'mundial*' - search in Corpus 19 Scriptores Ecclesiastici, Showing 1 to 36 of 36 hits

1Anonymus, Passio septem monachorum [CSEL], 8; 1
Qni adtracti ad urbem Carthaginiensem, primo eis inlecebrosis blandimentis serpens uoluit sibilare, promittens honores caducos et diuitias ingentium uoluptatum nec non et regis amicitias uel alia multa, quae solent insipientium animas aucupante diabolo uisco mundiali captare.
2Eucherius Lugdunensis, Epistulae ab Salviano et Hilario et Rustico ad Eucherium Datae [CSEL], p1; 8 (auctor c.380–c.449)
et uere, dummodo orationibus tuis culpa caream, quod inter sacros apices commemorationesque sanctorum mundialium a me scripturarum promuntur exempla, merito mihi dominum Eucherium mente recolenti memoratum in memoriam opus recurrit.
3Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], p1, 5; 3 (auctor 315-367)
sunt autem omnes prophetise'ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatae?
4Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], I, 1, 2, 2; 3 (auctor c.360–435)
nec non etiam hi qui militiae mundialis ambitione flammantur, dum prospiciunt honorum ac potentiae finem, peregrinationum exitia ac pericula non sentiunt nec praesentibus aerumnis bellisque franguntur, dum propositum sibi dignitatis finem cupiunt obtinere.
5Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], I, 9, 5, 5; 1 (auctor c.360–435)
ut uerbi gratia si, cum possit operatio unius solidi necessitatem nostri corporis expedire, ad duorum uel trium solidorum adquisitionem nosmet ipsos propensiore uelimus opere ac labore distendere, et cum duarum uelamen sufficiat tunicarum ad usum scilicet noctis ac diei, trium uel quattuor fieri domini procuremus, cumque unius sine duarum habitatio sufficiat cellularum, ambitione saeculari atque amplitudine delectati quattuor seu quinque cellas et has easdem exquisiti ornatus et capaciores quam usus desiderat extruamus, passionem libidinis mundialis in quibus possumus praeferentes.
6Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], II, 12, 2, 6; 3 (auctor c.360–435)
quisquis enim non conmunicat necessitatibus egenorum et pecuniae suae, quam infideli tenacitate conseruat, Christi praecepta postponit, idololatriae crimen incurrit, amorem scilicet materiae mundialis diuinae praeferens caritati.
7Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], II, 16, 6, 1; 1 (auctor c.360–435)
Prima igitur sunt uerae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina.
8Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], III, 21, 33, 5; 1 (auctor c.360–435)
e contrario is qui substantiam retinens mundialem aut decimas fructuum suorum atque primitias aut partem pecuniarum constrictus legis antiquae sanctione distribuit, lieet peccatorum suorum ignem maxime hoc elemosynae rore restinguat, tamen, quantauis opes suas magnanimitate dispenset, inpossibile est ut se ad plenum eruat a dominatione peccati, nisi forte per gratiam saluatoris cum re etiam ipsum adfectum deposuerit possidendi.
9Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], III, 23, 3, 3; 1 (auctor c.360–435)
haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, uerum etiam cum additamento ualde bona pronuntiantur (sunt enim re uera in hoc mundo commorantibus nobis aut ad usum uitae aut ad corporis medicinam aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis adcommoda uel certe in eo etiam ualde bona, quod faciunt nos inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque uirtutem eius ac diuinitatem ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari), haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo conparentur, ubi nulla bonorum inmutatio, nulla est uerae beatitudinis formidanda corruptio.
10Iohannes Cassianus, Conlationes [CSEL], III, 24, 26, 8; 1 (auctor c.360–435)
nunc ad quantitatem earum rerum, quas pro contemptu mundialium commodorum nobis in hoc saeculo Christus restituit, transeamus, praecipue secundum euangelium Marci ita dicentis: nemo est qui reliquit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut filios aut agros propter me et propter euangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in futuro saeculo uitam aeternam.
