'peritus' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 1211 hits      Show next 500

1Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0773B (auctor fl. 923)
Attendite, fratres, Romam ubi consistebat Nero imperator duntaxat subterioris mundi (alter enim est superior et sidereus), necnon et Simon Magus infinitae peritus malitiae: illuc convenerunt apostoli principes a Deo constituti super omnem terram, quatenus scilicet diabolo et membris eius, Neroni et Simoni auferrent principatum mundi, ac regi superno, cui iure debetur, restituerent: quod quidem ita, gratias Deo, factum est.
2Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0054B (auctor fl. 1150)
Sicut peritus medicus qui ad visitandum aegrotum ingreditur, formam assumit compatientis ut aeger relevetur.
3Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0773 (auctor 947-1030)
Nullus episcopium divina lege peritus Tentet, sed sacris Scripturis evacuatus, Et studiis quem nec constrinxerit una dierum (15); Alphabetum sapiat, digito tantum numerare (16).
4Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 26; 4 (auctor c.624-704)
Hanc de Nazareth experientiam a sancto didicimus Arculfo, qui in illa duabus hospitatus est noctibus et totidem diebus et idcirco in ea diutius hospitari non poterat, quia ipsum cogebat locorum peritus Christi miles festinare de Burgunnia ortus uitam ducens solitariam Petrus nomine, qui post eundem circuitum ad illum, in quo prius est commoratus, reuersus est solitarium locum.
5Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0780B
Arculfus sanctus episcopus, gente Gallus, diversorum longe remotorum peritus locorum, verax index et satis idoneus, in Hierosolymitana civitate per menses novem hospitatus, et locis quotidianis visitationibus peragratis, mihi Adamnano haec universa quae infra exaranda sunt experimenta diligentius perscrutanti, et primo in tabulas describenti, fideli et indubitabili narratione dictavit, quae nunc in membranis brevi textu scribuntur.
6Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0804C
Hanc de Nazareth experientiam a sancto didicimus Arculfo, qui in illa duabus hospitatus est noctibus et totidem diebus; et idcirco in ea diutius hospitari non poterat, quia ipsum cogebat locorum peritus Christi miles festinare, de Burgundia ortus, vitam ducens solitariam, Petrus nomine, qui post eumdem circuitum ad illum in quo prius commoratus reversus est solitarium locum.
7Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0528D (auctor c.1140–1212)
Et apte quidem peritus, et discretus Magister prius de his agere censuit, quae ad instructionem pertinent mentis: deinde vero de his quae pertinent ad emundationem corporis: quia nimirum prius in homine virtutum spiritualium insignibus cor decorandum est; postmodum vero religiosis exercitiis corpus exornandum.
8Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0665A (auctor c.1140–1212)
XLVII. Intra introitum atrii ad orientem altare erat holocausti, non tamen in ipso introitu, sed ut vir quidam peritus longe ante me scripsit, versus austrum, cubitos habens quinque in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres in altitudine, factum quidem de lignis setim, aere coopertum, craticulamque in modum retis habens aeneam: ut per crebras illius aperturas, sicut Venerabilis Beda dicit, ignis suppositus ad consumendas omnes hostiarum partes libere penetraret.
9Adamus Scotus, Sermones, 198, 0260B (auctor c.1140–1212)
Verum ita in arte tua peritus non es, nisi scias sanitatem cum habetur, retinere ne amittatur; et cum amittitur, revocare ut recuperetur.
10Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0091A
Multos enim nemo peritus ignorat fuisse pseudoapostolos et veritatis apostolos post ascensionem Christi, qui nequaquam fuerunt tamen in carne discipuli Christi: et licet quatuor evangelistae de eo taceant, quippe qui summatim facta Domini perstrinxerunt, tamen liber gestorum eius conscriptus a discipulo eius Aureliano, a catholica semper Ecclesia susceptus, sufficienter a principio memorat gratiam apostolatus eius.
11Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0091D
Aquitaniam foedatam tali et tanta haeresi: episcopos Aquitaniae rusticos, qui iam antea quando hanc haeresim primitus audierunt surrexisse, non concilium mox congregaverant, totumque locum sancti Martialis non excommunicaverant et abominati non fuerant prohibentes in eo . . . sacrum ministerium et divinum officium: Odolricum abbatem parum intelligere litteras et parum doctum esse, sed coram rusticis fingentem se sapientem: monachos sancti apostoli idiotas, et nullam sapientiam litterarum in eodem monasterio; ipsum abbatem et eius monachos falsum apostolatum erexisse causa pecuniae qua abundant, et causa elationis ac superbiae; ipsos esse vitiosos, superbos, aestimantes se solos admirabiles et omnibus congregationibus monachorum superiores quasi reges; cum aliis loqui dedignantes, inhospitales, omnes spernentes; non esse ausos pro hac re concilium erigere, nullam auctoritatem posse monstrare, sed in abscondito ac si falsam monetam falsum, et, ut verbo eius utar, contrafactum apostolum facere Ego, inquit, sum valde peritus litteris, ego contradico eis, ego affirmo sanctum Martialem non esse apostolum ullo modo.
12Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0035B (auctor -875)
Tunc etiam fratres eius Atlas magnus est astrologus habitus: Mercuriusque nepos Atlantis multarum artium peritus, et ob hoc post mortem vano errore in deos translatus.
13Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0093C (auctor -875)
Basilius Ancyranus episcopus Macedonianae partis cum Eustathio Sebasteno princeps fuit; fuit autem artis medicinae peritus.
14Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 18; 1
reges et principes, et universaliter eos quorum est leges ferre, decet aliquas leges statuere circa circa possesiones civium, nam et Solon, qui circa ferendas leges dicebatur peritus et doctus, multas statuit possesiones civium.
15Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0429D (auctor 1110–1167)
Quis ille, vel ille est, ut praesit nobis, homo idiota et sine litteris, homo tota die se tradens et intricans terrenis, homo nec eloquentia clarus, nec in Scripturis exercitatus, nec discretus in opere, nec in arte spirituali peritus.
16Aeticus Ister, Cosmographia, 5; 18 (auctor fl.c.700)
Rostratas naves in oceanum septentrionalem magno opere fabricatas a Griphone quondam gentilem artificem magum veteranis temporibus fabrorum aeris magistrum; hic Scithica natione exortus, in multarum artium ingenio peritus, maxime in navale et fabrorum fornace.
17Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0668D (auctor 950-1008)
Inde vir, militiae peritus, non exspectato fratris Clotarii solatio, compositis ordinibus castra movit, atque improvisus armatas acies Hispaniis infudit.
18Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0737A (auctor 950-1008)
» Tacentibus interim caeteris, rex subiunxit: « Cunctos pie viventes hoc indignari oportet ac conari ut et medio auferatur hominum tyrannus hic; cuius pater procurator fuit regalium molendinorum, et (ut verius fatear) lanae opificio vitam produxit suam, » et quamvis fieri possit ut unus homo utriusque sit artis peritus, propter opprobrium tamen regis quidam ex legatis calumniari coepit, dicens: « Ne loquaris tam inculte, o rex.
19Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0180C (auctor 1128-1203)
Et Apostolus ait: Si minori revelatum est, maior taceat (I Cor. XIV) . Moyses peritus in omni scientia Aegyptiorum, non aspernatus est a Iethro gentili consilium accipere.
20Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0440D (auctor 1128-1203)
Ver etiam quasi artifex peritus in arte textoria, ut virginis applauderet incessibus, vestimenta texebat arboribus, quae demissione comarum, sub quadam adorationis specie, quasi flectendo genua, virgunculae supplicabant.
21Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0847A (auctor 1128-1203)
Magus proprie, in arte magica peritus, ut magi Pharaonis.
22Alanus de Insulis, Liber parabolarum, 210, 0583A (auctor 1128-1203)
De nuce fit corylus: de glande fit ardua quercus; De parvo puero saepe peritus homo.
23Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Eodem quoque anno Conradus marchio Montisferetri ab Axasinis occisus est, vir millitaris et in re millitari peritus, cautus, strenuus, fortis et audax, superbi magnanimus et devotus humilibus.
24Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
Iste papa fuit perspicacissimi ingenii et eminentissime scientie, in utroque iure peritus.
25Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
et eodem millesimo in mane factus est motus armorum in Mediolano, quia dominus Symon de Crivellis, Francischus de Garbagnate iuris peritus et aliqui allii nobilles civitatis Mediolani una cum stipendiariis comunis Mediolani ceperunt arma contra dominum Galeazium de Vicecomitibus et eius fratres, et ipsi Vicecomites expulsi fuerunt et se reduxerunt ad civitatem Laude, de qua civitate domini erant illi de Visterinis.
26Albertus de Bezanis, Cremonensis chronica pontificum et imperatorum, p1; XLIIII (auctor fl.1363)
In quo prelio interfecti fuerunt dominus Petrus de Rufrignascho, officialis ecclesie, dominus Francischus de Garbagnate iuris peritus et dominus Symon de Crivellis milex; tandem obtinuerunt gentes ecclesie et statim festinanter Modoetiam intraverunt; et sic guerra maxima inchoata fuit inter gentes ecclesie et eorum secutores pro parte una et dominus Galeazius et Marchus et fratres eorum de Vicecomitibus et eorum secutores et amicos pro altera.
27Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 22; 3 (auctor -1286)
In utraque lingua peritus, pater patrie dictus, tributa Urbis relaxavit.
28Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 50; 3 (auctor -1286)
VIII. Hic liberalibus disciplinis extitit eruditus et utraque lingua peritus.
29Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 77; 24 (auctor -1286)
VIIII. His temporibus Gregorio successit Çacharias in apostolica sede, Greca Latina que lingua peritus; qui pacem cum Longobardis fecit et filios conpatrum in matrimonio copulari prohibuit.
30Albertus Monachus, Chronica, 14a; 132 (auctor -1456)
Imperialium nullus potest quomodolibet promoveri, quantumcumque dignus est sufficiens, quantumcumque doctus et peritus, quantumcumque bone et sancte vite.
31Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 113; 116 (auctor ca.450-518)
Hic plangendi peritus, hic doctissimus flendi est.
32Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0945 (auctor 730-804)
Oratoris specialis diffinitio Vir bonus Natura Moribus Artibus Dicendi Peritus esse debet Natura Doctrina Usu
33Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 11; 28 (auctor -1271)
Iulius enim Caesar, qui nativitatem Domini quinquaginta annis praecesserat, bissextum adinvenit; vir peritus astrorum, sicut in Lucano de ipso legitur: Media inter proelia semper stellarum caelique plagis superisque vacavi.
34Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 11; 298 (auctor -1271)
Ecce quomodo vir peritus inter tot dona scientiarum stricta parte tubae versa ad seipsum humiliter se clamitat imperitum.
35Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 17; 17 (auctor 1157-1217)
Quis umquam auruspex⸝ motus extalium prominentium sollicitius considerat⸝ quis astrorum lege peritus⸝ ortum horoscopi notat argutius.
36Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1004C
Ibi nobis praesentabatur puerulus, necdum fandi peritus, filius videlicet eiusdem fratris nostri .
37Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1316D (auctor -c.1143)
Hinc est quod Paulus, cum quosdam in Ecclesia incontinentes aspiceret, concessit minima, ut declinarent maiora, et peritus medicinae coelestis non tam sanos instituit, quam infirmis medicamina monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor.
38Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1309A (auctor -c.1143)
Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit et subito percussit.
39Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 117, 5; 2 (auctor fl.366-384)
natura Chaldeus magister credulitatis apparuit: quamuis astrologiae peritus, deum tamen praeposuit humano consilio dignum aestimans, si hoc credatur de deo, quod quo modo fiat inuestigari non possit.
40Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 17, 0385D (auctor 366-384)
Sicut enim peritus medicus obsecrat infirmos, ut bene se agentes possint salutarem recipere valetudinem; ita et magister gentium hortatur, ut fidei suae digna opera facientes, possint percipere quae promissa sunt sanctis, sciens gloriae suae esse huius rei profectum.
41Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Galatas, 17, 0348D (auctor 366-384)
Sed tamen vult intelligi quia et peritus erat in Lege, et clarus vita: ac per hoc et dispensatione Evangelii praecipuus minister.
42Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Galatas, 17, 0348D (auctor 366-384)
Nihil dicit se ab apostolis consecutum, sed a Deo; quia qui imperitis sensum tribuit disciplinae christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus, dignatus est impertiri sensum rationis huiusmodi.
43Ambrosius Mediolanensis, De Iacob [CSEL], 2, 43; 1 (auctor 340-397)
Nec te Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis iuuandus oratis, qui genus sacerdos, peritus in lege, maturus aeui, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec temptamentis potuisti capi nec praemiis inflecti nec suppliciorum acerbitatibus frangi.
44Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 47, 21, 2; 1 (auctor 340-397)
comprehendamus ergo et nos, quantum possumus, interna mysteria ueritatis et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris uirtutemque caelestis oraculi, quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum in montem ascendit atque in nubem intrauit, ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Iesu, quia nemo sine uero Iesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere.
45Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 8, 68; 17 (auctor 340-397)
itaque quia legis peritus est iste qui temtat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit: nemo bonus nisi unus deus, ut admoneret quia scriptum est: non temtabis dominum deum tuum, sed magis confiteretur domino quoniam bonus.
46Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 7, 18, 4; 3 (auctor 340-397)
ideo talis Paulus, qui bene peritus in lege cognouerat praeceptum dicentis: pusi1 1animitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
47Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 16, 10, 1; 4 (auctor 340-397)
non quasi gloriosus insolens ipse se laudat, cum utique peritus legis alterius
48Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0492D (auctor 340-397)
Unde et saeculi istius sophistae traxerunt definitionem huiusmodi, quod sapiens vir bonus dicendi peritus sit.
49Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2054C (auctor 340-397)
Massadam quoque proripiens sese Manaimus, Iudae Galilaei filius, acer et peritus sophista, et turbandis rebus exercitatus, armorum invasit officinas, et induit armis inermes.
50Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0552D (auctor 340-397)
Legerat utique Salomonem plus quam Arius, et erat peritus in Lege; et ideo quia legerat, non creatum Christum dicit esse, sed genitum.
51Ambrosius Mediolanensis, De Iacob et vita beata, 14, 0632B (auctor 340-397)
43. Nec te, Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis iuvandus oratis: qui genere sacerdos, peritus in Lege, maturus aevi, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec tentamentis potuisti capi, nec praemiis inflecti, nec suppliciorum acerbitatibus frangi (II Machab. VI, 18 et seq.) . Denique a blandimentis coepit, quia iudicabat tormenta sua posse superari.
52Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1154B (auctor 340-397)
Comprehendamus ergo et nos quantum possumus interna mysteria veritatis, et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris, virtutemque coelestis oraculi: quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum, in montem ascendit, atque in nubem intravit; ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Iesu; quia nemo sine vero Iesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere.
53Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1287B (auctor 340-397)
Ideo talis Paulus, quia bene peritus in lege, cognoverat praeceptum dicentis: Pusillanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1427A (auctor 340-397)
Non quasi gloriosus ac insolens se ipse laudat, cum utique peritus legis, alterius magis quam proprio ore unumquemque laudandum esse non ignoraret.
55Amedeus Lausannensis, Homiliae de Maria Virginea Matre, 188, 1321B (auctor 1144-1159)
An erit peritus astronomus, nesciens quid sit motus?
56Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 19, 12; 1 (auctor c.330–c.391)
Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictus tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis Libitinae vel ludi ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
57Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 22, 1; 2 (auctor c.330–c.391)
Eique tandem haruspicinae peritus Aprunculus Gallus orator promotus rector postea Narbonensis nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum Cumque ille timeret, ne cupiditati suae congruentia fingerentur, eratque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constantii clare monstrabat.
58Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 23, 5; 39 (auctor c.330–c.391)
Haec ut antiquitatum peritus exposui; superest, ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum signa propria secuturus sciens, quod, si remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur.
59Ammianus Marcellinus, Res gestae, 19, 12, 1; 2 (auctor c.330–c.391)
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
60Ammianus Marcellinus, Res gestae, 22, 1, 2; 3 (auctor c.330–c.391)
Eique tandem aruspicinae peritus, Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum.
61Ammianus Marcellinus, Res gestae, 23, 5, 21; 39 (auctor c.330–c.391)
Haec ut antiquitatum peritus exposui; superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur.
62Ammonio Andrea, Carmina, 1, 16; 6 (auctor 1478-1517)
" "Arte Phoebi qui medica nepos habetur, Natura egregie peritus ille, Caeli qui numeros, et astra callet Omnes qui historias refert, et orbis Incunabula fabricamque novit, Rhetor quem latet et poeta nullus Immo quem nihil asserunt latere".
63Anastasius bibliothecarius, Interpretatio chronologiae S. Nicephori, 129, 0550C (auctor -879)
Verum et ille post triennium administrati pontificatus, ob ignotam quamdam causam, nolens deturbatur, evecto vicissim ad Patriarchici solii sublimitatem 104 Nicolao monacho, cognomento Grammatico, qui in studio virtutis aetate acta, litterarum non rudis erat, licet non exquisite peritus: Ecclesia per annos viginti septem gubernata, obiit senex admodum.
64Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0061B (auctor -879)
Et quemadmodum quis peritus belli, et optimus praetor, sanctissime et amantissime frater noster, omnibus potentiorem et omnia vincentem veritatem, tanquam quaedam valde fortia et inexpugnabilia proponens arma, huius aemulos deiecisti, et cum Christo et per Christum mundum vicisti, et eum qui divina furatus est, et dispoliavit aliena, et per fenestram in atrium ovium more latronum intravit, et praedatus est animas multorum, deinde etiam se arroganter extulit, et cervices erexit contra Deum omnipotentem, et in tantum iactanter elatus est, ut conventum sine subsistentia et sine persona fingeret contra irreprehensibile et divinissimum et sacrum pontificium tuum, quemadmodum fabula hippocentauros et tragelaphos; quod etiam latenter ad principem misit.
65Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0242C
Hic cum imperatore Othone Roma expulso egressus, comitando cum eo Ravennam venit; vir liberalium artium disciplinis satis superque eruditus, geometriae quoque adeo peritus, ut spatia locorum vel in terra vel in aere solo intuitu facile metiretur.
