'numeratio' - search in All Authors, Showing 1 to 65 of 65 hits

1Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0677A (auctor 1128-1203)
Ut testatur Augustinus, numerus memorialis est eiusdem rei iteratio, quae quodammodo gerit imaginem numeri; ubi enim repetitio, ibi videtur esse numeratio, ut si dicam: Sol, sol, sol; Deus, Deus, Deus.
2Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0677A (auctor 1128-1203)
Hic enim est iteratio, non diversorum numeratio: et talis iteratio dicetur memorialis numerus.
3Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0677A (auctor 1128-1203)
Numerus vero materialis est veri nominis numeratio, cum plura numerantur, ut si dicam: Socrates est unum, Plato est aliud.
4Anonymus, Assise regum regni Sicilie, 1, 5; 3
Si autem numeratio facta est, emptori repetitionem non esse, fiscum vero vendicare.
5Auctores varii 098, Epistolae pontificum Romanorum, 98, 0269B
Antiochenus versioni etiam propius accedit, at numeratio eadem ac priorum.
6Beda, Commentarii in Pentateuchum, 91, 0357D (auctor 672-735)
Numeratio a Moyse et Aaron facta a Domino imperata est, et non pro elevatione, sed pro obedientia facit, ut filii Israel tabernaculum portarent secundum ordinem.
7Beda, Commentarii in Pentateuchum, 91, 0357D (auctor 672-735)
A David vero numeratio pro elevatione facta est, et non a Domino imperata, et idcirco vindictam meruit.
8Beda, Commentarii in Pentateuchum, 91, 0359A (auctor 672-735)
Quando autem ad Ecclesiam refertur haec numeratio, ostenditur quia per multas virtutes omnes sancti numerantur; et capita, id est principatus; et quadraginta, id est quatuor Evangelia; sex, hoc est mundi aetas; et quingenti, id est quinque libri Moysi legis; quinquaginta, id est poenitentes; trecenti, id est fides Trinitatis.
9Boetius, De Trinitate, 64, 1251C (auctor 480-525)
Haec enim unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio; velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius, repetitio quaedam est eiusdem, non numera io diversorum: velut si ita dicam, sol, sol, sol, non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim.
10Boyer Carolus, Cursus philosophiae, 1, 4, 2, nt; 6 (opus 1952)
» Et S. Thomas: tempus «quantum ad id quod est formale in tempore, scilicet numeratio, completur per operationem intellectus numerantis2.
11Columella, De re rustica, 1, 8, 13; 26 (auctor 4–c.70)
Neve negotietur sibi pecuniamque domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet; haec enim negotiatio curam vilici avocat nee umquam patietur eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit.
12Duns Scotus Iohannes, Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen, 2, 2a, 1a, 1; 23 (auctor 1266-1308)
[] Unde respondeo: non tantum est unitas principium quia ab illo incipit numeratio, sed quia ipsa est per se pars numeri et in potentia ad formam eius.
13Eusebius Caesariensis Hieronymus Stridonensi, Interpretatio Chronicae Eusebii, 27, 0064A
II. Numeratio temporum non solum ante hominum genus, sed etiam ante lumina ipsa atque stellas esse, cognoscitur.
14Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p539, p574; 8 (auctor 1520-1575)
pro, innumeri peribunt: id est, numerus eorum finiri non potest, aut non potest finiri numeratio.
15Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1401, p0; 18 (auctor 1520-1575)
In quibus sabbatis aut hebdomadis procul dubio non incipiebat numeratio a prima, hoc est a Solis die: nec desinebat in eam quae communiter vocatur septima.
16Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLI, 1, p792; 12 (opus 1597)
Unde aliter etiam magnitudo finita dicitur quam multitudo; magnitudo enim est finita, quia in re ipsa clauditur extremo termino, vel uno, vel pluribus; numerus autem non habet in re aliquem designatum terminum, nam partes eius non habent in re ordinem aut positionem, tamen in ordine ad mentem semper habet ultimam unitatem, qua finitur eius numeratio.
17Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLI, 3, p0; 10 (opus 1597)
Primum quidem, quia illa non est vera et realis compositio, sed numeratio quaedam et discreta successio; ostendimus autem quantitatem discretam ut sic non habere veram ac realem unitatem quantitatis.
18Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XLI, 4, 3; 18 (opus 1597)
Ex quo non parum confirmatur doctrina superius tradita in sect. 1. Atque hoc modo facile solvuntur priores rationes; nam diversi numeri in suo modo extensionis et divisibilitatis non tantum differunt secundum magis et minus, sed etiam secundum diversam rationem extensionis seu numerabilitatis, quod non ita contingit in linea bicubita vel tricubita; haec enim numeratio omnino illi accidit quatenus continua est.
19Gaius, Institutiones, 3, 130; LII (auctor fl.160)
in his enim rei, non litterarum obligatio consistit, quippe non aliter ualent, quam si numerata sit pecunia; numeratio autem pecuniae rei facit obligationem.
20Gaufridus Claraevallensis, Libellus, 185, 0598D (auctor 1115-1188)
12. « Cum dicitur Deus, Deus, Deus; primum de Patre, secundum de Filio, tertium de Spiritu sancto, eorum quidem, qui sunt Deus numeratio facta est: eius vero, qua sunt Deus, repetitio.
21Gaufridus Claraevallensis, Libellus, 185, 0612B (auctor 1115-1188)
Haec enim unitatum repetitio, iteratio potius est, non numeratio: velut si ita dicamus, Ensis, mucro, gladius; repetitio quaedam est eiusdem, non numeratio diversorum: velut si ita dicam, Sol, sol, sol; non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim.
22Giordano Bruno, Ars reminescendi Triginta sigilli Sigillus sigillorum, p26, p27, p28; 17 (auctor 1548-1600)
13. In iis est simplex apprehensio vel conceptus primus, numeratio, mensuratio, ponderatio, divisio, distributio, distinctio, ordinatio, definitio, propositio, argumentatio, intellectio, quae est simplex conceptus secundus et (quam ita placet appellare) mentatio.
23Giordano Bruno, De magia mathematica, p1; 105 (auctor 1548-1600)
Primo nomini respondet numeratio Ceter; secundo numeratio Hochma idest sapientia etc.
24Guillelmus Lucensis, Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus, 2, 1; 388 (auctor -1178)
Cum vero in divinis multa denominatio dicitur, ut “Deus est bonus” “iustus” “sapiens” vel aliquid huiusce, non numeratio sed replicatio fit, quia ab una et eadem singularique dealitate, qua Deus est Deus, “bonum” “sapiens” “iustum” vel omne consimile <de Deo> predicatur.
25Herbertus de Boseham, Liber melorum, 190, 1364B (auctor -1186)
Liquet igitur ex praemissis quia cum dicitur Deus potens, Deus sapiens, Deus bonus et similia; sic eiusdem quidem repetitio est, non numeratio diversorum tanquam si de una eademque armatura dicatur sic: Haec armatura est ensis, haec est gladius, haec est mucro.
26Heterius Uxamensis Beatus, Epistola, 96, 0940B
Cuius numeratio instituta videtur, vel propter septenariam sanctae Ecclesiae universitatem, vel propter septiformem gratiae Spiritum, cuius dono ea quae inferuntur sanctificantur.
27Hincmarus Rhemensis, De una et non trina deitate, 125, 0537B (auctor 806-882)
Velut si de eodem dicam: Gladius unus, mucro unus, ensis unus, potest enim unus tot vocabulis gladius agnosci, haec unitatum repetitio iteratio potius est quam numeratio: velut si ita dicamus: Ensis, mucro, gladius, repetitio quaedam est eiusdem, non numeratio diversorum; velut si dicam, Sol, sol, sol, non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim.