11Iohannes Cassianus, De incarnatione Domini contra Nestorium [CSEL], 3, 15, 4; 2 (auctor c.360–435)
i nunc, si potes, et Christum a deo separa: immuta dictum hoc, si uales: da dialecticam disputationem, da prudentiam mundialem et stultam illam uerbosa calliditate sapientiam: uerte omnes te in facies et contrahe, quidquid siue animis siue arte uales.
12Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 4, 5, 1; 1 (auctor c.360–435)
Quamobrem ita nudatur quisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem quo opertus estindamentum habere permittatur ulterius, sed in concilio fratrum productus in medium exuatur propriis ac per manus abbatis induatur monasterii uestimentis, ut per hoc se non solum uniuersis rebus suis antiquis nouerit spoliatum, uerum etiam omni fastu deposito mundiali ad Christi paupertatem et inopiam descendisse iamque opibus sustentandum non saeculi arte quaesitis nec de infidelitate pristina reseruatis, sed de sanctis ac piis monasterii largitionibus militiae suae stipendia percepturum atque inde se deinceps uestiendum alendumque cognoscens et nihil habere et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum euangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus id est corpori fraternitatis aequari, quibus connumerari Christus et quorum se fratrem non erubuit nuncupare, quin potius glorietur domesticis eius factum se esse consortem.
13Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 6, 6; 7 (auctor c.360–435)
VII. Exemplum de agone mundiali secundum sermonem em apostoli.
14Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 6, 7, 2; 1 (auctor c.360–435)
et ita omni sollicitudine ac tristitia negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere coniugali efficiuntur alieni, ut praeter exercitium disciplinae nihil aliud nouerint nec ulli mundiali curae penitus inplicentur, ab eo tantum qui certamini praesidet sperantes cotidiani uictus substantiam et co.
15Iohannes Cassianus, Institutiones [CSEL], 6, 8, 1; 1 (auctor c.360–435)
Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cuius exemplo beatus apostolus nos uoluit erudire, docens quanta in illa sit obseruatio, quanta diligentia, quanta custodia, quid nos conueniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est cotidie sacrosanctis agni carnibus uesci, quas neminem inmundum contingere etiam ueteris legis praecepta permittunt?
16Ruricius, Epistulae [CSEL], 2, 43; 2 (auctor c.435-c.510)
cuius tamen malo carne quam uita capiaris, quia, qui semper de saecularibus cogitat et iugiter terrena meditatur, huic animanti e scriptura diuina merito conparatur, quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut auctorem suum semper caelo intentus aspiciat, non mundialia opera solo incessabiliter defixus exerceat.
17Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 1, 2; 4 (auctor c.400-c.470)
abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum, primitiuae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes caducas rerum mundialium facultates in sempiternas.
18Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 1, 20; 3 (auctor c.400-c.470)
nemo enim dubitat omnibus ferme malis et infidelibus diuitias mundiales causam mortis magis esse quam uitae secundum illud quod deus dicit: quam difficile hi qui pecunias habent introibunt in regna caelorum.
19Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 1, 24; 1 (auctor c.400-c.470)
omnem substantiam mundialera diuino canotis munere dari nullus homo, ut reor, ambigit,, qui modo in hominum numerum referri potest.
20Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 2, 42; 1 (auctor c.400-c.470)
diximus de personis atque officiis singulorum et haec omnia ideo, quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut ceteros mundiales substantiam suam domino aut certe minus debere arbitrarentur, cum utique hoc magis debeant, quia seruus, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulet multis, qui autem nescit, uapulet paucis.
21Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 3, 15; 2 (auctor c.400-c.470)
ecce expectat te iam egressurum de uita ista officium tribunalis sacri, expectant tortores angeli et inmortalium tormentorum terribiles ministri, et tu futuras post te heredum mundialium uoluptates animo uolutas, tu delicias aliorum mente pertractas: quam bene scilicet post te heres tuus de tuo prandeat, quibus copiis uentrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem uiscera exsaturata distendat.
22Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 3, 74; 2 (auctor c.400-c.470)
postremo illa, quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis inuitat dicens, quod omnis, qui propter honorem atque amorem suum aut domum aut agrum aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro: insuper autem, inquit, pt uitam aeternam possidebit.
23Salvianus Massiliensis, Ad ecclesiam [CSEL], 4, 2; 1 (auctor c.400-c.470)
prauorum ergo hominum, id est uel paganorum uel mundialium, sensus aut parui aestimandi sunt aut nihil omnino faciendi: quia si hominibus, inquit apostolus, placere uellem, Christi seruus non essem.
24Salvianus Massiliensis, De gubernatione Dei [CSEL], p1, 1; 2 (auctor c.400-c.470)
itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes, quam probabilibus materiis se impenderent, dummodo ea quaecumque dicerent aut compto et blando carmine canerent aut luculenta oratione narrarent.
25Salvianus Massiliensis, Epistolae [CSEL], 11b; 1 (auctor c.400-c.470)
— et ideo uidens ille qui scripsit commune esse hoc malum prope uniuersorum labemque hanc non ad mundiales tantum homines, sed etiam ad paenitentes atque conuersos, ad uiduas quoque iam continentiam professas atque ad puellas in sacris altaribus consecratas, quodque, ut ita dixerim, prope inter monstra reputandum est, ad leuites etiam ac presbyteros, et quod his feralius multo est, etiam ad episcopos peruenisse, ex quibus multi, quos supra dixi, sine affectibus sine pignore, non familias non filios habentes, opes et substantias suas non pauperibus non ecclesiis, non sibi ipsis non denique, quod his omnibus maius est ac praestantius, deo, sed saecularibus uel maxime et diuitibus et extraneis deputarent, factus est in corde ipsius, sicut scriptum est, zelus domini quasi ignis ardens.
26Sulpicius Severus, Chronica [CSEL], 1, 1, 4; 1 (auctor c.363–c.425)
ceterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos conuincerem.
27Tertullianus, Ad nationes [CSEL], 2, 4; 11 (auctor 150-230)
ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, uel eum per illam tamquam mei per fauos transisse dicit.
28Tertullianus, Ad nationes [CSEL], 2, 5; 16 (auctor 150-230)
nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursbus, propriis spatiis, aequis uicibus sub legis instar constituta uoluendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, | num non ex ipsa obseruatione condicionum suarum et fide operum et instantia curriculorum et cura demutationum et memoria reciprocationum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant uobis, cui apparere uideatur uniuersa negotiatio mundialis perueniens ad humani generis utilitatem et laesionem?
29Tertullianus, Adversus Marcionem [CSEL], 4, 26; 12 (auctor 150-230)
a quo nec mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur?
30Tertullianus, Adversus Marcionem [CSEL], 5, 4; 23 (auctor 150-230)
non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos.
31Tertullianus, Adversus Praxeam [CSEL], 12; 11 (auctor 150-230)
primo quidem, nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lUl, et facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux.
32Tertullianus, De anima [CSEL], 54; 11 (auctor 150-230)
hos Plato uelut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent.
33Tertullianus, De carnis resurrectione [CSEL], 46; 31 (auctor 150-230)
non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere deberent mundialiter uiuere.
34Tertullianus, De carnis resurrectione [CSEL], 47; 1 (auctor 150-230)
Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem dicit confixum [esse] Christo, non corporalitatem.
35Tertullianus, De ieiunio [CSEL], 13; 14 (auctor 150-230)
spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit obseruamus.
36Victor Vitensis, Historia persecutionis Africanae provinciae [CSEL], p1, 2; 1 (auctor 430-484)
Sed illi fastu mundialis amoris inflati gloriam elationis suae longe lateque gestiebant laudabiliter diffamari.