66Andrelino Fausto, De pacifica successione, 1; 14 (auctor 1462-1517?)
Ista regunt, solus puppim ceu clavus aduncam, Quem movet aequoreis nauta peritus aquis, Sic Titus Ausonias sumens incaepit habenas Finis et incaepto est non aliena suo.
67Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0348A (auctor -c.895)
Ergo quia nostram interpretationem veram credo, sicut in praefatione noster interpres in tribus linguis peritus galeatum ponit exemplum, de arboribus simpliciter intelligit Allophylorum.
68Anonymi, Frg. Parisinum de idiomatibus casuum, p. 566, l. 19
quarum pleraeque utrosque casus recipiunt, et per genitiuum quidem, ut ignarus sum huius rei, peritus sum huius rei, item imperitus; per ablatiuum autem, ut dignus sum hac re * et huius rei; et uerbo antecedente, uenit mihi in mentem huius rei et haec res.
69Anonymus, Carmina de gente Portensi, 1, 2; 20 (opus c.1490)
His Guido addatur, iuris legumque peritus, Et cui fraternus par probitate chorus, Cui mens, ingenium, corpus, iustitia, mores, Relligio, pietas, robora, simplicitas.
70Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, II; 306 (opus c.400?)
(A) Hic Scaevola summus fuit iuris peritus, quem in Caeciliana commemorat Cicero ... oratore tractat ... omne ... tunc est.
71Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, III; 1543 (opus c.400?)
EXIMIVS (a) quasi peritus.
72Anonymus, Alexandri Magni Macedonis epitoma rerum gestarum, p1; 308 (opus c.363)
Deinde naves ad ripam applicare iussit et si quis locorum peritus esset quaerere iussit.
73Anonymus, Itinerarium Alexandri, 6; 3 (opus c.340)
Crebrioribus quippe musculis tuberascens miris neruorum coetibus intendebatur, pernix cursu quo uellet, uehemens impetu quo rimaretur, nimius tormento iaculandi, continari quem destinasset peritus, feruens irruere quo audendum, constans excipere qui confideret, eminus certus, comminus uiolentus, eques improuidus turbidusque, pedes interritus peruicaxque.
74Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p7; 135
Primum debet esse in bellis peritus, ut scientia omnia pericula venientia superet; deinde debet esse fortis: nihil enim valet peritia, nisi accessit virtus; deinde strenuus in bello debet esse; deinde felicissimus.
75Anonymus, Assise regum regni Sicilie, 1, p0; 6
Unde quidam sapiens legisque peritus iuris interpres, iuris sacerdotes appellat.
76Anonymus, Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium, 1; 84
Item: "Bifida caritate flammeus, fraternitate non ficta compositus, doctrine celestis dapibus adornatus, a cunctorum labe vitiorum semotus vel segregatus vel separatus vel sequestratus vel remotus vel discretus vel disgregatus, sapientie floribus vel fulgoribus adornatus vel comptus vel fulgidus vel renitens vel prefulgens vel decusatus vel serenus vel illustratus vel rutilans vel splendens, largitatis dono munificus vel dapsilis vel donator vel largitor vel distributor, nimia benignitate suavis, humilis, habilis, deiectus, proclivis, amabilis, cunctis negotiis cautus, discretus, moderatus, rationabilis, providus, modestus, temperatus; divinarum serie scripturarum plenarie eruditus, peritus, gnarus, doctus, sapiens, conscius; in congruentibus consiliis conferendis eximius, magnus, sublimis, vehemens, copiosus, nimius, inmanis, excellens; corporea forma decorus, venustus, facetus, pulcher, formosus, prepollens; in exibenda familiaritate iocundus, exilarans, letans, tripudians, gestiens, exultans; eloquio suavis, dulcis, mitissimus, tractabilis, amabilis, affabilis, mansuetus, disciplinatus; cunctis moribus venerandus, reverendus, sublimandus, extollendus, exaltandus, recolendus, honorandus, venustandus".
77Anonymus, Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium, 1; 88
labe vitiorum semotus vel segregatus vel separatus vel sequestratus vel remotus vel discretus vel disgregatus, sapientie floribus vel fulgoribus adornatus vel comptus vel fulgidus vel renitens vel prefulgens vel decusatus vel serenus vel illustratus vel rutilans vel splendens, largitatis dono munificus vel dapsilis vel donator vel largitor vel distributor, nimia benignitate suavis, humilis, habilis, deiectus, proclivis, amabilis, cunctis negotiis cautus, discretus, moderatus, rationabilis, providus, modestus, temperatus; divinarum serie scripturarum plenarie eruditus, peritus, gnarus, doctus, sapiens, conscius; in congruentibus consiliis conferendis eximius, magnus, sublimis, vehemens, copiosus, nimius, inmanis, excellens; corporea forma decorus, venustus, facetus, pulcher, formosus, prepollens; in exibenda familiaritate iocundus, exilarans, letans, tripudians, gestiens, exultans; eloquio suavis, dulcis, mitissimus, tractabilis, amabilis, affabilis, mansuetus, disciplinatus; cunctis moribus venerandus, reverendus, sublimandus, extollendus, exaltandus, recolendus, honorandus, venustandus".
78Anonymus, Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium, 2; 71
Necessarium similiter est cognosci, quod quedam nomina sunt, quibus maxime dictantes utuntur, que tantum genetivis casibus recta constructione sociantur ut: "dubius, anceps, nescius, expers, particeps, doctus, peritus, sciens, conscius, gnarus".
79Anonymus, Rationes dictandi, 1, 1; 2
set ea rogamus ne dictandi peritus irrideat, ne emulorum lividus dens corripiat, ne ignarus artis abhorreat, quoniam et si lima perfectionis non assit non ideo tamen in omni parte erit inutile.
80Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 70 (opus c.1327)
Verum Rudolfus rex in arte preliandi non mediocriter peritus pariter et edoctus instaurat militem, aciem instruit, consertaque pugna commissum est prelium a mane usque post meridiem, fitque congressus partium utriusque.
81Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 524, 28, 1; 11
Quod vir gentilis valde libenter accipit, cum, in nutriendis holeribus quia peritus esset, audivit.
82Anonymus, Chronica minor minoritae Erfordensis, 524; 687
Anno Domini DXIX. Iustinus imperium adeptus, scilicet Iustinus maior, et regnavit annis VIII. Hic fuit vir katholicus multumque peritus.
83Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 899 (opus 1202)
in iure fit iuris lesio, dure Instant pressure, dum lex non est sibi cure; Ius ubi rite datur, transgressio predominatur, Et pax turbatur, [nec] ius in pace paratur, Sed premunitus discessit iure peritus .......... ...... [H]enricus ibi frater seu Ludewicus ....... ctore cognato iuris et hore ....... res aderant aliqui iuniores ....... i sunt inveniendo scabini.
84Anonymus, Chronica Sancti Petri Erfordensis moderna, 150, 13; 4
Anno Domini MCCCII. obiit dominus Bonifacius papa, vir per omnia laudabilis et peritus.
85Anonymus, Gesta abbatum Fontanellensium, 11, 16; 22
Erat enim praefatus Gervoldus, quamquam aliarum litterarum non nimium gnarus, cantilenae tamen artis peritus vocisque excellentia ac suavitate non egenus.
86Anonymus, Vita Sigiramni abbatis Longoretensis, 607; 150
Qui etiam professus est se contra hunc patrem benignissimuni murmurasse, non quia ei aliquod malum aliquando intulerit, set quia, acsi piscator peritus de amne ad litus extraens pisces, non solum ad eorum supplendam necessitudinem caperet, verum ad nausicam cotidie comedentibus usque deferret.
87Anonymus, Vita Walarici abbatis Leuconaensis, 161; 37
Si quis vero curiosius et plenius hoc scire voluerit, qualis et quantus in virtutibus miraculorum vir iste beatus extiterit, vel in scientia et doctrina divinarum humanarumque scripturarum, aut praesagio futurorum, seu quod et quales gentes ad fidem Christi adquisierit, monasteria utriusque sexus construxerit, et in dictandi peritia vel exponendi qualis fuerit, facillime hoc poterit invenire, si opuscula illa perquirat, quae eruditus discipulorum illius Ionas abba, vir magnus, eloquentiae plenus et dictandi peritus, polito et limato satis sermone de vita ipsius conposuit.
88Anonymus, Vitae Caesarii episcopi Arelatensis libri duo, 24; 273
Sed quia beneficia orationum servi Domini, quae corporibus et animabus Christus per illum praestitit, omnino nulla lingua valet, ut dignum est, expedire, licet rusticitas meae eloquentiae quasi fatua resonet, quia nec peritus sermone existo, tamen, quando cum sapientibus sermo est, pauca et vera testimonia magna sunt rerum emolumenta: sensus suos pro testimonio habent qui fideli mente vera dicta suscipiunt.
89Anonymus, Vitae Landiberti episcopi Traiectensis, 410, 9; 9
Tunc beatus Lambertus, quia Theutonice lingue peritus erat, et sine interprete sermo conserebatur, cepit eis retexere humane creationis et prevaricationis originem, et qualiter ob salutem hominum natus ex virgine Dei filius in cruce moriendo gravissimum mortis destruxerit imperium.
90Anonymus, Vitae sanctorum generis regii, p1, 3; 10
Erat tunc temporis in aula regis Flodovei quidam Aurelianus, vir peritus in secularibus et secretorum regis non innarus.
91Anonymus, Vitae sanctorum generis regii, p2, 9; 1
Et ut peritus et doctus negotiator mercimonium suum studens ampliare, parvi pendebat vilem et abiectam rem dare et preciosam emere.
92Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 4, 59; 5 (auctor fl.ca.1150)
Ornandi causa sumitur per contrarium sic: «Non enim, quemadmodum in palaestra, qui taedas candentes accipit, celerior est in cursu continuo, quam ille, qui tradit, item melior imperator novus, qui accipit exercitum, quam ille, qui decedit; propterea quod defatigatus cursor integro facem, hic peritus imperator inperito exercitum tradit.
93Anonymus Rapularius, Rapularius, 100; 1126
Dominus Bonaventura: doctor devotus; dominus Petrus Aureoli episcopus: doctor ingeniosus; magister Iohannes Duns, qui et Scotus: doctor subtilis; magister Geraldus, in sacra pagina peritus; magister Franciscus de Marchia – hii sunt Minores.
94Anselmus Cantuariensis, Exhortatio ad contemptum temporalium et desiderium aeternorum, 158, 0683B (auctor 1033-1109)
Discerne quid loqueris, quid taceas, et in loquendo et in tacendo peritus esto.
95Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1413D (auctor -1117)
Non dicit disce, sed serva; peritus enim erat in mandatis.
96Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Epistola I ad Corinthios, 114, 0521B (auctor -1117)
Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos saecularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen haec nihili pendit, nec usus est eis.
97Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Lucam, 114, 0309A (auctor -1117)
Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui.
98Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Marcum, 114, 0211C (auctor -1117)
(HIER.) Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas paratos vult esse suos.
99Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Ecclesiasticus, 113, 1220A (auctor -1117)
VERS. 22. - Vir peritus.
100Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 1076B (auctor -1117)
Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus.
101Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0756B
» Talibus fluctuantis mundi iactatus procellis, peritus nauta navim suam odoris virtutum pomis refertam ad innocentis vitae et conscientiae bonae reflexit portum; et fortis in adversis humilisque in prosperis sicut mundi lenociniis nequivit frangi, sic nec terroribus valuit concuti, dicens cum Psalmista: Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo.
102Anselmus S Remigii Remensis, Historia dedicationis ecclesiae S. Remigii, 142, 1439B
Dum ergo cum spiritualibus quibusdam viris qui ei praesentes erant, placido, ut semper erat, vultu, de eodem damno conquereretur, et aurifex peritus reficiendi huiusmodi fracturam ab eo perquiri praeciperetur, quidam corum alludentes, seria et alacri responsione dixerunt quod sanctus hic, in cuius illud tantopere amplectebatur devotione, tanti esset apud Deum meriti, ut ei idem vas integrum sua reformaret intercessione.
103Antoninus Placentius, Itinerarium recensio altera [CSEL], p1; 1 (auctor fl.c.570)
Arculfus sanctus episcopus gente Gallus diuersorum longe remotorum peritus locorum uerax index et satis idoneus in Hierosolymitana ciuitate per menses nouem hospitatus et loca sancta cotidianis uisitationibus peragrans mihi Adamnano haec uniuersa, quae infra craxanda sunt, experimenta diligentius percunctanti et primo in tabulis describenti fideli et indubitabili narratione dictauit, quae nunc in membranis breui textu scribuntur.
104Antoninus Placentius, Itinerarium recensio altera [CSEL], 29; 5 (auctor fl.c.570)
Hieronimus presbiter in loquendo peritus, interpretatione clarus, inter omnes relator conspicuus, in ipso ore speluncae petra sculpiuit et ob deuotionem Saluatoris ibidem sibi monumentum fecit.
105Antoninus Placentius, Itinerarium, 72, 0909B
Hieronymus presbyter, in loquendo peritus, in interpretatione clarus, inter cunctos relator conspicuus, in ipsius ore speluncae petram sculpsit, et ob devotionem Salvatoris ibidem sibi monumentum fecit.
106Apuleius, Apologia, 92, 26; 4 (auctor c.125–c.180)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
107Apuleius, Apologia, 94, 26; 7 (auctor c.125–c.180)
[h]is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito [h]errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut uir bonus dicendi peritus.
108Apuleius, Florida, 4; 1 (auctor c.125–c.180)
Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu uelles Aeolion simplex siue Iastium uarium seu Lydium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum.
109Ardo sive Smaragdus, Vita, 103, 0355D
Tentabat igitur infra hoc spatium, si continentiae culmen arripere posset, subtrahere corpori somnum, reprimere linguam, abstinere a cibo, parcius sumere vinum, et veluti peritus athleta ad futurum se componere bellum.
110Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0429C (auctor 480-525)
Quod qui Graecae linguae peritus est, quantum melius Graeca oratione sonet, agnoscit.
111Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 64, 0433 (auctor 480-525)
Nec hoc cognitione laboris evenire concesserim, sed potius ignorantia; quis enim laborandi peritus unquam a labore discessit?
112Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 422, l. 1 (auctor c.350)
peritus huius rei.
113Arusianus Messius, Exempla elocutionis, p. 422, l. 3 (auctor c.350)
peritus hoc facere.
114Atto Pistoriensis, Vita S. Ioannis Gualberti, 146, 0682C
Sed cum decumberet, die noctuque sanctos coram se libros legere faciebat, ut instructus assidua lectione, peritus divinae legis et divinarum sententiarum competenter efficeretur.
115Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0131B (auctor 925–961)
Et notandum quia Apostolus tam divinitate, quam humanitate Salvatoris instructi peritus, idcirco eum secundum carnem ex semine David factum dicit, ut locum daret divinitati.
116Atto Vercellensis Incertus, Polypticum, 134, 0879C
Quibit medicinae capax nullus esse peritus, physicam intente ne rationem scrutetur.
117Atto Vercellensis Incertus, Textus alter Polyptici, 134, 0893A
Nullus tam capax quibit esse peritus medicinae ni intente scrutetur physicam rationem.
118Auctores incerti, Hymni, 17, 1179 (auctor 1104-1117)
Hoc et beatus tempore Abrahamus fideliter Peritus in mysterio Tres vidit, unum credidit.
119Auctores varii 003, Epistolae confessorum Romanorum et Carthaginensium, 3, 0673D
ARGUMENTUM huius et sequentis Epistolae habes istud in Epistola Cypriani XXII. Exempla quoque, inquit, Epistolae Celerini boni et robusti confessoris quam ad Lucianum eumdem confessorem, scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis, ut sciretis et laborem circa omnia et diligentiam nostram, et veritatem ipsam disceretis: Celerinus confessor quam sit timoratus, et cautus et humilitate ac timore sectae nostrae verecundus: Lucianus vero circa intelligentiam dominicae lectionis, ut dixi, minus peritus, et circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus.
120Auctores varii 022, Testimonia veterum de S. Hieronymo, 22, 0213
XLII. Quamvis non defuerit, temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus; qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit.
121Auctores varii 022, Testimonia veterum de S. Hieronymo, 22, 0218
ISIDORUS HISPALENSIS Originum libro VI. Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus, ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit eloquenterque transfudit.
122Auctores varii 028, Testimonia, 28, 0141B
Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus, ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfundit.
123Auctores varii 028, Testimonia, 28, 0139A
Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit.
124Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0303B
Iulianus certe non mediocriter Graecae lingua peritus fuit, siquidem dicitur a Gennadio, Graeca et Latina lingua scholasticus (Lib.
125Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0334B
Denique Ortelius, peritus in primis geographus, Milevum et Mileum distinguit; nec rationem affert Ferrarius cur ab Ortelio discedat.
126Auctores varii 067, Vita S. Caesarii, 67, 1040A
31. Sed quia beneficia orationum servi Domini, quae corporibus et animabus Christus per illum praestitit, omnino nulla lingua valet ut dignum est expedire, licet rusticitas meae eloquentiae quasi fatua resonet, quia nec peritus sermone existo, tamen cum sapientibus sermo est, pauca etiam testimonia magna sunt rerum emolumenta; sensus suos pro testimonio habent qui fideli mente vera dicta suscipiunt.
127Auctores varii 071, Testimonia, 71, 0134D
10. Gregorius . . . vir sanctus Deo et hominibus dilectus, in sacris Scripturis optime peritus; in perscrutandis gestis sanctorum studiosissimus fuit . . . qui cum esset vir doctus et eruditus scripsit aperto sermone plura opuscula, etc.
128Auctores varii 087, Epigrammata, 87, 0061A
Haec mihi doctor retulit peritus, Nomen Augusti merito retentans, Quae tibi, praesul venerande Ruodbreckt, Pango tenenda.
