'quaeso' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 7765 hits      Show next 500

Nor id , p8, 29 found in
2Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0430B (auctor c.945–1004)
Dic, quaeso, ubi lectum est oves pastorem iudicavisse?
3Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0433A (auctor c.945–1004)
cuius defensionem, si fieri potest, ut nostram quaerimus, quo moerente moerebimus, quo gaudente gaudebimus; nec differas audientiam, quaeso, si innocentiam defendis.
4Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0442A (auctor c.945–1004)
Cum igitur de hac parte ecclesiarum transcriptum sit, ubi quaeso de dotibus vel decimis scriptura quaelibet tradit quod singulis annis episcopo ratio reddenda sit?
5Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0724C (auctor fl. 923)
Pedes autem in omnibus opusculi versibus adeo delegerim, quo per rarissimos forte ignorantia potiusve oblivione liquerim clodos; qui tamen periergia quaeso industriaque legentis debitae virtuti restituantur.
6Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0739A (auctor fl. 923)
Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis, Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum, Ne pigeat capta turri producere, quaeso, Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando Distentum variis tractum gazis tamen olim ( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.) Mi soboles, aliquis censere potest?
7Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017C (auctor fl. 1150)
Sed esto, pro voto tibi omnia respondeant, sis affluens divitiis, praeclarus scientia, praeditus honoribus, in his omnibus quaeso quid finaliter vis apprehendere, an salutem?
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037A (auctor fl. 1150)
Quid aliud, quaeso, per ramum illum aureum, quam mundi huius decor et gloria significatur?
9Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040C (auctor fl. 1150)
Superficiem terrae irrigavit, quando ipsos peccatores et abundantes in seculo, tam Iudaeos quam gentiles ad fidei gratiam convertit, et non solum convertit, verum etiam a laqueo mortis redemit, sicut scriptum est de ipso: Quia venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat: et animam suam dare in redemptionem pro multis (Luc. XIX) . Et fortassis expressius pro omnibus dixerim: quia peccaverant omnes et egebant gloria Dei (Rom. III) , ideoque clamaverunt ad Dominum dum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Psal. CVI) . Quid aliud quaeso significant quatuor versus illi in nocturnis laudibus, primo responsorio accantati, nisi commune omnium desiderium pro communi liberatione?
10Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0162A (auctor fl. 1150)
Debent etiam pabulo reficere, id est doctrina sana et spiritali exhortatione confortare pusillanimes, qui minus ferventes in divinis obsequiis inveniuntur, ut sic in praelato Ecclesiae facta et dicta, vita et doctrina conveniant: ne si forte dicat et non faciat, audiat illud verbum Domini contra se directum: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei, quae dicunt facite, opera autem illorum nolite facere (Matth. XXI) . Dic quaeso quid mihi proderit si tu bibas aquam puram, mihi vero porrigas illam turbidam, et pedibus conturbatam?
11Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0262C (auctor fl. 1150)
Recogita, quaeso, et reduc ad memoriam quae frequenter audisti et vidisti, quia loca florida et amoena frequenter ad fructum minus idonea sunt: imo sub specie florum quandoque latent scorpiones, lacertae, et serpentes, et dum volueris capere florem, calcabis serpentem.
12Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0507A (auctor 969-988)
Ne male mereri, quaeso, mi Pater, de nostra existimetis amicitia fratrem meum Godefridum non ex condicto regem adiisse, et ex condicto quo voluistis non venisse.
13Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0527B (auctor 969-988)
« Domini Patres, ac dilectissimi fratres, audite, quaeso, et intendite humilitatis meae preces; quoniam sicut hic nos congregavit Spiritus sanctus, ita quidquid ex eius inspiratione sentimus per ipsius etiam infusionem et cooperationem administrari per adventum eius super nos exorantes praeoptavimus, et consecuti sumus; unum restat modicum, in quo auctore omnipotente Deo, etiam vestrum expostulo favorem, consilium et benedictionem.
14Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0739A
» Post haec illius verba narratoris, idem Lugbeus Christi miles Sanctum seorsim coepit interrogare, dicens: « Quaeso mihi de his talibus narres propheticis revelationibus, quomodo si per visum tibi, an auditum, an alio hominibus incognito manifestantur modo?
15Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0739D
XXIV. Alio in tempore, quidam frater ad Sanctum eadem scribentem hora veniens dicit ad eum: « Hoc ferrum, quod in manu habeo, quaeso, benedicas.
16Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0762B
Sed hoc, quaeso, sacramentum nemini in vita mea reveles.
17Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 7 (auctor 1068-1081)
Ergo fave votis, parcens iuvenilibus ausis Effice, quaeso, tuo ne spes foret irrita servo, Qui pro laude tua non erubet esse poeta.
18Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0614A (auctor 1068-1081)
([40.] Cap. 200.) Ignosce igitur, quaeso, lector, si tam diversi hominis diversam hystoriam diverso themate compaginans, cum non potui breviter aut dilucide, ut ars praecipit, omnem operam dedi, ut scriberem veraciter, secundum quod scientia et opinio se habet in hac parte; quamvis multa reticens, ad ea praesertim festinarim quae generaliter posteris ad sciendum sunt digna, vel spetialiter ad retinendum Hammaburgensi ecclesiae utilia.
19Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXXI; 1 (auctor -1081)
Ignosce igitur, quaeso, lector, si tam diversi hominis diversam hystoriam diverso themate compaginans, cum non potui breviter aut dilucide, ut ars precipit, omnem operam dedi, ut scriberem veraciter, secundum quod scientia et opinio se habet in hac parte.
20Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Effice, quaeso, tuo ne spes foret irrita servo, Qui pro laude tua non erubet esse poeta.
21Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640D (auctor 1145-1221)
Subveni, quaeso, amico; subveni, et cum tuae orationis instantia fac iungi suffragia filiorum.
22Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648B (auctor 1145-1221)
Ipse illi plena laetitia, ipse integra gloria illi erit, cum ad quietis huius felicitatem perveneritis, sive interim, sive raptim, et transeuntes per desiderium, sive felicius per mentis excessum, sive beatius per vitae terminum, rogate, quaeso, me gloriae vestrae fieri participem, quem hic habetis in amore consortem.
23Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0754C (auctor 1145-1221)
Ignoscite, quaeso, ignoscite puero, si ubera de coelo plena non deserit, si sacrosanctum pectoris virginalis sacrarium non dimittit.
24Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735D (auctor 1145-1221)
Sed, quaeso, ubi, vel a quo, haec mulier fortis invenitur?
25Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0440D (auctor c.1140–1212)
Sic, quaeso, indignemini, si quae est, praesumptioni, ut quae sine dubio est, faveatis dilectioni.
26Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0445C (auctor c.1140–1212)
Videte, quaeso, vocationem vestram, et ambulate digne in ea.
27Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0473C (auctor c.1140–1212)
Et notate, quaeso, ordinem perfectionis istius.
28Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0476B (auctor c.1140–1212)
Audite, quaeso, qualiter ista exponit Psalmista: Laetatus sum, inquit, in his, quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1) : nimirum ubi apparere sibi innuat angelum in albis, qui sedet in dextris.
29Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0486B (auctor c.1140–1212)
Verumtamen quod, quaeso, servis domini sui inde emolumentum, quod ipse, ut in ea comederet et biberet et dormiret, domum suam ingredi recusavit?
30Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0487B (auctor c.1140–1212)
Intuere, quaeso, membris sanctissimis in patibulo distentum, et agnosce, quia tradens in mortem animam suam, totum se impendit, nec de se quidquam excepit.
31Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498D (auctor c.1140–1212)
Et cum ita sit, dic, quaeso te, si tanta mihi tenenda est diligentia stabilitas in loco, quanta et in opere bono?
32Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
Sed cum utrumque sit malum, quod, quaeso, istorum minus est malum?
33Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0503D (auctor c.1140–1212)
VIII. Et ille ad haec: Dic, quaeso te, si aliquae causae sunt rationabiles, quibus intervenientibus, liceat mihi a loco, in quo professionis vinculo ligatus sum, recedere?
34Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504B (auctor c.1140–1212)
Tum ille: Quid, quaeso, de hac re definis?
35Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0509A (auctor c.1140–1212)
Et notate, quaeso, ordinem horum trium praecedentium et subsequentium, si fortassis aliqua in eis possit congruentia reperiri.
36Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519A (auctor c.1140–1212)
XIV. Sed aliquis de circumsedentibus clamoso silentio et silenti clamore commotus per haec, hoc fortassis modo ad haec: Dum tam formidolosas de vitio proprietatis sententias profers, dic, quaeso, manifeste quid sit proprietas.
37Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0556B (auctor c.1140–1212)
Mementote, quia scriptum est: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos (Eccli. VI, 5). X. Ne sint, quaeso, aliqui inter vos perturbatores pacis, unitatis divisores, turbati, et alios turbantes, seminantes inter fratres discordias (Prov. VI, 19) . Quales Deus non modo odit; sed et detestatur eos anima eius, mortiferum illud, quo ipsi inflati sunt, venenum non solum per pravae conversationis exemplum propinantes; sed et per suggestionem perniciosi consilii aliis infundere gestientes.
38Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0557C (auctor c.1140–1212)
Non levet, quaeso, in vobis gens contra gentem gladium: sed a verbis vobis durioribus parcite.
39Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0563C (auctor c.1140–1212)
Dum enim ad invicem ex toto, se totos, ut alibi nos dixisse reminiscimur, dedunt, ut dum nullus eorum suus est, sed alter eorum alterius sit, et hoc de eodem plene in eodem velle, et in eodem plene de eodem nolle: nullo eorum alteri quidquam praesentium, non solum praeponente, sed nec in aliquo vel comparante: nullo eorum alterum in ullo fastidiente, sed ad omnia et in omnibus ab invicem cum benevolentia et charitate, ut ait Marcus Tullius summaque consensione: quid, quaeso, vel pulchrius anima humana in his duntaxat praesentibus videre, vel delectabilius audire, vel suavius olefacere, vel sapidius gustare, vel aptius, ut nullum de quinque sensibus videar praeterire, poterit palpare?
40Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0566D (auctor c.1140–1212)
Quod si haec ita agenda sunt, examinent, quaeso, iusti iudices, quid utilitatis conferat sententia huic prorsus contraria, quam utinam nullum abbatem sic protulisse scirem, sicut aliquem scio.
41Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0586A (auctor c.1140–1212)
Et quid, quaeso in transgressione condemnas?
42Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0590A (auctor c.1140–1212)
Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui ministrat Domino, ex decreto iudicis morietur homo ille, et auferes malum de Israel (Deut. XVII, 12) . Considera, quaeso, seriem verborum.
43Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0744A (auctor c.1140–1212)
Quae si rata esse iudicaveritis, non plumbeae, quaeso, fistulae attribuatis, quod vini vobis ipsa poculum ministravit; sed ei potius, qui potu eam, quem propinaret implevit.
44Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0628B (auctor c.1140–1212)
Ac si diceret: Quia, te mihi praemonstrante, iam scio, quo tendere debeam; notam, quaeso, fac mihi viam, in qua ambulem: ut sicut iam scio, quo mihi pervenire sit bonum, sic quoque non nesciam, quod iter aggredi sit securum.
45Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0798A (auctor c.1140–1212)
quid, quaeso, es tu?
46Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0817D (auctor c.1140–1212)
Quid, quaeso, est hoc?
47Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0801B (auctor c.1140–1212)
Ubi, quaeso, est?
48Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0831C (auctor c.1140–1212)
Quid quaeso est hoc?
49Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0803A (auctor c.1140–1212)
Ubi, quaeso, quaeram te?
50Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0803B (auctor c.1140–1212)
Ubi te quaeram, o margarita optima: ut te inveniens, omnibus, etiam quae habeo, divenditis abeam, et comparem te? (Matth. XIII, 44.) Ubi, quaeso, quaeram te? Ecce egressus sum per omnes corporis mei portas, et totum hunc mundum a summo coeli, usque ad ima terrae diligens explorator perscrutando circuivi et perambulavi; nec aliquid eorum, quod per eas egreditur, te esse inveni.
51Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0805B (auctor c.1140–1212)
Quae ego ardentissimus inquisitor, et diligentissimus explorator, et studiosissimus perscrutator magna adhuc voce alloquor, et dico: Dicite, quaeso, mihi adhuc aliquid de Deo meo.
52Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0806A (auctor c.1140–1212)
Tu autem, Domine Deus, lux vera, lux non illuminata ab aliquo; sed illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9) . Deus, inquam, meus, lucem habitans inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim VI, 16) . Tu, quaeso, Deus meus, tu me illustra et clarifica; tu mihi fulge et irradia; illumina vultum tuum super me, ne me aliqua alicuius falsitatis caligo offuscet; ne me denique per stolidi cordis partum, vel quod periculosius est per astuti hostis seminarium, aliquod phantasticum somnium illudat.
53Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0843A (auctor c.1140–1212)
Quod ea quaeso a vobis devotione sit susceptum qua id a me scio destinatum.
54Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0852B (auctor c.1140–1212)
Et quis, quaeso, in transgressione condemnatur nisi propter solum contemptum?
55Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0856C (auctor c.1140–1212)
Ad quid, quaeso te, saeculo renuntiasti et ad humilitatis habitum venisti?
56Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0859B (auctor c.1140–1212)
Quaeso te, o anima mea, vide vocationem tuam; totis viribus insiste; omni studio insta; omnibus modis conare: ut in vita et conversatione tua appareat pura intentio, Dei solius intuitu et non mercedis desiderio.
57Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0860D (auctor c.1140–1212)
Et hoc fateor, promisi, sed quandiu quaeso, huic tenebor obnoxia sponsioni?
58Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0862A (auctor c.1140–1212)
Sed quodnam, quaeso, istorum minus malum est?
59Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0866A (auctor c.1140–1212)
Diligenter, quaeso, intellige quod te interrogo, et ad id quod te interrogo inde mihi consequenter responde.
60Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0870D (auctor c.1140–1212)
Quaeso te, o anima mea, inter multa quae diximus, de caetero cum metu et omnibus, quibus scis et potes, modis tuam ipsius salutem caute et sollicite operare, omnique contende studio, ut in Deo praelatis et fratribus omnibus etiam proximis tuis et in ipsis placeas Deo.
61Adamus Scotus, Sermones, 198, 0095C (auctor c.1140–1212)
Librum autem istum sermonum sive homiliarum, quem vobis in indicium debitae dilectionis, qua vestrae in Domino complector dilectionem universitatis, transmitto: ea quaeso a vobis dignanter devotione suscipite [al. dignetur devotio suscipere], qua eum vobis a me scio destinari. Sed et hoc quoque precibus meis coram sinceritate charitatis vestrae flexis genibus mentis superaddo, quatenus si quid in eo, ad aedificationem pertinens, vestra sagacitas invenerit, ita approbet, ut si quid nihilominus ineptum quoque, et aliter se habens deprehenderit, nullo modo inemendatum relinquat.
62Adamus Scotus, Sermones, 198, 0096B (auctor c.1140–1212)
Si qui vero sunt lectores, quibus non placet, quod tanta quidam sunt prolixitate extenti, quod et mihi quoque plurimum displicet; ad memoriam quaeso, revocent quod, qui multa ob aedificationem audientium proponit, non semper quando voluerit convenienter ac decenter proposita terminare poterit.
63Adamus Scotus, Sermones, 198, 0101B (auctor c.1140–1212)
Nonne, sicut audivimus, ita et videmus, quod iuxta vaticinium Ieremiae: Ipse regnat Rex, et sapiens est, faciens iudicium et iustitiam in terra? (Ier. XXIII, 5) et fortem nihilominus armatum devincens; eius quotidie arma aufert et spolia distribuit? (Luc. XI, 21.) XI. Cuius, quaeso, magis amicus exstat quam eius, quem per praedestinationem ad futurum saeculum generat?
64Adamus Scotus, Sermones, 198, 0117B (auctor c.1140–1212)
En venit ventus ille turbinis ab aquilone, nubem secum afferens magnam (Ezech. I, 4) : quomodo, quaeso, vel ad unum ipsius flatum abiectus adeo pulvis stare subsisteret [al staret, aut subsisteret], nisi ipse defenderet, ad quem mundi huius princeps venit et in eo nihil suum invenit? (Ioan. XIV, 30.) Iam itaque statis, sed in Domino.
65Adamus Scotus, Sermones, 198, 0118B (auctor c.1140–1212)
Exite, quaeso, vos, ab hac regione dissimilitudinis, et apprehendite similitudinem Patris vestri, qui voluntarie genuit vos verbo veritatis suae (Iacob. I, 18) . Apprehendite et similitudinem Fratris vestri: estote similes Fratri vestro.
