'necesse' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 35317 hits      Show next 500

Nor id , p12, 42 found in
2Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0467D (auctor c.945–1004)
Verumtamen si catholica sit pontificialis sublimitas et regalis maiestas, aequa lance pensat utriusque auctoritas, ut prosint Ecclesiae quam Christus redemit suo sanguine; nam illius sublimitas lege Domini spiritaliter populis pronuntiat, quam istius maiestas, si necesse sit, armorum defensione commendat: quapropter cavendum est ne ab invicem resiliant, quorum adinvicem ministeria concordant.
3Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0469B (auctor c.945–1004)
Novi enim quam austerus in Letaldo Miciacensi monacho fuerit, quem oblitus reverentiae sacerdotalis iniuriose et sine ullis legibus tractavit; qui si epistolam Gregorii ad Lupum abbatem legisset, profecto nunquam tantum facinus perpetrasset: « Quoniam multae, inquit, occasiones in deceptatione religiosarum personarum a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, presbyterum praedictae Ecclesiae nullomodo privandum deponendumque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente; unde necesse est ut, si qua contra eum huiusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis causam examinet, sed adhibitis sibi coepiscopis suis subtili investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer iudicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire aut innocentem possit absolvere.
4Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0430A (auctor c.945–1004)
Quippe, iuxta illud Sallustii ( Orat. Caes. in Senatu ), necesse est ut omnes sint ab ira, odio, gratia et misericordia alieni.
5Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0431D (auctor c.945–1004)
Sane sic alterum existit, ut in abbate aut hoc aut illud non esse necesse sit: non enim et palam reus est intentati criminis, et non est indignus officio indultae paternitatis.
6Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0433B (auctor c.945–1004)
Qui enim orat, quantum ad veri falsique opinionem, unam tantummodo tractat orationis speciem, etiamsi necesse est iuramento obnoxiam.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0433C (auctor c.945–1004)
Illud autem quod contingit, quoniam non necesse est fieri, et opinabile plurimum existit, si quis iureiurando affirmare vel negare voluerit definite, id ratio facere non permittit; quoniam de contingentibus causis promissivus modus saepe nos fallit, et aliter quam putamus res casu vel necessitate impulsa succedit.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0438C (auctor c.945–1004)
Quorum insaniam, venerabilis pater, deterreri necesse est, ne conculcent sancta profani, ne vilescant pretiosi lapides sanctuarii; quandoquidem iam refrigescit multorum charitas (Matth. XXIV, 12), et mali cucullati sibi auxilio et consilio iunguntur, ut de pennis Leviathan scribitur, quarum una uni coniungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas (Iob XLI, 7).
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0445D (auctor c.945–1004)
Sed ne, ex ea quae magis emendanda est consuetudine, quisque illic quolibet tempore quidque molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus, ita fraternitatis vestrae studio debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447C (auctor c.945–1004)
Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulissae, necesse est ut, si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis debuerat magis munificentia demonstrare.
11Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452A (auctor c.945–1004)
Necesse est enim prius disceptari de vita episcopi, utrum bona sit an reprehensibilis, et iterum bonis testimoniis muniatur, an non.
12Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456A (auctor c.945–1004)
» Isidorus Spalensis episcopus in libro Officiorum sacrorum: « Qui enim in erudiendis atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur.
13Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0558B (auctor c.945–1004)
Cuius iussis parens Olympius venit Romam, et invenit sanctam Romanam Ecclesiam in fide Catholica firmissimam, voluitque armatus cum exercitu schisma intromittere, sed prohibitus DEI virtute necesse habuit palam declinare a sua mala intentione.
14Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0481A (auctor 1000)
Praecepta autem regalia super precariis ecclesiasticis fieri, nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit, quoniam praecepta in iure ecclesiastico firmare indignum iudicet necesse est maiestas regia, nisi ab ecclesiastico rectore petantur.
15Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0482C (auctor 1000)
Omnes igitur homines bonis legibus, aut bonis moribus utantur necesse est.
16Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0484C (auctor 1000)
Sed ne ex ea quae magis emendanda est, consuetudine quisquam illic quolibet tempore quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus, ita fraternitatis vestrae studio debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri.
17Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0486C (auctor 1000)
Unde necesse est, ut si qua contra eum huiusmodi querela surrexit, non solum episcopus civitatis causam examinet, sed adhibitis sibi coepiscopis subtili hoc investigatione perquirat quatenus cunctis concorditer iudicantibus iudicio canonicae districtionis censura aut reum ferire, aut innocentem possit absolvere.
18Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0489D (auctor 1000)
Et ideo necesse est ut, si quid indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis magis debuerat munificentia demonstrare.
19Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0763C (auctor fl. 923)
Sed cum pastoralis curae sarcinam nos scelerum gravedine fessos immerito subesse comperimus, quam * imprudenter arripuimus quod non debuimus, ad hoc assurgere formidamus; timentes ne illud propheticum in nos retorqueri videatur, quod de reprobis pastoribus dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19) . » Unde adeo necesse est, ut proprias primum continuis fletibus mundemus maculas criminis, deinde unumquemque vestrum pastorali sollicitudine admoneamus, ut qui hanc absolutionem adipisci desiderat introrsus redeat, oculos cordis ad conscientiam revolvat, et si illicita quaeque, a quibus nemo liber sit, admisit, sincerae confessionis recordatione et spiritu contribulato in ara cordis Domino hostiam immolet, et sese in omnibus corrigere satagat.
20Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0769D (auctor fl. 923)
Et nos si volumus nostram recipere haereditatem, id est, paradisum, necesse est ut per aliam viam, hoc est, per ieiunium et abstinentiam revertamur ad paradisum.
21Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0770C (auctor fl. 923)
Ergo necesse est vobis cum omni sollicitudine, et omni cura ut laboretis in omnibus operibus bonis, videlicet et non manducetis nimium, et non bibatis usque ad ebrietatem, neque ante horam, neque post horam; et studeatis vivere de vestra iustitia, non de rapina, quoniam sicut ait Apostolus, « Raptores regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10) . » Memores etiam esse debetis terribilis sententiae, quam dixit Apostolus: « Qui in uno offendit omnium reus est (Iac. II, 10) ; » hoc est qui unum peccatum facit, offendit Deum, qui omnia peccata prohibuit nobis facere.
22Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1283A
- Synodus eadem: Si vero grandis aetatis sit laicus, et necesse sit ut episcopus fiat; biennio sit lector, quinque subdiaconus; post duodecim annos presbyter sive episcopus subrogetur.
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0071D (auctor fl. 1150)
Anima ergo illa quae Deum diligit, primo necesse est ut igne charitatis consumat vitia quae in se invenit divinae voluntati contraria, quae iuxta dictum Apostoli tria esse dicimus, videlicet lignum, foenum, et stipulam (I Cor. III) . Lignum perversae operationis, foenum pravae locutionis, stipulam inordinatae cogitationis.
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072A (auctor fl. 1150)
Sic etiam sermo pravus igne isto comburatur necesse est: quoniam aut est supervacuus carens utilitate et ratione, aut est detractorius in proximorum corrosione, aut est adulatorius in falsi illius olei effusione, de quo scriptum est: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL) . Inordinatas similiter cogitationes quicumque Deum puro amore diligit exterminare debet, eo quod separent hominem a Deo, nec Spiritui sancto possit esse domicilium in conscientia quae vulnerata est per inordinatae cogitationis affectum.
25Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072D (auctor fl. 1150)
In purgandis ergo vitiis cogitationum necesse est ut anima vigilet, eo quod in puritate conscientiae vita et fructus exterioris operis consistat: quia sicut a radice procedit virtus totius arboris, sic a cogitatione virtus boni operis.
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078A (auctor fl. 1150)
Duplicis ergo sacrilegii necesse est reum te constituas.
27Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0094C (auctor fl. 1150)
Propterea ad secundum animae decorem, quae est humilitas, necesse habet homo confugere, ut pulchritudo conscientiae peccatis denigrata, per matrem virtutum, id est humilitatem, reparetur.
28Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0118A (auctor fl. 1150)
Munda vita praelato necessaria est, ut sancte vivat: quoniam cuius vita contemnitur, necesse est ut et doctrina contemnatur.
29Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0158D (auctor fl. 1150)
Unde beatus Gregorius dicit, quod conditione naturae omnes homines aequales sunt, sed quia statu meritorum sunt dispares, necesse est quod ad vitia comprimenda alii ab aliis regantur.
30Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0162C (auctor fl. 1150)
Necesse est ut cum usuali moneta habeat aliquid commune.
31Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0162C (auctor fl. 1150)
Similiter necesse est, ut doctrina praelati sit autentica, id est, autoritati sanctorum Patrum in nullo contraria, sed ea doceat quae autoritas sanctorum protulit, vel quae Christi veridica sententia promulgavit.
32Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0182A (auctor fl. 1150)
Neque enim tempora regnandi praevenire possunt tempora patiendi, sed in hac vita iustos angustias et miserias tolerare necesse est, quibus debetur corona iustitiae, quam reddat nobis Dominus noster Iesus Christus, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
33Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0212B (auctor fl. 1150)
ad psalmum necesse habes adiungere psalterium.
34Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0212D (auctor fl. 1150)
Concordent ergo necesse est psalmus et psalterium, verba ad animum. Si enim verbis tantum (nam et virtutibus et factis honoramus) timeo ne forte dicatur nobis: Vox quidem vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau (Gen. XXVII) , quasi diceret: Verba quae profertis, verba quidem Dei, sed opera, opera sunt carnis.
35Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0218B (auctor fl. 1150)
Est ergo cor humanum quasi vas quoddam gratiae Dei, et necesse ut vas purum et politum sit quod tantum thesaurum debet continere.
36Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0241C (auctor fl. 1150)
Illuminatum ergo necesse est ut habeat oculum, qui ad spectaculum istud admittitur, ad quod invitati sunt illi quibus dictum est: Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et caetera.
37Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0257C (auctor fl. 1150)
Secundo quia viam ignorabat iustitiae, necesse erat ut per mandata Dei illuminaretur.
38Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276B (auctor fl. 1150)
Tollantur igitur necesse est de medio contractio avaritiae, superbiae operimentum, caecitas ignorantiae, ut Deum Deique sanctos mentis oculis possimus intueri, et tendere ad coelestem illam gloriam, quam constat nobis esse repromissam.
39Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0281D (auctor fl. 1150)
Expedit ergo magis ut penna charitatis velemus infirma propria, sustineamus aliena, ne nudi appareamus cum id, quod mortale est, in nobis absorptum fuerit a vita: et pennae illae assumendae sunt, quibus non protegi, sed sublevari necesse erit.
40Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0282A (auctor fl. 1150)
Ista ergo innovari necesse erit, non tolli de medio, ut non infirmitas quae aggravat, sed naturae veritas integra reformetur, sicut Dominus ait: Capillus de capite vestro non peribit (Luc. XXI) . Habebunt ergo tunc corpora mortis huius, imo vere mortua ab elementis huius mundi, naturae veritatem, non corruptionem, videlicet ut sint a terra palpabilia, ab aqua mobilia, ab aere levia, ab igne vero splendida.
41Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0779 (auctor 947-1030)
Ecclesiae status hinc fruitur si pace quieta, Ipsum legibus est aptare necesse duabus (77), Divinae, quas, humanae, discretio format.
42Adalbertus Pragensis, Homilia in natale S. Alexi confessoris, 137, 0898C (auctor 956-996)
Unde necesse est, fratres charissimi, ut tanquam boni filii et tanto parente digni, exempla illius sanctissimae vitae sequi curemus.
43Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 6; 14 (auctor -c.1150)
Ideoque necesse est legere, nam studio sapientia crescit, eadem negligentia decrescit.
44Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 18 (auctor -c.1150)
Sed ne ex ea, que magis emendanda est, consuetudine quisquam monachis quicquam molestie presumat inferre, necesse est, ut hec, que inferius enumerare curabimus [ita] studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferende inquietudinis occasio reperiri.
45Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0927D (auctor fl. 964)
Et lugebat senex, et nolebat deinceps exire de cella sua; sed si exire rogabatur, operiebat de cuculla faciem suam dicens: Quid necesse est videre lumen istud temporale, in quo nihil est utile?
46Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0931C (auctor fl. 964)
Si haec ita sunt, o Deo dicata, necesse est tibi orandi legendique studium habere.
47Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0536C (auctor fl. 820)
Isti vero CL uno semper tenore in nostris diebus liberandi sunt, sicut hodie per singulas officinas liberantur; alii sic, alii vero sic, quod ideo hic scribere necesse non fuit, quia ex usu quotidiano tam dantibus quam accipientibus notissimum est; et ipsi ministeriales habent inde singuli breves suos; id est, camerarius, cellerarius et senescalcus.
48Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0537A (auctor fl. 820)
Et ideo necesse est ut tales ibi ponantur, qui omnes necessitates interiores facere possint, et de familia nostra sint; nec contradicere quidquam audeant, et iuxta quod esse potest ut officiales sint, et de ipso officio, vel religione sua, post praepositum et decanum, ad custodem sancti Ioannis respiciant: nec omnino sine custodia relinquantur, ne propter aliquam turpitudinem illorum religio monasterii blasphemetur.
49Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0540B (auctor fl. 820)
Et veniat ipsa annona de ipsis villis quas praepositus specialiter in ministerio habet, et si necesse fuerit de omnibus, sin autem de illis quibus ipse cum abbate consideraverit.
50Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0541A (auctor fl. 820)
Haec interim ita dicta atque servata sint, quousque pariter considerare valeamus, utrum addere aut subtrahere aliquid necesse sit.
51Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0542A (auctor fl. 820)
Et ob hoc necesse est, ut de singulis mensuris panum consideret, quanti de maioribus, mediocribus, vel minoribus, de uno modio fieri possunt.
52Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0542C (auctor fl. 820)
Porcos autem, aucas, et pullos quos de suo molino incrassiare debet, de suo nutriat; et ova solvat, et ea, ut diximus, quae vel molino necesse est facere, vel quae de molino debet exire, illa tantum studeat procurare.
53Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0542D (auctor fl. 820)
Quod vero supra diximus, ut II modiorum ad opus nostrum de molinis ad monasterium venire debuissent, non hoc ideo diximus ut illam aliam molturam ab illo granario separemus, sed ut ipse hoc anno probare studeat, utrum addere, vel subtrahere necesse sit, et ad tantos provendarios, et ad ea opera quae omni anno in monasterio fiunt: ut sunt vendemiae, horti, prata et his similia, cum tanto numero per totum annum transire valeat.
54Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0543B (auctor fl. 820)
Ut fratres qui eos laborare debent, sine molestia, vel aliqua incommoditate inhonesta possint in eis officium sibi commissum ad communem explere utilitatem, constituimus ut mansiones, quae ibi necessariae sunt, et sepes faciant quandocunque necesse fuerit, et emendent maiores de his villis: ad primum ostium quod est iuxta vivarium, de Waniaco, et Cipiliaco; ad secundum de Villa; ad tertium de Albiniaco et Cerisiaco: ad quartum de Vernis, et Taziaco.
55Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0543C (auctor fl. 820)
Et idem ipsi dent, unusquisque ad hortum cui deservit in tertio anno, aratrum I iugum cum amblacio et coniunclis, quando necesse fuerit; et in quarto erptiam in hortum excolendum semper ad Missam sancti Marcellini: et postquam tempus venerit quo necessarium fuerit hortos a noxiis purgare herbis, id est a medio Aprilis ad medium Octobrium, omnimodis absque negligentia vel aliqua substractione, semper finitis viginti diebus, veniat unusquisque de ipsis maioribus ad illum fratrem hortolanum, cui ipse adiutorium facere debet, videre, et interrogare, quando necesse fuerit sarculatores in illo mittere.
56Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0543C (auctor fl. 820)
Porricini autem et porri postquam transplantati fuerint, ascaloniae quoque, allia atque cepe; haec tantum debent maiores quandocunque necesse fuerit, sicut dictum est, purgare; et quandocunque familia ad eamdem convenerint purgationem, maior ipse per se, sive decanus, unus ex illis duobus omnimodis ibi sit ad providendum ut studiose et utiliter operarii expleant opus suum.
57Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0543D (auctor fl. 820)
Similiter quocunque modo necesse fuerit reparari ea, a camerario requirantur.
58Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0544B (auctor fl. 820)
Constituimus etiam illis dare ad conducendos homines, qui areas levent in autumno, et plantationes primo tempore facere adiuvent: necnon et sarcolare herbolas in aestate cum necesse fuerit, unicuique fratri hortolano per vices panes C provendaricios, quos panes debet dare frater qui panem providet fratrum; et non simul, sed iuxta quod hortolano necesse fuerit, sic distribuat dispensator illi ipsum panem, donec numerus, si necesse fuerit hortolano, completus fiat.
59Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0544B (auctor fl. 820)
Detur etiam unicuique hortolano a cellerario de cervisa modium unum, eodem modo sicut et panis datur, id est non simul, sed per partes, quando et quantum hortolano necesse fuerit, et ipse eam requisierit, donec mensura praedicta compleatur, et debet unusquisque modium unum accipere de legumine, et unicuique debent dari ab abbate solidi V per annum ad conducendos homines, sicut diximus; qui conductitii non sunt necessarii quaerere aliubi, nisi infra monasterium.
60Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0545B (auctor fl. 820)
Deinde si propter aliquam necessitatem cuiuslibet temporis, hospitum, et inaequalitatem aeris, necesse fuerit, deputetur ei talis frater maturus, de cuius conscientia omnes securi sint, ut nulli quidquam debeat nisi legitima mensura addere, vel subtrahere.
61Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0547D (auctor fl. 820)
Similiter pisces quando opus fuerit exenterandi, exquamandi; legumina diversi generis lavanda vel praeparanda, sive caetera, vel his similia, quae tamen omnia extra coquinam in locis sibi deputatis plenissime et honestissime quoties necesse fuerit agere studeant, et in loco apto ubi a fratribus congrue suscipi possint, studiosissime ponere vel componere studeant: et tamen, ut dictum est, ab ingressu coquinae praedictis temporibus funditus abstineant.
62Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0548A (auctor fl. 820)
Ligna quoque similiter quae comportanda, scindenda, vel congrue praeparanda sunt, per fenestram, ut diximus, aut per opportunum introitum ita abundanter immittantur, ut nec illis introire ad fratres, nec fratres ob hoc ad eos exire necesse sit: forsitan enim nec haec alicui tam multipliciter dicta increscunt, ut si nos magis eligimus singula, prout necessaria videntur, singulariter ordinando dicere, quam alicui, ac si nesciat quid facere debeat, occasionem excedendi relinquere.
63Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0549B (auctor fl. 820)
In piselo vero, tempore quando illo uti necesse est, eadem pene in omnibus, excepto quod ad dormiendum pertinet, cautela et honestas servanda est, quae de dormitorio diximus, et si forte quaedam ad eamdem domum specialiter pertinent, ut est de pannis infusis qui suspenduntur; de pigritantibus et somnolentis, et propter caloris suavitatem minus attente legentibus, et si qua his similia, ex usu quotidiano quid exinde faciendum sit nullus ignorat, qui huiusmodi ad providendum sollicitudinem impositam quamtulamcunque portat.
64Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0550A (auctor fl. 820)
Unde primo loco illud commemorandum est, ut de provendariis qui ibi servire debent certa discretio servetur, ut et sufficienter sint, et ultra quam necesse est nullo modo sint, quia ipsi de eadem decima et pascendi et vestiendi sunt ea mensura quae eis competit; ita ut nec penuriam patiantur, nec aliqua superfluitate distendantur.
65Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 1; 7 (auctor c.624-704)
Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas, mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent.
66Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0780D
Sed et hoc etiam non esse praetereundum videtur quod nobis sanctus Arculfus de huius civitatis in Christo honorificentia praefatus narravit, inquiens: Diversarum gentium undique prope innumera multitudo XV die mensis Septembris anniversario more in Hierosolymis convenire solet ad commercia mutuis [Al., motuis] venditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est ut per aliquot dies in eadem hospita civitate diversorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas mulorum, necnon et boum [Al., bovum] masculorum diversarum vectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit: quorum nidor non mediocriter civibus invehit molestiam, quae et ambulandi impeditionem praebent.
67Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0738B
Quando necesse habueris, ad nos veniens necessaria accipies postulata.
68Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0745D
V. Alio in tempore, cum Sanctus in Iova demoraretur insula, prima diei hora quemdam advocans fratrem Lugaidum nomine, taliter eum compellat, dicens: « Praepara cito ad Scothiam celerem navigationem, nam mihi valde est necesse te usque ad Chiliocherum destinare legatum.
69Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0751B
XIX. Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam.
70Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0776A
Perpendat itaque lector, quanti et qualis apud Deum praedicabilis patronus honoris habeatur, cui aliquando in carne mortali conversante, Deo dignante, oranti tempestates sedatae sunt, et maria tranquillata, et rursus quando necesse habuit supra memorata occasione, orto flamine ventorum, et ventosa, cum voluit, concitata sunt aequora; quae subsequenter, ut superius dictum est, expletis eius sepulturae ministeriis, in magnam conversa sunt tranquillitatem.
71Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0595B (auctor 1068-1081)
Sed quia nondum impletae sunt iniquitates Amorreorum (Gen. XV, 16), neque adhuc venit tempus miserendi eorum, necesse erat ut venirent scandala (Matth. XVIII, 7), ut probati fierent manifesti (I Cor. XI, 19).
72Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0615B (auctor 1068-1081)
[Cap. 203.] Quorum speciosa multitudine tandem exhilaratus pontifex, primus omnium statuit in Dania synodum celebrare, cum suffraganeis suis, quoniam et temporis opportunitatem habuit, et quoniam illud regnum sufficientibus habundaret episcopis, et quoniam multa corrigi necesse fuerat in novella plantatione, sicut hoc, quod episcopi benedictionem vendunt, et quod populi decimas dare nolunt, et quod in gula et mulieribus enormiter omnes excedunt.
73Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0655B (auctor 1068-1081)
Nam propter rotunditatem orbis terrarum necesse est ut solis circuitus accedens alibi diem exhibeat, alibi recedens noctem relinquat.
74Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXVIII; 4 (auctor -1081)
Nam propter rotunditatem orbis terrarum necesse est, ut solis circuitus accedens alibi diem exhibeat, alibi recedens noctem relinquat.
75Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXXIIII; 1 (auctor -1081)
Quorum speciosa multitudine tandem exhilaratus pontifex primus omnium statuit in Dania synodum celebrare cum suffraganeis suis, quoniam et temporis oportunitatem habuit, et quoniam illud regnum sufficientibus abundaret episcopis, et quoniam multa corrigi necesse fuerat in novella plantatione, sicut hoc, quod episcopi benedictionem vendunt, et quod populi decimas dare nolunt, et quod in gula vel mulieribus enormiter omnes excedunt.
76Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, L; 3 (auctor -1081)
Sed quia nondum 'impletae sunt iniquitates Amorreorum', neque adhuc venit tempus miserendi' eorum, necesse erat, ut venirent scandala, ut probati fierent manifesti.
77Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0584B (auctor 1145-1221)
Revera necesse est ut convertentes de saeculo multa diligentia novae vitae splendoribus informentur, ut secundum sui nominis rationem deposito veteri homine, recte novitii nominentur.
78Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0587D (auctor 1145-1221)
Ut igitur breviter recapitulemus quae dicta sunt, necesse est ut novitius a fide incipiat, quae vere mentem a tenebris ignorantiae eruit et Christo incorporat.
79Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0591C (auctor 1145-1221)
Qui itaque in hac feria, hoc est in spiritu consilii, agit, nihil sine consilio facit, omni necesse habenti bonum consilium dare intendit; quippe qui et spiritum consilii in se habet, et quem magni consilii angelus Christus docet.
80Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614D (auctor 1145-1221)
Illum vero animalis corruptionis dispendio necesse est antiquari et senescere, et ita propinquare ad interitum, quem constat veneno superbiae esse infectum.
81Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0620A (auctor 1145-1221)
Apud affectionis puritatem hospitatur misericordiae pietas, et inde sine acceptione personarum miseriis necesse habentium se exponit.
82Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0638B (auctor 1145-1221)
Caeterum ad fidei robur, ad augmentum spei, ad incentivum amoris, qui de infantis innocentia convaluimus, necesse est iam in virum perfectum de virtute iuvenis aliquid dicere.
83Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0645C (auctor 1145-1221)
Hinc est quod inter iniuriarum molestias quas plerumque pati necesse est, satagit non irasci.
84Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0646C (auctor 1145-1221)
Si igitur viri cordati estis, si habitatorem cordium Iesum intra vos sentire diligitis, necesse est ut omni custodia corda vestra servetis, sicut scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV).
85Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663A (auctor 1145-1221)
Transfigurari enim necesse est ipsam animam, et peregrinam terrenae cupiditatis deponere formam, ut idonea sit transfigurantis sponsi secretam cernere claritatem.
86Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0671D (auctor 1145-1221)
At qui super apostolos visibiliter in igne apparuit: se quoque visibili specie et potentia in globo igneo super Martini caput, dum sacramenta offerret, ostendit: qui, etsi variis loqui linguis quia necesse non erat, Martino non contulit; ita tamen singularis flamma divini amoris ignivit eum, ut et vivens in corpore, per cordis charitatem totus igneus esset; et postquam migravit a corpore, aliquoties totus igneus visibiliter appareret.
87Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0675A (auctor 1145-1221)
Sic sic necesse est ut antidoto amaritudinis sanetur venenum ex parte delectationis.
88Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0680B (auctor 1145-1221)
In hoc est oleum quod vere poenitens aeternaliter non damnatur; in hoc vinum intellige, quod necesse est ut perpetrata iniquitas, aut hic temporaliter, aut post mortem graviter puniatur.
89Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0694B (auctor 1145-1221)
Quid est igitur infelicius, quam ibi contra conscientiam remorari ubi necesse est periclitari, et scienter tenere transitoria, quae et quotidie fugiunt, et fugiendo in animo amorem aeternitatis aut minuunt, aut exstinguunt.
90Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0702B (auctor 1145-1221)
Quem non correxerit virga in spiritu lenitatis, securim exspectet necesse est in spiritu iudicii et spiritu ardoris.
91Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0733A (auctor 1145-1221)
Necesse est ergo, ut purificata mente cum virtutum operibus obviemus Domino, hoc modo interim Hypapante Domino celebrantes.
92Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0445A (auctor c.1140–1212)
Et gemino necesse est modo ut adsitis: mente levantes cor in oratione pro nobis, et auribus intendentes nobis, quatenus pacatus, ac patefactus piis orationibus vestris fons ille indeficiens, et purificato ab eo ingenioli nostri vasculo, quod vobis ad laudem suam et aedificationem vestram ministerio linguae propinemus dignanter instillet; auditui vestro dans gaudium et laetitiam: sed et quod ipso largiente dicturi sumus, infundat uti in vobis: id est per agnitionem veri erudiat intellectum, et per amorem boni inflammet affectum.
93Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0446A (auctor c.1140–1212)
Sed respondeat, si tamen necesse est, et monachus pro nobis.
94Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0446B (auctor c.1140–1212)
Mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccavero, licet me tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit, in die Domini Iesu (I Cor. V, 5) . Sed quanta praeeminent dignitate, tanta necesse est, ut et praeemineant sanctitate: ut id in merito sint, quod sunt in vocabulo.
95Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0448C (auctor c.1140–1212)
Cum itaque te vides caduca incessanter, et carnalia, quorum illa ad mundiale gaudium, haec vero ad corporale spectant oblectamentum, in mente revolvere, eaque mentis ad te complexibus, eis agglutinatum, fortiter astringere, vel certe, in ipso sanctitatis exercitio, manus tuas ab omni munere non excutere, curvum te esse non ambigas; et iam necesse, ut illam tibi vocem flebilem assumas, et dicas: Miser factus sum, et curvatus (Psal. XXXVII, 7) . IX. Et cum talem te deprehendis, scito te non talem factum a Deo, sed a te ipso.
96Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0449A (auctor c.1140–1212)
Ipsa quasi animae ostium est, per quod intrare ad eam vel vitam, vel mortem necesse est.
97Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0451A (auctor c.1140–1212)
Et hi fortassis spurcissimi illi viri sunt: qui Lot faciunt vim vehementissime (Gen. XIX, 9, 10) . Necesse igitur ut manum suam mittant, quos idem suscepit hospitio, eumque intus trahant ad se.
98Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0451A (auctor c.1140–1212)
Necesse nihilominus ut ostium claudant, ne ad eum, ad quem ingressi sunt ullus patere introitus possit.
99Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453A (auctor c.1140–1212)
I. Quanto profundius, fratres charissimi, purificato plene mentis oculo, in quantum in praesentis vitae caecitate possibile est, suam homo dignitatem considerat, tanto magis necesse est, ut quidquid in hoc mundo, de hoc mundo, conspicit, internis eius obtutibus vilescat.
100Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0458B (auctor c.1140–1212)
Nam necesse, ut exterius demonstres, hoc tibi inesse, quo de eis dubitare non possint, qui in faciem vident.
101Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461C (auctor c.1140–1212)
In praecedenti sermone, fratres charissimi, prout potuimus, ostendere curavimus, quae, et quanta nobis habere necesse est, ut id, quod humano ore vocamur, opere et veritate coram Deo esse possimus.
102Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0484B (auctor c.1140–1212)
Unde necesse ut sciens te obtulisse, et tradidisse teipsum, scias et consequenter nihil penitus te, de te, excepisse.
103Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0489D (auctor c.1140–1212)
Quamdam igitur necesse est ut, in moribus coram hominibus exterius, sanctitatis novitatem ostendas, qui te iam Ecclesiae Dei obtulisti et tradidisti; ut cunctis te intuentibus, illos te convertisse appareat ad novam quamdam rectitudinem, ab illa vetusta tortitudine, in qua forte ante eamdem oblationem et traditionem aliquando erant.
104Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0492A (auctor c.1140–1212)
utique, ut lapidibus obruatur (ibid.) . Et iuste quidem. Non solum autem, sed et necesse.
105Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0492A (auctor c.1140–1212)
Iuste, ut recipiat quod inique egit: necesse vero, ne contagione pestifera plurimos perdat.
106Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0493C (auctor c.1140–1212)
Sed necesse est tibi, ut id quod de te exterius homo approbat ad exemplum, in te quoque interius occultorum ille inspector acceptet ad meritum, ne forte si, quod absit, aliter tibi contigerit, semines quidem multum, sed colligas parum (Agg. I, 6) . Seminare ad operationem, colligere vero pertinet ad remunerationem.
107Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
qualiter videlicet te potes habere, ut necesse tibi non sit ad devitandum quod est pessimum, facere quod minus est malum, sed quod plene est bonum?
108Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506C (auctor c.1140–1212)
Idcirco primo necesse habes providere ut longe perfectio maior et conversatio sit sublimior, ad quam modo suspiras inflammatus, quam illa est quam eatenus exercebas: ut in eo, quod professionis tuae mutas locum, sanctitatis quoque tibi provenire gratuleris incrementum.
109Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0507B (auctor c.1140–1212)
Tertio necesse tibi est ut metiri studeas vires tuas, si forte quod aggredi proponis usque ad debitum finem perducere possis.
110Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0517D (auctor c.1140–1212)
Necesse enim est ut, si ad perfectionis hac in parte volumus fastigium conscendere, nihil proprium in voluntate nostra, contra iustitiae rectitudinem etiam habeamus; sed pro alterius potius voluntate, quantum decuerit, et prout expedierit, eam frangere studeamus.
111Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0531D (auctor c.1140–1212)
Sequitur: Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur: ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur: etiamsi de humillima saeculi paupertate venerint, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
112Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0534D (auctor c.1140–1212)
Oculos suos sanctus David temere in feminam iecit, idque ei causa exstitit ut postmodum, et post modicum, et adulter foedus, et homicida fieret cruentus (II Reg. II) . Necesse proinde, ut si vitium hoc perfecte vincere desideramus, causam quoque eius, et opportunitatem sollicite praecavere studeamus.
113Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0536B (auctor c.1140–1212)
Si enim figentem, et lascivientem semper, et ubique circumferimus aspectum; pudicum intrinsecus rara hora, ac parva mora conservabimus affectum; quia nimirum cum se invicem conspectu mutuo corda nuntiant impudica: consequenter quoque ea necesse est, statim secundum concupiscentiam carnis, alterutro delectari ardore.
114Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537B (auctor c.1140–1212)
Quidquid commiserimus opere, vel protulerimus ore, vel etiam tractaverimus corde, semper, et ubique nos attendere necesse est, super omnia nostra, oculos Dei, atque timere, ne displiceamus illi.
115Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546C (auctor c.1140–1212)
Nec eant ad balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres.
116Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546D (auctor c.1140–1212)
Ad quae balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, prohibet ne minus quam duo, vel tres eant: ut in itinere quam maxime habeamus nobiscum et nostrae conversationis testes, et famae custodes.
117Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0551D (auctor c.1140–1212)
Certe non bonam, sed cauteriatam conscientiam habere necesse est, per quem tot ac tanta, ac talia eveniunt mala.
118Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0555C (auctor c.1140–1212)
Cum autem sacrificium, oblationem et holocausta habuerimus, non deerunt plerumque vituli, quos necesse est, ut super altare imponamus; quia cum motus in nobis carnales subiicimus; cum in spirituali conversatione multum proficimus; cum ipsum perfectionis culmen nos apprehendere putamus: quosdam nonnunquam in ipsis arcanis cordis nostri insolentes lasciviae motus, tentante nos vel voluptate, aut curiositate, aut certe vanitate erumpere sentimus, quos opus, ut descendentes super cadavera volucres cum Abraham abigentes (Gen. XV, 11) , spirituali quodam imperio ex imitatione Christi animati mentis dominio subiiciamus.
119Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0556A (auctor c.1140–1212)
Utique necesse est, ut veniam petere velimus, et ex animo petamus; ne sine causa in monasterio simus, etiamsi inde non proiiciamur, si nos vel obstinatio inflexibiles, vel simulatio duplices reddit.
120Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0558C (auctor c.1140–1212)
Idcirco ut quae praelatis, loco Dei praesidentibus, debetur integra in illis reverentia custodiatur, necesse, ut sic subiectis disciplina correptionis, cum forte deliquerint, exhibeatur; ut tamen ab eis, etiam cum mensuram excesserint, venia non petatur.
121Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0565D (auctor c.1140–1212)
In occultis autem nostris quam maxime Deo sumus debitores: et necesse ut est in illis etiam, simus redditores.
122Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0574B (auctor c.1140–1212)
Vos, inquam, quanto maiorem a subiectis vestris extrinsecus honorem percipitis; tanto profundius necesse est, ut Maiestatem illam tremendam intrinsecus timeatis; et vosmetipsos coram eius oculis despicientes, eos, a quibus transitorius hic honor transitorie vobis impenditur, in intima cogitatione, praeponatis: sicque coram Deo prostrati eritis pedibus eorum.
123Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0583B (auctor c.1140–1212)
Sed non est necesse vestrum ad haec diu praestolari responsum: non enim ignoratur, quid sentitis super his.
124Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0588A (auctor c.1140–1212)
Ubique tutus incedit verus, et sincerus obediens, et de mercede necesse non habet dubitare.
125Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0589D (auctor c.1140–1212)
Idcirco necesse humilitatem in te praecedere profundam, ut accedere contingat obedientiam perfectam.
126Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0593B (auctor c.1140–1212)
Eius hoc loco pudibunda, iniusta illius appello praecepta, quae hic necesse est humili quodam, ut sic dicam, contemptu contradicendo respuas; ut si aliquid, quod Deo contrarium et a salute alienum est tua, iubendo imponere voluerit, nulli penitus manifestes.
127Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0595B (auctor c.1140–1212)
Quae tamen illis dudum, qui sub levi et suavi iugo religionis colla subdiderunt, ex necessitate imposita non fuit, quia bonum ab eis obedientiae superiores sui exigere necesse non habebant: de quibus constabat pro certo, quod illud et absque promissione aliqua viriliter ac perseveranter exercere parati erant.
128Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0597D (auctor c.1140–1212)
Necesse igitur, ut ex his verbis datur intelligi, quatenus et congregatio canonica, et eiusdem congregationis canonicae sanior pars sit, quibus successorum Patris tui committi electio possit.
129Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0602D (auctor c.1140–1212)
Ut autem lectio fructuosa sit, necesse ut pura eam meditatio et comitetur et subsequatur.
130Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0603A (auctor c.1140–1212)
Inter munda nihilominus animalia iuxta legem non mereberis computari, si iam deglutitum ad ruminum non revocas cibum (Levit. XI) . Cum ad lectionem in claustro sedemus, singuli in singulis iubemur, ex ordinis institutione, libris legere; nec nobis licet in quaestionibus faciendis nos inquietare; quia nimirum ut totum se sibi vindicare possit lectionis studium, necesse, ut sibi et quies secreta, et secretum non desit quietum.
131Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0613A (auctor c.1140–1212)
Praecedit tempore, praecedere necesse habet et sanctitate: ne forte, quod absit, videntium irrisione digna sit, si tardius pervenerit, quae prius currere coepit.
132Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0650B (auctor c.1140–1212)
Unde necesse fuit ut quini illi cubiti cortinarum, qui cessantibus parietibus supersunt, inducantur ab invicem ab orientali simul, et occidentali latere, sibique mutuo iungantur: ac sic fiet ut undique domum cortinae, excepto uno iuxta terram cubito, contegant.
133Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0669A (auctor c.1140–1212)
Ipsa autem tentoria, sive vela, ut recipere funes possint, habeant necesse fuit in superioribus suis ansas, sive circulos, quibus iidem funes immitterentur.
134Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0671C (auctor c.1140–1212)
Oleum quoque ad luminaria concinnanda; aromata in unguenta, et thymiamata boni odoris, et lapides onychinos, et gemmas, ut faciant mihi sanctuarium: ut habitem in medio eorum, ne sit eis necesse recurrere ad montem hunc, iuxta similitudinem tabernaculi, quod ostendam tibi, facies illud.
135Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0675C (auctor c.1140–1212)
Duplicabantur autem ita, ut impetum ventorum possent sustinere, et secundum hanc dispositionem, tabernaculum ex omni parte tegebatur sagis usque ad terram, et nihil ex eo videbatur, et tentorium, quod erat in introitu pretiosum, invisibiliter ibi erat; et cum sacerdotes intrabant tabernaculum, vel necesse erat tollere saga et cortinas, ut subintrarent, vel si in medio iungebantur, uncinis et annulis ad introitum eorum dissolverentur.
136Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0680A (auctor c.1140–1212)
Nec est putandum dubium venisse, quod esset in sanctuario, cum Hebraei hoc dicant, et Iosephus planius, et prima proportio tabernaculi facta a Moise innuat: nisi quia Paulus ad Hebraeos thuribulum aureum ponit intra Sancta sanctorum (Hebr. IX, 3) . Potuit sane esse, quod in templo, ubi omnia ampliata fuerunt, et multiplicata, praeter altare aureum quod erat extra velum, ad quod bis in die necesse erat ingredi, erat superadditum thuribulum in abdito, in quo summus sacerdos prunas, et thymiamata, quae secum ferebat, adoleret, quando ad interiora contingebat ipsum penetrare.
137Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0685C (auctor c.1140–1212)
Sed quia ut eorum evidentius significatio possit intelligi, etiam corporali eos necesse est oculo praesentari, non extra, sed intra in medio per circuitum trium parietum loco, in hac eos pictura ego pono; qui nequaquam in ea viderentur, nisi interius depingerentur, pro eo quod parietes, in quibus positi sunt, non in summo in ipsa pictura stant erecti, sed in imo iacent substrati.
138Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0695B (auctor c.1140–1212)
Columnae namque illae, quibus tentorium suspendebatur, sancti sunt illius temporis doctores, de quibus Lucas: Virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi, Domini nostri (Act. IV, 33) . Quae nimirum bene quinque factae sunt propter totidem libros legis, quos quidem libros sub basibus earumdem columnarum posuimus; quibus necesse est, ut sancti doctores praedicationis suae verba praemuniant, et maxime qui primitivam Ecclesiam instituere, quae ex Hebraeorum populo congregata sola Mosaicae legis auctoritate noverat institui, cum necdum evangelica, et apostolica doctrina per orbem fulgeret.
139Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0731D (auctor c.1140–1212)
De qua inferni pictura hoc quoque plene sciendum est; quia licet in tabernaculi depictus fit atrio, ad ipsum tamen atrium, in quo positus est, omnino non pertinet; sed quia ad demonstrandum, quare columna, quae super tabernaculum erat, in nocte speciem ignis, et in die speciem praetulit nubis, etiam ultimum iudicium necesse fuit memorari, ipsum nimirum infernum, ubi iudicati retrudentur reprobi, ibi quoque a sinistris oportuit depingi.
140Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0630B (auctor c.1140–1212)
Cumque caeteris tribus suis sensibus, ad intelligendum historia et facilior esse soleat, et apertior, plura tamen in ea nonnunquam diligens lector invenit latere secundum sensum historialem, et patere secundum spiritualem; ut magis aliquando caligare necesse sit, in videndo campi planitiem, quam nemoris densitatem.
141Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0633D (auctor c.1140–1212)
Quin etiam, ut ait beatus Augustinus, ideo necesse est, plures a pluribus fieri libros diverso stylo, sed non diversa fide: etiam de quaestionibus eisdem; ut ad plurimos res ipsa perveniat: ad alios sic, ad alios autem sic.
142Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0752D (auctor c.1140–1212)
Vergit itaque in tabernaculo paries iste ad austrum: quia, ut in nobis, qui Dei tabernaculum esse debemus, ordinatus sit motus mentis, necesse est ut, tam in volendo quam in nolendo, imitetur Spiritus sancti inspirationem; ut diligenter, inquam, quid ipse et quando velit vel nolit exquirat et in utroque eum obedienter sequi studeat, quatenus eius, ut iam dictum est, voluntatem nec fraudulenter praevenire, nec arroganter ei audeat contraire.
143Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0763C (auctor c.1140–1212)
Indesinenter nobis namque cogitandum est; quia iuxta Psalmistae sententiam, Iniquitatem si aspeximus in corde nostro, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18) . Unde quia ipse iniquitatem non aspexit in corde suo: Propterea, inquit, exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae (ibid., 19) . Idcirco necesse est ut ab omni cor nostrum phantasmatum inanitate, quantum Deo donante possumus, ante ipsum orationis nostrae tempus expurgemus; quatenus liberam in oratione mentis faciem possimus erigere, ut iuxta quod in Regula nostra admonet Augustinus: Psalmis et hymnis cum oramus Deum, hoc versemus in corde quod proferimus in ore.
144Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0764A (auctor c.1140–1212)
Et qui ideo ad orationem veniunt, ut eorum, quae illicite egerunt, veniam implorent, in ipsa oratione per sordidae cogitationis delectactionem ea committunt, pro quibus necesse habent ut adhuc enixius orent.
145Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0764B (auctor c.1140–1212)
Ideo post dorsum pontificis praedicti ad aram consistentis, tres gradus depinximus; quia quicunque fructuosam suam esse desiderat orationem, necesse est ut hanc tripartitam cogitationem, quando orat, post dorsum mentis expellat; quatenus in eius pectore, prout sibi divina gratia ministraverit posse, orationis suae tempore non introducantur, vel cura pungens, vel phantasma irruens, vel culpa blandiens.
146Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0765B (auctor c.1140–1212)
CLX. Post haec omnia, necesse est ut, sicut per seipsum Dominus in Evangelio admonet: Cum stas ad orandum, dimittas si quid habes in corde tuo, ut Pater tuus dimittat tibi (Matth. V, 24) . Et scias, sicut Salomon ait, quia qui avertit aurem suam, ne audiat pauperem, et ipse clamabit, et non audietur (Prov. XXI, 13) . Unde oportet, ut si vis fructuosam esse orationem tuam, quatenus et in te delinquentibus ex corde condones, et his, qui te secundum Deum petunt, aurem exauditionis pro Deo efficaciter inclines.
147Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0766A (auctor c.1140–1212)
Quia tabernaculum tuum spirituale est, et ideo operimentis spiritualibus tegi necesse est.
148Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0768B (auctor c.1140–1212)
Supra quod etiam altare quinque gradus facio; quia nimirum quinquepartita est sensuum nostrorum lascivia, quam et poenitendo concremare, et continendo necesse habemus mortificare: videlicet vanitas in aspectu oculorum, curiositas in auditu aurium, voluptas in olfactu narium, edacitas in gustu faucium, impuritas in tactu manuum.
149Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0768D (auctor c.1140–1212)
In quo etiam labro aeneo quatuor gradus paululum ab invicem distantes facio; quia quicunque plenam in se voluerit acquirere compunctionem, haec quatuor necesse est ut diligenter consideret: scilicet ubi fuit, ubi est, ubi esse non vult, ubi esse desiderat.
150Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0769A (auctor c.1140–1212)
Quamvis enim non simus de mundo, sumus tamen in mundo: quia licet ei forte non adhaereamus per affectum, eum tamen necesse habemus possidere ad usum.
151Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0772D (auctor c.1140–1212)
Sed quia duo sunt inquinamenta, a quibus mundari necesse habemus, peccatum videlicet et delictum, ideo duos iuxta sacerdotem, qui manus lavat, posuimus gradus, ut lugeamus et nos non facienda admisisse et facienda omisisse.
152Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0790D (auctor c.1140–1212)
Si autem ad tanta mens nostra conscenderit perfectionis fastigia, ut ei iam necesse non sit vel contra carnis incitativa, vel contra cordis reluctari phantasmata: sed toto conamine per cogitationis stabilitatem, per contemplationis puritatem, per speculationis suavitatem, suum Deo spiritum, quantum in hac carne mortali datur, unire contendit, illum omni hora et pure cogitans, et ardenter amans, et vehementer desiderans: profecto quintum picturae nostrae spatium, quod thalamo comparavimus, in semetipsa depinxit.
153Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0818B (auctor c.1140–1212)
Et audio quidem te in interiore cordis mei aure respondentem mihi ad haec: Si sitis, inquis, veraciter iusti, non est necesse, ut amore meo dubitetis vos dignos.
154Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0835C (auctor c.1140–1212)
Et mutuavi ab usu humano verba quaedam, quia homo sum et humana me necesse est verba formare; et vocavi gignentem Patrem, quia patris est gignere; et genitum vocavi Filium, quia filii est gigni; et deprehendi nec Filio Patrem priorem, nec Patre Filium posteriorem, quia utrumque vidi aeternum; Patrem Filio, et Filium Patri coeternum, quia Pater nullatenus posset esse aeternus Pater, nisi aeternus eius esset Filius, cuius ab aeterno esset Pater: nec Filius aeternus posset esse Filius, nisi aeternus eius esset Pater, cuius ab aeterno esset Filius: quia Pater Filii Pater, et Filius Patris est Filius.
155Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0837D (auctor c.1140–1212)
Tu enim plenus te ipso, qui tibi ex te sufficis, qui tuum bonum tu ipse es, nec augeri potes immensus, nec minui aeternus; qui sicut malis nostris non corrumperis, ita etiam bonorum nostrorum non eges (Psal. XV, 2) . Humana vero natura alieni egebat auxilii: cui nimirum necesse erat et a creatura obsequium accipere, ut conservaret quod mirabile acceperat; et tibi Creatori obedientiam exhibere, ut acquireret quod necdum consummatum habebat.
156Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0845A (auctor c.1140–1212)
Quod autem te nunc tentationibus fatigari affirmas, a quibus tunc te quietam et liberam esse [Cod. Gem. fuisse] sentiebas, mirum tibi videri non debet; quia tunc hosti tuo parum erat necesse te tentare, quam [id. quoniam] sibi videbat pene sine tentatione velle nonnunquam consentire.
157Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0856A (auctor c.1140–1212)
Otiositas quippe inimica est animae et ideo necesse est, prout tempus aut necessitas postulat, quod tibi iniunctum fuerit operis, facias, ne forte si diabolus inveniet otiosam, in suo reddat te opere occupatam.
158Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0857D (auctor c.1140–1212)
Non habes necesse de cibis et vestibus, nec quae aranda, quae seminanda, vel quae plantanda, quae colligenda, quae aedificanda et quae agenda, quomodo quae adsunt expendenda, vel quae desunt acquirenda sint, esse sollicita; quia haec et caetera omnia necessaria ipsi tibi procurant.
159Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0862B (auctor c.1140–1212)
qualiter videlicet te possis habere ut necesse tibi non sit, ad declinandum quod est pessimum, facere quod minus est malum, sed quod plene [cod. Mel. quod prorsus est etc.] est bonum? Anima.
160Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0865C (auctor c.1140–1212)
Et quomodo ei enormitatem scelerum meorum potero detegere, quem quotidie necesse est me aspicere; cum quo me oportet nocte et die demorari; cui et ego semper irascor et ipse mihi?
161Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0865C (auctor c.1140–1212)
Non tibi necesse est haec de praelato tuo suspicari.
162Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0866C (auctor c.1140–1212)
Omnis namque qui a suo peccato vult absolvi, necesse est peccatum suum plene agnoscere, secundo poenitere sive dolere, tertio confiteri, quarto satisfacere, quinto continere; et tunc demum sexto poterit de misericordia Dei confidere.
163Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0866D (auctor c.1140–1212)
Et quid necesse est de hac re amplius loqui?
164Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0867B (auctor c.1140–1212)
Ita necesse est ut faciam.
165Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0868D (auctor c.1140–1212)
Ergo si illud a quo per ministerium meum cupis absolvi peccatum est, quod a me peccatum quoddam abscondisti, ab hoc autem peccato absolvi non potes quandiu illud committis, et id semper committis quandiu illud a me de quo loqueris peccato abscondis, nonne tibi necesse est ut ab isto possis absolvi, etiam illud quod mihi abscondisti mihi confiteri?
166Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0869C (auctor c.1140–1212)
Aperte ex vobis potest sciri quia valde necesse est illam partem esse sanam, cui praelati debet electio [uterque cod. praemitti.] permitti. Nescio quid modo plus dicam de hac re.
167Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0869D (auctor c.1140–1212)
Quoniam enim non solum magis, sed etiam tantum mihi necesse est diligere quantum eum, cui nostras non solum actiones, sed etiam cogitationes et locutiones [cod. Gem. debeo] debemus revelare: secundum cuius solius arbitrium debeo vivere, quem sicut ipsum in omnibus in quibus Deo contrarius non fuerit, debeo audire, quem si in aliquo superbe et pertinaciter non contemno, non potero perire.
168Adamus Scotus, Sermones, 198, 0103D (auctor c.1140–1212)
Occurrant itaque Regi suo hoc modo pro eis pugnanti milites sui, nec habeat necesse dicere eis: Vos fugam capitis et ego immolari vado pro vobis (Ioan. XVI, 32) . Et illud: Vos dispergimini unusquisque in propria, et me solum relinquitis (ibid., 32) . Et quid est unumquemque nostrum dispergi in propria, et illum solum relinquere, nisi singulos nostros in peccata nostra, quae eo nobis sunt propria, quo et a nobis perpetrata, dividi?
169Adamus Scotus, Sermones, 198, 0108D (auctor c.1140–1212)
Nonne cum eos indutos videris, necesse habes ut magis milites, imo quod deterius est, et eo deterius quo foedius, ut histriones suspiceris?
170Adamus Scotus, Sermones, 198, 0109B (auctor c.1140–1212)
Ita ut tacendo necesse habeamus paci nostrae consulere, et quieti; tum quia se non corrigunt, tum quia se excusando, et verbis in nos malignis garriendo, deteriores fiunt.
171Adamus Scotus, Sermones, 198, 0111D (auctor c.1140–1212)
Verumtamen in hoc nolite privato gaudio gaudere, quod sic epulamini, et sic gaudetis; nec dicatis in abundantia vestra, quod non movebimini in aeternum (Psal. XXIX, 7) , quia ex abrupto auferetur a vobis Sponsus, et tunc ieiunabitis; et quos lugere necesse non fuit quandiu fuit, plorabitis eo subtracto (Matth. IX, 15) . Subito namque, dum eum tenetis, evanescet ab oculis vestris; et dum eum amplectimini, exsiliet de manibus vestris; sicque declinabit, atque transibit.
172Adamus Scotus, Sermones, 198, 0125B (auctor c.1140–1212)
Sed in omni gente qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi (ibid., 34) . Et infra: Mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem (ibid., 28) . Sed hic necesse est prudens quisque sollicite vigilet, quia hic maxime se solet Satanas transfigurare in angelum lucis, ne forte nebula tota eius terra tegatur, et videre se Dei potentiam venientem arbitretur.
173Adamus Scotus, Sermones, 198, 0126D (auctor c.1140–1212)
sed necesse est ut et hic nebulam terram tegentem, indiscretionem animam seducentem, caveatis.
174Adamus Scotus, Sermones, 198, 0128D (auctor c.1140–1212)
Divites namque in fide elegit Dominus, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se (Iac. II, 5) , qui et ipsi necesse habent ire obviam ei et dicere: Nuntia nobis. Ut per rectam eis ire regulam donet, ne qui simplicem tenendo fidem, in summo valent stare credulitatis, temere perscrutando, in blasphemiam incidant erroris.
175Adamus Scotus, Sermones, 198, 0151A (auctor c.1140–1212)
X. Animatus igitur per haec, et confortatus, manum suam mittat ad fortia (Prov. XXXI, 19) . Post haec necesse est, ut et ferrum tollatur de aqua (Iob XXVIII, 2) , et silex detur pro terra, et pro silice torrentes aurei (Iob XXII, 24) . Quatenus qui effrenis, eatenus in mollitie enerviter iacuit carni substratus: de caetero ad bonam se extendat actionem, etiam contra carnem erectus, et supra carnem elevatus, et exhibeat iam membra sua servire iustitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19) , qui ea primum exhibuit servire iniquitati ad iniquitatem.
176Adamus Scotus, Sermones, 198, 0153B (auctor c.1140–1212)
Praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me (Psal. XVII, 33) . Sancti itaque viri suggestionibus vitiorum nequaquam enerviter succumbunt, sed Domino in eis, et pro eis pugnante, virtutis eos calce perimunt, non quidem fidentes in se, sed in Domino, qui de tantis eos periculis eripuit, et eruit, in quo sperant, quoniam et adhuc, id est quandiu necesse est, eripiet: super hoc gratias ei agentes, totumque ei deputantes, et dicentes: Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. (Psal. XLVI, 4) . IV. Felix profecto, cuius protector Dominus in quo sperat, subdit populum suum sub se, qui et gaudet ereptum se a Domino de contradictionibus populi, et constitutum in caput gentium (Psal. XVII, 44) . Quatenus data sibi pace a Domino, (ut in aenigmate in libro Iosue legitur (cap. XXI, 42) , in omnes per circuitum nationes: ita ut nullus ei hostium resistere ausus sit, etiam de laborioso nomine, quod est Iacob, ad pacis possit conscendere visionem, et nomen, quod est Ierusalem.
177Adamus Scotus, Sermones, 198, 0172B (auctor c.1140–1212)
X. Huic confessioni succedit confessio alia, qua sua necesse est Deo confitearis munera, ut ibi quidem tua accuses mala: hic autem sua ei deputes bona.
178Adamus Scotus, Sermones, 198, 0175C (auctor c.1140–1212)
Sed sic purgatus et ornatus (purgatus dico per pietatem veniae, ornatus per largitatem gratiae), necesse est ut virtutem in te habeas constantiae, quia, qui te diluculo visitat, subito probat (Iob VII, 18) , ut oporteat te pro tuenda pietate sanctitatis, contra occultum pugnare tentatorem, et, cum necesse fuerit, pro defendenda fidei virtute contra apertum dimicare persecutorem.
179Adamus Scotus, Sermones, 198, 0183B (auctor c.1140–1212)
Quin [al. quod], necesse habemus, nos, qui loquimur, cum ab eo forte fuerimus intercepti, ut ante eius oculos, cui soli esse debet honor et gloria, conversi ad cor nostrum, crebris lamentis tergamus.
180Adamus Scotus, Sermones, 198, 0195B (auctor c.1140–1212)
Egreditur ergo, ut breviter percurramus, in obedientiariis, quos ob curam et provisionem exteriorum eis commissorum, saepe non quidem solum in corpore: sed et de ipsa nonnunquam spirituali mentis quiete exire necesse est.
181Adamus Scotus, Sermones, 198, 0197A (auctor c.1140–1212)
VI. Custodia etiam gemina necesse est, ut claustrales incedant muniti, quatenus internam videlicet quietem super omnia affectent.