28Hincmarus Rhemensis, De una et non trina deitate, 125, 0537B (auctor 806-882)
Non igitur si de Patre, Filio et Spiritu sancto tertio praedicatur Deus, idcirco trina numeratio numerum facit.
29Hugo de S Victore Incertus, Posteriores excerptiones, 175, 0799C
Mora sponsi, dilatio iudicii, dormitio virginum, mors hominum; medium noctis, insperatus eventus resurrectionis; clamor advenientis sponsi, tuba evangelica in die iudicii; praeparatio lampadum, recordatio et numeratio operum.
30Incertus 017, De XLII mansionibus, 17, 0009B
Sic enim scriptum est: Numeratio filiorum Israel cum exercitu eorum a viginti annis et supra, omnis egrediens ad praeliandum in Israel, etc.
31Iohannes de Sacrobosco, Tractatus de arte numerandi, praef.; 8 (auctor c.1195-c.1256)
Huius autem artis novem sunt species; scilicet, numeratio, additio, subtractio, mediatio, duplatio, multiplicatio, divisio, progressio, et radicum extractio; et haec dupliciter in cubicis et quadratis; inter quas primo de numeratione et postea de aliis per ordinem dicetur.
32Iohannes de Sacrobosco, Tractatus de arte numerandi, 1 (auctor c.1195-c.1256)
I. — Numeratio.
33Iohannes de Sacrobosco, Tractatus de arte numerandi, 1; 1 (auctor c.1195-c.1256)
Est autem numeratio cuiuslibet numeri per figuras competentes artificialis representatio.
34Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 4, 2, 9; 13 (auctor c.482-565)
et quidem aut imperfecta res est, licet metus interuenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est uel quid simile contigerit quod negotium perficeret.
35Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 7, 1, 25; 5 (auctor c.482-565)
idemque est et si forte stipulatus sit seruus numeraturus pecuniam: nam numeratio declarabit, cui sit adquisita stipulatio.
36Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 12, 1, 19; 2 (auctor c.482-565)
Non omnis numeratio eum qui accepit obligat, sed quotiens id ipsum agitur, ut confestim obligaretur.
37Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 14, 6, 3; 7 (auctor c.482-565)
et ideo etsi in creditum abii filio familias uel ex causa emptionis uel ex alio contractu, in quo pecuniam non numeraui, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia pecuniae numeratio non concurrit, cessat senatus consultum.
38Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 18, 1, 2; 3 (auctor c.482-565)
Sine pretio nulla uenditio est: non autem pretii numeratio, sed conuentio perficit sine scriptis habitam emptionem.
39Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 20, 4, 1; 2 (auctor c.482-565)
Qui dotem pro muliere promisit, pignus siue hypothecam de restituenda sibi dote accepit: subsecuta deinde pro parte numeratione maritus eandem rem pignori alii dedit: mox residuae quantitatis numeratio impleta est: quaerebatur de pignore.
40Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 45, 1, 126; 14 (auctor c.482-565)
plane si praecedat numeratio, sequatur stipulatio, non est dicendum recessum a naturali obligatione.
41Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 46, 1, 10; 2 (auctor c.482-565)
Si dubitet creditor, an fideiussores soluendo sint, et unus ab eo electus paratus sit offerre cautionem, ut suo periculo confideiussores conueniantur, in parte dico audiendum eum esse, ita tamen, et si satisda tiones offerat et omnes confideiussores, qui idonei esse dicuntur, praesto sint: nec enim semper facilis est nominis emptio, cum numeratio totius debiti non sit in expedito.
42Iustinianus, Digesta Iustiniani Augusti, 46, 2, 7; 2 (auctor c.482-565)
Cum enim pecunia mutua data stipulamur, non puto obligationem numeratione nasci et deinde eam stipulatione nouari, quia id agitur, ut sola stipulatio teneat, et magis implendae stipulationis gratia numeratio intellegenda est fieri.
43Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 1, 81; 8 (auctor 1547-1606)
ingens exspectatur: et ex Hispania litterae, duos milliones (ut noster hodie sermo et numeratio est) traiici, in usum solum Belgicae, adfirmant.
44Lipsius Iustus, Sylloge epistolarum a viris illustribus scriptarum, 2, 2, 313; 30 (auctor 1547-1606)
incipit numeratio a die Kalendarum, isque primus est, qui sic dicitur, tertius.
45Masenius Iacobus, Palaestra Styli Romani, 5, 4, 2; 25 (auctor 1606-1681)
Ideoque retrograda in omnibus numeratio est.
46Melanchthon Philippus, Epigrammatum libri sex, 3, 39; 9 (auctor 1497-1560)
Nam me docet numeratio, ut servem magis Quo plus videmus esse, quam quod est minus.
47Orlandini Nicola, Historia Societatis Iesu, 2, 1, 56; 24 (auctor 1554-1606)
Quippe cum res posceret, vt ad rationem anni communem nostra numeratio accommodaretur; annum saeculi euntis quadragesimum, tametsi non nisi eo in autumnum adulto, Pontificium diploma datum est, satius visum est adnumerare pro integro, quam vel morosius exequi menses, vel tam illustri commendatam opere anni partem obliterare.
48Petrus Abaelardus, Sic et non, 178, 1361B (auctor 1079–1142)
Item: Ergo in numero, quo numeramus, repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, velut si de eodem dicamus gladius unus, mucro unus, ensis unus, repetitio quaedam est eiusdem, non numeratio diversorum, velut si dicamus sol, sol, sol.
49Rabanus Maurus, Commentaria in Paralipomena, 109, 0402B (auctor 780-856)
Quod autem subiungitur: Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad, fratresque eius robustioris aetatis 2,700, principes familiarum, et caetera, ostendit, quod in novissimo anno regni David ista numeratio facta est, quando ante obitum suum universa ordinavit, et singulos iuxta officia sua disposuit, Salomonique filio suo omnia, quae facienda erant designando monstravit, atque ritus imperii quomodo tenendus esset, rationabiliter exposuit.
50Rabanus Maurus, Commentaria in Paralipomena, 109, 0403B (auctor 780-856)
Ideo enim numeratio populi quam fecerat Ioab, non est inserta in factis regis David, quia, superveniente indignatione Dei, omnis ille numerus conturbatus est, et non fuerunt iuxta illum distributi per ministeria, neque ad aliqua officia.
51Rogerus Baco, In Aristotelis De generatione et corruptione, p45; 4 (auctor c.1214–1294)
Item, generatio unius est corruptio alterius, et sic in instanti; cum ergo ad numerationem subiecti sequatur numeratio accidentis, erit ponere ultimum.
52Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 2, 18, 14; 37 (auctor c.4BC–65)
" Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: " Inmodica ira gignit insaniam.
53Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 3, 26, 8; 31 (auctor c.4BC–65)
Expecta me pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait: " Meditare mortem " vel si commodius sit " transire ad deos .
54Sennert Daniel, Epitome naturalis scientiae, 1, 8; 78 (auctor 1572-1637)
Utenim ulnae lignum per le quidem, nobis non cogitantibus, habet Quantitatem tot vel tot palmorum: tamen distin ctio et notatio illorum est mentis et artis nostrae: ita etiam motus per se quidem in rerum natura secundum successionem, extra animae nostrae operationem, aliquid est: sed collatio partium priorum et posteriorum, earumque numeratio, animae nostrae actio est.
55Sennert Daniel, Institutionum Medicinae Libri V, 1, 10; 303 (auctor 1572-1637)
c. 3. atque; a formatione ad motum, a motu ad partum cum Hippocrate soleat fieri numeratio: partus quoque terminus ita praecise ad nonum mensem alligari non porest, sed in decimum mensem excurrere ut plurimum solet.