66Adamus Scotus, Sermones, 198, 0157C (auctor c.1140–1212)
II. Videte, quaeso, quomodo audiatis.
67Adamus Scotus, Sermones, 198, 0160B (auctor c.1140–1212)
Egredere, quaeso, ad nos de Samaria hac, ut iste tuus, de quo modo loquor, egressus de Samaria, indicet nobis, quid sit te egredi de Samaria.
68Adamus Scotus, Sermones, 198, 0167C (auctor c.1140–1212)
Propter quod tradidit, inquit, illos Deus in reprobum sensum, et in desideria cordis sui (ibid., 24) . Et post pauca: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae (ibid., 26) . Et item: Et sicut non probaverunt habere Deum in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate (ibid., 28) . XI. Considerate, quaeso, incrementa perditionis.
69Adamus Scotus, Sermones, 198, 0170C (auctor c.1140–1212)
Pudor, quaeso, pudorem proiiciat, verecundiam verecundia expellat, ut sicut de sancta illa poenitente beatus Gregorius ait, tam vehementer temetipsum erubescas intus, ut nihil esse credas, quo verecunderis foris.
70Adamus Scotus, Sermones, 198, 0206A (auctor c.1140–1212)
Filii, inquit, Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate (ibid.) . Notate, quaeso, diligenter haec verba.
71Adamus Scotus, Sermones, 198, 0222B (auctor c.1140–1212)
VI. Considerate quia illud in nativitate Christi pacis tempus claruit in mundo, de quo prophetavit Isaias, quando ait: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isai. II, 4) . Et adiunxit: Non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad praelium (ibid.) . Facite, quaeso, spiritualiter tempus illud apud vos, conflate gladios vestros in vomeres et lanceas vestras in falces.
72Adamus Scotus, Sermones, 198, 0223A (auctor c.1140–1212)
Non levet, quaeso, in vobis gens contra gentem gladium.
73Adamus Scotus, Sermones, 198, 0266C (auctor c.1140–1212)
II. Sed quid, quaeso, est, quod cum gaudio maximo celebrari debeat Natalis dies Christi: tamen praecipuorum amicorum et familiarium suorum passionis dies ingerunt, et mortis?
74Adamus Scotus, Sermones, 198, 0268D (auctor c.1140–1212)
Longe, quaeso, facite a vobis haec, ne de vobis veraciter dici possint.
75Adamus Scotus, Sermones, 198, 0283D (auctor c.1140–1212)
Sin autem minime: ignosce, quaeso, caecitati meae, et veritatem de omnibus revela servis tuis, conservis autem meis, ut per ipsos horum notitia perveniat ad me.
76Adamus Scotus, Sermones, 198, 0302D (auctor c.1140–1212)
Sed si ita est, quid, quaeso, est quod per propriam assertionem huius nobis dilectionis manifestatur praerogativa, ut de seipso dicat discipulus ille, quem diligebat Iesus, cum magis pertinere debuerit ad alios evangelistas id dicere de eo, iuxta quod Sapiens dicit: Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus et non labia tua (Prov. XXVII, 2); nisi quod aperte datur intelligi, quia securitas et audacia veri amoris per hoc nobis ostenditur?
77Adamus Scotus, Sermones, 198, 0317B (auctor c.1140–1212)
XIII. Intelligite, quaeso, dilectissimi, et intuemini, quam subtilis, quamque ad deprehendendum difficilis est, superbiae dolus.
78Adamus Scotus, Sermones, 198, 0321C (auctor c.1140–1212)
II. Accipite itaque, quod nobis super hoc sentire datum est: quod accipientes, his quae vobis idem Spiritus super eisdem revelare dignabitur, nullatenus, quaeso, id velitis comparare.
79Adamus Scotus, Sermones, 198, 0323C (auctor c.1140–1212)
Quis, quaeso, est, qui diu huic valet intendere somno?
80Adamus Scotus, Sermones, 198, 0403A (auctor c.1140–1212)
Studete, quaeso, sollicite, ut intrantes domum inveniant puerum, cum Maria matre eius; hoc est, ut puritatem inveniant sanctam, et gratiam internam apud vos.
81Adamus Scotus, Sermones, 198, 0406D (auctor c.1140–1212)
Venit enim, ut ait evangelista, Iesus ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo (Matth. III, 13) , super qua causa adventus ipsius obstupuit idem vehementer Ioannes: sicque ad prohibitionem statim humiliter se convertit, ego, inquiens, a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. I, 14) ? cui respondet Iesus: Sine modo, et adiunxit: sic enim decet nos adimplere omnem iustitiam (ibid.) . Quid, quaeso, est hoc, o bone, o benigne, o mitis et humilis Iesu?
82Adamus Scotus, Sermones, 198, 0413A (auctor c.1140–1212)
IV. Considerate, quaeso, quae ad commendationem huius ablutionis nostrae diximus, et perpendite ex eis, quanta humilitatis virtus sit.
83Adamus Scotus, Sermones, 198, 0422C (auctor c.1140–1212)
Quis autem is sit, quaerite, quaeso, non a me, sed ab experto, qui internorum motuum tam ad se quam in se, de se erumpentium diligens observator, et cautus discretor, ex longo iam tempore didicit, et in praesentia internae gratiae cum Iesu respirare, et in absentia suspirare, nec posse ullatenus quiescere, dum absens est, nec laborare in aliquo, dum praesens est.
84Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0380D (auctor -875)
Lucius autem quidam Christianus vir, videns tam temere latam sententiam, ait ad Urbicium: Quid, quaeso, causae est, quod neque adulterum, neque corruptorem, aut homicidam, vel latronem, raptoremve, aut alterius cuiuslibet facinoris reum, sed tantum pro nomine Christiano, quod hoc se vocabulo confessus est nuncupari, ad mortem hominem duci praecepisti?
85Adrianus I, Epistolae, 96, 1233C
Unde et quod in diversis et probabilibus Patrum testimoniis qui ipsas sacras imagines statuerunt, subtiliter videri potest, sicut in eorum libris reperimus, vestrae clementissimae potentiae fore studuimus intimandum, deprecantes cum magna cordis dilectione mansuetissimam vestram clementiam, et tanquam praesentialiter humo prostratus, et vestris Deo directis vestigiis provolutus, quaeso et coram Deo deposco et adiuro, ut easdem sacratissimas imagines in ipsa a Deo conservata regia urbe et caeteris Graeciae partibus in pristinum statum restituere et confirmare iubeatis, observantes traditionem huius sacrosanctae nostrae Romanae Ecclesiae, abiicientes ac respuentes iniquorum atque haereticorum calliditates, ut in huius nostrae sanctae catholicae et apostolicae ac irreprehensibilis Romanae Ecclesiae ulnis suscipiamini.
86Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1278D
Cum debeamus, o fratres et filii dilectissimi, Dominici agri strenui et solertes esse cultores, et spiritualibus ad purgationem ipsius coelestium praeceptorum uti ligonibus, oportet, ut si quas in eo spinas, si qua germinare venenosa conspicimus, pari labore unanimique zelo haec radicitus exstirpare studentes, arripiamus examinis rastrum, et falcem iudicii concordi certamine proferamus, ne quaeso in nos exprobrantis affectu dicatur: Messis quidem multa; operarii autem pauci (Matth. IX) . Consonanter autem, charissimi, laboremus, et in agro Dominico iugiter quidem, sed nunc potissimum operemur, quando videlicet in Ecclesia, quae apertissime Dominicus ager appellatur, auctore Photio, nova praesumptio et inaudita est orta temeritas.
87Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0853B (auctor 1110–1167)
Cerne, quaeso, quemadmodum a singulis rapitur, a singulis trahitur.
88Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0866A (auctor 1110–1167)
26. Verum quia in bonitatis illius meditatione libentius immoraris, ingredere, quaeso, domum Simonis pharisaei: intuere attentius quam pio, quam suavi, quam iucundo, quam clementi vultu humi prostratam respicit peccatricem, quam compatienter sanctissimos illos penes poenitentis lacrymis praebeat irrigandos et capillis, quos sibi hactenus superbia et lascivia vindicaverat, detergendos, labiisque tot scelerum foeditate pollutis dulciter osculandos.
89Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0668C (auctor 1110–1167)
Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur; qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt; vel certe hi, qui eam venalem habent, et quaestum existimant pietatem?
90Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0670C (auctor 1110–1167)
Ostende eam, quaeso, puero tuo: non enim requiescit spiritus meus, donec conspectis omnibus, et quid illi disputationi desit, advertens; ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda.
91Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0674D (auctor 1110–1167)
GRATIANUS. Describe nobis, quaeso, inter quos vel oriri potest, vel servari.
92Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0676D (auctor 1110–1167)
GALTERUS. Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et servare debeamus.
93Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0684A (auctor 1110–1167)
GRATIANUS. Ne quaeso, irascaris, si loquar.
94Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0696C (auctor 1110–1167)
GALTERUS. Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est?
95Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0724A (auctor 1110–1167)
» Cerne, quaeso, regiam mentem quanta lux divinitus illustraverit; longe posita sensit, praesentia neglexit, et futura prospexit.
96Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0728C (auctor 1110–1167)
Iungamus dexteras, gladium gladio copulemus, ut eiiciantur extra castra leprosi, ut purgetur sanctuarium Domini, et ministrent in templo filii Levi, qui dixit patri et matri: « Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos (Deut. XXXIII) . » Agite, quaeso, sollicite ne poeniteat nos fecisse quod fecimus, dedisse quod dedimus, si viderimus illud non in Dei obsequium, sed in pessimorum luxuriam impunita libertate consumi.
97Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0728D (auctor 1110–1167)
contemplare, quaeso, patris mei oculos ab illa lucida coeli plaga in te radiantes; audi querulas eius voces cum quadam pietate in tuis auribus resonantes.
98Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0731D (auctor 1110–1167)
At huius laboris quis fructus, quis finis, quod pretium, quod emolumentum; quod, quaeso, nisi ut caesis utrinque militibus duces compulsi necessitate componant, vel certe soli sine milite pugnent?
99Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0732A (auctor 1110–1167)
Quod si eis tanta inest dominandi libido, ut Edmundus parem, Cnuth dedignetur superiorem; pugnent, quaeso, soli qui soli cupiunt dominari, certent pro corona soli qui soli cupiunt insigniri.
100Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0365D (auctor 1110–1167)
Qui sancto Isaiae inspirasti, ut scriberet, inspira, quaeso, mihi ut quod scripsit intelligam; quia iam inspirasti ut credam: nisi enim crediderimus, non intelligemus (Isa. XLIII) . Quid ergo putamus onus istud significat?
101Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0383A (auctor 1110–1167)
Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est (Iac. I) . In cuius, quaeso, potestate est sic orare ut velit?
102Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0404C (auctor 1110–1167)
Quod, quaeso, lumen expandent homines tenebrosi, de stellis mutati in carbones, de coelo in sterquilinium proruentes?
103Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0413A (auctor 1110–1167)
Audi, quaeso, prophetam: Erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
104Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0455C (auctor 1110–1167)
Recordamini, quaeso, Iudam in concubitu Thamar, quam putaverat meretricem (Genes. XXXVIII) , et David in illicito Bethsabee amplexu (II Reg. XI) , Domini Iesu secundum sanctos Patres expressisse figuram: et hic quoque Iesum sacerdotem magnum, sicut in Zacharia monstratum est (Zach. III) , in sordidis vestibus non miremini.
105Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0455D (auctor 1110–1167)
Nam, quod etiam mundi huius sapientes, Deo revelante, multa de humanis et de divinis didicerunt, Paulus testis est, qui ait: Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis revelavit (Rom. I) . Sequitur: Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit (Isa. XV) . Recolite, quaeso, quod Deus nocte traditus et nocte illusus, instante iam nocte, noscitur de cruce depositus.
106Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0463D (auctor 1110–1167)
Ideo, fratres, quoties gula ingerit cibi vilioris fastidium, quoties somnolentia vel corporis calor vigiliarum infundit horrorem; cogitentur, quaeso, incentiva libidinum, turpitudo immunditiarum; econtra castitatis suavitas, affectionum puritas, membrorum tranquillitas: et mox omnia quae prius existimabantur gravia, invenientur esse facillima.
107Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0333C (auctor 1110–1167)
Videte, quaeso, magnum mysterium.
108Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0505C (auctor 1110–1167)
Descendat, quaeso, Domine, in animam meam aliqua portiuncula huius tantae dulcedinis tuae, qua dulcescant ei panes amaritudinis suae.
109Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0510A (auctor 1110–1167)
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CIX.) Quando veniam, et apparebo ante faciem tuam? (Psal. XLI.) Quis dabit mihi pennas, sicut columbae; et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.) Plumescat interim, Domine Iesu, plumescat, quaeso, anima mea in nido disciplinae tuae; pauset in foraminibus petrae, in caverna maceriae.
110Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0510A (auctor 1110–1167)
Impleatur, Domine, quaeso: impleatur illud propheticum: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI) . Reminiscentur, inquit.
111Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0510C (auctor 1110–1167)
Aliunde, quaeso, quam a sapientia?
112Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0518B (auctor 1110–1167)
Cogita, quaeso, totum humanum genus quasi lignum aridum, lignum infructuosum, lignum in ipsa radice vitiatum, utpote veneno antiqui serpentis inficiatum, iustissime addictum flammis, igni destinatum, adiudicatum damnationi.
113Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0519D (auctor 1110–1167)
Caput, inquit, circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX) . Quod, quaeso, huius laboris emolumentum?
114Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0532C (auctor 1110–1167)
Comparetur, quaeso, omnibus divitiis nostris, omnibus deliciis, omnibus honoribus, id unum famulorum Christi, quod mortem non timent.
115Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0541A (auctor 1110–1167)
Unde, quaeso, unde ista puero?
116Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0544D (auctor 1110–1167)
Nolite, quaeso, parcere: nolite dissimulare.
117Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0545C (auctor 1110–1167)
Ego, ego percutiar, ego flageller, ego totum pendam; tantum, quaeso, ne illi abscondas beatam faciem tuam, ne illi subtrahas dulcedinem tuam, ne illi differas piam consolationem tuam.
118Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0559C (auctor 1110–1167)
Omnes autem invicem humilitatem insinuate (I Petr. V) . Idem in secunda Epistola: Fugientes eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem (II Petr. I) . Et item: Sobrii estote et vigilate (II Petr. V) . Iam nunc ad illum discipulum quem diligebat Iesus, veniendum est: Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est (I Ioan. II) . Et: Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (ibid.) . Et infra: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Ioan. III) . Iudas quoque apostolus: Vae illis, inquit, qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt. Hi sunt in epulis suis maculae convivantes (Iudae XI) . Et post pauca: Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes (ibid. XVI) . Et infra: Odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam (ibid. XXIII) . Haec ergo, et his similia, evangelicae et apostolicae doctrinae testimonia, tibi quasi quoddam speculum spiritale proponens, vultum animae tuae sollicitius contemplare, et si adhuc inveneris temetipsum fluitare epulis, mero crebrius incalescere, saecularibus negotiis implicari, distendi curis mundi, ac carnis desideriis incubare; litibus et fabulis occupare diem, impuris detractionum morsibus fraternam lacerare carnem; inerti dissolutum otio, quasi quibuslibet stimulis inquietatum, mobili discursione huc atque illuc volitare; et non proprio labore, sed sanguine et sudore pauperum ventris delicias comparare; si denique ira, impatientia, invidia, inobedientia crebrius maculari; et sollicitius curam ventris, quam mentis agere, metas professionis tuae sine cessatione transgredi; si igitur in his omnibus nitidus ac crassus incedas, noli, quaeso, de tuis lacrymulis multum gloriari; quae forte ut et nos aliquid secundum physicos dicamus, tumescentibus mero venis, ac diversis ciborum saporumve nidoribus, humore capitis succrescente, facilius elabuntur; vel certe, si Dei timore, vel affectu in hoc statu compungaris, noli tanta Dei gratia tam impudenter abuti, ut securius in tuis sordibus voluteris: et Deum qui nequaquam te adhuc a calore viscerum suorum hoc videtur indicio penitus abiecisse, tuo tepore compellas ad vomitum, et fiant novissima tua peiora prioribus.
119Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0564A (auctor 1110–1167)
- Quaeso nunc, inquam, semoveas, si quid tibi adhuc, utpote novitio.
120Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0571B (auctor 1110–1167)
Unde, quaeso, cessantibus iam typis et figuris, unde in Ecclesia tot organa, tot cymbala?
121Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0573B (auctor 1110–1167)
Si, inquam, interiori cervice iugo divinae dilectionis supposito, ibi intus Iesus ille dulcis dulciter sapuisset, multumne, quaeso, gloriolas has exteriores affectasset?
122Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0603B (auctor 1110–1167)
Cerne, quaeso, ordinatissimae dilectionis hominem.
123Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0609C (auctor 1110–1167)
Cum igitur opus manuum, panis potusque quantitas; pulmentariorum numerus, modus induendi, quantitas vigiliarum, lectisternii qualitas, silentii gravitas, lectionis prolixitas, psalmorum modulatio, ieiunii protelatio, hospitum susceptio, et si qua alia huiusmodi sunt; nec Regulae corpus, monasticae professionis substantia habeantur; quippe cum in eis dispensationes et mutationes multae inveniantur; ita ut per plura monasteria nihil per omnia secundum quod in Regula praefinitum est, exerceant; ubi, quaeso, in Regula Regulae corpus inveniam, monasticae professionis substantiam?
124Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0788D (auctor 1110–1167)
Adesto, quaeso, surgo enim, et me fratrum choris intersero.
125Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 11 (auctor fl.c.700)
Unde quaeso sapientibus qui legerint, me quoque non reprehensurus nec illis totum observare, sed consideranter quae utilia sunt legere, inutilia refutare, ne qui veritatis discipuli esse potuerant ad docendum, magistri erroris existant ad seducendum, ut, dum valde alta mundi quaesierint, de summo ad ima corruant ut Eonomius et Priscillianus.
126Agatho papa, Epistolae, 87, 1204D
Quis, quaeso, non compungatur, mansuetissimi atque clementissimi principum, et humanae vitae ancipites laqueos tremens consideret, atque cum interno gemitu Deum, qui est fons misericordiae, deprecetur erui se ab inimici insidiis ad deceptionem humanae mentis undique circumpositis, cernens hos, qui se de summitate scientiae praedicabiles aestimabant, in haeretici erroris laqueos incidisse, nec in ipso errore constantes, sed semper instabiles?
127Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0495A (auctor c.805–c.846)
Sed quaeso, dilectissimi, ut curiosius intendatis quantas omnipotens Deus virtutes suis fidelibus tribuit, ut non solum VIVI de carne, sed etiam mortui de ossibus obedirent, quia ipsa Veritas ait: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro, eradicare, et transplantare in mare, obediret vobis.
128Agobardus Lugdunensis, Carmina, 104, 0351A (auctor 769-840)
Sed quaeso vigiles, vigilque nostris Intendas precibus; fiasque nobis Clemens et validus Dei patronus; Solvas crimina, conferasque vota.
129Agobardus Lugdunensis, Carmina, 104, 0351A (auctor 769-840)
Sic, quaeso, memor illa lingua nostri, Quae confessa Dei perenne verbum, Cervicem gladio dedit secandam; Sed Christum cecinit, silere nescit.
130Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0803A (auctor 950-1008)
Vos autem, fratres amantissimi, cum quibus in primaevo aetatis flore iugum suave Christi ferre didici, mihi, quaeso, congratulamini quod vestris quoque adminiculis ad hoc profeci quatinus aliquid utilitatis meae vilitati possit iniungi.
131Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0828D (auctor 950-1008)
Quapropter si qua vos cura vestri tangit Otherii, mearum, quaeso, miserantes aerumnarum, celeri calle sepulcrum adire curate gloriosi confessoris Christi Benedicti.
132Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0663A (auctor 950-1008)
Quapropter, dilectissimi filii, feliciter nati, felicius educati, si bene quid de vobis promerui, ulciscimini quaeso, iniustam patris matrisque meae infandissimam necem.
133Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0677B (auctor 950-1008)
Immemor, inquit, iniuriarum, mi Belisari, factus modernatum ( sic ), ad memoriam, quaeso, reduc pristina beneficia, et, si quid praevales, adiuva me.
134Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0773D (auctor 950-1008)
Ille reginam in sui autumans exarsisse amorem, ad aurem ei infit: « Quia, dicens, tuae placuit benevolentiae meum statum laude tua efferre, placeat, quaeso, me sodalem stratus assumere.
135Aimoinus Sangermanensis, Acta translationis S. Savini martyris, 126, 1053D (auctor fl. 800)
Talis floruit, talis cum bonarum actionum fructibus hactenus vernat, talis quaeso et opto in Iesu Christo permaneat.
136Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0517D (auctor 1152-1167)
fortiores estis et invaluistis Parcite, quaeso, parcite; sinite me abire.
137Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0534D (auctor 1128-1203)
Tu repara calamum, purga rubigine linguam, Da, quaeso, tua verba loqui, mutoque loquelam Praebe, da fontem sitienti, dirige callem Erranti, duc nauta ratem, portumque timenti Dona, coelesti perflans mea carbasa vento.
138Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0844A (auctor 1128-1203)
Dicitur homo, quia de luto formatus aut plasmatus; unde Iob: Memento, quaeso, Domine, quod sicut lutum feceris me.
139Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 10; 8 (auctor ca.450-518)
Ego tamen deum pro viribus quaeso, ut is ipse, de quo loquimur, Caesar Graecorum, si fidelis vobis, etiam nobis honorabilis, persuadeatur a principe nostro, quod suadeat populo suo.
140Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 10; 128 (auctor ca.450-518)
Dicatur mihi quaeso, quae iurisiurandi reverentia putetur in femore?
141Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 8 (auctor ca.450-518)
Vnde primum quaeso, si a principe regionis nostrae, cuius nobis deus praestitit in vera religione consensum, sortis suae antistites consulantur, utrum respondere possimus fabricas a patre suo haereticis institutas catholicis debere partibus adplicari.
142Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 167 (auctor ca.450-518)
Deum quaeso, ut hoc etiam mihi pietas vestra quandoque dependat.
143Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 225 (auctor ca.450-518)
cum uos religiose fratri plus in affectu adque honore debentibus spiritalis officii huius conuersus etiamsi non popuscisset aegrotus quidpe cum sacerdotis germani iure uel adortationem nouitas quaereret etiamsi consolatione anxietas non aegereproinde laborem iusta fatigatione susceptum prorsus excusare desistete ne uideamini adhunc adri piendi uel definiendi ambiguetate peccasse, iam uerotaliter dignas pro transmisso munere gratias agam uotis me magis sentio inuenire quam litteris; illud quoque ut de heremo talia proferri posse dicatis elegantia quadam disideria hominum ad locum uestrae cohabitationis adtrahetis quo procul dubio personae uestrae sullicitudine institutione doctrina etiamsi Iiuentaesint eremus fieret paradisus quapropter pro sella quam transmisistis cathedre uicissitudine inpraecans quaeso ut nutan tem scolam cari communis eugendi et non minimum quantum ad statum suum adtenet praesule uiduatam spiritali solatio et sacerdotali magisterio foueatis neque illud ad inpendenda caretate uos retraat quod simplecitates magis uti arbitror quam abusio nis animo minus digne ab eis cura uestre ordinationis ambitur ut ad maiora ut pres tante deo cupimus gubernacula prouiendi et ad duplecanda quinque talenta de duobus addetis adsurgentis probati in secundo gradu fedelis et maxemus ha[nc secreti conscientia feratis ad populus ut quo in aliis fraterna dissinsio .. potuissit ac herimum facere in uobis studuerit paterna dilixio mon[a]tirium contenere.
144Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 230 (auctor ca.450-518)
Quapropter pro sella, quam transmisistis, cathedrae vicissitudinem inprecans quaeso, ut nutantem scholam cari communis Eugendi et non minimo, quantum ad statum suum adtinet, praesule viduatam, spiritali solacio et sacerdotali magisterio foveatis, neque illud ab impendenda caritate vos retrahat, quod simplicitate magis, uti arbitror, quam abusionis animo minus digne ab eis cura vestrae ordinationis ambitur: ut ad maiora, ut praestante deo cupimus, gubernacula provehendi et ad duplicanda quinque talenta de duobus additis adsurgentes, probati in secundo gradu, fideles et in maximis hanc secretam conscientiam feratis ad populos; ut, quod in aliis fraterna dissensio nec potuit istic heremum facere, in vobis studuerit paterna dilectio monasterium continere.
145Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 9; 357 (auctor ca.450-518)
Intuemini quaeso verbi vigorem: Parvulus natus est, filius datus: natus est nobis hominis filius, datus est dei.
146Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 170 (auctor ca.450-518)
Ceterum cum divinae maiestatis adspectus nil ita post offensam suam quam vestram semper timuisse me cernat, hoc suppliciter quaeso, ut infelix ille, ad cuius accusationem satis sufficit, quod excusat, apud iustitiae vestrae animos non me faciat suae infidelitatis socium, etiamsi viderit pro vestra commotione multatum.
147Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 13; 359 (auctor ca.450-518)
Qua propter honorificum salve persolvens quaeso, ut cupimus, si felicia cuncta erga vos geruntur, magnitudo vestra percurrentis paginae eloquio pandendo perdoceat.
148Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 18; 12 (auctor ca.450-518)
Nunc autem honorificum salve persolvens impensis precibus quaeso, ut, quia ego amicitiae iure, quid mihi videretur, stilo paginae liberioris expressi, vos quoque ad vicem sublato, ut supra dictum est, Virgilianae auctoritatis exemplo, quem vel ob hoc in barbarismorum usurpatione non debemus sequi, quia in carminum dignitate non possumus consequi, licet idem Virgilius POTITVS vel POTITI producte posuerit, sicut est illud auroque potiti, vos mihi magis rationem, quam sequi debeam, rescripto exponente tractetis.
149Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 18; 98 (auctor ca.450-518)
Coniciens ergo de tantorum laetitia multipliciter quaeso, ut deo propitio laetos paschales dies felici reditu faciatis.
150Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, 101, 0111A (auctor 730-804)
» LVI. Nec non et Ambrosius Mediolanensis urbis archiepiscopus in libro ad Gratianum imperatorem directo sic ait: « Quaeso [Edit., quaero] autem [cur] non putent subaudiendum et ex superioribus colligendum; ut, quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Iesum Christum solum verum Deum?
151Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, 101, 0115C (auctor 730-804)
» Idem in eodem: « Quid ergo ait Petrus? Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) . Dic mihi quaeso, haeretice, quis ille fuerit, cui Petrus ita respondit?
152Alcuinus, Carmina, 101, 0832D (auctor 730-804)
Tu quia nunc iterum debes assumere corpus, Atque homines inter, moritura vivere vita, Corrige, quaeso, tuos mores et verba vel actus, Ut tua in his sancta reputetur mansio turmis.
153Alcuinus, Carmina, 101, 0840D (auctor 730-804)
De quo versifico paulo plus pergere gressu Euboricae mecum libeat tibi, quaeso, iuventus.
154Alcuinus, Carmina, 101, 0745D (auctor 730-804)
Quo te ducat amor, rapiat, trahat omnibus horis, Et rape me tecum, quaeso, tuis precibus.
155Alcuinus, Carmina, 101, 0746C (auctor 730-804)
Huius, quaeso, caput valido percutere pugno, Ne tibi cernentes hospes excaecet ocellos, Aut torpore malo sensus tibi subruat omnes; Sed tibi collyrium visus infunde salutis: Ut valeas signi voces audire sonantis Quod te quippe vocat, laudes cantare Tonantis.
156Alcuinus, Carmina, 101, 0748B (auctor 730-804)
Hic mihi, quaeso, domum tribue, mitissime pastor!
157Alcuinus, Carmina, 101, 0785A (auctor 730-804)
Auxilientur opus coelestes, quaeso, ministri, Sanctorumque simul numerus, precor, adiuvet illud.
158Alcuinus, Carmina, 101, 0791D (auctor 730-804)
Dic quoque, dic supplex, dic, quaeso, sancte sacerdos Iustitiam sequere semper in ore tuo.
159Alcuinus, Carmina, 101, 0793D (auctor 730-804)
Nocte dieque pio corde tenete, precor Saepius et nosmet memorantes dicite, quaeso Pauperis Albini, Christe, memento tui.
160Alcuinus, Carmina, 101, 0798B (auctor 730-804)
Utere ceu propriis rebus feliciter illis, Sunt mea quippe tua, sint tua quaeso mea.
161Alcuinus, Carmina, 101, 0800C (auctor 730-804)
Et cum pervenies ad haec mea carmina, quaeso, Dic supplex: Paulo iam miserere Deus!
162Alcuinus, Carmina, 101, 0804A (auctor 730-804)
Plangamus pariter querelosis vocibus illum, Incipe tu senior, quaeso, Menalca prior.
163Alcuinus, Carmina, 101, 0808A (auctor 730-804)
Quo tu, quaeso, meus mentem, rogo, dirige lector; Illic invenies quod cupiet tibi cor.
164Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1031C (auctor 730-804)
VI. Sed quia nihil nisi de tuo acceptabile tibi offerri potest, tu Deus, in cuius lumine lumen videmus, da quaeso lucem in corde, da verbum in ore, da menti coelestem conscendere sedem, da fontem lustrare boni, da luce recepta in te conspicuos animi defigere visus.
165Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1031D (auctor 730-804)
Et quoniam altera pars sumus coeli, altera terrae, unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15) , disiice terrenae nebulas et pondera molis, atque tuo, quaeso, splendore illumina obscuram interioris hominis faciem.
166Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1036B (auctor 730-804)
Responde, quaeso, virtus et sapientia summi principii, sed tu ipse principium de principio; non duo principia, sed unum certe principium.
167Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1039A (auctor 730-804)
Ne sinas, quaeso, Domine, fidem in eis meam aliquatenus vacillare, sed ita semper de illis pro tua tribuas pietate mihi credere ac intelligere, sicut veritas eorum se habet.
168Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1046C (auctor 730-804)
Respice, quaeso, sereno vultu ad hoc meae exiguitatis obsequium, et propitiabili dignatione accipe tantillum sacrificium confessionis fidei meae, ut ad te redeat quod a te venit.
169Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1049D (auctor 730-804)
Miserere mei, Domine, miserere, ne perdas me, quaeso, cum peccatis, vitiis, culpis et negligentiis meis.
170Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1053A (auctor 730-804)
Longe fac a me omnem hypocrisim, omnemque simulationem, et fac me tibi in veritate servire IX. Concede mihi, quaeso, bono animo propter te maiorum subdi imperiis, et alacri corde ad obedientiam, ad compassionem, ad concordiam sine mora concurrere.
171Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1053B (auctor 730-804)
Adsit mihi, quaeso, beatorum angelorum pia et fida custodia ubique et semper, et praesta, ut apud te pro me misero, omnium sanctorum agmina intercedant, ut eorum precibus et meritis, pro tua pietate dignus efficiar promissionibus Filii tui.
172Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1090C (auctor 730-804)
Ne velis, quaeso, hoc ratione indagare.
173Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1092C (auctor 730-804)
IX. In quo videlicet fidei meae opusculo, quod pietati tuae offero, si minus perite aut parum caute positum est aliquid, ne respicias, quaeso, tantum ad id, quod dixi, tu inspector cordium, quantum ad id, quod dicere volui.
174Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1095D (auctor 730-804)
XIV. Fac me Deus meus, quaeso, semper et in fide stabilem, et in opere efficacem; in bonis perseverantem, non a delictis irrevocabilem.
175Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0147C (auctor 730-804)
Credo quod alius spiritus tibi locutus est Christum esse adoptivum, alius Isaiae prophetae inspiravit dicenti: Et vocabitur nomen eius Emmanuel (Isa. VII, 14) ; vel etiam quod alibi ait: Et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi (Isa. IX, 6) . Et alius spiritus tibi dictavit Christum nuncupativum esse Deum, alius alteri prophetae dicenti: Si affigit homo Deum suum, quia vos affigetis me (Malach. III, 8) . Nunquid non haec vox Christi potuit esse, quando ductus est ad crucem, quasi dixisset: Cur, quaeso, Redemptorem vestrum non agnoscitis?
176Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0167C (auctor 730-804)
Nam quid, quaeso, est cuilibet filio adoptio, nisi electio, nisi gratia, nisi voluntas, nisi assumptio, nisi susceptio, nisi placitum seu applicatio?
177Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0186B (auctor 730-804)
Nonne, quaeso, hi omnes quasi prophetico olim spiritu, ad confutandas blasphemias tuas, haec dixerunt?
178Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0192B (auctor 730-804)
Dic mihi, quaeso, quis ille fuerit cui Petrus ista respondit?
179Alcuinus, De grammatica, 101, 0882D (auctor 730-804)
Nam quaeso non habet alios modos nisi indicativum; personam primam in utroque numero, et [quesere] infinitivum.
180Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0919C (auctor 730-804)
CAROLUS. Quia te, venerande magister Albine, Deus adduxit et reduxit, quaeso, [ut] liceat mihi te de rhetoricae rationis praeceptis parumper interrogare.
181Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0935C (auctor 730-804)
Nam philosophus quidam cum Xenophonte [quondam] et [eius] uxore iniit disputationem [Edit., inita disputatione], et primum cum uxore eius sermonem instituit: Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrum illudne, an tuum malis?
182Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0935D (auctor 730-804)
Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat quam tuus est, tuumne malis equum, an illius,?
183Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0468C (auctor 730-804)
Perfice, quaeso, Domine, coeptum in me opus misericordiae tuae.
184Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0470A (auctor 730-804)
Quaeso, Domine Deus meus, qui mihi usque ad praesentem horam tuam misericordiam impendere dignatus es, perfice opus misericordiae tuae; libera me a malis omnibus, quae premunt me, sicuti coepisti; salva me usque in finem per Iesum Christum servatorem et recuperatorem nostrum, qui tecum et cum Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
185Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0470C (auctor 730-804)
Tu propter ineffabilem pietatem et misericordiam tuam suscipe quaeso confessionem meam: imo ipse largire, ut toto corde confitear.
186Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0473A (auctor 730-804)
Concede mihi, quaeso, maiorum subdi imperiis, et alacri corde ad obedientiam, ad compassionem, ad concordiam sine mora concurrere.
187Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0473C (auctor 730-804)
Adsit, quaeso, mihi beatorum angelorum tuorum pia custodia, et praesta ut apud te pro me felicissima sanctorum tuorum agmina intercedant.
188Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0484B (auctor 730-804)
Immitte, quaeso, Domine, angelum tuum in circuitu nostro, et eripe nos ab impiis, qui in circuitu ambulant; ut viam mandatorum tuorum absque omni errorum scandalo inoffenso pede currere valeamus, per Dominum nostrum Iesum Christum.
189Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0488B (auctor 730-804)
Propitiare, Domine, quaeso, universae Ecclesiae tuae catholicae, toto orbe terrarum diffusae.
190Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0488D (auctor 730-804)
Tribue, quaeso, Domine, omni sexui, et universae aetati, atque conditioni ordinis Christiani, mandatorum tuorum custodiam, et suorum omnium veniam delictorum, et nobis miserere.
191Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0489C (auctor 730-804)
Da, quaeso, Domine, requiem omnibus fratribus nostris, qui de hac luce in confessione tui nominis migraverunt, et nobis miserere.
192Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0490B (auctor 730-804)
Huic cellulae, quaeso, Domine, praesens adesto, ut caterva daemonum contrita effugetur.
193Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0490B (auctor 730-804)
Domine, quem neque spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, hanc cellulam, quaeso, praesentiae tuae luce perfunde, ut tenebrarum auctor confusus abscedat.
194Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0490C (auctor 730-804)
A facie impiorum, quaeso, Domine, sub umbra alarum tuarum nos protege, ut ad laudem tui nominis surrecturi, te super nos vigilante securi dormiamus.
195Alcuinus, De usu Psalmorum, 101, 0490B (auctor 730-804)
Benedic, Domine, quaeso, cellulam [Al., cellam] istam, ut qui in umbra alarum tuarum speramus, ab omnibus insidiis daemonum, virtutis tuae potentia tueamur.
196Alcuinus, Enchiridion, 100, 0601D (auctor 730-804)
Et quia his adhaerens anteriorum facinorum indulgentiam merui, quaeso ne me patiaris de te ratione peccati confundi.
197Alcuinus, Epistolae, 100, 0203A (auctor 730-804)
Ne, quaeso, obliviscaris in tuis sanctis orationibus nomen amici tui Albini: sed in aliquo memoriae gazophylacio reconde illud, et profer eo tempore opportuno, quo panem et vinum in substantiam corporis et sanguinis Christi consecraveris.
198Alcuinus, Epistolae, 100, 0370B (auctor 730-804)
Et ut simpliciter dicam, quod mihi simpliciter deprecari necesse est: ne quaeso sancta mens Domini mei irascatur tarditati meae, quod modo venire non valeam.
199Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0772D (auctor 730-804)
Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit iurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus (Gen. XIII, 8) . Et Laban ad Iacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi (Gen. XXIX, 15) ? Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abrahae fuit, et Iacob filius Rebeccae sororis Laban.
200Alcuinus, Liber sacramentorum, 101, 0461C (auctor 730-804)
Deus, cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandorum, tribue, quaeso, ut universorum, quos in oratione commendatos suscepi, vel omnium fidelium nomina, beatae praedestinationis liber ascripta retineat.
201Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0550D (auctor 730-804)
Pie Domine, qui attriti cordis gemitum, priusquam proferatur, intelligis, effice nos, quaeso, templum Paracliti, ut mereamur scuto coelestis benevolentiae coronari.
202Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0555D (auctor 730-804)
Quaeso, Domine Deus, inaestimabilem suavitatis tuae clementiam; ut inchoata in me bona perficias.
203Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0582A (auctor 730-804)
Tui iuris esse cupio, iube, quaeso, atque impera, quidquid vis; sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam: Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam: expelle a me insaniam, ut recognoscam te.
204Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0582C (auctor 730-804)
Quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat: si nihil aliud desidero quam te, inveniam te iam, quaeso, Pater.
205Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0585A (auctor 730-804)
Tuum sit, quaeso, ita te nobis pulsantibus demonstrare, amantissime Salvator noster, ut te amplius intelligentes te tantum amemus, te solum die ac nocte meditemur, semper de te cogitemus: et in tantum nobis tuam inspirare digneris dilectionem, quantum amari Deum decet ac diligi, ut omnia interiora nostra tua impleat dilectio, totosque nos tuus possideat amor, tua impleat charitas, ut tua igniti charitate praeter te aliud amare nesciamus, quo tanta charitas aquis multis huius aeris, huius terrae, huiusque maris exstingui in nobis nequeat: iuxta illud, Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem: quod in nobis quoque compleri vel ex parte Deus faciat, donante Domino nostro Iesu Christo.
206Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0546C (auctor 730-804)
Quaeso te, Domine Deus, cuius miseratio nullum habet finem, attrahe me sicut attraxisti mulierem peccatricem.
207Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0553C (auctor 730-804)
Fiat mihi quaeso, Domine, fides firma in corde, galea salutis in capite, signum Christi in fronte, verbum veritatis in ore, voluntas bona in mente, dilectio Dei in pectore, praecinctio castitatis in circuitu, honestas in actione, sobrietas in conscientia, humilitas in prosperitate, patientia in tribulatione, spes in Creatore, perseverantia usque in finem, amor vitae aeternae.
208Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0605B (auctor 730-804)
Tuam imploro miserationem, tuam quaeso clementiam; dele mea peccata, ablue facinora mea.
209Alcuinus, Vita S. Vedasti, 101, 0681A (auctor 730-804)
Noli, quaeso, Pater, munuscula spernere nostra: Parvula si videas, magna haec dilectio mittit.
210Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0718C (auctor 730-804)
Quem pius alloquitur blando sermone sacerdos: Desine, quaeso, tuis nos nunc depellere pratis, Sed magis ad nostras epulas conviva venito, Et bibe nobiscum, simus quoque semper amici.
211Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0718D (auctor 730-804)
Mox rapuit praesul verbum de voce loquentis: Si potare negas mecum modo, non bibe, quaeso.
212Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0107B (auctor 640-709)
Quid enim, quaeso, in rerum visibilium videri valet natura, quid [Bodl., quod] tam ingenti studio auctoris sui praecepto pareat et regis imperium implere contendat?
213Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0211C (auctor 640-709)
D. Da verborum quoque exempla coniugationum qualitatibus collecta, quas Graeci synzygias vocant; congerere quaeso, ne pigeat.
214Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0218A (auctor 640-709)
D. Antespasti quaeso proferantur exempla.
215Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0218D (auctor 640-709)
D. Exempla choriambo congruentia congerere, quaeso, non recuses.
216Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0227A (auctor 640-709)
Animadverte, quaeso, perplexam metricae artis subtilitatem; nam patuerunt indicativi modi est temporis pretaeriti perfecti, ubi semper e producitur, ut: Pervia divisi patuerunt caerula ponti.
217Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0229A (auctor 640-709)
Exempla nominum, quae epitrito tertio regulariter adminiculentur, in propatulo promulgata quaeso nullatenus delitescant.
218Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0100D (auctor 640-709)
Quis enim, quaeso, tam durus atroxve labor existens, ab illo vos antistite separans arceat; qui vos ab ipso tirocinio rudimentorum et a primaeva tenerae aetatis infantia usque adultae pubertatis florem nutriendo, docendo, castigando, provexit pietate; et quasi nutrix gerula dilectos extensis ulnarum sinibus refocillans, sic charitatis gremio fotos clementer amplexus est.
219Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0101B (auctor 640-709)
Perpendite, quaeso, creaturarum ordinem, eisque divinitus insitam naturam; quatenus ex minimarum rerum collatione flexibilem commiserationis formam, Christo iuvante, capiatis; quomodo examina apum calescente coelitus caumate, ex alveariis nectare flagrantibus certatim emergant, et earum auctore linquente, brumalia mansionum receptacula, densarum cavernarum cohortes, rapido volatu ad aethera glomerante, exceptis duntaxat antiquarum sedium servatricibus ad propagationem sobolis futurae; relictus, inquam, mirabilius dictu, rex earum, spissis sodalium agminibus vallatus, cum hiberna castra gregatim egreditur et cava stipitum robora rimatur, si pulverulenta sablonis aspergine praepeditus, seu repentinis imbribus cataracta Olympi guttatim rorantibus retardatus fuerit, et ad gratam cratem sedemque pristinam revertatur, omnis protinus exercitus consueta vestibula perrumpens, prisca cellarum claustra gratulabundus ingreditur. . . . . . Si ergo taliter creatura ratione carens, quam vita et natura indita absque legibus scriptis gubernant, reciprocis temporum successionibus ductoris praecepto paret, respondete, rogo, utrum non horrendae abominationis infamia sint exprobrandi, qui concessa septiformis Spiritus gratia praediti, devotae subiectionis frena ritu phrenetico frangunt.
220Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 89, 0102B (auctor 640-709)
Quidnam, rogitans quaeso, orthodoxae fidei sacramento commodi affert circa temeratum spurcae Proserpinae incestum, quod abhorreo fari, enucleate legendo scrutandoque surdescere, aut Hermionem petulantem Menelai et Helenae sobolem, quae, ut prisca produnt opuscula, despondebatur pridem iure dotis Oresti, demumque, sententia mutata, Neoptolemo nupsit, lectionis praeconio venerari; aut Lupercorum bacchantium antistites, ritu laetantium Priapo parasitorum, heroico stylo historiae caraxare; quae altato quondam sceptri in vertice chelidro Hebraeae cautionis obtutibus praesentato, hoc est, alma mortis morte stipite patibuli affixa, solo tenus diruta evanuere?
221Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 147 (auctor 640-709)
| Δ Da verborum quoque exempla coniugationum qualitatibus collecta, quas Graeci sinzigias vocant; congerere, quaeso, non pigeat!
222Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 232 (auctor 640-709)
DE ANTESPASTO. Δ Antespasti, quaeso, proferantur exempla!
223Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 248 (auctor 640-709)
Δ Exempla coriambo congruentia congerere, quaeso, non recuses!
224Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 362 (auctor 640-709)
Animadverte, quaeso, perplexam metricae artis subtilitatem!
225Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, 1a; 391 (auctor 640-709)
DE EPITRITO TERTIO. Δ Exempla nominum, quae epitrito tertio regulariter amminiculentur, in propatulo promulgata nullatenus, quaeso, delitescant!
226Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 72 (auctor 640-709)
Quid enim, quaeso, in rerum visibilium videri valet natura, quod tam ingenti studio auctoris sui praecepto pareat et regis imperium implere contendat, ut merito propter intactae virginitatis tipum et spontaneum devotae subiectionis famulatum, quo exemplum obedientiae | mortalibus in valle lacrimarum degentibus praebet, prae ceteris creaturis nectareum conficiat edulium et mulsae dulcedinis alimoniam flavescenti cerarum gurgustio recondat, quae non modo cuncta diliciarum fercula et piperatas pulmentorum saginas praecellat omneque flagrantis ambrosiae thimiama ac nardi spirantis olfactum vincat, verum etiam, ut omissa specialitate ad generalitatem sermonis oratio decurrat, universam mundanae suavitatis dulcedinem opulentique luxus exquisita superet oblectamenta et haustum defruti despiciat?
227Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 16a; 14 (auctor 640-709)
Quis enim, quaeso, tam durus atroxve labor existens ab illo vos antistite separans arceat, qui vos ab ipso tirocinio rudimentorum et a primaeva tenerae aetatis infantia usque adultae pubertatis florem nutriendo, docendo, castigando paterna provexit pietate et quasi nutrix gerula dilectos alumnos extensis ulnarum sinibus refocilans sic caritatis gremio fotos clementer amplexus est ?
228Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 16a; 15 (auctor 640-709)
Perpendite, quaeso, creaturarum ordinem eique divinitus insitam naturam, quatenus ex minimarum rerum collatione inflexibilem conversationis formam Christo favente capiatis!
229Aldhelmus Schireburnensis, Epistolae, 479; 4 (auctor 640-709)
Quidnam, rogitans quaeso, orthodoxae fidei sacramento commodi affert circa temeratum spurcae Proserpinae incestum – quod abhorret fari – enucleate legendo scrutandoque sudescere aut Hermionam, petulantem Menelai et Helenae sobolem, quae, ut prisca produnt opuscula, despondebatur pridem iure dotis Oresti demumque sententia immutata Neoptolemo nupsit, lectionis praeconio venerari aut Lupercorum bacchantum antistites ritu litantium Priapo parasitorum heroico stilo historiae caraxare quae altato quondam sceptri in vertice celydro Ebreae contionis obtutibus praesentato, hoc est | alma mortis morte stipite pabuli affixa solotenus diruta evanuere?
230Aldricus Senonensis, Epistolae, 105, 0811A (auctor 775-836)
Et quia prudentiae meae fiduciam ad tantum opus idonee exsequendum nullam habeo, quaeso ut vestra sacra intentio apud Deum obtinere laboret, quatenus et me ipsum sincere custodiam, et commissorum mihi curam eo miserante venerabiliter saltim exerceam.
231Aleandro Gerolamo, Mocenica, 1; 13 (auctor 1574-1629)
Frater, ades, quaeso, et nostros ne despice fluctus, Ast udos libeat specus atque antra subire Urbsque a te insignis magno decoretur honore.
232Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0905B (auctor 1060-c.1131)
Unde Gregorius Theotistae patriciae (lib. II, epist. 45) : « Pensate, quaeso; ubi erit patientia, si deest quod toleretur?
233Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0962C (auctor 1060-c.1131)
» Idem: « Desinant, quaeso te, temporibus tuis quaedam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire, quae non licet: ne et illa quae male appetunt nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum et homines non teneant. » Et paulo post (ibid.) : « Apostolicae sedis auctoritas, quod cunctis saeculis Christianis Ecclesiae praelata sit universae, et canonum serie paternorum, et multiplici ratione firmatur.
234Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0469C
Proinde quaeso, utere consiliis meis, et verba mea, caeteris curis postpositis, menti tuae reconde; ex hoc enim fortunatissimum te fore licebit.
235Alphanus Salernitanus, Vita et passio S. Christinae, 147, 1271C (auctor 1015-1085 -)
» Ad haec cum alia maledicta adderent: « Quaeso, inquit Christina, quorsum haec corruptionis evadit temeritas?
236Alphanus Salernitanus, Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris, 2; 21 (auctor 1015-1085)
» Ad haec cum alia maledicta adderent: «Quaeso, inquit Christina, quorsum haec corruptionis evadit temeritas?
237Altfridus Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, 99, 0777C
In melius crescendo, mei memor esto, sacerdos, In precibusque tuis commendes quaeso Tonanti His brevibus vatem, qui te laudavit in odis; Cui teretis baculi pro tali carmine donum Munificus tribuas.
238Altilio Gabriele, Carmina, 1, 32; 18 (auctor 1436-1501)
Incertumque diu ne te morer, huc age, quaeso; Huc oculos, hospes, denique flecte tuos.
239Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1308C (auctor -c.1143)
Quaeso te, Paule, si iam nihil deest, cur eis scribendo fatigaris?
240Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1347D (auctor -c.1143)
Sed hanc cervam quae propter nos incurvata est quaeso videamus erectam.
241Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1364B (auctor -c.1143)
Perpendamus, quaeso, quae sit ista vagatio.
242Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1259C (auctor -c.1143)
Cum ergo, fratres charissimi, convenitis ad ecclesiam, pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nomine Iesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis.
243Alvarus Cordubensis, Vita Eulogii, 115, 0722C
Credite quaeso, mihi, vivit, per saecula vivit, Quisquis coelesti laetatur gloria regni.
244Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 5; 56 (auctor 1460-1517)
Nunc quod composui non longo concitus oestro, Accipias laeta fronte poema precor: Sit licet insulsum nec tanto principe dignum Nec Phoebum sapiat Pieriasque deas, Non tamen hoc doctas quaeso tibi laeserit aures: Offendit nusquam pauper acerra Iovem.
245Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 12; 14 (auctor 1460-1517)
Vos pandite, quaeso; Pandite, Libethri dominae, quae caussa beavit Tanta virum; sacrisque iubet per tempora vittis Addere purpuream praesigni laude Tiaram.
246Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 14; 1 (auctor 1460-1517)
Iam mihi Pipleos sit fas haurire liquores Pronius et fontes totumque Helicona movere Et te, Phoebe, choris et vos accersere Divae Pierides, Maiaque satum Bromiumque potentem Bellerophontei celeberrima numina fontis; Et tu Bistonias praesens tutela per oras, Si vacat et nullum deterret Strymona bellum, Huc, Gradive, uni galeaque insignis et ense Illum quaeso mihi praestes in plectra furorem, Quem tua cura, pater, bello fortissimus heros Maximianus habet, quum pectore fertur in arma Praecipiti gaudetque vias aperire per hostes.
247Amalteo Cornelio Paolo, Carmina, 1, 33; 3 (auctor 1460-1517)
Quanti, quaeso, putas sonipes emeretur amicus, Cui domini vita est quam sua cara magis?
248Ambrosius Autpertus, Homilia in transfiguratione Domini, 89, 1305C
Sed quaeso, ne vos homuncii foeditas offendat, dummodo qualibet occasione, de cordibus vestris peccatorum sordes abstergat.
249Ambrosius Autpertus, Homilia in transfiguratione Domini, 89, 1313D
Amarae fuerant et Eliae, cum persecutiones Iezabelis per deserta fugiens, vimque patiens clamaret: Sufficit mihi, Domine; tolle, quaeso, animam meam, neque enim melior sum quam patres mei (III Reg. XIX, 4) . Sed per admistionem ligni remedialis iam Paulo in dulcedinem versae, cum idem fidelibus diceret: Qui nunc gaudeo in tribulationibus pro vobis (Rom. V, 3) . Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21) . Rursumque: Ego autem non solum alligari, sed et mori paratus sum in Ierusalem pro nomine Domini Iesu (Act. XXI, 13) . 13. Est autem hic de aquis amaris et alius sensus frequenter a maioribus nostris inculcatus, quarum videlicet amaritudo iure refertur in circumcisionis in carne dolorem, ac pro reatibus vindictae retributionem.
250Ambrosius Autpertus, Homilia in transfiguratione Domini, 89, 1315C
Dic ergo, quaeso te, propterea in montem assumptus es, ut fixis tabernaculis Dominum possideas solus cum paucis?
251Ambrosius Autpertus, Sermo de cupiditate, 89, 1283A
Dicite, quaeso, si mandata Dei violare peccatum sit an non sit?
252Ambrosius Autpertus, Sermo de cupiditate, 89, 1284A
Quid est, quaeso, quod acquiris, quid est quod amittis?
253Ambrosius Autpertus, Sermo de cupiditate, 89, 1285A
Sed parce tibi, quaeso, optime amice, adime vanam securitatem; intuere quid in his Hieronymus, quid Ambrosius, quid Augustinus, quid scripserit B. Gregorius: illis crede qui Apostolum sequentes radicem omnium malorum cupiditatem esse pecuniarum dixerunt, non divites accusantes, sed appetitum divitiarum condemnantes.
254Ambrosius Autpertus, Sermo de cupiditate, 89, 1287A
Vapor est ad modicum parens (Iac. IV, 14) . Iob quoque prosequitur: Memento quia ventus est vita mea (Iob. VII, 7) . Baldat etiam occurrit, veraque sententia dicit: Ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram (Iob. VIII, 9) . Hinc per Psalmistam dicitur: Dies mei sicut umbra declinaverunt (Ps. CI, 12) , atque de quolibet impio sententiam proferens idem Psalmista ait: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus eius (Ps. XXXVI, 35) . Hinc supra memoratus Iob . . . . admirando loquitur dicens: Homo cum mortuus fuerit, et nudatus, ubi quaeso est (Iob. XIV, 10) ? Quid vero post modicum futuri sitis, mortuorum ossa et cinis in sepulcris demonstrant.
255Ambrosius Mediolanensis, Apologia David altera [CSEL], 50; 1 (auctor 340-397)
Superest adhuc et quartum mysterium, quod quaeso placidis percipiatis auribus et mentem nostram, non uerba pendatis; non enim in uerbo est regnum dei, sed in uirtute.
256Ambrosius Mediolanensis, Apologia altera prophetae David, 14, 0907D (auctor 340-397)
50. Superest adhuc et quartum mysterium, quod, quaeso, placidis accipiatis auribus, et mentem nostram, non verba pendatis; non enim in verbo est regnum Dei, sed in virtute.
257Ambrosius Mediolanensis, De excessu fratris sui Satyrus, 16, 1307B (auctor 340-397)
Date, quaeso, veniam, et permittite dolori meo; ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo iam non conceditur colloqui.
258Ambrosius Mediolanensis, De excessu fratris sui Satyrus, 16, 1314C (auctor 340-397)
79. Ne, quaeso, cupientem tui diu differas, properantem exspecta, festinantem adiuva, et si diutius morari tibi videbor, accerse.
259Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2012C (auctor 340-397)
Ubi quaeso est?
260Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0584D (auctor 340-397)
Delictum fateor, peccatum non abnuo: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2) ; quia hoc dixit, emeruit. Ne, quaeso, in iudicium intres cum servo tuo (Psal. CXLII, 2) . Non quaero ut iudices, sed ut ignoscas.
261Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0696C (auctor 340-397)
229. Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri te velim; unde, quaeso, te metiar?
262Ambrosius Mediolanensis, De institutione virginis, 16, 0330B (auctor 340-397)
103. Semel mundo mortua, ne, quaeso, tetigeris, ne attaminaveris quae sunt istius saeculi: sed semper in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus abducas te ab huius saeculi conversatione, non homini, sed Deo cantans (Coloss. II, 20 et seq.) . Et sicut sancta faciebat Maria (Luc. II, 19) , conferas in corde tuo. Quasi bona quoque agnicula rumines in ore tuo praecepta divina, ut dicas et tu: Exercebor in mirabilibus tuis (Psal. CXVIII, 27) . Nec dormitet aut stillet anima tua prae taedio.
263Ambrosius Mediolanensis, De institutione virginis, 16, 0331B (auctor 340-397)
107. Te quaeso ut tuearis hanc famulam tuam, quae tibi servire, tibi animam suam, tibi integritatis suae studium dicare praesumpsit.
264Ambrosius Mediolanensis, De obitu Valentiniani consolatio, 16, 1375A (auctor 340-397)
54. Ne quaeso, eum, Domine, a fratre seiungas, nec iugum hoc piae germanitatis patiaris abrumpi.
265Ambrosius Mediolanensis, De obitu Valentiniani consolatio, 16, 1384B (auctor 340-397)
Te quaeso, summe Deus, ut charissimos iuvenes matura resurrectione suscites et resuscites; ut immaturum hunc vitae istius cursum maturiore suscitatione compenses.
266Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0214C (auctor 340-397)
29. Cui miles: Ne, quaeso, paveas, soror.
267Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0216A (auctor 340-397)
Cave, quaeso, ne contendas, cave ne contradicere audeas.
268Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1008C (auctor 340-397)
Sinite, quaeso, vestrum sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit (I Pet. V, 8) . Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed admonemur) tentandi huiusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari.
269Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1009A (auctor 340-397)
Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet.
270Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0962B (auctor 340-397)
3. Sed haec si iam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas.
271Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0972C (auctor 340-397)
Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.
272Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1112B (auctor 340-397)
Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos.
273Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1168C (auctor 340-397)
Sed vide, quaeso, ne iste noster Noe agricola, bonus plantator feracis vineae, cum fuerit amoris et gratiae tuae inebriatus poculo, tamquam crapulatus a vino, diutius quieti indulgeat: ac si forte indormierit, excitet eum Sem nostri desiderium.
274Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1183C (auctor 340-397)
Ergo etiam tu quid consulas, quaeso tecum retractes.
275Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0145D (auctor 340-397)
3. Vos igitur quaeso, ut naturaliter aestimare, quae dicimus probabiliter, ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones, et inanem seductionem suasoria verisimilia colligentes; sed secundum regulam veritatis, quae oraculis divini sermonis exprimitur, et contemplatione tantae maiestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: Confirma me in verbis tuis.
276Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0201D (auctor 340-397)
Dic mihi, quaeso, nisi magnus orbis esset, quomodo magnum posset orbem illuminare terrarum?
277Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0241B (auctor 340-397)
Da, quaeso, lacrymas Petri, nolo laetitiam peccatoris.
278Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0260C (auctor 340-397)
Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, hos et clarificavit (Rom. VIII, 28 et seq.) . Utrum igitur secundum corpus, an secundum animam iustificatio tibi conferri videatur, quaeso respondeas.
279Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 5; 8 (auctor c.330–c.391)
Ad quae vos ex more fidentium ducum iuramento, quaeso, concordiam spondete mansuram et fidem operam mihi navaturo sedulam et sollicitam, ne quid agatur inconsultum et segne, et producturo, si quis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
280Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, p1, 13; 14 (auctor c.330–c.391)
Proinde, ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite, quaeso, aequis auribus et secundis.
281Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 14, 10; 15 (auctor c.330–c.391)
Tentis igitur regis utriusque legatis et negotio tectius diu pensato cum pacem oportere tribui, quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re tum fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu imperator pro tempore pauca dicturus tribunali assistens circumdatus potestatum coetu celsarum ad hunc disservit modum: "Nemo, quaeso, miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque affatim commeatus fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut mutato repente consilio ad placidiora deverti.
282Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 16, 12; 17 (auctor c.330–c.391)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens divina remedia repararunt, hic, quaeso, vallo fossaque circumdati divisis vigiliis quiescamus somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
283Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 16, 12; 46 (auctor c.330–c.391)
" Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium irrequietis motibus pervideret, "quaeso", inquit, "ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius futurae victoriae gloriam violetis neu quis ante necessitatem ultimam cedat.
284Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 17, 5; 20 (auctor c.330–c.391)
Cessent autem, quaeso, formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat non inertia nos, sed modestia pugnas interdum excepisse potiusquam intulisse et nostra, quotiens lacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu defensare id experiendo legendoque scientes in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.
285Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 20, 4; 24 (auctor c.330–c.391)
Haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus: "Cesset ira, quaeso, paulisper absque dissensione vel rerum appetitu novarum impetrabitur facile, quod postulatis.
286Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 20, 8; 16 (auctor c.330–c.391)
Gestorum hic textus est, quem mente, quaeso, accipito placida.
287Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 23, 5; 42 (auctor c.330–c.391)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros multa praesumentes et bona aequata sorte nobiscum, quidquid occurrerit, difficile subituri et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
288Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 26, 2; 9 (auctor c.330–c.391)
Proinde pacatis auribus accipite, quaeso, simplicioribus verbis, quod conducere arbitror in commune.
289Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 27, 6; 7 (auctor c.330–c.391)
Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum id reputantes, quod haec, quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari ut congrua nobis et profutura.
290Ammianus Marcellinus, Res gestae, 14, 10, 11; 15 (auctor c.330–c.391)
Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu pensato, cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum: Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
291Ammianus Marcellinus, Res gestae, 16, 12, 12; 16 (auctor c.330–c.391)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
292Ammianus Marcellinus, Res gestae, 16, 12, 33; 44 (auctor c.330–c.391)
Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes, rupturosque imperium irrequietis motibus praevideret, Quaeso inquit ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius, futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat.
293Ammianus Marcellinus, Res gestae, 17, 5, 14; 20 (auctor c.330–c.391)
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.
294Ammianus Marcellinus, Res gestae, 20, 4, 16; 25 (auctor c.330–c.391)
Haecque adiciebat, tandem sedatos leniter allocutus: Cesset ira — quaeso — paulisper: absque dissensione, vel rerum appetitu novarum, impetrabitur facile quod postulatis.
295Ammianus Marcellinus, Res gestae, 20, 8, 11; 18 (auctor c.330–c.391)
"Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida.
296Ammianus Marcellinus, Res gestae, 21, 5, 7; 9 (auctor c.330–c.391)
Ad quae vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mi navaturo sedulam et sollicitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
297Ammianus Marcellinus, Res gestae, 21, 13, 10; 16 (auctor c.330–c.391)
Proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.
298Ammianus Marcellinus, Res gestae, 23, 5, 23; 42 (auctor c.330–c.391)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
299Ammianus Marcellinus, Res gestae, 26, 2, 7; 10 (auctor c.330–c.391)
Proinde pacatis auribus accipite (quaeso) simplicioribus verbis dicentem, quod conducere arbitror in commune.
300Ammianus Marcellinus, Res gestae, 27, 6, 7; 8 (auctor c.330–c.391)
Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobis et profutura.
301Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0599D
Quamobrem, quaeso vos, ego humilis et peccator famulus vester, a Deo honorabiles Patres, ut quemadmodum ego visa mihi et audita diligentissime declaravi vobis, hoc est imminentes tentationes beatissimo papae, propter rectam confessionem in Christo Domino, et propter anathematismum in novos factum haereticos, quanquam ex multis parva, tamen quae potui dirigere scripsi: ita et vos zelum habentibus culturae Dei, explicate eadem, et hortamini imitari eum, et traditiones sanctorum Patrum retinere secundum imitationem eius, et non communicare omnino contraria sentientibus.
302Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0601A
Cognitionem autem feci ad dilectionem vestram quarumdam specierum, quae comparari debent illic: et horum, quaeso te, more solito curam habeto, ut nosti, ad emendum et mittendum nobis propter multas necessitates nostras et frequentes infirmitates.
303Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0699C
Et haec dicens, haud longe a sacro tumulo remotis vestigiis manibusque in coelum extensis, voce magna precatus: Unigenite, inquit, Verbum aeterni Patris Iesu Christe, exaudi me tuam interpellantem clementiam; pacifica, quaeso, tempestatem Ecclesiae tuae, effusione sanguinis mei servi tui conclude persecutionem populi tui.
304Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0742B
Nam si tanti pontificis acta cassantur, vestra, quaeso, ubi parebunt?
305Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0742C
Quem cito, quaeso, vestris sacris monitis rursus inflectite, ne diebus suis dum valet apud suum imperatorem et summum pontificem Ecclesia Christi, at maxime prima.
306Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0251B (auctor -879)
Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae dixit: In nomine Dei et per sanctam orationem tuam et sanctorum Patrum, in munda conscientia et omni simplicitate confiteor, et quaeso beatitudinem vestram et totam synodum orare pro me.
307Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0492C (auctor -879)
Utrum hoc capite nostro permittente factum sit, an forte volente quidem ne fieret, non valente tamen auxiliari: et quomodo subsequenter hoc non sit totius blasphemiae Si enim verax est sacratissimus Paulus, dum Christum Filium Dei, virtutem et Dei sapientiam nominat (I Cor. I) , quomodo, quaeso, valuit Patris inexpugnabilem virtutem et sapientiam, quae omnibus esse tribuit, quidquam eorum quae sunt exsuperare?
308Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0106A (auctor -879)
Cum debeamus, o fratres et filii dilectissimi, Dominici agri strenui et solertes esse cultores, et spiritualibus ad purgationem ipsius coelestium praeceptorum, uti ligonibus, oportet ut si quas in eo spinas, si qua germinare venenosa conspicimus, pari labore unanimique zelo haec radicitus exstirpare studentes, arripiamus examinis rastrum, et falcem iudicii concordi certamine proferamus, ne, quaeso, in nos exprobrantis affectu dicatur: Messis quidem multa; operarii autem pauci (Matth. IX) . Consonanter autem, charissimi, laboremus, et in agro Dominico iugiter quidem, sed nunc potissimum operemus, quando videlicet in Ecclesia, quae apertissime Dominicus ager appellatur, auctore Photio nova praesumptio et inaudita est orta temeritas.
309Andreas Agnellus, Liber pontificalis Ecclesiae Ravennatis, 265, 27, 18; 1 (auctor -c.846)
Sed quaeso, dilectissimi, ut curiosius intendatis, quantas omnipotens Deus virtutes suis fidelibus tribuit, non solum vivi de carne, sed etiam mortui de ossibus obedirent; quatenus ipsa veritas ait: 'Si habueritis fidem sicut granum synapis, et diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, obediret vobis'.
310Andreas Fontis Ebraldi, Vita altera, 162, 1067B
Pensate, quaeso, pensate quanta reverentia sit sanctis viris exhibenda, ut sic saltem desinat inimicari vecordia vestra.