182Adamus Scotus, Sermones, 198, 0197B (auctor c.1140–1212)
Cuncta igitur quae exterius accidunt, et huic suae quieti contraria sunt, et maxime quae ad eos non pertinent: necesse est, uti pro nihilo, si possibile est, ducant, quatenus eam et sapienter quaerere sciant, et quaesitam atque inventam firmiter retinere queant.
183Adamus Scotus, Sermones, 198, 0202D (auctor c.1140–1212)
Ita necesse est, ut qui ei student placere, in spiritu placeant et veritate.
184Adamus Scotus, Sermones, 198, 0203D (auctor c.1140–1212)
Unde et in lege: Sancti, inquit, estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 14) . Ergo sancti sint, necesse est, ad quos venit, sicut et ipse sanctus est, qui venit.
185Adamus Scotus, Sermones, 198, 0204C (auctor c.1140–1212)
Videte quantum necesse est, ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, qui tam tenere estis ab eo dilecti, et in tanta familiaritate apud eum habiti.
186Adamus Scotus, Sermones, 198, 0209C (auctor c.1140–1212)
Sed quando auferetur ab eis Sponsus, tunc ieiunabunt (Matth. IX, 15) . Nec mirum. Cum enim ipse auferetur ab eis: auferetur ab eis panis, et necesse erit ieiunare eos, dum non habent quod manducent.
187Adamus Scotus, Sermones, 198, 0224D (auctor c.1140–1212)
Ideo necesse est, ut quod habes in corde, usque ad confessionem proficiat in ore.
188Adamus Scotus, Sermones, 198, 0233C (auctor c.1140–1212)
Sic nec requirent misericordiam remittentis poenitentes: nihil ad reatum pertinens de praeterito non indultum habentes, nihil pro quo misericordiam necesse habent requirere ex tunc committentes.
189Adamus Scotus, Sermones, 198, 0255C (auctor c.1140–1212)
Hoc itaque modo illuminante gratia contra impietatem clarificati; a saecularibus quoque desideriis purgante eadem gratia mundati, necesse est ut sobrie, pie et iuste vivamus, et studeamus vivere in hoc saeculo.
190Adamus Scotus, Sermones, 198, 0256C (auctor c.1140–1212)
Iumentum namque est, et ideo curet necesse est discretor sessor eius spiritus, sicut ei imponere frenum ne recalcitret, ita et apponere fenum ne deficiat.
191Adamus Scotus, Sermones, 198, 0285A (auctor c.1140–1212)
Verum ut fructuose in coelum intendatis (tunc enim fructuose intenditis cum gloriam intendendo videtis; ut, inquam fructuose, in illud intendatis) sancto Spiritu repleri necesse habetis. Sic enim se habet ipsa series verborum: Cum esset, inquit, Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in coelum vidit gloriam Dei (Act. VII, 55) . Haec ergo causa quod vidit, quia intendit; haec etiam quod sic intendit ut videret, quia Spiritu sancto plenus fuit.
192Adamus Scotus, Sermones, 198, 0294A (auctor c.1140–1212)
Invenio hunc Filium hominis (nam quis sit dicere necesse non est, est namque Dominus noster Iesus Christus sine matre Filium Dei, sine patre Filium hominis.
193Adamus Scotus, Sermones, 198, 0303B (auctor c.1140–1212)
Vera est enim Redemptoris nostri sententia, quia ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34) . Quae nimirum tam de bona, quam de mala abundantia arbitror quod intelligi potest, quia quidquid illud sit quod abundat in corde; necesse est ut inde aliquid sonet in ore.
194Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312B (auctor c.1140–1212)
Verum cum sic renuit consolari anima haec, memoretur necesse est Dei et delectetur atque exercitetur, bonum super hoc negotio huic David dantibus consilium servis suis, et dicentibus ad invicem.
195Adamus Scotus, Sermones, 198, 0316C (auctor c.1140–1212)
Sed ut verbis beati Gregorii utar: Bonum quod agitis necesse est ut cum magna cautela teneatis, ne per hoc quod a vobis rectum geritur, favor aut gratia humana requiratur: et quod foris ostenditur, intus a mercede vacuetur.
196Adamus Scotus, Sermones, 198, 0326C (auctor c.1140–1212)
Nonne horum tibi videtur personam gessisse, qui viso miraculo piscium: exi, ait, a me, Domine, quia homo peccator sum? (Luc V, 8.) Non dissimili autem modo videtur mihi sapere, imo desipere spiritualis et moralis iste Ioseph, qui inveniens quidem Mariam habere in utero, sed, quod habet, ignorans esse de Spiritu sancto, nolens eam traducere, voluit occulte dimittere eam? (Matth. I, 20 et seqq.) Unde, haec eo cogitante, necesse est ut appareat ei angelus, qui eum moneat, ne timeat accipere Mariam coniugem suam, asserens, quod in ea natum est, esse de Spiritu sancto: eamque pariturum ei filium, cuius nomen vocabit Iesum, pro eo quod salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20) . Quae nimirum omnia tunc fiunt, cum mentem ad aggrediendum laborem spiritualem, timidam et pusillam, et ideo proponentem supernae non adhaerere sapientiae per exercitium, sed eam occulte deserere; superna gratia visitat excitans eam ad audaciam, et animans ad fortitudinem: dans ei intelligere, quam magnam ei haec, de qua loquimur, superna sapientia conferet sanctitatem: fructus enim Spiritus est charitas (Gal. V, 22) : quae cum operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) , filius est Mariae dictus ex re Iesus, pro eo quod salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21) : quia internas mentis cogitationes amor sincerae charitatis a cunctis mundat delictis.
197Adamus Scotus, Sermones, 198, 0330B (auctor c.1140–1212)
Non habetis necesse inquirere quid significet descensio in Aegyptum: si retinetis memoriter quid mysterii in se salutaris contineat fuga Ioseph in Aegyptum.
198Adamus Scotus, Sermones, 198, 0331A (auctor c.1140–1212)
Sed defuncto isto, de quo loquimur, Herode, apparet in somnis Ioseph huic angelus dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel; subdidit et causam: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri (ibid., 20) . Defuncto Herode, exstincta videlicet elatione, terram potest Israel adire, ut mente Deum videat, quod Israel sonat, cui, ut tantae rei intendat, iam vacat, pro eo quod contra motum superbiae pugnare necesse non habet.
199Adamus Scotus, Sermones, 198, 0332B (auctor c.1140–1212)
VII. Verum, quidquid vanum illud sit et frivolum, in quo deceptae cogitationes blandiuntur, ipsa, necesse est, ut in cunctis prudentia humilietur, a quo hominem spiritualiter scit generatum, · ab eodem se homini infusam esse fateri non dedignetur.
200Adamus Scotus, Sermones, 198, 0335D (auctor c.1140–1212)
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes (Rom. XII, 17) . Cum haec ergo et alia in hunc modum innumera dicuntur de vestro Iesu, perfectionis namque status, quem fructuose exercet congregatio vestra, puer est Iesus, natus ex matre Maria: cum, inquam, talis de eo fama dispergitur, necesse habent Ioseph et Maria mirari super his.
201Adamus Scotus, Sermones, 198, 0339A (auctor c.1140–1212)
Nam bonus plane Iesus, et ideo necesse est ut bonus sit gladius eius.
202Adamus Scotus, Sermones, 198, 0339B (auctor c.1140–1212)
Nam quis sit Iesus, quaeve Maria, mater eius, dictum est superius non semel quidem, sed nec bis, imo pluries; nec puto iam necesse est ut repetatur.
203Adamus Scotus, Sermones, 198, 0350C (auctor c.1140–1212)
Et ideo necesse est, ut super hoc interna gratia rationem conveniat, et quatenus haec mala praecaveat, saepissime sic evenire, eam edoceat.
204Adamus Scotus, Sermones, 198, 0360A (auctor c.1140–1212)
Sed cum his omnibus necesse est, ut quoddam septimum habeatur, ipsum autem est praesumptio sanctae spei, cuius oportet ut laeta certitudo, et certa laetitia horum omnium considerationem in mente comitetur, sine qua et tristia haec praedicta in mente revolvere, nimis ponderosum: et laeta nihilominus non satis laetum est (Iudic. XVI, 19) . Et videte, ne forte hi sint septem crines fortissimi Samson, quos nimirum quandiu habuit, vinci ab hostibus non potuit, quos quidem statim ubi amisit, ipsis iam ludibrio fuit, quibus antea fuerat terrori.
205Adamus Scotus, Sermones, 198, 0364D (auctor c.1140–1212)
Nam curramus ad Scripturam sacram sicut solemus, quoties necesse habemus, et inveniemus modo corpus Christi appellare templum, modo virginem Mariam, modo sanctam Ecclesiam, modo etiam, qui in ea sunt, viros sanctos, modo corpus nostrum, modo mentem nostram, modo quoque capacitatem angelici et humani intellectus, modo denique ipsam, ad quam suspiramus, patriam coelestem et puto quod congrua prae manibus erunt exempla.
206Adamus Scotus, Sermones, 198, 0366C (auctor c.1140–1212)
Quia ergo saepe in corpore labimur, necesse est, ut per illud saepe corpus vivificemur et resurgamus: et sordem, quam frequenter contrahit caro, diluat, et abstergat omni sorde carens illa caro.
207Adamus Scotus, Sermones, 198, 0368B (auctor c.1140–1212)
VIII. Tertium templum sancta electorum Ecclesia est, a quo, ut breviter dicam, non discedatis: oportet enim nos festinanter per haec templa discurrere; quia ad finem istum urgemur perducere sermonem, et quaedam de hac materia adhuc restant, quae necesse est ut audiatis.
208Adamus Scotus, Sermones, 198, 0368C (auctor c.1140–1212)
Sciant qui huiusmodi sunt, quia diluvii aquis submerguntur, qui extra arcam inveniuntur (Gen. VII, 23) : et quos intra se domus Rahab non occultat, gladius Iosue trucidat (Ios. VI, 1) . Et ut aliquid de gestis evangelicis attingam, non curat aqua turbata nisi unum, cum in porticibus quorumcunque multitudo iaceat languentium (Ioan. V, 7) . Sed nos non habemus necesse super his multum commonere vos.
209Adamus Scotus, Sermones, 198, 0368C (auctor c.1140–1212)
Experimento namque et quidem assiduo didicistis, quam bonum, quamque iucundum est habitare in unum (Psal. CXXIII, 2) . Audistis nihilominus, dicente ipso Domino quia quamvis, necesse est ut veniant scandala, vae homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7) . IX. Unanimis virorum Ecclesiasticorum conventus, quartum templum est.
210Adamus Scotus, Sermones, 198, 0379A (auctor c.1140–1212)
Haec enim duo necesse est adesse paupertati, voluntatem et honestatem: nam cum voluntaria est affert hilaritatem: cum vero honesta, confert venustatem.
211Adamus Scotus, Sermones, 198, 0388D (auctor c.1140–1212)
Quae omnia ad nostrum David, puerum hunc hodie circumcisum, necesse est ut studeas referre: cuius et nomen vocatum est Iesus.
212Adamus Scotus, Sermones, 198, 0393C (auctor c.1140–1212)
Et quidem cum omni nos deceat tempore intendere divinis, ipsa quoque exposcit ratio, ut maiorem erga ea, quae specialiter Dei sunt, in diebus festis devotionem impendamus; nam quo magis opera in eis cessant exteriora, eo studiosius necesse est, ut divino insistat operi lingua, et holocausta Deo labiorum nostrorum offeramus, et in eorum apertione laudem eius annuntiemus.
213Adamus Scotus, Sermones, 198, 0397A (auctor c.1140–1212)
Ipsa etiam anima, ut paulo ante diximus, nullatenus pertingere valet ad glorificationem, nisi prius consecuta fuerit iustificationem: nec poterit iam iustificari, nisi eam prius contigerit vocari; causa enim glorificationis iustificatio est, et necesse est ut vocatio praecedat, quatenus iustificatio succedat.
214Adamus Scotus, Sermones, 198, 0399C (auctor c.1140–1212)
Quando videlicet ostendimus, quid hoc sit, quod asseritur Dominus venire in Bethleem ambulans super aquas redemptionis Iudae, quae omnia necesse non est, ut nos repetamus.
215Adamus Scotus, Sermones, 198, 0402C (auctor c.1140–1212)
III. Sed necesse est ut veracis famae bonitas et bonae famae veritas perseverans sit.
216Adamus Scotus, Sermones, 198, 0404D (auctor c.1140–1212)
Si quis quaerit de illis muneribus quae et quod sint, accipiat aurum, thus, et myrrham; tria haec, salvo autem illo sensu communi tam allegorico, quam morali, qui eo magis notus, quo saepius inter orthodoxos repetitus est; ego per haec munera triplex quoddam puto posse accipi exercitium, quod necesse est studiose frequentet, qui in communi, quam elegit [al. elegerit] vita fructuose stare desiderat. Est autem triplex exercitium istud, studium lectionis, puritas orationis, utilitas bonae actionis.
217Adamus Scotus, Sermones, 198, 0410A (auctor c.1140–1212)
Deinde sicut in humilitate spiritus alios superiores arbitraris, in humilitate sermonis etiam alios superiores confiteris; ita necesse est, ut eos nihilominus, in humilitate officii, superiores quoque exhibeas: ubique propter eos officiosus, et devotus discurrens: superiorem eis in omni sermone, et negotio locum tribuens, honore semper eos, et ubique praeveniens, sudare cum eis appatens, sublimari refugiens, velox et promptus ad laborem, tardus et piger ad honorem: non modo tua, si quae tamen sunt, sed etiam te tibi parce concedens, illis autem tam te, quam tua largiter impendens.
218Adamus Scotus, Sermones, 198, 0416A (auctor c.1140–1212)
Quid iam necesse est, nisi ut talem se intuens anima, abluendas et detegendas suas foeditates exponat?
219Adamus Scotus, Sermones, 198, 0418A (auctor c.1140–1212)
XI. Sic lota anima, et sic reparata, necesse est ut coaptetur; et ab illo coaptetur ut decora sit, a quo lota est, ut munda sit; et reparata, ut integra sit.
220Adamus Scotus, Sermones, 198, 0418B (auctor c.1140–1212)
Ut autem digna sit accipere, quod petit, necesse est ut in opere sanctitatis devota sit; audiat Dominum praecipientem, ut et ipse eam consequenter audire dignetur deprecantem.
221Adamus Scotus, Sermones, 198, 0424C (auctor c.1140–1212)
Hoc est, non longo necesse erit tempore bona desideria nostra, in absentia gemere spiritualis laetitiae, si pro eiusdem reparatione laetitiae, apud internam gratiam, sollicitis non destiterit precibus suspirare.
222Adamus Scotus, Sermones, 198, 0430A (auctor c.1140–1212)
Certe qui iuste, sobrie et pie vivere voluerint, prius necesse est ut non solum impietatem, sed et saecularia abnegent desideria (Tit. II, 12) . Ecce quomodo et haec, apud me, hydria impletur aqua: quae sine timore utique me esse non sinit haec, qua in statu isto marceo, ignavia.
223Adamus Scotus, Sermones, 198, 0436A (auctor c.1140–1212)
Sed necesse est ut qui ministris iussit hydrias aqua impleri, faciat eos et inde vinum haurire, quia eadem gratia cogitationes nostras demulcet per amorem, quae eas terret per timorem.
224Adelboldus Traiectensis, De ratione inveniendi crassitudinem sphaerae, 140, 1105A (auctor 1010-1026)
Ab huiusmodi cubo crassitudinem illam, quae a globositate usque ad angulos et lineas procedit, necesse est recidere, ut hac recisa solius sphaerae soliditas remaneat.
225Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0101A
Unde qui eum contendit non esse apostolum, necesse est contendat nullum esse apostolum nisi tantummodo duodecim, et ut radat nomen Pauli de litaniis de ordine apostolorum, nomina Barnabae, Cleophae, Marci et Lucae et Timothei, Onesimi et Silae et Iudae, et universalem invocationem qua dicitur: Omnes sancti apostoli et evangelistae et discipuli Domini, et sit haereticus Hebionita.
226Ademarus Cibardi Incertus, Sermones in Concilio Lemovicensi, 141, 0118D
De quibus, quoniam satis notum est vobis qui inpraesentiarum ipsi vidistis, per singula non necesse est narrare, ne dies antequam sermo claudatur.
227Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0326B (auctor -875)
Torquatus ait: Hic magister meus est, et ipse me semper docuit; quod hunc videro facere, necesse est ut hoc faciam.
228Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0363A (auctor -875)
Nihil nobis de secundis, credas, necesse est, si prima perrumpimus.
229Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0292D (auctor -875)
Quod si contemptus a vobis fuero, necesse mihi erit agere, ut contemni non possim.
230Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0920C (auctor 814-878)
Ampliata denique regia potestate, necesse erat duces regno subiugataeque genti praeficere, qui et legum moderamina, et morem Franciae assuetum servare compellerent.
231Adrianus I, Capitula, 96, 1064C
Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis suarumque Ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus, agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi omnium administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX) ; et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester (Matth. XIII) , et reliqua.
232Adrianus I, Epistola, 98, 1270A
Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum.
233Adrianus I, Epistola, 98, 1272C
» Item de petitione clericorum et monachorum sanctae Antiochenae Ecclesiae adversus Severum haereticum in sancta quinta synodo: « Neque enim de sanctis altaribus pepercit, sacratissima vestimenta vasaque nonnulla discerpens, caeteraque fundens distribuit consentientibus sibi (In synodo sub Menna, act. 1) . Ausus fuit enim ille, beatissimi, quae in typum Spiritus sancti aureae argenteaeque columbae pendebant supra sacratissimos fontes et altaria, cum reliquiis usurpare, dicens: Non est necesse in specie columbae Spiritum sanctum nominare, etc.
234Adrianus I, Epistola, 98, 1286B
» Si vero haeretici sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam non oppugnassent, sancta sex synodalia concilia necesse fieri non fuisset.
235Adrianus I, Epistola, 98, 1266D
Tunc enim Deus necesse est retribuat in novissimo, et in civitate sua imaginem talium ad nihilum redigat.
236Adrianus I, Epistolae, 96, 1204D
Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum Carolum regem directae, in qua continetur de camerado, vel trabibus, seu lignamine, quod necesse erat ad ipsam ecclesiam sancti Petri faciendam et de corpore sancto, quod Fulgatus [Fulradus] petiit.
237Adrianus I, Epistolae, 96, 1209A
Similiter et de praedestinatione Dei, quod si quis ad bonum praedestinatus esset, contra malum resistere necesse illi non erat; si vero ad malum notus [Lamb., natus], bonum illi exercere nihil proderit.
238Adrianus I, Epistolae, 96, 1229C
Item sancti Athanasii episcopi Alexandriae de humanatione Domini, cuius initium est: Sufficienter quidem de multis pauca sumentes, intimavimus; et post: Et ipsa quae scribuntur in lignis, abolita forma per exteriores sordes, iterum idipsum necesse est in omnibus resumere et unire, cuius est forma, renovari possit imago in eadem materia et elemento.
239Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1280C
Ego tamen pro lege Dei, pro paternis conservandis canonibus, pro veneratione apostolorum, pro privilegiis defendendis sedis ipsorum, proque sanctae mentionis decessoris mei papae Nicolai praedicanda memoria, et sequentibus actibus, atque celebrandis definitionibus, non solum varia incommoda perpeti, verum etiam more sanctorum praedecessorum meorum pontificum in promptu habeo, si necesse sit, mortis sustinere discrimen.
240Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1285B
Ergo fraternitas tua curet necesse est, ut sententiarum capitula, quae synodice in Ecclesia Dei, ubi sanctum corpus apostolorum principis Petri requiescit, pro abolendis profanis conciliis, Constantinopoli a Photio, tam adversus sedis apostolicae reverentiam, quam adversus sanctimoniam tuam congregatis, communi consonantia promulgavimus, apud vos in synodo cunctorum subscriptione roborentur, et in singularum archivis ecclesiarum provide recondantur.
241Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1573A
Ea quae a fratribus nostris cardinalibus de mandato sedis apostolicae rationabiliter aut concorditer statuuntur, firma debent stabilitate consistere, et quae definita sunt, ne temeritate aliqua valeant in posterum immutari, eadem necesse est auctoritatis nostrae praesidio communiri.
242Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1632A
Ea quae compositione vel concordia mediante inter viros ecclesiasticos rationabiliter statuuntur, in sua debent stabilitate consistere, et ad maiorem in posterum firmitatem habendam apostolicae sedis praesidio eadem necesse est communiri.
243Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1490D
Ea, quae inter viros ecclesiasticos, compositione vel concordia mediante, rationabili providentia statuuntur, in sua debent stabilitate consistere, ac ad maiorem inposterum firmitatem habendam eadem apostolicae sedis praesidio necesse est communiri.
244Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1533C
Nos autem et nostri successores defendere promittimus ab omni homine, si necesse fuerit, secundum officium nostrum.
245Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, 137, 0663D (auctor c.910-c.992)
Illis ita se terrae prosternentibus atque clementiam Dei et sancti Basoli deprecantibus, ut si ab hac auditione aliquid sibi deberet noxium contingere, certum aliquod daret indicium, ne esset necesse amplius fatigari populum.
246Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 20; 11
Ideo sicut dato quod necesse sit aliquem mutilari, et inscindi mutilationem illam, et inscissuram tardat, et subterfugit quantum potest: sic dato quod parvificum oporteat expensas facere, tamen illos sumptus tardat, et subterfugit quantum potest.
247Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 7; 54
quia senes, iuvenes, et illi qui sunt in statu, potentes, nobiles et divites, tales mores habent, quales diximus: non quod omnes universaliter tales sint, et quod necesse sit eos tales esse: sed ut plurimum divitum, nobilium, et aliorum sunt tales mores, quales superius dicebamus.
248Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 3; 40
ait, quod egenis necesse est uti mulieribus et filiis, tanquam servis.
249Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 26; 4
nam ut lex humana comparatur ad legem naturae, oportet quod sit iusta: ut comparatur ad bonum commune, necesse est quod sit utilis: sed ut refertur ad populum ad quem debet applicari et debet regulari per huiusmodi legem, oportet quod sit competens et compossibilis consuetudini patriae et tempori: nam in agibilibus aliquid dandum est consuetudini, tempori, et patriae et moribus hominum: quia secundum quod talia diversificantur, oportet in ipsis legibus aliquam diveristatem existere.
250Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0836 (auctor 1110–1167)
Foedus est amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid ab amico exigitur: quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel illicitur, vel compellitur.
251Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0840 (auctor 1110–1167)
Patientia probanda est, cum necesse erit arguere quem diligis: quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius probetur vel exerceatur tolerantia.
252Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0852C (auctor 1110–1167)
Sedentes quippe in tenebris et umbra mortis, laborantes expertae iucunditatis inopia, vincti et compediti ferro, proprii videlicet duritia cordis; necesse est ut clamemus ad Dominum cum tribulamur, et ipse de necessitatibus nostris eruet nos.
253Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0857B (auctor 1110–1167)
Post tentationem namque necesse est ut ad virtutum studia, spiritualiaque exercitia mentis alacritate conscendas quasi ad Nazareth, id est, florem: quia sicut flos non quidem fructus est, sed ex eo fructus producitur; ita exercitia haec, non quidem purae virtutes sunt, quamvis ex eis verae virtutes, Deo operante, nascantur.
254Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0861D (auctor 1110–1167)
Primo quidem necesse est ut ager cordis nostri peccatorum nostrorum recordatione, et infirmitatis nostrae consideratione quasi stercoretur; deinde tentationum vomere multipliciter fatigetur; ut sic virtutum semina flores pariant spiritualium exercitiorum.
255Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0674D (auctor 1110–1167)
Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico; quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel illicitur, vel impellitur.
256Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0675C (auctor 1110–1167)
Nam cum unicuique satis superque sit, sui curam gerere, incautum dicunt, se sic aliis obligare, ut necesse sit cum multis implicari curis, et affligi molestiis.
257Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0689C (auctor 1110–1167)
Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius, quem cupis esse amicum, probetur patientia: cum necesse sit arguere eum quem diligis: quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia.
258Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0702B (auctor 1110–1167)
Ita a sancto illo amore, quo amplectitur amicum, ad illum conscendens, quo amplectitur Christum, spiritualem amicitiae fructum pleno laetus ore carpet, plenitudinem omnium exspectans in futurum: quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nos punctionibus plerumque fatigati, necesse est, ut pro invicem doleamus, securitate concepta in summi illius boni aeternitate gaudebimus; cum haec amicitia, ad quam his paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus (I Cor. XV) .
259Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0820B (auctor 1110–1167)
5. Primum itaque onus Babylonis est, quod necesse est ut auferatur ab humeris nostris.
260Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0822C (auctor 1110–1167)
At si venientes in profundum malorum contempserint, si correpti reclamaverint, nihil honestum, nihil quietum, nihil insuper ordinatum responderint; sed tumidi, sed inflati etiam in ipsum a quo corripiuntur, verbis indignationis insurrexerint, ita ut necesse sit relinquere eos sibi; desertum mare non dubites eos nominare.
261Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0823D (auctor 1110–1167)
Scitis, fratres, qualem necesse est ut sustineat pugnam mens proficientis, ne favor humanae laudis subrepat, ne dissolvat adulatio, ne cor ambitu intumescat.
262Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0827A (auctor 1110–1167)
Necesse proinde est ut, concepto igne, naturalia nos incentiva fatigent; et, nisi eis resistatur, ad illicita quaeque compellant.
263Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0364C (auctor 1110–1167)
Quod enim multis parit idem sermo, lectioque eadem saepius repetita fastidium, necesse est ut quae antiqua videntur et nota, vel quarumdam sententiarum adiectione, vel saltem verborum mutatione innoventur, et sic ad quaerendum studium excitetur; inutiles et inanes cordis excursus, in id quod utile est revocentur, et mens, quae a notis fastidiosa resilierat, renovata lectionis vel sermonis suavitate, ad id salubriter redeat, a quo fuerat quasi sensibiliter avocata.
264Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0371D (auctor 1110–1167)
« Eo tempore, quo volueris ad superiora mentis contemplatione conscendere, necesse est ut omnes quos diligis, Deo commendes atque committas, et quasi profectura de mundo, omnique omnino creaturae valedicens, ad eius, quem diligis, suspires aspectum.
265Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0380C (auctor 1110–1167)
Necesse quippe est ut fides praecedat, deinde introitus pateat intellectui.
266Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0383A (auctor 1110–1167)
Quae quidem confidentia ex innocentia aut ex poenitentia necesse est oriatur, si videlicet aut non flenda commiserit, aut commissa digne defleverit.
267Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0384C (auctor 1110–1167)
Cor quippe nostrum cum per naturam sublime sit, et per profunditatem inscrutabile, mons caliginosus dici potest; quod necesse est crucis semper memoria muniamus, ne peccemus cogitatione; iubemurque exaltare vocem, ne peccemus sermone.
268Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0391D (auctor 1110–1167)
Quia vero primo factus est dissimilis per vitium, ut merito factus sit dissimilis per miseriam, necesse est ut primum similis efficiatur virtute, ut quandoque similis efficiatur beatitudine.
269Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0395B (auctor 1110–1167)
Non enim iustificabitur in conspectu eius omnis vivens (Psal. CXLII) . Necesse est proinde, ut omnes ululent: malus, ne in malo perseverans damnetur; piger et tepidus, nequando neque frigidus neque calidus, a Dei ore evomatur (Apoc. III) . Sic et qui bona male operatur, ne duabus viis viam ingrediatur; qui autem bona bene, ne occulto Dei iudicio reprobetur.
270Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0410D (auctor 1110–1167)
Unde necesse est ut super huiusmodi corda, quasi super urbes contrarias sibi muro obstinationis clausas, turribus elationis munitas, visitet Dominus mala, quae faciunt, ulciscens in omnes adinventiones eorum (Psal. XCVIII) , et visitans in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII) . Superbi quippe et infideles dicuntur et impii, non tam in hominem quam in ipsum Deum saevientes.
271Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0431D (auctor 1110–1167)
Itaque, ut angelo et homini naturae suae mutabilitas ostenderetur, necesse fuit ut uterque tentaretur; tentatus probaretur; probatus confirmaretur; quatenus in eis, qui vincerent, commendaretur gratia; in his, qui propria iniquitate delinquerent, appareret iustitia; quia nimirum ad gloriam rationalis spectabat creaturae, ut ad beatitudinis plenitudinem, quae ei fuerat Creatoris sui beneficio conferenda, ex ipsius Domini sui gratia, aliquod eius praecederet meritum, ut felicitas ipsa et donum esset, et praemium.
272Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0465C (auctor 1110–1167)
Porro qui peccatum suum sicut Sodoma tumens superbia praedicat, necesse est ut descendat in fletum; ut, sicut peccans in montem conscenderat elationis, ita humiliatus ad vallem descendat plorationis.
273Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0481D (auctor 1110–1167)
Ut igitur filiae Moab Agno illi, qui emissus est de petra deserti, et peccata abstulit mundi, salutaribus nuptiis copulentur, necesse est de inferioribus ad superiora conscendant, et, relictis erroribus et ignorantiae tenebris, salutari lumine perfundantur, dicantque cum Propheta: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV) . Sic autem ascendentes avi fugienti, pullisque de nido volantibus comparantur: quia frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
274Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0484A (auctor 1110–1167)
Itaque filiae Moab, id est cordis cogitationes, quae naturali illa corruptione ad vitia illectae moechatae fuerant cum amatoribus multis, cum de carnali amore ad spiritualem, quasi de tenebris ad lucem, transcendere nituntur, avi fugienti, et pullis de nido volantibus comparantur; quia primum necesse est ut et vitia, et ipsas materias vitiorum fugiant: et sic in nido disciplinae, et postmodum sapientiae plumescentes, de inferioribus ad altiora, de humanis ad divina, de terrenis ad coelestia transcendant.
275Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0485C (auctor 1110–1167)
Fugientes igitur fornicationem, secundum Apostolum (I Cor. V) , necesse est ut abscondantur, et qui adhuc vagi et instabiles corde sunt, et ad vitia proni, cavendum est ne facile malis doctoribus, vel vitiorum incentoribus prodantur.
276Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0500A (auctor 1110–1167)
Habet et in hoc anno aliquam gloriam Moab, quoniam licet non possit pugnantem expugnare, vulneret tamen aliquando, necesse est, etiam optime repugnantem.
277Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0500B (auctor 1110–1167)
Sicut enim vastata vinea, rarus in ea reperitur racemus, ita vitiorum multitudine debilitata, ille necesse est inevitabilis motus resideat, quem plerumque et infantes sustinent, et senes vitare non possunt.
278Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0212D (auctor 1110–1167)
Non est necesse, fratres, dicere vobis causam, quare Dominus noster dicitur Salomon.
279Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0216C (auctor 1110–1167)
Necesse est ergo, fratres, ut tandiu minet nos ante se, donec tales simus, ut possimus sequi eum.
280Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0217B (auctor 1110–1167)
Sed ille qui iam saepe gustavit quam dulcis est Dominus noster, qui coepit iam diligere eum; qui tale invenit cor suum, quod quamvis nulla al a poena sequeretur, nisi tantum offensio Domini sui, vel minima diminutio amoris eius, non desereret quod incoepit: iste iam sequitur; nec est necesse, ut minet eum pastor suus, sed tantum praecedat eum, et ostendat illi viam per quam vult ut sequatur.
281Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0217B (auctor 1110–1167)
Iste potest dicere: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII): non sicut tunc, quando necesse habuit clamare: Confige timore tuo carnes meas (ibid.) .
282Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0218A (auctor 1110–1167)
Saepe audistis, fratres, adventum Domini nostri, quomodo et qualiter venit ad Ierosolymam, id est ad Ecclesiam suam; et ideo non est necesse dicere vobis modum quo ipse venit, maxime quia dies brevis est, et propter Dominicam isto die multum occupamur, et propter communionem sanctam, et propter binam refectionem.
283Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0221A (auctor 1110–1167)
Ne ergo isti per libidines et fornicationes, sive immunditias rapiantur ab inimicis suis, necesse habent ut sint in aliqua civitate, ubi se tueantur.
284Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0223B (auctor 1110–1167)
Super hos greges necesse est ut vigilemus, nequando praevaleat inimicus adversus eos, et auferat eos nobis, dissipans et disperdens.
285Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0224A (auctor 1110–1167)
Ante hunc diem necesse erat timere; ante hunc diem habuimus Creatorem Dominum, iudicem Deum, et utique iuste eum timuimus; quia Creatorem nostrum, cui nos creatura eius tantam iniuriam fecimus, quod eum in primo homine contempsimus, nolentes esse subiecti; sed ex consilio diaboli tentavimus ei fieri pares.
286Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0232D (auctor 1110–1167)
Sed quia caeci eramus et paralytici, iacentes in desideriis carnis nostrae, quasi in grabato, dissoluti, infirmi, et ad nullum bonum opus idonei, et ignorantes viam, quae ducit ad vitam; necesse erat ut diceret unicuique nostrum: Surge, ut possis ambulare, illuminare, ut possis rectam viam agnoscere.
287Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0237B (auctor 1110–1167)
Ideo necesse est ut sustineamus quadraginta dies, et quaeramus sacrificium per quod possimus ita purgari ut valeamus ingredi hoc templum, de quo loquimur.
288Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0237C (auctor 1110–1167)
Quia sine dubio qui cupit ingredi in illud coeleste templum, quod significat illa terra repromissionis, et ascendere ad montem Domini, et stare in loco sancto eius (Psal. XXIII) , necesse habet ieiunare, et laborare, et ferre tentationes et aerumnas huius vitae, ut sic possit purgari ab omni inquinamento carnis et spiritus (II Cor. VII) , et esse de illis, de quibus scriptum est: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V) .
289Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0237C (auctor 1110–1167)
Ideo, fratres charissimi, post purgationem baptismatis vel confessionis, si volumus mundo corde coelestia rimari, et visitare Dei templum, necesse habemus purgationem quadraginta dierum sustinere, id est labores et tentationes praesentis vitae patienter tolerare.
290Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0241B (auctor 1110–1167)
Nunquid ideo necesse habes dimittere possessiones tuas, ecclesias tuas, divitias tuas?
291Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0243A (auctor 1110–1167)
Nemo dicat: Fortis sum, castus sum, sapiens sum, non habeo necesse laborare, vigilare, ieiunare.
292Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0252B (auctor 1110–1167)
Et ideo omnino necesse erat ut hoc mirabile lumen oriretur in his tenebris, id est ut Christus in mundo nasceretur.
293Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0264A (auctor 1110–1167)
Delectat me, fratres, de cruce Christi, quae est gloria nostra, via nostra, prolixius loqui; sed modus adhibendus est, maxime quia ipsis divinis officiis necesse habemus diutius immorari.
294Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0265C (auctor 1110–1167)
Ideo necesse est ut aliam huius Scripturae faciem attendamus.
295Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0277B (auctor 1110–1167)
Et necesse erat, fratres, ut discipuli eius, qui adhuc erant parvuli, nutrirentur hoc lacte.
296Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0277C (auctor 1110–1167)
Necesse ergo erat ut, quasi parvuli etiam oculis carnis viderent resurrectionem eius, sicque quasi quodam lacte nutrirentur, ut idonei essent invisibilia credere, invisibilia contemplari.
297Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0282D (auctor 1110–1167)
Eo modo, quo ipse dimisit fermentum quod ipse susceperat propter nos, necesse habemus deponere fermentum, quod corrumpit nos.
298Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0283A (auctor 1110–1167)
Nos qui habuimus mortem in corpore et in anima, necesse habemus resurgere in corpore et in anima.
299Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0283B (auctor 1110–1167)
Sed si ille per tribulationes vitae pervenit ad resurrectionem carnis, multo magis necesse habemus nos, per tribulationes huius vitae pervenire ad resurrectionem animae, ut possimus per resurrectionem animae deponere fermentum peccati, ut, sicut dicit Apostolus, simus nova conspersio (I Cor. V) .
300Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0288D (auctor 1110–1167)
Et nos, fratres, quandiu sumus in hac misera vita, quae tentatio est super terram, quandiu nobis est colluctatio adversus principes et potestates tenebrarum harum, adversus mundi rectores, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI) , necesse habemus ut Dominus noster habeat manus suas elevari in nobis, id est, ut iugis memoria passionis eius in mente sit nostra.
301Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0295C (auctor 1110–1167)
Necesse est ergo ut locum suum custodiant, et non patiantur hostem introire, vel per crudelitatem, vel per avaritiam.
302Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0296C (auctor 1110–1167)
Sed quia istiusmodi cogitationes magnae violentiae sunt, et plurimum vexant patientes, necesse est ut audiamus Dominum dicentem.
303Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0296C (auctor 1110–1167)
Contra omnes istas tentationes necesse est ut fortes sint, firmiter pugnent, accipiant firmam fidem contra cupiditatem, liberalitatem contra avaritiam, hilaritatem contra tristitiam.
304Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0297C (auctor 1110–1167)
Fratres, multum didicit de hac arte, ideo necesse est ut vigilemus.
305Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0297C (auctor 1110–1167)
Ideo necesse est ut semper omnes motus cordis consideremus, ut iste serpens non possit aliquid immundum, vel quod sit contra rationem, immittere.
306Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0297D (auctor 1110–1167)
Ideo necesse est ut et munditia vitae, et exercitio bonorum operum simus supra illos, qui tantam fiduciam habent, ne dicatur de nobis: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII) .
307Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0298A (auctor 1110–1167)
Sed quia hoc laboriosum est valde, quotidie imo sine intermissione pugnare contra carnem, et cogitationes, et caeteras spirituales nequitias; necesse est, ut semper ad illud praemium, quod nobis promittitur, aspiciamus.
308Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0302A (auctor 1110–1167)
Sed, quia nihil prodest ista omnia incipere, si non studeamus in eis perseverare, necesse est ut imitemur perseverantiam istorum sanctorum Patrum.
309Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0304C (auctor 1110–1167)
Sed, sicut fossatum istud custoditur a muro, ita necesse habet murus custodiri a fossato.
310Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0304D (auctor 1110–1167)
Sed, si iam imitamini beatissimam Mariam, et habetis fossatum istud humilitatis, et murum castitatis, necesse est ut aedificemus turrim charitatis.
311Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0306B (auctor 1110–1167)
Ideo, fratres, quandiu Christus pauper est, et pedibus ambulat in terra, et esurit, et sitit, et tentatur, necesse est ut utraeque hae mulieres sint in domo una, id est ut hae utraeque actiones sint in eadem anima.
312Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0306C (auctor 1110–1167)
Ideo, fratres, in ista misera et laboriosa vita, necesse est ut Martha sit in domo nostra, id est ut anima nostra studeat corporalibus actionibus.
313Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0306C (auctor 1110–1167)
Quandiu enim necesse habemus manducare et bibere, tandiu necesse habemus vigiliis, et ieiuniis, et labore corporis carnem domare.
314Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0312C (auctor 1110–1167)
Necesse ergo erat ut provideretur puella virgo, in cuius amplexu verus ille David requiesceret, in cuius sinu dormiret, quae eum iam frigescentem et senescentem in lectulo suo calefaceret.
315Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0317D (auctor 1110–1167)
Ergo qui vult ut dissipentur peccata sua, quae sine dubio sunt quasi murus inter nos et Deum, necesse habet ut se operibus poenitentiae tradat.
316Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0322B (auctor 1110–1167)
Invenimus de quodam sancto rege, qui laetabatur quando aliquis rogabat pro illo, quem necesse habebat secundum leges punire, ut posset habere iustam causam ignoscendi.
317Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0325B (auctor 1110–1167)
Qui voluerit sanctam dulcedinem habere in verbis suis, talem quae Deo placeat, necesse est, ut duo habeat in cogitationibus suis et in corde suo, id est sanctitatem ad se, et compassionem ad proximos.
318Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0330A (auctor 1110–1167)
In hoc etiam mari sunt reptilia, quorum non est numerus (Psal. XXXIX) , id est maligni spiritus, qui semper intendunt ad nos decipiendos; et inter ista omnia mala et pericula oportet nos illuc ascendere, unde cecidimus; et in ista nocte debemus ascendere, et a mari ascendere; necesse habemus ut habeamus aliquam lucem quae nos illuminet, per quam ipsos gradus possimus ascendere.
319Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0343A (auctor 1110–1167)
Quoniam est iterum intolerabilis persecutio, quae aliquando nobis accidit, quando aliquis eorum quos nutrimus, et custodimus, et amamus quasi viscera nostra, vincitur a diabolo; in tantum, ut etiam discedat a nobis, vel ita perverse et perdite vivit, ut necesse habeamus expellere eum a nobis.
320Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0346A (auctor 1110–1167)
Charitatem non est necesse commendare in Paulo.
321Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0356D (auctor 1110–1167)
Primum necesse est, quatenus in his omnibus non superbiat, nec ea quae viri sui sunt sibi deputet.
322Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0358D (auctor 1110–1167)
Anima, quae adhuc vitiis sordet, necesse est, magna amaritudine poenitentiae compungatur, ut iniquitatum contagio hac asperitate tegatur.
323Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0526C (auctor 1110–1167)
Porro si adsit, quanta necesse est cura servetur, quot ei insidiantur morbi, quot febres, quot pestes, quot denique mortes.
324Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0528D (auctor 1110–1167)
Nam etsi voluptati satisfaciat, necessitatis metas excedat necesse est; si autem naturae modum excesserit, dolorem corporis vitare impossibile est.
325Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0529C (auctor 1110–1167)
Necesse est ergo mentem, cui nequam hic spiritus insederit, quibusdam furiis agitari, et ignitis luxuriae stimulis impetitam, ad quaeque flagitia ebriam et vagabundam, soluto freno totius honestatis, impelli, restinctoque semel conceptae passionis incendio, in aliud nihilominus aestu vehementiore succendi.
326Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0547B (auctor 1110–1167)
Proinde quandiu in ipsis animae praecordiis radix haec virulenta resederit, licet summatim quidam ramusculi recidantur, germine redivivo necesse est alios pullulare, donec radix ipsa evulsa radicitus, unde perniciosissima vitiorum soboles oriatur, ulterius non relinquat.
327Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0549D (auctor 1110–1167)
Cum enim, inquiunt, caro ac spiritus affectu sibi naturali cohaereant, necesse est suas invicem communicent passiones; ac sic impossibile, ut non huius oppressione alterius hilaritas perturbetur, ita ut in illud gaudium spirituale moeroris quadam anxietate deiectus spiritus nullatenus valeat respirare.
328Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0561D (auctor 1110–1167)
Nam si aliter non possis, satius profecto tibi est, uno membro debilitato, vel si necesse sit, amputato, in caeteris validum ac sanum incedere, quam omnibus artubus arefactis, unius sanitati importunius inniti.
329Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564B (auctor 1110–1167)
- Prorsus, inquit, si non velim fallere me ipsum, nec agere, ut sit mihi proprium os oleum peccatoris, ad impinguandum caput meum, necesse habeo confiteri, quia si illum statum praeelegissem, esset plane hoc non propter Christum, sed propter mundum, nec desiderio maioris perfectionis, sed fastidio praesentis laboris, vel certe appetitu maioris delectationis.
330Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0568B (auctor 1110–1167)
Sed quia accedens quis ad servitutem Dei, audit Scripturam dicentem: Sta fortiter et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II) , necesse est, ut quoties labor tentationis oppresserit, nutanti iam, peneque desperanti, spiritalis quidam sapor interfluat; cuius recreatus aspergine, vitiorum colluctationem acriori mentis aestu suscipiat, magnanimiter toleret; facilius superet, vel evitet.
331Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0574B (auctor 1110–1167)
Vel certe, cum mente veneno huius nefandae pestis infecta, in aliorum existimatione sanctum se finxerit, et mirandum, statim ut a sua vanitate alios dissentire perspexerit, gloria sua gaudioque frustratus, quod videlicet in aliorum aestimatione falsa opinione locaverat, necesse est tristitiae stimulis corrodatur.
332Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0577B (auctor 1110–1167)
In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII) . Si igitur credimus, imo quia credimus veritati, necesse est in his duobus praeceptis has Sabbatorum quaeramus distinctiones; nam et ipsae ex lege sunt.
333Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0578A (auctor 1110–1167)
Praecedit, sed illam perfectam, de qua dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII) . Nam profecto quaedam huius dilectionis portio, et si non plenitudo, et sui et proximi dilectionem praecedat, necesse est, sine qua utraque illa mortua est, ac proinde nulla est.
334Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0579A (auctor 1110–1167)
Haec est septimi diei iucunda solemnitas quam necesse est sex dies, id est operum praecedat perfectio, ut primum in bonis operibus desudemus, et sic demum in conscientiae tranquillitate pausemus.
335Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0579D (auctor 1110–1167)
Quod si ex sex illis annis, qui Sabbatum hoc spirituale praecedunt, aliquid mysticum velis exsculpere, scito sex esse genera hominum, in quorum dilectione necesse est animus exerceatur.
336Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0580D (auctor 1110–1167)
Nam et eorum qui foris sunt, gentilium videlicet et Iudaeorum, haereticorum et schismaticorum, necesse est ut ignorantiam doleamus, compatiamur infirmitati, malitiam defleamus, ac pio affectu solatium illis nostrae orationis impertiamus; ut et ipsi inveniantur nobiscum in Christo Iesu Domino nostro.
337Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0581C (auctor 1110–1167)
Verum, quia, ut superius diximus, utrumque hunc amorem, quo vel propriae saluti consulimus, vel quo proximis puro affectu unimur, quadam divini amoris portione necesse est animari: sciendum quia ad hanc geminam dilectionem Dei nos dilectio movet et promovet, secundum id, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I) . Siquidem in hac gemina dilectione acquiritur innocentia, quam in duobus constare manifestum est.
338Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0584A (auctor 1110–1167)
Dicitur et amor ipsius animae rationalis quidam actus vim illam exercens, eum ea utitur vel in his quae oportet, vel in his quae non oportet: qui quidem actus cum additamento amor appellari solet, verbi gratia amor sapientiae, amor pecuniae; quem utique amorem vel bonum necesse est esse, vel malum.
339Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0585A (auctor 1110–1167)
Porro et ipsa electio amor dicitur, et est quidam actus animae; sed, cum amor ipse quo eligit, semper bonum sit, haec tamen electio, quae et amor nihilominus appellatur, necesse est ut bona vel mala sit, ac per hoc bonus vel malus amor sit.
340Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0587C (auctor 1110–1167)
Aliquando enim affectu tantum, aliquando tantum ratione amor noster vel ad publicum actum, vel in occultum succenditur appetitum; quocirca de singulis his, quantum necesse videbitur, disputare conabimur.
341Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0591C (auctor 1110–1167)
Desiderandus est homini Deus tanquam bonum suum, sine quo necesse est eum semper miserum esse; cum quo non potest nisi beatissimus esse; qui bonorum nostrorum non indigens, pro nobis voluit miser esse.
342Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0596A (auctor 1110–1167)
Verum in Dei dilectione nobis non ipsi consulimus; Deus enim noster est, et bonorum nostrorum non indiget: in mutua autem dilectione, quoniam mutuo indigemus, necesse est ut nobis invicem consulamus.
343Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0597A (auctor 1110–1167)
De ipsa sane actus moderatione, quam secundum rationem fieri necesse est, si quid utile ipse affectuum bonorum inspirator et ordinator, malorum tantum ordinator Spiritus suggerere voluerit, suo loco adnotabimus.
344Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0604D (auctor 1110–1167)
Cum enim ille, ad quem summe tendimus, quidam modus sit, cui nihil deest, nihil obest, nihil superfluit, nihil deficit; ad quem cum pervenerimus, nihil erit exterius quod appetamus, nihil interius quod fastidiamus: necesse profecto est, ut nosmetipsos in quadam mensura modoque servemus, nec infra quam necesse est dilabamur; nec supra, quam oportet pestifera praesumptione feramur.
345Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0607A (auctor 1110–1167)
Proinde suae purgationis sollicito primo necesse est ut passiones quibus impugnatur attendat; deinde quae sint quibus maxime fatigatur inspiciat; postremo quae instrumenta, quibus passionibus magis obvient sagaci circumspectione perquirat.
346Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0613A (auctor 1110–1167)
Imo si charitatem habes, non est necesse, ut compellaris reddere vota tua, quae distinxerunt labia tua.
347Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0614C (auctor 1110–1167)
Quoniam autem proximum aeque ut nos ipsos a nobis diligi divina tradit auctoritas; primo necesse est, ut cui quis ordo conveniat, intelligentiam nostram non lateat; deinde summopere elaborandum, ne quis in quolibet ordine praescriptum vivendi modum excedat.
348Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0614D (auctor 1110–1167)
Sed quia quosdam praeesse, quosdam subesse, quosdam coesse, manifestum est; cum a quolibet horum legitima mensura transgreditur, debet quidem inferior superiori suggerere; par parem corripere; superior inferiorem etiam, si sit necesse, compellere.
349Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0746A (auctor 1110–1167)
Nam pudicitiam in eo laudare non est necesse, quae ei in exsilio grata, in adversitate socia, in prosperis comes individua perseverabat.
350Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0787D (auctor 1110–1167)
Quid igitur necesse est ut sacri corporis tui praesentiam quaeram, cum spiritu praesens sis, et cernenti creatorem angusta sit omnis creatura?
351Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0688B
Nam cunctorum opifice largiente, sapientiam non vincet malitia, sed victor apparebit in propriis, qui suos semper a primo armavit spiritalibus documentis: Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur (II Tim. III, 12) . Itaque impraesentiarum iam adfore deprehenditur aetas plena miseriarum, quae praesentitur amplecti spatium temporis, de quo Apostolus lamentando praecinuit, dicens: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3) . Ecce in promptu haec praedicta serpere conspicimus, et ideo dum tuba personatur belli, necesse est ut arma aptentur in militum membris, ut doctum industria praeoccupare nequeat perfidus hostis.
352Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0697B
« De unito nomine deitatis multifariam quamvis sit dictum per singulas personas, quod retulisti in Patre, hoc ipsum ut confitearis necesse est uniter esse et in Filio: Deum de Deo, lumen de lumine, totum de toto, et totum in toto, perfectum de perfecto, plenitudinem de plenitudine, integrum de integro, sempiternum de sempiterno, sapientiam de sapientia, virtutem de virtute, unum de uno, et unum in uno, verum de vero, Filium de Patre, natum non factum, unius substantiae cum Patre; sed et Spiritum sanctum, qui de una Trinitate consistit, Deum verum, lumen verum, totum perfectum, totum plenum, integrum, sempiternum, in ipso sapientiam, virtutem praescientiae Patris et Filii consistentem.
353Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0729D
Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum?
354Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0738A
Item idem in eodem libro: « Qui enim erudiendis atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur, » etc.
355Aethelstanus, Legum ecclesiasticarum prisca versio, 138, 0469B
Et uniuscuiusque domini necesse proprium est, ut compatiatur et condescendat servis suis, sicut indulgentius poterit, quia a ( f., quia) Domino Deo empti sunt, aeque chari servus et liber, et omnes eodem pretio redemit, et omnes sumus Dei necessario servi: et sic iudicabit nobis, sicut ante iudicavimus eis quibus iudicium super habuimus in terris.
356Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 1 (auctor fl.c.700)
VI. DE INSOLIS GENTIUM PLURIMARUMQUE ARTIUM. Aliarum gentium praetermisit philosophus, quibus codicibus historiograforum multorum plenitudinem auctoritatis et veritatis cognovit esse diffusa, magnitudine indagata tamen et ea metrico et prosodico stilo Grecis caracteribus distinxit in enigmate rethorico, quae nobis scribere vel legere non est amplius necesse, quam nos in nostris codicibus comentavimus in breviarium contra hereticorum detractatoribus male latrantibus.
357Agapetus I, Epistolae, 66, 0046A
Nec tenacitatis studio, aut saecularis utilitatis causa hoc facere nos credatis, sed divini consideratione iudicii necesse nobis est quidquid sancta synodalis decrevit auctoritas inviolabiliter custodire.
358Agatho papa, Epistolae, 87, 1224C
Quod enim nulla veritate fundatum est, necesse est ut erroris inconstantia varietur.
359Agatho papa, Epistolae, 87, 1173A
Nam si personalem quisquam intelligat voluntatem, dum tres personae in sancta Trinitate dicuntur, necesse est, ut et tres voluntates personales, et tres personales operationes (quod absurdum est et nimis profanum) dicerentur.
360Agatho papa, Epistolae, 87, 1181C
Cum haec ita veritas habeat, certissime claret quod in Domino nostro Iesu Christo duas, id est, Dei et hominis, naturas sive substantias confitentes in unam eius convenisse subsistentiam sive personam, necesse est, et duas nos naturales in eo fateri voluntates, divinam scilicet et humanam; quia neque divinitatem eius quantum ad naturae rationem pertinet, humanam habuisse voluntatem dicendum est: neque humanitatem eius, divinam habuisse naturaliter voluntatem, credendum est: neque rursum aliquam ex eisdem duabus Christi substantiis absque naturali voluntate exstitisse fatendum: cum et humana per omnipotentiam divinitatis eius sublimata sit, et divina per humanitatem eius hominibus reserata.
361Agatho papa, Epistolae, 87, 1181D
Reddere itaque necesse est, quae divina sunt, eidem ut Deo: quae humana sunt, eidem ut homini: et utraque per subsistentialem adunationem unius eiusdemque Domini nostri Iesu Christi, veraciter cognoscenda.
362Agatho papa, Epistolae, 87, 1184C
Propterea, quae nos hae venerabiles synodi commonent, fideliter necesse est custodire, ut nusquam differentiam naturarum propter unitionem adimamus, sed salva proprietate utriusque naturae, unum Christum Deum verum ac perfectum et eumdem hominem verum atque perfectum confiteamur.
363Agatho papa, Epistolae, 87, 1184D
Quocirca, si in nullo differentia naturarum Domini nostri Iesu Christi sublata est, necesse est ut in omnibus proprietatibus eamdem differentiam conservemus.
364Agatho papa, Epistolae, 87, 1184D
dum, si una in eo voluntas (quod absurdum est) asseritur, necesse est eos qui hoc asserunt aut divinam eam dicere, aut humanam, aut ex utrisque compositam, commistam atque confusam, aut (ut haeretici omnes asseverant) Christum unam habere voluntatem et operationem, tanquam de una (ut perhibent ipsi) eius natura composita procedentem.
365Agatho papa, Epistolae, 87, 1201D
Et iterum: Deo digna autem eius operatione una existente, necesse est et inseparatam [G. impartibilem] eam esse, atque indivisam.
366Agatho papa, Epistolae, 87, 1204A
Nunc necesse est ut novi dogmatis intentio quosnam secuta sit, et quorum doctorum auctoritate fulciatur, annotemus.
367Agennius Urbicus, De controuersiis agrorum, p1, p4; 64 (auctor fl.c.400)
De possessione controuersia est status effectiui, quoniam primum possessio tempore efficitur, deinde, ut ad solum respiciamus, omnes ante dictas controuersias capit: si enim solum cogitemus, ut legitima possessio inpleri possit, indubitate locus definiatur necesse est.
368Agennius Urbicus Ps, Commentum de agrorum qualitate, p1; 73
haec autem sunt loca quae insoluta dicuntur, quae aut in saxuosis et sterelibus locis sunt aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura, quia, dum non esset quod excoli potuisset, nullis necesse fuit limitum regulis obligari.
369Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1190D
Agnos namque gregis percussa matre necesse est Sive mori teneras, lactis et indiguas; Aut errabundas lac quaerentes alienum Dentibus insani nempe patere lupi; Sicut enim Scriptura refert: Pastore perempto Passim dispersae diripiuntur oves.
370Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0459C (auctor c.805–c.846)
Vobis rogantibus ordinatum libellum de Ordine pontificalis successionis pontificum, qui sedem sancti Apollinaris nutriverunt, sicut veritas et argumentatio vestri Agnelli, qui est Andreas, ipsius orthodoxae sedis Ravennae, potuit reperire et cognoscere; gratias vobis necesse est agere Deo Patri, et Filio eius, simulque Spiritui sancto, trinae maiestati, unicae potestati, quod me pollutis labiis redusit, et linguam aridam, in quantum illi placuit, disertam fecit.
371Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0478B (auctor c.805–c.846)
» Ravennamque direxit; sentit itaque Petrum id egisse non statim ac Romae degit, quod fieri necesse fuisset, si non diu Romae moratus iter Hierosolymam capiens, pertransiensque Ravennam, Apollinarem iam ordinatum missumque, socium itineris assumpsisset.
372Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0480A (auctor c.805–c.846)
At hic Ughellus etiam emendandus venit in episcopis Bononiensibus; ubi enim trigesimo octavo loco Theodorum nominat, qui vixerit anno 855, praemisso Christophoro, interponat necesse est Theodoricum, qui ex hoc Agnelli loco defunctus sit circa annum 825 ex dictis supra ad versus operi huic praefixos.
373Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0480D (auctor c.805–c.846)
A Rubeo tamen recedat necesse est, quoad martyrii annum, quem saltem, Aderiti pontificatui anno uno assignato, consignet anno 74, uti divinando Baronio adhaerens Fabrus fecit.
374Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0481A (auctor c.805–c.846)
Petrus Romam venerit anno aerae vulgaris 43, si Apollinaris obierit anno 74, missus fuerit necesse est anno secundo pontificatus Petri.
375Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0515A (auctor c.805–c.846)
Et intuens in illam diutissime dixit: gratiam tibi ago, exauditor omnium Deus, qui non spernis quaerentes te, nec desideras peccatorum mortem, sed invocanti te praesto es, apud quem mediator, nec nuncius, nec intramissor necesse est, apud quem non est mora deprecantium fidelium, iuxta quod nobis per prophetas pollicitus es: Adhuc loquente te ecce adsum.
376Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0517D (auctor c.805–c.846)
Aedificator autem fuit suprascriptae ecclesiae Petrianae, cuius funditus aliquam partem antecessor construxerat, unde necesse erat successores antecessoris opus implere.
377Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0527B (auctor c.805–c.846)
22, illam a processibus removens: « Martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo, nunquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, progressura sis.
378Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0531B (auctor c.805–c.846)
Tanta etenim divina pietas institit, ut cor regis non solum ferocis lenocinia viderentur, sive corruscantia vestimenta viderentur esse deposita, verum etiam pro sanctissimo viro rex cum suis exercitibus adversus alium, si necesse fuisset, dimicaret regem, et quos nuper venerat perdere, postmodum defensaret.
379Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0546D (auctor c.805–c.846)
Duplum casula est a frequentibus plicis rugisque ita vocata, eas etenim fieri necesse erat, cum sacerdos manus quoquo modo extrahere vel movere voluisset.
380Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0552A (auctor c.805–c.846)
evangelistae dicatum sentio circa initia Ioannis Angeloptis, et rite Honoriae stuprum uterum gerentis consignari anno 434. Erravit ergo Rubeus, qui templum illud Petro Chrysologo sedente dedicatum narrat; etenim Petrus a Sixto III electus ordinatusque fuit, nec certe primo pontificatus sui anno, qui fuit 432, quare necesse fere fuerit eodem anno basilicam dedicari, Petrum ordinari, Honoriaeque stuprum agnosci.
381Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0540C (auctor c.805–c.846)
In posteris verbis explicabo: quid multifaria necesse est, quam istius qui ex Aegypto plebem duxit, qui mare tumidum ut molem stare fecit, qui manna populum in eremo cibavit, qui de caute aquam produxit, cuius manus gravis Amalech interiit, qui Chananaeorum regem contrivit; qui Ethan fluvia siccavit; qui laticem potus amarum, et indictum per lignum potabilem fecit; qui in Sina verba legis in binis lapideis tabulis accepit; cuius facies solis rutilum superavit, qui aereum serpentem pro plaga Israelitica in eremo exaltavit; cuius inimicos terra absorbuit; qui vitulum aureum confregit; qui cum Deo, quasi cum amico, facie ad faciem locutus est; qui per columnam nubis diei et noctis igneam Israeliticum protegebat exercitum; cuius super haec omnia angelus in ministerium datus est, dicente Domino: Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper.
382Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0569B (auctor c.805–c.846)
Et si Deus hominem fecit, secundum quod legimus, et mundum totum fabricatus est solus, cur ergo necesse fuit homini subvenire, et mundum iterum restaurare?
383Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0569D (auctor c.805–c.846)
Vicerat diabolus filium terrae virginis, necesse erat ut a Filio vinceretur Mariae Virginis.
384Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0569D (auctor c.805–c.846)
Ideo necesse erat ut qui filium virginis vicerat, a Filio Virginis vinceretur; ut Virgo iterum repararet, quem antea per Deum generaverat Virgo.
385Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0576A (auctor c.805–c.846)
Porro omnia Marcellino relata in Chronico, loco supracitato, vix paucorum dierum brevissimo spatio intelligi possunt facta, quae tamen his limitibus arctari necesse sit, si Theodahatus a Vitige occisus sit post duos menses a Silverii electione, et circa Decembris initium, et Belisarius Roma sit potitus eiusdem Decembris IV vel V Idus anni 536. Quod eo improbabilius efficitur, quia, uti Evagrio et Procopio laudatis traditur, Belisarius Romam ingressus est Silverii opera; quandoquidem ex Marcellino constat a Theodahato Silverium Ravennam missum, ubi eumdem degisse quandiu Theodahatus vixit, tam verosimile est, quam quod simillimum.
386Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0586A (auctor c.805–c.846)
Si quid tamen ex pensionibus vel haereditatibus crescere, Domino nostro volente, contigerit, eodem Domino mediante, etiam quartae portioni adiiciantur [proficiat]; sic tamen ut brevibus ordinatis, quod singulis distribuitur latere non possit . . . . . secundum merita, secundum loca, quia omnia Deus secundum iustitiam et mensuram constituit . . . . . ita ut unusquisque, extra necessitatem infirmitatis aut causam idoneam altaris, omnia in suo officio vigilanter observet. Redditus [excepta] vero praediorum, sive accessiones propter rei familiaris expensas, vel exenia, quae diversis offeruntur, et convivia quae eis exhibere, vel pro loci sui, vel merito, vel pro advenientium susceptione, necesse est, episcopo constituimus debere proficere.
387Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0666B (auctor c.805–c.846)
9, et hac ratione consequenter notentur omnes synodi actiones, necesse est ei qui divali praedictae addidit datam errorem obrepsisse in componendis annis imperii et postconsulatus.
388Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0671D (auctor c.805–c.846)
Qui tribuit ei argentum multum, ponderaque auri plurima, et ultra non fuit ei, postquam Ravennam attigit, necesse ad Siciliam remigare.
389Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0684C (auctor c.805–c.846)
Istius patricii tempore coepit Ioannicius nomine in eius palatio hic Ravennae sapientia pullulare. Causa [Causam] vero pro qua, in medio proferamus, non tanta [nec tacitam] relinquamus. Contigit eo tempore quod notarius praedicti exarchi divino iussu mortuus est, pro quo lamentabatur patricius, non solum pro morte eius, sed plus, quia non habebat similem virum sapientissimum, qui potuisset epistolas imperiales componere, vel caeteras scripturas chartulis quas necesse erat in palatio perficere.
390Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0704D (auctor c.805–c.846)
Estote fidentes; pro Penate necesse est animus pugnae.
391Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0463A (auctor c.805–c.846)
Demum decernit, si nihilominus contendatur Severum successisse Marcellino, necesse esse ut alter agnoscatur ab isto eiusdem nominis, vel post Agapitum alium sedisse Marcellinum dicatur, quod nec prioris sententiae assertores autumat admissuros.
392Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0466B (auctor c.805–c.846)
Aiunt enim quod, si vera sunt quae de sancto Geminiano narrantur ad Attilae miraculum spectantia, necesse est duos fuisse Geminianos, quos scriptor Vitae quam exhibent in unum conflaverit.
393Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0472B (auctor c.805–c.846)
Agapitum sedisse Ravennae, ut vult consarcinator asserti concilii, res est adeo dubia, ut nullo certo argumento firmetur, et fortassis ut episcoporum numerus tempori coaequetur quod intercessit inter sancti Apollinaris et sancti Severi sedem, necesse sit annos episcopatus Marcellini (quem Agnellus picturaeque Ravennates male a Baronio negatum conficiunt) amplioribus mensuris dimetiri quam dimensi sint Bollandus et socii.
394Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0514A (auctor c.805–c.846)
In eo enim falli Agnellum necesse est, quod Honorii tempore defunctum Lauricium dicit, cum Honorius anno 423 decesserit, Lauricius autem, ut ex inscriptione apparet, anno 435 sacellum dedicaverit.
395Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0748D (auctor c.805–c.846)
Stans autem rex indutus iuvenilibus armis, indutus purpurea, succinctusque aurea fibula, veste; ex sinistro latere obriziaca pendentia bulla connexa smaragdus, et hyacinthinis fulgens gemmis, clypeo tectus humero, lorica indutus, hastam tenens manibus, et iuncta lancea ferro; stans acer in armis, cristatum [cristatus] in agmine caput, emissam palam omnibus erumpens de pectore vocem: Oh tu pastor, si iuste [in te] istud permanet nomen, cur reliquisti Ecclesiam tibi commissam, et plebem tuam [quam] afflixisti, non recuperasti? Si pro longinquo itinere, ut videres praelium, venisti, quid [tibi] necesse fuit tuam depopulare Ecclesiam, et quod a Christianis principibus vel imperatoribus illatum fuit, et a tuis praedecessoribus adquisitum, una omisisti hora?
396Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0750A (auctor c.805–c.846)
Interea infirmavit pessima infirmitate, et dicunt quidam quod male tradidisset animam suam, quod nobis [nihil] necesse dicere non est; quia melius est maligni facta praeterire, quam laus iusti tacere.
397Agobardus Lugdunensis, Consultatio et supplicatio de baptismo Iudaicorum mancipiorum, 104, 0101B (auctor 769-840)
Primum, quod summopere mihi necesse est scire, et, ut existimo, etiam omnibus, ut dare dignemini consilium quod divino congruat operi, quid faciendum sit de mancipiis Iudaeorum ethnicis, quae illi comparaverunt, et nutriti apud illos, inter nos discunt linguam nostram.
398Agobardus Lugdunensis, Consultatio et supplicatio de baptismo Iudaicorum mancipiorum, 104, 0104B (auctor 769-840)
Quod utique necesse non esset, si ille, qui magister est Iudaeorum, ita attenderet ut vos ei faciendum dixistis.
399Agobardus Lugdunensis, Contra obiectiones Fredigisi abbatis, 104, 0162D (auctor 769-840)
Quae si quis putaverit non veraciter, sed tantum humiliter dicta, noverit se in hoc sensu Pelagium sequi; et propterea, si corrigi vult, legat libros beati Augustini contra Pelagianistas, et sciat omnes sanctos veraciter se de peccatis accusasse, ita ut necesse habeant pro se ipsis dicere, Dimitte nobis debita nostra.
400Agobardus Lugdunensis, De insolentia Iudaeorum, 104, 0074B (auctor 769-840)
Tamen summopere necesse est ut sciat piissima sollicitudo vestra, quomodo nocetur fides Christiana a Iudaeis in aliquibus.
401Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0140C (auctor 769-840)
Verum quia de his, quales esse vel non esse debeant, Patrum dicta sunt plurima, nobis necesse est cum omni cordis contritione tractare, qui in his pessimis temporibus ordinandi et regendi ecclesias ministerium sortiti sumus; ut si ex toto cavere non possumus, saltem quantulumcunque nobis ipsis succurrere studeamus, ne peccatis alienis communicemus, quia nostra superabundant, et cum iniquitates nostrae supergressae sint capita nostra, et sicut onus grave gravatae sint super nos, non contemnamus pie monentem Apostolum ac dicentem: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis.
402Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0142B (auctor 769-840)
In quibus verbis magnopere necesse est unicuique nostrum subire contra semetipsum iudicii districtionem, et exigere a semetipso veritatis confessionem, utrum sollicitior sit ad congregandum vinum in quo est luxuria, an vinum germinans virgines.
403Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0145A (auctor 769-840)
Caeterum summopere necesse est praecaveri, ut in ordinandis offerendisve ministris non communicemus, ut supra dictum est, peccatis alienis, criminosos videlicet ad sacerdotium promovendo, aut, quod adhuc multo deterius est, ignorantia caecos, qui vel secundum tenorem ecclesiasticum nesciant peragere ipsa mysteria, quod omnino est improbandum et nullo modo admittendum, vel caecis ducatum praebeant ad foveam aeternae damnationis.
404Agobardus Lugdunensis, Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum, 104, 0181B (auctor 769-840)
III. Sed de his non necesse habemus scribere vobis, quoniam habetis multa sublimium doctorum sublimiter dicta.
405Agobardus Lugdunensis, Epistola ad Ebbonem de spe et timore, 104, 0325A (auctor 769-840)
Semper autem necesse est ut hae duae molae fidelium mentibus incessanter adsint; ut quia spes animum semper erigit, metus autem premit, et metus spem et spes temperet metum; ac ne spes in superbiam erigat, metus continuo adiacens mentem premat; rursum, ne immoderatus metus animum in desperationem obruat, hunc confestim spes erigat.
406Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0033B (auctor 769-840)
Et quoniam non desunt inter nos tales quibus necesse sit et integritatem fidei cognoscere, per quam valeant malum perfidiae declinare, et rectis iudiciis obtemperare, ut mereantur in dogmate pietatis proficere, opportunum putavi ea quae praedictus vir male sensit, exaggeranda assumere, et verbis eius, in quibus a veritate fidei excessit, sanctorum Patrum sententias opponere, ut quisquis dignatus fuerit legere, agnoscat qua cautela catholicae veritatis purissimum sensum sequatur.
407Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0042B (auctor 769-840)
Necesse est enim cuncta dividere, et dicere hominem quidem specialiter filii praedicari, et rursus specialiter Deum Verbum filii nomen atque appellationem naturaliter habere.
408Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0054B (auctor 769-840)
Si enim dicamus quia ipsi est commune, necesse est ut exigatur a nobis dare et ostendere alium, cum quo sit ei hoc ipsum commune: quae professionis necessitas in Nestorii vergit impium dogma.
409Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, 104, 0316A (auctor 769-840)
Igitur cum Christianissimus et piissimus imperator domnus Ludovicus bonae coniugis fide et moribus sibi congruentis consortium amisisset, necesse fuit ut aliam sibi acciperet, quae ei posset esse adiutrix in regimine et gubernatione palatii et regni.
410Agobardus Lugdunensis, Liber contra Amalarium, 104, 0348B (auctor 769-840)
XVI. Dicit iterum Amalarius in quarto libro, capitulo quarto: « Est sacerdos in terra, cui quotidie necesse est pro se et pro populo Dei intercedere.
411Agobardus Lugdunensis, Liber contra Amalarium, 104, 0348B (auctor 769-840)
Est sacerdos in coelo, cui non est necesse intercedere, sed tamen vult, et interpellat quotidie pro nobis.
412Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0268A (auctor 769-840)
iam in multis gentibus factum est ut bellandi studio cessante, agriculturae operam dent, propter quam etiam arma in utensilia versa sunt; et adhuc Burgundionibus necesse est, propter assidua domestica bella, ut falces, ligones ac vomeres conflentur in gladios.
413Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0229B (auctor 769-840)
Necesse est ergo ut vestra industria magnanimitati eius suggerat pericula de rebus ecclesiasticis, quas contra vetitum et contra canones tractant et in usus proprios expendunt homines laici.
414Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0232A (auctor 769-840)
VII. Licet indignum ducatur nos melioribus insinuare quid sentiendum sit de dispensatione ecclesiasticarum rerum, neque a talibus quales nos sumus, id potentes saeculi inquirendum putent; tamen quia inter tales conversamur ut velimus nolimus, crebro de hoc audiamus et loquamur, recte, ut puto, tibi, frater charissime, visum est ut de sacris libris et canonibus auctoritatem sumentes, pariterque exempla sanctorum ad medium deducentes, humanos errores, qui summopere vitandi sunt, caveamus, et veritatem Dei, a qua qui recesserit in tenebris maneat necesse est, teneamus.
415Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0232B (auctor 769-840)
Cumque hoc in Novo non potuerint demonstrare, fateantur necesse est decreto veteri contineri: neque hoc solum, sed et multa forsan huiusmodi.
416Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0247C (auctor 769-840)
De qua re non est necesse, ad multa dicendum, nobis plurimum laborare.
417Agobardus Lugdunensis, Liber de divina psalmodia, 104, 0325C (auctor 769-840)
Quia nuper stultus et improbus, ipsaque stultitia et improbitate sua omnibus notus calumniator erupit, qui sanctam Ecclesiam nostram, id est, Lugdunensem, non solum verbo, sed etiam scriptis lacerare non cessat, quasi non recte, nec more paterno sive usu, divinae decantationis solemnia peragentem, necesse fuit omnem sacrorum officiorum seriem, quae solito cantorum ministerio per totum anni circulum in ecclesiasticis conventibus exhibetur, sicut in eadem Ecclesia favente Dei gratia custoditur, diligentius et plenius in libello quem usitato vocabulo Antiphonarium nuncupant, colligere, atque digerere; praemissa scilicet praefatione pii et orthodoxi Patris, cuius probatissima fides atque doctrina in munere Domini Dei nostri omnibus examinata ac declarata celebriter innotuit; ut omnes pacifici et prudentes Ecclesiae filii, in quorum manus eiusdem libelli textus venerit, verissime et evidenter agnoscant praefatam Christi Ecclesiam, eodem Christo Domino gubernante ac protegente, nec a recto fidei tramite deviasse, et paternum morem, quem statuta ecclesiastica declarant, fideliter custodire, ac per hoc ab antiquo Ecclesiae Dei usu nullatenus discrepare, nec contemnere alicuius diversum morem, si constat esse probabilem; sed, iuxta Apostolum, ea quae utiliora et potiora sunt sequi.
418Agobardus Lugdunensis, Liber de divina psalmodia, 104, 0328B (auctor 769-840)
Unde summopere necesse est, ut si vere absque offendiculo vel haesitatione divinas laudes cupimus celebrare, totos nos divinis sermonibus, in quibus nullus est error, nulla ambiguitas, coaptemus; sicut de praefatis Levitis, antiquis divinae laudis cantoribus, idem Paralipomenon liber replicat, dicens: Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino, similiterque ad vesperam, tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis, et kalendis, et solemnitatibus caeteris.
419Agobardus Lugdunensis, Liber de grandine et tonitruis, 104, 0147B (auctor 769-840)
Quod utrum verum sit, ut vulgo creditur, ex auctoritate divinarum Scripturarum probetur necesse est.
420Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0200C (auctor 769-840)
Hic est enim divinitati, vel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus; propter quem uno verbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid velim dicere.
421Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0210C (auctor 769-840)
Quanquam ergo summa non sint quibus est Deus maius bonum; magna sunt tamen ea mutabilia bona quae adhaerere possunt, ut beata sint, immutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse sit.
422Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0267D (auctor 769-840)
II. Non vobis necesse est transmigrare de locis ad loca, de regno ad populum alterum, ad quaerendum Dominum.
423Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0286D (auctor 769-840)
Quod valde necesse est, ut praedicetur, audiatur et impleatur.