129Auctores varii 087, Formulae diversae, 87, 0921C
A quo verbo accipere aves quae alias aves capiunt, accipit es nominantur, cum episcopi suos subditos, non ut accipitres capere, sed sicut gallina pullos suos fovere, et quosque infirmos ut peritus medicus convenienti medicamento ac tempore debeant curare, et quos curare non potuerint, aut patienter tolerare aut regulariter usque ad correctionem sustinentes a sano corpore submovere.
130Auctores varii 100, Testimonia veterum, 100, 0132C
Gymnasii Cantabrigiensis annales habent, quod omnes illic liberales artes publice post Bedam docuerit, Latine, Graece et Hebraice peritus.
131Auctores varii 127, Elogia, 127, 0017B
Anastasius apostolicae bibliothecae custos et instaurator sagacissimus, in divinis Scripturis eruditus, et in saecularibus litteris nobiliter doctus, Graeco et Latino multum peritus eloquio, fertur nonnulla composuisse opuscula, sed ad manus nostras nihil eorum pervenit.
132Auctores varii 152, Tituli funebres, 152, 0570A
Nam si cui sancto requiem bona vita meretur, Huic quoque pro meritis summa datur requies; Qui cum multimode nostra polleret in urbe, Solamenque suis atque decus fieret; Cumque faveret ei fortuna per omnia, iamque Hunc praeferremus omnibus et merito: Namque benignus erat omnique peritus in arte Facundusque satis divitiisque potens, Omnia postposuit Christo nudumque secutus Christum, cum multis suscipit hunc eremus.
133Auctores varii 154, Gesta Alberonis archiepiscopi, 154, 1329C
Haec autem eorum sunt nomina, quae melius in libro vitae utinam scripta sint: episcopi cardinales: Albericus Hostiensis, Himerus Tusculanus; presbiteri: Guido Summanus, Haribertus S. Anastasiae, magister Guidodens, vir valde litteratus, legum et iuris peritus, Iulius S. Marcelli, Hugo Novariensis, magister Hubaldus, Gislebertus S. Marci, Iohannes Papiro; ex diaconis autem: vir nobilis genere Ottavianus, et moribus nobilior, honestate et liberalitate notandus, specialis amator Theutonicorum, Guido Cremensis, vir alti sanguinis valdeque curialis et honestus dulcique eloquio; Odo Bone case, mansuetissimus homo, ex Romanis ortus nobilibus, omnibus affabilis et pius; Iohannes quoque S. Mariae novae, vir dulcissimae affabilitatis, sanctimonia morumque exornatione decoratus; Gregorius quoque S. Angeli, vir ingenii vivacis, promptus et expeditus ad omnia quae honestati et ecclesiae Dei utilitati conveniunt.
134Auctores varii 210, Veterum testimonia, 210, 0029A
Primum est, Henrici Gandavensis, archidiaconi Tornacensis, SS. theologiae doctoris Sarbonici, cognomento Solemnis, qui, libro De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 21, haec de Alano scribit: « Alanus, Insulis oriundus, liberalium artium peritus, Parisiis ecclesiasticae scholae praefuit, et ingenii sui monumenta relinquens, scripsit Summam ad praedicationis officium utilem.
135Auctores varii, Carmina Burana, 56, 66; 1 (auctor fl.1230)
Acteon, Lampos, | Erythreus et Philogeus: Istis nominibus | poterit spectare peritus Quemque diem tantum | tempus retinere quaternum.
136Augurelli Giovanni Aurelio, Iambici libri, 1, 23; 2 (auctor 1456-1524)
Haec ille, erat qui candidus simul iudex Simulque rerum doctus et simul prudens, Utraque lingua vir peritus et grandi Virtute mirae praeditus senex vitae.
137Augustinus Hipponensis, Confessiones [CSEL], 1, 23; 2 (auctor 354-430)
nam et Homerus peritus texuerat tales fabellas et dulcissime uanus est et mihi tamen amarus erat puero.
138Augustinus Hipponensis, Confessiones [CSEL], 7, 26; 2 (auctor 354-430)
garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, saluatore nostro, uiam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem.
139Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 1, 23; 7 (auctor 354-430)
uideo, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod uituperasti laudare cogaris, nec insidiosus uerborum captator, ne tibi dicatur: 'sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto Christianus'.
140Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 10, 28; 3 (auctor 354-430)
Aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem eleuant animam, ut iam nec eidem ipsi, quam spiritalem uocas, aliquid post huius uitae finem prodesse uideantur; et tamen uersas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium curiosis, uel ad eas facias ipse curiosos.
141Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 8; 8 (auctor 354-430)
Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse uoluerunt siue etiam crediderunt.
142Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 18, 43; 3 (auctor 354-430)
Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est, quod ecclesiae Latinae tenent; quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus.
143Augustinus Hipponensis, De natura et origine animae [CSEL], 4, 1; 4 (auctor 354-430)
ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, immo uero mc non esse certissime scio et fieri posse non ambigo, ut aliquid inperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat, et in hoc te plane laudo, quod ueritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti te scire quod nescis, sed ideo libere, quia personam non reueritus elegisti aperire quod sentis.
144Augustinus Hipponensis, De ordine [CSEL], 2, 26; 5 (auctor 354-430)
itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi.
145Augustinus Hipponensis, Epistulae 124-184 [CSEL], 153, 23; 3 (auctor 354-430)
sed non ideo debet iudex uendere iustum iudicium aut testis uerum testimonium, quia uendit aduocatus iustum patrocinium et iuris peritus uerum consilium; illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur, isti ex una parte consistunt.
146Augustinus Hipponensis, Liber de divinis scripturis [CSEL], 38; 28 (auctor 354-430)
Item illic: Vir peritus multos erudiuit, et animae suae suauis est.
147Augustinus Hipponensis, Speculum vel liber de divinis scripturis [CSEL], 27; 85 (auctor 354-430)
Et paulo post: Ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dioene; magister, quid faciendo uitam aeternam possidebo?
148Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0671 (auctor 354-430)
Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero.
149Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0747 (auctor 354-430)
Garriebam plane quasi peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem.
150Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0459 (auctor 354-430)
Video, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod vituperasti, laudare cogaris; nec insidiosus verborum captator, ne tibi dicatur, Sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto christianus.
151Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0705 (auctor 354-430)
Si dixeris, Habet: respondebitur tibi, Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possident; et tibi ab imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti.
152Augustinus Hipponensis, De anima et eius origine, 44, 0523 (auctor 354-430)
Ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, imo vero me non esse certissime scio; et fieri posse non ambigo ut aliquid imperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat: et in hoc te plane laudo, quod veritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti scire te quod nescis; sed ideo libere, quia personam non reveritus, elegisti aperire quod sentis.
153Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0306 (auctor 354-430)
Aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem elevant animam; ut iam nec eidem ipsi, quam spiritualem vocas, aliquid post huius vitae finem prodesse videantur: et tamen versas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas, et placeas illicitarum artium curiosis, vel ad eas facias ipse curiosos.
154Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0565 (auctor 354-430)
Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit: quo merito eum post mortem deum esse voluerunt, sive etiam crediderunt.
155Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0603 (auctor 354-430)
Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus, qui non ex graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem Scripturas converterit.
156Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0093 (auctor 354-430)
Quis enim non videat quid voluerit dicere, et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5) ? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus, artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur?
157Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0108 (auctor 354-430)
Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantumdem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine; nihi.
158Augustinus Hipponensis, De immortalitate animae, 32, 1024 (auctor 354-430)
Si vero ars de animo in animum transit, in illo mansura deserens istum; nemo artem docet nisi amittendo, aut etiam non nisi docentis oblivione fit aliquis peritus, sive morte.
159Augustinus Hipponensis, De musica, 32, 1182 (auctor 354-430)
D. Nec in illo quidem, quia et ipse imperitus est, etiamsi fuit peritus aliquando.
160Augustinus Hipponensis, De ordine, 32, 1007 (auctor 354-430)
Itaque, quanquam bonorum auctoritas imperitae multitudini videatur esse salubrior, ratio vero aptior eruditis: tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus novit qualem se debeat praebere docentibus, et quali vita esse docilis possit; evenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus, non aperiat nisi auctoritas ianuam.
161Augustinus Hipponensis, De quantitate animae, 32, 1050 (auctor 354-430)
Ac prius quaeramus, utrum crescentis cum corpore animi certum argumentum sit, quod aetatis accessu aptior humanae consuetudini homo, et in ea magis magisque peritus est.
162Augustinus Hipponensis, De Trinitate, 42, 1042 (auctor 354-430)
Sicut multarum disciplinarum peritus ea quae novit, eius memoria continentur, nec est inde aliquid in conspectu mentis eius, nisi unde cogitat; caetera in arcana quadam notitia sunt recondita, quae memoria nuncupatur.
163Augustinus Hipponensis, De Trinitate, 42, 1043 (auctor 354-430)
Duarum ergo vel plurium disciplinarum peritus, quando unam cogitat, aliam vel alias etiam si non cogitat, novit tamen.
164Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0788 (auctor 354-430)
Et unde intelligimus quod ille peritus erat Legis?
165Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0788 (auctor 354-430)
Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat.
166Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 1002 (auctor 354-430)
Sed ille vir, Dei dono iustus, et fortis, et pie peritus, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, Dominus abstulit (Iob I, 16, 21) ; optime sciens diabolum etiam quod facere de istis elementis poterat, non tamen servo Dei, nisi eius Domino volente ac permittente fuisse facturum; malitiam diaboli confundebat, quoniam quis illa in se probando uteretur, sciebat.
167Augustinus Hipponensis Incertus, Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, 35, 2360
Natura Chaldaeus, magister credulitatis apparuit: quamvis astrologiae peritus, Deum tamen praeposuit humano consilio, dignum aestimans si hoc credatur de Deo, quod quomodo fiat investigari non possit.
168Aulus Gellius, Noctes Atticae, 4, 8, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
169Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6, 7, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
ANNIANUS poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.
170Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11, 18, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.
171Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15, 22, 1; 2 (auctor c.125–c.180)
SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit.
172Aulus Gellius, Noctes Atticae, 16, 10, 4; 5 (auctor c.125–c.180)
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
173Aulus Gellius, Noctes Atticae, 19, 9, 2; 3 (auctor c.125–c.180)
Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque veterum peritus.
174Ausonius Burdigalensis, Epigrammata, 19, 0836D (auctor 309-394)
Arma virumque docens, atque arma virumque peritus Non duxi uxorem, sed magis arma domum.
175Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 157, 6a; 17 (auctor c.310-c.395)
subnecte et illud leniter: 'apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex: ut hinc avi ac patris decus, mixto resurgens sanguine, Probianoque atque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Silvios lulis miscuit, sic iste, qui natus tibi, flos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul iocari et discere'.
176Ausonius Burdigalensis, Opuscula, 227, 17; 1 (auctor c.310-c.395)
III. Arma virumque docens atque arma virumque peritus non duxi uxorem, sed magis arma domum.
177Ausonius Burdigalensis, Epistulae, 12; 23 (auctor 309-394)
dic me valere et vivere, dic vivere ex voto pio, sanctis precantem vocibus, ut, quem curulis proxima collegio nati dedit, hunc rursus Augustus prior suis perennet fascibus, subnecte et illud leniter: Apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex; ut hinc avi ac patris decus, mixto resurgens sanguine, probiano itemque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Silvios lulis miscuit, sic iste, qui natus tui, Hos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul et iocari et discere.
178Avitus Viennensis, Sermo in rogationibus, 59, 0398B (auctor 460-518)
Hic plangendi peritus, hic doctissimus flendi est.
179Balde Iacob, Poemata, 2, p7, 4, 2; 318 (auctor 1604-1668)
Communicat hoc Damon, sed non, ut quinque artium peritus.
180Balde Iacob, Poemata, 3, p14, 1, BaPK.03.04.01.56; 10 (auctor 1604-1668)
Scribe, Lege; aut canta; clamat non nemo peritus Sacris ex adytis.
181Balde Iacob, Solatium Podagricorum, 1, 13; 53 (auctor 1604-1668)
Cum ulterius penetrare non posset, spe delusus evanuit, insequente anno, eiusdem humoris genius, maiore comitatu, saeviore nequitia, multaque bile suffusus arietavit in crura: et tamquam iam peritus locorum nervum belli aggressus est; circum vallato poplite, genuum tenus.
182Balde Iacob, Urania Victrix, ded., p18; 41 (auctor 1604-1668)
Totum fallendi artificium peritus magister Thomas Kempensis optime declaravit his verbis: Lib. 1. de imit.
183Balde Iacob, Urania Victrix, 3, 4; 49 (auctor 1604-1668)
Condecorant: quae si vera, peritus homo es Quam vereor, ne nunc etiam iacularis in altum: Ut levis a tergo sibilat aura tuo.
184Baldricus Dolensis, Historia Hierosolymitana, 166, 1146B (auctor c.1050–1130)
Est enim, ut omnes novimus, vir regii sanguinis, a proavis Christianae professionis, more Gallico militiae peritus, pectore et brachio vir in re militari efficacissimus: qua de re per omnia est in hac expeditione singulariter approbatus.
185Bardo presbyter, Vita Anselmi episcopi Lucensis, 2; 2 (auctor -1086)
Studiosum tamen iam tunc in scholasticis etiam legendis libris fuisse, ipso saepius referente, cognovimus; quod et rei evidenter probavit effectus; quia in arte grammatica et dialectica extitit peritus.
186Barichevich Adamus Aloysius, Epistolae, 5; 1 (auctor 1756-1806)
Nota ‹1› Skerlecz simulandi peritus aliter egit quam se acturum indicabat.
187Barichevich Adamus Aloysius, Epistulae XVI invicem scriptae, P06; 12 (auctor 1756-1806)
Possessor huius Musaei Historiae Naturalis satis peritus, ne γρῦ quidem de antiquitatibus sciverat.
188Basinio da Parma, Carmina varia, 1, 17; 2 (auctor 1425-1457)
Nanque hic historicus, vehemens orator et artis Socraticas discens, terrae caelique peritus, Et rerum causas et mundi semina novit, Lunaremque globum nec non Titania victor Sydera rimatur, telluris et aequoris oras Angustas minimumque solum; quid bruma, quid aestas, Quid ver purpureum ventorum mutet habenas, Autumnusque alio varietur flamine, quonam Sydere se Boreas Geticis se mittat ab antris, Austrique Zephyrique tenent qua parte, fragore Quo cadat Eurus agens tumidarum marmor aquarum, Unde cadunt tortis vibrata tonitrua flammis; Quae de quinque plagis non sit penetrabilis una, Solis inardentis vicino limite; binae < Temperie ut zonae, extremis mediaque repostis > , Perpetua pecudum genus omne virumque volantumque Usque polum subter magnum pascantque ferantque; Haeque ubi de medio magnum traxere calorem, Frigus ab extremis turpi squalore, profunda Temperies geminis infertur ab aethere terris.
189Basinio da Parma, Carmina varia, 1, 20; 77 (auctor 1425-1457)
Sunt mihi qui faveant iuris legumque peritus Burgius et scriptis clarus Valturius armis, Qui docet arte modis committere praelia miris.
190Beda, Allegorica expositio in Cantica canticorum, 91, 1194D (auctor 672-735)
Contra quos utrosque Psalmista Dominum precatur, dicens: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L) . Quicunque enim stabilitus fortiter in Christo, sedula se suosque cautela circumspicit, ne huiusmodi bellis, quae sive palam per homines, seu per diabolum occulte ingeruntur, superari valeant; merito talis nasus appellari potest sponsae Christi, et esse similis turri quae ad prospectum Damasci in Libano sit monte constructa, quia discernendi peritus ac vita sublimis, continuis procurat excubiis ne quando Ecclesia repentinis malorum incursionibus turbetur.
191Beda, Allegorica expositio in Esdram et Nehemiam, 91, 0895D (auctor 672-735)
Longum est de singulis sanctae civitatis aedificiis vel aedificatoribus spirituali interpretatione disserere; quae etiam nobis tacentibus lector peritus facillime cognoscit.
192Beda, De ratione computi, 90, 0593C (auctor 672-735)
Sed Dionysius secundus abbas Romanus, utriusque linguae peritus, Graece et Latine cyclos scribens paschales, noluit eos ab impii principis annis computare.
193Beda, Historia ecclesiastica, 95, 0119D (auctor 672-735)
Hoc etenim ordine Septentrionalis Scottorum provincia, et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore Pascha dominicum celebrabat, aestimans se in hac observatione sancti ac laude digni Patris Anatolii scripta secutam (Vide infra, c. 25, et Bed. Chron., n. 4230) . Quod [Al. add., quidem] an verum sit, peritus quisque facillime cognoscit.
194Beda, Homiliae, 94, 0073C (auctor 672-735)
Architriclinus aliquis legis peritus illius temporis est, fortasse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc eius Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus.
195Beda, Homiliae, 94, 0508A (auctor 672-735)
Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans eum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
196Beda, Homiliae, 94, 0508A (auctor 672-735)
Legis peritus qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X) . Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
197Beda, Homiliae, 94, 0508B (auctor 672-735)
legis peritus ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse iactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere iuxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum iustificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans.
198Beda, In Evangelium S. Lucae, 92, 0591C (auctor 672-735)
Et certe si qui nobis peritus ac sapiens medicus praeciperet: Attendite, inquiens vobis, ne qui (verbi gratia) de illius vel illius herbae succo avidius sumat; quod si fecerit, repentinus ei superveniet interitus, quanto quisque studio praemonentis medici mandata servaret, ne, videlicet, vetitum gustando, periret?
199Beda, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 3, 3; 6 (auctor 672-735)
Quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit.
200Beda Incertus, Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone, 90, 1019B (auctor c.820)
dicit, si Phrynis non fuisset, neque Timotheum haberemus; etsi enim Phrynis artis musicae minus fuit peritus quam Timotheus, tamen praeceptor ipsius fuit, ipsumque excitavit ac praeparavit, ut artem hanc ad maiorem perfectionem perduceret, et musicus excellentior evaderet.