56Sennert Daniel, Institutionum Medicinae Libri V, 3a, 3, 11; 341 (auctor 1572-1637)
Itaque qualis numeratio ad vigesimum instituitur: talis instituenda est ad quadragesimum: post quadragesimum vigesimus quisque, seu ultimus, qui tres septimanas claudit, est criticus.
57Thomas Aquinas, Catena aurea, in Lc., 12, 2; 44 (auctor 1225-1274)
Est igitur sibi curae diligenter nosse sanctorum vitam; unde subditur sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt; per quod significat quod omnia quae ad eos spectant, diligentissime novit: diligentiam enim curae adhibitae numeratio manifestat.
58Thomas Aquinas, Commentaria in octo libros Physicorum, 4, 23, 4; 6 (auctor 1225-1274)
Sed nihil aliud natum est numerare quam anima, et inter partes animae non alia quam intellectus; quia numeratio fit per collationem numeratorum ad unam primam mensuram, conferre autem rationis est.
59Thomas Aquinas, Commentaria in octo libros Physicorum, 4, 23, 5; 8 (auctor 1225-1274)
Unde nec numerus rerum ab intellectu animae dependet: sed solum ipsa numeratio, quae est actus animae, ab intellectu animae dependet.
60Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 8, 8, 4; 176 (auctor 1225-1274)
Et quantum ad hoc, visio illa non mensuratur aeternitate, sed tempore; non quidem tempore quod est mensura motus primi mobilis, de quo philosophus loquitur, sed tempore non continuo, quali creatio rerum mensuratur; quod nihil est aliud quam numeratio prioris et posterioris in creatione rerum vel in successione angelicorum intellectuum.
61Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 19, 5, 1; qc. 4 co. (auctor 1225-1274)
Humanitas enim est aliquid in re, non tamen ibi habet rationem universalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis; sed secundum quod accipitur in intellectu, adiungitur ei per operationem intellectus intentio, secundum quam dicitur species: et similiter est de tempore, quod habet fundamentum in motu, scilicet prius et posterius ipsius motus; sed quantum ad id quod est formale in tempore, scilicet numeratio, completur per operationem intellectus numerantis.
62Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 4, 12, 1, 1, qc. 3 co.; 17 (auctor 1225-1274)
Cum ergo omnes dimensiones sint eiusdem speciei, in quacumque materia sint, quia materia non intrat in definitionem earum; si dimensiones panis iterum sint sicut in subiecto in aere, sequitur quod duo accidentia speciei eiusdem sunt in eodem subiecto; quod est contradictoria esse simul; quia accidentium eiusdem speciei numeratio non est nisi ex subiecto; unde si subiectum sit unum, sequitur illa accidentia esse plura et non plura.
63Thomas Aquinas, Sententia libri Metaphysicae, 1, 14, 1; 14 (auctor 1225-1274)
Sicut autem numeratio est quaedam rerum certificatio quantum ad numerum, ita inquisitio de causis rerum est quaedam certa mensura ad certificationem naturae rerum.
64Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 53, 3; 38 (auctor 1225-1274)
Ubi autem sunt multa nunc sibi succedentia, ibi de necessitate est tempus, cum tempus nihil aliud sit quam numeratio prioris et posterioris in motu.
65Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 13, 39; 3 (auctor c. 1190-1264)
Causa fetus, aut est propter genus eius, femina namque penitus difficilioris est partus quam masculus: aut propter magnitudinem eius, vel capitis ipsius, aut crassitudinem corporis eius; aut propter multam eius parvitatem vel levitatem, propter quam non submergitur cum fortitudine; aut propter alterationem creature ab equalitate facilis lubricitatis, ut si sit habens duo capita; vel comprimat eum numeratio embrionum; forsitan enim in uno ventre sunt quinque, vel plures parvi, et diversi.