424Agroecius, De orthographia, p. 35, l. 15 (auctor c.440-450)
ad te igitur hoc opusculum mittitur, in quo laborabis plurimum, cui necesse est emendare ipsum qui aliquid emendare praesumpsit.
425Agroecius, De orthographia, p. 76, l. 11 (auctor c.440-450)
unde et in iure damnas esto legato dicitur, hoc est soluendo esto quod solui omnibus modis necesse est, etiamsi res legatur aliena.
426Agroecius, De orthographia, p. 113, l. 11 (auctor c.440-450)
quarum uirtutem necesse est ut semiuocales imitatae uicinas sibi mutas tutentur.
427Agroecius, De orthographia, p. 123, l. 2 (auctor c.440-450)
commodamus amico pro tempore equum, uestem, seruum; hanc ipsam rem quam dedimus recepturi; mutuo damus pecuniam, triticum, uinum et his similia, quae mutata recipi necesse est.
428Agroecius, Ars de orthographia, p1; 8 (auctor c.440-450)
ad te igitur hoc opusculum mittitur, in quo laborabis plurimum, cui necesse est emendare ipsum qui aliquid emendare praesumpsit.
429Agroecius, Ars de orthographia, p2; 107 (auctor c.440-450)
unde et in iure damnas esto legato dicitur, hoc est soluendo esto quod solui omnibus modis necesse est, etiamsi res legatur aliena.
430Agroecius, Ars de orthographia, p2; 156 (auctor c.440-450)
quarum uirtutem necesse est ut semiuocales imitatae uicinas sibi mutas tutentur.
431Agroecius, Ars de orthographia, p2; 173 (auctor c.440-450)
commodamus amico pro tempore equum, uestem, seruum; hanc ipsam rem quam dedimus recepturi; mutuo damus pecuniam, triticum, uinum et his similia, quae mutata recipi necesse est.
432Aimericus Antiochenus Terricus Templariorum, Epistolae Aimerici patriarcha Antiochenae, 201, 1408A
Alioquin nobis, qui variis subiacentes periculis diutino languori succumbimus, iam necesse erit exspirare, et fuso sanguine Christianorum, Dominicum sepulcrum, et Antiochiam nobilem civitatem cum terra sibi adiacenti in opprobrium sempiternum exteris nationibus subiacere.
433Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0810B (auctor 950-1008)
Aderit deinceps ut non sit necesse quidquam petere; quin potius ante tui invocationem, tibi praesto procurabit fore.
434Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0816C (auctor 950-1008)
Cumque in summo operturae fastigio consisteret, ac cuidam sibi poculum porrigenti, ultra quam necesse erat, intenderet, lapso pede subito inter immensas trabium moles ad terram decidit.
435Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0637B (auctor 950-1008)
His rebus atque auditionibus permoti, de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos e vestigio poenitere necesse est, cum incertis motibus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.
436Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0673B (auctor 950-1008)
» Tunc post truncum rubi se collocant, extractis tamen gladiis, ut, si necesse foret, his se defensarent.
437Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0673D (auctor 950-1008)
Unum enim eorum necesse est fieri.
438Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0709D (auctor 950-1008)
» Illis quoque nec ad ista respondentibus, subiunxit antistes: « Cavenda nobis, sanctissimi Patres, illa terribilis Domini comminatio est, quam per prophetam praenuntiavit: S i me, inquiens, dicente ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, sanguinem eius de manu tua requiram (Ezech. III) . Nos itaque, qui speculatores in domo Dei sumus positi, non negligamus regi pericula ostendere sua, et, si necesse sit, exemplis ad resipiscendum provocetur, qualiter Maximus imperator, beatum Martinum impiis communicare compellens, imperio pulsus sit, vel Clodomirus, sacerdoti Avito non obaudiens, interierit.
439Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0712B (auctor 950-1008)
Unde mihi, propriis orbato haeredibus, necesse est quaerere extraneos, quibus partos relinquam thesauros.
440Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0737C (auctor 950-1008)
Propter quem cum synodum vellet rex congregare, Ragnemodus Parisiensis antistes dixit a sacerdotibus nequaquam eum communione fuisse privatum, nec esse necesse ideo episcopos vocari.
441Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0763B (auctor 950-1008)
Quibus ille: « Non, inquit, vobis, sed Thuodeberto, interitus paratur; cuius caput, si meam promereri vultis gratiam, vos necesse est auferre, aut ipsum vinum vinctumque ad me perducere.
442Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0409A (auctor 950-1008)
Transmeantibus Dornoniam, antequam ad praefatum veniatur Regulae coenobium, Droth torrens occurrit, quem dum transire esset necesse, vir Dei lintrem, quae perexigua illo habetur in fluviolo, dum ascendit, ea introrsus a lutoso littore relabente, cingulo tenus pene in aquam decidit.
443Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0946D (auctor fl. 800)
Babila siquidem eius soror, virgo Deo sacrata, illis quidquid in itinere visum necesse fuit, pallia quoque duo, quibus vicissim sanctorum cooperirentur corpora, pro qua valebat facultate, abunde paraverat.
444Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0472D (auctor 1152-1167)
Quae si ei dulcescere perstitissent, necesse erat amarescere illi, quod in hac vita dulcius cordi eius insederat, castitatis amorem.
445Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0505A (auctor 1152-1167)
Cumque ageretur de divisione Ecclesiae et de scissurae obstinatione, quae infra Alpes in sola Aquitania quasi nebulae corruptela consederat, multis modis et rationibus a servis Dei Comiti est intimatum, quod Ecclesia una est, et quidquid extra eam est, quasi extra Arcam iudicio Dei necesse est interire et dilui.
446Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0507D (auctor 1152-1167)
Arca alia nuper fabricata est; et cum sint duae, alteram necesse est esse adulteram; et in profundum demergi.
447Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0507D (auctor 1152-1167)
Arca, quam regit Petrus, si ex Deo est, necesse est ut arca quam regit Innocentius, obruatur.
448Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0508A (auctor 1152-1167)
Religio Camaldulensis, et Carthusiensis, et Cluniacensis, et Cisterciensis, et Praemonstratensis, aliaque innumerabilia servorum et ancillarum Dei collegia necesse est ut sub uno turbine corruant in abyssum!
449Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0511C (auctor 1152-1167)
In sermone etiam super Cantica canticorum quadragesimo secundo, inter caetera dicit: « Utinam neminem obiurgare necesse sit!
450Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0516C (auctor 1152-1167)
» Et post pauca: « Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse.
451Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0576A (auctor 1128-1203)
Quove modo est cuivis curandum, ut se intus ad unguem Noscat, et ignarae frangat conamina mentis: Quandoquidem quid de extremis tenet, imminet ingens Discrimen, ne dum alterius se credit amori, Vergat in alterius partem, et ratione relicta Sensibus obstrictus miser obmutescat, ut unde Venerit, ignoret, et quo properare necesse est.
452Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0499A (auctor 1128-1203)
Sed quoniam cogit, iubet, instat vestra voluntas, Ut super his quae vestra modo discretio movit, Mendicata mei tandem suffragia dentur Consilii; plene vestris obsistere votis Nolo, sicque mea vobiscum velle voluntas Incipit, ut tandem cupiat quodcunque necesse est.
453Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0331C (auctor 1128-1203)
Quamvis autem duo corpora conveniant in constitutione bruti, non est tamen necesse ut copulentur ad communem terminum ; hoc enim convenit partibus continuis.
454Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0334A (auctor 1128-1203)
Necesse est igitur ut sit ibi in essentia, praeter corpus, quae id faciat.
455Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0368A (auctor 1128-1203)
Non enim hoc ait Apostolus propter continentiam, sed ad confirmandum sincerae dilectionis vinculum, ut, si necesse fuerit, virum aliquid pro uxore pati non recuset, sicut Christus pro desponsata sibi Ecclesia, mortem subire non recusavit.
456Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0385D (auctor 1128-1203)
Praefati etiam dicunt haeretici quod non est necesse hominem confiteri peccata sua sacerdoti, si praesto sit laicus cui possit confiteri.
457Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0401C (auctor 1128-1203)
Item, si Pater genuit Filium, necesse est igitur gignentem tempore praecessisse genitum, et aliquam particulam de substantia gignentis decisam fuisse.
458Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0419A (auctor 1128-1203)
Quia ergo per alium plena hominis restitutio fieri non valebat, necesse fuit ut Creator creaturae subveniret, creaturam Creator subiret, ut per ipsum Creatorem homo restitutus, soli Creatori ad serviendum obnoxius esset, et hostis iurisdictionem supra humanum genus amitteret.
459Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0117A (auctor 1128-1203)
Ergo, unde superbit homo, cuius conceptio culpa, nasci poena, labor vita, necesse mori?
460Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0121A (auctor 1128-1203)
Lex naturae est ut famem sitimque depellas, ad hoc necesse non est ut transfretes maria, ut sequaris castra, parabile est et appositum quod desiderat natura.
461Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0144C (auctor 1128-1203)
Notandum vero quod ibi dicitur: Ex omni ligno paradisi comede (Gen. II) , etc., qui enim ab uno bono subditos vetat, necesse est ut multa concedat, ne mens ab omnibus repulsa, quasi ieiuna intereat.
462Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0169D (auctor 1128-1203)
Quia quicunque orare fructuose desiderat, necesse est ut de peccatis poenitens, mentis devotionem orando redoleat.
463Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0603C (auctor 1128-1203)
XXV. Licet in qualibet substantiae creatione materiam Patri, formam Filio, compositionem Spiritui sancto possit congruus ordo destinare: tamen in quolibet trium totam Trinitatem necesse est operari.
464Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0605C (auctor 1128-1203)
II. Quidlibet, sive substantia sive accidens sit, in sui esse natura bonum esse necesse est.
465Alanus de Insulis, De articulis Catholicae fidei, 210, 0607B (auctor 1128-1203)
Praeterea cum divinis secretis assistant, ut in supremis ministrent officiis, sapientes et cautos et providos angelos, libero arbitrio gaudentes esse necesse est.
466Alanus de Insulis, De VI alis cherubim, 210, 0276A (auctor 1128-1203)
Quia hoc scire non potes, ideo, necesse habes semper poenitere.
467Alanus de Insulis, De VI alis cherubim, 210, 0278D (auctor 1128-1203)
De hac Dominus dicit: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI) . Per oculum, intentionem, per corpus significat actionem; locus enim iste Evangelii sic intelligendus est, ut noverimus omnia opera nostra tunc esse munda, et placere in conspectu Dei, si fiant simplici corde, id est intentione superna, sive oculo charitatis; quia plenitudo legis dilectio charitas (Rom. XIII) . Oculum igitur debemus hic accipere, ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus, quae si simplex et pura fuerit, et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est ut bona sint.
468Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0256B (auctor 1128-1203)
Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina, et opus servo (ibid.) . Necesse est ut iniqui servi severitate dominorum suorum comprimantur ne illicita fruantur libertate; in quibus tamen non est despicienda natura, sed improbitas coercenda, ut sciant se subditos esse.
469Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0256C (auctor 1128-1203)
Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua (Eccli. XXXIII) . Quia in eo communem naturam debemus diligere, et si necesse fuerit, pro eo animam ponere; non est enim persequendus homo, sed vitia.
470Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0873A (auctor 1128-1203)
Et quot modis ponitur necessarium, tot modis ponitur necesse.
471Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0936A (auctor 1128-1203)
Scandalum dicitur error alicuius occasionem sumens ex facto vel verbo alterius, unde Dominus: Necesse est ut veniant scandala, id est ut aliqui scandalizentur.
472Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1002D (auctor 1128-1203)
Dicitur ambitio saecularis; unde in Evangelio: Villam emi et necesse habeo videre eam.
473Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0586A (auctor 1128-1203)
Quamvis delicias cupiat sibi quisque; necesse est Ut capiant omnes id quod habere queunt.
474Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0593B (auctor 1128-1203)
A simili, si quis sublimes tendit ad artes, Principio partes corde necesse sciat.
475Alanus de Insulis, Rhythmus de incarnatione Christi, 210, 0580B (auctor 1128-1203)
Cuius vita, cuius esse, Poena, labor, et necesse Vitam morte claudere.
476Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0653A (auctor 1128-1203)
Unde dicit auctoritas, quod prophetiam praedestinationis necesse est omnibus modis adimpleri, id est nulla inferiori causa potest impediri.
477Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 4, 36; 4 (auctor 1128-1203)
Nichil enim in humanis operibus indissolubile uel eternum, sed mortalium facta simili conditione necesse est dissolubilia esse et morti obnoxia iuxta illud Oratii: Debemur morti nos nostraque; siue receptus terra Neptunus classes aquilonibus arcet, regis opus, sterilisque diu palus aptaque remis uicinas alit urbes et graue sentit aratrum, seu cursum mutauit iniquum frugibus annis doctus iter melius, mortalia facta peribunt, id est mortalium facta.
478Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 15; 8 (auctor 1128-1203)
Ideo et diuersos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores absydas necesse est esse breuiores.
479Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 7, 42; 24 (auctor 1128-1203)
Necesse est enim, ut omnia signa, que Sol per totum circulum anni peragrat, Luna singulis mensibus explicet et transcurrat.
480Alanus Tewkesburiensis, Epistolae, 190, 1481A (auctor fl. 1150)
Nunc autem occasione tantum rotulae Wintoniae possessionem nostram antiquam ad te niteris revocare: in quo procul dubio, quantum in te est, statum Anglicanae Ecclesiae exempli pernicie omnino subvertis, quia si omnia iura illius antiquitatis iuxta rotulam illam debeant ad pristinum statum revocari, necesse erit munimenta, privilegia totius Anglicanae Ecclesiae a sua stabilitate turbari.
481Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0406C (auctor 1095-1125)
Unde, si domino regi satisfacere vultis, et principes terrae placare, oportet et necesse est ut omnia arma vestra in manum domini regis reddatis, et ex consilio nostro pacificos vos exhibeatis, in ditionem vero regis cum omni pecunia, quam habetis, intrantes, iram eius mitigetis, et sic gratiam in oculis eius inveniatis.
482Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0424C (auctor 1095-1125)
Victum, et omne quod necesse est corpori, nullis immitti portis tam copiosus sinebat exercitus.
483Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0459C (auctor 1095-1125)
Unde et nobis necesse est ut caute et ordinate ambulemus.
484Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0521A (auctor 1095-1125)
Quod dum inter se frequenti et secreto conventu aptarent, quidam ex eis, Enxhu nomine, fidem puram intimo corde et mente erga Baldewinum servans, fraudis adinventores et consentaneos sibi ex ordine aperuit, ideoque se suosque et civitatis introitus nocte et die ab illorum traditione necesse esse tueri, ne improvisos et incautos Turcorum vires et insidiae reperire possent.
485Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0530C (auctor 1095-1125)
Unde Gybel, quam subito percutere et vincere nequimus, necesse est ut hoc tempore intactam relinquamus; et ad opem nostrorum Archas castra et exercitum applicemus, atque gentibus una cum sociis nostris in bello occurramus.
486Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0595B (auctor 1095-1125)
Inter haec diversa negotia mensis Martius suo ordine coepit referri, ieiunium quadragesimale observari, dies solemnis Paschae propinquare, in quo chrisma et oleum infirmorum necesse est sanctificari.
487Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0650B (auctor 1095-1125)
Sed hoc tempore de hac re dissimulare, et silentio supprimere necesse est, si forte aliquid pecuniae cum ipso fratre Baldewino pro hac matrona res ituenda extorquere possimus, qua nimium anxie indigemusad remunerandos milites, assiduis laboribus nobiscum insudantes.
488Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 2, 2; 10 (auctor fl.c.1250)
Necesse est ergo locum eligere ubi auditorem ad intellectum cito possis applicare, ubi quasi nihil desit historiae, primoque teneatur in capite, ubi inquam media veluti principaliter prima lectores rapiant, omnia quasi quodam in speculo praelucent.
489Albericus Casinensis, Flores rhetorici, 1, 3, 6; 2 (auctor fl.c.1250)
Hanc si necesse fuerit certa ratio quam argumentationem dixi confirmabit.
490Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Set civitas Padue est in pacifico et tranquillo statu, unde non est necesse, quod idem dominus inperator veniat ad pacificandum eam, secundum quod in suis litteris continetur, quia timent de suo adventu, recordantes de adventu domini inperatoris Frederici, quid fecit, quia dimisit suum vicarium perfidum Hezelinum , qui eam destruxit, et Vicentiam conbussit.
491Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a; 4 (auctor c.1200–1280)
Praeterea, necesse est quod cibus corrumpatur secundum substantiam in qua fuit, et sic etiam habet motum corruptionis.
492Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a; 18 (auctor c.1200–1280)
Praeterea, in omni generatione necesse est illud, ex quo aliquid generatur, corrumpi prius, quia aliter duae formae substantiales essent in eodem simul; ergo si propter corruptionem cibi in nutritione dicemus esse motum corruptionis, eadem ratione dicemus esse motum corruptionis in omni generatione.
493Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a; 19 (auctor c.1200–1280)
Praeterea, non est necesse in omni nutritione fieri maius augmentum; aliter enim augmentativa non staret , quod est contra philosophos et contra sensum; ergo non est necesse quod cum nutritione sit augmentum, et per consequens non est necesse crescere in maiorem locum.
494Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d; 11 (auctor c.1200–1280)
Item, sic obicit Philosophus in primo de somno et vigilia: ‘Quorumcumque est aliquod opus secundum naturam, quando excesserit tempus vel aliquid eorum quae possunt tempore facere, necesse est ea languescere , ut oculos videntes, et quiescere hoc non facientes’, supple: necesse est; ‘similiter et manum et aliud omne, cuius est opus aliquod.
495Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d; 13 (auctor c.1200–1280)
Ergo a simili | cum nutritiva sit in membris habentibus opus aliquod, necesse est ipsam languescere quandoque et quiescere.
496Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c; 6 (auctor c.1200–1280)
(4) Praeterea, quando deperditur pars materiae in carne, cum forma non habeat esse nisi in materia, necesse est destrui formam, quae fuit in illa parte materiae ; ergo si restauratio fit secundum modum deperditionis , necesse est restaurationem fieri in forma et materia.
497Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d; 4 (auctor c.1200–1280)
(2) Praeterea, nutritiva est virtus operans in organo; ergo ad opus suum necesse est salvari substantiam organorum ; ergo non est possibile fieri deperditionem in illis.
498Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d; 8 (auctor c.1200–1280)
Illa enim membra radicalia composita sunt ex contrariis ad invicem pugnantibus, et cum in omni tali fiat deperditio, necesse est fieri continuam deperditionem in illis.
499Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d, 38c; 10 (auctor c.1200–1280)
(5) Praeterea, necesse est quod aliquid operetur in cibo ad receptionem specierum et figurarum membrorum corporis.
500Albertus Magnus, De homine, 1, 1, p2, p3, p5, p6, 33a, 23b, 17a, 3, 28a, 24b, 32c, 21d, 25b, 6, 14ab, 9c, 19d, 38c; 23 (auctor c.1200–1280)
Et ex hoc patet quod necesse est calorem agere in virtute animae.