201Beda Incertus, Sermo in Psalmum LII, 93, 1108A (auctor c.820)
Sicut peritus et dives aurifex volens aliquod mirum opus facere, undecunque potest colligit insignes et pretiosos lapides, inter aurum, vel argentum, ponendos, tam ad peritiae suae ostensionem quam ad operis miri nitorem; sic et Deus omnipotens, ostendere cupiens divitias sapientiae suae, tantam peritiam tantamque excellentiam artis in humanae et mundanae fabricae tabula expressit, ut omnes sapientes artifices semper habeant quod mirentur et venerentur.
202Beda Incertus, Sermo in Psalmum LII, 93, 1110A (auctor c.820)
Sicut peritus citharoeda, chordas plures tendens in cithara, temperat eas acumine et gravitate tali, ut superiores inferioribus conveniant in melodia, quaedam semitonii, quaedam unius toni, quaedam duorum tonorum differentiam gerentes, aliae vero diatessaron, aliae autem diapente vel etiam diapason consonantiam reddentes; ita et Deus omnipotens omnes homines ad coelestis vitae harmoniam praedestinatos in manu sua, quasi citharam quamdam chordis convenientibus ordinatam habens, quosdam quidem ad acutum contemplativae vitae sonum intendit, alios vero ad activae vitae gravitatem temperando remittit.
203Bene Florentinus, Candelabrum, 2a, 63; 8 (auctor -1239)
(7) Multum valet hec exhornatio, quoniam aliter liber, aliter servus, aliter peritus, aliter imperitus, aliter iuvenis, aliter senex introducitur ad loquendum, (8) iuxta illud: "Intererit multum Davusne loquatur an heros" .
204Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0276A (auctor c.480–547)
Nisi alia rationabilis causa existat. ] Rationabilis isthaec causa ex duplici capite repeti potest: 1o ex vitae merito, 2o ex naturali aliqua industria, vel peritia in aliqua arte, vel officio, qua quis prae alio pollet: nam, verbi gratia, si iunior aliquis frater secundum saeculum ignobilis in cantu peritus existat, ad cantandum in ecclesia seniori et ingenuo minus in cantu perito praeferri debet; vel, ut Hildemari utar exemplo, si in monasterio a Graecis monachis inhabitato inexistat omnium iunior Latinam linguam apprime callens, et hospes Latinus adveniat, hic cum hospite, licet omnium novissimus, loqui debet.
205Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0722A (auctor c.480–547)
» His, praeter Basilium Magnum, Gregorium Theologum, Ioannem Chrysostomum, Ephrem Diaconum, qui non minus doctrina quam vitae sanctimonia eremum illustrarunt, addere possemus etiam insignem et admirabilem Orabbatem montis Nitriae (Ibid., cap. 9) , qui a fratribus visitatus « statim convertebatur ad doctrinam, erat enim valde peritus litterarum; » celebrem Evagrium Diaconum (Ibid., c. 86) , qui composuit tres libros sacros monachorum; sed praesertim illustrem Silvaniam virginem, quae, ut scribit Palladius (Ibid., c. 143) , « erat doctissima, doctrinam amore complexa, noctes uberi oleo a se illuminatas mutabat in dies, omnia antiquorum qui commentarios ediderunt scripta percurrens, Origenis tricies centena millia versuum, Gregorii, et Stephani, et Pierii, et Basilii, et quorumdam aliorum praestantis virtutis virorum millia ducenta et quinquaginta non leviter nec temere haec percurrens, sed elaborate septies vel octies unumquemque librum perlegens, etc.
206Benevenutus de Imola, Liber augustalis, 2; 351 (auctor c.1338-1390)
Fuit armorum strenuus, linguarum peritus, rigorosus, luxuriosus, epicurus, nihil curans vel credens nisi temporale.
207Benevenutus de Imola, Liber augustalis, 2; 379 (auctor c.1338-1390)
Hic fuit vir peritus litterarum et multarum linguarum, astutus et sagax, qui regnum Bohemie optime reformavit, sed in Italia victices Harpyas pre se ferens loco aquilarum, et Baccho imolans, nihil memorabile gessit; nam cum maximo potentatu veniens, opera et favore Urbani quinti, terribilis omnibus primo apparuit, sed cito cum magna pecunia, sed maiore infamia reversus est ad patriam.
208Bernaldus Constantiensis, Chronicon, 148, 1311B (auctor 1054-1100)
HELIUS PERTINAX 16us, mensibus 7. Hunc IULIANUS iuris peritus occidens, regnavit menses 7. SEVERUS 17us, genere Afer, annos 17. Hic Iulianum civili praelio vicit, et se Pertinacem appellavit.
209Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0627 (auctor 1090-1153)
Oratorem non immerito dixerim, qui a rhetoribus definitur vir bonus dicendi peritus .
210Berno Augiae Divitis, De varia modulatione psalmorum, 142, 1132C (auctor 978-1048)
Quorum diversitatem, imo errorem beatus Hieronymus corrigere cupiens, utpote multarum linguarum peritus, omnem Scripturam Veteris Testamenti ex Hebraeo in Latinum vertit eloquium: cuius interpretatio merito caeteris antefertur, ut Isidorus ait; est enim et verborum tenacior et perspicuitate sententiae clarior.
211Berno Augiae Divitis, De varia modulatione psalmorum, 142, 1133D (auctor 978-1048)
Quod pius pater ac peritus magister, Hieronymus, intuens, tres editiones in uno volumine composuit: Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum, in tertia Hebraeum.
212Berno Augiae Divitis, Fragmenta epistolarum, 142, 1175A (auctor 978-1048)
Quod pius Pater ac peritus magister intuens, tres editiones in uno volumine composuit; et Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum, in tertia Hebraeum.
213Berno Augiae Divitis, Musica, 142, 1111B (auctor 978-1048)
11. Propter huiusmodi aliosque devios errorum anfractus debet peritus cantor caute inspicere utrum cantus regulari a suo finali incipiat ordine, an legitime currat, ne quid naturali vitiata qualitate absonum fiat; si rata tonorum semitoniorumque dimensione consonantiae bene conveniant, ne extra metam inferius aut superius canendi exordium sumat; si ad finalem suum recto legis tramite recurrat; qui finales illius et illius existant.
214Berno Augiae Divitis, Musica, 142, 1115B (auctor 978-1048)
Quisquis igitur sibi videtur sine artis huius notitia bene canere, cum interrogatus de numero vel de intervallis acutorum graviumque sonorum nesciat respondere, vultque solummodo aurium sensui credere, non autem rationi magistrae, cum utrorumque iudicium sit exquirendum, amplius tamen rationis, quae ipsam veritatem integritatemque ad liquidum in rerum natura, in quantum possibile est, ex munere omnipotentis Artificis comprehendit, is, inquam, talis magis lusciniae, quae verno anni tempore ac si numerose et suaviter canat, est comparandus quam peritus cantor habendus.
215Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sir, 21; 25
Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.
216Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sir, 36; 22
Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
217Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Sir, 37; 22
Vir peritus multos erudivit, et animae suae suavis est.
218Bichilinus de Spelo, Pomerium rethorice, 2, 8, 5f; 67
Metuit nauta peritus eciam in securo portu discrimina tempestatum.
219Bocignolus Michael, Epistula ad Gerardum Planiam, p1; 58 (auctor 1479-c.1550)
Inter eos aliquando Princeps fuit, quem Voieuodam appellant, Dragulus nomine, uir acer et militarium negotiorum apprime peritus.
220Boetius, De differentiis topicis, p3; 59 (auctor 480-525)
Ab hac ita fieri argumentum iudicatur, ut si quaeratur sorte an electione rectores civitatibus dandi sunt, negetur quoniam ne in navi quidem sorte, sed electione peritus rector eligitur.
221Boetius, Commentaria in Topica Ciceronis, 64, 1123B (auctor 480-525)
Idcirco enim quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit, in coniecturalibus causis inquiritur, quae ab oratoribus tractantur solis, neque iurisconsultis in huiusmodi negotiis cum rhetorica facultate ulla communio est, iuris enim peritus de facti qualitate, non etiam de ipsius facti veritate respondet.
222Boetius, Commentaria in Topica Ciceronis, 64, 1150A (auctor 480-525)
Arte, ut si idcirco bene quisque pingat, quia eius artis peritus esse proponatur.
223Boetius, De differentiis topicis, 64, 1197D (auctor 480-525)
Ab hac ita fieri argumentum iudicatur, ut si quaeratur sorte an electione rectores civitatibus dandi sunt, negetur quoniam ne in navi quidem sorte, sed electione peritus rector eligitur.
224Bonaiuto da Casentino, Diversiloquium, 1, 3; 27 (auctor -1312)
Principium tu tolle BOvis, caput accipe NAni; ConIUgis his medium coniunge pedemque periTUS: Ordine collectis simul his, in luce patebit Ipsius nomen.
225Bongiovanni da Cavriana, Anticerberus, 3; 32 (auctor 1330-1350)
Si quisquam sapiens iurisque peritus haberi Vult, legat et relegat, velit a quocumque doceri.
226Bonifacius Moguntinus, Vita, 87, 0333A (auctor 672-754)
Stabat autem prope exanimes artus adolescens Deo dilectus Livinus, coelestis medicinae arte peritus, oculis ac manibus in coelum suspensus, lacrymis faciem perfusus, et quod per creberrimos singultus aegri doloris effari nequivit, praecordialis eius affectus clarescentibus meritis peroravit.
227Bonifacius Moguntinus, Vita, 87, 0333D (auctor 672-754)
Nam scriptor peritus erat, et huic operi sedulo invigilabat, studens praecipue ut adquireret unde egentes recrearet: cuius virtutis favor velut arom tum suavissimus odor late fumigans praefati regis Colomagni perlustravit palatium et Scoticarum regiones celebri rumore clarificavit, et gratanter perfuderat pectora omnium.
228Bonifacius Moguntinus Incertus, Vita et martyrium S. Livini, 89, 0876D
Stabat autem prope exanimos artus adolescens Deo dilectus Livinus, coelestis medicinae arte peritus, oculis ac manibus in coelum suspensus, lacrymis faciem perfusus, et, quod prae creberrimo singultu aegri doloris effari nequit, praecordialis eius affectus clarescentibus meritis peroravit.
229Bonifacius Moguntinus Incertus, Vita et martyrium S. Livini, 89, 0877C
Nam scriptor erat peritus, et huic operi sedulo invigilabat, sollicitus, praecipue, ut acquireret unde egentes et pauperes recrearet.
230Bonus Lucensis, Cedrus Libani, 3, 1, p0; 22 (auctor -1279)
IV. DIFFINITIO ORATORIS Orator est vir bonus dicendi peritus, qui in publicis et privatis negotiis plena et perfecta eloquentia utitur.
231Bonus Lucensis, Cedrus Libani, 3, 1, 15a; 3 (auctor -1279)
Hec exornatio multum valet quoniam aliter liber, aliter servus, aliter peritus, aliter imperitus; aliter iuvenis, aliter senex introducitur ad loquendum.
232Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, p8; 156 (auctor 1469-1534)
Astitit hinc tentans iuris legumque peritus, Atque ait, o, Rabbi quaenam peragenda facessam?
233Bonus Racusaeus Iacobus, De vita et gestis Christi, p8; 169 (auctor 1469-1534)
Is qui fecit opus respondit lege peritus.
234Braulio Caesaraugustanus, Epistolae, 80, 0681C
Inde per eum te precor, cuius dono beatus, cuius instructione peritus esse probaris et doctus, ut me de his causis celerrime sacra tui oris iussione certifices.
235Bruno Astensis, Expositio in Psalmos, 164, 1113B (auctor 1047–1123)
Descendit autem unusquique in navicula corporis sui, quae quidem fragiles erant et naufragio destinatae; sed spiritus, qui praesidebat, fortis erat, et navigandi peritus.
236Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1204C (auctor c.1030-1101)
Cum itaque de huiusmodi re sententia multiplex habeatur, Hieronymus, utpote linguae peritus Hebraicae, praecipue videtur esse sequendus.
237Brunus Leonardus Aretinus, Historiarum Florentini Populi Libri XII, 10; 297 (auctor 1369-1444)
Per extremum eius anni, Rodulpho camerinensi (quem milites propter seditionem factam formidabant, nec dux militi, nec miles duci satis fidebat) successor datus est Petrus Farnetius, vir egregius bello, ac rei militaris per ea tempora in primis peritus.
238Brunus Leonardus Aretinus, Historiarum Florentini Populi Libri XII, 10; 343 (auctor 1369-1444)
Is enim, haud multo ante domo vocatus, quasi rei militaris peritus ac partibus maxime fidus, Florentiam venerat, castrisque designandis apud Ancisam interfuerat; mox inde in urbem reversus consultandi gratia, in calamitate suscepta non adfuit.
239Callimaco Esperiente, Carmina, 1, 96; 3 (auctor 1437-1496)
Ne posthac habitus repugnet arti Quam linguis tribus asseris, virilem Assumnas moneo togam, et subinde Cum pace ac venia omnium feraris Non tantum medicus tribusque linguis Sed ternis tribus eloquens peritus.
240Cancianini Gian Domenico, Odes, 3, 17; 8 (auctor 1547-1630)
Quin hanc iocundus et gravis laudat tuus, Quem non mereris, compater, Legum peritus doctor et historicus, Virtute, amicis, vi potens.
241Cantalicio, Spectacula Lucretiana, 1, 15; 3 (auctor 1445-1515)
Quos cum cederet ante Mantuanus, Excusso puero repente solus, Qui tot iam niveus bravia vicit, Currens proxima pone, Borgianus, Addens calcibus et citatus alas, Vinci nescius et peritus arte, Laetus praeteriit tulitque palmam.
242Cantalicio, Spectacula Lucretiana, 1, 18; 3 (auctor 1445-1515)
Unus de numero magis peritus, Cui vates Asinariam studenti Plautus legerat atque ruminarat, Iam cum saepius ad fores palati, Ad quas praemia meta sustinebat, Multum furfuris ante devorasset, Illuc cum modo sarcinas ferebat, Et ventris studiosus et recordans, Recto tramite mox viam resumens, Circi quod reliquum fuit peregit Et, dum se solitos referre credit Pastus furfureos, tulit bravium.
243Cantalicio, Spectacula Lucretiana, 1, 33; 2 (auctor 1445-1515)
Nempe nec Oceano fuerat nec Agenore nata, Diva sed haud dubie Borgias illa fuit, Quae per Borgiacum meruit faustissima taurum Fortis ad imperii culmina celsa vehi: Hoc voluit rerum tibi demonstrare peritus Ingenii vates nobilitate sui.
244Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 17, p564; 1 (auctor 1501-1576)
Scribebatur olim papyro quadam crassa admodum atque ignobili, cuius frustum ostendi mihi Thadeus Dunus discipulus meus, nunc medicus egregius, multarumque linguarum peritus.
245Cardinalis de Aragonia, Vita Adriani IV, 188, 1352B
Transeunte autem, modico temporis intervallo obiit Anastasius papa, et in secunda die convenientibus in unum pro eligendo sibi pastore cunctis episcopis et cardinalibus apud ecclesiam Beati Petri, non sine divini dispositione consilii factum est, ut in eius personam unanimiter concordarent, et papam Adrianum electum tam clerici quam laici pariter conclamantes, eum invitum, et renitentem in sede beati Petri inthronizarunt, Deo auctore, Dominicae incarnationis anno 1154, indictione III. Erat enim vir valde benignus, mitis et patiens, in Anglica et Latina lingua peritus, in sermone facundus, in eloquentia politus, in cantilena praecipuus et praedicator egregius, ad irascendum tardus, ad ignoscendum velox, hilaris dator, in eleemosynis largus, et in omni morum compositione praeclarus.
246Cassiodorus Vivariensis Auctores varii, Variae, 69, 0511D (auctor 485-580)
Nam et medendi peritus invitum frequenter sanat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur.
247Cassiodorus Vivariensis, Institutiones, II, 2; 3 (auctor 485-580)
Orator igitur est uir bonus dicendi peritus, ut dictum est, in ciuilibus quaestionibus.
248Cassiodorus Vivariensis, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, 70, 1160B (auctor 485-580)
Orator igitur est vir bonus, dicendi peritus, ut dictum est in civilibus quaestionibus.
249Cassiodorus Vivariensis, Variae, p1, 1; 223 (auctor 485-580)
nam et medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur.
250Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 1, p4; 6 (auctor 1458-1527)
Caeterum nondum confecto Alemanico bello rex Matthias Viannae, quae quidem urbs, ut quidam asserunt, Norici est agri, ut alii, Superioris Pannoniae, quam nunc Austriam uocant, fato est functus, spe fere certa longioris uitae fraudatus, propterea quod quidam Martinus ex eo Sarmatarum genere, quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitae cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent.
251Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 3, p37; 6 (auctor 1458-1527)
Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit).
252Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 5, p54; 10 (auctor 1458-1527)
Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit.
253Cervarius Tubero Ludovicus, Commentarii de temporibus suis, 9, p119; 3 (auctor 1458-1527)
A quo consilio quum Mustaphas Iurisius, amicorum princeps et rei militaris, utpote uetus dux, simulque animorum multitudinis peritus, dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati.
254Chrysogonus Federicus, Speculum astronomicum, p4, 2; 8 (auctor 1472-1538)
Quare istis omnibus convenit ignorare primas radices huius artis, prima principia, fundamenta et totam intentionem doctoris et magistri; et nil mirum, quia de raro contingentibus est, ut quis sit peritus mathematicus et bonus philosophus.
255Cicero, Brutus, p3, 21, 81; 4 (opus 46BC)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus.
256Cicero, Brutus, p3, 26, 102; 19 (opus 46BC)
Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
257Cicero, Brutus, p3, 48, 178; 4 (opus 46BC)
Erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Ofella contionibus aptior quam iudiciis.
258Cicero, Brutus, p3, 56, 205; 7 (opus 46BC)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
259Cicero, Brutus, p3, 77, 267; 1 (opus 46BC)
Sunt etiam ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267 qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit.
260Cicero, De Divinatione, 2, 34, 71; 3 (opus 44BC)
' (Hic apud maiores nostros adhibebatur peritus, nunc quilibet.
