'pretium' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 7309 hits      Show next 500

1A Teramensis archipresbyter, Epistolae, 2; 5
Vilescit enim violata continuo, infecta iugiter iugi ammistione virili, et luxurie sordibus assuefacta diutius pretium redolentis puritatis amittit.
2Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466A (auctor c.945–1004)
Nihil enim pene ad Ecclesiam, quae est solius Dei, pertinere videtur quod ad pretium non largiatur, scilicet episcopatus, presbyteratus, diaconatus, et reliqui minores gradus, archidiaconatus quoque, decania, praepositura, thesauri custodia, baptisterium, sepultura, et si qua sunt similia.
3Abbo Floriacensis, Praefatio commentarii in cyclum Victorii, 139, 0571B (auctor c.945–1004)
Nam a primitivae aetatis tirocinio iugiter indolui liberalium artium disciplinas quorumdam incuria ac negligentia labefactari, et vix ad paucos redigi, qui avare pretium suae statuunt arti.
4Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314D
Et pro eius livoris vel vulneris admiratione in conventu, vel in qualibet multitudine usque ad tertium annum, aut eo amplius, si non indulgeat, pretium ancillae is qui commisit reddat.
5Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315A
Si vero sanguis episcopi ad terram non perveniat, nec collyrio indigeat, manus percutientis abscindatur, aut dimidium VII ancillarum reddat, si de industria: si autem non de industria, pretium ancillae tribuat Qui vero episcopum sine effusione sanguinis percusserit, vel commotaverit, dimidium VII ancillarum pretium reddat.
6Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315B
PATRICIUS DICIT. Omnis qui ausus fuerit ea quae sunt regis, vel episcopi, aut scribae furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens despicere, VII ancillarum pretium reddat, aut VII annis poeniteat cum episcopo vel scriba.
7Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1321C
XV. Si quis homicidium fecerit et fugam petierit, parentes ipsius iura reddant intra dies paucos: postea parentes patriae restituuntur aut ipsi de patria vadant, vel pretium dimidium reddant, et sic securi in sedibus sedeant.
8Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1323A
Si ab alio fuerit comprobatus, et rebellis fuerit; pretium rei abstractae reddat; et triplum se noverit componendum.
9Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1320B
Si non habuerit nisi unam vaccam vel bovem, dividat pretium vaccae in X, et det decimam partem Domino, sic et reliqua.
10Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1282C
Synodus dicit: Episcopus non invadat alienam parochiam; non ordinet alium clericum alicuius Ecclesiae; non praesumat pretium ordinationis; non praesumat dona iniquorum, quae reprobat Altissimus; non ambulet sine presbytero.
11Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1283D
Synodus Kartaginiensis ait: Sedatium commune, si modicum fuerit, respui non debet; si magnum, accipiendum usque pretium vaccae.
12Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1283D
Synodus Hibernensis in hoc sedatium ovem, aut pretium eius statuta demensione censuit.
13Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288A
Synodus eadem: Quicunque discesserit de sua ecclesia, et in alia ecclesia sepultus fuerit, cuius propinquus veniens corpus mortui mutare volens, dabit pretium sepulcri prioris; hoc est vaccam, et vestimentum eius commune; et rogabit principem loci, ut basilicam eius foderit.
14Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288A
Si vero eadem familia miserationem animae eius in die VII fecerit, reddet amicus pretium eius, et sedatium commune.
15Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1292A
Synodus Hibernensis: Testamentum infirmi ut suo ministro de mobili partem substantiae, et aliam partem haeredibus, aliamque ecclesiae tribuat in pretium sepulcri.
16Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1298B
Synodus Hibernensis: Princeps in sua morte etiam de rebus Ecclesiae commendare potest, hoc est pretium ancillae, sive de mobili substantia, sive de agro (In notis ad Can. Patricii, p. 120). Item: Testamentum episcopi sive principis est X scriptuli sacerdoti danti sibi sacrificium, sagum pauperi, viaticum cibi viduae, commune vestimentum ministro; et haec tamen firmentur a clericis.
17Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1299A
Si vero senes non inventi fuerint, inter se dividant; et altera cui propinquior det pretium quantum iudices iudicaverint.
18Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1300A
Patricius: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum sit pretium captivi, non plus exigens quam necessitas poscit, si quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et captivis Item: Si quis colligit pecuniam sub nomine misericordiae, non audeat spoliare Ecclesiam Dei, sed reges et plebes, quibus melius est dare quam recondere.
19Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1301C
Si ab infidelibus accipit, et non potuit obtinere, accipiat pretium eius ab heredibus; aliis vero vendi non poterit.
20Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1304A
Synodus Hibernensis: Si quis legitimam coniugem alicuius corrumpit, et superseminaverit semen, ut praegnans sit mulier, filius ille erit corporis a quo genitus est: sed tamen pretium filii dabit quantum iudices iudicaverint.
21Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1304A
Si vero adulterium superseminaverit, nihil reddet corruptor; nec adulter dabit aliquid adultero, nisi forte confesso filio pretium educandi
22Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1305A
Synodus Hibernensis ait: Omnis qui ausus fuerit ea quae sunt regis aut episcopi furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens displicere, VII ancillarum pretium reddat, aut VII annos poeniteat cum episcopis.
23Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1307B
Synodus: Iudas reatum trium accepit, qui dolum elegit, et induxit alienos, et pretium doli assumpsit.
24Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1307C
CAP. I. - Hibernenses dicunt: Si quis artifex opus inertis faciat, et ferramenta usque ad dimidium quaesiverit, dimidium precium habebit; sin vero, tertiam partem aedificii sui accipiet, ut sit tertia pars operariis, tertia cibo et ferramentis unde iudices habebunt, hoc est iudex ab artificibus, et iudex a praesidentibus ecclesiae, vel castuli, et quantumcunque voluerit pro operatione iudicabunt, non secundum utilitatem: postea artifex habebit pretium benedictionis.
25Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0015B (auctor fl. 1150)
Et ecce desideria prophetarum completa sunt, nobis data est summa gaudiorum, ad quos Christus venit: imo (ut verius dixerim) venit propter nos, propter nos, inquam, ut nostra sanaret vulnera, et peccatum tolleret ipse pretium redemptionis et hostia factus pro peccato.
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017A (auctor fl. 1150)
Qui ergo forte aliter redimere non potuit, potuit tamen liberare aliter, ut solo iussu, vel eo quo voluisset modo captivitatem tolleret, et repelleret invasorem (fuit enim alius modus Deo possibilis, sicut scriptum est (Matth. XIX) , sed haec possibilitas ad potentiam liberatoris magis respicit, quam ad aequitatem redemptionis: ut in redemptione intelligas et iustam satisfactionem delicti, et pretium captivitatis.
27Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017A (auctor fl. 1150)
Redimere enim est rei alienatae sub aestimatione aequipollentiae pretium dare.
28Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0144B (auctor fl. 1150)
Ibi enim ancora spei nostrae, pretium redemptionis, cataplasma vulneris, medicina sanitatis.
29Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0161C (auctor fl. 1150)
Ut autem de hac solicitudine pastorum colligamus aliqua ex rerum similium collatione operae pretium est: Bonus bubulcus, qui terram suam bene vult colere, diligenter aratrum suum sequitur, minat boves ut perficiat opus diei: ne forte torpens somno vel otio non recipiat fructum laboris sui, provida solicitudine boves aliquando cantu recreat, aliquando pungit aculeo, aliquando pabulo reficit, ut his omnibus adiuti, terram bene excolant reddituram fructum suum in tempore opportuno.
30Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211; (auctor fl. 1150)
Quo ego vocis tuae classico excitatus, licet minime a provincia hac suscipienda abhorrerem, ut qui una alteraque libri pagina, accuratius perlecta, tanquam leonem (ut aiunt) ex unguibus agnoscens, me operae pretium hic facturum indicabat, tamen ita animo confirmatus sum, ut nullius neque sumptus neque sudoris exantlandi laboris ratione deterritus, hoc officium suscipere decreverim, quo et tibi gratificarer, et veterum authorum studiosis.
31Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0525B (auctor 969-988)
Sic operamini, dilectissimi fratres, et sic vivite, ut in novissimo vitae huius die non pereat in vobis misericordia Redemptoris, sed coronet in gratia pretium nostrae redemptionis per Iesum Christum Dominum nostrum.
32Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 3, 7; 1 (opus 1158-1170)
Preterea opere pretium duxi sollicitudines et labores, quos deus nostris temporibus reservavit, et exactam circa predictum locum diligentiam vestram, nostra quoque pericula, que sub obedientia vestra in eodem loco perpessi sumus, stilo currente colligare et colligata vestro conspectui presentare, ut reformatio pristine religionis, que Eugenio papa precipiente per vos in eodem loco facta est, apud successores nostros in oblivionem non veniat et preconium vestre laudis - eo, quod diligentissime et fidelissime in hac agricultura dei laboraveritis, - apud posteros vestros usque in finem seculi non pereat.
33Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 25, 77; 1 (opus 1158-1170)
Hoc quoque posteritati referendum opere pretium esse duximus, quod sancta Walpurga referente post sublevationem corporis sancti Wunebaldi veracissime factum esse cognovimus.
34Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0918A (auctor fl. 964)
Sed hoc faciemus: quando veniunt afferentes venalia quae operantur, dicite vos emere velle quod vendunt; et cum venerint in domum, pretium accepturi, dicemus eis ut faciant orationem pro ea, et credo quod sanabitur filia tua.
35Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0918A (auctor fl. 964)
Exeuntes vero in plateam invenerunt unum monachum sedentem ut venderet sportellas suas, et tulerunt eum secum in domum suam, qui pretium sportarum acciperet.
36Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 13 (auctor c.624-704)
' Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat, qui post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem christicolae Georgio deo condonante ad Diospolim prospere reuertitur illamque domum, in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui gaudenter intrat sanctumque Georgium ac si praesentem adloquitur dicens: Sancte confessor.
37Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 15 (auctor c.624-704)
Propterea hos tibi uiginti solidos auri adfero equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem.
38Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812C
Qui sermunculis ocius terminatis domum egressus, inter exercitus multitudinem cum caeteris contubernalibus commeans idem homuncio, in expeditionis comitatu emigrat, qui prius multa et diversa bellica pericula interque misella plurimorum millia homunculorum, quae constrata disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem, Christicolae Georgio, Deo condonante, ad Diospolim prospere revertitur, illamque domum in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui, gaudenter intrat, sanctumque Georgium ac si praesentem alloquitur, dicens: Sancte confessor, Deo aeterno grates refero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit.
39Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812C
Propterea hos tibi viginti solidos auri affero, equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conservasti diem.
40Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0588D (auctor 1145-1221)
Sed et ipsum caput Ecclesiae Christus nonne in oculis solis flagella, opprobria, crucem, mortem, quae non meruerat, toleravit, et ita per exemplum suae passionis et pretium sui sanguinis a morte perpetua perditos revocavit?
41Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632A (auctor 1145-1221)
Nihil est amore dulcius, et cum ipse sui ipsius sit pretium, est etiam ipse pretium sibi.
42Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0719B (auctor 1145-1221)
Bene autem ei occurrimus, si quare venerit attendentes, et causam eius adventus fide non ficta approbantes, oblatum nobis nostrae redemptionis pretium gratanter et fideliter amplectamur.
43Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0727B (auctor 1145-1221)
Pretio avium, pretium nostrum redimitur, et Redemptor noster redimitur antequam nos redimamur ab ipso.
44Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0733C (auctor 1145-1221)
Procul, et de ultimis finibus pretium eius (Prov. XXXI).
45Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735B (auctor 1145-1221)
In plena sapientia, qua universitati existentium formam et ordinem dedit; in plena misericordia, qua inveteratum hominem a debito mortis, per indebitae mortis gratiam et pretium proprii cruoris absolvit.
46Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0736A (auctor 1145-1221)
» Hoc est quod dicit Scriptura: « Procul, et de ultimis finibus pretium eius (Prov. XXXI).
47Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737C (auctor 1145-1221)
Hoc modo quaeritur Sapientia, cuius « pretium procul, et de ultimis finibus (Prov. XXX) » esse dicitur.
48Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737D (auctor 1145-1221)
Idcirco pretium eius, vel quo ipsa pretiosa existit, vel quo pro nostra redemptione exsolvitur, de ultimis finibus venit.
49Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0738A (auctor 1145-1221)
De his ultimis finibus liberationis nostrae pretium venit, quod redemptis tanto pretiosius esse debet, quanto de tam longinquo veniens potuit efficaciam tantam habere.
50Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0738C (auctor 1145-1221)
Procul est pretium eius, quia « speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV), » de pretiosa eius carne nascitur, quo pretio genus humanum redimitur, et ipsa sanctorum omnium angelorum et hominum meritis et gloriae antefertur.
51Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0738D (auctor 1145-1221)
Quae omnia sicut nullum omnino exemplum antevenit, sic nullum omnino meritum vel aequiparat, vel excellit, omnino excipitur Patris Unigenitus, primogenitus ipsius Virginis, qui licet Spiritum ad mensuram non acceperit (Ioan. III), tamen de his ultimis finibus, id est summis Mariae virtutibus nostrae redemptionis pretium venit, secundum naturam, quam ex carne Virginis traxit.
52Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0741B (auctor 1145-1221)
» Hanc itaque Ecclesiam sanctorum, sive hortum conclusum, sive signatum fontem, sive thesaurum in agro absconditum, sive regnum coelorum, sive pudoris claustrum, sive mulierem fortem nomines, idcirco « procul, et de ultimis finibus pretium eius, » quia pretiosam facit eam aeterni sponsi amor internus.
53Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742A (auctor 1145-1221)
« Procul certe, et de ultimis finibus pretium eius.
54Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742B (auctor 1145-1221)
» Certe quod tanti pretii sit rationalis anima, ut pro redemptione ipsius inaestimabile pretium, Verbum caro factum (Ioan. I), solvatur; mirabilis eius creatio fecit.
55Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742D (auctor 1145-1221)
O si servasset rationalis anima cum longitudine immortalitatis longanimitatem perseverantiae, cum latitudine liberae voluntatis libertatem iustitiae, cum sublimitate rationis altitudinem contemplationis divinae, cum profunditate essentiae simplicis simplicitatem innocentiae, pretium suum, quod ei de tam loginquo venerat, minime perdidisset!
56Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742D (auctor 1145-1221)
Nunc autem, etsi pretium divinae similitudinis perdidit, quia virtutem amoris deseruit, omnino tamen sine pretio non fuit, quia a pretiosa auctoris imagine non recessit.
57Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1432B (auctor fl. 1173)
Fert coelestem vellus rorem: Creatura Creatorem; Creaturae pretium.
58Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0482C (auctor c.1140–1212)
Nonne prius in Evangelio thesaurum Dominus asserit inventum, et tunc abiisse inventorem, et vendidisse omnia, ut emeret eum? (Matth. XIII, 44.) Insipiens namque foret, si sua omnia in pretium redigeret, cum necdum quod emere vellet, videret.
59Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510A (auctor c.1140–1212)
Secundo da pauperibus: ut eorum quae distraxisti, nec pretium praesumas retinere tibi: sed ea, quibus te privas, egenis expendas.
60Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510C (auctor c.1140–1212)
Et quasi eorum quae vendidisti pretium pauperibus expendis, dum per dona spiritualia, quae mediante plena abiectione temporalium percepisti, non solum corporali, sed et spirituali eorum qui indigent, necessitati proximorum auxiliaris.
61Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0521A (auctor c.1140–1212)
De quibus legitis, quod postquam agrum vendiderunt, non totum quidem pretium, sed partem quamdam afferentes, ad pedes apostolorum posuerunt.
62Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0533B (auctor c.1140–1212)
Prima ad nitorem, secunda ad mensuram, tertia ad pretium spectat.
63Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0612B (auctor c.1140–1212)
Obnixe itaque vos flexis genibus mentis obsecramus, tanquam pedibus vestris prostrati, ut nostri memores sitis in vespertinis sacrificiis vestris, compatientes multimodis fragilitatibus nostris, offerentes nos sanandos piis conspectibus advocati nostri iusti, mitis, et mansueti Iesu: qui, quod pro se non debuit, solvit pro nobis; et sacerdos pro nobis factus, et hostia, emptor, et pretium, sacrifex, et sacrificium, ac medicus vulnerum nostrorum, et medicina, pependit in ligno, larga pii cruoris sui effusione immundos nos abluens, et reconcilians reos, et nunc sedens ad dexteram Patris, interpellat pro nobis.
64Adamus Scotus, Sermones, 198, 0098A (auctor c.1140–1212)
Orantem pro nobis religiosam universitatem vestram gratia sua atque misericordia Redemptor noster, et redemptio, sacerdos et hostia, emptor et pretium Dominus Iesus a cunctis malis protegat: sanam semper et ubique, et incolumen custodiat, et ad beatam atque beatificantem suam, in futuro visionem feliciter perducat.
65Adelboldus Traiectensis, Charta de vassis, 140, 1107C (auctor 1010-1026)
Operae pretium duxi ea quae sequuntur scriptis inserere, ne posteris lateret quod praesens aetas faceret.
66Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0029C (auctor -875)
In hac Noe mysticae iussioni et fabricae obediens, arcam figuratis numeris et mensuris fabricans, eamque mundis immundisque animalibus, ut ei praeceptum fuerat implens, Ecclesiam sanctam nobis composuit, mirificis sacramentis redundantem, lignum passionis et crucis ferentem, morte Christi baptismi gratiam exhibentem, pretium nostrum tanquam per ostium lateris manantem: per quod columba eadem ipsa Ecclesia tanto munere dotata processit: et corvus haereticus exiens, tantis sacramentis indignus, ab illa quae texerat, nigredine peccati illectus, transvolans humani cadaveris cupiditate naufragus, reverti contemnit.
67Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0053A (auctor -875)
Nam mille libras auri discessionis pretium paciscuntur; tribuni militares pro consulibus esse coeperunt.
68Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0066B (auctor -875)
Bocchus in pretium pacis Iugurtham dolo captum, catenisque obstrictum, per Syllam legatum misit ad Marium: qui in triumpho ante currum cum duobus filiis suis actus, et mox in carcere strangulatus est.
69Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0258D (auctor -875)
Neque praeter hanc diem qua crucis ipsius mysterium celebratur, ipsa (quae sacramentorum causa est) quasi quoddam sacrae solemnitatis insigne profertur: nisi interdum religiosissimi postulent, qui hac tantum causa illo perigrinati advenerint, ut sibi eius revelatio, quasi in pretium longinquae peregrinationis deferatur; quod solum episcopi beneficio obtineri ferunt.
70Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0418A (auctor -875)
Iterum inter alia et post alia, sancta Anatolia intulit: Ego die qua explicui pretium ornamentorum meorum in pauperes Christi, vidi per visum iuvenem auro diadematum, splendidum in vestibus purpureis atque gemmatis, qui grata facie et laeto vultu me inspiciens, ait: O virginitas, quae morte non vinceris, quae a morte perpetua liberas!
71Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0418B (auctor -875)
His et similibus verbis et factis incitata Victoria, omne pretium ornamentorum suorum et ipsa distraxit pauperibus.
72Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0940D (auctor 814-878)
Cumque litem dirimere vellet, atque ille qui pretium habuerat, compari se reddidisse modis omnibus affirmaret, nec dictis eius fides adhiberetur, necessitate compulsus dexteram contra basilicam extendens, cum furore iuramentum protulit, ita inquiens: Per istum S. Benedictum ego illos ei reddidi denarios.
73Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, 137, 0609A (auctor c.910-c.992)
18. Operae pretium est illud quoque fidelium auribus tradere, quod ei saepe, annuente Domino, secreta coelestis curiae pandebantur; et quoniam semper mente in coelestibus habitabat, haustum supernae iucunditatis divina ei pietas frequentius propinabat, ut tanto ad hanc ardentius curreret, quanto suavitatis eius dulcedinem appetentius degustasset.
74Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 5; 13
Verum quia secundum communem opinionem hominum omnia mensurantur numismate, et divitiae videntur esse pretium rei cuiuslibet, ex hoc quod aliqui sunt divites, reputantur digni principari, et eo ipso creduntur esse insignes, et honore digni.
75Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 6; 10
Unde et 2 Rhetoricorum dicitur, quod divitiae sunt quasi quoddam pretium, et quaedam dignitas aliorum.
76Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 6; 12
Habentes ergo numismata, aestimant se habere omnia bona, eo quod reputent pecuniam esse dignitatem, et pretium omnium aliorum, quare in cordibus suis efficiuntur superbi et elati, credentes omnibus excellentiores esse.
77Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 19; 9
Considerandae enim sunt mensurae et pondera vendentium: ex cum expedit texandum est pretium venditionis, si (ultra quam debent) venditores res suas vendere vellent.
78Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0697C (auctor 1110–1167)
AELREDUS. Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare.
79Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0728A (auctor 1110–1167)
illius pretiosi sanguinis pretium profligatur.
80Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0729A (auctor 1110–1167)
o dignum pretium animae!
81Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0731D (auctor 1110–1167)
At huius laboris quis fructus, quis finis, quod pretium, quod emolumentum; quod, quaeso, nisi ut caesis utrinque militibus duces compulsi necessitate componant, vel certe soli sine milite pugnent?
82Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0409C (auctor 1110–1167)
Qui super Babylonios, id est pseudochristianos et pseudoprophetas a Domino suscitati, oblatam sibi omnem rerum temporalium copiam, quae per auri argentive pretium figuratur, contemnent; quorum summa cura erit et studium, animarum curare vulnera, et parare Domino plebem perfectam.
83Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0438D (auctor 1110–1167)
De eo quod scriptum est: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris, licet vobis sufficere videantur quae dicta sunt, alius tamen sensus mihi occurrit ad exponendum brevior, et facilior ad intelligendum: quem operae pretium est, antequam ad alia transeamus, proferre in medium ut unusquisque eligat quod vult, cum ea sit humanae mentis natura, ut eam sententiam semper aestimet veriorem, quam suae capacitati audierit aptiorem.
84Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0484C (auctor 1110–1167)
Ac primum nolite aemulari in malignantibus, qui, cum sint fornicatores, adulteri, molles, masculorum concubitores, impudenter et irreverenter ascendunt cubile patris sui, et maculant stratum eius, thalamum Christi vertentes in prostibulum, et sanguinem eius adeo conculcantes, ut pretium eius non solum in vana et noxia, sed, quod horribile dictu est, etiam in mercedem turpitudinis, deposito pudore, profligent.
85Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0272D (auctor 1110–1167)
Voluit enim, ut illud pretium, quod semel dedit pro nobis, semper esset in oculis nostris.
86Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0272D (auctor 1110–1167)
Voluit quadam mira affectione, ut corpus suum et sanguis esset non solum pretium nostrum, sed etiam cibus noster.
87Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354A (auctor 1110–1167)
Quod pretium sperastis dari vobis pro hac fortitudine?
88Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354B (auctor 1110–1167)
Audiamus itaque huius fortis mulieris pretium.
89Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354B (auctor 1110–1167)
Procul, inquit, et de ultimis finibus pretium eius (Prov. XXXI) .
90Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354B (auctor 1110–1167)
Magna fortitudo philosophorum, magna fortitudo latronum, sed parvum pretium eorum.
91Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354C (auctor 1110–1167)
Vile pretium, quia de prope est.
92Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354C (auctor 1110–1167)
Procul autem, et de ultimis finibus pretium, huius mulieris.
93Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354C (auctor 1110–1167)
Pretium huius mulieris procul.
94Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354C (auctor 1110–1167)
Quale hoc pretium?
95Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354D (auctor 1110–1167)
In tenebris est mulier ista, sed pretium eius lux est; in morte est, sed pretium eius vita est; in miseria est, sed pretium eius felicitas est; in terra est, sed pretium eius coelum est.
96Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354D (auctor 1110–1167)
Postremo homo est, sed pretium eius Deus est.
97Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0354D (auctor 1110–1167)
Procul ergo, et de ultimis finibus pretium eius.
98Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0355A (auctor 1110–1167)
Quamvis anima sancta de corpore egressa, non modicam sortiatur beatitudinis portionem, tamen procul et de ultimis finibus pretium eius.
99Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0355A (auctor 1110–1167)
Ex his finibus exspectat mulier ista pretium suum.
100Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0355A (auctor 1110–1167)
Pro hoc pretio, se modo vendit ancillam, et istud pretium spectans, sudat, operatur, quocunque ei praecipitur, graditur; quodcunque imponitur, libenter patitur.
101Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0355B (auctor 1110–1167)
Hoc pretium, fratres, ante oculos ponite; huius pretii intuitu labores, vigilias, caeterasque molestias tolerate.
102Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0355B (auctor 1110–1167)
Procul et de ultimis finibus pretium eius.
103Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0538A (auctor 1110–1167)
Absit autem ut fortitudo Catilinae inter virtutes numeretur; quia, licet omnia adversa incredibili modo ferre sufficeret; pro hac tamen fortitudine nonnisi potentiae mundialis, vel certe propriae voluptatis pretium captans, semetipsum debito virtuti praemio defraudavit.
104Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0600D (auctor 1110–1167)
Procedunt quidam capillati et effeminati seminudis natibus, cultu meretricio, de qualibus Scriptura: Et posuerunt, inquit, pueros in prostibulo (Ioel. III) . Et in talium libidines tuus sanguis assumitur, Domine Iesu, erigitur crux tua, panduntur vulnera tua, insumitur pretium mortis tuae.
105Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0605D (auctor 1110–1167)
Modum sane quemdam servandum omnibus, nec a quolibet pacto quolibet excedendum, Salvator ipse praescribens: Videte, inquit, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae (Luc. XXI) . Et de usu coniugii ait Paulus: Sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii (I Thess. IV) . Vestium quoque usum describens Petrus: Non in veste, inquit, pretiosa (I Tim. II) . In licitorum igitur usu hic modus servandus est, ut quis in cibi potusque perceptione infra crapulam et ebrietatem sese contineat, in divitiis servandis anxiam sollicitudinem tollat, in usu coniugis ignominiosas passiones evitet, in vestium cultu non pretium, sed necessitatem requirat.
106Aethelstanus, Leges ecclesiasticae concilii Grateleani, 138, 0464C
Et [iubemus] ut nulla emptio fiat diebus Solis, si quis autem hoc faciat, perdat pretium emptionis, et solvat XXX solidos pro mulcta.
107Aethelstanus, Legum ecclesiasticarum prisca versio, 138, 0469C
Ipsum natale eius pretium pertinet cognationi: et cynebot ipsius terrae nationi.
108Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 321 (auctor fl.c.700)
Istinc floredo stilo et laudem et magnifico honorem idem scriptor posuit ubertatem regionis huius et gentem et potentiam in ingenio magnatorum ac magna industria et nonnulla operae pretium Alexandri peritia atque solertia et astutia.
109Agapetus I Incertus, Epistola ad Anthimum, 66, 0078B
Effusio enim iusti sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum diaboli vinculum retineret. Quoniam (si ut Apostolus ait) ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V) . Et cum sub peccati praeiudicio nati potestatem acceperint ad iustitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis.
110Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0524D (auctor c.805–c.846)
Difficilius est divinare qui Civis Fecici nomine veniat, ubi eum qui mutuum dederat in hunc modum Salvatoris effigiei loquentem Agnellus inducit: « Si terrenus homo mihi fideiussor fuisset, coegissem eum per iudicem, aut Civem Fecicum, aut sic, aut sic recepissem pretium meum.
111Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0520D (auctor c.805–c.846)
Placuit illi, hos sermones posito constituto firmaverunt inter se fideiussorem fortem brachium Salvatoris, et recepta pecunia profectus est statim ad negotiandum, et cum coepisset huc illucque negotiare, invenit quadruplum, ingressusque est Constantinopolitanam urbem, et videns quia multiplicabatur pecunia in manibus eius, nolebat Ravennam reverti, et ecce tempus constitutum advenerat ad reddendum pretium, et ipse minime venit.
112Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0521B (auctor c.805–c.846)
Contigit quadam die, venit ille qui pretium dederat, voces increpationis coepit dicere ad sanctam Domini nostri effigiem; o Domine, quare non reddis iustitiam meam?
113Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0521B (auctor c.805–c.846)
Tu mihi dedisti pretium illud, et si tollere vis, quis te prohibet?
114Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0521B (auctor c.805–c.846)
Si terrenus homo mihi fideiussor fuisset, coegissem eum per iudicem, aut Civem Fecicum [ei vim fecissem] aut sic, aut sic recepissem pretium meum.
115Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0521D (auctor c.805–c.846)
Quo audito compater eius, qui pretium dederat, gaudio plenus ivit ad domum eius, quasi ad visitandum eum.
116Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0564A (auctor c.805–c.846)
Hic operae pretium esse cogitavi Latinam ipsam vulgatam apud Baronium aliosque, et e regione textum eiusdem, qualem in codice Estensi reperi, describere, adiectis suo loco periodis Agnello relatis, ut lector quid in huiusmodi re sentiendum sit diiudicet.
117Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0593B (auctor c.805–c.846)
Ideo huius pretium ex raritate commendatur; sed et plura sunt ob quae utilitas eius agnoscitur.
118Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0645A (auctor c.805–c.846)
IV. Operae autem pretium hic est Ioannis huius famae a quacunque suspicione eximendae gratia, clarissimi Ravennatum scriptoris, sed et Caroli Sigonii de Regno Italiae lib.
119Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0659 (auctor c.805–c.846)
I. Cum nil in postremis duorum episcoporum Vitis observatione dignum invenerim, ad sequentium chronologiam transire operae pretium putavi.
120Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0676A (auctor c.805–c.846)
In eodem Estensi Codice, qui Agnelli librum continet, exstat Constantis praeceptum, ut vocabant, ipsum, cuius hic tenorem describendum operae pretium arbitror, cum ex eo lux haud spernenda Ravennati schismati intelligendo, Agnelloque illustrando affulgeat.
121Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0717B (auctor c.805–c.846)
At, ut pro viribus ad annum accedamus quo Sergius sedere coepit, Ravennae Aistulpho captae tempus agnoscere operae pretium est, id enim ex eo etiam magni esse momenti inficiari nequit, quod tunc, Eutychio in Graeciam fugiente, exarchatus defecerit.
122Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0730D (auctor c.805–c.846)
Nullam itaque fidem hic meretur Agnellus, nec ulla inde nobis utilitas provenit, praeter eam qua agnoscimus quibus opinionibus per ea tempora clerus et plebs Ravennatis Ecclesiae laboraret, quod minime historiae inutile censeri debet; iuvat enim apprime veritati dignoscendae opiniones populorum et sensa pro certis temporibus recta aeque ac perversa perfecta habere; quam in rem plura afferri possent, si id argumenti praesentis esset, quod olim fortassis praestare operae pretium erit.
123Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0733B (auctor c.805–c.846)
I. Magna historiae ecclesiasticae iactura excidit huius episcopi Vita; plura enim eius tempore summi momenti accidisse, et quae cognoscere operae pretium fuisset, facile coniicitur, ex his quae vix indicantur in Adriani summi pontificis epistolis in superiori chronologico Excursu relatis, et in Adriani Vita ab Anastasio descripta.
124Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0461C (auctor c.805–c.846)
Id potissimum aetas et successio Agapiti, Marcellini, et Severi passa est; quare operae pretium futurum fore credidi, ex Agnelliano labore et caeteris perspectae veritatis documentis Ravennatum pontificum chronologiam illustrare, et decernere quae incertis, quaeve probabilibus, si non certis, sint accensenda.
125Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0466D (auctor c.805–c.846)
Interim paucis hic operae pretium esse reor complecti Rubei, Baronii, et Bollandi sociorumque sententias, quae in hunc fere modum in epitomem redigi posse censeo.
126Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0469B (auctor c.805–c.846)
II. De hoc tertio asserto Romano concilio nihil in rem praesentem agere operae est pretium.
127Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0471A (auctor c.805–c.846)
» At omne describere inepti hominis opus operae pretium esset, si barbara omnia quae ei insunt exponere conduceret.
128Agobardus Lugdunensis Auctores varii, Epistola de Iudaicis superstitionibus, 104, 0084B
Et licet quid de Christianis qui aut captivitatis incursu, aut quibuscunque fraudibus, Iudaeorum servitio implicantur, debeat observari, non solum canonicis, sed et legum beneficiis iampridem fuerit constitutum: tamen quia nunc ita quorumdam querela exorta est, quosdam Iudaeos per civitates aut municipia consistentes in tantam insolentiam et proterviam prorupisse, ut nec reclamantes Christianos liceat ad pretium de eorum posse servitute absolvi; idcirco praesenti concilio, Deo auctore, sancimus, ut nullus Christianus Iudaeo deinceps debeat deservire; sed datis pro quolibet bono mancipio XII solidis, ipsum mancipium quicunque Christianus, seu ad ingenuitatem, seu ad servitium, licentiam habeat redimendi.
129Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0233D (auctor 769-840)
Itemque de domibus et agris dicitur: Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos, et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur.
130Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0250B (auctor 769-840)
XXXI. Si autem haec dicta sunt illis qui talia forsitan de propriis rebus agebant, multo magis quibusdam praesentis temporis divitibus dici potest: Ululate in miseriis advenientibus; quoniam epulantibus vobis de rebus non vestris, et thesaurizantibus de his quae ad sustentationem pauperum Ecclesiae tradita sunt, ipsi pauperes et ecclesiastica familia fame cruciantur; et qui ex eis fraudatus a vobis est vel oppressus, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introiit, qui dixit: Non negabis mercedem indigentis et pauperis; sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
131Agroecius, De orthographia, p. 11, l. 1 (auctor c.440-450)
praemium cum diphthongo scribendum, pretium precatur sine diphthongo.
132Agroecius, Ars de orthographia, p2; 11 (auctor c.440-450)
praemium cum diphthongo scribendum, pretium precatur sine diphthongo.
133Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0807C (auctor 950-1008)
Denique Suessionicis in campis bello a ducibus Caroli exceptus, vitaque spoliatus, licet exercitus eius victoriam obtinuerit, ipse tamen nefariae temeritatis pretium luit.
134Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0662B (auctor 950-1008)
Theodoricus autem tam immanis sceleris statim pretium luit.
135Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0672C (auctor 950-1008)
» Quo permittente, quaesitum ille quemdam hominem rogat ut se domino pueri, quasi proprium famulum, vendat, et pretium loco beneficii in suos usus habeat.
136Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0699B (auctor 950-1008)
Nec praetulit mortis compendium saluti, condemnans in hoc facto pravum Crassi Romani, quondam consulis, consilium, qui, ut dedecus servitutis evaderet, non pretium hostibus, sed sibi interitum paravit.
137Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0710D (auctor 950-1008)
» Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta, quorum pretium ad tria millia aestimabatur solidorum, cum sacculo duobus millibus numismatibus aureis referto.
138Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0412D (auctor 950-1008)
Medicum ipsa quaesivit, eique pro sanandis aegris ipsa pretium praebuit.
139Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1034B (auctor fl. 800)
Operae pretium fore credimus, si et illud magnum narretur miraculum.
140Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1046A (auctor fl. 800)
Homo igitur ex eadem villa ita infirmus per annos ut vix incedere posset, totoque corpore nulla sibi subveniente medicina debilitatus adveniens, candelam secum detulit, munus fidei, pretium sanitatis.
141Alanus Antissiodorensis, Charta, 201, 1387B (auctor 1152-1167)
Igitur de terra mercati quae tam episcopi quam comitis communis est, cognitum est, quia neutri eorum eam dare alicui, vel aliquid ibi facere sine assensu alterius licet, excepto quod comes in ea stalla concedere solis cambiatoribus potest, tantummodo ad cambiandum, quae tamen ab eis ad alios usus transferri non possunt: ita duntaxat, ut si pretium exinde comes habuerit, episcopus medietatem habeat, de theloneo quod episcopus et vicecomes accipiunt, ministeriales comitis nihil se intromittere habeant.
142Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0184A (auctor 1128-1203)
Isti volunt praeesse, non prodesse, pretium honoris, non pondus oneris.
143Alanus de Insulis, De planctu naturae, 210, 0469D (auctor 1128-1203)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
144Alanus de Insulis, Dicta alia, 210, 0261C (auctor 1128-1203)
nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium (Iob XXVIII) . Ecce, timere Deum ipsa est sapientia, et abstinere a malo, prudentia.
145Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0814B (auctor 1128-1203)
Notat etiam deflorare, unde a lege praecipitur quod si aliquis humiliaverit a quo [f. aliquem], non auferat ei pretium deflorationis. Humilis, deiectus, unde: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, id est deiectos.
146Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0896B (auctor 1128-1203)
Terra Ecclesia sancta; fructus ergo terrae absque pecunia comedere est ex Ecclesia sumptus accipere, sed eidem Ecclesiae praedicationis pretium non praebere.
147Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0923B (auctor 1128-1203)
Notat aequivalens pretium pro re empta ponere; unde legitur Christum redemisse genus humanum proprio sanguine, quia cum homo a diabolo emptus esset per superbiam, aequivalens pretium dedit Christus pro liberatione hominis, imo maius, quia maior fuit in Christo humilitas quam in Adam superbia.
148Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0955B (auctor 1128-1203)
Dicitur crux Christi in qua ponderatum est pretium nostrae redemptionis, id est corpus Christi, unde in hymno, statera facta est corporis.
149Alanus de Insulis, Liber poenitentialis, 210, 0281 (auctor 1128-1203)
Interim, operae pretium duxi, pro confessariorum et poenitentium instructione, opusculum hoc publici iuris facere ascriptis in margine locis sententiarum sacrae Scripturae, quae in eodem citantur; quippe, quod bonam et succinctam continet methodum, digne administrandi et suscipiendi poenitentiae sacramentum; ideoque doctissimorum virorum iudicio luce dignum.
150Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0420C (auctor 1095-1125)
Imperator similiter interdixit in omni regno suo sub iudicio vitae, ne quis noceret aut defraudaret quemquam de exercitu, sed omnia aequo pondere et mensura peregrinis venderentur, pretium vero alleviaretur.
151Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0541C (auctor 1095-1125)
Uvarum copia vinique affluentia primoribus semper abundabat, et pretium habentibus; egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
152Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 166, 0597B (auctor 1095-1125)
Qui consilium iniit cum optimatibus suis, ut pro captivis pretium susciperet, eo quod in terra aliena, nova et ignota, plurima indigeret pecunia in conventione solidorum.
153Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22; 2 (auctor ca.450-518)
Puto nunc non parvi operae pretium esse momenti, si occasionem.
154Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 120 (auctor ca.450-518)
Cumulastis oratione mercedem: interventu vestro pretiosius factum est pretium, quod misistis; victa est per reverentiam vestri in rigore barbarico humilitate immanitas, intercessione crudelitas.
155Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 351 (auctor ca.450-518)
Sed nescio in quem effectum redemptio nostra surrexit, si non creaturae suae pretium deus extitit.
156Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 46 (auctor ca.450-518)
Quia si aliquid praefato viro magnifico, filio meo Gemello, condicionis personae ipsae per originem debent, potest hoc, quod mihi obtulerat, redimendis ingenuis distribuere; si vero istos agnoscitis liberos natu, sufficit pretium profuisse.
157Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 25; 2 (auctor ca.450-518)
Cuius mysterii ...................... pretium, quod praemium min ...................... loco Christi introeuntis ad ...................... rigo tamen verba ...................... in ...................... .................................................................................................................. [12] Co ............ cum quod verba non explicant ........... con .
158Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 26; 15 (auctor ca.450-518)
DICTA IN DEDECATIO[NE Pertenit ad locum cu ut audistis ueniens pullo asine signeficantes animal diuinis usebus | telibus stratis uiarum nc iteneris dura mollirent at norum inseparabi[liter uersitas cuius mi [sterii pretium quod premium min loco χp̅ι introeuntes ad .
159Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 113; 39 (auctor ca.450-518)
Operae pretium autem est diligentius intueri, quod illas nonaginta novem, quas iste pastor in montibus reliquit manifestatus in carne, non deseruit permanens in nativitate.
160Alcuinus, Alcuinus de orthographia, p. 24, l. 285 (auctor 730-804)
praemium cum diptongon; pretium per e simplicem.
161Alcuinus, Carmina, 101, 0764A (auctor 730-804)
Hic etiam binos mulctavit morte malignos, Qui pretium fundi celarunt fraude nefandum.
162Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1114C (auctor 730-804)
Et quod pro hoc auro pauper pretium dabit, nisi devotum petitionis affectum?
163Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1125B (auctor 730-804)
Et nota quia unum et pretium tritici et hordei, quoniam etsi dispar est sanctorum labor, uno tamen sunt pretio empti, et unum sunt post laborem denarium accepturi.
164Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0206B (auctor 730-804)
VI. Nunc operae pretium est aliqua ex sanctorum doctorum libellis testimonia proferre, quae tu etiam contrario sensu flectere ad tuae partis confirmationem niteris, quae omnino tibi esse adversaria, et tui erroris sectae valde contraria intelligentur.
165Alcuinus, De orthographia, 101, 0914A (auctor 730-804)
Pretium per e simplicem.
166Alcuinus, De ratione animae, 101, 0646A (auctor 730-804)
Totus homo assumendus erat, id est, anima et caro, cuius anima, id est, Redemptoris nostri, tantae sanctitatis et iustificationis est, ut omnes in se credentium animae per eum [Al., per eam] sanctificari et iustificari possint [Al., queunt], et caro tantae munditiae et libertatis a peccato, ut omnium in se confidentium carnes, divina in ea operante gratia, purgari et liberari possint [Al., possunt]. Quia sanguis qui de eadem carne, lancea militis vulnerata, fluxerat, pretium est salutis humanae, per cuius effusionem exstincta est flammea illa paradisi custodia, et via fidelibus aperta est ad lignum vitae, quod plantatum est secus decursus aquarum viventium (Psal. I, 3) . Cuius ligni sapientissimus Salomon, dum de laude sapientiae multa dixisset, recordatus est, ita dicens: Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
167Alcuinus, Enchiridion, 100, 0613C (auctor 730-804)
Sicut enim aurum cunctorum metallorum praecellit pretium, ita topazius, omnium gemmarum in se continens pulchritudinem, omnium vincit honores.
168Alcuinus, Epistolae, 100, 0202C (auctor 730-804)
Creator omnium in pretium seipsum tradidit hominum, ut eos liberaret quos creavit.
169Alcuinus, Epistolae, 100, 0431C (auctor 730-804)
Quod pretium, cui daretur, sapiens ille praedictus a quibusdam catholicae eruditionis filiis in palatio inquirere dicitur; et, ut visum est eius sapientiam audientibus, velle eum astruere huius pretii acceptricem esse mortem; putans, redemptionem esse non posse, nisi forte esset, qui pretium recepisset ab emptore, atque aliquid sui iuris emptori pro pretio tradidisset accepto; hoc ipsum quoque apostolicae auctoritatis sententia confirmare nisus, quia dictum est: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14) .
170Alcuinus, Epistolae, 100, 0431D (auctor 730-804)
Deinde de pretio salutis nostrae, quidquid eius gratia nostro suggerit animo, qui pro nobis illud pretium obtulit, dicemus.
171Alcuinus, Epistolae, 100, 0432C (auctor 730-804)
Si vero Christus peccatum non fecit, quod est mors animae; et caro eius damnato mortis aculeo cum triumphi gloria surrexit de sepulcro: cui mors ultra, ut dicitur, non dominabitur (Rom. VI, 9) : ubi est pretium, quod mors sibi traditum esse gloriatur?
172Alcuinus, Epistolae, 100, 0432C (auctor 730-804)
Nec statim consequens est ut pretium illi detur, a quo aliquid redemptum esse dicitur.
173Alcuinus, Epistolae, 100, 0432C (auctor 730-804)
Neque enim Deus omnipotens toties [Cod. Vat., totis] pretium dedit gentibus vel regibus [vel inimicis] quoties populum suum redemit ab eis.
174Alcuinus, Epistolae, 100, 0432D (auctor 730-804)
Si ad historiam attendas, nullum pretium Aegyptiis dedit, quando Hebraeos de manibus eorum, sanguine mystici agni, liberare dignatus est (Exod. XII, 13) .
175Alcuinus, Epistolae, 100, 0432D (auctor 730-804)
aut aliquis carceri dat pretium redimendi vinctos ex eo?
176Alcuinus, Epistolae, 100, 0433D (auctor 730-804)
Igitur de dormientis Adam latere Eva, quae interpretatur vita, formata est (Gen. II, 21) ; sic de Christi latere dormientis in cruce prolatum est Ecclesiae pretium.
177Alcuinus, Epistolae, 100, 0433D (auctor 730-804)
Nisi forte quislibet audeat dicere quod sanguis Christi, qui effusus est lancea militis in terram (Ioan. XIX, 34) , morte [F., morti] remansisset quasi pretium.
178Alcuinus, Epistolae, 100, 0434B (auctor 730-804)
Quis vero illud accepisset tam potens pretium, audiamus quid Cassiodorus eximius interpres Psalmorum dixisset de eo versu: Redemptionem misit Dominus populo suo (Psal. CX, 9) .
179Alcuinus, Epistolae, 100, 0434B (auctor 730-804)
Sed tale pretium fuit, quod non tyrannus sumeret, sed ille qui absolvebatur acciperet.
180Alcuinus, Epistolae, 100, 0434C (auctor 730-804)
» Sed quaerendum est diligentius atque merito intuitu inspiciendum, an iustius dicatur mortem a Salvatore nostro suscepisse pretium, an ipsam mortem pretium esse redemptionis nostrae.
181Alcuinus, Epistolae, 100, 0435A (auctor 730-804)
Nisi forte quis audeat dicere, aliud esse sacrificium quod Deo Patri oblatum est, aliud pretium quo redempti sumus.
182Alcuinus, Epistolae, 100, 0435B (auctor 730-804)
In omnibus iniuriis, opprobriis ac passionibus, quas unicus Dei Filius sustinuit pro nobis, quid gestum est, nisi oblatio pro peccatis nostris, nisi pretium redemptionis nostrae?
183Alcuinus, Epistolae, 100, 0435B (auctor 730-804)
Et superfluum videtur quaerere quis hanc oblationem vel hoc pretium accepisset, dum beatus Paulus in tertium raptus coelum tale de eo, qui est sacerdos et hostia, pretium et oblatio, proferre testimonium non timuit, qui semetipsum, dicens, pro nobis obtulit sacrificium Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2) .
184Alcuinus, Epistolae, 100, 0436B (auctor 730-804)
Quatenus videamus, si digne dici debeat tantum eam suscepisse praemium [Cod. Vat., suscepit pretium].
185Alcuinus, Epistolae, 100, 0436D (auctor 730-804)
At si mors creatura non est, ut vere divinarum testimonio litterarum, vel argumentorum rationabili necessitate probatum est, quomodo accipere potuit pretium omnibus creaturis excellentius.
186Alcuinus, Epistolae, 100, 0437A (auctor 730-804)
Et mirum quomodo morti dare pretium putaretur, qui morti nihil debuit?
187Alcuinus, Epistolae, 100, 0437A (auctor 730-804)
nec mors, sicut dictum est, substantia est, ut tale pretium iure exposcere potuisset.
188Alcuinus, Epistolae, 100, 0456D (auctor 730-804)
Noli parvipendere pretium tuae [Cod. Sal, propriae] salutis.
189Alcuinus, Epistolae, 100, 0456D (auctor 730-804)
Pro te traditus est, qui te fecit: imo omnium creator ad redemptionis tuae pretium seipsum expendit.
190Alcuinus, In Cantica canticorum, 100, 0651C (auctor 730-804)
Labia sponsae cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis, quo redempta est, pretium praedicare non cessat Ecclesia; vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit.
191Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0775C (auctor 730-804)
Venditionem columbarum de templo auferri praecipit, quia gratia Spiritus gratis accipi, gratis debet dari (Matth. X) . Unde Simon ille magus, quia hanc emere pecunia voluit, ut maiore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditione, non est tibi pars, neque sors in sermone hoc (Act. VIII, 20, 21) . Notandum autem quia non soli venditores sunt columbarum et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largientes [Beda, largiendo], pretium pecuniae, vel laudis, vel etiam honoris inquirunt: verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur quasi sermones Dei, qui ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum (II Petr. IV, 11) . Quicunque ergo tales sunt, si nolint veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis.
192Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0912C (auctor 730-804)
» Merces est amoris, et operis pretium, quo ministratur Christo, esse cum illo cui ministrat.
193Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0563B (auctor 730-804)
Flecte ramos arbor alta, Tensa laxa viscera, Et rigor lentescat ille, Quem dedit nativitas, Ut superni membra Regis Mittenda [L., mitti tendas] stipite. Sola digna tu fuisti Ferre pretium seculi, Atque portum praeparare Nauta mundo naufrago: Quam sacer cruor perunxit Fusus agni stipite [L., agni corpore].
194Alcuinus, Vita B. Richardi, 101, 0686B (auctor 730-804)
Illis verbum Dei infudit, istis charitatis pretium impendit, ut pro temporali redemptione aeternam reciperent libertatem.
195Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1262A
Ideo enim pretium redemptionis nostrae vel sacramento Dominici corporis et sanguinis celebramus, ut semper illud feliciter meditemur, quod ait Apostolus: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 20) . Memores igitur horum tam sacerdos, quam plebs fidelis offert praeclarae et praecellenti, et gloriosae maiestati Dei, non de suo, sed de eius donis, ac datis vere hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam: quae trina repetitio tanti mysterii est laudatio.
196Aldhelmus Schireburnensis, De aris B. Mariae, 89, 0292A (auctor 640-709)
Hic etiam binos multavit morte malignos, Qui pretium fundi celarunt fraude nefandum.
197Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0115A (auctor 640-709)
Qua de re operae pretium videtur ut prius nequitiae gramina et elationis fruteta funditus evellantur, et uberrima arboris maliferae plantaria florenti fronde fecundentur.
198Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0132C (auctor 640-709)
XXXIV. Sed et operae pretium reor ut celeberrimos spiritalis militiae bellatores, et coelestis medicinae archiatros Cosmam et Damianum nequaquam ab historica virginum relatione dirimentes, velut indignos caeterorum consortio sequestremus, quos in superno Hierosolymae municipatu praedestinatos, et aethralis litteraturae albo descriptos cum praedictis commanipularibus laetabundos fore fiducialiter confidimus.
199Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0142C (auctor 640-709)
XLII. Mihi quoque operae pretium videtur, ut sanctae Agathae rumores castissimae virginis Luciae praeconia subsequantur, quas praeceptor et paedagogus noster Gregorius in canone quotidiano, quando missarum solemnia celebrantur, pariter copulasse cognoscitur, hoc modo in catalogo martyrum ponens, Felicitate, Anastasia, Agatha, Lucia, quatenus nequaquam litterarum serie sequestrentur quae contribuli populo apud Siciliam genitae simul in coelesti gloria gratulantur.
200Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0145C (auctor 640-709)
XLV. Sed [Bodl., Sed et] operae pretium videtur, ut gloriosum illustris Agnae exemplar coelibes integritatis aemulatores et carnalis spurcitiae contemptores minime lateat.
201Aldhelmus Schireburnensis, De octo principalibus vitiis, 89, 0288C (auctor 640-709)
Quod geminum constat discretis forte libellis, Ut mihi cum precibus peccati vincla resolvant, Et pretium libri pendant oramine crebro, Quatenus aethereum qui servat regmine regnum, Principio vel calce carens et temporis expers, Cui dedit aut dempsit nil mundi longa vetustas, Arbiter aeternum mihi iam miserescat in aevum.
202Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0169D (auctor 640-709)
Cum igitur tot tantisque sacramentorum vinculis tamque sacratis numerorum nexibus per septiformem Spiritus gratiam charitas constringatur, de qua egregius praedicator qui tertii coeli secreta scrutabatur, Romanis concatenato schemate scribens, cui Graecorum grammatici climax vocabulum indiderunt, ita exorsus est: Patientia autem probationem; probatio vero spem; spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis; operae pretium videtur ut spiritualis et incircumscripta necessitudo carnali et corruptili parentelae praeferatur: quando quidem evangelica narrant instrumenta quod [Omitte QUOD] incarnatum Dei Verbum de quo scriptum est, Eructavit cor meum bonum verbum, et quod ex utero ante Luciferum Psalmista idem cecinit progenitum, humanae cognationis propinquitatem et incontaminatae genitricis affectum contra ius ritumque naturae quodammodo dissimulasse.
203Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0207C (auctor 640-709)
Item neutra eiusdem declinationis eiusdemque pedis, ut meritum, pretium, gremium, stabulum, studium, barathrum, proprium, lolium, iugulum, iaculum, spolium, bivium, trivium, spatium, corium, vitium, speculum.
204Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0176C (auctor 640-709)
Quamobrem operae pretium reor ut id quod passiva definitionis generalitate non ad integrum promulgaveras, nunc per ordinem eorumdem schematum recapitulando nequaquam semiplena specialitate examussim enucleare studeas.
205Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0215B (auctor 640-709)
D. Enucleatis igitur trisyllaborum pedum regulis, operae pretium reor ut tetrasyllabos pedes, sicut praefationis ordo spopondit, examussim digeras.
206Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0229D (auctor 640-709)
D. Operae pretium est ut manifestandarum rerum gratia replices unde hoc constare credatur.
207Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0235B (auctor 640-709)
Enucleatis igitur grammaticorum regulis et metrorum pedibus, qui septies, ut iam promulgavimus, quaternario concluduntur laterculo, operae pretium arbitror ut multimodas alternantes, synzygiae replicationes, quae rhetoricis mancipantur disciplinis, stimulo festinationis compulsi praeterire studeamus; quarum vocabula haec esse noscuntur, proxilius, diprolius, diopros, trampus, cribussus, namprossimalus, phymarus, atrorbus, rivatus, pranulus, linuatus, machaus, matrimus, phynulus, febrinus.
208Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0098A (auctor 640-709)
Quapropter, mi amantissime purae institutionis praeceptor, quatenus affectu consequente fidem verborum haud difficulter adhibeas, operae pretium censemus, talibus sacrae Scripturae oraculis instimulatus (Prov. VI, 1) : Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui.
209Aldhelmus Schireburnensis, Carmina ecclesiastica, 19, 3; 5 (auctor 640-709)
Hic etiam binos multavit morte malignos, Qui pretium fundi celarant fraude nefandum; Insuper et magicum falsi fantasma Simonis Funditus evacuans tetras detrusit in umbras Romanum vulgus solvens errore vetusto, Qui praecelsa rudis scandit fastigia turris Atque coronatus lauri de fronde volavit, Sed mox aethereas dimittens furcifer auras Cernuus ad terram confractis ossibus ambro Corruit, et Petro cessit victoria belli; Qui cruce confixus gaudens tormenta luebat Horrida crudelis passurus vulnera ferri; Quem Deus aeternis ornatum iure triumphis Arbiter omnipotens ad caeli culmina vexit.
210Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 79 (auctor 640-709)
Cum igitur tot tantisque sacramentorum vinculis tamque sacratis numerorum nexibus per septiformem spiritus gratiam caritas constringatur, de qua egregius | praedicator, qui tertii caeli secreta scrutabatur, Romanis concatenato scemate scribens, cui Graecorum grammatici climax vocabulum indiderunt, ita exorsus est: Patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, operae pretium videtur, ut spiritalis et incircumscripta necessitudo carnali et corruptibili parentelae praeferatur, quandoquidem evangelica narrant instrumenta, quod incarnatum Dei verbum, de quo scriptum est: Eructavit cor meum verbum bonum et quod ex utero ante luciferum psalmista idem cecinit progenitum, humanae cognationis propinquitatem et incontaminatae genetricis affectum contra | iura ritumque naturae quodammodo dissimulasse, et quamvis catholici patres spiritalem sermonum medullam enucleantes latentemque in litteris sensum perscrutantes allegorice ad sinagogae tipum retulerint, nullatenus tamen sacrosanctae matris personam fuisse historica relatione infitiari noscuntur.
211Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 231 (auctor 640-709)
Quamobrem operae pretium reor, ut id, quod passiva definitionis generalitate non ad integrum promulgaveras, nunc per ordinem eorundem scematum recapitulando nequaquam semiplena specialitate examusim enucleare studeas.
212Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 99 (auctor 640-709)
X Hi sunt tribrachi, ex tribus brevibus Graece sic nuncupati, primae declinationis: anima, macula, aquila, pedica, palea, tonica famula, patera, hedera, ulula, galea, lacrima, Asia, Libia; item de secunda declinatione tam masculina quam neutralia nomina ad tribrachum pertinentia: dominus, radius, gladius, catulus, capulus, querulus, licinus, puteus, pavidus, patulus, Zephirus, socius, medius, medicus, numerus, rutilus, placidus, titulus, loculus, modulus, modicus, bibulus, gerulus, gemitus, fremitus, humerus, platanus, tumidus, thalamus, fluvius, uterus, oculus, cumulus, solidus, stolidus, stupidus, rigidus, calidus, validus, varius, | monitus, sonitus, gelidus, trepidus, timidus, | laqueus, tremulus, vetulus, olidus, cuneus, pelagus, geminus, cupidus, nitidus, digitus; item neutra eiusdem declinationis eiusdemque pedis ut meritum, pretium, gremium, stabulum, studium, baratrum, proprium, lolium, iugulum, iaculum, spolium, bivium, trivium, spatium, corium, vitium, speculum; sic tertiae quoque: facilis, gracilis, viridis, facinus, tenuis.
213Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 191 (auctor 640-709)
DE PROCELEUMATICO. Δ Enucleatis igitur trisillaborum pedum regulis operae pretium reor, ut tetrasillabos pedes, sicut praefationis ordo spopondit, examusim digeras.
214Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 401 (auctor 640-709)
Δ Operae pretium est, ut manifestandarum rerum gratia replices, unde hoc constare credatur.
215Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 470 (auctor 640-709)
DE SINZIGIIS. Enucleatis igitur grammaticorum regulis et metrorum pedibus, qui septies, ut iam promulgavimus, quaternario concluduntur laterculo, operae pretium arbitror, ut multimodas alternantes sinzigiae replicationes, quae rethoricis maneipantur disciplinis, stimulo festinationis compulsi praeterire studeamus; quarum vocabula haec esse noscuntur: proxilius, diprolius, diopros, trampus.
216Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 118 (auctor 640-709)
Qua de re operae pretium videtur, ut prius nequitiae gramina et elationis frutecta funditus evellantur et uberrima arboris maliferae plantaria florenti fronde fecundentur, quatenus exstirpatis vitiorum fomitibus et erutis passionum radicibus fructiferos virtutum surculos pastinare Christo plantante possimus.
217Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 256 (auctor 640-709)
XXXIIII. SED et operae pretium reor, ut celeberrimos spiritalis militiae bellatores et caelestis medicinae archiatros Cosmam et Damianum nequaquam ab historica virghram relatione dirimentes velut indignos ceterorum consortio sequestremus.
218Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 366 (auctor 640-709)
XLII. MIHI quoque operae pretium videtur, ut Sanctae Agathae rumores castissimae virginis Luciae praeconia subsequantur, quas praeceptor et pedagogus noster Gregorius in canone cotidiano, quando missarum sollemnia celebrantur, pariter copulasse cognoscitur hoc modo in catalogo martirum ponens: Felicitate, Anastasia, Agathe, Lucia, quatenus nequaquam literarum serie sequestrentur, quae contribuli populo apud Siciliam genitae simul caelesti gloria gratulantur.
219Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 383 (auctor 640-709)
XLV. SED et operae pretium videtur, ut gloriosum illustris | Agnae exemplar caelibes integritatis aemulatores et carnalis spurcitiae contemptores minime lateat, quinimmo eiusdem virginalis propositi participibus et castae sodalitatis consortibus innotescat.
220Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 577 (auctor 640-709)
Cum sit digestus sanctorum sexus uterque, Alta supernorum qui scandunt arva polorum, Octenusque simul peccati calculus atri Expositus gracili verborum clave patenter, Quem Deus a nostri detrudat pectoris antro Et procul in furvas emigret luce latebras, Nunc in fine precor prosam metrumque legentes, Hoc opus ut cuncti rimentur mente benigna, Dum patulis lustrent textum sub fronte fenestris, Quod geminum constat discretis forte libellis, Ut mihi cum precibus peccati vincla resolvant Et pretium libri pendant oramine crebro, Quatenus, aethereum qui servat regmine regnum Principio vel calce carens et temporis expers, Cui dedit et dempsit nil mundi longa vetustas, Arbiter aeternum mihi iam miserescat in aevum.
221Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 495; 4 (auctor 640-709)
Quapropter, mi amantissime purae institutionis praeceptor, quatenus effectu consequente fidem verborum haut difficulter adhibeas, operae pretium censemus, talibus sacrae scripturae oraculis instimulatus: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; illaqueatus es verbis oris tui.
222Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1389D
Tempore vero apostolorum, cum multi rerum suarum pretia ad pedes eorum ponerent, Anania et Saphira, inspirante sancto Spiritu, voto cordis pretium agrorum suorum Deo obtulerunt.
223Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1391A
Sponte Christi donaria non pro libitu cuiusque, invito Sponso, venalia fiant, sed gratis et pro vitae meritis tribuantur, nec audeat ullus cuiuscunque gradus sit clericus per se vel per interpositam personam aliquo ingenio pretium vel dare vel promittere, nec ipsi episcopo nec alicui ex eius ministris, seu cuicumque magnae vel mediocri aut parvae personae.
224Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1348B
Hinc nata occasione, conquesti sunt clerici illius Ecclesiae adversus episcopum suum, quod ipse exigeret ab eis quemdam annalem tributum quod dicebant quasi pro chrismate pretium, necnon pro administratione sacri verbi, quam illis in sua synodo exhibebat aliud quoddam statutum.
225Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1361D
His etiam addimus ut nullus in eodem monasterio, nisi per electionem fratrum, iuxta regulam sancti Benedicti, abbas constituatur; et episcopus Matisconensis, in cuius parochia est, si gratis, hoc est sine pretio, licet velit facere, electum a fratribus debeat consecrare, et suo regimini coetu sibi commendare; sin vero pretium exigat pro consecratione aut aliquo modo canonicam electionem fratrum tentet impedire, ad apostolicam sedem pro ordinando et consecrando abbate suo veniant.
226Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1026C (auctor c.1103–1181)
Cum enim unica sit vobis intentio et singularis cura semper emineat pro defensione Christiani nominis decertare, non solum res, sed personas ipsas pro tuitione fratrum incunctanter exponere, plurimum posset hoc pium opus et laudabile studium impediri, si labores et stipendia vestra, quae in communi proficiunt, praeripiantur ab aliis, et otiosi ac desides, atque in laboribus suis non quae Iesu Christi, sed quae sua sunt requirentes, emolumenta illa perciperent quae pro tantis laboribus, vobis et pauperum Christi usibus sunt provisa, dicente Apostolo: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III.) Inter ea sane quae professionis vestrae in ordine statutum est observari, primum est, ut sub unius magistri obedientia in omni humilitate atque concordia sine proprio vivere debeatis, illorum fidelium exemplum habentes, qui ad fidem Christianam apostolorum praedicatione conversi, vendebant omnia et ponebant pretium ad pedes illorum, dividebaturque singulis, prout cuique opus erat, neque aliquis illorum qui possederat, suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
227Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0897C (auctor c.1103–1181)
Insinuatum est siquidem auribus nostris, quod G. decanus de Unacort, temporale lucrum potius quam animarum salutem requirens, ad vitium cupiditatis in tantum frena laxavit, ut in desponsationibus mulierum, omni timore divino postposito, in ecclesia de Ioi non permittit celebrari divina, nisi sibi pro pretio vini duo aut tres solidi Cameracensis monetae assignentur: et si forte aliqua desponsatur, de qua praedictum pretium non recepit, tam sponsum quam sponsam vinculo excommunicationis facit astringi.
228Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0495B (auctor c.1103–1181)
Cuius perv . . . . . in tantum modum excessit, ut tectum monasterii, quod plumbeum erat, eruisse dicatur, et in gulae voracitate illius pretium dissipasse.
229Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295C (auctor c.1103–1181)
In parochialibus autem ecclesiis quas tenetis, liceat vobis sacerdotes eligere et episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committet, ut de plebis quidem cura episcopo, vobis autem de temporalibus debeat respondere.
229Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295C (auctor c.1103–1181)
cellam Sancti Ioannis in Gomano cum castello suo, Cerrum Bifurch, Sancti Donati in Salinello cum castello Palmae, Sancti Stephani ad Mura, et Ecclesiam Sancti Angeli, montem Paganum, Grassianum, Ripam filiorum Azonis, Pogium Mulorum Morelli, curtem de Pedoniano totam, curtem totam de Bucelliano, tertiam partem curtis de Semproniano; in comitatu Firmano cellam S. Nicolai cum castello Paterno, Monteronem, medietatem curtis de supplica, integram curtem de Aquaviva, Montem Bolarium, castellum Rodactarisci, castellum Colinari, ecclesiam S. Passicis.
229Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295C (auctor c.1103–1181)
, XVI Kal.
229Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295C (auctor c.1103–1181)
Cum enim Christus pro salute nostra opprobria multa, et demum crucis patibulum sustinuerit, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, iustificatos [vivificatos] autem spiritu: expedit admodum saluti fidelium, ut pro ipso corpora nostra periculis et laboribus exponamus, ne pretium sanguinis, quem pro nobis effudit; videamur obliti.
230Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1296B (auctor c.1103–1181)
Decemb.
230Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1296B (auctor c.1103–1181)
In Dalmatia apud Bellumgradum cellam S. Thomae, similiter etiam teloneum mercatorum, et pretium decimasque et oblationes mortuorum, ex omnibus absque contradictione, vel qua teneatis.
230Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1296B (auctor c.1103–1181)
Omnibus autem sepulcrum Domini pro instanti necessitate visitare volentibus, sive in itinere moriantur, sive ad istum locum perveniant, laborem itineris ad poenitentiam, et obedientiam, et remissionem omnium peccatorum iniungimus, ut de vitae praesentis ergastulo ad illam beatitudinem, Domino largiente, perveniant, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam repromisit Dominus diligentibus se (I Cor., II) . Datum Tusculani, decimo septimo Kalendas Februarii
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quia igitur periculosum est, et ab ordine iuris extraneum, ut aliquis debeat aliena iura per violentiam detinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus memoratum A. moneas et sub excommunicationis districtione compellas, praescriptam pecuniam praefato Ioanni infra XXX dies post harum susceptionem in integrum restituere, aut exinde sibi coram te, sublato appellationis remedio, plenam et sufficientem iustitiam exhibere.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam ea quae decisa sunt et iudicio sedis apostolicae terminata, non debent in recidivae contentionis scrupulum devenire, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum burgensem praescriptam sententiam, occasione et appellatione cessante, firmiter observare, et a molestatione praedictae mulieris de caetero super hoc desistere, et ei damnum XX librarum in integrum resarcire, vel coram te exinde iustitiae plenitudinem exhibere omni cum districtione compellas.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quia igitur indignum est et penitus indecorum, ut ecclesiasticae personae consimilis professionis viros iniustis vexationibus debeant molestare, quos potius ab aliorum incursibus, quantum in eis est, defensare tenentur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus ut praedictos canonicos Laudunenses moneas et districte compellas, quod infra XX dies post harum susceptionem, praescriptum allodium praedictis canonicis S. Petri restituant, et in pace et quiete dimittant, aut ipsis exinde coram te iustitiae faciant complementum.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quia vero sicut accepimus, super hoc ad nostram audientiam est appellatum: vobis de quorum prudentia et honestate confidimus, causam ipsam committimus audiendam: discretioni vestrae auctoritate praesentium mandantes, ut praedictum civem instanter moneatis, et districte compellatis, ut pretium constitutum recipiens, eumdem Willelmum super usurarum exactione nulla ratione vexare praesumat.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ut autem illam gravem querelam quam ex parte monasterii S. Basoli adversum te nuper recepimus, praesentialiter omittamus, quasi communis querela omnium episcoporum suffraganeorum tuorum haec est, quod tu eos tanquam simplices clericos gravas, et eorum Ecclesias et clericos tanquam tuos proprios pro tua voluntate pertractas, cum tuam discretionem deceret ita te iam dictis episcopis exhibere benevolum et benignum, quod et ipsos fraterna videreris charitate diligere, et illud habere fixum in pectore, quod B. Petrus in Epistola sua dicit: Non quasi dominantes, sed formam vitae gregi praetendentes.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Verum quoniam idem I. quantum in eo fuit appellationem est prosecutus, venerabili fratri nostro Ambianensi episcopo dedimus in mandatis, ut si res ita se haberet praedictus I. penitus absolveretur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Scriptum est enim: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictione metet vitam aeternam (I Cor. X.) Credimus sane universitati vestrae innotuisse qualiter venerabilis frater noster Fulco Estonum episcopus inopia et paupertate prematur, et ad convertendam gentem illam sui episcopatus, quae Christianae fidei ignara est, totis viribus elaboret, et quantam potest sollicitudinem ac diligentiam adhibere procuret.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Caeterum, quoniam sine obedientiae virtute nemo Deo perfecte potest placere, aut acceptum servitium reddere, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, et mandando praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro C. episcopo vestro, sicut bonae memoriae Giloni praedecessori suo fecisse noscimini, omnimodam obedientiam et reverentiam impendatis: et in his quae Dei sunt, et ad vestrarum animarum spectant salutem, monitis et mandatis eius humiliter parere curetis, et ei de iustitiis suis integre, et plenarie respondeatis: ita quod apud Deum pro humilitate et obedientia vestra peccatorum vestrorum veniam et gloriam valeatis promereri aeternam.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ipsum itaque consideratione suae devotionis et obsequii tibi sollicite commendantes, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, quatenus eumdem M. pro reverentia B. Petri ac nostra, et intuitu servitii sui, quod iam secundo ad nos veniendo tibi noscitur impendisse, propensius diligas et honores, sibique ita commode et utiliter benefacias, quod ipse facilius et libentius pro te periculis personam suam debeat exponere, et nos exinde tibi copiosas gratias agere teneamur, et providentiam tuam digne in Domino commendare possimus.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
de Loesi, eum diabolo instigante carceri mancipavit, et ab eo pecuniam impudenter extorsit.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
de Petrafonte ad aures nostras est querela perlata quod, licet Petrus miles Compendiensis de fructibus cuiusdam terrae, quam Phy.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Unde quia tantae praesumptionis excessum non possumus, nec debemus impunitum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum E. publice, accensis candelis, appellatione remota, excommunicatum denunties, et ab omnibus facias cautius evitari, donec memorato B. de illatis iniuriis congrue satisfaciat, et cum litteris tuis apostolico se conspectui repraesentet.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Cum simus evidenter experti prudentiam, litteraturam et honestatem dilecti filii nostri P. tit.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, etc.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Religionis et fidei vestrae sinceritas nos hortatur propensius et inducit ut commodis et profectibus vestris pastorali curemus provisione intendere, et ea in irritum penitus ducere quae in praeiudicium libertatis et iustitiae vestrae noscuntur impetrata fuisse.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Officii nostri nos admonet et invitat auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti ac tranquillitati salubriter auxiliante Domino providere, Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur ut qui ad earum regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque sedis apostolicae patrocinio muniamus.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Movent nos dolores continui quos patimini, et ad exhibendum vobis apostolicae sedis suffragium ferventer inducunt, ut qui estis iusto Dei iudicio graviter verbere supernae visitationis afflicti, in necessitatibus vestris opportunae consolationis subsidium sentiatis.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ex iniuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros tam vicinos, quam longe positos sincero charitatis affectu debemus diligere, et ecclesiis quibus Deo militare noscuntur, patrocinio eius uberius nutriantur, et in suis rationabilibus petitionibus exaudiantur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subiecta, tanto propensius eius iuri providere compellimur, ne super his quae rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Volentes autem in eo adhuc obedientiae virtutem plenius experiri, post longam disceptationem quam idem archiepiscopus in praesentia nostra per nuntios suos contra ipsum electum super controversia benedictionis habuit, quae de communi fratrum nostrorum consilio per definitivam sententiam ita decisa est, quod Cantuariensis archiepiscopus ipsum et successores suos in monasterio Sancti Augustini absque exactione, obedientiae contradictione postposita, benedicat, ex consueta et abundanti sedis apostolicae benignitate eumdem electum pro munere benedictionis ad memoratum archiepiscopum duximus remittendum.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Ex tenore publici instrumenti nobis exhibiti, et relatione dilecti filii nostri plebani Sanctae Agnetis, plenius intelleximus quod in compositione pacis vestrae et Florentinorum iidem Florentini Ecclesiae et civitati vestrae resignaverunt quidquid infra terminos episcopatus vestri continetur, et resignationem suam iuramentis et instrumentis publicis roborarunt.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
S. Sabinae cardinali, apostolicae sedis legato, et eius suffraganeis, et dilectis filiis abbatibus, archidiaconis, praepositis, presbyteris in eorum episcopatibus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
231Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1247A (auctor c.1103–1181)
Cogit nos summi pontificatus auctoritas fratribus et coepiscopis nostris tam vicinis quam longe positis paterna provisione consulere, et Ecclesias eorum gubernationi commissas in suis iuribus confovere.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Caeterum si praedictus vir mulieri quod ipsam recipere debeat, et maritali affectione tractare, iuxta mandatum vestrum, plenam securitatem praestare noluerit, eum appellatione remota, excommunicationis sententia percellatis, et per totum episcopatum Landunensem auctoritate nostra freti, faciatis sicut excommunicatum vitari, et apud nobilem virum Philippum comitem Flandrensem partes vestras efficaciter interponatis, ut eidem mulieri terram quam ex parte sua vir eius accepit, sine molestia faciat reddi, et in pace dimitti, donec praedictus vir suum plenius cognoscat excessum, et Ecclesiae humiliter adimpleat et devote mandatum.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Contra quod siquidem nuntii iam dicti comitis responderunt quod, si praepositi et militia sua post appellationem talia commiserunt, non de ipsius conscientia vel mandato processit, et quod de captivis requisitus fuisset, omnino inficiabantur, adiicientes quod homines ipsius comitis terram archiepiscopi non invaserunt, sed cum praepositi et militia eiusdem archiepiscopi terram comitis invaderent, ei sui homines occurrerunt, et ipsos fortuna prosperante in fugam verterunt, de quibus alios occiderunt, alios vero in captionem duxerunt.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Quapropter cum nobis et tibi forma sit praefixa secundum quam subditos adhibita providentia et moderatione debeamus tractare, non debet moveri fraternitas tua, nec ulla ratione turbari, si monitis et mandatis nostris tibi suggerimus, quod suffraganeos tuos, et maxime Belvacensem episcopum, ultra metam a SS. Patribus praefixam non graves, sed potius in mansuetudine et benignitate pertractes, et circa te habeas personas ita maturas, honestas atque discretas, quod earum conversatione opinio tua redoleat, et honestatis tuae virtus laudabilius enitescat, et quarum consilio in tractandis negotiis ecclesiasticis confidenter inniti possis, et eis in absentia tua incunctanter committere quae emergunt negotia exsequenda.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Si tamen ante sententiam appellavit, cogetur illius stare iudicio a quo noscitur appellasse.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Multum enim tibi et regno tuo expedit ut inter adeo magnas et potentes personas pax et concordia celerius reformetur.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Data Tusculi, XI Kal.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Aprilis.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Datum Tuscul.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Sancimus etiam ut ex parte Sarracenorum universi fines ipsius episcopatus, sicut antiquitus legitime fuisse noscuntur, tibi tuisque successoribus quieti deinceps et integri conserventur.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Martii.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Ego Hugo diac.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, X Kal.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, XI Kal.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Augusti.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
m.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
studiosius moneatis et cum omni diligentia laboretis inducere ut memorato abbati et fratribus praefatum nemus cum universis ablatis libere et sine contradictione restituat et in pace deinceps et quiete dimittat, vel sub vestrae discretionis examine plenam exinde sibi iustitiam exhibeat.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
. . . . . nonnullis casibus, quos canones sacri describunt, nempe terrulas, vineolas, et domunculas, quarum pretium in utilitatem Ecclesiae. . . . ordinatum est etiam ut vos, filii canonici, cum episcopo comedentes insimul dormiatis, quatenus Domino devotius. . . . servire possitis.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Si vero ipsi in contemptum Ecclesiae frequentare praesumpserint ipsos excommunicatos publice denuntietis, et in ecclesia quae contra prohibitionem vestram illos receperit, usque ad dignam satisfactionem divina prohibeatis officia celebrari.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Augusti.
232Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1263A (auctor c.1103–1181)
Octob.
233Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1011B (auctor c.1103–1181)
Pervenit ad nos quod civitatis tuae capellani pro baptismo parvulorum et pro sepultura mortuorum pretium exigunt, nec baptizandis sacramentum regenerationis, aut defunctis beneficium sepulturae volunt aliqua ratione impendere, nisi sibi pecuniae quantitas exsolvatur.
234Alexander III, Instructio fidei Catholicae, 207, 1075A (auctor c.1103–1181)
Cumque lex Moysi capram vel ovem constituisset pretium ad redemptionem hominis a peccato, Christus, per quem gratia et veritas facta est, attendens umbratiles legis caeremonias non sufficere ad salutem, hominisque aestimationem pluris faciens quam sanguinem ovis, hirci, aut vituli, sanguinem et mortem suam pro nostra salute obtulit, et sic semel introivit in sancta summus et verus pontifex aeterna redemptione inventa .
235Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 363 (auctor -1271)
: Interea Godefridus, vir genere, armis, ingenio et fide clarissimus, qui anteriori anno cunctis, quae possidebat, in pretium redactis – post exitum patriae redire nullatenus intendebat – copiosis et emeritis stipatus militibus iter per orientalem Franciam arripuit, et tam Heinrici imperatoris quam regis Colomanni permissione Pannoniam Bulgariamque permeans imperatoris Constantinopolitani de suo et peregrinorum adventu nimium laetantis foedus obtinuit et iuvamen, eiusque praesidio fultus Romaniam attigit, ibique prudenter instaurans exercitum versus Antiochiam properavit.
236Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 10; 2 (auctor 1157-1217)
Procul et de ultimis finibus pretium eius.
237Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0970A
» Tunc ille concessas sibi aedes omnium dedit possessoribus pristinis, quarum illi iam pretium possidentes, iterato ipsas aut pretio distrahunt, aut ad alias transferunt iterum inhabitandas.
238Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1029B
Ut enim de hominibus, qui modo oriuntur et occidunt pauca attingamus, ante cuiusque ortum, suae pro eo mortis pretium Deus Dei Filius dedit, Deus Pater eumdem suum Filium in mundum, ut pro homine moreretur, misit, Deus Spiritus seipsum etiam in pignus effudit.
239Alfredus Magnus, Praefatio ad leges suas, 138, 0448C
Si autem permiserit filio suo rem cum ea habere, det ei donum; videat ut illa habeat vestitum, et pretium pudicitiae eius, hoc est dotem ei suam largiatur.
240Alfredus Magnus, Praefatio ad leges suas, 138, 0449D
XXIII. Si bos alterius bovem vulneraverit, et ille postea moriatur, vendatur bos ille [vivus] et dividatur pretium, ac caro etiam eius, sicuti et mortui.
241Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0884A (auctor 1060-c.1131)
Sicut enim similitudinem mortis sumpsisti, ita et similitudinem pretiosi sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et pretium Redemptionis operetur.
242Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0947B (auctor 1060-c.1131)
Templum autem Dominus et Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12) . Quid vero aliud est columbas vendere, nisi pretium de manus impositione percipere, et Spiritum sanctum, quem Deus omnipotens hominibus tribuit, venundare?
243Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0947C (auctor 1060-c.1131)
CAP. XXXV. Quot modis Simoniae pretium impendatur.
244Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0947C (auctor 1060-c.1131)
Quot modis autem pretium in hac haeresi detur idem Gregorius in Evangeliorum tractatu exponit, dicens: « Sunt nonnulli quidem, qui nummorum praemia ex ordinatione accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur; atque de ipsa largitate laudis solummodo retributionem quaerunt.
245Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0948B (auctor 1060-c.1131)
10. « Quod non sine magno dolore dicendum est, reperiuntur quamplurimi negotio muneris mercari velle gratiam Spiritus sancti: dum ille pretium donat, ut pontificalis ordinis sublimitatem accipiat, obliti verborum Petri, qui dixit ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditione; quia donum Dei aestimasti pecunia possidere (Act. VIII, 20) . Proinde quia et usitatum est tantum malum, et maiorum frequenter exstat mucrone succisum, nos quoque huic vulneri canceroso quod superest adhuc iniicimus ferrum; decernentes omnino ut quicunque deinceps pro accipienda divini doni dignitate quodlibet praemium detectus fuerit obtulisse, ex eodem tempore se noverit anathematis opprobrio condemnatum, atque a participatione Christi corporis et sanguinis alienum, ex quo illum constat exsecrabile Christo perpetrasse flagitium.
246Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0949A (auctor 1060-c.1131)
» Item Hieronymus: « Res Ecclesiae vota sunt fidelium defunctorum, pretium peccatorum, patrimonia pauperum: quas si quis in suos usus retorserit, similis est Iudae proditori, et Pharisaeis vendentibus et ementibus sanguinem Christi.
247Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0950B (auctor 1060-c.1131)
Nec moveat quemquam illud quod in primo Regnorum libro legimus, Saul volentem ire ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire nolle, quia pretium quod offerret pro vaticinio non haberet, et puerum respondisse: Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli pecuniae, et dabo viro Dei, et annuntiabit nobis viam nostram.
248Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0950C (auctor 1060-c.1131)
Et nostri igitur sacerdotes, si volunt vendere prophetiam, et columbam in cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subvertit; quinque tantum obolis sint in mercede contenti, qui utinam non pretium villarum, sed quinque obolos acciperent.
249Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0765D (auctor 1060-c.1131)
Sicut enim impersonationis iure, ut verus homo esset in homine, accepit animam cum ratione sua, et carnem cum sensibus suis, ut in ea pati posset, sic panem acciperet cum irrationalitate sua: et ita quia minor fieret suis redemptis, non videretur aequum et sufficiens esse pretium redemptionis.
250Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0775D (auctor 1060-c.1131)
» Item idem in libro De verbis Domini: « Audivimus veracem magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium nostrum, sanguinem suum.
251Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0779B (auctor 1060-c.1131)
Fudit sanguinem iustum, qui reconciliando mundo et pretium esset, et poculum.
252Algerus Leodiensis, De sacramentis, 180, 0789A (auctor 1060-c.1131)
» Item Eusebius Emissenus: « Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis nostris, et sideribus illaturus, necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis sui consecraret, ut coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium; ut quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua etiam esset redemptionis oblatio, et perennis illa victima viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia.
253Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1233A (auctor 1015-1085 -)
Christe devoti pretium laboris, Confer istius prece nos iuvari, Cuius exemplo peritura foedi Liquimus orbis.
254Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1371B (auctor -c.1143)
(In exposit. B. Iob, l. XVIII, n. 62, 63.) Nullus potest dicere ad cognoscendum Deum actionis suae se mercede praevenisse, vel aliquod digni operis meritum, quo Christum Dei virtutem et Dei sapientiam perciperet, quasi pretium dedisse.
255Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1371B (auctor -c.1143)
Ad hoc namque pretium damus, ut eius vice rem quam appetimus possidere debeamus.
256Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1194B (auctor -c.1143)
Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam impositionem Spiritus sanctus coelitus datur?
257Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1194B (auctor -c.1143)
Columba igitur venditur quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur.
258Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1194C (auctor -c.1143)
Hinc est quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt.
259Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1204C (auctor -c.1143)
Hinc etenim Psalmista ait: Non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8).
260Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1204C (auctor -c.1143)
Pretium namque redemptionis dare est opus bonum praevenienti nos gratiae reddere.
261Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1223D (auctor -c.1143)
Hoc ergo fuit quod hunc superbum divitem inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit; quia percepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit; quia peccata sua redimere, etiam cum sibi abundaret pretium, noluit.
262Alvarus Cordubensis, Vita Eulogii, 115, 0710A
Verum operae pretium reor si, paulo altius incedentes, tempore persecutionis qualiter probatus exstiterit, inseramus.
263Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 94, 1; 4 (auctor fl.366-384)
occupatis ergo eis ad necem domini a mane usque ad horam nonam quomodo ludas eis retulisse pretium sanguinis.
264Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0200C (auctor 366-384)
Ideo autem dixit: sic tamen quasi per ignem; ut salus haec non sine poena sit, quia non dixit: Salvus erit per ignem; ut merito suo ab igni non combustus, salvus fiat examinatus per ignem; sed cum dicit: Sic tamen quasi per ignem, ostendit salvum illum quidem futurum, sed poenas ignis passurum; ut per ignem purgatus fiat salvus, et non sicut perfidi aeterno igne in perpetuum torqueatur: ut ex aliqua parte operae pretium sit credidisse in Christum.
265Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0207A (auctor 366-384)
Post commonitionem promittit se ire ad illos, sed si Dominus permitteret; ut quia plus scit Deus quam homo, ideo si sciret operae pretium esse, permitteret: et si non iret, Dominum non sivisse ostenderet, causa utique indignitatis illorum.
266Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam, 17, 0259A (auctor 366-384)
(Vers. 34.) Mulieres vestrae in Ecclesia taceant. Nunc tradit quod praetermiserat; superius enim vetari mulieres in Ecclesia praecepit, modo ut quietae sint et verecundae ostendit: ut operae pretium sit, quia velantur (I Cor. XI, 5) . Si enim imago Dei vir est, non femina, et viro subiecta est lege naturae; quanto magis in Ecclesia debent esse subiectae propter reverentiam eius, qui illius legatus est, qui etiam viri caput est!
267Ambrosius Mediolanensis, Apologia David altera [CSEL], 12; 6 (auctor 340-397)
uilis tibi mulier uidetur ad pretium, sed fortis ad uitium, quia mulier uirorum pretiosas animas capit.
268Ambrosius Mediolanensis, Apologia David altera [CSEL], 56; 3 (auctor 340-397)
didicimus igitur captiuitatem pretium esse peccati; haec enim decernitur poena pro crimine.
269Ambrosius Mediolanensis, De apologia David [CSEL], 30; 3 (auctor 340-397)
denique unus ex sociis — Abessa nomen uiro — minitatus est quod iniuriae pretium caput eius auferret.
270Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel [CSEL], 2, 9; 2 (auctor 340-397)
iubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro inmundo animali offeratur aut pretium, ne inter decimas fructuum uel minus aliquid uel inmundum uideatur offerri.
271Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel [CSEL], 2, 11; 1 (auctor 340-397)
Pretium nostrum sanguis est Christi.
272Ambrosius Mediolanensis, De fuga saeculi [CSEL], 40; 1 (auctor 340-397)
exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis et sumant studia uirtutis, industriam cautionis.
273Ambrosius Mediolanensis, De Helia et ieiunio [CSEL], 24; 7 (auctor 340-397)
si pretium mouerit piscis, nusquam meliores adserit inueniri, immo deesse.
274Ambrosius Mediolanensis, De Helia et ieiunio [CSEL], 42; 4 (auctor 340-397)
aurum donant, dispensant pecunias populis, ciuitates aedificant qui non habent cauponi unde potus <nisi> suis corporibus pretium soluant.
275Ambrosius Mediolanensis, De Iacob [CSEL], 2, 51; 3 (auctor 340-397)
nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur, et gratias domino, quod hic a nobis duplicia peccata exiguntur, ut ibi nobis consolatio deferatur.
276Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph [CSEL], 41; 7 (auctor 340-397)
aperuit ergo horrea sua Christus et uendebat non aera pecuniae, sed fidei pretium et deuotionis stipendium quaerens.
277Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph [CSEL], 42; 10 (auctor 340-397)
neque enim pretium quaesiuit a nobis qui pro nobis sanguinis sui pretium soluit, quia non auro et argento, sed pretioso nos redemit sanguine.
278Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph [CSEL], 42; 11 (auctor 340-397)
ergo id pretium debes, quo emptus es.
279Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph [CSEL], 45; 8 (auctor 340-397)
et illi quidem argentum detulerant, sed bonus Ioseph frumentum dedit, argentum reddidit; non enim pecunia emitur Christus, sed gratia: pretium tuum fides est, hac emuntur diuina mysteria.
280Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph [CSEL], 50; 19 (auctor 340-397)
ipse est argentum uestrum, ipse est pretium uestrum.
281Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph [CSEL], 50; 20 (auctor 340-397)
non exigit a uobis dominus Iesus frumenti sui pretium, non quaerit uestri pondus argenti.
282Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthae [CSEL], 21; 5 (auctor 340-397)
conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae pietatis gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium.
283Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthae [CSEL], 22; 3 (auctor 340-397)
scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum reliquorum.
284Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthae [CSEL], 23; 3 (auctor 340-397)
quomodo filii auctionem constituam, quo sermone paciscar pretium, quibus tradam manibus in seruitutem filium, quibus oculis adspiciam seruientem, quibus osculis discedenti uale dicam, quibus factum excusem sermonibus?
285Ambrosius Mediolanensis, De Noe [CSEL], 120; 6 (auctor 340-397)
indifferenter igitur uel paternae uel suae malitiae filius pretium luit, quoniam improbitatis commune consortium est.
286Ambrosius Mediolanensis, De Patriarchis [CSEL], 24; 13 (auctor 340-397)
sic enim dixit Iohannes quia exiuit de eo aqua et sanguis, aqua ad lauacrum, sanguis ad pretium.
287Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 3; 1 (auctor 340-397)
edictum meruit, ne quis ex filiis captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium poena mortis.
288Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 24; 1 (auctor 340-397)
de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, debitum reddes'.
289Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 30; 1 (auctor 340-397)
uendit plerumque et pater liberos auctoritate generationis, sed non uoce pietatis et ad anctionem pudibundo uultu miseros trahit dicens: soluite, filii, gulae meae sumptum, soluite paternae mensae pretium; uomite quod non deuorastis, reddite quod non accepistis, hoc meliores, quod uestro pretio redimitis patrem, uestra seruitute paternam emitis libertatem.
290Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 39; 3 (auctor 340-397)
denique constitit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide pretium seruitutis, quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsoluerit.
291Ambrosius Mediolanensis, De Tobia [CSEL], 64; 6 (auctor 340-397)
pecuniam habent et non habent, quia usum eius ignorant, pretium eius nesciunt, figuram eius et formam non cognouerunt.
292Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 35, 1, 4; 4 (auctor 340-397)
bonum aurum sanguis est Christi, diues ad pretium, profluus ad lauandum omne peccatum.
293Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 35, 9, 1; 6 (auctor 340-397)
dixit Ananias omne se uenditi sui ruris pretium pertulisse et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude.
294Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 36, 68, 1; 3 (auctor 340-397)
cum suauitate requiesces et pauorem et superuenientes impiorum impetus non timebis, si lingua tua loquatur iudicium dei et semper illud ante oculos habeas, ut peccato locum nullum relinquas et noueris, quod delicti pretium supplicii retributione soluetur.
295Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 37, 1, 2; 5 (auctor 340-397)
quis enim dedignetur humiliare se deo, cum rex se humiliauerit, aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, soluens pretium lacrimarum pro redemptione peccati ?
296Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 37, 23, 1; 1 (auctor 340-397)
Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur.
297Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 37, 24, 2; 1 (auctor 340-397)
Moyses quoque pretium animae suae maius omnibus Aegypti diuitiis aestimauit.
298Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 37, 25, 2; 3 (auctor 340-397)
uide altitudinem Christi, qui retorsit in diabolum malitiae suae pretium.
299Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 37, 51, 4; 4 (auctor 340-397)
et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se iudicio uoluntatique committere, nec ego de talibus
300Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 39, 17, 3; 3 (auctor 340-397)
itaque a biL, pecuniam refudit, hoc est condemnauit auaritiam suam tantae impietatis auctorem, pretium perfidiae synagogae reddidit.
301Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 39, 17, 3; 5 (auctor 340-397)
ille suum crimen agnouit, dicens quod tradiderit sanguinem iustum; isti et pretium sceleris receperunt et acrioribus studiis iustitiae principem persecuti sunt.
302Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 40, 7, 1; 3 (auctor 340-397)
quo fit, ut inferior eorum sit numerus, qui praemia remunerationis accipient quam qui ob pretium grauium peccatorum sortem aduersam iudicii reportabunt.
303Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 43, 43, 2; 3 (auctor 340-397)
ergo sine pretio PI'Pulus Iudaeorum, pretiosus autem populus Christianus ; ille pretium non habet, quia peccatum habet, iste in pretio est, cui peccatum remissum est.
304Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 48, 13, 1; 2 (auctor 340-397)
nec dabit deo pr opitiationem suam et pretium redemptionis dnimae suae.
305Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 48, 14, 3; 3 (auctor 340-397)
ergo liber iste ab omnibus nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad uniuersa mundi totius redimenda peccata.
306Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 48, 15, 1; 2 (auctor 340-397)
non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de quocumque homine accipias, possit intellegi, quia non debeant singuli propitiationem suam, quia propitiatio omnium Christus est et ipse est uniuersorum redemptio.
307Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 48, 15, 3; 1 (auctor 340-397)
non quaeritur ergo propitiatio aut redemptio singulorum, quia omnium pretium sanguis est Christi quo nos redemit dominus leans, qui solus patrem reconciliauit et laborauit usque in finem, quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: uenite ad me omnes qui laboratis, et ego ucs reficiam.
308Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 48, 16, 1; 3 (auctor 340-397)
qui uere frustra laborant, cum putant, quia per didragmum liberentur, cilm spiritale pretium animae suae atque illud singulare dominici corporis sacrificium inani quadam legis interpretatione contempserintrefugientes baptismatis sacramentum.
309Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 13, 1; 1 (auctor 340-397)
Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium eius repellebamus, unde ait: ueru.
310Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 13, 1; 2 (auctor 340-397)
mtamen pretium meum cogitauerunt repellere, quando referente Iuda pretium proditore Iudaei in loculum mittere noluerunt dicentes: non licet nobis mittere in loculum, quia pretium s<tnguinis est.
311Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 13, 1; 3 (auctor 340-397)
damnatur hic iudicio suo proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed ualidus sceleris sui testis; unusquisque enim grauior accusator esi.
312Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 13, 2; 1 (auctor 340-397)
principes synagogae suo condemnant se iudicio; profitentur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dum arguunt refundentem.
313Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 13, 3; 1 (auctor 340-397)
autem, qui passionis eius pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo.
314Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 21, 1; 2 (auctor 340-397)
hoc est enim: pretium meum cogitauerunt repellere, quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis iungit; pretium nostrum misericordia est, quaenos, dum confertur inopibus, redimit a morte; pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et seruitute depressos Christo adquisiuit; pretium nostrum bona existimatio est, qua uniuscuiusque nostrum meritorum series aestimatur; pretium nostrum munditia atque simplicitas est, quia scriptum est:possessio pretiosa uir mundus; nihil enim pretiosius uiro simplici.
315Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 21, 2; 4 (auctor 340-397)
hoc igitur genere pretium iusti repellere temptauerunt, etsi possit et illud intellegi, quia aurum eius manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes.
316Ambrosius Mediolanensis, Explanatio super Psalmos XII [CSEL], 61, 24, 2; 1 (auctor 340-397)
conuiun uiolastis uterque consortium; tu tamen de conuiuio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est: tu, licet in scelere, uerecundior, qui negasti, quod inferendam necem credideris domino quem prodebas , qui pretium refudisti, ne residere apud te merces parricidii uideretur; iste non solum teIWit acceptam, uerum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis, iste non solum deceptus non est alieno mendacio, sed fefellit suo, et fefellit ut occideret.
317Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 4, 74; 2 (auctor 340-397)
igitur didragma, quod erat pretium nostrae redemtionis et corporis, in lege praemissum, in euangelio persolutum, non otiose in ore piscis inuentum; ex ore emm tuo iustificaberis.
318Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 4, 74; 3 (auctor 340-397)
etenim pretium inmortalitatis est nobis nostra confessio, quia, sicut scriptum est, ore confessio fit ad salutem.
319Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 4, 75; 1 (auctor 340-397)
et fortasse primus hic piscis primus est martyr in ore habens didragma, hoc est pretium census.
320Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 7, 211; 4 (auctor 340-397)
oues sumus, oremus ut super aquam refectionis nos conlocare dignetur; oues inquam sumus, petamus pascua; dragmae sumus, habeamus pretium; filii sumus, festinemus ad patrem.
321Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 8, 76; 6 (auctor 340-397)
quid si in te sermonem suum uertat reposcens naturae debitum, nutrimentorum pretium, manus tuae quod genetrici debetur officium?
322Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 48; 11 (auctor 340-397)
te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, euomuit petra, te, cum de latere saluatoris erumperes, percussores uiderunt et crediderunt, et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis et spiritus, aqua ad lauacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.
323Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 94; 7 (auctor 340-397)
in pecuniariis causis refuso pretio ius soluitur: hi pretium recipiunt et sacrilegium persequuntur ac pertinacibus studiis funestam sibi uindicant sanguinis auctionem, cum refunderet uenditor sacrilegii mercedem.
324Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 95; 1 (auctor 340-397)
euidenter itaque, dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur et ager figuli ea qua uenditur Christus conparatur pecunia, dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae inpletur oraculum et surgentis ecclesiae mysterium reuelatur.
325Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 96; 1 (auctor 340-397)
pretium quoque sanguinis est pretium dominicae passionis.
326Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 135; 4 (auctor 340-397)
bibamus ergo pretium nostrum.
327Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 4, 24, 1; 2 (auctor 340-397)
traduntur enim in passionesignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserint, nullumque culpae pretium ferunt.
328Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 7, 15, 2; 2 (auctor 340-397)
retexit enim animo, quod ab initio Adam propter mandati caelestis praeuaricationem de paradisi eiectus sit incolatu et Cain parricidalis sceleris pretium diuinae sententiae auctoritate damnatus exsoluerit, quod Enoch propter deuotionem raptus ad caelum terrenae malitiae uirus euaserit, quod Noe propter iustitiam diluuii uictor generis factus superstes humani sit, quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit, quod Israel propter laborum tolerantiam populum credentium proprii nominis signaculo consecrauerit, quod ipse Dauid propter mansuetudinem regali honore donatus senioribus fratribus antelatus sit, quod Helias propter zelum dei curru eleuatus in aerem caelestis sedis hospitium noui generis adquisierit incolatu.
329Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 12, 39, 1; 3 (auctor 340-397)
in illius adulescentulae amore te mihi uendidisti, in illius concubitu meretricis pretium pro te adnumeraui'.
330Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 12, 39, 1; 4 (auctor 340-397)
uenit auaritia et dicit: 'argentum et aurum quod habes seruitutis tuae pretium est; possessio quam tenes iuris tui emptio, uenditio libertatis tuae est uenit luxuria et dicit: 'meus es.
331Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 12, 39, 2; 1 (auctor 340-397)
unius diei conuiuium pretium tuae uitae est; ille sumptus epularum tui capitis licitatio, tui est summa contractus et, quod peius est, caro emptus es, uilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua quam totius temporis uita.
332Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 17, 12, 1; 3 (auctor 340-397)
respexit super Sodomam et Gomorram, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium diuinae pretium soluit offensae.
333Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 18, 4, 1; 2 (auctor 340-397)
nonne isti tulerunt culpae pretium et iam non integra his poena debetur ?
334Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 18, 7, 2; 2 (auctor 340-397)
iustus dominus in periculis, iustus in damnis, iustus in ultionibus est, non solum quia unusquisque iuste culpae suae pretium luit, uerum etiam quia, dum unus punitur.
335Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 20, 16, 1; 2 (auctor 340-397)
nullo scilicet fractus labore, nullius certaminis dubius euentu humilem omnibus affectum exhibet nec sua exoilere studet, sed magis minuere operis sui pretium et meriti sui gratiam.
336Ambrosius Mediolanensis, Apologia altera prophetae David, 14, 0891C (auctor 340-397)
Neque fragili tantum, sed omni homini dicitur: Non te vincat concupiscentia formae (Prov. VI, 25) ; si non vis vinci, non congrediare peccatis, ne de te vitia coronentur; neque capiaris oculis, neque abripiaris palpebris (Ibid.) . Vilis tibi mulier videtur ad pretium, sed fortis ad vitium; quia mulier virorum pretiosas animas capit (Ibid.). 13. Difficile est itaque ut quisquam libidinis irretitus illecebris, immunis evadat.
337Ambrosius Mediolanensis, Apologia altera prophetae David, 14, 0910A (auctor 340-397)
Didicimus igitur captivitatem pretium esse peccati; haec enim decernitur poena pro crimine.
338Ambrosius Mediolanensis, Apologia Prophetae David, 14, 0863A (auctor 340-397)
Denique unus ex sociis (Abessa nomen viro) minitatus est quod iniuriae pretium caput eius auferret: sed rex conversus ad Abessa: Quid mihi, ait, et tibi est, fili Sarviae?
339Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1941A (auctor 340-397)
Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sum corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti: in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi.
340Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1941A (auctor 340-397)
Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, iuris tui emptio, venditio libertatis tuae est.
341Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1941A (auctor 340-397)
Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus.
342Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0426C (auctor 340-397)
Itaque etiam Lot infirmioris consilii pretium luit, non terrarum infecunditate, sed amoenitatis invidia deceptus, ut etiam ipse captivus abduceretur; quoniam vitio servilis nequitiae a potiore deflexerat, et partem flagitiosissimorum elegerat; Sodoma enim luxuria atque lascivia est.
343Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0449D (auctor 340-397)
Festinavit autem pro loco sepulcri pretium solvere, cum gratis daretur; ut non in alienis locis, sed nostris potius aedificemus tumulos parentum vel proximorum.
344Ambrosius Mediolanensis, De benedictionibus patriarcharum, 14, 0681C (auctor 340-397)
Sic enim dixit Ioannes: quia exivit de eo aqua et sanguis (Ioan. XIX, 34) . Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium.
345Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0546C (auctor 340-397)
Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet eius dolorem atque cruciatum?
346Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel, 14, 0344A (auctor 340-397)
9. Si autem non mutabis, inquit, redimes (Exod., XIII, 13) . Iubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro immundo animali offeratur, aut pretium; ne inter decimas fructuum vel minus aliquid, vel immundum videatur offerri.
347Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel, 14, 0345C (auctor 340-397)
11. Pretium nostrum sanguinis est Christi.
348Ambrosius Mediolanensis, De Elia et ieiunio, 14, 0705C (auctor 340-397)
Si pretium moverit piscis, nusquam meliorem asserit inveniri, immo deesse.
349Ambrosius Mediolanensis, De Elia et ieiunio, 14, 0712A (auctor 340-397)
Aurum donant, dispensant pecunias populis, civitates aedificant, qui non habent unde cauponi potus sui corporis pretium solvant.
350Ambrosius Mediolanensis, De excessu fratris sui Satyrus, 16, 1292A (auctor 340-397)
An qui de servo dicit: Si eum volo sic manere, donec venio, quid ad te (Ioan. XXI, 22) ? Non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae huius sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset.
351Ambrosius Mediolanensis, De excessu fratris sui Satyrus, 16, 1318D (auctor 340-397)
Plus successori tuo relinquis, si portio eius non ad luxum praesentium proficiat, sed ad pretium futurorum.
352Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1978C (auctor 340-397)
Denique trecentis talentis Arabs hoste se exuit, Scaurum redemit: hoc regressionis eius pretium fuit: quae res Hyrcano fidem cum Romanis firmavit, societatem et profunda pace securitatem fovebat; quod in locis hostilibus exercitui Romano, opera eius ex indigentia gravi, frumenti satietas facta, auxiliumque praesto fuit.
353Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1990B (auctor 340-397)
Herodes autem properavit in Arabiam, sperans se accepturum pecuniam, qua sola barbaricam inclinari posse crederet avaritiam, ut fratris redimeret captivitatem: ac si vel Arabem paternae immemorem dilectionis, vel referendis muneribus tenaciorem offenderet, aes mutuum posceret pretium redemptionis, pro quo oppigneraret redimendum filium, quem ad hos usus septennem puerum secum deduxerat.
354Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2008D (auctor 340-397)
Si recta advertero studia factis remunerabor; malevolentia pretium referet suum, ut apud eum quoque quem putaverit adulandum, fructu excidat.
355Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2017B (auctor 340-397)
Denique Spartes ditatus regalibus praemiis, ubi tamen Achaiam attigit, calumniarum pretium luit.
356Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2024B (auctor 340-397)
Audi rex, Deo praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est: proposui enim nihil fallere: audi inquam, sed prius repete, quemadmodum assederis lacrymans germano periclitanti, ut impleveris omnia circa Pheroram munia pia germanitatis: quibus ille inflexus, ubi discessisti, continuo me ad sese vocavit, et ait: Non exiguum ego mulier a fratris affectu et studio deerravi, qui sic oderam amantem mei, et volebam occidere tam impatientem doloris in periculis meis: ferre ille non potest fortuitum, quod ego urgebam indebitum: circumventus sum fateor Antipatri dolis, sed cogitationis eius ego pretium fero: tu quod habes ab eo venenum relictum, mihi cito perfer, et sub meis oculis effunde, ut vel ad interos non feram animum parricidalem: poenituisse correctionis sit, quod criminosum est praeparavisse: Cito, inquam, mulier, ut vel mortem praeveniam, quoniam culpam nequivi.
357Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2024C (auctor 340-397)
Unde Herodes iunior maternae audaciae pretium luit, quem in regni successionem Antipatro substitutum idem quem subrogaverat pater, de testamento delendum putavit.
358Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2024D (auctor 340-397)
Sed etiam Herodis iunioris non iniusta mulctatio: nam divinitus praecautum videtur, ut licet nondum facti sui merito, tamen ob pretium futurae improbitatis regno abdicaretur.
359Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2039B (auctor 340-397)
Archelaus autem profectus in Iudaeam propter obscenitatem morum et insolentiam accusatus apud Caesarem, cognita inter partes causa, Viennam relegatur, opesque eius thesauris Caesaris associatae: hoc merito pretium luit, qui nec a fratris sui germani coniuge suas compresserat cupiditates.
360Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2042B (auctor 340-397)
Nam si Herodes qui Ioannem neci tradidit, perfidiae et crudelitatis suae pretium luit, deiectus regno atque exsilio datus: quanto magis praecipitibus furiis actum intelligi datur eum, qui Christum occiderit?
361Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2048B (auctor 340-397)
Quem licet immatura mors triumpho Romanorum subtraxerit, servit tamen et ipse in posteris suis, quibus orientis spolia, non ad fulcrum dominationis quaesita, sed ad pretium servitutis, ut nobilitas famulantium ad victoris opes perveniret.
362Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0686C (auctor 340-397)
Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adiicietis super hominem (Ibid., 3) ? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem (Ioan. VIII, 40) ? Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI, 4) . Iudaei enim, reportante Iuda pretium, recipere noluerunt (Matth. XXVII, 6) , currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt.
363Ambrosius Mediolanensis, De fuga saeculi, 14, 0588A (auctor 340-397)
Etenim quia malum Deus non fecit, sed nequitia diaboli inseruit, vindictam Deus distulit; ut ab ipsis quos deceperat, diabolus vinceretur (Conf. S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag. c. 11) . 40. Exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis, et sumant studia virtutis, industriam cautionis.
364Ambrosius Mediolanensis, De Iacob et vita beata, 14, 0635B (auctor 340-397)
Nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur.
365Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph Patriarcha, 14, 0659A (auctor 340-397)
Dixit enim Sapientia: Venite, edite panes meos (Prov. IX, 5) . Et ideo ab illo solo dicitur: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII, 1) , qui saturatur a Christo. Aperuit ergo horrea sua Christus, et vendebat, non aera pecuniae, sed fidei pretium, et devotionis stipendium quaerens.
366Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph Patriarcha, 14, 0659B (auctor 340-397)
In nomine Iesu Christi surge, et ambula (Act. III, 6) . Et propheta Esaias dicit: Qui sititis, ite ad aquam; et quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite, et manducate: emite sine argento et pretio vinum, et adipem (Esai. LV, 1) . Neque enim pretium quaesivit a nobis, qui pro nobis sanguinis sui pretium solvit; quia non auro et argento, sed pretioso nos redemit sanguine.
367Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph Patriarcha, 14, 0659C (auctor 340-397)
Ergo id pretium debes quo emptus es; et si ille non semper exigat, tu tamen debes.
368Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph Patriarcha, 14, 0660C (auctor 340-397)
Pretium tuum fides est.
369Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph Patriarcha, 14, 0662C (auctor 340-397)
Iam sacculi vestri argentum habent, qui lutum habebant; et ideo vester est qui dicit: Conscidisti saccum meum, et induisti me laetitia (Ps. XXIX, 12) . Laetitiae munus est Christus, ipse est argentum vestrum, ipse pretium vestrum.
370Ambrosius Mediolanensis, De Ioseph Patriarcha, 14, 0662D (auctor 340-397)
Non exigit a vobis Dominus Iesus frumenti sui pretium, non quaerit vestri pondus argenti.
371Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthe Iezraelita, 14, 0737A (auctor 340-397)
Compugnabant tamen inopiae iniuria, et paternae pietatis gratia: fames urgebat ad pretium, natura ad officium: commori filiis paratus, quam a filiis separari, saepe gradum protulit, saepe revocavit.
372Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthe Iezraelita, 14, 0737A (auctor 340-397)
Scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum reliquorum.
373Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthe Iezraelita, 14, 0737B (auctor 340-397)
Quo sermone paciscar pretium?
374Ambrosius Mediolanensis, De Noe et Arca, 14, 0414C (auctor 340-397)
Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit; quoniam improbitatis commune consortium est.
375Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0067A (auctor 340-397)
Affectus igitur divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.
376Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0067B (auctor 340-397)
Pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, et se iuste facere putant.
377Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0095B (auctor 340-397)
242. Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri acervos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat?
378Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0121B (auctor 340-397)
Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi: si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret: in quo tamen non rescinditur servitus, sed redimitur.
379Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0134D (auctor 340-397)
Itaque frequenter exspectat pretium suum: et ille qui obsecratione ambitus videtur, vult semper se rogari.
380Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0153B (auctor 340-397)
28. Cur enim te potiorem altero iudices, cum viri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non vindicare meriti sui pretium?
381Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0157C (auctor 340-397)
Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari.
382Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0158A (auctor 340-397)
Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis acervatur.
383Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0161B (auctor 340-397)
55. Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent eius terrae promissam haereditatem.
384Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0163B (auctor 340-397)
Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit haereditate, maluitque morte declinare huiusmodi turpitudinem.
385Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0165D (auctor 340-397)
Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos: vendere volens cogitur, pretium gravatus suscipit.
386Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0512D (auctor 340-397)
Hoc excellentissimum indicat pretium suae mortis, quo peccator absolvitur, et in novam assumitur gratiam; ut veniant et mirentur omnes quomodo cum Christo recumbat, et laudantes Deum, dicant: Manducemus et epulemur; quia hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 24) . Si quis autem infidelis obiecerit, quare cum publicanis et peccatoribus manducat; respondetur ei: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12) .
387Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0522A (auctor 340-397)
101. De his autem qui exsules atque peregrini limitum paternorum, quos lex Moysi sancta praescripsit, mundanis implicabuntur erroribus, audis canentem: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion (Psal. CXXXVI, 1) . Inducit enim lapsorum gemitus, in ipso temporum praesentium et rerum labentium adhuc positos statu debere resipiscere; eorum videlicet exemplo, qui propter peccati pretium deducti erant in captivitatis aerumnam.
388Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0443A (auctor 340-397)
Sed habet similitudinem: sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem pretiosi sanguinis bibis; ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis.
389Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0792A (auctor 340-397)
Et spiritus testimonium dicit, quoniam Spiritus est veritas; quia tres sunt testes, Spiritus, aqua, sanguis: et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 6 et seq.) . 68. Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium.
390Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0806A (auctor 340-397)
Quia hoc credidit Petrus, claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19) , et sui securus peccata donavit; quia hoc non credidit Iudas, impietatis suae se laqueo strangulavit (Matth. XXVII, 5) . O dura infidelium saxa verborum! O informem laqueum proditoris, sed deformius pretium Iudaeorum!
391Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0806B (auctor 340-397)
Quomodo enim poterat verum eius pretium comprehendi, cuius non potest meritum definiri?
392Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0806C (auctor 340-397)
Viginti aurei pretium servitutis, triginta aurei crucis sunt.
393Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0759B (auctor 340-397)
2. Fuit vir iustus, misericors, hospitalis, et hoc virtutum praeditus choro, subiit aerumnam captivitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis iniuriam, quam privatam dolens (Tob. I, 2 et seq.) ; nec sibi virtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio illatam arbitratus (Tob. III, 1 et seq.). 3. Meruit edictum, ne quis ex filiis captivitatis mortuum sepulturae daret (Tob. I, 22) . At ille interdicto non revocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis, mortis metu videretur; erat enim misericordiae pretium, mortis poena.
394Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0767B (auctor 340-397)
Neganti se habere pecuniam, ingerunt suam dicentes: Utere ut tua: de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, debitam reddes.
395Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0770A (auctor 340-397)
30. Vendit plerumque et pater liberos auctoritate generationis, sed non voce pietatis: ad auctionem pudibundo vultu miseros trahit dicens: Solvite filii gulae meae sumptum, solvite paternae mensae pretium: vomite quod non devorastis, reddite quod non accepistis; hoc meliores, quod vestro pretio redimitis patrem, vestra servitute paternam emitis libertatem.
396Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0774A (auctor 340-397)
Denique constituit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide, pretium servitutis quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsolverit.
397Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0784C (auctor 340-397)
Feneravit Timotheus patre Graeco ortus verbum Iudaeis, cum sacerdotium recepisset; feneramus hodieque sacerdotes in Ecclesia verbum Iudaeis, qui de Synagoga ad Ecclesiam transierunt; feneramus et novam et vetustam pecuniam: etenim quam habuerunt, iam non habent; oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt; pecuniam habent, et non habent; quia usum eius ignorant, pretium eius nesciunt, figuram eius et formam non cognoverunt.
398Ambrosius Mediolanensis, De viduis, 16, 0244A (auctor 340-397)
Habes et tu thesaurum hunc, si in te requiras: Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) . Habes aurum quod conferas; non enim renitententis metalli pretium de te Deus exigit, sed illud aurum quod in iudicii die nequeat ignis exurere.
399Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0204A (auctor 340-397)
Nil pretium iuvat; nisi quod vos mulieres, ne pereat vobis poena, trepidatis.
400Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0298A (auctor 340-397)
Denique subiungitur exhortatio ut si pretium quod Christo debemus, totum solvere minus liceat, saltem nos eius beneficio non indignos exhibeamus; ne queratur frustra sanguinem se profudisse, ac locum subiisse corruptionis.
401Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0299C (auctor 340-397)
126. Bonus servus pretium studet reparare Domino, quod pro se solutum est.
402Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0299C (auctor 340-397)
Paratum habeto pretium.
403Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0299D (auctor 340-397)
127. Bonus quidem servus debet pretium suum reparare Domino suo: si non potest pretium reddere, vel hoc faciat, ne pretio videatur indignus.
404Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0953C (auctor 340-397)
Bonum aurum, sanguis est Christi, dives ad pretium, profluus ad lavandum omne peccatum.
405Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0957D (auctor 340-397)
Dixit Ananias omne se venditi sui ruris pretium protulisse, et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude.
406Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1003C (auctor 340-397)
Est enim quidam spiritalis somnus intelligendus, de quo Salomon ait: Si enim sedeas, sine timore sedebis; si dormias, suaviter requiesces, et non timebis pavorem qui superveniet tibi, neque impetus impiorum supervenientes tibi (Prov. III, 24 et seq.) . Cum suavitate requiesces, et pavorem, et supervenientes impiorum impetus non timebis; si lingua tua loquatur iudicium Dei, et semper illud ante oculos habeas; ut peccato locum nullum relinquas, et noveris quod delicti pretium supplicii retributione solvetur.
407Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1009C (auctor 340-397)
Aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, solvens pretium lacrymarum pro redemptione peccati?
408Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1020B (auctor 340-397)
23. Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur.
409Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1020D (auctor 340-397)
Moyses quoque animae suae pretium maius omnibus Aegypti divitiis aestimavit (Hebr. XI, 26) . Quid de viris sublimibus loquar? Rahab meretrix (Iosue II, 4 et seq.) alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam vitae periculis putavit esse redimendam: quae exploratores Iesu Nave civibus suis quaerentibus denegavit; et hostes patriae, legatos tamen fidei, maluit occultare quam prodere.
410Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1021B (auctor 340-397)
Vide altitudinem Christi, quemadmodum retorsit in diabolum malitiae suae pretium.
411Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1035D (auctor 340-397)
Et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se iudicio voluntatique committere; nec ego de talibus servulis erubescam, ut appellem amicos, qui meam studuerint facere voluntatem.
412Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1064A (auctor 340-397)
Itaque abiit, pecuniam refudit; hoc est, condemnavit avaritiam suam tantae impietatis auctorem, pretium perfidiae synagogae reddidit.
413Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1064B (auctor 340-397)
Ille suum crimen agnovit dicens, quod tradiderit sanguinem iustum: isti et pretium sceleris receperunt, et acrioribus studiis iustitiae principem persecuti sunt.
414Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1071B (auctor 340-397)
Quo fit ut inferior eorum sit numerus, qui praemia remunerationis accipient, quam qui ob pretium gravium peccatorum sortem adversam iudicii reportabunt.
415Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1110A (auctor 340-397)
Ille pretium non habet, quia peccatum habet: iste in pretio est, cui peccatum remissum est.
416Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1160A (auctor 340-397)
13. (Vers. 8, 9.) Denique de Passione Domini sermo contexitur Frater non redimit, redimet homo; nec dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae; hoc est, ut quid timebo in die mala?
417Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1161A (auctor 340-397)
Ergo liber iste ab omnibus, nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad universa mundi totius redimenda peccata.
418Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1161B (auctor 340-397)
15. (Vers. 10.) Plus adiicio. Non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de fideli quocumque homine accipias, possit intelligi quia non debeant singuli propitiationem suam; quia propitiatio omnium Christus est, et ipse est universorum redemptio.
419Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1161C (auctor 340-397)
Non quaeritur ergo propitiatio, aut redemptio singulorum; quia omnium pretium sanguis est Christi, quo nos redemit Dominus Iesus, qui solus Patrem reconciliavit: et laboravit usque in finem; quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis . . . et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) . Vide laborantem: Laboravi olamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII, 4) . Et alibi: Issachar quod bonum est, concupivit requiescens inter fortes.
420Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1161D (auctor 340-397)
Qui vere frustra laborant, cum putant quia per didrachmum liberentur, cum spiritale pretium animae suae, atque illud singulare Dominici corporis sacrificium, inani quadam Legis interpretatione contempserint, refugientes baptismatis sacramentum.
421Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1171D (auctor 340-397)
13. (Vers. 5.) Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium eius repellebamus.
422Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1172A (auctor 340-397)
Unde ait: Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; quando pretium referente Iuda proditore, Iudaei in loculum mittere noluerunt dicentes: Non licet nobis mittere in loculum; quia pretium sanguinis est (Matth. XXVII, 6) . Damnatur hic iudicio suo proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed validus sceleris sui testis.
423Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1172A (auctor 340-397)
Protientur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dam arguunt refundentem.
424Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1172B (auctor 340-397)
Merito ergo gentiles, quibus agri eius qui morte emptus est Christi, sepultura profecit, iam non sunt advenae, atque peregrini: sed cives sanctorum facti sunt, et domestici Dei; quia consepeliuntur Dei Filio: Iudaei autem qui passionis eius pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo.
425Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1175C (auctor 340-397)
21. Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: Tollamus iustum, tollamus misericordem; quia gravis est nobis etiam ad videndum: sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putaverunt; hoc est enim: Pretium meum cogitaverunt repellere; quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis iungit.
426Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1175C (auctor 340-397)
Pretium nostrum misericordia est, quae nos dum confertur inopibus, redimit a morte.
427Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1175C (auctor 340-397)
Pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et servitute depressos Christo acquisivit.
428Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1175D (auctor 340-397)
Pretium nostrum bona existimatio est; quia uniuscuiusque nostrum meritorum series aestimatur.
429Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1176A (auctor 340-397)
Pretium nostrum munditia atque simplicitas est; quia scriptum est: Possessio pretiosa vir mundus (Prov. XII, 27) ; nihil enim pretiosius viro simplici.
430Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1176B (auctor 340-397)
Hoc igitur genere pretium iusti repellere tentaverunt; etsi possit et illud intelligi, quia aurum eius manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes.
431Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1177B (auctor 340-397)
Convivii violastis uterque consortium: tu tamen de convivio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est, tu, licet in scelere, verecundior, qui negasti quod inferendam necem credideris Domino quem prodebas, qui pretium refudisti; ne residere apud te merces parricidii videretur.
432Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0901D (auctor 340-397)
Animis itaque ruebant in praelium: sed consilium prudentiorum praevertit sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis: neque iustum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret, et privata adolescentium peccata statum salutis publicae labefactarent.
433Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0904C (auctor 340-397)
AMBROSIUS rescribit fidem ac misericordiam, in quibus redemptio est, eo signari: hac de re idem pretium cunctis praescriptum, in quo cum manna, cuius mensura de sapientia et Christi sanguine explicatur, congruit: congruit praeterea cum paschali agno, qui aequaliter distributus aequalem singulis redemptionem tribui indicabat; quo etiam refertur promissa in Evangelio eadem merces.
434Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0972C (auctor 340-397)
Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum est.
435Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0981B (auctor 340-397)
34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium.
436Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1043C (auctor 340-397)
Quid enim sunt duo aera, nisi pretium novi et veteris Testamenti?
437Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1043D (auctor 340-397)
Pretium Scripturae fides nostra est; nam quod legitur, pro intelligentis aestimatur arbitrio.
438Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1043D (auctor 340-397)
Remissio igitur peccatorum utriusque pretium Testamenti est, quae per agnum in typo annuntiata est, in veritate completa per Christum.
439Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1047C (auctor 340-397)
Nonne sicut alienae aestimamur ei? Vendidit enim nos, et devoravit pretium nostrum (Gen. XXXI, 14, 15) . Ecce primum, quia ignavus et invidus laboriosam et disciplinae tenacem alienat a se ac defugit, seseque cupit separare; quoniam eas oneri esse cernit sibi, putat se lucrum fecisse, quod alienavit eas, et hoc esse suum pretium iudicat, eumque fructum voluptatis suae.
440Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1066A (auctor 340-397)
Siquidem Dominus Deus noster ad Ioel prophetam non otiose ait: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam sacco in virum eius virginalem (Ioel I, 9) , dolens Synagogam, quae antea virginitate sua desponsata Dei Verbo foret, vel animam certe quae de bonis meritis decidisset; ita offendiculum incidisse peccatorum flagitiis, ut odia contraheret, et inquinamento impietatis, ac perfidiae obsoleta sordibus, miserabili esset despectui, longe mutata ab illius Sponsae gratia, quae ante meruerat audire: Sponsabo te mihi in fide et iustitia et misericordia (Ose. II, 19). 2. Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis Sponsus eriperetur.
441Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1087A (auctor 340-397)
12. Non fecit igitur eum servum venditio; nam utique negotiatoribus erat venditus: verum si pretium spectes, multos invenies qui emerunt sibi puellulas formae elegantioris, quarum amore capti, turpi servitio sese dederunt.
442Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1215A (auctor 340-397)
An ignoras quia charius fuit mensae tuae quam vitae pretium?
443Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1243C (auctor 340-397)
Deinde christianos docet in illa signum fuisse redemptionis, ac proinde ubi pretium huius solutum est, illam omitti iam debuisse.
444Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1245C (auctor 340-397)
Nam si redempti sumus non corruptibilibus argento et auro, sed pretioso sanguine Domini nostri Iesu Christi (I Petr. I, 18, 19) ; quo utique vendente, nisi eo qui nostrum iam peccatricis successionis aere quaesitum servitium possidebat: sine dubio ipse flagitabat pretium, ut servitio exueret, quos tenebat obstrictos.
445Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1246A (auctor 340-397)
Pretium autem nostrae liberationis erat sanguis Domini Iesu, quod necessario solvendum erat ei, cui peccatis nostris venditi eramus.
446Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1246A (auctor 340-397)
9. Donec igitur hoc pretium pro omnibus solveretur hominibus, quod Dominici sanguinis effusione pro omnium fuit solvendum absolutione, opus fuit singulorum sanguine, qui Lege et consuetudinis ritu, sacrae praecepta sequerentur religionis.
447Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1246B (auctor 340-397)
Sed quia pretium pro omnibus solutum est, posteaquam passus est Christus Dominus, iam non opus est, ut viritim sanguis singulorum circumcisione fundatur; cum in sanguine Christi circumcisio universorum celebrata sit, et in illius cruce omnes simul crucifixi simus cum eo, et consepulti in eius sepulcro, complantati similitudini mortis eius, ut ultra non serviamus peccato: Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato (Rom. VI, 7) . 10. Quod si quis, ut Marcion et Manichaeus, reprehendendum Dei putat esse iudicium, quia vel oraculum de circumcisione celebranda edendum putavit esse, vel legem qua sanguinis effusio mandatur; necesse est ut is etiam Dominum Iesum reprehendendum arbitretur, qui non exiguum, sed multum sanguinem pro huius mundi effudit redemptione, et hodieque nos fundere iubet sanguinem nostrum pro tanto religionis certamine, dicens: Qui vult me sequi, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) . Si autem nequaquam iusta est accusatio, cum aliquis totum se pro pietate offerat, et multi sanguinis se mundet effusione; quomodo legem possumus reprehendere, exigui stillam exigentem sanguinis, cum praedicemus Dominum Iesum multi effusionem sanguinis, et totius corporis mortem imperantem?
448Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1259B (auctor 340-397)
Hic enim est nostrae pretium libertatis, sicut Petrus dicit: Sanguine pretioso redempti estis (I Pet. I, 19) , non agni utique, sed eius qui mansuetudine et humilitate, tamquam agnus advenit, et totum mundum una sui corporis hostia liberavit, sicut ipse ait: Sicut agnus ductus sum ad immolandum (Esai. LIII, 7) . Unde et Ioannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Ioan. I, 29) . 7. Ergo Iudaeus haeres in littera, non spiritu (Galat. IV, 2) , tamquam parvulus est sub curatoribus et actoribus: christianus autem, qui plenitudinem temporis agnovit, qua Christus advenit factus ex muliere, factus sub Lege; ut omnes qui sub Lege erant, redimeret: christianus, inquam, per unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis exsurgit plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) . Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
449Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1283B (auctor 340-397)
Utrumque igitur nostrum suo officio remuneratus est, qui et mihi tuas, et meas tibi restituit; ideo eius officii pretium incremento debet adipisci gratiae.
450Ambrosius Mediolanensis, Exhortatio virginitatis, 16, 0339A (auctor 340-397)
Primo reliquiarum pretium amplificat, deinde Iulianam viduam, quae illis donaretur, dignam asserit; hanc enim cum honorandam ex Apostolo, tum eo praedicandam quod Ecclesiae damna quam propria sua magis doleret.
451Ambrosius Mediolanensis, Exhortatio virginitatis, 16, 0343B (auctor 340-397)
Meliori conditione mancipia quam coniugia comparantur: in illis meritum emitur servitutis, in istis pretium ad servitutem additur.
452Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, V; 45 (auctor 340-397)
74. Penditur igitur didrachma, quod erat pretium nostrae redemptionis et corporis, in Lege promissum, in Evangelio persolutum, non otiose in ore piscis inventum: Ex ore enim tuo iustificaberis (Matt.
453Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, V; 47 (auctor 340-397)
Etenim pretium immortalitatis est nobis nostra confessio; quia sicut scriptum est: Ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
454Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, V; 48 (auctor 340-397)
75. Et fortasse primus hic piscis primus est martyr, in ore habens didrachma, hoc est, pretium census.
455Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, XV; 33 (auctor 340-397)
Oves, inquam, sumus, petamus pascua: drachmae sumus, habeamus pretium: filii sumus, festinemus ad Patrem.
456Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 8, XVIII; 160 (auctor 340-397)
Quid si in te sermonem suum vertat, reposcens naturae debitum, nutrimentorum pretium, manus tuae quod genitrici debetur officium?
457Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 33 (auctor 340-397)
Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.
458Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 305 (auctor 340-397)
In pecuniariis causis refuso pretio ius solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem.
459Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 306 (auctor 340-397)
95. Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7); dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Ierem.
460Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 311 (auctor 340-397)
96. Pretium quoque sanguinis est pretium Dominicae passionis.
461Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 514 (auctor 340-397)
Bibamus ergo pretium nostrum, ut bibendo redimamur.
462Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1248C (auctor 340-397)
Traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserunt, nullumque culpae pretium ferunt.
463Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1286A (auctor 340-397)
Retexit enim animo quod ab initio Adam propter mandati coelestis praevaricationem de paradisi eiectus sit incolatu, et Cain parricidalis sceleris pretium divinae sententiae auctoritate damnatus exsolverit: quod Enoch propter devotionem raptus ad coelum, terrenae malitiae virus evaserit: quod Noe propter iustitiam diluvii victor, generis factus superstes humani sit: quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit: quod Israel propter laborum tolerantiam, populum credentium proprii nominis signaculo consecraverit: quod ipse David propter mansuetudinem regali honore donatus, senioribus fratribus antelatus sit: quod Elias propter zelum Dei, curru elevatus in aerem, coelestis sedis hospitium novi generis acquisierit incolatu.
464Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1374C (auctor 340-397)
Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti; in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi.
465Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1374D (auctor 340-397)
Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, iuris tui emptio, venditio libertatis tuae est.
466Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1374D (auctor 340-397)
Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus, et quod peius est, caro emptus es, vilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita.
467Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1444B (auctor 340-397)
Respexit super Sodomam et Gomorrham, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium, divinae pretium solvit offensae.
468Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1453B (auctor 340-397)
Nonne isti tulerunt culpae pretium, et iam non integra his poena debetur?
469Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1455B (auctor 340-397)
Iustus Dominus in periculis, iustus in damnis, iustus in ultionibus est, non solum quia unusquisque iuste culpae suae pretium luit; verumetiam quia dum unus punitur, plurimi corriguntur.
470Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1488C (auctor 340-397)
Nullo licet fractus labore, nullius certaminis dubius eventu, humilem omnibus affectum exhibet, nec sua extollere studet: sed magis minuere operis sui pretium, et meriti sui gratiam.
471Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0153B (auctor 340-397)
Quia et in maledictionibus populi Israel dixit Deus: Erit tibi coelum super caput tuum aeneum, et terra tua ferrea (Levit. XXVI, 19) , quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum, intemperie coeli, et terrae infecunditate mulctatur; de coelo enim causa fertilitatis.
472Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0212A (auctor 340-397)
Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis (Matt. XIII, 47) . Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent.
473Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0212C (auctor 340-397)
Pro hoc pisce stabat Dominus Iesus; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census.
474Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0221D (auctor 340-397)
Quid iis gratius, quae non verbere aguntur, sed ventorum spiramine: ubi nemo refragatur, sed omnes fautores sunt: ubi nemo vincitur quicumque pervenerit, sed omnes puppes quae pervectae fuerint, coronantur: ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est.
475Ambrosius Mediolanensis Incertus, Epistolae, 17, 0746A
Et posteaquam pater eorum beatus Vitalis martyrio est coronatus, atque beatissima mater Valeria migravit ad Christum, ab intestato iure Gervasius et Protasius parentibus successissent; domum propriam in qua nati fuerant, et res universas parentum, et casellulas venumdantes, dederunt omne pretium pauperibus, et familiolam suam ingenuam fecerunt: ipsique se in uno coenaculo concluserunt, et per decem annos lectioni et orationi vacantes, hoc ordine in anno conversionis suae undecimo ad palmam martyrii pervenerunt.
476Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 16; 8 (auctor c.330–c.391)
Doctrinarum diligens affectator, sed, cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus nihil operae pretium fecit.
477Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 18, 5; 7 (auctor c.330–c.391)
Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus aventer suscipitur et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales et meritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco, ut aiunt, id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur eundemque incitans regem, ut quondam Maharbal lentitudinis increpans Hannibalem posse eum vincere, sed victoria uti nescire assidue praedicabat.
478Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 19, 6; 4 (auctor c.330–c.391)
Vtque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati paria pertulerunt.
479Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 22, 15; 37 (auctor c.330–c.391)
Serpentes quoque Aegyptus alit innumeras ultra omnem perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et dipsadas et viperas aliasque complures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens numquam sponte sua fluenta egreditur Nili [...] Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere, e quibus pauca conveniet explicari.
480Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 27, 2; 16 (auctor c.330–c.391)
Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquid eorum habuere proventus nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
481Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 29, 4; 2 (auctor c.330–c.391)
Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit illud contemplans, quod maius pretium operae foret in regendis verius milite barbaris quam pellendis.
482Ammianus Marcellinus, Res gestae, 18, 5, 6; 8 (auctor c.330–c.391)
Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam, et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus, aventer suscipitur, et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales, et meritorum apud Persas ad suadendum, ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco (ut aiunt,) id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur, eundemque incitans regem, ut quondam Maharbal lentitudinis Hannibalem increpans, posse eum vincere, sed victoria uti nescire, assidue praedicabat.
483Ammianus Marcellinus, Res gestae, 19, 6, 4; 5 (auctor c.330–c.391)
Utque dentatae in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
484Ammianus Marcellinus, Res gestae, 21, 16, 4; 9 (auctor c.330–c.391)
Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit.
485Ammianus Marcellinus, Res gestae, 22, 15, 28; 38 (auctor c.330–c.391)
Multa in illis tractibus pretium est operae ac maxima cernere; e quibus pauca conveniet explicari.
486Ammianus Marcellinus, Res gestae, 27, 2, 11; 17 (auctor c.330–c.391)
Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
487Ammianus Marcellinus, Res gestae, 29, 4, 1; 3 (auctor c.330–c.391)
Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis.
488Ammonius Alexandrinus Victor Capuanus, Evangelicarum harmoniarum interpretatio, 68, 0348C
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non eos licet mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est.
489Ammonius Alexandrinus Victor Capuanus, Evangelicarum harmoniarum interpretatio, 68, 0348D
Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus (Zach. XI, 12) .
490Amoenus, Enchiridion Veteris et Novi Testamenti, 61, 1079A (auctor fl. 490)
Sanguinis hoc pretium est Christi, Iuda eminus arctat Infelix collum laqueo, pro crimine tanto.
491Amphilochius Iconiensis Ursus, Vita S. Basilii, 73, 0295
At vero postquam luctus turbinem, secundum quod scriptum est, deposuimus, ad gratificam supplicationem omnium Domino Christo Deo nostro rependendam commoti sumus; operae pretium duxi, tam memorabilem Vitam, quam vera miracula pastoris et magistri nostri Basilii, ne diutino transcursu temporis oblivioni profundae tradantur, scripturae fore mandanda.
492Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0183A (auctor 841-852)
Quod si facere quicunque (quod nefas est dici) clericus, aut saecularis praesumpserit ab omnium Christianorum consortio se noverit coercendum quisquis eorum impietatibus fuerit inquinatus. » (Can. 16.) « Et licet quid de Christianis, qui aut captivitatis incursu, aut quibuscunque fraudibus, Iudaeorum servitio implicantur debeat custodiri, non solum canonicis, sed et legum beneficiis iam pridem fuerit constitutum: tamen quia nunc ita quorumdam querela exorta est, quosdam Iudaeos per civitates aut municipia consistentes, in tantam insolentiam et proterviam prorupisse, ut nec reclamantes Christianos liceat vel ad pretium de eorum posse servitute absolvi.
493Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0691C
Hunc tamen gloriosum finem ac magnifici certaminis speculum, operae pretium eis sufficere credo, qui nostram attendunt devotionem, ac sine mendacii fuco veridicam non ambigunt narrationem.
494Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0726B
Qui cum navigium invenissent, et cum nauclero locuti fuissent, rogaverunt quatenus dignum pretium pro columnis et marmoreis tabulis reciperent, desideriumque episcopi adimplerent.
495Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0726C
Cumque abisset episcopus, et haec dixisset nauclero, et narrasset has mirabiles visiones, persuasit ei quatenus pretium pro marmoribus datum reciperet ab eo.
496Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0500D (auctor -879)
Similiter et qui emit, dominus volens esse eius quod emerit, per pretium pecuniae illud acquirit.
497Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0502D (auctor -879)
Qui dedit tibi thesaurum, non pretium repetit dati, sed custodiam dignam eius quod datum est.
498Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0009B (auctor -879)
Quia superna providentia, quae singula singulis ita distinguit temporibus, ut sanctos suos veluti splendentia quaedam astra non pariter, sed vicibus discretis ad illuminationem Ecclesiae suae proferat, apostolatum vestrum nostris temporibus quasi quoddam fulgidum sidus produxit, cuius tempore atque auctoritate sancta universalis et magna synodus octava celebraretur, et sacra doctrina coelum sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, tenebris errorum depulsis, iubar veri luminis illustratum perciperet: operae pretium duxi, tam ad laudem auctoris quam ad aeternam apostolatus vestri memoriam, scripturae tradere, vestraeque dominationi breviter intimare, quae fuerit eiusdem sanctae synodi materia celebrandae, vel quod apostolicae sedis super haec disponendi studium vel auctoritas; quid etiam ab illa vel tractatum vel fuerit definitum.
499Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0095B (auctor -879)
Et post haec ascendens Constantinus a secretis, legit exhortatorium sermonem imperatoris, in audientiam omnium: Multae quidem communes passiones sunt, quas praecedentibus diebus audiens et intuens a Deo provectum imperium nostrum, lugere ac contristari operae pretium duxit.
500Andreas Agnellus, Liber pontificalis Ecclesiae Ravennatis, 265, 292, 30; 32 (auctor -c.846)
Et cum coepisset huc illucque negotiare, invenit quadruplum, ingressusque est Constantinopolitanam urbem, et videns, quia multiplicabatur pecunia in manibus eius, nolebat Ravenna reverti; et ecce tempus constitutum advenerat ad reddendum pretium, et ipse minime venit.