'nauarchus' - search in All Authors, Showing 1 to 41 of 41 hits

1Cicero, Orationes 3, Ver.2, 5, 44; 8 (auctor 106BC–43BC)
Metum virgarum nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis , pretio redemit: humanum est .
2Cornelius Tacitus, Annales, 15, 51; 2 (auctor c.58-c.120)
erat nauarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex magnitudine sceleris provectus, ut rebatur.
3Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 8, 94; 86 (auctor 1554-1606)
Negabat Nauarchus vnquam se vidisse maiorem: tantamque vim aquarum nauis acceperat, vt exhaurientium labore victo, mortem quisque singula in momenta velut attonitus expectaret.
4Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 9, 7; 286 (auctor 1554-1606)
Quippe instituta secundissima nauigatione Nauarchus contra fidem interpositam (quae barbarorum perfidia est) Iaponici itineris cursu, consilioque mutato, tempus de industria in obuiis insulis temere consumebat.
5Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 9, 7; 310 (auctor 1554-1606)
Xauerio fuit, modo precibus, modo minis, et nunc pignorum commemoranda iactura, nunc Praefecti Malacensis, et Lusitanorum obiicienda formidine, quibus data fides esset, vt Nauarchus in instituta nauigatione procederet.
6Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 9, 7; 313 (auctor 1554-1606)
Nec ab eo proposito abduci facile Nauarchus posset, nisi obsecundans Xauerii votis admirabilis Dei prouidentia, cui mos est partem illam sustentare potissimum (vt aiebat Ignatius) quam humanis viderit spoliatam praesidiis, ab eo, quem dixi, portu cursum auerteret.
7Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 9, 7; 315 (auctor 1554-1606)
Quo perterritus nuntio Nauarchus (nec enim passuum millibus amplius quatuor praedones aberant) portum illum declinare constituit.
8Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 11, 113; 33 (auctor 1554-1606)
Praeibat Nauarchus oeconomi instar virgam praeferens manu: proximi autem iuuenes lectissimi quinque ministrorum speciem gerebant.
9Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 11, 113; 58 (auctor 1554-1606)
Lusitani porro vniuersi, et Nauarchus in primis, qui circumsteterant, in genua paritet procumbentes Regi gratias egerunt, quod tanto honore sacerdotem Dei inuitis Bonziis, atque furentibus affecisset.
10Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 11, 126; 58 (auctor 1554-1606)
Cumque illuc Nauarchus onerariae cursum, quo illam ferri senserat, direxisset; pelago inhorescente, et efferuescente turbinibus, incursantium vndarum impetus Onerariam ipsam prope demersit.
11Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 12, 77; 56 (auctor 1554-1606)
Ita quos modo pauor insolens occupauerat, hos excipit tanta repente securitas, vt admonendus Nauarchus s Xauerio fuerit, s gubernaculis oculos ne deiiceret, haud enim Ieuius superesse discrimen: nec falsa praedixit.
12Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 13, 80; 63 (auctor 1554-1606)
Porro cum Onerariam Baticala digressam ventorum vis moraretur, Nauarchus celeri Goam actuario praecurrens rem totam Patribus enunciauit.
13Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 13, 80; 71 (auctor 1554-1606)
Ea de re Nauarchus ipse prodromus Onorariae naufragium longe praeuidens, eo spoliari praesidio nauim suam, antequam Goam appelleret, omnino vetuerat.
14Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 15, 5; 86 (auctor 1554-1606)
Nauarchus re consultata cum suis necessario commeatu, et cophinis regiis in lembum impositis, prope furtim, ad concertationes vitandas, eximiis cum viris triginta, plerisque mari assuetis Goam contendit, iis, quos deserebat, si saluus appelleret, auxilium Curaturus.
15Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 1, 15, 5; 98 (auctor 1554-1606)
Quae tum illis mens, qui sensus, cum ex iis quosdam cernerent defatigari quaerendo nunquid vspiam reperirent escarum; alios aciem in speculis perdere, num rediret cum commeatu Nauarchus, aut afferretur aliquid alicunde subsidii: nonnullos Deo, ac caelestibus vota facere, vt extremum illud tempus, ac discrimen euaderent.
16Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 3, 114; 34 (auctor 1554-1606)
Tum nauarchus haudquaquam falso interpretans naufragium ab Deo vindice in poenam raptae mulieris immissum, rabie percitus in raptorem inuehitur; et oculo, qui vnicus ei restabat, effosso caecum ex lusco fecit: idemque siue insana diutinaque inter tempestatem vociferatione, siue aliter Deo vlciscenti placuit, ex balbutiente factus est mutus: vt reseruata vtrique vita ad id tantum videretur, quo diuinae secum documenta irae ostentui circumferrent: inque altero lumen extinctum videre ac vigilarr Numen; in altero praemortua lingua vatem Cyprianum fuisse testimonio esset.
17Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 3, 149; 39 (auctor 1554-1606)
Quare nauarchus, simulatque captam cognouit Facatam, quid Christiano sacerdoti et sociis faciendum videretur, coepit, deliberare cum suis.
18Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 3, 149; 119 (auctor 1554-1606)
Tum vero haud potentes irae nautae simul ac vectores communi sententia statuunt infausta illa et exosa diis capita haud vltra secum deuehere: vt demum conuicio omnium nauarchus victus e naui eos eiecerit.
19Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 4, 40; 17 (auctor 1554-1606)
Nauarchus vbi afflictam rem Christianorum videt: praeterque capta ac demersa nauigia, quaedam deditionem fecisse, Canonicum, penes quem summa rerum in oneraria erat, simulque Patres idem vt faciant, cohortatur.
20Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 4, 40; 23 (auctor 1554-1606)
Illae dum accedunt, Canonicus, Capuccini, cuncti e Societate, nauarchus, aliique nonnulli raptim purgant confessione noxas, ac fusis ad Deum precibus ad propugnationem pariter sese accingunt.
21Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 4, 40; 28 (auctor 1554-1606)
Nihil tamen nauarchus, nihil caeteri animum despondere.
22Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 4, 40; 38 (auctor 1554-1606)
Quare nauarchus non suam esse iam onerariam solebat dicere, sed Canonici hominumque Societatis, quibus eam Deus aperte donasset.
23Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 5, 271; 41 (auctor 1554-1606)
At vbi Dominicus dies illuxit, e pagis insulisque circumiectis ingens Christianorum multitudo confluxit tum auditura verbum Dei, tum sacram visura imaginem ad Patres ex Europa transmissam, quam Almeidae rogatu nauarchus in naui proposuerat, loco peristromatis vexillisque, et virentibus arborum ramis ornato.
24Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 5, 271; 42 (auctor 1554-1606)
Referta iam spectatoribus naui loco aptum sermonem Almeida instituit: tum omnes nauarchus, quod longe ab domibus suis abessent, liberali cibo ac potione recreauit.
25Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 6, 158; 27 (auctor 1554-1606)
Et quidem vir erat nauarchus optimus: verum quanquam et suum habebat sacerdotem, et alius de Societate remanebat, tamen in ea necessitate nolebat tali subsidio priuari suos.
26Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 8, 185; 50 (auctor 1554-1606)
Nauarchus pro insigni erga diuinas res et Societatem studio, inhibito statim cursu, quocunque Ludouicus diceret, iturum recepit.
27Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 8, 185; 54 (auctor 1554-1606)
At nauarchus Almeida non lente, et per anfractus, vt simulatio interluceret: sed diserte affirmateque denunciari Regi iussit, priusquam Pater Ludouicus Firandi esset, nunquam speraret portum se eum intraturum.
28Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 2, 130; 82 (auctor 1554-1606)
Belgas quosdam nauarchus iubebat ire: qui asseueranter negarunt ituros, nisi vna iret Pater Martinius, siue aduersus Barbarorum ferociam ab eius sanctitate sibi sperarent tutelam: siue vt nauarchi, si quid interim incideret, obligatam haberent fidem eo pignore, ne ipsos in Barbaria ignota desereret.
29Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 6, 129; 394 (auctor 1554-1606)
Explicabatur ab meridie catechismus: cui ea cuncti simplicitate intererant; vt et Nauarchus, et Gubernator, aliique Primores gauderent se se interrogari: deque pio praemiolo, quod Ignatius proponebat, cum ingenuitate, digna nobili, christianoque animo, dimicarent: eorum indole paruulorum, in quam se formet necesse est, qui mentem coeli capacem amet.
30Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 6, 129; 397 (auctor 1554-1606)
Ibi consilio habito, Vasconcellus, quoniam timebatur malacia, neque alia tempestate Africae ora, quam Guineam vocant praeterue hentibus exitiosa magis reperiebatur, cum decreuisset aliquantisper opperiri certiores ventos, Portuensis Nauarchus commeatum petiit ad Palmam, vnam e Fortunatis Insulam, progrediendi: quod neque Ludouico, neque Ignatio consilium probabatur, ob pericula Pyratarum, quibus ferebantur ea infesta maria.
31Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 6, 129; 398 (auctor 1554-1606)
Sed cum instaret Nauarchus, et plerique mercatorum, suamque agi rem magnam contenderent, quod ibi partem onerum maximam deponendam, assumendaque alia haberent, nec dubie pollicerentur in tempus vna repetendi cursus Brasilia occursuros, Ignatio suam, post Nauarchi, et mercatorum commoda, securitatem habente, abeundi veniam Ludouicus quoque dedit.
32Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 3, 6, 129; 434 (auctor 1554-1606)
Rogauit Nauarchus, vt quoniam id causae meritum, eaque propugnatorum paucitas erat; aliquot Sociorum habiles magis, arma iuberet capere.
33Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 4, 2, 1; 673 (auctor 1554-1606)
Vbi rarescere coeperunt tenebrae, reuixere, conspecto iuxta Mioparone, quod Nauarchus vir bonus suaptesponte, et rogantibus Suario, et Pinna optima fide substiterat.
34Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 4, 6, 247; 37 (auctor 1554-1606)
Nauarchus, et miiites accedendum ad Insulam putabant.
35Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 1, 368; 220 (auctor 1554-1606)
Nauarchus consilio cum Lusitanis caeteris habito, nefariam supplicis proditionem auersatus, fortiter respondit.
36Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 2, 221; 79 (auctor 1554-1606)
Mox reflante ab prora vehementi Euro octoginta milliaribus rapti vsque ad Insulas, quae multae Sinensem praetexunt oram, ibi omnes exorientis Nouilunio, Typhonis, formidatissimi Tyranni Marium illorum, totis horis viginti quatuor perpessi sunt furias, vix superstite, at misere conquassara naue, cuius debilitatem excusans Nauarchus, breui serenitate consequente vti noluit, ad tenendam Iaponiam, si anniterentur, suffectura.
37Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 5, 8, 198; 16 (auctor 1554-1606)
Interim iuxta ea, quae Iaponici Patres in Conuentu Firandensi decreuerant, Dominicus Monterus Nauarchus Amacaensis nauis, quae sola e Iapone ad sinas nauigatura erat, cum in procinctu ad discessum esset, circa principium huius anni, Franciscum Garzesium Clientem suum cum munere non parui pretii ad Cambacundonum Ozacam mittit, excusans haudquaquam potuisse se tantam multitudinem Patrum in onerariam imponere: aegre constipatis vectoribus ac nautis, locum tribus Patribus repertum, caeteros necessario in aliud tempus differendos.
38Paulinus Nolanus, Carmina [CSEL], 24; 39 (auctor c.354–431)
nauarchus ipse, perditae princeps ratis, pereuntibus primus fuit.
39Quintilianus, Institutio Oratoria, 8, 4, 19; 47 (auctor 35-c.96)
Metum virgarum nauarchus nobilissimae ciuitatis pretio redemnit: humanum est.
40Quintilianus, Institutio Oratoria, 9, 2, 51; 146 (auctor 35-c.96)
Non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: Metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.
41Thuanus Iacobus Augustus, Historiae Sui Temporis, 4, 1, 16; 444 (auctor 1553-1617)
cum vero is casus eius discessum retardasset, postremo Cetobrigam contendit, vbi naue Batauica portus Enchusani, cuius nauarchus erat Cornelius Ecmundanus, IC? aureorum pretio conducta cum Franciscano quodam, Emanuele Silua, Thoma Cachiero, Didaco Roisio, Constantino Britone, Didaco Quaresma, et paucis aliis fidis suis conscensa Caletum versus cursum tenuit, cum ab VIIIbri anni superioris, quo Vianam reliquerat, ad Iunium vsque mensem impune in regno latuisset.