261Cicero, De Finibus, p3, 96; 290 (opus 45BC)
Polyaenus geometricorum peritus 9 15 Polyclitus statuarius 84 9 Polycrates Samius 201 19 sqq.
262Cicero, De Officiis, 2, 14, 50; 16 (opus 44BC)
Id cum periculosum ipsi est, turn etiam sordidum ad famam, committere, ut accusator nominere; quod contigit M. Bruto summo genere nato, illius filio, qui iuris civilis in primis peritus fuit.
263Cicero, De Oratore, 1, 204, 212; 12 (opus 55BC)
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex.
264Cicero, De Oratore, 1, 204, 216; 22 (opus 55BC)
Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia.
265Cicero, De Republica, 2, 29, 51; 1 (opus 51BC)
Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica, quam auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit; sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur, quicumque erit rector et gubernator civitatis.
266Cicero, Orationes 1, Mur., 13; 6 (auctor 106BC–43BC)
Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare.
267Cicero, Orationes 2, Phil., 4n; 3 (auctor 106BC–43BC)
Si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat?
268Cicero, Orationes 4, Caec., 24; 3 (auctor 106BC–43BC)
Nam hoc qui disputant, si id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur, non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male iudicari oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat iudicari.
269Cicero, Orationes 4, Caec., 27; 6 (auctor 106BC–43BC)
Quapropter hoc dicam, numquam eius auctoritatem nimium valere cuius prudentiam populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit, qui iuris civilis rationem numquam ab aequitate seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem, fidem suam populo Romano promptam expositamque praebuerit; qui ita iustus est et bonus vir ut natura, non disciplina, consultus esse videatur, ita peritus ac prudens ut ex iure civili non scientia solum quaedam verum etiam bonitas nata videatur, cuius tantum est ingenium, ita probata fides ut quicquid inde haurias purum te liquidumque haurire sentias.
270Cicero, Orationes 5, Dom., 18; 3 (auctor 106BC–43BC)
At quid tulit legum scriptor peritus et callidus?
271Cicero, Orationes 5, Dom., 45; 8 (auctor 106BC–43BC)
' Si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat?
272Cicero, Orationes 5, Balb., 12; 7 (auctor 106BC–43BC)
Peritus vero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit.
273Cicero, Orationes 6, Font., 11; 9 (auctor 106BC–43BC)
Quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
274Cicero, Orationes 6, Planc., 25; 22 (auctor 106BC–43BC)
Quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse?
275Claudianus Claudius, Fragmenta spuria vel suspecta, 397, 17; 12 (auctor c.370-c.404)
Prorsus habes iuvenis totum quod Tullius auctor Causidicos retinere iubet: nam, fultus utroque, Vir bonus es nimium, fandi pariterque peritus.
276Claudius Taurinensis, Enarratio in epistolam ad Galatas, 104, 0858B (auctor -827)
Nihil se dicit ab apostolis assecutum, sed a Deo: quia qui imperitis sensum tribuit disciplinae Christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus dignatus est impartire sensum rationis huiusmodi.
277Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 1, 12; 3 (auctor 1331-1406)
Verum inquit ille: «Orator est vir bonus dicendi peritus».
278Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 1, 12; 23 (auctor 1331-1406)
Est igitur poeta vir optimus laudandi vituperandique peritus, metrico figurativoque sermone sub alicuius narrationis misterio vera recondens.
279Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 1, 13; 3 (auctor 1331-1406)
Sequitur ergo, postquam diximus «poeta est vir optimus», id quod sine medio ponebatur, «laudandi vituperandique peritus».
280Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 38; 22 (auctor 1331-1406)
Et licet credi possit Lucanum non poetam sed hystoricum mistica nullatenus cogitasse, quod et sui tractatus formula non requirit, non est tamen, ut supra dixi, dissonum veritati quod hanc descriptionem tot involutam misteriis ab aliquo Grecorum qui figmentorum huiuscemodi peritus extiterit mutuarit, nec ipsum sic omnino secutum hystoriam quod prorsus nichil poeticum excogitarit.
281Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 3, 43; 190 (auctor 1331-1406)
Nam ut inquiunt, «Experientia fecit artem».
282Coluccio Salutati, De laboribus Herculis, 4, p17, 8; 85 (auctor 1331-1406)
Portitor ille Charon, hi, quos vehit unda, sepulti.
283Columella, De re rustica, 1, 4, 2; 4 (auctor 4–c.70)
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M. Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur historiae.
284Columella, De re rustica, 1, 8, 3; 6 (auctor 4–c.70)
Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat.
285Concilium Lemovicense II, Acta, 142, 1356A (auctor fl. 1031)
» Ad haec quidam litterarum peritus, monasterii Masciacensis Pater Azenerius, exsurgens in conspectu episcoporum, testimonium perhibuit, dicens: « Quia inter grammaticos detritus ego, et postea in palatio, nunquam in nostris monasteriis per Franciam, Martialem, qui hanc primam ecclesiam ante omnes Galliae ecclesias dedicavit, audivi recitare nisi cum aliis apostolis; et merito, quia ipse populos Galliae primus in Christo Iesu per Evangelium genuit.
286Concilium Lemovicense II, Acta, 142, 1381B (auctor fl. 1031)
Erat autem apprime liberalium artium peritus, qui dicebat valde fieri inconveniens, eum qui potestatem ligandi et solvendi a Redemptore cum aliis apostolis acceperat, inter eos sanctos qui non acceperant praedicari.
287Concilium Lemovicense II, Acta, 142, 1397D (auctor fl. 1031)
Qui legere et cantare tanquam peritus clericus sciens, ab Odilone abbate cogitabatur offerri episcopo ad gradus altaris.
288Conradus Celtis, Libri odarum, 1, 23; 8 (opus 1513)
Debiles artus reparas peritus, Et salutares tribuis medelas, Dum fatiscentes tenuat medullas Tabidus humor.
289Conradus Celtis, Libri odarum, 4, 4; 23 (opus 1513)
Non ibi iuris temerat peritus Civicas causas, medicus nec atros Exigit nummos, populum nec urget Vertice rasus.
290Conradus Celtis, Libri odarum, 5, 15; 10 (opus 1513)
Peritus augur spiritu afflatus tuo Consuerat olim evolvere.
291Conradus Megenbergensis, Speculum felicitatis humanae, p1, p3; 218 (auctor 1309-1374)
Absit teste Ptolomeo in Centiloquio suo verbo quinto et septimo, ubi vult, quod vir prudens se habeat ad virtutes astrorum sicut peritus seminator ad virtutes agrorum.
292Conradus Megenbergensis, Yconomica III, 1, p3; 244 (auctor 1309-1374)
Salomon deinde templum prudencia peritus instituit.
293Convenevole da Prato, Regia carmina ad Robertum Andecauensem, 1, 15; 7 (auctor fl.c.1500)
Sic es Sanson fortis Assalon in ortis, Gedeon cohortis dux et fractor mortis, David rex munitus, Salamon peritus; Quilibet unitus propheta cupitus: Te benedicamus, sicut collaudamus: Da que nos optamus, ut te nos amamus.
294Convenevole da Prato, Regia carmina ad Robertum Andecauensem, 1, 53; 34 (auctor fl.c.1500)
Portum queris sic pacis adire, Respice, rex, ortum Phebi: lex pontica mire Exigit ut metas prenoscat nauta peritus Urse tam letas quam mestas.
295Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Daremberg, 7, 7, 12; 119 (auctor c.25BC—c.50)
Ad quem quum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest; quia prementi nihil renititur.
296Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Daremberg, 7, 26, 308; 21 (auctor c.25BC—c.50)
Homo praevalens et peritus in sedili alto considit, supinumque eum et aversum, super genua sua coxis eius collocatis, comprehendit; reductisque eius cruribus, ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maxime possit, attrahere; simulque ipse sic eos continet.
297Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Marx, 7, 7, 12; 105 (auctor c.25BC—c.50)
Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
298Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Marx, 7, 26, 3; 17 (auctor c.25BC—c.50)
Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
299Cornelius Nepos, Vitae, p1, p15, 1, 1; 2 (auctor c.110BC–c.25BC)
hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
300Cornelius Nepos, Vitae, p1, p17, 3, 1; 2 (auctor c.110BC–c.25BC)
erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur.
301Cornelius Nepos, Vitae, p1, p23, 2, 2; 6 (auctor c.110BC–c.25BC)
nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret.
302Cornelius Nepos, Vitae, p26, p27, 3, 1; 1 (auctor c.110BC–c.25BC)
In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit.
303Cornelius Tacitus, Annales, 11, 29; 2 (auctor c.58-c.120)
dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi: perstitit Narcissus, solum id immutans ne quo sermone praesciam criminis et accusatoris faceret.
304Cornelius Tacitus, De Vita Iulii Agricolae, 8, 1; 2 (auctor c.58-c.120)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
305Cornelius Tacitus, Historiae, 2, 5; 2 (auctor c.58-c.120)
Mucianum e contrario magnificentia et opes et cuncta privatum modum supergressa extollebant; aptior sermone, dispositu provisuque civilium rerum peritus: egregium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis solae virtutes miscerentur.
306Cornelius Tacitus, Historiae, 2, 8; 2 (auctor c.58-c.120)
ceterorum casus conatusque in contextu operis dicemus: tunc servus e Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur; ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit.
307Correr Gregorio, Carmina, 1, 1; 22 (auctor 1409-1464)
Sum fama clarus et arte: Seu calamis certare iuvat seu voce, peritus Dicor, et a magno solus Cordone secundus, Qui rigidas poterat deducere montibus ornos, Et fidibus mulcere tygres, mulcere leones.
308Cunichius Raymondus, Epigrammata, 4, 343; 1 (auctor 1719-1794)
Aureolum legique avidus, tua dona, libellum, Magni quo ploras funera Borbonidae Orator gravis et sapiens, rerumque peritus, Et lectum admirans talia verba dedi: Orsis macte tuis, sapiens Rosa, numen amicum Cui dedit haec puero scribere digna sene.
309Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 145; 3 (auctor 1719-1794)
Materies nihil est, quantumvis multa, peritus Materiem certa ni struat arte faber.
310Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 214; 4 (auctor 1719-1794)
Atque domum atque suos oblitus, seque, peritus Orbis amet dici mensor ut astriferi?
311Cunichius Raymondus, Epigrammata, 5, 306; 2 (auctor 1719-1794)
His cedat vitae doctor, legumque peritus, Divinaeque adytum qui subit in sophiae?
312Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 9; 204 (auctor 1719-1794)
comitem tibi Peleus Quem pater assiduum iunxit (quo tempore misit Te puerum Atridae auxilio, nondum arma, nec artes Eloquii varias doctum, queis clara paratur Fama viro) fieres ut, me monstrante, peritus Verborum orator, rerumque effector Achivis.
313Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 20; 173 (auctor 1719-1794)
peritus Aeque ego probrosis cuivis contendere dictis.
314Cunichius Raymondus, Homeri Ilias Latinis versibus expressa, 23; 270 (auctor 1719-1794)
ast acerque animis, et corpore vasto Ingens, immani caestu et pugnare peritus, Continuo, proles Panopeia, surgit Epeus; Iniecitque manum mulae; dehinc talia fatur.
315Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 5, 4, 4; 6 (auctor fl.c.50)
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.
316Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 8, 11, 3; 6 (auctor fl.c.50)
Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset, aditum se monstraturum esse promittens.
317Cyprianus Carthaginensis, Epistulae [CSEL], 25, 1; 2 (auctor -258)
nec miramur si exercitatus et in scripturis dominicis peritus caute omnia et consulte geras.
318Cyprianus Carthaginensis, Epistulae [CSEL], 27, 3; 5 (auctor -258)
exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eundem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi uobis, ut sciretis elaborare circa omnia diligentiam nostram et ueritate ipsa disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus et humilitate ac timore sectae nostrae uerecundus, Lucianus uero circa intellegentiam dominicae lectionis ut dixi minus peritus et circa inuidiam uerecundiae nostrae relinquendam facilitate sua immodestus.
319Cyprianus Carthaginensis, Epistolae 2, 4, 0285C (auctor -258)
Exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eumdem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis, ut sciretis et laborem circa omnia et diligentiam nostram, et veritatem ipsam disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus, et humilitate ac timore sectae nostrae verecundus, Lucianus vero circa intelligentiam Dominicae lectionis, ut dixi, minus peritus, et circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus.
320Cyprianus Carthaginensis, Epistolae 2, 4, 0273B (auctor -258)
Nec miramur si, exercitatus et in Scripturis Dominicis peritus, caute omnia et consulte geras.
321Cyprianus Carthaginensis, Epistolae, 4, 0285C (auctor -258)
Exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eumdem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis, ut sciretis et laborem circa omnia et diligentiam nostram, et veritatem ipsam disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus, et humilitate ac timore sectae nostrae verecundus, Lucianus vero circa intelligentiam Dominicae lectionis, ut dixi, minus peritus, et circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus.
322Cyprianus Carthaginensis, Epistolae, 4, 0273B (auctor -258)
Nec miramur si, exercitatus et in Scripturis Dominicis peritus, caute omnia et consulte geras.
323Cyprianus Carthaginensis Incertus, De singularitate clericorum, 4, 0851C
Hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naves oblectet ad invicem convenire; quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semetipsas elidere possit et frangere: et his utitur blandimentis, ut subtractis omnibus iaculis compescens adversa, suggerens prospera, tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultet, donec duas faculas iungens, simul ambas accendat: et tamdiu cessat saevitiae suae tela supponere, donec sicut peritus venator quos occisurus est laquei sui vinculis alliget.
324Cyrillus Alexandrinus Marius Mercator, Apologeticus pro XII capitibus, 48, 0949D
Ideo cum iuxta suam naturam ipse sit vita, ex Patre dicitur vivificari; et cum sit gloriae dominus, gloriam dicitur accepisse; ait enim Hebraeus ex Hebraeis, legis peritus [Baluz. legislator] vere, et ex tribu Beniamin: Paulus Apostolus, non ex hominibus, neque per homines, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui eum suscitavit a mortuis, gloriam dans ei (Gal. I, 1) . Sed etsi dicatur a Patre gloriam accepisse, quia hoc ad Incarnationis mensuram pertinet; scit tamen se eo, quod Deus est, habere dignitatem, quae modum totius creaturae transcendit; ait enim: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Matth. XI, 27) . Dicat aliquis cupiens discere: Si omnia tibi a Patre tradita sunt, quasi qui gloria egueris, et habere debueris in omnes dominationem, propter humanitatem [Baluz. humanum modum]; quomodo dicis, impossibile esse hominum mentibus, te posse cognoscere, sicut et Patrem?
325Dall Isola Matteo, Trasimenis, 2; 139 (auctor fl.c.1500)
Mars litore caedes Infert, et trifidis geritur res cominus armis, Hanc ille in primis cladem patrare peritus.
326Defensor Locociagensis, Scintillae, 88, 0642C (auctor fl.750)
Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro (Eccles. XXI) . Verba autem prudentium statera ponderabuntur (Ibid.). Flagella et doctrina in omni tempore sapientia (Eccles. XXII). Magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Deum (Eccles. XXIII) . Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, nam stultus ut luna mutatur (Eccles. XXVII) . Sapiens non odit mandata et iustitias (Eccles. XXXIII) . Vir sapiens plebem suam erudit (Ibid.) . Sapientia in ore fidelium plantabitur (Eccles. XXXVII) . Vir peritus multos erudit, et animae suae suavis est (Ibid.) . Vir sapiens implebitur benedictione, sapiens in populo haereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum.
327Defensor Locociagensis, Scintillae, 88, 0684B (auctor fl.750)
Iucunditas cordis, haec vita hominis est (Eccles. III) . Tristitiam expelle a te, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa (Eccles. XXX) . Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistit illi (Eccles. XXXVI) . Ad tristitiam enim festinat mors.
328Defensor Locociagensis, Scintillae, 88, 0713C (auctor fl.750)
In loquendo et in tacendo peritus esto.
329Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 138; 18 (opus 1508)
Auctor Rhetorices ad Herennium: Non enim, quemadmodum in palaestra qui tedas ardentes accipit celerior est in cursu continuo quam ille qui tradit, ita melior imperator novus qui accipit exercitum quam ille qui discedit; propterea quod defatigatus cursu integro facem, hic peritus imperator imperito exercitum tradit.
330Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 212; 8 (opus 1508)
Quin et Plinius libri trigesimi, capitulo primo docet magiam ad Thessalos usque propagatam diu ab ea gente cognomen obtinuisse, adeo ut Menander quoque litterarum subtilitatibus peritus, Thessalam cognominarit fabulam complexam ambages foeminarum detrahentium lunam.
331Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 528; 5 (opus 1508)
Dinon Tarentinus, ductor exercitus, vir apprime fortis, reique bellicae sane quam peritus, cum in contione dixisset sententiam eaque civium suffragiis esset reiecta: deinde praeco pronuntiaret sententiam, quae vinceret, sublata dextera, Haec, inquit, potior.
332Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 529; 1 (opus 1508)
Δήλιος κολυμβητής, id est Delius natator, olim vulgo dicebatur admodum natandi peritus quique posset in summa natare aqua.
333Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 529; 5 (opus 1508)
Ut nisi natator insignite peritus contigisset, periculum esset ne lector in eo libro suffocaretur mergereturque.
334Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 1, 626; 14 (opus 1508)
Caeterum hac in re consultus Plato, geometriae cum primis peritus, respondit deum Graecis imperitiam exprobrasse, monere, ut geometriae darent operam.
335Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1401; 20 (opus 1508)
Quemadmodum enim peritus gubernator in omni tempestate bonum praestat nauclerum, ita vir sapiens in omni fortuna sapienter se gerit.
336Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1493; 8 (opus 1508)
Apulei verba sic habent: Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolion simplex, seu Asium varium, seu Lydium querulum, seu Phrygium religiosum, seu Dorium bellicosum.
337Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 2, 1521; 5 (opus 1508)
Plutarchus primo Symposiacon libro scribit olim fuisse morem, ut in convivio primum voce communi deum canerent παιανίζοντες, ut ait; deinde myrteum ramum unicuique tradi solere, quem ἄσαρκον vocatum existimat, quod is, qui eum accepisset, caneret; post lyra circumlata, qui peritus artis fuisset, eam accipiebat canebatque sonum chordarum ad vocem attemperans.
338Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 3, 2306; 3 (opus 1508)
Plato De legibus libro quinto: Ὅσον γάρ δή τό νῦν ἐπιταττόμενον ἀγαθόν ὅν τυγχάνει πάσαις ταῖς πειθομέναις πόλεσιν, τήν ἑπομένην κατασκευήν προσλαβόν, κατά τήν παλαιάν παροιμίαν οὐδείς εἴσεταί ποτε κακός ὤν, ἀλλ’ ἔμπειρός τε καί ἐπιεικής ἔθεσι γενόμενος, id est Quantum enim bonum sit, quod nunc praecipitur, omnibus rebus publicis, si modo paruerint, ordinem et apparatum adducens, nullus unquam iners et malus cognoscet, quemadmodum veteri proverbio dicitur, verum et peritus et moribus aequis praeditus.
339Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3401; 128 (opus 1508)
Si quis Gallicae duntaxat linguae peritus sua lingua scriberet opiniones haereticas, an protinus admoneremus omnes, ne quis disceret Gallice ?
340Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3749; 2 (opus 1508)
Quandoquidem nobis tam multa locutus, amice, es Quam multa prudens vir diceret atque peritus.
341Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3834 (opus 1508)
3834. IV, IX, 34. Equitandi peritus ne cantet
342Desiderius Erasmus, Adagia, Chiliades, 4, 3834; 1 (opus 1508)
Ἱππωσύνην δεδαώς μή ᾄδῃ, id est Equitandi peritus ne cantet.
343Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, pr.; 1 (auctor fl.c.350)
Dictys, Cretensis genere, Gnoso civitate, isdem temporibus, quibus et Atridae, fuit, peritus vocis ac litterarum Phoenicum, quae a Cadmo in Achaiam fuerant delatae.
344Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 312, l. 5 (auctor c.375)
et per genetiuum quidem sic: gnarus sum huius rei et ignarus, peritus sum huius rei et inperitus, certus sum huius rei et incertus, inscius sum doloris, dubius itineris, cupidus honoris, ignarus belli, securus amorum, studiosus picturae, conscius facti, plenus bonorum, conpos uoti; et siquid aliud simile inuenitur, ita figuratur.
345Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p5; 19 (auctor c.375)
et per genetiuum quidem sic: gnarus sum huius rei et ignarus, peritus sum huius rei et inperitus, certus sum huius rei et incertus, inscius sum doloris, dubius itineris, cupidus honoris, ignarus belli, securus amorum, studiosus picturae, conscius facti, plenus bonorum, conpos uoti; et siquid aliud simile inuenitur, ita figuratur.
346Domnizo Canusinus, Vita et carmina Mathildis, 148, 0969A (auctor fl. 1130)
Musica seu cantus istum laudare Tedaldum Non cessant semper, renovantur eo faciente, Micrologum librum sibi dictat Guido peritus Musicus, et monachus, nec non heremita beandus, etc.
347Domnizo Canusinus, Vita et carmina Mathildis, 148, 0971B (auctor fl. 1130)
Ast ubi conditus miles fuit iste peritus, Spiritus a poenis liber queat ut fore tetris, Donat Apollonio sancto Germanus in illo Tempore fructiferam curtem Cagnaula vocatam Anni terdeni tunc verbi mille sereni.
348Domnizo Canusinus, Vita et carmina Mathildis, 148, 0976A (auctor fl. 1130)
Rex ubi Chonradus moritur, natusque levatur Eius Heinricus, rex prudens atque peritus, Qui tenuit pacem cum nostro principe sane; Accidit, ut vallo circumdaret hic Miroaltum Quod nullis bellis nec missilibus quoque cessit.
349Domnizo Canusinus, Vita et carmina Mathildis, 148, 1026C (auctor fl. 1130)
Pro quibus audacter vir facundissimus, atque Nobilis Arduinus Longobardusque peritus, Atque fidelis vir missus dominaeque Mathildis Alloquitur regem pactum memorans comitissae.
350Dracontius Blossius Aemilius, Carmina, 132; 217 (auctor -c.499)
quisquis adest sapiens scholasticus atque peritus accurrit laudare volens, cantare paratus: quanto ego festinem laudes et carmina ferre pro meritis animisque virum?
351Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1a, DuGF.01.04; 953 (auctor 1610-1688)
# GRAECOLONUS Graecae linguae peritus, interpres linguae Graecae.
352Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1a, 500; 1555 (auctor 1610-1688)
# DIUTURNUS usu diuturno peritus.
353Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1b, 1; 1083 (auctor 1610-1688)
# INTEGRITAS Charta Caroli Calvi Regis Franciae an. 845.+ INTELLIGERE Lex Salica tit. 38.+ INTELLIGIBILIS Vir intelligens, peritus, Intelligent.
354Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1b, 1; 1471 (auctor 1610-1688)
+ IURATICUS Scholasticus, Iuris peritus, in Gloss.
355Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p11; 646 (auctor 1610-1688)
[GREEK WORDS MISSING!], Theologus, Theologiae peritus, vel qui Deum sapit.
356Eadmerus Cantuariensis, De S. Anselmi similitudinibus, 159, 0688A (auctor 1055-1124)
Si autem illud agnoverit, et tetigerit, sed eius usum habere contempserit, nunquam propter cognitionem et voluntatem, sine usu huius artis, peritus erit.
357Egbertus Eboracensis, Poenitentiale, 89, 0409B (auctor fl. 729)
Si quis praemium aliquod magnum saltem diabolis immo' et ieiunet per annum; si aliquid magnum sacrificet, ieiunet decem hiemes: quicunque inimicis assignatum cibum sacrificat, et deinde sacerdoti confiteatur, videat sacerdos cuius ordinis homo sit, vel cuius aetatis, quam peritus sit; et deinde ita iudicet, prouti ipsi iustissimum videbitur.
358Eginhardus, Vita Caroli Magni, 97, 0047B
Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens, cuius adeo peritus fuit, ut nullus ei iuste valeat anteferri.
359Einhardus, Vita Karoli Magni, 29, 22; 7 (auctor c.770-c.840)
Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens; cuius adeo peritus fuit, ut nullus ei iuste valeat anteferri.
360Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0511 (auctor c.1085-c.1125)
Qui quoniam cursus siderum in Athlante monte deprehendit, nacta occasione fabula hunc coelum portare confinxit. (AUG. l. l. c. 8.) Mercurius etiam, nepos Athlantis ex filia Maia, multarum artium peritus claruit, et ab hoc post mortem in numerum deorum cessit.
361Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0780D (auctor c.1085-c.1125)
( H. m. et IORD.) Anno dominicae incarnationis 519o, Urbis conditae millesimo 270o, Iustinus, genere Illyricus, vir catholicus et senior multumque peritus, comes excubitorum, a militibus proficiens ad senatum, 52o loco ab Augusto, senatus electione accepit imperium, regnavitque annis 8. Ad hunc ob causam redintegrandae fidei directus a Romano presule vir sanctitate precipuus Germanus, Capuanae urbis episcopus, digne ab eo est susceptus, multorumque corda dubia in fide solidavit.
362Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0851B (auctor c.1085-c.1125)
Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens, cuius adeo peritus fuit, ut nullus ei iuste valeat anteferri.
363Ekkehardus Uraugiensis, Chronicon universale, 154, 0908D (auctor c.1085-c.1125)
Erat autem manu promptus, acer ingenio, bellandi peritus, cuius mater filia erat materterae Sigefridi comitis, de qua suscepit eum rex Heinricus, et ditavit eum prediis multis absque his quae fuerant matris.
364Embricho Moguntinus, Historia de Mahumete, 171, 1343 (auctor 1010-1077)
Quod narrat hic de vitulo in cavea secrete enutrito, deinde tauro facto ac furibundo, a Mahumete, quo rex fieret, acicurato, cum de hoc nihil omnino reperiatur apud auctores qui de rebus Mahumeticis egerunt, totum hoc nil nisi fabulam sapit, quam Hildebertus forte tunc iuvenis, et litteris adhuc humanioribus vacans potius quam seriis, necdum adhuc historia valde peritus, exercitationis gratia in odium Mahumeticae sectae excogitavit et composuit.
365Ennodius Magnus Felix, Opera, 1, X; 2 (auctor 473-521)
quibus ornantur dotibus loca, quae lingua dives et dicendi peritus aspexerit, si religioso liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito!
366Ennodius Ticinensis, Epistulae [CSEL], 1, 6; 2 (auctor 473-521)
quibus ornantur dotibus loca, quae lingua diues et dicendi peritus aspexerit, si religioso' liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito!
367Ennodius Ticinensis, Epistolae, 63, 0020C (auctor 473-521)
quibus ornantur dotibus loca, quae lingua dives, et dicendi peritus aspexerit, si religioso liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito!
368Erchembertus Cassinensis, Historia Langobardorum, 129, 0745C (auctor fl. 890)
1. Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem eorum, vel quomodo de Scandanavia insula egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nichilominus a Gammara et duobus liberis eius hystoriam Ratchis pene usque regnum.
369Erchempertus, Historia Langobardorum Beneventanorum, 231, 1; 1 (auctor fl.c.875)
Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem corum, vel quomodo de Scandanavia insula egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nihilominus a Gammara et duobus liberis eius ystoriam Ratchis pene usque regnum.
370Ermanricus Augiensis, Fragmenta ex libro De grammatica, 116, 0029C (auctor fl. 850)
Scripsit itaque eiusdem confessoris Christi vitam supradictus praeceptor meus, vir simplicissimae vitae, et per omnia rectae, domnus Walhafredus tibi notissimus, quem etiam tu ipse ut peritus cathegeta peritum sophistam enutristi, et ut plus in domo Dei luceret, lumine Dei praeventum super candelabrum elevasti.
371Ermengaudus, Contra Waldenses, 204, 1238B (auctor fl. 1192)
Item in Evangelio secundum Lucam: Dominus cuidam legisperito, se interroganti, quid facere deberet ut vitam possideret aeternam, quaerens ab eo quid esset scriptum in lege, ille peritus respondens dixit ei: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum: dixitque illi: Recte respondisti; hoc fac et vives (Luc. X) . » Si enim lex Moysi a Deo data non fuisset, nunquam Christus pro ea observanda vitam promisisset.
372Eugenius III Toletanus, Epistolae, 87, 0403D (auctor fl. 657)
Inde per eum te precor, cuius dono beatus, cuius instructione peritus esse probaris et doctus, ut me de his causis celerrime sacra tui oris iussione certifices.
373Eugenius Toletanus, Carmina, 283; 14 (auctor -657)
inde per eum te precor, cuius dono beatus, cuius instructione peritus esse probaris et doctus, ut me de his causis celerrime sacra tui oris iussione certifices.
374Eugyppius Africae, Excerpta ex operibus Augustini [CSEL], 23; 19 (auctor c.455-533)
itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam.
375Eugyppius Africae, Excerpta ex operibus Augustini [CSEL], 348; 2 (auctor c.455-533)
ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam, interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ea graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas conuerterit.
376Eugyppius Africae, Thesaurus, 62, 0606C (auctor c.465-c.533)
Itaque quanquam bonorum auctoritas imperitae multitudini videatur esse salubrior, ratio vero aptior, eruditis tamen (quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus novit qualem se debeat praebere docentibus, et quali vita esse docibilis possit) evenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam, quam quisque ingressus, sine ulla dubitatione vitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quae [quam] post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit.
377Eugyppius Africae, Thesaurus, 62, 1049D (auctor c.465-c.533)
Quamvis non defuerit temporibus nostris noster presbyter Hieronymus, homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit.
378Eulogius Toletanus, Memorialis sanctorum, 115, 0770C (auctor 799-859)
Beatus itaque Isaac ex civibus Cordubensium nobilibus, et locupletioribus parentibus natus, dum primaevos adolescentiae annos ingrederetur, atque inter opes bonaque genitorum tenerrime degeret, adeo ut peritus et doctus lingua Arabica (1) exceptoris reipublicae officio fungeretur; ex improviso spiritali flagrans ardore, monachorum vitam optans (2) , Tabanos viculum petiit, qui in partibus aquilonis inter praerupta montium, et condensa silvarum septenis ab urbe milliaribus distans, formosissimis in exercitatione vitae monasticae virorum atque ancillarum Dei rumoribus decoratur.
379Eulogius Toletanus, Memorialis sanctorum, 115, 0787C (auctor 799-859)
Crebrius ad exorandum currebat, vigilabat attentius; saepius corde divinum carmen meditabatur, dicebatque: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Psal. XXXIII, 2) . Et cum variis linguis peritus exsisteret, Graeca scilicet, Latina, atque Arabica, nec qualemcunque saltem propter has gloriam affectavit.
380Eusebius Caesariensis Hieronymus Stridonensi, Interpretatio Chronicae Eusebii, 27, 0387
Aegyptior. NICHEPSOS, an. 6. (Nichepsos magicae artis peritus, cuius scripta medicinalia feruntur.
381Eusebius Vercellensis, Evangelium, 12, 0592 (auctor 283–371)
Et haec eo dicente ecce quidam Legis peritus surrexit, temptans illum et dicens Magister quid faciam ut vitam aeternam possideam Ad ille dixit ad eum In lege quid scriptum est.
382Eusebius Vercellensis, Evangelium, 12, 0592 (auctor 283–371)
25. Haec eo dicente, ecce quidam Legis peritus surrexit, temptans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
383Faccino Galeazzo Pontico, Libellus, 1, 81; 1 (auctor fl.c.1450)
Hic Antonius ossa Lilianus Componi sua iussit atque condi, Iuris Caesarei peritus atque Assessor, comes et latrunculator Praetorum probus Adriaticorum Cecinnae patria Vitelliani.
384Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1, p4; 1 (auctor 1520-1575)
Ebrietas ib. 12 inebriari ib. 49 Ebriam addere sitienti ib. 68 Ecce 259. 23 Ecclesia 260. 42 Edere et bibere 264. 3 Edere et bibere carnem et sanguinem Christi ib. 7 edere panem cum aliquo ib. 9 edere panem in regno caelorum ib. 11 edere stercora sua, et bibere urinam ib. 12 edere de ligno vitae ib. 14 edere aut comedere in conspectu gloriae Dei ib. 16 Effundere ib. 21 effundere animam ib. 32 effundere animam et cor ib. 35 effundere gressus ib. 44 effusiones aquarum ib. 50 Ego ib. 55 Egredi et ingredi 265. 18 egrediens ad bellum ib. 44 egredi de potestate alicuius ib. 51. 52 egredi furorem a facie Domini ib. 54 egredi impietatem ab impio ib. 58. 59 egredi iudicium ib. 63 egrediens et ingrediens ib. 66 egredi de malo in malum ib. 69. 70 egressus vitae 266. 4 egredi alicuius oculos ib. 9 egredi alicuius cor ib. 10 egredi ac ingredi ad verbum sacerdotis ib. 11. 12 Elevare ib. 15 elevare cor alicuius ib. 18 elevare se ad habitandum ib. 24 elevare seu levare faciem alicuius ib. 38 Levare manum 45 elevare peccatum super fratrem ib. 46 elevatio ib. 48 Eligere ib. 55 electus, et electi ib. 58 electio alicuius rei 267. 4 electio sepulchrorum ib. 5. 6 electio principum ib. 6. 7 electio votorum ib. 8 electio vallium ib. 9 electionum populus ib. 10 Eleemosyna ibid. 12 Elementum 269. 48 El, Eloa, Elohim 270. 6 Elongare ib. 14 elongare se a Deo ib. 15 elongare ab aliquo benedictionem ibid. 23. 24 elongare Deum furorem ib. 26 elongari a verbo mendacii ib. 27 Eloquium ib. 29 eloqui peritus ib. 34. 35 Encaenia ib. 36 Eo ib. 54 Ire post Deum aut idola ib. 62 Ephod 271. 4 Episcopus ib. 17 Equus ib. 36 equorum ascensores ib.
385Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p2; 85 (auctor 1520-1575)
Unus popularis meus HIERONYMUS, linguarum egregie peritus fuit: conatusque est Sacras literas tum versionibus, tum explicationibus illustrare.
386Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p3, p113; 30 (auctor 1520-1575)
Magister sagittarum, Genes. 49, id est, peritus sagittandi.
387Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p3, p122; 4 (auctor 1520-1575)
Artificii opus Exod. 26, pro opere artificioso, aut quale peritus ertifex efficere solet.
388Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p17, p50; 7 (auctor 1520-1575)
10 Interrogatus legis peritus quis nam videretur illorum trium proximus fuisse saucio?
389Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, 1, p764; 39 (auctor 1520-1575)
Intelligens visionum dicitur Zacharias; 2 Paralip. 26, pro peritus visionum.
390Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, 1, p764; 43 (auctor 1520-1575)
Sic Isaiae tertio , intelligens incantationis. 2. Paralip. 34 Omnibus intelligens instrumentis canticis: id est, peritus Musices instrumentalis.
391Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p469, p483; 3 (auctor 1520-1575)
Sic eloquia Dei dicuntur munda, et purgata instar argenti puri, Psal. 12. 18. 105. Eloqui peritus, Isa. 3. pro eloquente.
392Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p539, p595; 93 (auctor 1520-1575)
Amos 5. Vir peritus roborat vires, Proverbi.
393Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1210; 110 (auctor 1520-1575)
Luc. 24 Iesus Nazarenus potens fuit in sermone et opere coram Deo et hominibus: id est, fuit eloquens ac peritus theologiae, et potuit magna miracula facere, testantibus id Deo et hominibus.
394Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1210; 114 (auctor 1520-1575)
id est, exercitatus et peritus in Scripturis et tota Theologia.
395Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1095, p1300; 3 (auctor 1520-1575)
Pulcher voce, Ezech. 33. pro, bonus ac peritus musicus.
396Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1330, p1352; 115 (auctor 1520-1575)
id est, minister Ecclesiae idoneus, ac peritus sincerae theologiae.
397Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1725, p1727; 6 (auctor 1520-1575)
Eodem facit etiam, quod tum in herba, seu crescens, similis videatur esse tritico, nisi adsit valde peritus ac oculatus: qui eam discernat tum etiam farinam efficiat similem siligini.
398Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 1, p30; 42 (auctor 1520-1575)
Qui artificii Dialectici et Rhetorici peritus fuerit, is hac in parte aliquid prae caeteris, aspirante Domino, praestabit.
399Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 2, p49; 1054 (auctor 1520-1575)
Homil. 7. EXPLICATIO. Videtur mihi unusquisque sermo Scripturae divinae similis esse alicui seminum, cuius natura haec est, ut cum iactum fuerit in terram, regeneratum in spicam, vel in quamcunque sui generis speciem, multipliciter diffundatur, et tanto cumulatius, quanto vel peritus agricola plus seminibus laboris [?: i -] penderit, vel beneficium terrae foecundioris indulserit.
400Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 5, p118; 124 (auctor 1520-1575)
Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur?
401Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars secunda, 5, p120; 46 (auctor 1520-1575)
Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas, eorundem numerorum lege componat: quod facilime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantundem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine: nihil illorum, quae velut magna in scholis Grammaticorum aut Rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur literis invenitur.
402Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 103, l. 5 (auctor c.362)
iuris consultus dici debet, non iure consultus; licet Cicero pro Murena ita dixerit, et Lucilius II, ut iure peritus.
403Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 413 (auctor c.362)
peritus.
404Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 421 (auctor c.362)
peritus.
405Flodoardus Remensis, De triumphis Christi Antiochiae, 135, 0557D (auctor 894–966)
Ad figenda tamen sinuosa volumina monstri Huius, praecipue valuit quidam Antiochenae Presbyter ecclesiae prudens, cui Malchio nomen: Vir bonus, ornatus meritis fandique peritus, Doctrina factoque potens, virtutibus altus, Cum Samosateno cui disceptatio Paulo Concilio soli concessum fertur ab omni, Scriptorum excipiente manu, quam naviter acta, Servatur cuncto veluti mirabilis aevo.
406Flodoardus Remensis, De triumphis Christi apud Italiam, 135, 0824A (auctor 894–966)
De Christi segete crebro zizania pellens, Et rationales per agros pia semina spargens: Utpote doctiloquus, prudens, sensuque peritus, Sollicitum qui se gregibus praebebat alendis.
407Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 135, 0262B (auctor 894–966)
Ostenditque quod ab episcopis ipsius dioeceseos, omnique clero et populo eiusdem civitatis sit peritus et electus, et quod praedecessori ipsius Marinus, ad eorum petitionem, pium in hoc praebuerit assensum, insuper et pallio eum donaverit, et ipsius in Bituricensi Ecclesia promotionem scriptis roboraverit, etc. Stephano (Steph. VI) quoque huius Adriani successori litteras mittens, gratiarum actiones referre curavit, quod eum, et Ecclesiam ipsius litteris apostolatus sui visitare, et inter varias mundi pressuras consolari dignatus fuerit, et quia fratris eum et amici vocabulo voluerit honorare, quod ipse tamen nolit appetere, sed magis servus et subiectus existere.
408Florus, Epitoma de Tito Livio, p1, 36; 12 (auctor fl.c.120)
Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius aduersus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.
409Florus, Epitoma de Tito Livio, p1, 40; 28 (auctor fl.c.120)
Rex callidus Romanaeque auaritiae peritus spargi a fugientibus sarcinas et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur.
410Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1, 36, 1, 7; 11 (auctor fl.c.120)
Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.
411Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1, 40, 5, 18; 30 (auctor fl.c.120)
Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur.
412Folcuinus Laubiensis, Chartularium, 136, 1222C (auctor 965-990)
Sub huius abbatis tempore, exoritur quidam tirunculus mox futurus monachus huius ecclesiae; cuius laus et sapientia ita hactenus in omnium nostrorum versatur ore ac si praesentaliter in vivo teneretur corpore et merito; nam monasterii huius libraria, quae pene omnia vetustate erant demolita, quoniam peritus erat scriba, propria renovavit industria.
413Francesco Petrarca, De remediis utriusque fortune, 1, 9; 18 (auctor 1304-1374)
Ille ait: “Orator est vir bonus dicendi peritus”; iste autem “nichil est” inquit “aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia”.
414Francesco Petrarca, Epistole familiares, 19, 18; 30 (auctor 1304-1374)
[22] Restat oratoris nomen solum, quod ipsum mala et noxia suadendo mereri equidem non potes, cum, sicut summis oratoribus visum est, orator sit «vir bonus dicendi peritus».
415Francesco Petrarca, Rerum memorandarum libri, 3, 93; 20 (auctor 1304-1374)
Hic legum peritus in bellum ruit, ille armis exercitus forum terit, iste in dominio genitus mercibus ac fenori studet, ille aratoris natus a ligonibus ad tyrannidem aspirat, hic disputator argutus contionantibus obstupet, hid contionator egregius dyaleticis sillogismis inhiat, uterque manum calamo applicat et, quia aliquid sibi videtur intelligere, ardet libros componere seque notum facere posteritati.
416Francesco Petrarca, Rerum memorandarum libri, 4, 51; 9 (auctor 1304-1374)
‹5› Et quoniam viri doctissimi de imperatore mitissimo sompnium attigi, quid alter vir peritus de imperio ac feroci principe sompniaverit attingam.
417Franco Affligemensis, De gratia Dei, 166, 0739D (auctor 1109-1125)
At contra David reum se ingemiscens, et reatum suum humiliter confitens, precemque devotissimam reis omnibus perutilem supplicandi peritus componens, de indulgentissimi Domini bonitate spem veniae iam praesumens: Asperges me, inquit, Domine hyssopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor.
418Fredegarius, Fredegarii chronica, 11, 1; 4
Virilis habitu formatus, animo alacer, membris vegitus, aequis prumptissimus, sagittarum peritus, conti impiger, bellis aptissimus, pacis aptatur caelebris, nullius avariciae sectatur, bonis animae praeditus, iniuriarum pacientissimus, labores adpetens, inpavidus pericolorum, famis, sitis, vigiliarum tolorantissimus.
419Fredegarius, Fredegarii chronica, 25; 1
Decedente atquae immo potius pereunti ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnulliae res gererentur vel rectae vel inprobe, ac feretas gentium desaeviret, regum furor acuaeretur, aeclisiae inpugnarentur ab hereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, tepisceret in nonnullis, ipsae quoquae aeclisiae vel ditarentur a devotis vel nudarentur a perfedis, nec repperire possit quisquam peritus dealectica in arte gramaticos, qui haec aut stilo prosaico aut metrico depingerit verso: ingemiscebant saepius clerique, dicentes: 'Vae diebus nostris, quia periet studium litterarum a nobis, nec repperiretur in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis'.
420Fredegarius Scholasticus Burgundiae, Historia Francorum epitomata, 71, 0577A (auctor 595-660)
Virilis habitu formatus, animo alacer, membris vegetus, equis promptissimus, sagittarum peritus, conti impiger, bellis aptissimus, pacis captator celebris, nullius avaritiae sectator, bonis animae praeditus, iniuriarum patientissimus, laboris appetens, impavidus periculorum; famis, sitis, vigiliarum tolerantissimus; cui ineunte aetate praedictum liquet quantae potentiae fatis [Al. factis] destinaretur, temporibus suis futurisque celebrandus (Cap. 6) . Haec supradictus historiographus de Aiecio narrat.
421Frontinus Sextus Iulius, Strategemata, 2, III; 15 (auctor c.35-104)
Veterano et diu edocto usus exercitu, hoc enim genus ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentum respondens miles vix potest.
422Fronto, Epistulae, ad M. Caesarem, 4, 1; 4 (auctor c.95-165)
Nam priusquam tibi aetas institutioni sufficiens adolesceret, iam tu perfectus atque omnibus bonis artibus absolutus: Ante pubertatem vir bonus, ante togam virilem dicendi peritus.
423Fronto, Epistulae, ad M. Caesarem, 4, 3; 6 (auctor c.95-165)
Tamen est in aliis artibus, ubi interdum delitiscas et peritus paulisper habeare, quod nescias.
424Fronto, Epistulae, ad amicos, 1, 5; 5 (auctor c.95-165)
Quam doctus sit, mihi crede; quam rei militaris peritus, praedicant omnes sub quibus meruit.
425Fulgentius Ruspensis, De remissione peccatorum, 65, 0558A (auctor 462-527)
Verum quia ipsius seminationis ac messis diversitas fuit evidentius intimanda, idcirco eam subsequentibus verbis peritus discernendi agricola subiungens, haec ait: Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
426Fulgentius Ruspensis, De veritate praedestinationis, 65, 0629C (auctor 462-527)
Ac sic in his non solum cognoscendo, sed etiam diligendo inhaeret veritati; in illis vero aut ignorat mandatum, et in peccato suo non est ei peccati cognitio; aut ad hoc potest peccatum absque adiutorio gratiae Dei cognoscere, ut dum se praesumit per semetipsum divinae voluntatis implere posse mandata, non obtemperet humiliter voluntati Dei, sed bonum male faciens suo potius famuletur errori: dum scilicet ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere, iustitiae Dei non est subiectum (Rom. X, 3) : quando finis legis non nisi Christus sit ad iustitiam omni credenti (Ibid., 4) . 5. Medicus itaque noster peritus et bonus, gratis ad vitam reducturus mortuos, ac sanitati redditurus aegrotos, ipse languentium salus, et resurrectio mortuorum, in eo vivificandis ac sanandis hominibus insuperabili bonitate consuluit, in quo medicinam se nobis idem medicus fecit.
427Fulgentius Ruspensis, Epistolae, 65, 0353C (auctor 462-527)
Si peritus est medicus noster, omnes potest infirmitates sanare; si misericors est Deus noster, universa potest peccata dimittere.
428Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, p2, p33; 2 (auctor 1626-1683)
Hinc me carior haud erat; nec alter Posthac est aliis futurus annis Me carus magis, aut magis peritus Blandiri Domino; et sagax natantes Venari medias aves per undas; Gyros carpere, et exsilire in altum, Et gressus glomerare tam superbos, Quam non ullus equum docet magister.
429Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 2, 144; 50 (auctor 1626-1683)
Hoc Mausoleo tegitur, qui Principis aulae Praefuit arcanis, et iuris in arte peritus Mysta refingendi, prudens, facundus, et alta Nobilitate satus, rerumque politus ab usu, Consiliis magnos inter consedit Achivos.
430Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 005; 12 (auctor 1626-1683)
Danicae his verbis testatur Defuncto Frothone, inquit, Dani Fridlevum qui apud Rusciam educabatur, falso exstinctum rati, cum iam Regnum Regis inopia claudicare, nec in Regia gente continuari posse videretur, hunc sceptro dignissimum arbitrati sunt, qui illustrandi Frothonis gratia, recenti eius tumulo plenum laudis carmen affigeret, famamque exstincti Regis specioso posteris titulo commendaret: Tunc quidam Hiarnus Danicae admodum Poesis peritus, ut claritatem viri insigni dictorum monumento prosequeretur, praemii magnitudine concitatus, more suo barbarum condidit metrum, etc.
431Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, p64; 5 (auctor 1626-1683)
Rondininus, ille grandaevae labor Matri voluptas: ille tot fratrum decus, Amor sororum, gaudium tantae domus, Superare dignus: ille tantarum capax Gnarusque rerum, Iuris, et Consi, Noster Graece et Latine doctus, Iurisprudentiae et Theologiae peritus.
432Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 079, p64; 17 (auctor 1626-1683)
Non omnis iaces; Et urna cineres quae brevis claudit tuos, Non claudit animam, sidera et caeli super Globos euntem, et spatia mirantem poli Immensa, quae non Archimedeo Matheseos in primis peritus fuit.
433Gabrio de Zamorei, Fragmenta ex libro poetico adolescientiae suae, 1, 7; 2 (auctor fl.ca.1350)
Commendat quod quisque cupit: sapiente peritus Laudatur; stulti gloria stultus erit.
434Galterius Saveyr, Vita S. Anastasii, 149, 0429B
Unde factum est ut virum Dei Anastasium secum duceret; erat enim in omnibus divinis Scripturis peritus, et in exhortatione et aedificatione fratrum validus.
435Gasparinus Barzizza, Exempla exordiorum, 1, 64; 3 (auctor c.1360-c.1431)
Sicut enim peritus gubernator navis non semper eundem cursum tenet, quamvis unum petat portum, sed clavum prout ventorum fert impetus moderatur; sic etiam nostri maiores, quibus respublica seipsum commiserit, tum si unum finem semper intenderent, tamen pro temporum varietate leges et instituta civitatis exponebant.
436Gaudentius Brixiensis, Sermones, 20, 0887B
Enimvero, charissimi, pene omnis Evangeliorum textus, Dominum Christum inter homines conversantem desperatis rebus opem contulisse insinuat, et quam maxime moeroribus adfuisse: dum blasphemantes Iudaeos increpat, dum Scribas et Pharisaeos fallaciae, doli, avaritiae reos, vanitatisque coarguit (Luc. XI); dum civitatibus exprobrat incredulis, ac minatur (Matth. XI) ; dum spiritus torquet immundos (Luc. VIII) , ut imagini suae captivatae subveniat, et expulsis daemoniis salubritati restituat mentes obsessas; dum leprosos supplicantes emundat (Luc. XVII) ; dum paralyticos, linguae solius qua precarentur viventes officio, reformat potius, quam curat (Matth. IX); dum tempestate maris periclitantibus, ipse super aquas ambulans, securus tranquillator adventat (Matth. XIV) ; dum vel caecatis oculis donum lucis amissae redintegrat, vel a nativitate caecis novum lumen infundit (Luc. XVIII; Ioan. IX; Matth. IX) ; dum inter moestas aegrotantium turbas medendi peritus adsistit; dum luctus varios obsecrantium parentum dimovet, vel morientes eorum charos sanitati restituens, vel mortuos vitae (Luc. VII; Ioan, XI) . Ad hoc enim Filius Dei, sine initio Deus, in fine saeculi initium carnis sumpsit ex Virgine, et inter homines conversari dignatus est, ut huic mundo succurreret pereunti; quoniam, ut ipse ait, non erat opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX) . Medicus enim moestitudinis domum potius, quam laetitiae ingredi consuevit.
437Gaudentius Brixiensis, Sermones, 20, 0981B
Quantum ille in opere iniquitatis suae nocendi peritus est, tantum nos studiis salutaribus eruditi, et omni prudentia instructi, atque armati esse debemus: Induentes nos ipsos loricam fidei, et galeam salutis (I Thess. V) , et gladium spiritus (Sap. V) , et scutum inexpugnabile aequitatis, in quo possimus, ut hortatur Apostolus, omnia iacula nequissimi ardentia exstinguere (Ephes. VI) ; ne nos incautos suggestionum suarum spiculis ubicumque configat, ne inermes opprimat, ne interficiat dormientes; ne et vigilantes, et armatos, si usum belligerandi nesciamus, interimat.
438Gelasius I, Sacramenta Romanae ecclesiae, 74, 1050A
Scriptor Latinitatis parum peritus erat; saepe enim ignorantia potius quam negligentia, aut praecipitatione, παραγράφει.
439Gennadius Massiliensis, De scriptoribus ecclesiasticis, 58, 1105A (auctor -c.492)
CYRUS, natione Alexandrinus, arte medicus, ex philosopho monachus, vir dicendi peritus, scripsit adversus Nestorium prius eleganter et fortiter, modo autem dum in illum invehitur nimius, et syllogismis magis quam Scripturis agit, Timotheanum dogma fovere coepit.
440Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0328A (auctor 1093-1169)
Et quia peritus medicus est, non parcet morbo, quem depellit, non parcet carnibus putridis, quas desecat, sed inter haec agendum parcet pauperi et inopi, salvans naturam, delens naturae culpam, et sic dum culpas animarum delet, animas pauperum salvas faciet, non imputando illis peccatum, pro quo abolendo se ipsum dabit pretium.
441Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0535C (auctor 1093-1169)
Titulus eius est: (VERS. 1) INTELLECTUS ETHAN ISRAELITAE. Ethan erat peritus musicus, et ideo hic psalmus ad recitandum est ei a David creditus.
442Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0640A (auctor 1093-1169)
Legitur quod Abraham peritus astrologus fuerit, et astronomiam in Chaldaea docuerit.
443Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0753D (auctor 1093-1169)
Sunt enim quaedam iustificationes tuae ita mirabiles, ut merito super his exclamet peritus lector vel auditor: Mirabilia testimonia tua, Domine.
444Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0797B (auctor 1093-1169)
Denique ut vult Ambrosius, interpretatur audi, vel firmamentum, sed ut vult Hieronymus Hebraicae veritatis magis peritus, interpretatur adiutorium.
445Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0982D (auctor 1093-1169)
Haec dicente sancto Gregorio, nos illa consona sentiendo dicimus, quod Paulus crystallus fuit, durus et nitidus, in lege peritus; hoc autem Deus solvit.
446Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 0743B (auctor 1093-1169)
Tandem postrema pars argumentationis, quae est conclusio sive complexio dicitur, in qua etiam reditur ad principium, ita subiungitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra: quasi dicat peritus orator spiritus propheticus, quod in principio argumentationis, ratione, rationis confirmatione, et exornatione verum esse patuit.
447Gilbertus Crispinus, Vita S. Herluini, 150, 0704D
Ortus Italia quidam vir erat, quem Latinitas in antiquum ab eo restituta scientiae statum tota supremum, debito cum amore et honore, agnoscit magistrum, nomine Lanfrancus, etc.. Abbas peritus erat in dirimendis causarum saecularium controversiis, prudens in iis quae ad exteriora pertinent, in aedificando et procurando quae necessaria forent, nec prudentior neque efficacior salva religione poterat esse; praesentia corporalis foris inter curas mundi cum residebat, animus ad sui curam, et amorem Dei praecipue intendebat, nullam saecularis pompae curam gerens, soli Deo in actibus suis gratificari gestiebat.