311Andreas Fontis Ebraldi, Vita altera, 162, 1069D
» Quod postquam agnovit hospes eius, ait ei: « Noli, quaeso, magister, quod dicis facere: sed potius hic requiesce, quousque videas si poteris ex hac invaletudine convalescere.
312Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, 115, 0591D (auctor -c.895)
Quia interim differri te conspicis fulciri, quaeso, floribus non requiris?
313Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0501B (auctor -c.895)
Cui illa respondit: Noli, quaeso, Domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae tuae.
314Angelramnus Metensis, Donationes, 96, 1097C
Quaeso namque successores, patresque meos episcopos, et per inseparabilem Trinitatem adiurare praesumo, ut facta mea sic in aevum perdurare permittant, sicut ipsi habent velle ut gesta eorum per tempora prolixa conserventur.
315Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 137; 2 (auctor 1470-1535)
Inquit Amor, "calido me tege, quaeso, sinu.
316Angilbertus Centulensis, Carmina, 99, 0851B (auctor 745-814)
Vos mihi nunc misero mites estote Patroni: Criminibus veniam poscite, quaeso, meis, Magna reor vobis restat laus, gloria, merces: Servulus ut vester in nece non pereat, Quisque legat titulum, dicat, precor, Angilberto; Pauperis ac miseri, Christe, memento tui, Sit benedicta domus haec per te, Christe, precamur, Ut veniant servis hic tua dona tuis.
317Angilbertus Centulensis, Carmina, 99, 0852B (auctor 745-814)
Exspectate diu, spatium da quaeso precanti, Ut paucis verbis plurima verba feres.
318Anonimo di Sulmona, Fragmenta, 1, 9; 1 (auctor fl.c.1350)
Tempore si prisco cecinit nova carmina quisquam Aut opus in prosa condidit egregium, Mox heroas illo donavit munere claros Ut caperet pretium non sine laude tantum: Haec duo preclaros urgebant dona poetas Exagitant quem libet gloria dona virum, Hinc igitur primo florebant tempore vates, Hinc et nostro tempore plectra tacent: At mihi quum dederit linguam natura loquacem, Constitui nullo velle tacere modo: Exto si musam non possim aequare Maronis, Sat fuerit mutos exuperasse viros, Sed prius examen prestabit adire mearum Rerum: ne temere carmina nostra fovent: Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum, Tu me formasti, tu mihi cultor eris: A teneris annis tua sum precepta secutus Et sequar ad summam scilicet usque diem: Iudicium facias nunc carmina nostra legendo An magis in rutilos sint facienda focos.
319Anonimo di Sulmona, Fragmenta, 1, 9; 2 (auctor fl.c.1350)
Nam potes et nostri deceat quid carminis artem Et tibi concessit pulcher Apollo liram, Tu celeber vates nostro quoque clarus + Orator: vera doctus in arte re + Tu penitus totas nugas ex o + Ne pigeat verusus quaeso + Quos ubi laudaris vultu + Tunc ego, insurgam miles ad + Tunc potero versus posito de corde timore Condere nam primo pectora nostra labant: Ambigo nunc dictis placeant quae carmina condo Ingenium dubius vix sequor ipse meum, Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum Et faveas precibus comprecor ipse meis, Carminibus potero si laudem adipiscier ullam Laudabor: gloria Terie maior erit, In me qui doctis ingesserit omnia verbis Quae sciero fontis rivulsus ipse ferar, Carceribus noster spumantia frena remondet, Sepe ferit terram, nunc fremit hinnit equus: Et tamen expectat feriant calcaria ventrem Incute iam calcar ut volet ille celer: Sic quum presto tanget celeri pede metam Et referet palmam grataque dona simul.
320Anonimo di Sulmona, Fragmenta, 1, 10; 1 (auctor fl.c.1350)
Qui me facturum disti nova carmina dudum Si paterer ceci tristia tela dei, Insp + fueris vates mihi vera locutus, + erit digna loquela deo, + rios Infer cuicumque dolores + raro munera letitiae + um siccat fervore medullas + rpus convenit ac animum + amines cupiunt tolerare dolores Triste malum blandis contegitur laqueis: Quis miserandus amans fugeret dare membra labori Oscula dum dominae posset adire suae: An mare quam longum iuvenis sulcaverat olim Quem tenuit miserum sexta puella sinu: Omnia cogit Amor quamvis sint clara subire Quam mala multa tegit parva favilla boni, Cogit et exustos iuvenis dare carmina scenis Gaudia seu faciant carmina sive dolor: Hic igitur multos cantare coegit Amores Quorum perpetuo dulcia verba vigent: Ergo ego quum nunquam pueri sim vulnera passus Non venit ad calamos musa vocata meos: Si tamen caperer tandem securus ocellis Nimphae quae faciliter ad mea vota foret: Tunc ego non fugerem varios tolerare dolores Dum foret ingenii fibra soluta mei: Ingis inexustus ferveret in ossibus imis Hunc tamen opprimeret versus amore fluens: Sic ego nam mores, gestus gressusque puellae Et canerem formam laudibus innumeris, Si quando illa mihi Cupido arridere + Tunc canent risus nostra tali + Ast oculis nostros flerent si tri + Illius lacrimans tum can + Ostendat vultus nobis si fo + Torvaque submissas sper + O mihi quam faciles fluerent in carmine vires Tunc et iam moriens qualia verba darem: Oscula si possem roseis infingere labris Et dare conplexus grataque furta simul: Aurea tunc elegos audirent sidera nostros Et mea caelicolis gaudia nota forent: Tunc loca tunc edes, lectum dominamque diemque Et me felicem dicere musa velit, Sed modo nimirum quum semina carminis absint, Tempore si longo muta Talia mea est, Hic ego non tepeo nedum mea pectora vexent Et calor et frigus vulnera ceca timor: Intonsos video pulsantes sidera montes Quorum perfulgent per iuga summa nives: Flumina praeterea multum resonantia longe Audio nunc vulpes nunc ululare lupos, Rustica turba ruit nostras et verberat aures Hic digitis ludit hic tonat ille canit: Hic igitur possim tersum componere carmen Musa vale et nostram comprime quaeso liram.
321Anonymus, Carmina Priapea, XXX; 1 (opus c.100)
'Falce minax et parte tua maiore, Priape, ad fontem, quaeso, dic mihi qua sit iter.
322Anonymus, Carmina Priapea, XLV; 1 (opus c.100)
Cum quendam rigidus deus videret ferventi caput ustulare ferro, ut Maurae similis foret puellae, 'heus' inquit 'tibi dicimus, cinaede, uras te licet usque torqueasque, num tandem prior es puella, quaeso, quam sint, mentula quos habet, capilli?
323Anonymus, Carmina Priapea, LXXVII; 7 (opus c.100)
at vos, ne peream situ senili, quaeso, desinite esse diligentes neve imponite fibulam Priapo.
324Anonymus, Dyalogus mortis et pontificis laborantis febre, 1; 13 (auctor fl.ca.1290)
Pontifex Dic quid, quaeso, mali commisi?
325Anonymus, Waltharius manu fortis, 1a; 13 (auctor fl.ca.1290)
» His Hagano auditis (ad mensam quippe resedit) Laetior in medium prompsit de pectore verbum: «Congaudete mihi, quaeso, quia talia novi!
326Anonymus, Waltharius manu fortis, 1a; 238 (auctor fl.ca.1290)
Furit ille miser caecusque profatur: «Quaeso, viri fortes et pectora saepe probata, Ne fors haec cuicumque metum, sed conferat iram.
327Anonymus, Collatio Alexandri et Dindimi, 1; 6 (opus c.400)
Sed quia vestra excellens, ut fertur, industria praeter illas philosophicas philosophorum notas usitatasque doctrinas cultum quendam observantiae singularis inducit, quaeso, ut hanc nihil moratus aperias.
328Anonymus, Collatio Alexandri et Dindimi, 4; 12 (opus c.400)
Cur autem, quaeso, visum est tibi nos continenter et pie viventes dicere deos esse vel certe invidere Deo, siquidem iustius in vos cadit ista suspicio?
329Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p10, 761; 571 (opus c.400)
SI TIBI IACTATV PELAGI si tibi opus est ignobilis sepultura quae iactatu pelagi et nudo funere exhibetur, ignosce; officiis meis semoue quaeso magnitudinem tuam.
330Anonymus, Itinerarium Alexandri, 16; 6 (opus c.340)
Darius uero si uelit reabse fortunae parere uictorisque nosse clementiam, quid quaeso interesse ut manu ita et moribus sponte se dedat?
331Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p12; 60
Quid est, quaeso, Metelle?
332Anonymus, Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini, 1, 1; 3
Tu quoque magnalia tua cupienti depromere non dedigneris factor et adiutor michi tuo servo humillimo adesse, Michael archangele, mi princeps gloriose, cui proprium et quasi singulare est superbis, actu nudis, more tui Domini resistere, sicut tuo inclito proditur nomine, impetra michi, quaeso, tuis egregiis meritis spiritum intellectus ab illo, cui ab aevo cum tuis beatis astas concivibus, fontem aeternae sapientiae, qui hunc locum tibi in sedem providisti pia ac clementi dignatione.
333Anonymus, Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini, 1, 7; 8
Respice, quaeso, beate, famulum tuum et, quid ipse mavis edoce !
334Anonymus, Chronicon Novaliciense, 1, 10; 126
Cumque his Hagano audisset verbis, residebat quippe ad mensam, laetus in medium prompsit de pectore verbum: «Congaudete mihi, quaeso, qui <t>alia novi, Vualtharius collega meus remeavit ab Hunis».
335Anonymus, Vita Bononii, 1, 2, 2, 1; 3
Quod audiens quidam validis compedibus ferreis vinctus atque in carcerali custodia magna cum diligentia positus coepit ingemiscere pectusque pugnis tundere et ad Deum toto mentis affectu preces fundere: "Si vera", inquiens, "sunt, Christe, quae de famulo tuo Bononio auditu comperi, eius, quaeso, meritis et intercessione fac misericordiam michi, ut per me liberatum a tantis, quibus crucior, doloribus nomen tuum et servi tui magnificetur et hoc miraculum tuae dexterae potentia factum cunctis intimetur, ut maiora his, quae fieri inpraesentiarum perhibentur, eius interventu futura esse sperentur" Hoc autem cum diu esset oratum, solutis vinculis Domini miseratione tantique confessoris supplicatione se exauditum cognoscens absque mora exiit et eisdem vinculis sumptis ad eius sacri corporis tumulum festinato gressu devenit et ibi eadem, quae multo tempore manserunt, suspendit ac gratias agens Deo sanctoque confessori Bononio, qualiter ei accidit, per ordinem nobis narravit
336Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 34; 107
Hoc, quaeso, considerate et tenete!
337Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 374
Primum quidem locum tenuit in illa malignantium ecclesia supradictus Otto Hostiensis episcopus, qui nunc a Saxonibus eorumque consortibus dicitur papa Urbanus, super qualium certe ambitu et promotione supplicat imperatori Gelasius papa, immo per Gelasium catholica ecclesia: Desinant, quaeso, te temporibus tuis quidam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire quae non licent, ne et illa quae male appetunt nullatenus apprehendant et modum suum apud Deum hominesque non teneant.
338Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, 9; 4
Cui quis, prout tanti promissoris gratia tribuerit, non conatur assurgere, quanam, quaeso, ratione negligentiae vel incredulitatis delictum poterit effugere?
339Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, 282; 246
Igitur ut cognovit vir Domini suum adesse iam terminum, mulierem coepit consolare lugentem, dicens: 'Noli, quaeso, mei transitus causa flere, quia nequaquam tibi mors mea ad vindictam requiretur, sed potius benedictio de caelis datur a Deo, si corpusculum meum devote condideris in sepulchrum'.
340Anonymus, Vita abbatum Acaunensium, 22; 20
Funde, quaeso, preces, asperos averte labores.
341Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 10; 5
Porro quippe ad haec verba cunctis merentibus ait: 'Nolite, quaeso, fratres mei, nolite contristari, sed magis gaudete et exultate, quia olim hoc tempus desiderabam, hanc remissionem percipere cupiebam'.
342Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 10; 28
Tandem ergo inter amaras lacrimas resumens verbum, dixit: 'Nolite ex hoc contristari et me, quaeso, amplius nolite fletu vexare de abscessu meo; gaudere vos magis oportet quam merere, quia etsi corpore absens fuero, spiritu praesens ero.
343Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 581; 243
Et ad suos ita locutus est, dicens: 'Nolite, quaeso, fratres mei, nolite contristari, sed potius vos viriliter confortamini et de misericordia Domini enixius confidite, quia omnes vos divina potentia restituet incolomes regioni propriae'.
344Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 4; 3
Vale in Domino et noli, frater, differre quod quaeso.
345Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 14; 4
Unde equidem, animo iam meo ex eius libertate refoto, exemplaria etiam integerrimi voluminis fratribus mihique confecto totumque demum volumen inlibatum a sanctitate vestrae remissum, orationum vestrarum supplex quaeso suffragium, domne semper Dado.
346Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 25, 6; 8
Cumque ei istiusmodi inpedimenta a fratribus obicerentur, altius ille ingemescens aiebat: 'Nolite, fratres, quaeso, nolite inpediri devotioni meae; nam ego credo in creatorem meum, quod non me dignabitur tanto thesauro tantumque mihi desiderato fraudare'.
347Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 25, 15; 19
Quibus beatus Eligius blando alloquio dixit: 'Nolite, quaeso, homines Dei, nolite haec in sacrato loco agere; cur perdere nitimini, quos iam pius Dominus liberavit?
348Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 25, 18; 4
Tunc obviam accurrens, coepit ienua eius lambere, dicens: 'Est mihi pauxillulum Falerni in cadum; divertat, quaeso, dominus meus paulisper in domum servi sui, ut hi qui tecum sunt percipiant merum, et benedicat mihi Dominus ad introitum tuum'.
349Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 25, 20; 7
Tunc ille cum nihil se proficere cerneret magisque ludos coalescere videret, indignatione commotus, dominum Iesum ex imo pectore interpellavit, dicens: 'Quaeso, Domine, divinam clementiam tuam, ut hi qui cum tanta audatia atque superbia tuis sanctis monitis contradicere audent et magis daemonum seductionibus quam tuis praeceptis obtemperant, tuo permisso ipsorum nunc ferocitatem ad exemplum terroremque multorum impleantur, quo cognoscere possint, quorum opera exercent, ut ab hominibus in te credentibus enixius glorificetur nomen sanctum tuum'.
350Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 25, 72; 9
Cesset ergo, quaeso, iam hoc in omni loco contagium, ne contingat a facientibus simile incurrere incendium.
351Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 25, 81; 6
Unde nunc, quaeso, nemo de nobis deroget, quod laudem nominis eius crebrius ingeminaverim, cum scriptum sit: Laudemus viros gloriosos.
352Anonymus, Vita Eligii episcopi Noviomagensis, 751; 113
Surgat iam, quaeso, quicumque peccati catena adstrictus tenetur, et expergefactus a somno suae mortis evigilet.
353Anonymus, Vita Erhardi, 20; 29
Sed quaeso te, ut praestita tibi divinitus utaris prudentia omnemque hanc destruas congregationem et monachicam instituas ibi professionem, quam si harum aliqua, quae nunc inest, velit profiteri, recipiatur; sin, omnino quod nunc sunt destrue nec ultra contaminari locum istum patere'.
354Anonymus, Vita Ermenlandi abbatis Antrensis, 6, 2; 18
'Ne, quaeso', inquit, 'mi pater, digneris super hoc nostram elicere voluntatem, quam pro Christo tuo tradidi arbitrio, sed, quocumque me miseris, libentissime, hacsi divinitus mihi imperetur, ire conabor; tantum Domini voluntas et tua fiat'.
355Anonymus, Vita Ermenlandi abbatis Antrensis, 6, 3; 22
Et nunc, Domine, quaeso, ut esse digneris huius loci constructionis aedificator et custos perpetuus in saecula saeculorum'.
356Anonymus, Vita Ermenlandi abbatis Antrensis, 6, 7; 5
Sed ipse prohibebat eum, dicens: 'Ne, quaeso, frater, quae divino inferuntur iudicio, auferre tempteris'.
357Anonymus, Vita Ermenlandi abbatis Antrensis, 6, 11; 13
Quo audito, vir Domini silentio hoc abscondere adolationibus vacuus iussit, dicens: 'Noli, quaeso, meis meritis hoc deputare miraculum, quod pro erogatione pauperum tuae Dominus largitati conferre dignatus est'.
