primoribus interfectus est.
100Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0134D (auctor -875)
Huic piissimo imperatori ex Hermengarde regina tres filii, quorum primogenitum Chlotharium, primo Caesarem, deinde consortem imperii adscribit: cui et Italiam ad regendum commisit: Pippinum, Aquitaniae regem facit: tertium Ludovicum Baiovariis regem constituit.
101Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0136A (auctor -875)
Et ille Deo gratias referens ad memoriam sanctorum apostolorum, partem inde misit, partem officialibus regni et ecclesiis distribuit.
101Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0136A (auctor -875)
In eius locum Michael gener eius imperator creatur: cuius legati Aquisgrani ad imperatorem Carolum missi, laudes more suo dixerunt, imperatorem et Basilium illum appellantes.
101Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0136A (auctor -875)
Tertius elabitur, atque Aquisgrani in regiam tandem se recepit.
102Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0316A (auctor -875)
Quo facto, rarescente Iudaeorum perfidia, convocans ascivi mihi religiosorum virorum turbam, conventumque fidelium, ac blandiens, suadensque, affatus sum ita: Obsecro vos, fratres charissimi, ut neminem revereamini, colligentes sanctum pignus B. Stephani, deferte villulae nostrae, quam nomine suo nominaverat Caphargamala, quae vigesimo secundo lapide ab urbe Hierosolyma distat, et more solito, solemni cum funere sepelite.
103Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0374D (auctor -875)
Quidam ex ipsis post verbera, post ungulas, post flagella, aliosque diversi generis horribiles cruciatus, flammis traditi sunt, alii in mare praecipitati, nonnulli inedia consumpti, nonnuli etiam capite caesi, ita ut sponte cervices suas securibus darent; alii patibulis affixi, ex quibus nonnulli more perverso capite deorsum presso, ac pedibus in sublime sublatis, passionis beatissimam coronam promeruerunt.
104Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0410C (auctor -875)
Adveniens autem sanctus Stephanus episcopus cum clericis ac religiosis, et hymnis ex more redditis, abstulerunt corpora martyrum Symphronii, Olympii, Exuperiae ac Theoduli, et sepelierunt iuxta viam Latinam, milliario primo, sub die septimo Kalendarum Augusti.
105Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0222A (auctor -875)
Quae cum dicto citius gererentur, ipsis populis ligna, vel de balneis, vel de publicis quibusque locis, et sarmenta congregantibus, praecipue Iudaeis ardentius ad haec ex more ferventibus, cum omni velocitate exstructus est rogus.
106Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0222C (auctor -875)
Ubi autem vidit centurio obstinatam Iudaeorum contentionem, positum in medio ipsum corpus exussit; et ita postmodum adusta ossa, pretiosissimis gemmis cariora, et omni auro probabiliora per ignem facta, a fratribus colliguntur, ac sicut conveniebat, ex more conduntur.
107Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0407A (auctor -875)
Eodem die apud Tolosam, natalis sancti Saturnini episcopi: qui temporibus Decii, in Capitolio eiusdem urbis a paganis tentus, eo quod ad eius praesentiam omnes ipsorum dii obmutefacti, nullum sacrificantibus ex more possent dare responsum; tauro ad victimam praeparato funibus religatus est.
108Ado Viennensis, Privilegium, 123, 0443A (auctor -875)
Anno 870 Incarnationis Domini nostri Iesu Christi congregata sancta synodus Viennae metropolis Ecclesiae, domno et venerabili archiepiscopo Adone praesidente, et vigilantissima cura causas ecclesiasticas et filiorum suorum necessitates investigante, ac ecclesiastico more definiente, adveniens reverendus vir Manno praepositus coenobii sancti Eugendi Iurensis, adventus sui causam manifestans, protulit in medio, quamdam ecclesiam ex coenobio praedicto et infra Viennensem dioecesim sitam in villa Velnis, dotatam in honore sancti Petri, privilegio sibi concesso ab antecessoribus sanctissimi iam fati archiepiscopi, necnon ab ipso compontifice usque ad id tempus conservato, proclamante vici sancti Albani rectore desolatam esse: protulit etiam isdem venerabilis praepositus scripturam inquisitionis temporibus piae recordationis Domini Agilmari factae, eo quod et tunc temporis altercatio haberetur inter ipsarum rectores Ecclesiarum: sed quia eam sancta Synodus irritam iudicavit, eo quod canonicor . . . . . roboratam non vidit, placuit sanctissimo pontifici a capite per sanctissimos presbyteros omnem causam reiterari, quatenus veritate comperta altercatio diu ventilata firmaretur.
109Ado Viennensis, Vita S. Theuderii, 123, 0448D (auctor -875)
Compositum ex more corpus in feretro cooperitur: cumque a circumstantibus presbyteris post officia reddita ut ad sepulcrum ferretur sanctum feretrum fuisset apprehensum, moveri a loco non potuit, mirantibus et stupentibus omnibus qui aderant, et sollicito quid facto opus sit quaerentibus.
110Ado Viennensis, Vita Theudarii abbatis Viennensis, 526; 68 (auctor c.800-875)
Compositum ex more corpus in feretro cooperitur; cumque a circumstantibus presbiteris post officia reddita, ut ad sepulturam ferretur, sanctum feretrum adprehensum fuieset, moveri a loco non potuit.
111Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0914B (auctor 814-878)
Quocunque eundum ei erat, carpento ibat, quod bobus iunctis et bubulco rustico more agente trahebatur.
112Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0915D (auctor 814-878)
Pepigit hic foedus cum Liutprando, eique filium suum Pippinum misit, ut more Christianorum fidelium eius capillum primus attonderet, ac Pater illi spiritalis exsisteret: quod ille gratantissime complens, multis ditatum muneribus genitori natum remisit (Paul. Diac., lib. VI, c. 53) . Qua de re contigit, ut legationem sacratissimi praesulis Gregorii ad se directam, obsecrantis quatenus S. Romanam Ecclesiam a Langobardorum tyrannide liberaret, terrena coelestibus praeponderans, floccipenderet.
113Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0925B (auctor 814-878)
Licet enim quidam illorum, qui tanto interfuere discrimini, nimium gravi infortunio res Ecclesiae iuri subditas, non dicam premerent, imo penitus gentili more auferrent; tamen humanae affectu naturae, servorum Dei corda prae dolore concussa sunt, memoria recolentes quid animae perseverantes extrema sub luce in malis apud inferos patiantur: quibus cruciatibus torqueantur, quorum vitae finis exitiale stipendium meruit.
114Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0926A (auctor 814-878)
Instante enim vigilia praedictae festivitatis, quidam frater iuxta morem nocturno tempore cum fratribus proprio recubans lecto, vidit in visu amnem Ligerim sese transpositum, atque in loco, quo fluviolus vulgari dictus vocabulo Obla Ligeri immergitur, supra eiusdem fluvioli se astare marginem: ex alia vero ripa praefati fluminis, quemdam, ignotae sibi quidem formae, sed tamen venerandi vultus astare clericum ( id est monachum), qui baculo quod gestabat incurvo more veterum antistitum, maximum gregem suilli pecoris a profundo eiiciens aquae, eam versus partem, qua praedictus monachus stare videbatur, cum magno impellebat strepitu.
115Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0929C (auctor 814-878)
Huic solitum erat summa fiducia sacrum adire tumulum, atque vulgari mortalium more si quid adversi extrinsecus huic loco accideret, adversus sanctum causari Benedictum, ea utique utens confidentia, qua sciebat se haudquaquam ab illo velle contemni.
116Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0932D (auctor 814-878)
Cuius precibus nobilissimus abbas libentissime annuens, quod petebatur sub ea conditione praestitit, ut quotannis adveniente natalitio eorumdem martyrum, celeberrima apud nos ipsorum festivitas more monastico haberetur.
117Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0935C (auctor 814-878)
Illicitum ei erat panem comedere: non enim permittebatur a dominatore suo cibo more humano uti.
118Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0935C (auctor 814-878)
Carnem aliquando avide, sed sordide (si daretur) more canum edebat; huiusmodi victu miser infelicem trahebat animam.
119Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0937C (auctor 814-878)
Irruptionibus namque creberrimis cuncta vastando circumeuntes, primo pedites quidem, eo quod equitandi peritia deesset, deinde equis evecti more nostrorum, omnia pervagantur.
120Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0937D (auctor 814-878)
Sequenti tempore navigio Turonum veniunt, eamque de more stragibus opplentes, ad postremum ignibus tradunt.
121Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0940A (auctor 814-878)
Illud denique vacuum habitatoribus reperientes, cunctis vero mortalium temporaneis refertum commodis, more sibi familiari praedantur, dissipant, ad postremum vero igni immisso adurunt.
122Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0940D (auctor 814-878)
Tempore praefixo, hoc est septima feria, per totius cursum anni ex villis in proximo constitutis, more consueto orbis, ad distrahendas seu coemendas merces populus confluere solet in loco iuxta monasterium posito, qui dicitur Vetus Floriacus.
123Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0945A (auctor 814-878)
Quidam vero ex fratribus cui tuendae basilicae cura delegata erat, cum ad nanciscenda supernae aeternitatis gaudia iugiter intentus suorumque peccatorum omni devoti cordis devotione a Domino deposcens indulgentiam e vestigio sacrati corporis ante altare resideret, psalmorum ac precum melodiam consueto sibi more satagebat persolvere devotissime: qui etiam inchoata altius protelans, lassitudine cogente obdormivit.
124Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0955D (auctor 814-878)
Quod beatus vir audiens, more disciplinae semper amico et regulari vitae solito, diebus probationis transcursis et probationis competentibus transcensis, corpori sanctae congregationis suae veluti membrum idoneum univit.
125Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0961C (auctor 814-878)
Sancti tamen, licet extrinsecus angerentur, non ideo propositi regularisque obliti consuetudinis, responderunt, non se perdere posse instituta regularia, quae illo tempore ad nonam usque horam extendi ieiunia iubent: sicque remotis eduliis consueto more ad horam usque solitam solemnia dilata sunt ieiunia.
126Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, 124, 0963A (auctor 814-878)
At cum audiret eos Columbus inaudito more loquentes, impietatem suam augmentans, lumina eorum iussit terebrari: qui tamen a laude divina non cessabant.
127Adrianus I, Epistolae, 96, 1216A
Auctoritate igitur beati Petri principis apostolorum, singulis metropolitis antiquo more potestatem suam reddidimus, et filium nostrum gloriosum et inclytum regem Carolum ante corpus beati Petri inde rogavimus ut antiquam dignitatem omnis metropolis haberet.
128Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1279D
Deinde vero intuens nihil se proficere, sed magis ac magis ad ulteriora eius extendi tyrannidem, auctoritate simul divina et apostolica fretus, sedis apostolicae, cui praesidebat, pontificum morem secutus, in promptu habens, secundum Apostolum, omnem ulcisci prorsus inobedientiam (II Cor. X) ; hunc ad erectionem ab eo elisorum, et innumerabilium refrigerium afflictorum, regulari sententia, quia, sicut ipsi nostis, corrigere non potuit, deponendo prostravit, et anathematizando ab ordine, quem latronis more sortitus fuerat, sequestravit.
129Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1280A
Post haec vero posuit in coelum os suum, et lingua eius transiit super terram, dum videlicet contra divinam ordinationem, coelitus in beati Petri principis apostolorum primatu dispositam, putridi gurgitis guttur aperuit, et adversus eiusdem regni coelestis clavigeri apostolicam sedem, et praecipuam ac summam dignitatem et potestatem, linguam suam more serpentis exacuit; vitam scilicet decessoris mei beatae recordationis papae Nicolai lacessere nullo modo metuens, nec nobis, qui eius vix digni famuli, ut non dicam sequaces, exstitimus, parcere utcunque consentiens, sed utrosque maledictis impetere, quantum in se fuit, et blasphemis inficere verbis existimans, falsitatis praestigia fingere conatus; et nescio quae Pythonica est somnia vel argumenta, compilando procul dubio, commentatus.
130Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1280C
Ego tamen pro lege Dei, pro paternis conservandis canonibus, pro veneratione apostolorum, pro privilegiis defendendis sedis ipsorum, proque sanctae mentionis decessoris mei papae Nicolai praedicanda memoria, et sequentibus actibus, atque celebrandis definitionibus, non solum varia incommoda perpeti, verum etiam more sanctorum praedecessorum meorum pontificum in promptu habeo, si necesse sit, mortis sustinere discrimen.
131Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1268A
Quamobrem postulantibus iam vobis, ut primus eorum, Wlfadus scilicet frater et coepiscopus noster, pallii usu more decessorum suorum nostrae auctoritatis largitione decorari potuisset, merito condescensionis aures accommodavimus.
132Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1268C
Cuius decreti necessario instituto libenter aequum more solito praebete pro Christi dilectione favorem.
133Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1281D
Sicut enim gaudemus cum serenitatem tuam erga statum ecclesiasticum, more praedecessorum principum, liberalem tam litteris audimus quam vocibus: sic nimirum, cum eam in aliquo distrahentem extra consuetudinem suam comperimus, tota valetudine contristamur.
134Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1282D
Unde benediximus Deo, et totius cordis iubilatione laudavimus, excitanti videlicet dilecti filii nostri Basilii principis et Augusti ferventissimum spiritum, non solum ad vindictam malefactorum, verum etiam ad laudem bonorum scilicet qui eripuit Ecclesiam Dei, dum quotidie, quia non consensit adultero, traheretur tam ad corporis quam ad animae mortem, instar utique Danielis sanctissimam eripientis Susannam a sententia mortis, quam impudici presbyteri, qui videbantur regere populum Domini, non autem regebant, sed potius Photii more perdebant, nequiter extorserunt.
135Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1284A
De his autem sacerdotibus vel clericis qui a beatae memoriae patriarcha Methodio, vel a sanctimonia tua consecrati sunt, haec forma servabitur, ut siquidem sunt inter eos qui, gratia Dei, confortante invasori Photio restiterunt, per nullumque modum inhonorantiae vel contumeliae fraternitatis tuae, aut putativae depositioni communicaverunt, sed et varias tecum ob hoc tribulationes et exsilia, quin et depositiones pertulerunt; hos beatos, et ter beatos dixerim, et inter Christi confessores connumerandos decreverim; adeo ut habeant insignem in ea, quae apud vos est, Ecclesia locum, et praecipua circa dilectionem tuam fiducia perfruantur; ita ut secundum multitudinem dolorum ipsorum, consolationes tuae animas eorum laetificent, more scilicet Dei qui reddet singulis secundum opera ipsorum.
136Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1284D
Nam et adversus reverentiam tuam inter caetera hanc unam calumniarum in te illatarum, quasi accusationem texuerunt aemuli tui, opinantes videlicet, tanquam in contemptum reverendae mentionis papae Benedicti erectus, in contumeliam illius, nec epistolam eius suscipere, dicti Dioscori more, consenseris.
137Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1287B
Itaque, fili charissime et venerabilis semper Auguste, noveris, quidquid erga sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium, vel circa schismaticum Photium, divinitus inspiratum et iustitiae zelo succensum te litteris intimas peregisse, nobis et universae Occidentalium Ecclesiae per omnia placuisse; praesertim cum nil egeris praeter quod [fort., praeter ea quae] apostolica sedes cum totius Hesperiae praesulibus iamdudum agendum [agenda] decrevit, et, nulla mora interveniente, perficiendo mandavit: quae videlicet cum his omnibus propter id coelitus protecto imperio tuo grates multifarias reddunt, et humillimae obedientiae tuae praeconia laudibus eximiis indagare [inclamare] non desinunt. Porro de sacerdotibus vel caeteris qui contra pacem Ecclesiae facientes, unitatem eius scindere praesumpserunt, et in fratrem et coepiscopum nostrum multifariam commisisse probantur; super quibus etiam decretum ab apostolica sede clementia tua more priscorum principum postulat: sciat dilectio tua quia sicut diverso modo deliquisse referuntur, ita diversis eos definitionibus subiici non inconvenienter oportere perpendimus.
138Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1290D
Verum si forte movetur a Deo redimitum imperium vestrum, quia praefati legati penes nos diutissime morati sunt, precamur, et obnixe flagitamus, non eis imputetur, nimirum qui, ut dimitterentur, non horis, non momentis, non denique clamantes atque pulsantes ullis intervallis parcere consentiebant, sed instantibus et irremotis laboribus, et sollicitudinibus omnium ecclesiarum Dei, quas secundum Apostolum circumferimus (II Cor. XI) , ascribatur. Non enim requies ulla nobis nec otium fuit, a die perventionis eorum, tunc videlicet Ecclesiae, quae apud vos est, causam tractantibus; nunc aliarum quoque partium mundi negotia more [motu] perpeti disponentibus; praesertim cum ad hanc solam controversiam, qua pro Ecclesiae Constantinopolitanae commotione petimur, digne modificandam, licet prolixum fuerit, ipsum tempus non sufficere crederetur revera, quam interius, et omni diligentia nos oportebat examinare, ac eorum quoque qui longe sunt fratrum et coepiscoporum nostrorum super hoc consensus, imo consilia praestolari.
139Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1295D
Quoniam ipse est, qui nos paterno more virga iustitiae corripit, ac purgationis moerore affligit et ipse nos in omni tribulatione nostra clementer consolari dignatur, ut possimus sustinere, nunquamque deficere.
140Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1296D
Ideo nobilitatem vestram monemus et obtestamur in Domino, ut nullatenus ab eodem vos spiritali filio nostro Augusto quibuslibet promissionibus vel minis alicuius separare, dividereque tentetis; sed illi quandiu superna vixerit voluntate, in omnibus veluti proprio seniori, proprio imperatori, iustoque haeredi regni obedire, fidemque illaesam more solito conservare, studioque sagaci semper attendite, ut Dei omnipotentis et sancti Petri gratiam, nostramque plenariam habere mereamini benedictionem, et apostolicae communionis consortium.
141Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1297D
si, ut illud interim sileamus, quod missos apostolicae sedis more regali recipere contempsisti, sanctum tuum non reprehendimus, et spiritali zelo redarguere desistimus, quando contra divinam, sanctorumque Patrum auctoritatem, atque contra propriae fidei sponsionem, qua iureiurando pollicitus es, ne aliena, et praecipue fratrum tuorum regna concupisceres, aut invaderes, regnum quondam Lotharii imperatoris, quod spiritali filio nostro, domno Ludovico Augusto filio eius, iuxta divinas et humanas leges debetur, praesumpsisti invadere, et in reatum periurii incidere non formidasti.
142Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1307B
Inter caetera excessuum tuorum, quibus aliena usurpando invasisse crederis, illud quoque nihilominus obiicitur, quod etiam bestiarum feritatem excedens, contra propria viscera, id est contra Carolomannum genitum tuum saevire minime verearis: ita ut more struthionis, quod ex libro beati Iob (Iob XXXIX) discimus, obduraveris ad filium tuum, quasi non sit tuus: eum videlicet non solum paterna gratia et beneficiis privans, verum etiam regni finibus eliminans, atque quod impium est, ut excommunioni submittatur, affectans.
143Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1309A
Satius autem, et sine dubitatione praestantius est, ne Carolus proprium filium spernat, ne domesticos seminis sui despiciat, ne iura propinquitatis solito more corrumpat, ne pacis et charitatis foedera violet, ne caduca mansuris anteferat, ne temporalia aeternis praeponat.
144Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1311C
Si nostra, more priorum, aequitas in vestrae urbis praesules, maiorum regulis obviantes, commoveri severius voluisset, quamvis multa instantia, et certamen viri prudentissimi et religiosissimi hegumeni ac sacrorum vasorum custodis Theognosti, qui de pietatis vestrae virtutibus, et probabilium morum insignibus, et trophaeorum triumphis, atque de beneficiorum vestrorum pie sibi praestitorum multitudine, nos plurimum relatione sua laetificavit, et qualiter diebus vestris, superno brachio, atque studio, et solertia, vestra Christianitas prosperetur, enarrans, ad multimodas laudes sanctae Trinitati reddendas, et gratias, alacriores exhibuit, ad postulata divinitus muniendo imperio vestro concedenda, nos supra modum efflagitaverit, et ultra quam dici possit solito et prisco more, ac pro ecclesiasticis utilitatibus frequenter impenso, crebris suggestionibus investigarit.
145Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1313D
Sane post eius decessum, electio canonica, et ordinatio a suffraganeis episcopis eiusdem metropoleos Turonicae canonico celebretur ex more.
146Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1317A
Sane post eius decessum electio canonica, et ordinatio a suffraganeis episcopis eiusdem metropoleos Turonicae canonice celebretur ex more et si Namneticae contigerit Ecclesiae ad priorem redire statum, nihil officiat ei haec necessitatis unitio, quam exegit paganorum vastatio, quominus proprium valeat habere pontificem.
147Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1608B
Eapropter universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum cum nostrae gratiae plenitudine ad vos tanquam ad speciales filios redeuntem honorifice ac benigne recipiatis, honeste tractetis, et ipsi tanquam pastori proprio animarum vestrarum debitam in omnibus subiectionem et obedientiam impendentes, more antecessorum vestrorum integros reditus terrae vestrae, quemadmodum praedecessores eius Dolenses archiepiscopi habuisse dignoscuntur; ita eumdem fratrem nostrum quiete atque pacifice habere absque contradictione aliqua permittatis.
148Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1524C
Praeterea concedimus tibi pallii usum ex more ad sacra missarum solemnia celebranda, et crucem per totam parochiam tuam deferendam; pallii vero usum videlicet in Natali Domini, in die S. Stephani, Epiphania, Purificatione sanctae Mariae, in Annuntiatione eiusdem, in Laetare Ierusalem, Coena Domini, in Sabbato sancto, in paschalibus festivitatibus, Ascensione Domini et Pentecostes; in festivitate S. Ioannis Baptistae, et in natalitiis beatorum apostolorum, in Assumptione et Nativitate beatae Mariae virginis, et in duabus translationibus B. Bartholomaei, in dedicatione tui archiepiscopatus, et in anniversario tuae consecrationis die, in congregationibus, et consecrationibus episcoporum, ordinationibus clericorum, consecrationibus ecclesiarum, et in festivitatibus maiorum ecclesiarum tuae provinciae.
149Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1635A
Aliud quoque novale quod more caeterorum incolarum fratres ipsi fecerunt sub censu duorum solidorum, molendinum de Achery et piscationem in aqua quandolibet vel quandocunque volunt; et mansum unum terrae censualiter pro modio frumenti Laudunensis mensurae nobis persolvendo, et curtem ab omni exactione liberam, absque iure et duello carrucatam unam terrae in monte de Caspiaco ex dono episcopali; duos modios vinagii in monte Nantolio, terram Albrici et Beatricis de Bertolcourt; in monte de Brai terram Hersendis de Brai et filiorum suorum; duas partes molendini de Aquila sub censu decem solidorum bonae monetae, qui solvuntur thesaurario S. Mariae Laudunensis Ecclesiae.
150Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0691A (auctor c.910-c.992)
Nam cum in aliis vir iste felicissimus, tum quoque rebus pollebat: et hunc quoque agrum anseres agrestes, quas a candore vel sonitu vocis more rustico gantas vocant, agmine collecto frequenti ruptione ab ipso iactu seminis et sationis incremento vastabant.
151Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0697C (auctor c.910-c.992)
Villam tamen solito more corripiunt, familiam male opprimunt, alimentorum sumptus copiosius ac durius exigunt: sicque cibo rapaciter et vino perfusi, monachis inedia laborantibus, nocte irruente, sopore membra protensa resolvunt.
152Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, 137, 0664A (auctor c.910-c.992)
Alio etenim tempore haec iterum intra Gallias facta est barbarorum irruptio, qui more ferino, quidquid sibi obvium habuit, cepit, occidit, incendit et vastavit, quorum adventu praecognito, dum quisque vitae munimenta capit, atque interitum cuncti verentur, clerici accepto corpore sacro festini se in civitatem conferunt.
153Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, 137, 0665A (auctor c.910-c.992)
Quo cum aliquando solito more venire decerneret, et sancti confessoris famulis quaedam largitate sua offerenda secum assumeret, latrones offendit in itinere.
154Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137; (auctor c.910-c.992)
Eum martyrem vocant, pro more auctorum mediae aetatis, qui viros pios violenter necatos quacunque ex causa Martyres appellabant.
155Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0670B (auctor c.910-c.992)
Cui videlicet ex matris utero cum divini iam tunc sanctificatione muneris in luce prodeunti, more Aquitanico Bererum [al., Bereum] a parentibus inditum constat fuisse vocabulum, tanquam ab ipso iam nascendi exordio bonae haereditatis herum.
156Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0676B (auctor c.910-c.992)
Cumque dies ac noctes aedificandi coenobium in aliquo praediorum suorum, quibus nobiliter temporali quoque emolumento pollebat, desiderii continuatione pervigiles duceret, assumpto suo illo, ut saepe solebat, domestico beato Berchario, causa exstitit, qua praefatum vicum expetere pro more cogitaret.
157Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0684A (auctor c.910-c.992)
Nam iam paschali instante solemnitate, feria quinta qua coena Domini habebatur, gregis sibi commissi pater sollicitus monasterium puellarum devote adiit, pro more fidelium praecepta Domini expleturus.
158Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0608D (auctor c.910-c.992)
17. Interea paucorum dierum interlabente curriculo, ad basilicam B. Aventini confessoris, eius gratia ex more Christi famulus accedebat.
159Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0612C (auctor c.910-c.992)
24. Universis igitur ad usus sepulturae pertinentibus elegantissime praeparatis, supradictus reverendissimus pontifex, abbatum suburbanorum clerique ac populi agmine circumseptus, ad B. Frodoberti exsequias properat, cum adhuc sacrum eius corpus in cella Christiano more compositum iaceret.
160Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0616A (auctor c.910-c.992)
Ipse cum abbate et sacerdotibus sancta ossa reverenter elevans, linteisque pretiosis obducens, in loco mundissimo rite composuit, quem pontificali annulo diligentius signans, sacris de more expletis ad propria remeavit.
161Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0617A (auctor c.910-c.992)
Hinc ad S. Petri coenobium, quo B. Frodoberti pretiosa pignora venerantur, forte devenit; cumque die Dominica, quae Domini ascensionem secuta est, sacerdos ex more publicis sacris operam daret, illeque ad ostium ecclesiae orationi incumberet, vidit, ut ipse postmodum retulit, clericum quemdam iuvenili decorum habitudine ad se accedere, lumbisque eius acerrime coarctatis toto se corpore validissime concussisse.
162Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0617B (auctor c.910-c.992)
Hoc, inquit, indumentum quo amictus es, suspende ad limina Frodoberti. (Erat autem poenitentium more cilicio tantum indutus.) Cumque de hoc sermone sollicitus, et domum Frodoberti se nescire fateretur, et non habere indumentum aliud causaretur, inter haec ab uno de custodibus excitur.
163Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0640C (auctor c.910-c.992)
Interim illis consueto more laudes agentibus, soporato pontifici cum iam daret albentes pallens aurora recursus, astitit vir quidam aspectu venerandus, stola candidissima coopertus, habitu praecipuus, staturae quantitate profusus, ut nil aliud videretur quam sanctus Mansuetus.
164Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1471C
Cum enim habueritis ecclesiae vestrae sollicitudinem, e contrario.. . . . . . adduct. . . . . . . . . . . . quasi periculosum non esset, sacerdotem vivere more coniugati [vel hominis plebei]. Sed dicetis eum haud posse carere muliebribus servitiis.
165Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1473A
Eius est ut populum ducat ad fidem, cum et praedicando, tum et sacra ministeria caste exsequendo, Christianis se exemplum praebens, et vitam agens non pro more laicorum.
166Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1475A
Presbyter nec sit mercator, nec mercaturae cupidus, nec, omisso theologiae studio, se ad mundanas conferat sermocinationes, nec arma ferat, nec causidicus sit, vel lites agat, nec in oenopoliis bibat more saecularium: iuramentum etiam ne iurato: semper autem et simpliciter verum dicat absque mendacio, ut servi Dei docuerunt.
167Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0704D (auctor 1110–1167)
Hic igitur cum ab universo exercitu, tum propter aetatem, tum propter sapientiam, patris more coleretur, ascendens machinam quam circa regium Signum fabricaverant, supereminens universo populo ab humero et sursum, hac oratione deiectos quadam formidine erexit animos, promptos acrius inflammavit.
168Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0705A (auctor 1110–1167)
Et certe si omnes qui me audiunt, saperent et intelligerent, et ea quae nobis hodie ventura sunt, praeviderent, silerem libentius, et somno meo requiescerem, vel luderem aleis, aut confligerem scacis, vel si ea aetati meae minus congruerent, legendis historiis operam darem, vel more meo veterum gesta narranti aurem attentius commodarem.
169Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0706A (auctor 1110–1167)
Taceo caedes, rapinas, incendia, quae humano quodammodo more exercentur ab hostibus, talia dicam, qualia nec fabulae ferunt, nec narrant historiae a crudelissimis acta tyrannis.
170Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0707B (auctor 1110–1167)
Et ut spes fugae cunctis penitus tolleretur, equos omnes longius amoventes, pedestri more congredi decreverunt, aut mori aut vincere cupientes.
171Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0708D (auctor 1110–1167)
Ipse igitur, ut vir veteranae militiae, et talium negotiorum satis gnarus, naturali sagacitate periculum quod regi imminebat prospiciens, antiquae amicitiae intuitu accepta a sociis licentia regem adiit, aut bellum dissuasurus, aut ab eo more patrio legitime recessurus.
172Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0710C (auctor 1110–1167)
At ille nihil moratus, vinculum fidei quo eatenus regi astrictus fuerat, patrio more dissolvens, ad suos non sine dolore revertitur; et statim soluta statione erectis lanceis aquilonalis procedit exercitus.
173Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0710D (auctor 1110–1167)
At Galwensium cuneus more suo ter ululatum dirae vocis emittens, tanto impetu irruunt in australes, ut primos lancearios stationem deserere compellerent, sed vi militum iterum repulsi, in hostes animum viresque recipiunt.
174Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0660A (auctor 1110–1167)
Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret; occurrebant animo, quae de amicitia in praefato libello legeram: et iam mirabar, quod non mihi more solito sapiebant.
175Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0666C (auctor 1110–1167)
Quae quidem diffinitio, ad amicitiam exprimendam, satis mihi videtur esse sufficiens; si tamen more nostro charitas nuncupetur, ut amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi, qui cum quadam dulcedine movetur interius, exprimatur.
176Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0714A (auctor 1110–1167)
Scimus enim eum regnum non appetivisse sed horruisse, magisque illud ob alienam necessitatem suscepisse quam dominandi libidine victum avide invasisse; unde et obsequia illa quae a gente Scotorum in novella regum promotione more patrio exhibentur ita exhorruit, ut ea vix ab episcopis suscipere cogeretur.
177Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0715A (auctor 1110–1167)
At illi more humano consolabantur aegrotum, vitam illi et sanitatem penitus promittentes.
178Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0724B (auctor 1110–1167)
Contra hunc reliquiae Dacorum more suo nefandum erigunt caput, sed contriti sunt sub pedibus eius et redacti in pulverem.
179Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0724D (auctor 1110–1167)
Veniens deinde ad sancti tumulum rex illustrissimus, post excubias more patrio celebratas, post orationes corde supplici fusas, cum pavimentum devotissimis lacrymis perfudisset, protractum e vagina cultellum sacris imposuit altaribus: Ecce, inquiens, beatissime Ioannes, sponsionis meae vadimonium, ut, cum auxilio tuo subactis hostibus cum prosperitate rediero, digno illud pretio redimam, et quoad vixero, tibi gratus et devotus existam.
180Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0403A (auctor 1110–1167)
Nemo enim militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II) . Rex Osias praesumptione spiritus in Sancta sanctorum more sacerdotis ingressus, lepra percutitur (II Paral. II); et propheta Balaam contra Dei voluntatem impii regis desiderio favens, prophetico lumine oculos avaritia excaecatur (Num. XXII) . O quam bene conveniebant haec duo luminaria, quam splendide ex hoc spirituali firmamento lucebant!
181Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0406B (auctor 1110–1167)
Quoniam autem erit rarus illo tempore, qui virtutibus studeat, qui virilia, id est fortia agat; rarus, qui acerbam mortem vitae huius illecebris praeferat; rarus, qui malit pro Christo a mundo contemni, et a carnificibus torqueri, quam mundi huius iucunditate perfrui: profecto pretiosior erit vir auro, id est rarior; et homo, scilicet qui secundum rationem, non secundum sensum more bestiae vivat, mundo obrizo.
182Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0439B (auctor 1110–1167)
Lucifer vocatur; quia lucem scientiae ferre videbatur, cum diceret: Gustate, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III) . Cecidit de coelo, et in terram corruit, quando ab electis eiectus, in solis reprobis quasi in carcere inclusus, terram more serpentis comedit.
183Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0441C (auctor 1110–1167)
Humano more loquitur hominibus, quia, si loquerentur divino, non intelligeretur ab hominibus.
184Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0333D (auctor 1110–1167)
Omnes gemunt, qui non more phreneticorum gaudent.
185Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0503 (auctor 1110–1167)
Sane autem praesentis operis suscipiendi propositum, quaedam ipse mecum meditando, quaedam vero quasi mecum, imo magis mecum, quia illa unanimi meo reverendissimo priori Hugoni, qui plus mecum, quam ego ipse mecum, communicanda epistolarum more sparsim dictaveram, ex quibus praesenti intentioni materiam sumens, sed et ipsa eadem ut congruere videbantur inserens, tribus incisionibus totum distinxi.
186Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0617B (auctor 1110–1167)
Igitur bestias, bestiali scilicet more saevientes, ac sanguinem nostrum ferali rabie sitientes, inimicos videlicet nostros, in inferioribus includamus; quibus et orationis solatium, et post caeteros, communis huius vitae praebeamus subsidium.
187Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0744B (auctor 1110–1167)
Invento autem consilio salutari, more suo Deo prosternitur, et huiusmodi verbis suam deplorans solitudinem: « Ecce, inquit, domine, non est mihi auxilium in me, et necessarii mei recesserunt a me.
188Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0762A (auctor 1110–1167)
Ille more suo victus pietate, nec sordes cavit, nec fetorem exhorruit.
189Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0771A (auctor 1110–1167)
Appropinquabat dies festus caeteris laetior, quo Salvator noster Iesus trabea mortalitatis indutus, de utero virginali tanquam de thalamo sponsus processit; in quo Anglorum tota nobilitas ad regis curiam debuit convenire, et regi more suo sceptris simul et corona decorando assistere.
190Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0771D (auctor 1110–1167)
Cum ecce vel resolutus in somnum, vel aegritudinis more depressus, vel quod credibile est, in mentis raptus excessum, biduo fere iacebat exanimis.
191Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0685C
Ita si quidem venenata pernicies perversi dogmatis ab initio nascentis Ecclesiae usque ad praesens nequiter pullulans serpere non desistit, occupare incautos, corrumpere doctrina quietos, more latronis aggredi latenter bene degentes, vera in falsis transmutare callide laborans.
192Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0689C
Item sciscitantur quare a carnium esu octo hebdomadibus ante Pascha, et septem a casei et ovorum more suo non cessamus.
193Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0690A
Ad stultarum cumulum et inertiam ineptiarum garrientes inquirunt quare chrisma nostrum, imo Dei, ex aqua fluminis conficiamus, et quare agnum simul cum corpore Christi et sanguine in Pascha super altare ponamus, et more Iudaeorum offeramus, cum nullatenus haec vel aliquis desipientium unquam crediderit.
194Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0740B
De hac re sciscitanti Lucino Hieronymus respondens, inter caetera rescripta epistolae, sic dicit (epist. 28) : « De Sabbato quod quaeris utrum ieiunandum sit, et de eucharistia an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia et Hispaniae observare prohibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus, et carptim diversi auctores in variis auctoribus edidere; sed ego illud breviter te admonendum puto: traditiones ecclesiasticas, praesertim quae fidei non officiant, ita observandas, ut a maioribus traditae sunt, nec aliarum consuetudinem, aliarum contrario more subvertit.
195Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0747B
CAP. CLXXXVI. Quare Latini more Graecorum comas non nutriant, ut mulieribus in crinibus dispares habeantur.
196Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0747C
« Cum ergo Graeci Latinos et Romanos redarguant cur barbas radant, qui ob munditiam utique hoc agunt, quam expressius ecclesiasticum expedit et deposcit ministerium; quippe cum diversae nationes suam observent consuetudinem in cultu corporis et vestimentorum indumentis, et hoc sine crimine, ita duntaxat ut non discrepet a catholica fide; convenienter et Latini vicem quaestioni rependunt, quare Graecorum laici more feminarum contra interdictum tonantis Pauli comas nutriant, qui ita Corinthiis apostolica auctoritate interminat dicens: Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi; quoniam capilli pro velamine ei dati sunt (I Cor. XI, 14) . Denique cum Latini comas nutrire indignum ducant, ut non muliebri cultui assentiant, inquirendum quid Graeci sanctius sentiant, qui quasi unitum caput cum mulieribus crinium velamine gestant.
197Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0753B
Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more maiorum, etiam sine ulla synodo praecedente, ius habuit exsolvendi quod synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem.
198Aeticus Ister, Cosmographia, 5; 34 (auctor fl.c.700)
Camereca navis opinatissima ob hoc nuncupata camelorum more in medio curvo colcherio quasi gibbum cameli fenestras obliquas modicas ad ventorum receptacula fore.
199Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 211 (auctor fl.c.700)
Modolato inchoatoque carmine gemellis versibus unam caelebre conlaudavit numquam deserendo artem, quam suo ingenio fieri in ipso mare nostrum pontem a Ionia Africam transeuntem et in aevum iugiter permanentem, ipsoque carmine talis caracteribus distinxit, ut nullius hominum legere vel deserere nodos possit Ebreos caracteres resupinatos, Grecos incurvatus Latinos duplicatos in similitudinem circi suosque apices in medium positos, metrico more conpositus, sua laude sibimet solus sciebat.
200Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 286 (auctor fl.c.700)
Ut leo a nullo tergiversante et quasi leaena nemo quoque formidante in amo capiet mare, in iaculo suffodet climma, arcu et funda urbium frendore concussa ventilans orbem, ut unicornius lamiam, proximorum tyrannus suos caesurus, cruentus more elefantum lanians saevit, dentuum aestimavit orbem velut unum acervum, de regibus et ducibus triumphavit, tyranni eius ridiculum erunt, ipsius ensibus maris vada erunt, altior in robore Olimpho, eminentior in rumore cedro, in astutia cordis conputabitur abysso.
201Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 379 (auctor fl.c.700)
Ex qua orta fuit Sibilla Samia et Pithagoras Samius, a quo philosophia primum inventa vel dilatata est, eiusque adsertiones idem Ethicus rethorico more stiloque prosodico valde obscure digessit et ipsum solum tantociens ex maxima parte recepit et ex aliqua parte reppulit.
202Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 428 (auctor fl.c.700)
Francus, ut diximus, et Vassus videntes se superatos, terra autem adflicta et vastata in solitudineque redacta, relinquentes propria cum paucis sodalibus, sed viris expeditis pulsi a sede statim Retia penetrantes ad invia et deserta Germaniae pervenerunt, levaque Meotidas paludes demittentes more praedonum pyrraticum et strofosum atque latronum degentes urbem construunt, Sichambriam barbarica sua lingua nuncupant, id est gladio et arcum, more praedonum externorumque posita.
203Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 443 (auctor fl.c.700)
Submotus ab his eminentissimis montibus aureus iuges noctem cum facibus adfui propter metum draconum et strutionum, grifas et serpentes inibi iugiter invigilant, furmicas more canum rapacissimas centauriasque lacertas venenatas valde reliqui cum sociis meis viris achademicis et inquiens retuli: O inaccessibiles thesauros maximos, tam avaros et crudeles habentes custodes.
204Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 455 (auctor fl.c.700)
Aves magnas mittit, psiptacum more hominum loquentem, habet elefantes et monoceros, bistias magnas; gignit enim cinamum et piper, calamum quoque aromaticum et ebor, chariston, berillo, crisoprasso atque crisolido, adamantem probatissimum ac carbunculo, leaenitis itaque et margaritis, uniones et miriaces; vicinae montes aureos.
205Agapetus I, Epistolae, 66,
EPISTOLA IUSTINIANI AD AGAPETUM. More maiorum suorum apud pontificem Romanum recens electum fidei suae professionem edit, eamdem quam supra ad Ioannem papam II miserat.
206Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0913C
Quod malum in caput quondam Landulfi tui genitoris respicit, qui quasi monasterium intra Capuanam civitatem aedificans, non ob Dei reverentiam, sed temporis gloriae honore cupidus parvipendens animarum periculum, suo dominatui monasterium subdere cupiens, perverso more cum morbido grege recumbere deside rans, ut totius possessio iam dicti monasterii suis quasi iure haereditario relinqueretur.
207Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0896A
Deinceps vero nullum archiepiscoporum, vel Coloniensem, vel alium quemlibet in vestra dioecesi ullam sibi vindicare decernimus potestatem; quinimo et ipsis et omnibus omnino suademus cultoribus religionis, ut adiutorium, et solatia vobis in omnibus administrent; quatenus pro gratia huius beneficii plenam recipere mercedem a Domino mereantur, cum omnia, quae proficua ecclesiae probantur exhibere, et divinis non impugnantur praeceptionibus, efficienda et praebenda omnipotentis Dei auctoritate, et beatorum apostolorum Petri et Pauli esse non dubitamus, et hoc nostro decreto decernimus, secundum praenominatae bonae memoriae Nicolai papae sanctionem, et reverendissimi regis Ludovici votum, ipsas praedictas dioeceses, Hamburgensem scilicet, et Bremensem, non deinceps duas, sed unam esse et vocari; omnem quoque adversantem vel contradicentem, atque piis nostris studiis quolibet modo insidiantem, anathematis sermone percutimus, perpetuaeque ultionis reum diabolica sorte damnamus, ut culmen apostolorum, more praedecessorum nostrorum, causamque Dei pio affectu zelantes ab adversis hinc inde partibus muniamus.
208Agennius Urbicus Ps, Commentum de agrorum qualitate, p1; 36
"Ager per strigas et per scamna diuisus et assignatus est more antiquo in hac similitudine, qua in prouinciis arua publica coluntur".
209Agennius Urbicus Ps, Commentum de agrorum qualitate, p1; 37
ager ergo, siue per strigas siue per scamna diuisus sit, siue quocumque alio ordine succedenti, assignatus est more antiquo atque antiquo arbitrio in hac similitudine, qua in diuersis prouinciis arua publica coli perspicimus.
210Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1183C
Hoc ideo, quia hoc ipsae rogitasse probantur, Ut sibi post scriptum hoc ego dirigerem, Quo se solari, quo haec possent oculato Quae dixi, more iugiter aspicere.
211Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1193B
Tu tibi testis ades, quantum te semper amarit, Nunc illi dignam ipse repende vicem, Nos etiam minimas eius de more sorores Nunc commendamus ecce tuis manibus, Ut doceas, moneasve tibi nos more sueto, Et nos ipsius semper amore colas, Mercedem dabit hic vobis, cui serviit ipsa, Cuius item famulae nos sumus exiguae.
212Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1195D
Ipsam vero loqui mecum de more videbam Cum de nonnullis, quae inciderant, aliis, Tum de regula item nostra, totaque perinde Vel vita nostra coenobiique statu, Cumque mihi librum, si quem fortassis haberet, Nostri propositi tunc peterem tribui, Se habuisse quidem, sed iam non prorsus habere Te Gerberg istum dixit habere librum.
213Agius presbyter, Vita S. Hathumodae, 137, 1181C
Aderat eodem ibi tempore cum clericis Marquardus episcopus, et omnia, quae egressuris necessaria videbantur, in sacri olei inunctione, in ultima reconcilatione, in sacrificii communicatione, solemni more adimplevit.
214Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0497B (auctor c.805–c.846)
At illud attente considerandum est, sanctum hunc scriptorem nil fere amplius de columbae apparitione habere quam Agnellus habeat, quinimo ipsissima ex Agnello verba descripsisse, ubi et ipse sanctum Severum uxori dicentem inducit: « Vadam et videbo visionem mirabilem, videlicet, quomodo columba de coelo veniat, et super electi caput, solito more, consideat.
215Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0497B (auctor c.805–c.846)
» Vides in Agnelli Historia verba illa desiderari, quae nodum tangunt, solito more.
216Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0542C (auctor c.805–c.846)
Imo et id recentius apud monachos consuevisse, probatur ex Cavensis monasterii ecclesia, in qua corpori medio, quod capsum Gregorii Turonensis vocabulo appellare liceat, circumposita sacella apparent parietibus ipsius capsi adhaerentia; inter quae illud ex Odaei parte situm est, in quo antiquissimorum eiusdem monasterii Patrum sacra lipsana conduntur; adestque facto aliquorum graduum descensu alterum, ubi ex antiquissimo more defunctorum corpora sepeliuntur ossibus proinde scheletisque refertum.
217Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0543B (auctor c.805–c.846)
IV. Episcopis, quamvis a communi more recedere liceret, quorum proinde aliquos legimus intra basilicae septa ac ad altare ipsum sepultos fuisse, novimus tamen eorum plures, vel in aliquo ex circumpositis sacellis, vel in quadriportici parte ecclesiae adhaerente, quam noster ardicam (vocabulo apud alios scriptores ignoto) dicit, sepultos fuisse: « Florentius in monasterio S. Petronillae haerens muris ecclesiae Apostolorum sepultus est.
218Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0534C (auctor c.805–c.846)
Postquam iubente Theuderico interfectus est Odoacer, solus et securus regnavit Romanorum more.
219Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0574D (auctor c.805–c.846)
Marcellinus plura pro more indict.
220Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0579B (auctor c.805–c.846)
4, ubi suo more, doctissime videlicet, celeberrimi viri Caroli Sigonii lib.
221Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0592D (auctor c.805–c.846)
Hoc mortuo gloriose, contubernalis Susanna prudens more castae turturis Assidue gemit viro privata; Viro, qui sortitus est ex laboribus gloriam In oriente sole et occidente; Exercitum enim auxit Orientis et Occidentis.
222Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0604A (auctor c.805–c.846)
Quod pertinet ad aedes huiusmodi fontis nomine ab antiquioribus, baptisterii vero ab infimae aetatis scriptoribus vocitatas, plura erudite de more Ducangius in Glossario utroque, et in descriptione aedis S. Sophiae, n.
223Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0604B (auctor c.805–c.846)
Nunc in aedis angulo ad portam quae Occidentem spectat, pro recentiori more fastigiatum vas aquam capit, qua per aspersionem infantes totius civitatis baptizantur.
224Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0601A (auctor c.805–c.846)
Hoc quoque perpetuo decrevit more tenendum, Ut biduo gratis clerus lavet ipsius urbis, Tertia cui cessum (cessa) est, et feria sexta lavandi.
225Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0617A (auctor c.805–c.846)
X. Ex his quae subsequuntur ad saecularem historiam, sed et ad ecclesiasticam spectantibus, aliqua ad Maximiani aetatem pertinent, alia pro more προληπτικῶς sunt dicta.
226Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0627B (auctor c.805–c.846)
32, haec habet: « Per hos Langobardorum duces septimo anno ab adventu Alboin, et totius gentis, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, civitatibus subrutis, populisque, qui more segetum excreverant, exstinctis, exceptis his regionibus quas Alboin coeperat, Italia maxima ex parte capta, et a Langobardis subiugata est.
227Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0644D (auctor c.805–c.846)
Coniiciebam coeptum Ravennam mitti apocrisiarium S. sedis Romanae, cum primum exarchi delegata veluti imperatoris potestate Ravennae fuere, at cum hic de veteris consuetudinis testimonio ferendo agatur, et non modo quaeratur an pallio usus sit Ioannes, vel praedecessor eius Petrus, sed episcopi Ravennates antiquiores, Ravennae existente « illo, vel illo, » apocrisiario, sequitur Magni Gregorii testimonio, ex veteri more qui ante exarchos obtinuerat id urbi illi datum, ut apocrisiarius in ea resideret.
228Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0650B (auctor c.805–c.846)
Ioannis episcopi Ravennatis epistola, qua summa animi moderatione se tuetur, qui non superbiae fastu, sed suae Ecclesiae zelo, pallii usum pro suorum praedecessorum more sibi deberi crediderat.
229Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0650C (auctor c.805–c.846)
Sperat tamen futurum fore ut pontifex patris more post correptionem acrius adhibitam, blandiatur, et privilegia non modo confirmet, sed augeat.
230Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0659 (auctor c.805–c.846)
Igitur pro more Rubei clarissimi Ravennatum scriptoris chonologica syntaxis exponenda est.
231Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0670A (auctor c.805–c.846)
Noster cum nil de Bono narrandum habeat, pro suo more convertitur ad suorum temporum vitia.
232Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0675D (auctor c.805–c.846)
« Et ego Paulus Scordili de Candia doctor decretorum, praepositus, S. Ravennatis ecclesiae illud privilegium in authentico vidi, et legi, et bullatum bulla plumbea apostolica, sed non more aliarum apostolicarum bullarum.
233Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0712A (auctor c.805–c.846)
» Idem in Nicolao, de Ioanne archiepiscopo Ravennate tradit, quod « cautiones et indiculos quae solita sunt ab archiepiscopis Ravennatibus in scrinio fieri initio consecrationis suae, more felicis decessoris sui, falsavit, et quaedam barbara scripta, quaedam vero falsa composuit.
234Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0712B (auctor c.805–c.846)
Platina in summorum pontificum Vitis inter caetera argumenta, quibus probet Iustinianum post imperium receptum summa erga pontificem Constantinum veneratione, et addictissimo obsequio fuisse, illud affert, quod, cum Felix in sua ordinatione cogeretur scripto de more obedientiam et cautionem de pecunia Romam mittenda promittere praestareque, idque prae arrogantia facere detrectaret, Iutinianus cognito episcopi rebelli in pontificem animo, Theodorum patricium miserit Ravennam cum classe, qui, Ravennatibus superatis, Felicem catenis devinctum Constantinopolim abduxit, ubi imperatoris iussu excaecatus, in Pontum relegatus sit: « nequaquam tamen, » adiicit Platina, « hanc saevitiam Constantinus probavit; redigere enim hominem ad sanitatem volebat, non tantis malis affici.
235Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0712C (auctor c.805–c.846)
213 et 214, historiam luculentissimam, et pro suo more ornatissimam, texit, qua Felicem ait « potentia Romanorum iudicum nixum, » scripta suae fidei ratione pro suo arbitratu, Ravennam reversum « pecuniae pensionem, » denegasse, « quae more maiorum veterique instituto, et recenti superiorum archiepiscoporum testimonio, » debebatur.
236Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0712D (auctor c.805–c.846)
Difficile omnino sit « more maiorum, veterique instituto, et recenti superiorum archiepiscoporum testimonio, » ostendere solutam pontifici ullam pecuniae quantitatem Felicis huius aevo.
237Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0717D (auctor c.805–c.846)
Interrogasti per ordinem canonico more, et de me omnia vobis patefacta sunt, quomodo laicus fui, et sponsam habui, et ad clericatum perveni, et cognitum vobis factum est, et dixistis, nullum obstaculum mihi esse potest.
238Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0722C (auctor c.805–c.846)
Quo cognito Ravenniani egressi sunt ad eum more praeliandi in campum Coriandri.
239Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0724C (auctor c.805–c.846)
Scriniariorum huiusmodi officium fuisse inter caetera litteras, quas pontifex mittebat, conscribere, tum ex pontificum monumentis constat, tum ex Nicolai I epistola 27, in qua pontifex dicit, se more solito litteras scribere non fecisse, quia « ob festa Paschalia, scriniarios suos, eo quod debitis vacabant occupationibus, habere, ut debuisset, non valuerat.
240Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0731C (auctor c.805–c.846)
Turbae ea conditione compositae dicuntur, « ut novi diaconi relicta dalmatica superhumerale imponerent more Graecorum, et circa altare assisterent, » Dalmaticis uti proprio habitu diaconos Romanae Ecclesiae usos, alias autem nobiliorum Ecclesiarum, ex Romanae concessione, observaverunt eruditi.
241Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0731C (auctor c.805–c.846)
Ea itaque Ravennatum diaconorum praerogativa ab his qui antiquae ordinationis iure se tuebantur retenta est; recens ordinati dalmaticis uti vetiti sunt, et dalmaticae loco superhumerale, quo more Graecorum uterentur, concessum.
242Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0725D (auctor c.805–c.846)
Tunc inter se multa volventes post foedus pacis statuerunt de novella consecratione, ut diacones dalmatica superhumerale imponerent more Graecorum, et circa altare assisterent; et ex illo die coeperunt levitae multiplicare, nam canones prohibent apostolica auctoritate muniente.
243Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0727A (auctor c.805–c.846)
Vir autem iste Sergius praesul, cum Paulus [Stephanus] papa Romanus iter per Franciam [Franciae iter per Tusciam] pergeret, non ei obvius fuit, et indignatus papa, de valle quae dicitur Calle Collata, quae rustico more Galliata dicitur, cum ira magna eum exuit [exivit del. eum]. Lustrato Langobardorum regno, calcata praeexcelsa munia, Iovis montis pertransiit iugum; deinde Franciae arripuit iter, et quidquid ad Pipinum postulavit regem, obtinuit: deinde reversus, Sergium archiepiscopum vexare coepit. Ille autem fiduciam habens in rege, ut [rex] adminiculum ei praeberet, et fefellit illum; et deductus est Romam a suis civibus, atque fraude deceptus.
244Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0727B (auctor c.805–c.846)
Interrogasti per ordinem canonico more, et de me omnia vobis patefacta sunt, quomodo laicus fui, et sponsam habui, et ad clericatum perveni, et cognitum vobis factum est, et dixistis, nullum obstaculum mihi esse potest.
245Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0736D (auctor c.805–c.846)
Sepultus dicitur Deodatus non in basilica, sed in oratorio, quod de more monasterium vocat noster; coemeteriis enim haec superstructa alibi demonstravimus.
246Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0502A (auctor c.805–c.846)
4, ad episcopos Siciliae, Gregorius Magnus saepius, apud quos etiam baptisma ipsum baptismus paschalis vocatur, Paschalis itaque dies, sive Resurrectionis, incipiebat ecclesiastico more Sabbati sancti hora tertia, qua benedictio fontis et initiatio competentium fiebat, cum caeteris, quae ita protrahebantur, ut nocte demum subsequente cerei benedictio et missarum solemnia fierent.
247Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0503A (auctor c.805–c.846)
In eodem Codice, ex quo Agnellum descripsi (scriptus est autem Codex ex apographo antiquiori circa tempora Constantiensis concilii) habetur indiculus dierum, quibus, ex antiquo Ecclesiae Ravennatis more, cuiuslibet ecclesiae urbis illius celebratur dedicationis memoria, in quo dedicatio maioris ecclesiae consignatur, ut nunc, die ipsa 13 Aprilis.
248Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0511D (auctor c.805–c.846)
, Adelphium tantum exprimant pro more scribentis, qui, cum alterum ex consulibus nominat, Occidentalem Orientali omisso eligit, haec Orientalem Occidentali neglecto adnotat.
249Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0511D (auctor c.805–c.846)
Praeterea ascribendi consulis modus diversus est a Leonis more, qui solet non consulatu, ut ibi, sed consule, vel consulibus scribere.
250Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0746A (auctor c.805–c.846)
Idem Agnellum presbyterum cardinalem nuncupat pro sui potius quam Agnelli more, nam Agnelli aetate Ravennae ita notari solitos presbyteros eius Ecclesiae principes, seu in cardine, ut vocabant, positos, ex Agnello ipso minime constat.
251Agobardus Lugdunensis Auctores varii, Epistola de Iudaicis superstitionibus, 104, 0086D
Sedere autem more terreni alicuius regis in solio, quod a quatuor circumferatur bestiis, et magno quamvis palatio contineri.
252Agobardus Lugdunensis, Contra obiectiones Fredigisi abbatis, 104, 0163B (auctor 769-840)
Diximus namque quia interpretes divinorum voluminum vel expositores non curarunt omnino tenere indeclinabiliter regulam grammaticae artis; quod utique neque imperitia, neque malitia fecerunt, sed ratione condescensionis; ut sicut usus sanctae Scripturae est verbis condescendere humanis, quatenus vim ineffabilis rei humano more loquens, ad notitiam hominum deduceret, et mysteria insolita solitis ostenderet rebus; ita et interpretes eius eam sequendo, illud studuerunt summopere transferre, unde manifestiorem sensum legentibus praeberent, etiam si contra grammaticam esset eatenus, ut sacramento rei concordaret.
253Agobardus Lugdunensis, Contra obiectiones Fredigisi abbatis, 104, 0167A (auctor 769-840)
» Qui etiam in praefationibus Isaiae, Ieremiae et Ezechielis, quid de differentia locutionis prophetarum eorum dixerit, diligenter perpendite; et invenietis nobilitatem divini eloquii, non secundum vestram assertionem, more philosophorum, in tumore et pompa esse verborum, sed in virtute sententiarum, secundum quod ipse Apostolus ait: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
254Agobardus Lugdunensis, Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum, 104, 0185A (auctor 769-840)
Nam si essent signa sanitatum, quae Deo largiente per merita sanctorum concessa viderentur, concursus ad eadem loca consequens esset; et si aliquid oblationum ibi daretur more ecclesiastico, et secundum dispositionem Patrum, esset utique fructuosum ipso usu misericordiae.
255Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0043A (auctor 769-840)
Nunc autem quia dicit sanctam Virginem aliter Dei esse genitricem, et aliter hominis, ego puto quia sicut nec usitato more loquitur, ita nec catholico.
256Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0052A (auctor 769-840)
XXIV. Si autem in hoc loco inusitato more ego alicui loqui videor, quia dico totum Dominum; audiat, quisquis ille est, similem huic sententiam Symmachi papae ad Anastasium imperatorem: « Christus itaque Deus veraciter totus, et totus homo est, sic conceptus, sic editus, sic conversatus in saeculo, sic passus, sic apud inferos, sic resuscitatus, sic cum discipulis apparens, sic elevatus in coelum, sic exinde dictus est esse venturus, sic hodieque in coeli regione persistit, dicente Apostolo, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
257Agobardus Lugdunensis, Liber de correctione antiphonarii, 104, 0332C (auctor 769-840)
Deinde quod eum stola indutum purpurea aurem dicit Virginis introiisse, sive humano more cultu regio indutum, sive humanam formam non ex Virgine suscepisse, sed de coelo Dei Verbum attulisse putaverit, eamque stolam purpuream appellarit, apertissimae blasphemiae est.
258Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0244D (auctor 769-840)
Verum quia, more sacri eloquii, in pane, quidquid comedi potest, accipitur, pensandum est quam attente Dominus custodiri velit quidquid non irreligiose praelatus quisque praeceperit, cum Saulis iussa a nesciente transgressa, sine aliqua vindicta transire non passus sit.
259Agobardus Lugdunensis, Liber de divina psalmodia, 104, 0325C (auctor 769-840)
Quia nuper stultus et improbus, ipsaque stultitia et improbitate sua omnibus notus calumniator erupit, qui sanctam Ecclesiam nostram, id est, Lugdunensem, non solum verbo, sed etiam scriptis lacerare non cessat, quasi non recte, nec more paterno sive usu, divinae decantationis solemnia peragentem, necesse fuit omnem sacrorum officiorum seriem, quae solito cantorum ministerio per totum anni circulum in ecclesiasticis conventibus exhibetur, sicut in eadem Ecclesia favente Dei gratia custoditur, diligentius et plenius in libello quem usitato vocabulo Antiphonarium nuncupant, colligere, atque digerere; praemissa scilicet praefatione pii et orthodoxi Patris, cuius probatissima fides atque doctrina in munere Domini Dei nostri omnibus examinata ac declarata celebriter innotuit; ut omnes pacifici et prudentes Ecclesiae filii, in quorum manus eiusdem libelli textus venerit, verissime et evidenter agnoscant praefatam Christi Ecclesiam, eodem Christo Domino gubernante ac protegente, nec a recto fidei tramite deviasse, et paternum morem, quem statuta ecclesiastica declarant, fideliter custodire, ac per hoc ab antiquo Ecclesiae Dei usu nullatenus discrepare, nec contemnere alicuius diversum morem, si constat esse probabilem; sed, iuxta Apostolum, ea quae utiliora et potiora sunt sequi.
260Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0201D (auctor 769-840)
More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur.
261Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0214B (auctor 769-840)
Ubi autem vidit centurio tam obstinatam Iudaeorum contentionem, positum in medio ipsum corpus exussit; et ita nos postmodum ambusta ossa, pretiosissimis gemmis chariora, et omni auro probabiliora per ignem facta, collegimus, ac, sicut conveniebat ex more, condidimus.
262Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0215B (auctor 769-840)
XX. Quod autem imagines apostolorum et ipsius Domini ob amorem potius et recordationem, quam ob religionis honorem, aut aliquam venerationem more gentilium, ab antiquis expressae vel conservatae sint, Eusebius Caesariensis in libro septimo (Cap. 18) Ecclesiasticae Historiae ostendit, interserens huiusmodi narrationem, cum de his quae apud Caesaream Philippi gesta compererat aliqua perstrinxisset.
263Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0218C (auctor 769-840)
Ex quibus manifeste colligitur, quia si serpentem aeneum quem Deus fieri praecepit, quoniam errans populus tanquam idolum colere coepit, Ezechias religiosus rex cum magna pietatis laude contrivit; multo religiosius sanctorum imagines (ipsis quoque sanctis faventibus, qui ob sui honorem cum divinae religionis contemptu, eas adorari more idolorum indignantissime ferunt) omni genere conterendae et usque ad pulverem sunt eradendae; praesertim cum non illas fieri Deus iusserit, sed humanus sensus excogitaverit.
264Aimo S Petri Divensis, Epistola, 181, 1707B
Quis enim vidit unquam, quis audivit in omnibus generationibus retroactis, ut tyranni, principes potentes in saeculo, honoribus et divitiis inflati, nobiles natu viri et mulieres superba et tumida colla loris nexa plaustris submitterent, et onusta vino, tritico, oleo, calce, lapidibus, lignis, caeterisque vel vitae usui, vel structurae ecclesiae necessariis, ad Christi asylum animalium more brutorum pertraherent?
265Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0812A (auctor 950-1008)
Anniversaria beati confessoris Christi Remigii in terris ex more celebrabantur, dies videlicet festus et plenus reverentiae, in quo concursus populorum ad eius venerandam basilicam fieri assolet.
266Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0817C (auctor 950-1008)
Hoc ubi languidus persensit, et ipse cupidus sanitatis, insueto attentabat viam terere more.
267Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0820C (auctor 950-1008)
Attamen aratris humum hac illacque more arantium inverti praecipientes, glebis, utcunque poterant, cadavera obruebant.
268Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0830C (auctor 950-1008)
Toto itaque potitus castro, copias duorum comitum qui eum inde pellere nitebantur, Willelmi videlicet Pictaviensis, et Bosonis Petragorici, per quindecim dierum cludens spatium, obsidionem eos solvere coegit; qua liberatus necessitate, audendo maiora, municipium Patris Benedicti quatuor et semis millibus a memorato distans castello, absentiam praepositi Otherii aucupatus, latrocinantium more ingreditur.
269Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0833A (auctor 950-1008)
Ibi quoque se latere posse diffidens, tecta more architecti perambulabat, donec ab Hugone qui studiosius reliquis eum investigabat, visus, pacta vitae ac membrorum securitate captus est.
270Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0843A (auctor 950-1008)
Illis itaque hoc modo submersis, apparuit repente vir quidam monachico adopertus indumento, more abbatum recurvum a capite de manu gerens baculum; quique super aquam deambulans, eodem ligno navim cum hominibus nil mali passis, ac cunctis rebus, de profundo ad littus traxit.
271Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0640B (auctor 950-1008)
Regem vero, caeterarum more nationum, Franci sibi eligentes Pharamundum, Marchomiri filium, solio sublimant regio.
272Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0664B (auctor 950-1008)
Sed Burgundiones, more sibi solito, animositatem Francorum non perferentes, hostibus terga nudarunt.
273Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0681D (auctor 950-1008)
Inclytus ergo Domini levita Maurus, iter ad Gallias agens, dum in pagum devenisset Antissiodorensem, die qua Dominicae coenae ex more in terris celebrabatur sacra solemnitas, ad monasterium sancti Romani, nutritii quondam Patris Benedicti, divertit.
274Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0723D (auctor 950-1008)
» Cui cum ille responderet se nil aliud quam tegulas, quas rex pridem superponi iusserat, videre, rogaretque ut, si ipse aliud quidlibet cerneret, indicaret (aestimabat enim illum solito more iocari), ille iterato ad eum.
275Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0735A (auctor 950-1008)
Qui diu ibi residere fastidiens, ad suam, unde digressus fuerat, rediit civitatem; iunctusque duci Desiderio, qui ad eum, ut diximus, de pago venerat Tholosano, evocatum Gundoaldum, more antiquorum Francorum, regem proclamantes esse suum, elevaverunt super clypeum.
276Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0762D (auctor 950-1008)
Renitebatur enim, quamvis exercitus eius more pecorum obtruncaretur.
277Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0777D (auctor 950-1008)
Fama itaque defuncti Clotarii ad Dagobertum pervenerat, more ingenii humani, cui satis est, ubi capita acceperit, caetera non requirere.
278Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0781C (auctor 950-1008)
Porro VIII anno regni sui, cum (more regibus assueto) superiores Franciae partes pervagaretur, moestusque esset quod filium non progeneraret qui post se regnaret, puellam quamdam, Ragnetrudem nomine, thalamo sibi sociavit; ex qua filium eo anno suscepit.
279Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0792B (auctor 950-1008)
Cumque Gothi pueritiam regis aucupati, more sibi assueto multimoda committerent scelera, Cintasindus quidam Gothorum praeminentissimus, Tolga regno pulso, ac clerico fieri coacto, regnum arripuit.
280Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0411A (auctor 950-1008)
Qui purcussus non clamavit, non titubavit, aut cadentium more loco motus est, verumtamen, hoc tantum dicens: « Iste, ait, serio haec fecit, » ad domum ubi sui famuli hospitium habebant ascendere coepit.
281Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1035A (auctor fl. 800)
Una namque noctium, custodibus eiusdem ecclesiae dormientibus, antequam fratres ad referendas Deo laudes more solito excitarentur, auditur ab eisdem coram altari sancti Stephani strepitus daemoniorum ingens, veluti hominum multitudo ad aliquid putaretur discurrens.
282Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1040D (auctor fl. 800)
Sed priusquam mediae noctis spatium transmitteretur, evigilans, quasi quodam medicamine delibuta, per seipsam aggreditur ecclesiam, fratribus iam ex more vigiliarum solemnia celebrantibus.
283Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1041D (auctor fl. 800)
Illud quoque quod divina bonitas eodem vespere ad famam nominis tanti viri ostendere voluit, reticeri non debet quin inter caetera narretur miraculorum insignia. Fuit quidam puer (ut putabatur) duodennis, de pago Aurelianensi et familia beati Patris Benedicti, qui de matris vulva in lucem renibus contractus ac genibus proruperat; nec aliter se ullo modo movere poterat, nisi manibus nitens semivalidum promoveret corpusculum, insuper et ita ab ineunte aetate, officio loquendi privatus adoleverat, ut more ipsius lingua potius strepitum, quam verborum exprimeret sensum.
284Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1017D (auctor fl. 800)
Qui nimirum attoniti, et pro his quae dicebantur valde gavisi, Audaldum regulari more prius suscipiunt: ac deinde illi secum, quamdiu viveret, habitandi locum concedunt.
285Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0941C (auctor fl. 800)
Quos cum ille in pago Belnensi ( de Beaune ) sibi praesentatos more primatum nobiliter excepisset, suae inde promissionis haud immemor; mox de illorum adventus causa, quomodo qualiterque fieri deberet, suos advocans, diligenter tractare coepit.
286Alanus Antissiodorensis, Epistolae, 201, 1385A (auctor 1152-1167)
Caeterum de domino Bituricensi, qui multum fidelis, et maior columna Ecclesiae in regno vestro, vos plurimum rogamus, ut tantum virum sicut decet regiam dignitatem vestram more solito benigne supportetis, ne de eius gravamine episcopi regni vestri scandalizentur, imo de vestrae benignitatis exhibitione in ipsum ab omnibus nobis condignae gratiarum actiones referantur.
287Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0472C (auctor 1152-1167)
Ex hoc Bernardus suo iam more, suo iure victitare incipiens, eleganti corpore, grata facie praeeminens, suavissimis ornatus moribus, acri ingenio praeditus, acceptabili pollens eloquio, magnae spei adolescens praedicabatur.
288Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0489B (auctor 1152-1167)
Nec tamen more carnalium in gloriam elevabantur humanam, sed iuvenili eius aetati et novae adhuc conversationi, spirituali sollicitudine metuebant.
289Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0490B (auctor 1152-1167)
Sed et disposuit domui suae, et eleemosynas dedit: et sic demum christiano more in bona spe misericordiae Dei animam exhalavit.
290Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0495C (auctor 1152-1167)
Hic aliquando cum de huiuscemodi viris religiosis loqueretur, licet suo more et solito studio fraternas virtutes deprimeret, tandem cum eis, inter quos tunc sermocinabatur, nollet esse molestus: « Quae, inquit, nescio non dico vobis; sed unum scio et expertus sum, multa ei divinitus in oratione revelari.
291Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0498D (auctor 1152-1167)
Et decantatis ex more laudibus Deo, obedientiam deinceps polliciti, electioni Innocentii omnes pariter subscripserunt.
292Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0518D (auctor 1152-1167)
Cumque expleta paulo minus oratione prima recordarer angelicum ex more canticum, id est, Gloria in excelsis Deo, praecedere debuisse, erubui, et quod oblitus omiseram canticum inchoans, vobiscum pariter ad finem usque complevi.
293Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0523C (auctor 1152-1167)
Unde veriti ne quid simile, aut forte gravius accideret die tertia, praeoccupantes horam, et mane divina ex more sacrificia consummantes, sicut et biduum iam in celebratione Missarum et iugi fecerant psalmodia, purissimum illud balsamum suo vasculo commisere, in lapide reponentes lapidem pretiosum, optimam margaritam.
294Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0485 (auctor 1128-1203)
Initio autem primi libri, auctor more recte scribentis, proponit, non tamen in ipsa propositione materiam, de qua tractaturus est, praelibat, ad insinuandum materiam ipsam quasi ineffabilem esse, et ad vitandam arrogantiam, ne si de ineffabilibus se tractaturum proponeret, arrogantiae suspicionem ingereret; secundo invocat.
295Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0491B (auctor 1128-1203)
More suo Seneca mores ratione monetat, Optimus excultor morum, mentisque colonus.
296Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0506C (auctor 1128-1203)
Asperat illa manum scutica, qua punit abusus, Quos de more suo puerilis combibit aetas.
297Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0513B (auctor 1128-1203)
Eventum quae contineant, quid gestio facti Contineat, facto quae sint adiuncta, vel ipsum Ut res deposcit solito de more sequantur.
298Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0523A (auctor 1128-1203)
Non tamen omnino naturam sentit avaram, Imo et dote sua qua se tueatur abundat, In nullo patiens eclipsim muneris huius, Quo de more solet natura beare iugalem.
299Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0528A (auctor 1128-1203)
Cuius sphaera ruens torrentis more, tonando Clamat, et altiloquos resonat clamore boatus.
300Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0552B (auctor 1128-1203)
Et ne degeneres scurrili more lacertos Exerat, et turpi vexet sua brachia gestu; Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum; Admonet illa virum; vel ne delibet eundo Articulisque pedum terram, vix terrea tangens, Eius legitimo format vestigia gressu.
301Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0552C (auctor 1128-1203)
Ne cultu nimio crinis lascivus adaequet Femineos luxus, sexusque recidat honorem: Aut nimis incomptus iaceat, squalore profundo Degener, et iuvenem proprii neglectus honoris Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque Illa modum, proprioque locat de more capillos.
302Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0571B (auctor 1128-1203)
Hic tamen a tergo Parthorum more sagittam Dirigit in Venerem; nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit vulnus, et inde Mortem concludit: nec ad haec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
303Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0122D (auctor 1128-1203)
More Parthorum ineunda est pugna contra luxuriam: ut sicuti Parthi fugiendo fugant, terga vertendo superant; sic fugiendo fuganda est luxuria, et recedendo caedenda.
304Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0177D (auctor 1128-1203)
Considerandum est etiam, ubi, servanda etenim est patriae consuetudo; ut, Si fueris Romae, Romano vivito more.
305Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0462B (auctor 1128-1203)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae maiestatis cultum exhibere credatur: Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se seiungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi eiusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
306Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0800A (auctor 1128-1203)
Plenum vero frumentum inventum est quando in tritura persecutionis nequaquam palearum more inventus est.
307Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0880B (auctor 1128-1203)
Dicitur homo, unde Ioannes: Et videbit eum omnis oculus; omnem oculum, usitato more locutionum pro omni homine positum hic accipiamus.
308Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1006D (auctor 1128-1203)
Dicitur Apostolus sive praedicator, unde David: Rex virtutum dilecti, id est Christi; virtutum suarum, id est apostolorum suorum, et dicitur hoc more veteris Scripturae.
309Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0725A (auctor 1128-1203)
Dicitur homo mundanus qui more calami leviter flectitur ad bonum et ad malum, ad prosperitates et adversitates, unde: Behemoth latet sub umbra calami, quia ibi delectatur, ibi requiescit, scilicet in homine mundano.
310Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0778B (auctor 1128-1203)
Tentantia quippe vitia quae visibili praelio contra nos militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur.
311Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0051A (auctor 1128-1203)
Cum multi ad ornandum tabernaculum Dei offerant aurum, argentum, lapides pretiosos, byssum, coccum bis tinctum, purpuram, ego aliorum more pilos caprarum offero (Exod. XXXV) . Et cum divites de abundantia sua in gazophylacium Domini thesauros mittant, ego cum paupercula muliere duo minuta mitto (Marc. XII) . Et cum multi Salomonis sapientiam, Tullianam eloquentiam, ad laudem Virginis matris effundunt, quae est tabernaculum Dei, coelestis regis palatium, virtutum gazophylacium, qui etiam virtutibus praediti, castitate mundi, charitate accensi, ego pauper scientia, deiectus vita, nullus in gratia, asperitate peccati hispidus, qualemcunque laudem in honorem Virginis propono.
312Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0081A (auctor 1128-1203)
More amantium loquitur, soror mea per gratiam, sponsa per dilectionem.
313Alanus de Insulis, Elucidatio in Cantica canticorum, 210, 0085A (auctor 1128-1203)
Et inebriamini coelesti gaudio, charissimi, per veram dilectionem; ut inebriati ab ubertate domus Dei et torrente voluptatis potati dicatis: « Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII) . » Cum superius mentio fieret de ascensione Christi consequenter revertitur auctor ad carnis assumptionem more prophetali.
314Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0589C (auctor 1128-1203)
Crastinus ingrato procrastinat omnia more, Et de cras uno, cras mihi mille facit.
315Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0590A (auctor 1128-1203)
Nos asinus ridere facit, dum more leonis Pingitur, et vulpes subdola cogit idem.
316Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 22; 3 (auctor 1128-1203)
Quod si mihi non credis, uade in Armoricum regnum, id est in Minorem Britanniam, et predica per plateas et uicos Arturum, Britonem, more ceterorum mortuorum mortuum esse et tunc certe re ipsa probabis ueram esse Merlini prophetiam, qua ait Arturi exitum dubium fore, si tamen immunis euadere inde potueris, quin aut maledictis audientium opprimaris, aut certe lapidibus obruaris.
317Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 46; 1 (auctor 1128-1203)
Meneuia pallio Vrbis Legionum induetur et postea adiecit et predicator Hiberniȩ propter infantem in utero crescentem obmutescet, ordo preposterus est, quia more prophetico posteriora per anticipationem figurate preposuit et priora postposuit.
318Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 47; 6 (auctor 1128-1203)
Nunc autem per hyperbaton, conuerso ordine, prophetico more ita posuit: Delebitur iterum religio et transmutatio primarum sedium erit.
319Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 25; 3 (auctor 1128-1203)
Quo defuncto in Normannia et corpore eius regio more curato eiectisque intestinis atque in sacrato loco intra ecclesiam ante altare tumulatis, cum reliquum corpus eius in naui positum esset, ut in Angliam transportaretur, ad portum nocte applicuit uniuersamque patriam miserabili eiulatu atque inconsolabili plangore compleuit.
320Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 29; 4 (auctor 1128-1203)
Picti autem dicuntur eo quod per incisuras cutis quasi picturarum stigmata quedam in corporibus suis gentilicio more faciant.
321Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 1; 2 (auctor 1128-1203)
Restat nunc, ut de successione eorum et de his, que ipsis eorum successoribus siue eorum diebus in insula Britannie euentura idem propheta figuratis quidem eloquiis et obscuris enigmatibus more suo omnia inuoluendo necnon et de signis, que in consummatione mundi futura dicit in sole et luna et stellis ipsisque elementis – iuxta illa Domini in euangelio uerba: erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura hominum pre confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus pre timore et expectatione que superuenient uniuerso orbi – sed et de mundi renouatione seu etiam hominum resurrectione, quid senserit iuxta christiane fidei disciplinam et euangelice ac prophetice contestationis irrefragabilem auctoritatem, prout melius et apertius atque consequentius potuerimus prosequamur.
322Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 8; 2 (auctor 1128-1203)
Est alius sensus in his cornibus aureis et barba argentea et quidem satis apertus: ut uidelicet simplici interpretatione contenti intelligamus in his uerbis hircum istum magnam auri et argenti copiam habiturum, quod propheta significare uoluit per cornua aurea et barbam argenteam, ut hirci metaforam more suo seruaret, qui et cornua habet et barbam.
323Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 20; 4 (auctor 1128-1203)
Magnus, ut audio, homo iste erit et uere magnificus, quippe de quo tam grandia dicuntur: Homo bellicosus et fortis, quod nomine apri suo more significat et nichilominus homo profundi et magni consilii, homo sapientiȩ muneribus adornatus atque ditatus.
324Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 42; 2 (auctor 1128-1203)
Vnde et infelices illos ac miseros cucullatos ad nuptias prouocabunt, id est nubere cogent, quatinus deposito ac mutato sancto habitu, quo non sancte abutuntur, uxores accipiant, sintque unusquisque una contenti, ab alienisque abstineant, nec per uarios uagosque concubitus et amplexus bestiali more lasciuiant.
325Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 18; 5 (auctor 1128-1203)
Ceptam uulpis metaforam more suo prosequitur et eleganti figura uerborum astutias illius insinuat.
326Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 21; 11 (auctor 1128-1203)
Multa simul conpegimus, que explanando per membra distinguere nos oportet ex more per ordinem et diligenti scrutinio singulorum inuestigare indaginem.
327Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 36; 2 (auctor 1128-1203)
Nesciet pater filium suum , quia more pecudum lasciuient.
328Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 36; 4 (auctor 1128-1203)
Quod autem ait, quia fetore narium suarum corrumpent mulieres, iuxta metaforam hircorum more suo id loquitur, quorum anhelitus tanta est uis, ut eo hausto a capris, capre accendantur ad coitum.
329Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 37; 8 (auctor 1128-1203)
Gigantes sicut uastitate corporata et nimia aspectus subtilitate ceteris hominibus prestant, ita ut longinquas et a communi hominum uisu longe remotas terrarum regiones cum omni facilitate prospiciant atque perlustrent, unde et gigantem istum nequicie – hoc est aliquem, quem more suo non nominat, sed antonomasice per accidentia sua designat, gigantee proceritatis arduum et immanem, nequicie quoque et malignitatis artificem – superuenturum dicit et uniuersos oculorum acumine territurum, dum uidelicet a prospectu eius effugere uel latitare nullo genere preualebunt.
330Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 37; 16 (auctor 1128-1203)
Hec olim consuetudo apud multos barbararum gentium populos fuit et maxime apud Garamantes in Affrica commanentes, ut nullo inter se legitimo matrimonio iungerentur, sed bestiali more coirent, ita ut sole matres natos agnoscerent .
331Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 42; 2 (auctor 1128-1203)
Hoc semel sinplicem lectorem admonemus per totum huius libri contextum nominibus bestiarum, serpentum uel alitum – uerbi gratia aprorum, luporum, uulpium, leonum, boum, taurorum, hyrcorum, asinorum, ericiorum, draconum, colubrorum, ardearum, bubonum et huiusmodi – non bestias [151r] aut serpentes aut alites designari, sed figuratis horum appellationibus reges ac principes uel tirannos prophetico loquendi more significari, nec ob aliud sane, quam propter similitudines quasdam, quas cum his communes habuerint siue habebunt, quorum nuncupatione censentur.
332Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 45; 3 (auctor 1128-1203)
Vulpem more suo appellat dolosum aliquem uulpinis fraudibus imbutum, qui in ultionem leonis a tauro percussi et expulsi, ipsum taurum cum suis interimet.
333Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 6, 63; 5 (auctor 1128-1203)
Cornutum draconem more suo appellat tyrannum aliquem huiusmodi drachoni non tam corpore quam mente conformem.
334Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 7; 3 (auctor 1128-1203)
Merito ab eis cȩlum et cȩli sydera uultus auertent suos, id est suum tanquam indignis denegabunt obsequium, ut fiat cȩlum eneum super capita eorum, qui postposito cȩlo uultus suos et oculos bestiali more et conuersatione degeneri dimittent in terram, terram sapientes, terram amantes, terre incubantes, terrena desiderantes, celestia nec cogitantes nec curantes.
335Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 116]; 85 (auctor 1128-1203)
Nesciet pater filium proprium, quia more pecudum lasciuent.
336Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0405D (auctor 1095-1125)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt; caeteraque plurima flagitia, quae omnia referre nequimus, perpetrarunt sicut gens rusticano more insulsa, indisciplinata et indomita.
337Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0410B (auctor 1095-1125)
Anserem quemdam divino Spiritu asserebant afflatum, et capellam non minus eodem repletam, et has sibi duces huius secundae viae fecerant in Ierusalem, quas et nimium venerabantur, ac bestiali more his intendebant ex tota animi intentione.
338Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0419D (auctor 1095-1125)
Sedebat autem imperator more suo potenter in throno regni sui, non duci, non alicui assurgens ad porrigenda oscula, sed flexis genibus dux incurvatus est, incurvati sunt et sui ad osculandum tam gloriosissimum imperatorem et potentissimum.
339Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0450B (auctor 1095-1125)
Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt: quorum exsequiis Christiano more completis, planctus et dolor magnus per universam civitatem factus est.
340Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0466D (auctor 1095-1125)
Sed ne eos taedio belli victos assererent, Engelradum filium praedicti Hugonis cum quibusdam sociis obviam Turcis praemiserunt, qui etiam suo more equos in discursionibus flectentes, dolosos hostes mutuo conflictu fallere tentarent.
341Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0495B (auctor 1095-1125)
Quadringenti tantum equi Turcorum in Antiochia reperti et capti sunt, quos minime adhuc suo more ad equitandum domuerant, aut in persecutione hostium flectere, et calcaribus urgere didicerant.
342Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0501D (auctor 1095-1125)
In initio enim huius viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cuiusdam agelli: cui in affabilitatis obsequium quidam peregrinus adfuit, de viae huius instantia requirens quid super hac audierit, aut quid primum sibi de hoc videatur quod tot regna, tot principes et universum genus Christianorum sub una intentione et desiderio ad sepulcrum Domini nostri Iesu Christi, ad sanctam confluxerint civitatem Ierusalem.
343Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0504B (auctor 1095-1125)
Corbanan et omnes legiones gentilium, audito imperatoris recessu, amplius assultu invalescebant, et in globis suis e castris procedentes, insidiabantur, si quis ab urbe procederet, quem solito more detruncare possent.
344Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0517D (auctor 1095-1125)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
345Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0544C (auctor 1095-1125)
Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocaverunt latenter insidias in valle et exitu eiusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis viarum semitis vigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone vel Babylonia aut ab aliqua parte regni huius descenderet, vel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus vigilantium elaberetur.
346Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0560C (auctor 1095-1125)
Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere, praemissi, in fronte belli graviter sagittarum grandine Gallos impugnaverunt, tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et viros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent.
347Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0595C (auctor 1095-1125)
Verum patriarcha Dagobertus videns se officio suo privari, quo eo die universi patriarchae, sui antecessores in eodem monte Olivarum solito more utebantur, chrisma et oleum consecrantes, humilis et supplex cum lacrymis regem conveniens, instare coepit, ne hac die tam leviter ac viliter ab officio suo expelleretur, et sic in ore omnium peregrinorum haberetur.
348Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0600B (auctor 1095-1125)
Rege itaque patriarcham saepius admonente ut milites quadraginta procuraret, atque dato ei argento benevolos in opus belli redderet, patriarcha vero in nullo eum super his audiret: die quadam factum est, ut idem patriarcha cum fratre Mauritio solito more in domo sua accumberet, variisque cibis splendide epularetur, vinum quoque non modice biberet, ac secure in comessationibus diem duceret.
349Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0612B (auctor 1095-1125)
Et ecce Turci appropinquantes, et more suo altis vocibus inclamantes, totum coronaverunt exercitum et utrinque grave praelium commiserunt.
350Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0658B (auctor 1095-1125)
Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et iecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit.
351Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0658C (auctor 1095-1125)
Qui fratris audito interitu, prae dolore validius molestia corporis illi adaucta, et ipse post dies octo morte occubuit, et iuxta fratris speluncam more fidelium appositus est.
352Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0666B (auctor 1095-1125)
Exinde post dies novem, de universis locis per circuitum sociis convocatis, rediit Ierusalem mense Februario, ubi capite ieiunii inchoante, in monte Sion Christiano more cinere asperso capiti de manu Baldewini, episcopi Caesareae Cornelii, ritum quadragesimalem peregit.
353Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0672C (auctor 1095-1125)
Eodem quoque anno, autumnali tempore instante, Baldewinus rex, contractis undique copiis a mari et terra ex diversis nationibus regni Italiae, videlicet Pisanorum, Genuensium, Venetorum, Malfetanorum omniumque eorum qui more praedonum expugnare et exspoliare solent navigantes, civitatem Sagittam obsedit tam mari quam terra in mense Augusto, mangenellis et machinis muro a terra in circuitu applicitis; malis vero navium turritus belloque paratis, versus aquas in manu forti erectis, expugnans eam diebus multis, et in virtute multa suorum saepius eam fortiter assiliens.
354Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0674B (auctor 1095-1125)
Cecidit et Giselbertus de castello quod dicitur Cuiun, vir illustris et valde militaris, post plurimum hac die certaminis sui laborem: quem rex et sui planxerunt plurimum, more fidelium eum sepelientes.
355Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0674C (auctor 1095-1125)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
356Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0694A (auctor 1095-1125)
Sed Turci solito more equorum cursu per centum et centum, per mille et mille, nequaquam bellum secum committere passi sunt.
357Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0705A (auctor 1095-1125)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica arte vexatas captivarent.
358Albericus Casinensis, Visio Alberici, 4, 43; 4 (auctor fl.c.1250)
Cumque ante ecclesiam venissent, cupiebant ibidem ingredi et signum sibi sancte crucis imprimi, in quo a demonibus tuerentur, set minime poterant, nam more tempestatis et turbinis illos ante se ducebant.
359Albertanus Brixiensis, Liber de doctrina dicendi et tacendi, 6; 18 (auctor -1246)
Nam in parvis causis nichil grande, nichil sublime dicendum est, sed levi ac pedestri more loquendum.
360Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Transacto pauco tempore pater Henricus apud Leodium moritur et more regio ibi seppellitur.................................................................................. Anno Domini ab incarnatione M°C°XX°, indictione duodecima, Calistus IIus papa, qui proprio nomine vocabatur......, natione Burgundus, comitis fillius et archiepiscopus Vienensis fuit, successit Gelasio pape inperante Henrico inperatore quarto, rege autem quinto . . . ..........Videns igitur a se regnum paulatim deficere, et quod non est scientia, non est potentia contra Dominum, rediit ad pacem ecclesie, remitens omnem investituram et quicquid spiritualium privillegio violenti extorserat et concedens canonicam fieri electionem et consecrationem, et sic pacificaverunt ad invicem.
361Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Rogerius vero germanus Roberti erat de more paganus, de Rogerio comite generatus, et habuit filliam Constantini, matrem Frederici inperatoris, qui contra Otonem promotus est.
362Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Anno Domini M°CCLXVIII. Coradinus olim nepos Frederici inperatoris parvipendens domini pape excomunicationem contra Karolum, quem ecclesia regem Scicilie fecerat, insurgens ad Theotonicos, quos habuit, quam pluribus Lonbardis et Tuscis adiunctis pervenit usque Romam; ubi cum inperiale more sollempniter receptus fuisset, asociato sibi senatore Urbis domino Henrico, fratre regis Castelle, et quam plurimis Romanis contra regem Karolum Apuliam intravit, et plurique factum regis Karoli pro desperato haberent, tum propter Coradini exercitus multitudinem, tum propter regni Scicilie pene totius rebellionem, papa Clemens hoc audito predixit in publico sermone facto Coradinum tanquam fumum transiturum et ipsum tamquam ad victimam Apuliam intraturum; quod et rei postmodum probavit eventus.
363Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Item eodem anno dominus inperator Constantinopolitanus nomine don Petrus Romam venit ad summum pontificem cum maxima quantitate nobilium Grecorum penitens de erroribus suis, quos diu habuerunt Grecos circa articulos fidei, et accepta instructione et informatione dictorum articulorum baptizatus est more Romane ecclesie.
364Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 14; 10 (auctor -1286)
In alio die festo, qui pentecoste appellatur, noctu sacerdotes in templum ingressi ad ministeria ex more conplenda motus quosdam strepitusque senserunt ac voces subitas audierunt dicentes: Transeamus ab hiis sedibus; ante quartum etiam annum belli quidam vir nomine Iesus, Annanie filius, in festo tabernaculorum repente clamare cepit: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Ierusalem et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super Ierusalem universum; predictus igitur vir capitur, ceditur, verberatur, sed ille aliud dicere nequiens, quanto plus verberatur, tanto eadem forcius clamitabat.
365Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 57; 7 (auctor -1286)
Tunc Alarico defuncto Athaulphum regem constituentes Gothi Romam redeunt, ut, si qui residui fuerat, more locustarum erodant, auferentes inde Placidiam, quam sibi Athaulphus duxit uxorem.
366Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 173; 18 (auctor -1286)
Et in Septembrio mense in campo Achonis Theothonici castrametati sunt; tuncque archiepiscopus Cantuariensis applicuit; deinde Christiani castra exeuntes dimicare exposuerunt, et Saladinum more Lombardorum vexillum in carocia deducentem usque Saphoream et Recortanam, ubi Achonis fluvius oritur, insecuti sunt, cum de loco ad eorum insecutionem castra mutaverit; postmodum ad campum illesi reversi sunt.
367Albertus Monachus, Chronica, 11; 8 (auctor -1456)
More tamen archiepiscopi se gerebat, quia non dum decretum sue eleccionis receperat, quod cum in kalendis Augusti per sollempnes ambasiatores recepisset, sequenti die in presencia multorum prelatorum et magnatum in ecclesia cathedrali Burdegalensi legi fecit .
368Albertus Monachus, Chronica, 14a; 173 (auctor -1456)
Papam alium per clerum populumque Romanum more patrum antiquorum elegi procuravit.
369Albertus Monachus, Chronica, 17; 1 (auctor -1456)
Benedictus undecimus nacione Lombardus de civitate Tervisia, papa 201. fuit electus Rome apud sanctum Petrum XI. kalendas Novembris et coronatus ex more dominica sequenti, id est vigilia Symonis et Iude anno Domini MCCCIII., sexto anno Alberti regis.
370Albertus Monachus, Chronica, 131; 14 (auctor -1456)
Deinde more predecessorum suorum rotulos graciarum signavit.
371Albertus Monachus, Chronica, 139; 3 (auctor -1456)
Hic Alexander multas indulgencias contulit collegio canonicorum in insula Candie, ubi eciam campanas more ecclesie Latine fieri fecit Grecos reducere nitens, sed morte preventus non perfecit.
372Albertus Monachus, Chronica, 212; 47 (auctor -1456)
Multos Turrencium occidentes, plures captivantes, per totam ulterius urbem more quasi Theutonico furentes destruunt, omne eciam, quod sic occurrit, nulli sexui vel etati parcentes mactant et occidunt et urbem totam trementem in potestatem redigunt.
373Alcimus Avitus, Poemata, p1, 15; 171 (auctor ca.450-518)
Ecce iterum Phariis insedit mentibus ira Et populus sine more ferox his vocibus armat Tandem postremos vicina morte furores: 'O nimium stultis inludens mentibus error Praestigiaeque satis nebulosa in fraude peractae.
374Alcimus Avitus, Poemata, p1, 236; 4 (auctor ca.450-518)
Sic hominum vitam brutorum more tenebat Motibus addicens mens inclinata ferinis.
375Alcimus Avitus, Poemata, p1, 236; 149 (auctor ca.450-518)
Hinc gentilis agit tumidos sine more furores, Hinc Iudaea fremit rabidoque inliditur ore, Provocat inde furens heresum vesana charybdis: Turgida Graiorum sapientia philosophorum Inter se tumidos gaudet conmittere fluctus.
376Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, 101, 0115D (auctor 730-804)
Simplex est et aperta confessio, Christum Dei Filium praedicare [Edit., praedicat]. » Quod si tu consueto more diverticula latendi quaerens dicis, hoc usurpative vel adoptive dici, quid dicturus es de altero multorum simul attestantium atque etiam clamantium testimonio dicentium: Vere Filius Dei es tu (Matth. XIV, 33) ? Hominem videlicet, quem praesentem viderunt, demonstrantes.
377Alcuinus, Carmina, 101, 0817D (auctor 730-804)
» His rapuit dextra dictis hastile minaci, Atque marem conscendit equum non more sueto, Cui per colla iubae volitant, tumet ardua cervix; Pectore sublato velox fodit ungula terram, Impatiensque morae quatiebat morsibus aurum, Terribilis qualis curvo fit Parthus in arcu Vel si longa leves vibrat hastilia in auras, Talis et ipse petit iaculo fastigia fani;
378Alcuinus, Carmina, 101, 0829B (auctor 730-804)
Quem comes accipiens primo curare sategit; Ne tamen aufugeret, vinciri iussit; at ille Vinciri nunquam potuit, nam cuncta resolvi Vincula sponte sua mirando more solebant.
379Alcuinus, Carmina, 101, 0829C (auctor 730-804)
Tunc cognovit eum responsis ille receptis Dux fore praeclara genitum de stirpe parentum; Et quamvis sibimet visus sit iure necandus, Eripit hunc morti, cuidam sed vendidit illum, Qui quoque tentat eum diris vincire catenis, Nec potuit, quoniam praedicto more solutus, Liber ab impositis remanebat corpore vinclis, Saepius haec equidem sed praestitit hora diei Tertia, qua frater missarum dona solebat Corde offerre pio; Dominus dum talia cernit Mira, facultatem dat ei sese redimendi.
380Alcuinus, Carmina, 101, 0831D (auctor 730-804)
Cumque globi flammae peterent alta, atque vicissim Motibus alternis repetebant ima barathri, Omnia flammarum fastigia cerno repleri Spiritibus hominum miseris, qui more favillae Cum flammis pariter scandebant, atque cadebant, Sed nimius fetor late loca cuncta replebat.
381Alcuinus, Carmina, 101, 0833B (auctor 730-804)
Claruit idcirco signis, et more prophetae, Multa futura videns mansit praeclarus ubique, Postea coelestis penetravit gaudia vitae.
382Alcuinus, Carmina, 101, 0835B (auctor 730-804)
Ergo videbatur citius moritura puella; Hanc sed restituit Domini virtute saluti Antistes sanctus, qui tecta, a matre rogatus, Virginis intrabat, recubamque ex more salutat, Atque preces fundens manui benedixerat aegrae.
383Alcuinus, Carmina, 101, 0835D (auctor 730-804)
At comes hunc alius diverso tempore scisci Fecit ad ecclesiam Domini de more dicandam, Cuius forte puer mortali peste subactus, Mortuus ex omni membrorum parte remansit Spiritus, excepto quod pectora fessa movebat, Frigida vix tenui geminans suspiria flatu, Funeris exsequias cui tunc comes ipse parabat, Et loculus iuxta stabat, quo corpus humandum Mox fuerat, vitae quoniam spes nulla manebat: Pro quo pontificem lacrymans dux ipse rogabat,
384Alcuinus, Carmina, 101, 0836A (auctor 730-804)
Nec quod plena fidei rogitabat, iure negabat, Vir pius et clemens, statim sed visitat aegrum, Et benedixit eum, rediens ex more salutat: Mox revalesce, puer, dicens, viresque resume.
385Alcuinus, Carmina, 101, 0744D (auctor 730-804)
Sunt anni iuvenum habiles addiscere quidquam: Usus in antiquis postulat Ecclesiae, Instruat in studiis iuvenum bona tempora doctor, Nam fugiunt anni more fluentis aquae.
386Alcuinus, Carmina, 101, 0755C (auctor 730-804)
Dum viget atque valet calido [de] sanguine corpus Discite florigera sacratam aetate sophiam, More fluentis aquae fugiunt quia tempora semper.
387Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1091C (auctor 730-804)
Et notandum quia more aliorum Ioannes de se quasi de alio loquitur.
388Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0673D (auctor 730-804)
[Vanitas vanitatum] quia omnia transeunt, et more fluentis aquae vadunt, et non redibunt.
389Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0704A (auctor 730-804)
Melius haec omnia, sicut saepe diximus, spiritaliter intelliguntur quam carnaliter, ne forte in Epicuri dogma ruamus, qui beatam aestimavit vitam, corporis delectationibus frui: nisi forte concionatoris more aestimemus Salomonem vulgi verba, et sensus ex sua persona proferre.
390Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0720C (auctor 730-804)
Omnia fluxa fluunt seclorum gaudia longe, Nec redeunt iterum, more fluentis aquae.
391Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0720D (auctor 730-804)
Vestra, precor, fili, pietas errata repurget, Dens illud putridus rodere nec valeat; Aut oculus nigro suffusus felle, per auras Contendat patulas, spargere more suo.
392Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0248C (auctor 730-804)
X. Tu vero, frater Elipande, homo animalis, animalium more generationem Filii Dei intelligens, minus te ipsum considerans, an totus anima et corpore sis proprius filius patris tui et matris tuae, dum certum est, solam carnem ex coniunctione parentum tuorum procreatam esse, animae vero creaturam ex nihilo Dei potentia conditam, et coagulationem carnis in utero matris coniunctam vivificatrice potentia, ut vivum nasceretur anima rationale atque mortale: et quod in omni homine fieri posse cernis, in Dei Filio fieri operante sancto Spiritu confiteri dubitas; ut Deus omnipotens, qui omnia facit quae vult in coelo et in terra, hoc solum, te nolente, non potuisset, ut Filius sibi proprius ex virginali utero nasceretur.
393Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0254C (auctor 730-804)
XIX. Deinde more tuo vagando vadis quaerere testimonia per latitudinem sanctae Scripturae, quid divinitati Christi et quid humanitati conveniat.
394Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0257D (auctor 730-804)
Fuerunt et pseudoprophetae, qui arreptitio spiritu falsa vaticinaverunt; quorum similitudinem gerunt modo novarum magistri sectarum, qui speciem pietatis induunt, sed virtutem eius abnegant, scindentes desuper contextam Christi tunicam, nec crucifigentium Dei Filium more militum, norunt sortem fidei mittere super eam, cuius sit; sed impia temeritate sacram Christi corporis unitatem schismatici erroris ungulis discindere contendunt, atque in eo quod auctorem vitae in duas, proprietatis videlicet atque adoptionis, personas dividere volunt, seipsos a catholica pace, sine qua nihil Deo placitum esse poterit, disrumpere nituntur: non intelligentes, nec quae legunt, nec quae leguntur [Cod. Paris., neque locuntur; forte leg., nec quae loquuntur]. Quibus melius esset iuxta beati Petri principis apostolorum vocem, viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti.
395Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0267C (auctor 730-804)
Et primo eam sententiam deducamus in medium, quam tu pravo more beati Hieronymi asseris esse.
396Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0269A (auctor 730-804)
Ita absque dubio in aliis sententiis, quas ex eadem mendosa epistola sub nomine eiusdem Patris posuistis, invenimus ex vestrae falsitatis more nomen adoptionis additum esse, quod nullo modo ille pius doctor posuit: sicut in eo loco, ubi legebamus ab eo dictum, eum.
397Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0172A (auctor 730-804)
» Quod dicis geminas nos naturas in singularitatem unius personae confundere, ex parte quidem verum dicis; ex parte vero solito tuo more falso calumniaris.
398Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0183B (auctor 730-804)
Ex quo intelligitur non communi humanae conditionis more Christum servum nominari, sed altiori mysterio debere intelligi.
399Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0221B (auctor 730-804)
Et nescio utrum mala voluntate, more tibi consueto, immutasti sermones illius, vel etiam imperitia.
400Alcuinus, De cursu et saltu lunae, 101, 0985A (auctor 730-804)
De quo etiam augmento lunari, hoc est, de die saltus Victorius ostendit dicens: « Post XVIIII annos Aegyptiorum more continuato ordine hoc augmentum lunare accrescit.
401Alcuinus, De dialectica, 101, 0951A (auctor 730-804)
Vindobonensi, Frisingensi et S. Emmerami; lectiones variantes et suppleta in textu inter uncos conclusa more nostro collocavimus.
402Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0026D (auctor 730-804)
CAPUT VI Quamvis humano more Scriptura de Deo loquatur, nihil tamen commutationis in Deo esse.
403Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0027C (auctor 730-804)
Sic etiam et humani corporis membra Deo ascribunt [Al., ascribuntur]; sicut: Manus tuae fecerunt me (Psal. CXVIII, 78) : Et iterum: Ambulabo inter eos; et iterum: Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum (Psal. XXXIII, 16) : dum omnimodo nihil tale, vel corporale de Deo mens humana putare debet. Tam [Al., tamen] clementer Deus humanae consuluit infirmitati, ut quia eum, sicut est, non possimus agnoscere, nostrae locutionis more seipsum nobis insinuari vellet, quatenus ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit per pietatem nostrae infirmitati, ascendamus nos per intelligentiae puritatem ad illum secundum suae donum gratiae.
404Alcuinus, De grammatica, 101, 0849C (auctor 730-804)
vetustissimos et optimae notae Frisingensem et S. Emmerami diligenter emendatam exhibemus, sublatis plurimis mendis, expletisque lacunis in editione D. Quercetani exstantibus, quae omnia, more nostro, his [] signis conclusa significamus.
405Alcuinus, De grammatica, 101, 0901B (auctor 730-804)
Et tu more tuo praecede interrogando; sequar ego respondendo.
406Alcuinus, De incarnatione Christi, 101, 0280C (auctor 730-804)
» XV. Item fortissimus contra haereticas pravitates bellator beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, perspicue Christum secundum id, quod homo est, proprium Dei Filium affirmat esse, sicut legitur in expositione, quam fecit in Evangelium Lucae, [illum, inquit, id est, Christum veraciter proprium Dei Filium confitetur, et eum esse, quem secundum humanitatem vox paterna intonuit (etiam de eo versu, qui in Psalmo secundo legitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te [Psal. II, 7] ). Nec ideo [in eo] quidem, inquit, datur tibi facultas refellendi more tuo, quasi secundum divinam tantummodo ante saecula generationem hoc dictum fuisset; licet posset et de illa non inconvenienter intimatum videri.
407Alcuinus, De incarnatione Christi, 101, 0295D (auctor 730-804)
» Et ut facilius unitas personae in Christo, duarumque proprietas naturarum a simplicioribus intelligi valeat fratribus, ponamus aliquid exempli gratia, more sanctorum solito doctorum ex visibilibus, ad intelligenda invisibilia: quamvis nihil tantae excellentiae, et tam ineffabili coniunctioni, quae in Christo facta est, digne comparari queat.
408Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0920D (auctor 730-804)
CAR. Primum mihi, magister, huius artis [vel studii] initium pande. - ALB. Pandam iuxta [Mss., penes] auctoritatem veterum. Nam fuit, ut fertur, quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur, nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant.
409Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0925A (auctor 730-804)
Negotialis est, in qua, quid iuris sit, ex civili more et aequitate consideratur.
410Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0932D (auctor 730-804)
Et ex convictu [Ms., victu] multae trahuntur suspiciones, cum, quemadmodum et apud quos, et a quibus educatus et eruditus sit, quaeritur; et quibus convivat, et qua ratione vitae, et quo more domestico [vivat]. Ex fortuna saepius [Ms., saepe] argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit, aut fuerit, aut futurus sit, consideratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae esse attributa intelliguntur.
411Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0949 (auctor 730-804)
O vos est aetas, iuvenes, quibus apta loquendi Discite: eunt anni, more fluentis aquae.
412Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0629B (auctor 730-804)
Iudices pravi, iuxta Prophetae verbum, quasi lupi vespere: non re inquunt in mane (Sophon. III, 3) , hoc est, de praesentis vitae commodo tantum cogitant, de futuro autem nihil: luporum more cuncta rapientes, et vix pauperibus pauca relinquentes.
413Alcuinus, Enchiridion, 100, 0607A (auctor 730-804)
Coagulatum in bono et in malo ponitur; hic autem in malo ponitur, hoc est superbia malorum: de qua superius dixit, quae more lactis in crassiorem substantiam constricta est; sed istum non potuerunt a lege Domini segregare, quia ipse pia sapientia [Ms., patientia] superavit eos.
414Alcuinus, Enchiridion, 100, 0592B (auctor 730-804)
Ipsum enim veterascit, quod more vestis [morte] consumitur. Sicut opertorium [Ms., coopertorium] mutabis eos, et mutabuntur.
415Alcuinus, Epistolae, 100, 0234C (auctor 730-804)
De ordinatione et dispositione Missalis Libelli nescio cur demandasti; nunquid non habes Romano more ordinatos libellos sacratorios abundanter?
416Alcuinus, Epistolae, 100, 0364B (auctor 730-804)
Tunc habet Flaccus omni laetitia gaudere, [et more senis Entelli saltare], totisque viribus tripudiare.
417Alcuinus, Epistolae, 100, 0501A (auctor 730-804)
Quapropter, excellentissimi Patres et religiosissimi fratres, et nobilissimi filii, vestram piam unanimitatem tota cordis mei affectione deprecor, ut antiquam sanctae religionis consuetudinem, et sanctae sapientiae studium assiduis admonitionibus, exhortationibus, increpationibus renovare studeatis, ut lux veritatis et scientiae per congregationes Ecclesiarum Christi consueto more per vos et a vobis multis mundi partibus uberrime fulgeat.
418Alcuinus, Epistolae, 100, 0224C (auctor 730-804)
Praevideat sancta solertia tua magistros pueris, clero [Baluz., clerici] segregentur, separati more illorum, qui libros legant, qui cantilenae inserviant, qui scribendi studio deputentur.
419Alcuinus, Epistolae, 100, 0255D (auctor 730-804)
Hoc vero anno propter saltum, duodecim dies inter quartam decimam novissimi anni et quartam decimam primi anni reperiuntur: quatenus embolismus huius anni triginta habeat dies secundum rationem embolismorum, decem et octo novissimi anni epactas; quibus si addideris undecim, qui singulis annis more solito accrescunt, et unum saltus diem, fiunt triginta.
420Alcuinus, Epistolae, 100, 0260B (auctor 730-804)
Et horum convenientia nunc temporum excitati de ecclesiastico more interrogant, cur septuagesimus, et sexagesimus, vel quinquagesimus ordo per dies Dominicos ante quadragesimum dicatur vel colatur?
421Alcuinus, Epistolae, 100, 0327A (auctor 730-804)
Epistola vero prior quae ad nos sub vestro nomine pervenit, querimonias quasdam habens de moribus apostolici, et de periculo tuo apud eum propter Romanos, clericus vester, ut aestimo, attulit eam mihi, nomine Baldricus, afferens mihi cappam Romano more consutam, vestitum lineum, laneumque.
422Alcuinus, Epistolae, 100, 0344B (auctor 730-804)
Prohibe eos auro vel sericis uti vestimentis in conspectu domni regis; sed humili habitu incedant, secundum consuetudinem servorum Dei; et per omnia loca cum pace vadas et conversatione honesta cognitio tibi more et consuetudine huius gentis.
423Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0753B (auctor 730-804)
Sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit [Ms., dicitur] quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi. Non tunc autem solum enarrabit [Ms., enarravit] unigenitus Filius Deum, id est, sanctae et individuae Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit [Ms., manifestavit] hominibus, cum post universale iudicium omnes pariter electos ad visionem claritatis eius inducet: sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelium perfectorum mox a carnis corruptione [Edit., incorruptione] solutis, implere coeperit, quod promisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
424Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0772D (auctor 730-804)
Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis, scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei genitricem, sed et beatissimum castitatis eius testem atque custodem Ioseph, ab omni prorsus actione coniugali mansisse semper immunem; nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturae usitato, fratres, sororesve Salvatoris vocari.
425Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0821D (auctor 730-804)
» Sunt, qui putant, duos pisces qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem; ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat; quarum officium erat procellosis fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi; et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium, tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari.
426Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0837B (auctor 730-804)
Et tamen sic oportebat, ut diceretur, quod non ab hominibus [Ms. et Aug., omnibus] intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non aversos [Ms. et Aug., adversos]. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Iesu: non crediderunt, aliquid magnum dicente, et verbi illius aliquam gratiam cooperiente [Aug., non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis . . . cooperientem]. Sed prout voluerunt, ita intellexerunt; et more hominum, quia apud eos erat Iesus, aut hoc disponebat Iesus [Ms., et more hominum quia hoc asseruerat Iesus; Aug., et more hominum quia poterat Iesus], carnem qua indutum erat Verbum, velut inconcisam distribuere credentibus in se.
427Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0841B (auctor 730-804)
Dies festus more Iudaeorum dicitur, non unus dies, sed quotquot illius festivitatis fuerunt, quasi unum diem festum propter unius festivitatis consuetudinem nominare solebant. (VERS. 3.) Dixerunt ergo ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam.
428Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0841B (auctor 730-804)
» Fratres Domini usitatissimo sanctae Scripturae more consanguinei sanctae Mariae semper virginis dicebantur.
429Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0857A (auctor 730-804)
Non eo more Dominus noster Iesus Christus: et venit enim, et ibi est; et rediit, et hic est.
430Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0861B (auctor 730-804)
Denique isti, quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adiunxit?
431Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0894B (auctor 730-804)
Sequamur apostolicam fidem, quam beatus Petrus princeps apostolorum confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) . « Iudaei videlicet verba Domini audientes, et hucusque sustinuerunt; dum vero ait: Ego et Pater unum sumus, non pertulerunt, sed more suo duri ad lapides cucurrerunt, sicut evangelista dicit: (VERS. 31.) Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus qui [Ms., quia] non patiebatur, quod nolebat pati, et non est passus, nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur.
432Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0987D (auctor 730-804)
Ubi ostendit, quod praecurrens ad monumentum prior venerit ille alius discipulus, quem seipsum significat; sed tanquam de alio more sanctae Scripturae cuncta narrat.
433Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0550B (auctor 730-804)
232. Post servitutem septem annorum Iacob, soceri sui fraude deceptus, copulatus est Liae; an etiam post alios septem servitutis annos Rachel accepturus erat? - Resp. Non [igitur], ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem; sed post septem dies nuptiarum primae; nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis (vers. 30) . Inter. 233. [An] duae ancillae Bala et Zelpha uxores, an concubinae dicendae sunt (Gen. XXX, 4, 9) ? - Resp. Forte omnis concubina, uxor; non autem [omnis] uxor concubina, more loquendi in Scripturis [Ms., Scripturarum], appellatur, id est, ut Sarra et Rebecca, [Lia] et Rachel concubinae dici non possint: Agar vero et Cethura, et Bala et Zelpha et uxores et concubinae.
434Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0560D (auctor 730-804)
Hoc ergo nunc dicit videns in spiritu, comam nutrire Samson Nazaraeum, et de caesis hostibus triumphare: quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat; sed etiam si quis temerarius virtute sua, quasi velocitate equi confisus, eam voluerit praedonis more populari, non illum effugere valebit.
435Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0556D (auctor 730-804)
Ferto [Marten., festo] languenti populo vigorem, Efflue largam populo salutem: Pristinis more solito reformans Viribus aegros.
436Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0582A (auctor 730-804)
Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo, paucis notissimo.
437Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1030C (auctor 730-804)
Quod dicit, tale est: Onesimus furto rapuit, ego me spondeo redditurum; huius sponsionis epistola haec et manus testis est propria; quam non solito more dictavi, sed mea manu ipse conscripsi. Hoc dico, quasi (ad) extraneum loquens. Caeterum si ad ius meum redeam, propter sermonem Christi quem tibi evangelizavi, et Christianus effectus es, te mihi ipsum debes.
438Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1037C (auctor 730-804)
Ipsum enim veterascit, quod more vestis morte consumitur, sicut caro humana, quae tamen in melius resurrectione immutabitur. Addidit: (VERS. 12) Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. His verbis forsitan coeli immutationem Propheta intelligi voluit, qui similiter ut caetera elementa commutantur, sicut in alio legitur propheta: Et erit coelum novum et terra nova (Isaiae LXV, 17) . Ut facta Domini ostenderet, iam sub aeternitate mansura, dicit: Mutabis, eos et mutabuntur: quia nunquam erunt ad hoc corruptibile reditura.
439Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1038C (auctor 730-804)
» Hortatur itaque eos diligentius his intendere quae per Dei Filium audierunt, quam eis quae per angelos dicta sunt, more suo suam illis coniungens personam in eo quod dixit audivimus, atque, pereffluamus, nolens ab auditis per inania effluere audientium sensus; quod etiam sequentibus verbis plenius explicavit dicendo: (VERS. 2.) Si enim qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem.
440Alcuinus, Super III epistolas Pauli, 100, 1052C (auctor 730-804)
« Oportebat enim de excellentibus terrenis fidem facere, » ut ad excellentiora spiritalia pervenire possint, et ut consuetudo [Leg., a consueto] sacerdotium more qui in lege fuit, ad altius, id est Christi, sacerdotium eos perduceret, qui adhuc infirmati fuerunt.
441Alcuinus, Vita S. Vedasti, 101, 0674A (auctor 730-804)
Qui domum intrans, more sibi solito, dextera extenta, omnia sanctae crucis vexillo signavit.
442Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0695D (auctor 730-804)
Evigilans vero, timore perterrita, cuidam hoc religioso presbytero retulit somnium; illoque interrogante si ea nocte qua ei visio facta est, suo more solito iungeretur viro, acceptaque ab ea eius rei confessione, ita respondit: Luna, quam ex modica vidisti in magnam [Mab., ex modico . . . in magnum] crevisse, filius est quem in ea nocte concepisti: qui luce veritatis caliginosos tenebrarum errores discutiet, et quocunque perrexerit, comitante superni luminis splendore, plenum suae perfectionis ostendet globum: coruscanteque rumoris eius candore et morum pulchritudine, multorum in se alliciet aspectum.
443Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0698D (auctor 730-804)
Qua factus apostolicus admonitione certus, cum magno gaudio et summo eum suscepit honore: et ut in eo fidei agnovit fervorem, religionis devotionem, sapientiae plenitudinem, die competenti populo adveniente, advocatis venerabilibus ad societatem ministerii sacerdotibus, publice in ecclesia beatissimi Petri principis apostolorum cum magna dignitate, more apostolico, eum ordinavit archiepiscopum; ac ordinato nomen imposuit Clemens, vestimentisque suis sacerdotalibus induit eum, et sancto, quasi superhumerali Aaron, pallio dignitatis, et indumenti confirmavit gloria [Mab., indumento gloriae]; et quidquid voluit vel potuit [Mab., petivit], aut in patrociniis sanctorum, aut in rebus ecclesiasticis, cum tota mentis alacritate tradidit illi, firmatumque benedictione, donis ditatum, cum salutaribus praeceptis iterum eum in opus Evangelii remisit.
444Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0700C (auctor 730-804)
Quos cum nihil mali cernebant pati, furore perciti, regi tum [Mab., tamen] Radbodo, quod viderant factum, retulerunt. (Apud Mab. cap. 11.) Qui nimio furore succensus, in sacerdotem Dei vivi, suorum iniurias deorum ulcisci cogitabat: et per dies [Mab., per tres dies] semper tribus vicibus, suo more, mittebat sortes, et nunquam damnatorum sors, Deo vero defendente suos, super servum Dei vel aliquem ex suis cadere potuit: nec nisi unus tantum ex sociis sorte monstratus, et martyrio coronatus est.
445Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0702B (auctor 730-804)
- Quodam igitur tempore, dum venerabilis vir iter evangelizandi more solito ageret, venit ad quamdam villam Walachrum nomine, in qua antiqui erroris idolum remansit: [ad quod statuto tempore omnis congregabatur populus, illud colens summa veneratione]. Quod cum vir Dei zelo fervens confringere [niteretur, ac nomen delere de sub coelo], praesente eiusdem idoli custode, nimio furore succensus ille, quasi Dei sui iniuriam vindicaret, in impetu animi insanientis, gladio caput sacerdotis Christi percussit: sed Deo defendente servum suum, nullam ex ictu ferientis laesuram sustinuit [Mab., incurrit]. Socii vero illius hoc videntes, pessimam praesumptionem impii hominis [morte] vindicare concurrerunt. Sed a viro Dei pio animo de manibus illorum liberatus est reus ac dimissus: qui tamen eodem die daemoniaco spiritu arreptus est, et die tertia infeliciter miseram vitam finivit.
446Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0704A (auctor 730-804)
Qui more solito Deo gratias agens, memorque Dominicae iussionis, discipulis suis praecipientis, ne cui transfigurationis gloriam ante diem resurrectionis suae dicerent, praecepit eidem cellario, ne cui miraculum, quod viderat [Mab., quod cernebat], ante diem obitus sui ediceret. CAP. XVIII [Mab. XIX] . Simile miraculum. - Sed et aliud huic simile per eius benedictionem Deus Christus operatus est miraculum.
447Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0704C (auctor 730-804)
- Perrexit idem sanctus praedicator quodam tempore more solito ob evangelizandi gratiam cum festinatione in Frisiam; et propter laborem viae in pratis cuiusdam divitis paululum lassos refocillare equos volebat.
448Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0708B (auctor 730-804)
Poenitentes quoque saepius ad eamdem venientes ecclesiam, circulis ferreis more solito circumdati, ruptis circulis subito vincula sua resoluta senserunt [Mab., Poenitentibus, etc., vincula resoluta sunt]. Cuius rei, adhuc in ecclesia circuli pendentes, testes sunt.
449Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0717D (auctor 730-804)
Omnibus Ecclesiae rebus iam rite peractis Fratribus et solito mandata more salute, Omnia perspiciens sacrae sedilia cellae.
450Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1202B
Postea vero hora octava ingrediuntur ad missas more solito.
451Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1203A
Ab hac nocte usque in Sabbatum sanctum, non dicitur: Deus, in adiutorium, more solito, neque Gloria Patri in psalmis, neque in responsoriis, sed neque in ullo loco.
452Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1209A
Interim vero egreditur archidiaconus cum aliis diaconibus de sacrario, induti scilicet planetis fuscis, et duo cereostrata ante ipsos cum cereis accensis procedentes usque ad altare cum silentio, et oratione completa, atque osculato altari, vadunt ad sedem pontificis more solito: deinde annuit archidiaconus subdiacono, ut legatur lectio prima.
453Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1209A
Sequitur altera lectio; deinde more Romano sequitur tractus, Qui habitat.
454Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1231A
Officii auctor, ut affectanter nobis ad memoriam reduceret aegrotantem Iob, repetivit saepius verba more aegroti.
455Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1235C
Per ipsos quoque publica populi absolutio in die Coenae Domini solemni more peragitur.
456Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1246A
Cantores, more Levitarum, qui omnia necessaria tabernaculi providebant, quaerunt aquam ad fontem, et servant eam coopertam, usque ad tempus sacrificii, et sic eam mundam offerunt.
457Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1279C
Praesertim cum quidam ab hostibus captus, vinculisque ferreis mancipatus, a quodam servo Dei, scilicet germano suo, ut putabatur mortuus, celebratis pro eo quotidie missis more mortuorum, saepissime vincula solverentur, a quibus postea absolutus est.
458Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1111C
Et quia in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet.
459Alcuinus Incertus, Disputatio puerorum, 101, 1126C
Nam in more Romani Flacci, et Graeci Pindari, nunc alii iambico currunt, nunc Eszrahelitae Alchaico [Isid., nunc clegiaco] personant, nunc Saffico nitent, trimetro vel tetrametro pede incedentes.
460Alcuinus Incertus, Dubia alia, 101, 1165D
[ Humanum Christi describit Matthaeus ortum; More boat Marcus frendentis voce leonis.
461Alcuinus Incertus, Dubia alia, 101, 1166C
Et princeps Carolus, sancto qui more benignus, Illius hic codex enitet actus ope.
462Aldegati Marcantonio, Cynthia, 1, p1; 2 (auctor fl.c.1450)
Ergo, si qua meis cernes lasciva libellis Nec satis a sacro principe digna legi, Tonde quod incultum est, quod nostrae turpe Thaliae: Utere Romani tu quoque more ducis.
463Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, p1; 6 (auctor fl.c.1450)
Sic tu, si qua meis fuerint vitiosa libellis, Uti Romano more, poeta, velis.
464Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 2; 56 (auctor fl.c.1450)
Hoc erat imperium maius tibi: vincere summos Et sinere imbelles vivere more suo.
465Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 36; 8 (auctor fl.c.1450)
Auxilium miseris et opem praebere deorum est; In te numen habes: utere more dei.
466Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 58; 17 (auctor fl.c.1450)
Uti more velis Scythico, gratare parenti: Has liquit tenebras et meliora tenet.
467Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0111B (auctor 640-709)
Idcirco virginibus Christi et tirunculis Ecclesiae contra horrendam superbiae bestiam simulque contra has virulentorum septenas vitiorum belluas, quae rabidis molaribus et venenosis gingivis, inermes quosque ac virginitatis lorica spoliatos pudicitiaeque parma exutos atrociter discerpere nituntur, lacertosis viribus dimicandum est, et quasi adversus ferocissimas barbarorum legiones, quae manipulatim tironum Christi testudinem strofosae fraudis balista quatere non cessant, spiritualis armaturae spiculis et ferratis virtutum venabulis naviter certandum [Bodl., certandum est], ac nullatenus timidorum more militum horrorem belli et classicae salpitae [Bodl., salpistae] muliebriter metuentium, saevissimis hostibus scapularum terga pro scutorum umbonibus segniter praebeamus.
468Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0131D (auctor 640-709)
XXXIII. Quid beatum Babylam loquar, qui dominici gregis excubias et mandras Ecclesiae adversus truculentam tyrannorum rabiem, velut contra ferinam luporum ferocitatem, non more mercenarii, sed solertia pastorali tuebatur, cum esset summi pontificatus infula praeditus.
469Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0151A (auctor 640-709)
LI. Praeterea imperantibus Augustis Valeriano et Gallieno, cum fervor torridae persecutionis et ardor crudelitatis acrius incanduisset, et coelestis militiae manipulares, qui pro confessione fidei nequaquam formidolosorum more luctatorum palestram certaminis horruerunt, cruentis carnificum mucronibus necarentur, duae germanae virgines vocabulo Ruffina et Secunda, generosis oriundae natalibus, persecutorum rabiem paulisper declinantes ad praediolum suum in Tusciae partibus basternae vehiculo properabant, illico sponsis earum prodentibus nuper ad apostasiae cloacam, velut molossi ad vomitum relapsis chiliarcho cum equestri turma insequente Romam reducuntur, putido squalentium ergastulorum latibulo mancipandae, et subsannantis gannaturae ludibrium laturae.
470Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0244A (auctor 640-709)
Excitat horrenda constrictum morte cadaver, Quamvis iam lethi sopitus sorte fuisset; Ast pueros stolidos, sanctum qui carpere vatem Et laniare student bombosa voce frementes Tradidit ursorum mandendos rictibus ultro, Calvitiem capitis scurrarum more loquentes.
471Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0255D (auctor 640-709)
Vidit nempe procul quod sic Athanasius illos Tingeret infantes baptismi gurgite mersos, Ceu foret antistes sacrato more dicatus.
472Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0265A (auctor 640-709)
Nam pagana procul vulgi cultura manebat, Qua stetit antiquo delubrum more dicatum: Inde sacerdotes crebro simulacra ferentes, Bacchantum ritu longis anfractibus errant.
473Aldhelmus Schireburnensis, De octo principalibus vitiis, 89, 0282B (auctor 640-709)
Ebrius ad vitae se nescit tendere callem, Loth quoque qui largus sceleratos vixerat inter, Hospes hospitibus praebens umbracula tecti, Dapsilis et tribuens cunctis solamina victus, Cum scortatores, et molles sorde [Par., corde] cinaedos, Qui Sodomae facinus patrabant more nefando, Caerula sulphureis torrerent [Par., torrent quos] flumina flammis, Nonne sator sobolem stupro cognovit adultam, Ebrius in thalamo natarum nescius errans?
474Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0186C (auctor 640-709)
Felix in terra fieret mortalibus aevum, Iustitiae normam si servent more sororum.
475Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0189C (auctor 640-709)
Pectora poplitibus subduntur more rubetae.
476Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0198D (auctor 640-709)
Mando dapes mordax lurcorum more Cyclopum, Cum possim iugiter sine victu vivere felix Plus pernix aquilis, Zephyri velocior alis, Nec non accipitre properantior, et tamen horrens Lumbricus et limax et tarda testudo palustris, Atque fimi soboles sordentis cantharus ater Me, dicto citius, vincunt certamine cursus, Sic gravior plumbo scopulorum pondera vergo; Sum levior pluma cedit cui tippula lymphae.
477Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0091A (auctor 640-709)
Idcirco peccatorum consortia, Pharisaeorum more, minime despexit, sed potius illam peccatricem pollutae vitae piacula lugubriter deflentem, et Dominicos pedes fusis lacrymarum imbribus humectantem, ac solutis et laxis cincinnorum crinibus tergentem solita clementia misericorditer refocillavit dicens (Luc. VII, 47): Remittuntur illi peccata multa, quia dilexit multum.
478Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0096D (auctor 640-709)
Dum te praestantem ingenio, facundiaque Romana, ac vario flore litterarum (etiam Graecorum more) non nesciam, ex ore tuo, fonte videlicet scientiae purissimo, discere malo, quam ex alio quolibet potare, turbulento magistro praesertim.
479Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 35 (auctor 640-709)
Felix in terra fieret mortalibus aevum, Iustitiae normam si servent more sororum.
480Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 57 (auctor 640-709)
Cor mihi sub genibus: nam constat carcere saeptum; Pectora poplitibus subduntur more rubetae.
481Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1; 221 (auctor 640-709)
Mando dapes mordax lurconum more Ciclopum, Cum possim iugiter sine victu vivere felix.
482Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 93 (auctor 640-709)
Idcirco virginibus Christi et tirunculis ecclesiae contra horrendam superbiae bestiam simulque contra has virulentorum septenas vitiorum beluas, quae rabidis molaribus et venenosis genuinis inermes quosque ac virginitatis lorica spoliatos pudicitiaeque parma exutos atrociter discerpere nituntur, lacertosis viribus dimicandum est et quasi adversus ferocissimas barbarorum legiones, quae manipulatim tironum Christi testudinem strofosae fraudis ballista quatere non cessant, spiritalis armaturae spiculis et ferratis virtutum venabulis naviter certandum, ac nullatenus timidorum more militum horrorem belli et classica salpictae muliebriter metuentium saevissimis hostibus scapularum terga pro scutorum umbonibus segniter praebeamus!
483Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 248 (auctor 640-709)
XXXIII. QVID beatum Babilam loquar, qui dominici gregis excubias et mandras ecclesiae adversus truculentam tyrannorum rabiem velut contra ferinam luporum ferocitatem non more mercenarii, sed solertia pastorali tuebatur ?
484Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 425 (auctor 640-709)
LI. PRAETEREA imperantibus Augustis Valeriano et Gallieno cum fervor torridae persecutionis et ardor crudelitatis acrius incanduisset et caelestis militiae manipulares, quae pro confessione fidei nequaquam formidolosorum more luctatorum palestram certaminis horruerunt, cruentis carnificum mucronibus necarentur, duae germanae vocabulo Rufina et Secunda, generosis oriundae natalibus, persecutorum rabiem paulisper declinantes ad praediolum suum in Tusciae partibus basternae vehiculo properabant.
485Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 48 (auctor 640-709)
Excitat horrenda constrictum morte cadaver, Quamvis iam leti sopitus sorte fuisset; Ast pueros stolidos, sanctum qui carpere vatem Et laniare Student bombosa voce frementes, Tradidit ursorum mandendos rictibus ultro Calvitiem capitis scurrarum more loquentes: Sic Deus horrifera sanctos uleiscitur ira Et merito plectit peccantes verbere saevo.
486Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 197 (auctor 640-709)
Vidit nempe procul, quod sic Athanasius illo Tingeret infantes baptismi gurgite mersos, Ceu foret antistes sacrato more dicatus.
487Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 313 (auctor 640-709)
Nam pagana procul vulgi cultura manebat, Qua stetit antiquo dilubrum more dicatum; Inde sacerdotes crebro simulacra ferentes Bacchantum ritu longis anfractibus errant.
488Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 514 (auctor 640-709)
Loth quoque, qui largus sceleratos vixerat inter, Hospes hospitibus praebens umbracula lecti Dapsilis et tribuens cunctis solamina victus, Cum scortatores et molles sorde cenidos, Qui Sodomae facinus patrabant more nefando, Caerula sulphureis torrerent fulmina flammis, Nonne sator soboles stupro cognovit adultas Ebrius?
489Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 11; 1 (auctor 640-709)
Dum te praestantem ingenio facundiaque Romana ac vario flore litterarum, etiam Graecorum more non nesciam, ex ore tuo, fonte videlicet scientiae purissimo, discere malo quam ex aliquo quolibet potare turbulento magistro.
490Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 14; 32 (auctor 640-709)
Idcirco peccatorum consortia Phariseorum more minime dispexit, sed potius illam peccatricem pollutae vitae piacula lugubriter deflentem et dominicos pedes fusis lacrimarum imbribus umectantem ac solutis et laxis cincinnorum crinibus tergentem solita clementia misericorditer refocilat dicens: Remittantur illi peccata multa, quia dilexit multum.
491Aleandro Gerolamo, Amaryllis, 1; 108 (auctor 1574-1629)
Nos tibi, nos septem niveo splendentia saxo Aras ponemus, septem de more quotannis Hirsutos hircos, septem mactabimus agnos, Floribus ac variis tumulum sertisque tegemus, Atque incisa gerent tua cortice nomina trunci.
492Alexander de Roes, Noticia saeculi, 68, 15; 6 (auctor -1288)
Ipsi enim deberent esse pacifici et concordes et commodo corporis intendentes et anime, et ipsi more Teutonico et militari nituntur, ut sint crudeles, bellicosi et raptores.
493Alexander de Roes, Pavo, p1; 22 (auctor -1288)
Cetera terra tenet animantia corpore lento, Quedam nutrit aqua, nos autem more deorum Nunc celum nunc terra vehit nec denegat ipsa Nostris unda viam.
494Alexander de Roes, Pavo, p1; 87 (auctor -1288)
Cum vero recedunt, More suo pariter faciunt de principe servum).
495Alexander Gemmeticensis, Epistola de Filio hominis, 205, 0919A
simplicioribus fratribus Gallico sermone exponerem, tanta obviavit difficultas, ut vel nimis remota interpretatione uterer, et quae vix ad litteram videretur accedere, vel quia hominibus, non litterae satisfaciens, aliud pro alio dicerem eorum de more qui sophistice disputantes, non ad orationem, sed ad hominem proferunt solutionem.
496Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1320C
Quoniam ad universalem sedem, cui divina providentia praesidemus, lacrymabilis et inaudita ecclesiae Sancti Menni querimonia est allata, sanctissimi scilicet eius corporis absentia desolata, domibus quoque et caeteris omnibus bonis impie et sine more denudata, lacrymas nos et Romanam fundere cogit Ecclesiam.
497Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1390C
Toto enim mentis adnisu undecunque possunt corradere pecuniam student, ut quae prius evacuaverant possint redimplere marsupia; cuius aviditate impulsi sacris non parcunt altaribus, sed, veluti fures et sacrilegi, profanas eis manus iniiciunt, pauperibus et ecclesiarum fabricis decimas et oblationes iuste et canonice competentes more praedonum diripiunt, a mortuis etiam, quasi fisci exactores, importunis clamoribus velut tributa exigunt.
498Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1324A
Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda, sicut antecessoribus tuis concessum est, concedimus, videlicet in natali Domini, Epiphania, coena Domini, Pascha, Ascensione, Pentecoste; sic natali sancti Ioannis Baptistae, natali apostolorum Petri et Pauli, et quatuor festivitatibus sanctae Mariae, scilicet Nativitate, Annuntiatione, Purificatione, Assumptione, et duobus festis sancti Angeli, sic pro natalitiis quoque duodecim apostolorum, natali sancti Gregorii, et sanctorum Sergii et Bacchi, et festivitate Omnium Sanctorum, atque natali tuo, et quoties ordinationem vel consecrationem ecclesiarum celebramus.
499Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1342C
Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda sicut concessum est antecessoribus tuis concedimus, videlicet ut in Natale Domini, in Epiphania Domini, in Purificatione et in aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Palmis, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominica Resurrectionis, in octava Paschae, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in natali sancti Ioannis Baptistae, in natali omnium apostolorum, in festo S. Laurentii et S. Mauritii, in festo S. Michaelis et Omnium Sanctorum, et S. Martini et sanctorum virorum, quorum corpora apud vos habentur, in Dedicatione Ecclesiae, et in anniversario tuo et quando ordines facis.
500Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1344A
Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda, sicut concessum est antecessoribus tuis, concedimus, videlicet in Natali Domini, in octava Domini, in Epiphania, in Purificatione et aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominico Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in nativitate S. Ioannis Baptistae, in natali omnium apostolorum, et sancti Michaelis archangeli, et Omnium Sanctorum, ac vestrorum sanctorum, quorum corpora apud vos habetis; in dedicatione ecclesiarum, et quando ordinationes facis.