448Gilbertus Crispinus, Vita S. Herluini, 150, 0711D
Ter post undenos, ac tres, et quatuor annos Grammata nescierat, postque peritus obit.
449Giordano Bruno, Ars memoriae, 2, p3, 11; 4 (auctor 1548-1600)
Peritus consuetudine cytharedus perfectissime sola actus consuetudine, non cogitando cytharizat: alius autem etiam tactuum rationem eandem habens, quam et ille: cum consuetudine careat, tanto se habebit rudius: quanto magis super agendis cogitando incumbet.
450Giordano Bruno, Ars memoriae, 3, p6, 5; 1 (auctor 1548-1600)
Modorum quoque quibus termini adiiciuntur plurimi, et innumeri occurrere tibi poterunt dummodo fueris in agitatione Clavis magni peritus (illa quippe fons est omnium inventionum) eos qui nobis commodiores visi sunt in diversis locis diversos explicamus.
451Giordano Bruno, Ars reminescendi Triginta sigilli Sigillus sigillorum, p26, p29, p31; 78 (auctor 1548-1600)
Ideo furiosos, eosdemque intellectivos spiritus cum quibusdam animalium excrementis Saturnio adcommodatis temperamento, egestos frequentius experti sumus; et monachus Brixiae, me praesente ipsumque curante, qui hac arte repente propheta, magnus theologus et linguarum omnium peritus videbatur effectus, ipse, cum monachorum tantam sapientiam ad malum principium referentum consilio fuisset in carcerem detrusus, virtute acetabuli cum polypodii contusi succo temperati, humoribus melancholicis atque spiritu evacuatis, talis, qualis semper extiterat, asinus apparuit.
452Giordano Bruno, De architectura Lulliana, 2, 10; 1 (auctor 1548-1600)
Quarta figura, tribus constans circulis, tres praecedentes complectitur figuras, estque ad tabulae generalis constructionem ordinata, cuius ope peritus in arte solutiones et argumenta ad idem problema in innumerum multiplicare poterit.
453Giordano Bruno, De umbris idearum, p8; 89 (auctor 1548-1600)
LOGIFER — Dixit Magister Arnophagus iuris legumque peritus, et apprime probatus, plurimos esse doctos qui eam non habent peritiam, haberentque si qua esset.
454Giordano Bruno, Medicina Lulliana, 2; 1 (auctor 1548-1600)
I. Medicus etsi in astrologia non sit peritus, habebit ex hac figura rationem investigatam causarum, mediorum et effectuum propositi.
455Gislebertus Crispinus, Disputatio de fide Christiana, 159, 1036D
Ergo Iudaeus ille plurimum sua lege peritus, nostrarum etiam litterarum non inscius sic incoepit.
456Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0565A (auctor -1165)
In legisperito bonus aliquis praelatus potest designari, qui idcirco bene nominatur legis peritus, quia notitiam et scientiam sacrae Scripturae debet habere, in qua Deo donante videat qualis vita qualisque doctrina eius esse debeat.
457Godefridus Admontensis, Homiliae festivales, 174, 0986C (auctor -1165)
Sicut enim peritus quilibet pigmentarius universas pigmentorum species in tenuissimum pulverem conterere et conficere satagit, quo curare diversas infirmitatum molestias possit, ita supra dictus ille verus utique pigmentarius Spiritus sanctus universum pulverem medicinalis gratiae, videlicet universa dona miserationis et gratiae contulit et congregavit, in corde intemeratae virginis Mariae; ut quoniam in genere humano multa et diversa sunt infirmitatum incommoda, multa etiam ac diversa curationum medicamenta habeat, quibus infirmas peccantium animas sanare et curare valeat.
458Godefridus Viterbiensis, Pantheon, 198, 0965C (auctor 1152-1190)
Erat itaque Conradus iste armis strenuus, consilio providus, sapientia florens, peritus in iure civili, et in religione Christiana devotus.
459Godefridus Viterbiensis, Pantheon, 198, 0975D (auctor 1152-1190)
Ipse etiam Romanos et Theutonicos invicem saepe ob invidiam rixantes, tanquam utriusque linguae peritus, ad pacem et concordiam, ut simul commanerent, suis studiis salubriter informavit.
460Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 0327C (auctor -c.1160)
Hadrianus Papa secundus (quod Nicolaus praedecessor eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem episcopum, et Stephanum Nepesinum episcopum, et Marinum diaconum sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium imperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae et latinae, peritus, perrexit, et synodo congregata (quam octavam universalem synodum illus convenientes appellaverunt) exortum schisma de Ignatii depositione et Photii ordinatione sedaverunt, Photium anathematizantes et Ignatium restituentes, In qua sic statutum est: Consecrationes et promotiones episcoporum, concordans prioribus conciliis, clericorum electione ac decreto episcoporum collegii fieri sancta haec et universalis synodus diffinit, et statuit atque iure promulgat, neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitae, aut cuiuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim quum in talibus nullam potestatem quemquam potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat, sed silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis.
461Gregorius I, Commentarii in librum I Regum, 79, 0022A (auctor 540-604)
Sed et ubi minus placet quod peritus lector invenerit, consideret quod dum spiritalem historiam et altis sensibus profundam, velut magni pelagi procellas nauta peregrinus aggredior, reprehensibile valde non est si gubernaculum dicendi pulchre non ducitur, cum spumantes undarum vertices irruunt, qui peritissimum regimen saepe solvere clavum cogunt.
462Gregorius I, Commentarii in librum I Regum, 79, 0339B (auctor 540-604)
Quasi enim unumquemque in tabernacula sua dimittebat beatus Paulus apostolus, cum dicebat: Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum (I Cor. VII, 2) . Velut enim peritus magister internae militiae, et coronas victoriae, et pugnae considerans gravitatem, militum vires in belli pondere librabat, optimum iudicans infirmis, ut in urbibus viverent, ne acerbo marte perirent.
463Gregorius I, Dialogi, 77, 0217C (auctor 540-604)
Quod vir gentilis valde libenter accepit, cum in nutriendis oleribus quia peritus esset audivit.
464Gregorius I, Epistolae, 77, 0601C (auctor 540-604)
Peritus enim dum non reperitur qui ad officium sacerdotale veniat, quid fiendum est, nisi ut imperitus ut ego sum ordinetur?
465Gregorius I, Epistolae, 77, 0601C (auctor 540-604)
Sed pertractet prudentia tua ne forte ad peritiam sufficiat ei scire Iesum Christum, et hunc crucifixum; si autem non sufficit, nemo erit in hoc libro qui peritus esse dicatur; nemo erit utique sacerdos, si nisi peritus esse non debet.
466Gregorius I, Homiliae in Evangelia, 76, 1268C (auctor 540-604)
Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cuiuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens, se nesciat, et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui.
467Gregorius I, Homiliae in Ezechielem, 76, 0913A (auctor 540-604)
Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit, et subito percussit.
468Gregorius I, Moralia II, 76, 0013A (auctor 540-604)
Fortitudo autem perversi praedicatoris est elata scientia locutionis, qua inflatus, caeteros despicit, atque in contemptu omnium quasi singulariter apud se peritus intumescit.
469Gregorius I, Moralia II, 76, 0311C (auctor 540-604)
Peritus itaque medicus prius sana membra, quae circa vulnus erant, laudando palpavit, et postmodum putridum sinum vulneris feriendo transfixit.
470Gregorius I, Moralia II, 76, 0607B (auctor 540-604)
60. Peritus dux hosti exercitum nec semper admovet, nec semper subducit.
471Gregorius I, Moralia, 75, 0516A (auctor 540-604)
Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non valet, nisi ad hanc sibi et ministeria exteriora concordent: quia nimirum canticum, quod docta manus imperat, quassata organa proprie non resultant; nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistula stridet.
472Gregorius I, Moralia, 75, 0922C (auctor 540-604)
Sophar itaque et per scientiae studium peritus, et per audaciam tumidae locutionis ignarus, quia ipse gravitatem non habet, meliori optat quod habet, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae!
473Gregorius I, Regula pastoralis, 77, 0102C (auctor 540-604)
Hinc est enim quod peritus medicinae coelestis Apostolus non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam habeat uxorem, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 1, seq. etc.) . Qui enim fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praeceptum contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus ostendit.
474Gregorius I, Regula pastoralis, 77, 0022B (auctor 540-604)
Quamvis plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte navem et imperitus dirigit; turbato autem tempestatis fluctibus, etiam peritus se nauta confundit.
475Gregorius Nyssenus Dionysius Exiguus, De creatione hominis, 67, 0364B (auctor c.470–c.544)
Sed quia constat veluti organum quoddam musicum totum hominis corpus exstructum, et plerumque contingit ut hi qui musicae periti sunt suam nequeant ostendere disciplinam propter instrumenti mutilitatem artis industriam renuentis, quod aut tempore vitiatum est, aut aliquo casu disruptum, aut rubigine vel humore detritum est, et idcirco sine sonorum manet effectibus, licet ab eo qui tibicinae artis est peritus inspiretur; sic et mens per omne corporis transiens instrumentum intellectualibus effectualibus * partes, sicut natura aptum est, competenter attingit: et in his quidem qui iuxta substantiam permanent vim suae operationis exerit: in his autem quae per vitium quoddam artificiosum motum eius admittere nequeunt, praeter effectum operationis existit.
476Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 71, 0949B (auctor c.538–594)
Dum singula quaeque miracula beati Viri succincte scribimus, nec ea in ampliorem sermonem expandimus, verendo valde, atque timendo iter carpimus inchoatum, ne forte dicatur a prudentioribus: Multum haec poterat peritus extendere.
477Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0159 (auctor c.538–594)
1-2 Decedente, atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel recte, vel improbe, ac feritas gentium desaeviret, regum furor acueretur, Ecclesiae impugnarentur ab haereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, refrigesceret in nonnullis, ipsae quoque ecclesiae vel ditarentur a devotis, vel nudarentur a perfidis: nec reperiri posset quisquam peritus in arte dialectica grammaticus, qui haec aut stylo prosaico, aut metrico depingeret versu.
478Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0202C (auctor c.538–594)
Medii corporis, virilis habitudinis decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris vegetus, eques promptissimus, sagittarum iactu peritus, conto impiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris; nullius avaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, nec impulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, iniuriarum patientissimus, laboris appetens, impavidus periculorum, famis sitisque atque vigiliarum tolerantissimus.
479Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 71, 0732C (auctor c.538–594)
Igitur dum se ita fessum et sine spe vitae decernit, testamentum suum petit scribi, munitumque subscriptionibus ac sigillis, inquiri praecepit si forsitan aliquis reperiretur in civitate qui peritus in arte medicinae posset perituro succurrere.
480Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, praef.; 1 (auctor c.538–594)
Decedente atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel rectae vel inprobae, ac feretas gentium desaeviret, regum furor acueretur, eclesiae inpugnarentur ab hereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, tepisceret in nonnullis, ipsae quoque eclesiae vel ditarentur a devotis vel nudarentur a perfides, nec repperire possit quisquam peritus dialectica in arte grammaticus, qui haec aut stilo prosaico aut metrico depingeret versu: ingemescebant saepius plerique, dicentes: 'Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur rethor in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis'.
481Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, 2, 7a; 207 (auctor c.538–594)
Medii corporis, virilis habitudinis, decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris vegitus, eques prumptissimus, sagittarum iactu peritus, contu inpiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris, nullius avaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, ne inpulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, iniuriarum patientissimus, laboris adpetens, inpavidus periculorum, famis, sitis, vigiliarum tolerantissimus.
482Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, p1, 30; 22 (auctor c.538–594)
Igitur dum se ita fessum et sine spe vitae decernit, testamentum suum petit scribi, munitumque subscriptionibus ac sigillis, inquiri praecepit, forsitan aliquis reperiretur in civitate, qui peritus in arte medicinae possit perituro succurrere.
483Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, p4, 19; 1 (auctor c.538–594)
Dura singula quaque miracula beati viri succincte scribimus nec ea in ampliore sermone expandimus, verendo valde atque timendo iter carpimus inchoatum, ne forte dicatur a prudentioribus: multum haec poterat peritus extendere.
484Grillius, Commentum in Ciceronis rhetorica, 1a; 60 (auctor fl.c.450)
Orator sic definitur: Orator est vir bonus dicendi peritus.
485Grillius, Commentum in Ciceronis rhetorica, 3; 3 (auctor fl.c.450)
Vir bonus dicendi peritus, qui benivolentia et arte totum mitigat, ut est illud Virgilii: Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio saevitque animis ignobile vulgus iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus astant; ille regit dictis animos et pectora mulcet: Sic cunctus pelagi cecidit fragor.
486Grillius, Commentum in Ciceronis rhetorica, 6; 3 (auctor fl.c.450)
Civilis ergo scientia est, quae multis et magnis ex rebus constat, quae est in politicis, qui rem publicam vel condunt in bello vel muniunt in pace, ut fuit Romulus peritus artis rhetoricae, id est civilis scientiae, quod instruxit urbem praecedentibus auguriis et in opportunissimo loco, sicut legimus in libris de re publica; deinde quod peritissime bella tractavit: Cuius miles cum fugeret, dixit sibi Iovem dixisse, quod, si in eo loco constitisset, vinceret, quoniam sciebat imperitae multitudini imposita religione citius posse suaderi; atque ideo stetit ibi et vicit.
487Guido Aretinus, Micrologus de disciplina artis musicae, 141, 0393C
Horum quidam troporum exercitati usu ita proprietates et discretas facies, ut ita dicam, extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus et ille Teutonicus, iste vero Gallus: atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur, ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur; alius plagae triti eligat voluptatem; uni garrulitas tetrardi autenti magis placet; alter eiusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis.
488Guido Aretinus, Liber mitis, 1, 4a; 8 (auctor c.992-c.1050)
Quilibet tamen peritus et exercitatus in arte utens industria eorum hoc idem facere poterit sine reprehensione, quae talis est.
489Guido Aretinus, Liber mitis, 1, 2; 9 (auctor c.992-c.1050)
Capitulum VIII. Cum quo, quando et quotiens sit offerendum digestivum.
490Guido Aretinus, De scismate Hildebrandi, p2, 6; 7 (auctor c.992-c.1050)
Nam alius fabricandi peritus, scribendi notitiam nullam habet, nec saltim litterarum figuras novit.
491Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 9; 97 (auctor c.1210-c.1287)
Eloquentia multa refulsit, sanis consiliis satis plenus, mirabiliter sapiens, et multa litteratura peritus.
492Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 11; 96 (auctor c.1210-c.1287)
Nam quidam Troianus antistes nomine Calcas, Testoris filius, multa peritus scientia, de mandato Priami regis, utpote nuncius eius, templum ipsum intrauit ut a deo Appolline similiter responsum eliceret quid de bello Grecorum Troyanis esset reuera futurum.
493Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, 1, 12; 19 (auctor c.1210-c.1287)
Sed ille Calcas Troyanus antistes, factis suis exorcizationibus vt erat peritus in eis, dixit se causam percipere tante cladis.
494Guido Faba, Ars dictaminis, arengaz, de, sit2b, partes, 4c; 3 (auctor c.1190-c.1245)
Sed si gravis est animus auditoris vel materies odiosa, subito non debet peritus dictator ad narrationem accedere, sed a benivolentie captatione potius exordiri, ut reddatur auditor precabilis et negotii qualitas excusata.
495Guillelmus abbas, De natura corporis et animae, 180, 0713B (auctor 1085-1148)
Nunc vero dum manus servit ori, os famulatur rationi, ac per hoc animo rei spirituali et incorporali; incommunicabilis cum animalibus irrationabilibus addita est gratia, ut plectri instar dum oris particulas voci coaptatas tangit, per talem sonorum formationem interiorem suum loquendo interpretetur motum: veluti si quis musicae peritus existens, propriam ex passione aliqua non habens vocem; volens autem manifestam facere musicam, alienis vocibus modulatur, per tibias sive lyras artem publicans.
496Guillelmus abbas, Expositio in Epistolam ad Romanos, 180, 0571A (auctor 1085-1148)
» Peritus animarum medicus, de duobus aegrotis alterum, id est genus suum, periculosius videns aegrotare, infirmatur cum infirmis, gentiles durius redarguens, nec parcens; eadem vero in Iudaeis crimina denotans, et leniter perstringens, ut per gentium obedientiam istos provocet ad patientiam, donec more medicorum causam morbi mitiget, id est superbiam, ut, sicut medici solent dicere, causa mitigata, securius curam adhibeat circa causativum.
497Guillelmus abbas, Expositio in Epistolam ad Romanos, 180, 0676D (auctor 1085-1148)
» A sublimioribus potestatibus ad socialis vitae gratiam transiens, sicut in lege mundi quodcunque debetur, iubet reddi, sic in lege charitatis legis peritus Dei decernit nihil deberi, praeter solum debitum charitatis, quod quanto plus redditur tanto plus debetur, et reddendo plus habetur.
498Guillelmus Apulus, Historicum poema de rebus Normannorum, 149, 1060A (auctor fl. 1000)
Hac acquisita simul acquisivit Amalfin; Urbs haec dives opum, populoque referta videtur, Nulla magis locuples argento, vestibus, auro, Partibus innumeris; ac plurimus urbe moratur Nauta, maris coelique vias aperire peritus.
499Guillelmus de Campellis Incertus, Dialogus inter Christianum et Iudaeum, 163, 1045B
Ergo Iudaeus ille plurimum sua lege peritus nostrarum etiam litterarum non inscius sic incoepit.
500Guillelmus S Dionysii, Vita Sugerii, 186, 1195B
Nobiles efficit animus, quem in hoc viro talem constat fuisse, ut hunc non immerito descripsisse credatur, qui ait: Animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus imponens, toti se inserens mundo, et in omnes actus eius contemplationem suam mittens, pulcherrimus cum decore, cum viribus sanus ac siccus, imperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangere, quem nec attollere fortuita possent, nec deprimere.