358Anonymus, Vita Eucherii, 46, p0; 88
Unde quaeso clementiam ipsius, ut mihi infimo atque pigro, indignum quamvis aliquantulum servolo, qui plurima de illo audita abdicavi, sed exigua inserere dogma praeterii, apud pium Dominum patrocinare in omnibus non desistat, ipso auxiliante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
359Anonymus, Vita Galli confessoris triplex, 17; 31
Me tua iussa ligant, tua me promissa gubernent; Luceat in dictis lux tua, quaeso, meis.
360Anonymus, Vita Hugberti episcopi Traiectensis, 483; 69
Hoc audito, sanctissimus sacerdos Hugbertus, quod nos omnes sic acciderat, pectus percuciens, oculis intentus ad astra, cum lacrimis polo conspiciens, flagitando orabat: 'Tu, domine Iesu Christe, cui mare et venti oboediunt, cui pedes non ponderati super fluctus steterunt, cui spiritus super aquas in principio, antequam lux fieret, ferebatur, te supplex quaeso humilis: porrige nos tua dextera!
361Anonymus, Vita Liutbirgae virginis, p1, 13; 1 (opus c.870)
Cui submissa voce venerabilis Liutbirg protinus respondit: Noli, quaeso, domine mi, nequissimorum hominum garrulitatem attendere, qui temerario contumelias ore sobrie pieque viventibus semper exaggerant et rabidis quoque benefacta faucibus desaeviunt et venenata pro viribus lingua dilacerant.
362Anonymus, Vita Liutbirgae virginis, p1, 14; 6 (opus c.870)
At ille inquit: Dic, quaeso; quae sint in animo tuo, abscondere noli.
363Anonymus, Vita patrum Iurensium Romani Lupicini Eugendi, 30; 59
Dum hec admirabili conversatione geruntur, inimicus nominis christiani diabolus indigne ferens, multorum vitam copiosa cotidie abrenuntiatione succrescere, ausus est beatissimum Romanum sub colore consilii salutaris iaculo livoris antiqui competere atque unum e senioribus, zeli ardore flammatum, talia compellens suadet effari: 'Diu', inquit, 'est, sancte abba, ex quo pro salute atque administratione tua quaedam salubriora caritati tuae pertracto suggerere, et quia adtulit oportunitas votiva secretum, quaeso, ut pandere me tibi conclusa dudum animo salutaria verba permittas'.
364Anonymus, Vita Rusticulae sive Marciae abbatissae Arelatensis, 15; 34
Quod factum ubi mater eius comperit, cum nimio dolore ac lacrimis mittit ad pontificem civitatis et cum magnis precibus atque muneribus ab eo poscit, ut, qualicumque occasione inventa, proprium ei pignus quolibet modo redderetur, huiusmodi preces ad eum dirigens: 'Miserere, quaeso, humilitati meae, sanctissime pater, et releva adflictam unico pignore orbatam.
365Anonymus, Vita Rusticulae sive Marciae abbatissae Arelatensis, 15; 42
Consolare ergo, quaeso, iam, dulcissima filia, et noli flere amissam, quam credimus cum Christo esse regnaturam'.
366Anonymus, Vita Rusticulae sive Marciae abbatissae Arelatensis, 339; 5
Orate ergo, quaeso, virgines Christi, ut dum ego auctoritati vestrae pareo, quod ministerium in me optinere non potest, vestra mereatur intercessione habere.
367Anonymus, Vita Sadalbergae abbatissae Laudunensis, 20; 19
Ad quos vir Deo plenus ait: 'Veniat, quaeso, ipsa et nostris praesentetur obtutibus'.
368Anonymus, Vitae Caesarii episcopi Arelatensis libri duo, 5; 328
Quaeso vos, qui fuerunt nostri hactenus in conlatione sermones ?
369Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 4, 13; 3 (auctor fl.ca.1150)
Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent?
370Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 4, 65; 21 (auctor fl.ca.1150)
» Tum mulier: «Immo iste quidem rogat et supplicat: sed tu, quaeso, commovere; et tu per deos», inquit, «hunc examplexare.
371Anselmus Cantuariensis, Aliud carmen de contemptu mundi, 158, 0708B (auctor 1033-1109)
O qualis iactura Deo praeponere quidquam; Quem bene si quis habet; quaeso, quid est, quid habet?
372Anselmus Cantuariensis, Carmen de contemptu mundi, 158, 0690A (auctor 1033-1109)
Cur, quaeso, cupiat quidquam, cui cuncta reliquit; Ad mala cur redeat, qui bona proposuit?
373Anselmus Cantuariensis, Carmen de contemptu mundi, 158, 0691D (auctor 1033-1109)
In tanto, quaeso, qui tanto nomine fulget, Cur ratio servit, regna libido tenet?
374Anselmus Cantuariensis, Carmen de contemptu mundi, 158, 0698B (auctor 1033-1109)
Sed cur quaeso vetus tibi nunc historia narret, Quae fieri nostro tempore multa vides?
375Anselmus Cantuariensis, Carmen de contemptu mundi, 158, 0703C (auctor 1033-1109)
Sic est: res istas male publicus aestimat error; Vilia sunt, stulti quae pretiosa putant Nos igitur, fratres, quaeso, meliora sequamur, Quae sunt digna bono, quae sapiente viro.
376Anselmus Cantuariensis, Dialogus de grammatico, 158, 0562B (auctor 1033-1109)
MAG. Ita est; sed dic, quaeso, utrum omne quod non est aliud quam substantia animata sensibilis, possit intelligi praeter rationalitatem, nec sit rationale ex necessitate.
377Anselmus Cantuariensis, Hymni et psalterium de S. Maria, 158, 1047 (auctor 1033-1109)
Semper quaeso, pia Virgo Mei reminiscere.
378Anselmus Cantuariensis, Meditatio super Miserere, 158, 0845B (auctor 1033-1109)
Et ut laus tua, Deus, semper sit in ore meo, repleatur, quaeso, os meum laude: nam si os meum laude tua non repleveris, desiderium non ardebit, nec erit speciosa laus in ore peccatoris.
379Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0713A (auctor 1033-1109)
- Excita, quaeso te, anima mea, et exardescat ignis superni amoris in intimis tuis, et decorem a Domino Deo tuo tibi collatum prudenter intelligere, intelligens dilige, diligens sanctae conversationis obsequiis venerare.
380Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0735B (auctor 1033-1109)
Vermes, vermes, qui tam crudeliter me corroditis, parcite, quaeso; parcite mihi miserae, tot et tam immania alia tormenta patienti.
381Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0746A (auctor 1033-1109)
Da, ebsecro, dona illa sancta, quibus solis tibi placeam; qui das bona grata petentibus te; fac, quaeso, ut tu solus sis amor meus et desiderium meum, tu solus sis amor meus et timor meus.
382Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0746D (auctor 1033-1109)
Abstrahat, quaeso, vilissimos et immundissimos abominabilesque spiritus tenebrarum a me, praesentiae luminositatis et suavitatis gloriae tuae, quam sustinere non possunt.
383Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0758D (auctor 1033-1109)
Sed audi, quaeso, vocem meam, et inclina super servum tuum suavem illam crucem, quae lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et ut et spero, curram alacriter.
384Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0759C (auctor 1033-1109)
Ut autem integram crucifixi imaginem portare me glorier; illud quoque quaeso, quod post mortem tuam insatiabilis malitia impiorum in te exercuit, hanc in me similitudinem exprime.
385Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0781A (auctor 1033-1109)
Quaeso, piissime, invocantem te non deseras; quia priusquam te invocarem, me vocasti et quaesisti, ut ego servus tuus te quaererem, quaerendo invenirem, et inventum amarem.
386Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0785D (auctor 1033-1109)
Accurre, quaeso, accurre, tantis gaudiis admiscere, prosternere ad pedes utriusque, et in unius ventre sponsum tuum amplectere, amicum vero eius in alterius utero venerare.
387Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0788C (auctor 1033-1109)
Gaude, quaeso, huic interesse convivio.
388Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0798D (auctor 1033-1109)
Cunctarum fons et origo, largitor et conservator virtutum, Deus, auge, quaeso, in me fidem rectam, spem inconcussam, charitatem perfectam, humilitatem profundam, patientiam invictissimam, corporis et animae castitatem perpetuam.
389Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0799C (auctor 1033-1109)
Pone, quaeso, in ore meo verbum consolationis et aedificationis et exhortationis per Spiritum sanctum tuum, ut et bonos valeam ad meliora exhortari, et eos, qui adverse gradiuntur, ad tuae rectitudinis lineam revocare verbo et exemplo.
390Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0800D (auctor 1033-1109)
Ostende, quaeso, misericordiam tuam in me, quia ad te confugi, ut videant qui me oderunt, et confundantur; quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me (Psal. LXXXIII, 17) . Gratias tibi ago, Domine, quia me et a vano huius mundi consortio separasti, et ad tuum sanctum officium perduxisti, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae.
391Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0801D (auctor 1033-1109)
Da lumen in corde, da vires in corpore, ut quae agenda sunt videam, et ad ea implenda, quae videro, fortiter convalescam cunctis diebus vitae meae. Miserere mei, Domine, miserere mei (Psal. LVI, 2) . Non permittas hanc animam peccatricem, pro qua et nasci de Virgine, et mori in cruce dignatus es; non iubeas, quaeso, separari eam ab hoc mortali corpore priusquam me facias plene et perfecte poenitere, et plangere omnia peccata mea quaecunque egi post baptismum ab ipsis cunabulis meis, sive scienter et nescienter, sive superbe, vel negligenter; ita ut in die exitus mei, emundatis dilectis omnibus et bene correctis moribus, securus et gaudens videam dulcissimam et pulcherrimam faciem tuam cum laetitia et exsultatione propter tuam nimiam misericordiam et bonitatem.
392Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0802C (auctor 1033-1109)
Pone, quaeso, magis magisque frenum tuum in maxillis meis, et trahe me post te tanquam mansuetum animal, in nullo tuis iussionibus recalcitrantem, sed plano moderatoque incessu te Dominum meum portantem, et voluntati tuae in omnibus obtemperantem.
393Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0855B (auctor 1033-1109)
Concede mihi, quaeso, misero gratiam tuam, et libera me ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris, a subitanea et perpetua morte, ab omni pestilentia et clade, ab omni scandalo et periculo, a desiderio maligno, ab opere perverso, et ab omni peccato.
394Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0856A (auctor 1033-1109)
Auxiliare mihi, quaeso, Domine, et ab omni malo indesinenter libera me, a faucibus daemonum eripe, a morte perpetua subtrahe, gratiae tuae abundantia reple; pectus meum tuta virtute muni, mentem purifica, vitam sanctifica, mores emenda, cor coelesti sapientia illustra, aestum carnalem tempera, iram exstingue, linguam a vaniloquio compesce, verba veritatis et misericordiae, benignitatis et concordiae procedant ex ore.
395Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0857A (auctor 1033-1109)
Adveni, quaeso, pie Domine, et in medium nostri consiste, ut te invenire in cordibus nostris sentiamus.
396Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0859A (auctor 1033-1109)
Doce me, quaeso, per clementiam tuam, sancta veritas, doce me invocare te in veritate, quia quomodo hoc fieri oporteat nescio, sed doceri a te, beata veritas, humiliter imploro.
397Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0859A (auctor 1033-1109)
Desiderio invocare te, quod quaeso fiat in veritate.
398Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0862C (auctor 1033-1109)
Nihil, quaeso, sine te mihi dulcescat, nihil complaceat, nihil pretiosum, nihil praeter te mihi arrideat speciosum; vilescant, obsecro, absque te mihi omnia, sordeant universa.
399Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0865B (auctor 1033-1109)
Iam, quaeso, eius pietati mea impietas, eius modestiae mea perversitas, et eius mansuetudini mea donetur ferocitas.
400Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0872A (auctor 1033-1109)
Confige , quaeso, timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120) ; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11) . Utinam sic te timeret peccatrix anima mea, quomodo ille vir sanctus qui dixit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum (Iob XXXI, 23) . Dator enim omnium bonorum Deus, da mihi inter laudes tuas fontem lacrymarum simul cum cordis puritate et mentis iubilatione; ut perfecte te diligens, et digne te laudans, ipso cordis palato sentiam, gustem, et sapiam quam dulcis et suavis es, Domine, sicut scriptum est: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
401Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0892A (auctor 1033-1109)
Imperfecta enim mea plurima vident oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16) . Mitte, quaeso, manum pietatis tuae in me, et tolle de me quidquid offendit oculos pietatis tuae in me.
402Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0893A (auctor 1033-1109)
Da mihi, quaeso, lacrymas ex toto affectu internas, quae peccatorum meorum possint solvere vincula, et coelesti iucunditate semper repleant animam meam; si non cum veris et perfectis monachis, quorum vestigia nequeo imitari, saltem cum devotis mulieribus quantulamcunque portionem in regno tuo merear adipisci.
403Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0896A (auctor 1033-1109)
Et quia tua valida est ut mors ditectio (Cant. VIII, 6) , absorbeat, quaeso, mentem meam ab omnibus quae sub coelo sunt, ignita et melliflua vis amoris tui, ut tibi soli inhaeream, solaque tuae suavitatis memoria pascar.
404Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0896D (auctor 1033-1109)
Qui intrat in te, bone Domine, intrat in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21) , et non timebit amplius, sed habebit se optime in optimo loco, dicens: Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14) . Et illud: Dominus regit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 1) . Dulcis Christe, bone Iesu, reple semper, quaeso, cor meum inexstinguibili dilectione tua, continua recordatione tua; adeo ut sicut flamma urens totus ardeam in tui amoris dulcedine, quem et aquae multae in me nunquam possint exstinguere.
405Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0898B (auctor 1033-1109)
Da, quaeso, toto desiderio et omni studio tendere quo te ascendisse post resurrectionem die quadragesimo credimus, ut in praesenti quidem miseria solo tenear corpore, tecum autem sim cogitatione semper et aviditate; ut ibi sit cor meum, ubi tu es thesaurus (Matth. VI, 21) meus desiderabilis et incomparabilis, multumque amabilis.
406Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0899B (auctor 1033-1109)
Adhaereat, quaeso, anima mea post te , et suscipiat me dextera tua (Psal. LXII, 9) . Sustollat me super altitudinem terrae, et cibet me illa coelesti haereditate, cui suspirat peregrinatio mea die ac nocte.
407Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0921B (auctor 1033-1109)
Summe Sacerdos et vere Pontifex, qui te obtulisti Deo Patri hostiam puram et immaculatam in ara crucis pro nobis miseris peccatoribus, et qui dedisti nobis carnem tuam ad manducandum et sanguinem tuum ad bibendum, et posuisti mysterium istud in virtute Spiritus tui, dicens: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis (Luc. XXII, 19) . Rogo per sanguinem tuum pretiosum, magnum salutis nostrae pretium, rogo per hanc miram et inenarrabilem charitatem qua nos miseros et indignos sic amare dignatus es, ut lavares nos a peccatis nostris in sanguine tuo (Apoc. I, 5) , doce me servum tuum indignum, quem etiam inter caetera dona tua ad officium sacerdotale vocare dignatus es nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae, doce me, quaeso, per Spiritum sanctum tuum tantum tractare mysterium ea reverentia et honore, ea devotione et timore quibus oportet et decet.
408Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0922C (auctor 1033-1109)
Ego enim memor venerandae passionis tuae accedo ad altare tuum, licet peccator, ut offeram tibi sacrificium quod tu instituisti, et offerri praecepisti in commemorationem tui pro salute nostra (Luc. XXII, 19) . Suscipe illud ergo, quaeso, summe Deus, pro Ecclesia sancta tua, et populo quem acquisisti sanguine tuo.
409Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0925D (auctor 1033-1109)
Et si ego pondere peccatorum meorum ac reatu constringor; mearum tamen precum obtentu, tibi sint, quaeso Domine, in omnibus placita mysteria consecranda.
410Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0926C (auctor 1033-1109)
Deus Pater, audi me; quidquid est in me contra me, clementer aufer a me; apta me tuo sancto servitio, ac ministrum idoneum tibi me perfice, et annue ut quae tibi placita sunt, inter haec sancta mysteria postulem, et quaecunque postulo tua, Domine, benignissima, quaeso, misericordia percipiam.
411Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0926C (auctor 1033-1109)
Quaeso ergo conforta in me quod trepidat, cura quod taedet, reconcilia quod discordat, evacua quod corrumpit, humilia quod superbit.
412Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0939D (auctor 1033-1109)
Delectet autem me recordari hoc quod pendens in cruce benedictae virgini matri tuae dixisti: Mulier, ecce filius tuus (Ioan. XIX, 26) . Et nunc, quaeso, benignissime Domine, dic mihi servo tuo: Homo, ecce Deus tuus, ecce redemptor tuus.
413Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0940C (auctor 1033-1109)
Miserere, quaeso, Domine, miserere mei servi tui; et vel tu ignosce, vel apud Patrem intercede ut ignoscat.
414Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0941C (auctor 1033-1109)
Dic igitur, dic, quaeso, Domine, dic servo tuo, dic animae meae: Hodie mecum eris in paradiso , ut ego confortatus desiderabili tua promissione fideliter permaneam in tua fide et dilectione, Redemptor meus, mediator Dei et hominum; qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum.
415Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0945C (auctor 1033-1109)
Quapropter adiuva me, domina, quaeso; quia nihil sum et ad nihilum me venturum scio, nisi digneris me adiuvare.
416Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0960B (auctor 1033-1109)
Agite, quaeso, agite vestris gloriosissimis precibus ut cor meum invisere et inhabitare dignetur Spiritus almus, qui me a cunctis vitiorum sordibus expurget, virtutibus sacris exornet, in dilectione Dei et proximi perfecte stare et perseverare faciat, et post huius vitae cursum ad gaudia ducat electorum suorum benignissimus Paracletus, gratiarum largitor optimus, qui Patri et Filio coaeternus et consubstantialis cum eis, et in eis vivit et regnat omnipotens Deus per infinita saeculorum saecula.
417Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0961D (auctor 1033-1109)
Sic, quaeso, piissima domina, pro nobis ora in coelis, ut deleas quidquid deliquimus in terris.
418Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0962A (auctor 1033-1109)
Sic quaeso, domina clemens, pro salute nostra preces funde in coelis, ut paradisi post obitum frui mereamur gaudiis.
419Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 1008B (auctor 1033-1109)
Ne deficiat, quaeso, in me uno tuae benignitatis munificentia, cuius in multis et tam innumeris redundant beneficia.
420Anselmus Cantuariensis Incertus, Tractatus de conceptione B. Mariae, 159, 0306D
Patereturne, quaeso, in principio palatii fundamentum invalidum, et structurae, quae foret aedificandae incongruum, et non cohaerens?
421Anselmus Cantuariensis Incertus, Tractatus de conceptione B. Mariae, 159, 0309A
Te igitur, domina, quam in tantum culmen praedestinavit et extulit divina potentia, quam tot praerogativis dotavit cuncta disponens Dei sapientia, quam sibi matrem elegit ad mundo subveniendum ipsa omnium salvandorum ineffabilis misericordia, crediderimne, quaeso, te morte peccati, quae per invidiam diaboli occupavit orbem terrarum, in tuo conceptu potuisse gravari?
422Anselmus Cantuariensis Incertus, Tractatus de conceptione B. Mariae, 159, 0317A
Domina, domina, quod ego qualiscunque homuncio, et vere magnus peccator hoc corde impuro de te meditari, fetido ore effari, pollutis digitis ausus fui describere, parce, quaeso, parce et miserere.
423Anselmus Cantuariensis Incertus, Tractatus de conceptione B. Mariae, 159, 0317B
Si ille igitur pro tantilla gratia, quibus, quaeso, praeconiis a coeli civibus, qui de peccatorum salvatione gratulantur, praedicaberis, cum mei magna peccatoris, ut dixi, miserta fueris?
424Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, p1, 4; 1 (auctor fl.1054)
Perpendite, quaeso, tandem, quid prudens vir ille de quo sermo est in reprehensione unius casus profecerit aut quid magni de se ostenderit.
425Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, p5, 1, 8; 9 (auctor fl.1054)
' Huiusmodi igitur tua racio quomodo ad rem accedat, quaeso, frater, videas, et quam male te defendas, iam tandem percipias.
426Anselmus Havelbergensis, Apologeticum pro ordine canonicorum regularium, 188, 1120B (auctor 1126-1154)
Sed, quaeso, frater charissime, quare tecum tantum laboras?
427Anselmus Havelbergensis, Apologeticum pro ordine canonicorum regularium, 188, 1136B (auctor 1126-1154)
Proin, ut iam patenter videamus et cuilibet, etiam parum sensato, liquido appareat, utrumne ordo canonicus an ordo monasticus, quorum utique, licet utrique boni sint, diversum est vivendi propositum; utrumne, inquam, iste vel ille in Ecclesia Dei magis sit utilis vel necessarius, constituamus nunc omne genus monachorum prorsus nudum et sine ordinibus ecclesiasticis, sicut antiquitus fuisse constat, et nemo gnarus litterarum dubitat, et subtrahamus interim omne genus clericorum: dic, quaeso, frater, quomodo stabit Ecclesia, quae sine archiepiscopis, episcopis, sine presbyteris, sine diaconibus, sine inferioribus clericorum ordinibus nequidem vocari nec esse potest Ecclesia?
428Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1180A (auctor 1126-1154)
Nechites archiepiscopus Nicomediae dixit: « Satis placet quod dixisti; sed quaeso, concedis quod Pater Spiritus sancti qui est processibilis, sit emissor, quod Graeci nostri vocant προβολεύς?
429Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1180D (auctor 1126-1154)
Cum haec dicis, maximam utrique, Filio scilicet et Spiritui sancto iniuriam facis: nam cum Pater et Filius se invicem habeant ut gignens et genitus, et item Pater et Spiritus sanctus se invicem habeant ut emissor et emissus, et ut donator et donum, dic, quaeso, nunquid non magnam iniuriam facis Filio et Spiritui sancto, quibus nullam ad invicem relationem tribuis, quinimo quos, ut ita dixerim, a socia processionis communione disiungis?
430Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1184D (auctor 1126-1154)
Anselmus Havelbergensis episcopus dixit: « Dominus Iesus post resurrectionem repraesentans se discipulis suis, insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22) . Quid aliud, quaeso, significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de seipso?
431Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1185A (auctor 1126-1154)
Rursus si Spiritus sanctus discipulis datus est a Filio insufflante, cum dicit: Accipite Spiritum sanctum; dic, quaeso, quomodo a Filio donante pervenit in discipulos accipientes, nisi ab illo procedendo, cum quo semper est, et ad istos perveniendo, quibus tunc in usu muneris datus est?
432Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1195A (auctor 1126-1154)
Si vereris dicere quod Spiritus sanctus procedat a Filio, quia in Evangelio verbum hoc, procedit a Filio, minime [ullo] in loco scriptum est, dic, quaeso, qua fronte quave temeritate non formidas dicere hanc negativam processionis, videlicet, non procedit a Filio, cum in nullo loco Scripturae, nec usquam in Evangelio scriptum reperiatur?
433Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1198D (auctor 1126-1154)
» Anselmus Havelbergensis episcopus dixit: « Non irascatur, quaeso, fraternitas tua, neque indignetur, si adhuc paululum interrogavero, quoniam non ideo quaero ut, tanquam insidiator in responsione tua, observem te; sed ut aliquid discam a te; vel si forte fieri potest, ut tu discas aliquid ex me, et invicem ignoscamus, et cognoscamus de fide tua atque mea.
434Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1200A (auctor 1126-1154)
Quod autem adoras Spiritum, cum Patre quidem et Filio coadorandum et conglorificandum; ubi, quaeso, hoc in Evangelio usquam distincte et manifeste reperitur?
435Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1223B (auctor 1126-1154)
Sed dic, quaeso, ubi sunt damnatae illae haereses?
436Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1224C (auctor 1126-1154)
Dic, quaeso, ubi nunc sunt haeretici?
437Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1228D (auctor 1126-1154)
Quia vero tantopere auctoritatem saepe dictae Romanae Ecclesiae praetendis, dic mihi, quaeso, quis Romanorum pontificum statuerit, ut azymo pane in sacrificio altaris utendum sit, in tantum ut necessitas urgere nos debeat quod illud suscipere cogamur; quod si non ceperimus, iustae damnationi subiaceamus.
438Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1233A (auctor 1126-1154)
Quod autem quasi iactando dicis, Latinos habere Graeca vocabula in ecclesiasticis dignitatibus et solemnitatibus; putasne, quaeso, quod Latini huc ad Graecos miserint, ut ipsi eis formarent huiusmodi nomina tanquam imperitis, et in Latino eloquio deficientibus, et formare nescientibus?
439Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1233A (auctor 1126-1154)
Ne, quaeso, ita putes.
440Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1241C (auctor 1126-1154)
Qua ratione, quaeso, hoc facitis?
441Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1243A (auctor 1126-1154)
Anselmus Havelbergensis episcopus dixit: Nollem te separare caput a membris, nec membra a capite, quia sicut Apostolus ait: Caput Ecclesiae Christus (Ephes. V, 23) . Quod si separando tollis Christum, ubi, quaeso, est caput Ecclesiae?
442Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1243A (auctor 1126-1154)
Si autem separando tollis Ecclesiam, ubi, quaeso, sunt membra capitis?
443Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1246D (auctor 1126-1154)
Quod si faex eiusdem haereseos adhuc manet in gente Graecorum, videlicet ut alios in nomine sanctae Trinitatis baptizatos ad se venientes suo ritu rebaptizent, quid, quaeso, est, quare vocentur Christiani?
444Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Genesis, 113, 0117C (auctor -1117)
« Ne quaeso sit, » etc.
445Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Iob, 113, 0786A (auctor -1117)
est infirmitas per carnem, quae moveat pium iudicem, unde dicit: VERS. 9. - « Memento, quaeso, » etc.
446Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0728A
Quid est, quaeso, aliud, veritatem scienter fraudare, quam Christum pati, secundo crucifigere?
447Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0728B
Dic, dic, quaeso, si regula singillatim titulat episcopum, praelatum, praepositum, cantorem, cellarium, portarium, usque ad pistores et coquos; si praelatus et praepositus unum est, quare praetermittit decanum?
448Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0729B
Ad haec, frater, vide, quaeso, subiectionem praepositi; vide fidelitatem, humilitatem, periculum quoque ministerii.
449Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0729C
Desine frater, quaeso, desine insolenter agere, officiique tui modum humiliter recognosce.
450Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0732C
Quoniam quidem voluntas tua necessario nobis est lex et regula, quaeso per Deum dirigas eam semper cum iustitia.
451Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0733B
Quod si probabiliter constiterit praelatum decanum esse, quod nequit refelli, quaeso mihi praelato cum cellarario regulariter agere non prohiberi.
452Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0733C
Igitur me praelatum et presbyterum, quamvis indignum, regulariter, quaeso, velis honorare; vel cum aemulis meis nolis, quia nil infideliter egi, saltem conculcare.
453Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0750A
Pensate igitur, quaese, quam sit Deo exsecrabile et indignum vestrae regiae liberalitati, longissime absentis comparis sedem et regnum velle furari; et ab istiusmodi, quaeso, intentione animum revocate quae manifeste repugnat vestrae dignitati.
454Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0763B
Age ergo nunc, o dulcis Legia, si qua est tibi cordi pietas in Deum aut honestatis amor ad saeculum, ardentissime quaeso, saltem antiquae religionis vestigia amplecti contendito; quia etsi orbata es Patribus, pro ipsis tamen nati sunt tibi filii, quos omnipotens Deus, licet adhuc teneros et rudes, exemplo bonorum Patrum ad sanctae religionis culmen potens est informare.
455Apuleius, De mundo, 20; 2 (auctor c.125–c.180)
Ipsa etiam musica, quae de longis et breuibus, acutis et grauioribus sonis constat, tam diuersis et dissonis uocibus, harmoniam consonam reddit; grammaticorum artes uide, quaeso, ut ex diuersis collectae sint litteris, ex quibus aliae sunt insonae, semisonantes aliae, pars sonantes: hae tamen mutuis se auxiliis adiuuantes syllabas pariunt, et de syllabis uoces.
456Apuleius, Apologia, 6; 4 (auctor c.125–c.180)
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri?
457Apuleius, Apologia, 63, 26; 14 (auctor c.125–c.180)
accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata.
458Apuleius, Apologia, 68, 26; 1 (auctor c.125–c.180)
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
459Apuleius, Apologia, 69, 26; 12 (auctor c.125–c.180)
— recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi[s] sit mecum quam secum dissensio.
460Apuleius, Apologia, 91, 26; 1 (auctor c.125–c.180)
Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui.
461Apuleius, Apologia, 96, 26; 12 (auctor c.125–c.180)
litteras tamen, quas ad me Carthagine[m] uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor uitae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro[c] currat.
462Apuleius, Apologia, 99, 26; 5 (auctor c.125–c.180)
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat.
463Apuleius, Apologia, 100, 26; 8 (auctor c.125–c.180)
aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic probabis.
464Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 3; 4 (auctor 1474-1533)
Caetera, quaeso, Disce aliunde; nefas me mea facta loqui.
465Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 15; 2 (auctor 1474-1533)
Scin verum, quaeso?
466Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 15; 8 (auctor 1474-1533)
Scin verum, quaeso?
467Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 15; 18 (auctor 1474-1533)
Scin verum, quaeso?
468Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 15; 30 (auctor 1474-1533)
Scin verum, quaeso?
469Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 22; 13 (auctor 1474-1533)
Potestne, quaeso, Quod felicius ardeas deesse?
470Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 23; 17 (auctor 1474-1533)
me me, quaeso, venire iube.
471Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 23; 20 (auctor 1474-1533)
Quaeso, venire iube: placeant tum lustra ferarum, Atque feris arces montibus impositae; Tum placeant silvae, tunc sint gratissima saxa, Dum latus ipse tegam, duxque comesque, tuum.
472Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 23; 22 (auctor 1474-1533)
Quaeso, venire iube.
473Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 24; 1 (auctor 1474-1533)
Istos, quaeso, oculos operi, dum caetera lustrem Spectator formae, Lydia bella, tuae; Namque meos hebetant sensus prohibentque tueri Quam sit digna oculis pars tua quaeque tuis.
474Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 46; 4 (auctor 1474-1533)
in partem accipe, quaeso, bonam.
475Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 55a; 2 (auctor 1474-1533)
Hospes, quaeso, animam flebis corpusve sepulti?
476Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 64; 3 (auctor 1474-1533)
Hinc me auferte, aut me ferro succidite, quaeso, Me mihi dent turpem probra aliena notam.
477Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 26; 1 (auctor -c.327)
hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suaram, propter quoa uos ipsi, cum liDiao incesserit saeua, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis dilaceratis exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis?
478Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 52; 1 (auctor -c.327)
age nunc ueniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, Bactrianus et ille conueniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque reducere.
479Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 59; 3 (auctor -c.327)
quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflecti?
480Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 64; 4 (auctor -c.327)
quodnam quaeso ob meritum dicite, cuius ob peccati culpam?
481Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 6; 4 (auctor -c.327)
unde quaeso est uobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et uiuacitatis tantum uel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, diuinationis tantum potuistis haurire ?
482Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 29; 1 (auctor -c.327)
quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res paruas atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem, proletarius cum sit, classicis, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis, cum sit inops, paupere lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis unquam meritus nuncupari.
483Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 16; 8 (auctor -c.327)
nam quid in homine pulcrum est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor uoluit esse commune ?
484Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 28; 4 (auctor -c.327)
quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere uirtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem?
485Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 4, 4; 10 (auctor -c.327)
et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei cucurrere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaueribus aggerati sunt, cum mille alia uulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibus?
486Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 4, 6; 4 (auctor -c.327)
et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est?
487Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 4, 8; 1 (auctor -c.327)
dicite, o quaeso isti, ut uobis propitiae faueant Feta Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet?
488Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 4, 21; 9 (auctor -c.327)
sicine apud uos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii uestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluuies bestiarum?
489Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 4, 23; 4 (auctor -c.327)
in humanis uero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se louis?
490Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 3; 2 (auctor -c.327)
et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit, quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere?
491Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 10; 6 (auctor -c.327)
quid deinde, quaeso, consecutum est?
492Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 14; 7 (auctor -c.327)
cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne uobis uidemini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis auocamenta quaeritantes anus longaeuas * et uarias fictiones sub imagine ueritatis expromere?
493Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 22; 4 (auctor -c.327)
quid tantum, quaeso, de nobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod.
494Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 27; 3 (auctor -c.327)
quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendisque Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem conuerteret atque risum, quod obiectum lumini coDSpectuique diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret?
495Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 37; 7 (auctor -c.327)
quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis?
496Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 6, 9; 7 (auctor -c.327)
nonne illud est, quaeso, quod in.
497Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 7, 29; 7 (auctor -c.327)
date quaeso immortalibus 'diis ut bibant .
498Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 7, 44; 9 (auctor -c.327)
qui, effamini, dii quaeso?
499Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0746B
XXVI. Hoccine est, quaeso, audax illud facinus et immane, propter quod maximi coelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum?
500Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0797B
Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre, an hirsuta cum asperitate promatur?