'quasi' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 144898 hits      Show next 500

Nor id , p6, 20 found in
2Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1343D (auctor fl. 1130)
Quasi vero Apostolus cum diceret, panem quem frangimus, communicatio corporis Domini est, oblitus fuerit de quo toties memoraverit, quod sedet ad dexteram Patris; oblitus fuerit de quo cum tanta constantia dixit, quod resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
3Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346B (auctor fl. 1130)
Porro apud Deum, sicut veraciter dictum est, secundum tempus mille anni sicut dies unus, et unus dies sicut mille anni: ita aeque veraciter dici potest, secundum locum mille, sive quot vis aut certe omnia loca, apud Deum, quasi unus locus.
4Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0423C (auctor c.945–1004)
Unum quasi ex vulgi opinione addidici, domnum videlicet AR. archiepiscopum contradicere privilegiis sancti M. communis patroni; quod quis desipiens crederet, ut vir tantae auctoritatis et mansuetudinis contraire velit Romanorum pontificum decretis et sanctorum canonum institutis?
5Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0423D (auctor c.945–1004)
Siquidem Romana Ecclesia sua super omnes Ecclesias excellentia hoc habet privilegii, ut, sicut claviger regni coelestis obtinet principatum apostolici culminis, ita eadem Romana Ecclesia auctoritatem tribuat omnibus quasi suis membris, quae sunt per quatuor climata totius orbis.
6Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0432A (auctor c.945–1004)
Porro ad ultimum unum persuadeo, ne laxioribus habenis parcas illi nostro iam secundo fraternae necis aemulo; quia nimirum vir linguosus, ut in suis insulsis litteris agnovi, aut bonis detrahit, aut manibus et pedibus ad malum quasi serpens repit.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0437D (auctor c.945–1004)
Si denique in pastorem vestrum manum reprehensionis mittitis, scitote quia Pastor pastorum Iesus Christus vobis contradicit, cuius exemplum imitatur in eo quod vos quasi nullius egentes in montibus reliquit, et unam ovem, quae erraverat, ad gregem reducere quaerit.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0439C (auctor c.945–1004)
Locus in quo habitamus dicitur Miciacus, quem sanctissimi viri, scilicet beatus Euspicius et nepos eius venerabilis Maximinus regio munere Clodovei primi Christiani Francorum regis fundaverunt, et alii quamplurimi deinde proprio beneficio construxerunt; et idem praefatus locus in tantum floruit olim in spirituali et temporali bono, ut CXL monachi ibidem congregati Deo assidue famularentur; in tantum postmodum dissipatus pervasione malorum, ut nullus [ibi] vivere potuerit monachus; gratia autem Christi iuvante, paulatim nunc, quasi quidam redivivus aeger a longa aegritudine convalescens, ita idem locus a vilitate suae deiectionis resurgere aggreditur per eleemosynas bonorum virorum ac mulierum, ex quibus haec bona mulier est domna Regina nomine, quae multa praedicto loco pro salute sua, et pro remedio animarum videlicet sui mariti et filiorum suorum iam defunctorum, Deo et sanctis ibidem venerans obtulit.
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0443D (auctor c.945–1004)
Dudum ad nos multorum relatione pervenerat, monasteria in Ravennatibus partibus constituta omnino clericorum vestrorum dominio praegravari, ita ut occasione quasi regiminis ea, quod dici grave est, velut in proprietate possideant.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447C (auctor c.945–1004)
Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulissae, necesse est ut, si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis debuerat magis munificentia demonstrare.
11Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0450A (auctor c.945–1004)
» Certe confiteris non posse esse episcopum qui in episcopatu faciat filios, alioquin, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur.
12Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0451C (auctor c.945–1004)
Nam diaconissae super se habitare debent, vel nullum alium admittere secum, nisi revera fratrem; sin autem aliqua suspicio sit quasi simulatus frater cum ea degat, vel ab initio non consecretur, vel, si consecrata fuerit, amittat honorem.
13Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0458C (auctor c.945–1004)
De speculis mulierum ieiunantium, quasi de purissimis corporibus Virginum.
14Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0459D (auctor c.945–1004)
Inter haec tandem, erectis animi luminibus, solares vestrae eloquentiae radios aquilinis oculis conspicere volui; et sicut ait Ecclesiastes, Frater fratrem adiuvans quasi civitas munita et fortis, baculum robusti adiutorii et columnam inseparabilis amicitiae vos in aeternum, si placet, habere decrevi.
15Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0551A (auctor c.945–1004)
Suscepit autem eum Vigilius archidiaconus in sua quasi fide, et misit in exilium in Ponzas, ac sustentavit eum pane tribulationis et aqua augustiae.
16Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0552D (auctor c.945–1004)
Quadam itaque die intravit rex Romam a porta S. Pauli, indictione 13 et habitavit cum Romanis, quasi pater cum filiis.
17Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0569C (auctor c.945–1004)
Eodemque tempore in Campaniae partibus combustum triticum, hordeum, sive legumina, quasi pluvia in loco quodam e coelo missa sunt.
18Abbo Floriacensis, Praefatio commentarii in cyclum Victorii, 139, 0569D (auctor c.945–1004)
Quippe cum desunt voces, interdum signis vocum memoria amissa recipitur, blandaque modulationis serie quasi de gravi somno evigilans, quod desiderat assequitur, ac in alta mente iteratum saepius firmiter stabilitur.
19Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523A (auctor c.945–1004)
Quam etsi inter tot religiosae vitae viros, Deo auctore, perfero, qui me quasi seipsos diligunt, ut ipsa re coniicio; non tamen voti impos, sine dolore recordari valeo, quod illius mei spiritalis alumni in praesentiarum corporali praesentia minime perfruor, quae aliquando perfruenti erat vita ipsa dulcior.
20Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0529A (auctor c.945–1004)
Quapropter cum Graece scribitur Χηρηας, ita profertur ac si scriberetur Kereas et παροιχία quasi parroechia; quem tamen sonum mutat sigma, si pro illa sit χ posita ut σχημα; quam vim et apud Latinos servat s, apud quos ti semper enuntiatur sono ci, si post illam in altera syllaba sequatur vocalis, nisi ipsa s praecesserit, ut lectio, quaestio, testium, legentium; quam etiam s duplicabant antiqui pro littera z, quae ubicunque in extrema syllaba dictionis ponitur, eius penultima in prosa producitur, cum in metro communis habeatur.
21Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0531D (auctor c.945–1004)
Solet quaestio fieri in libro Machabaeorum quae constructio sit, et meminerit testamenti sui quod locutus est ad Abraham, Isaac, et Iacob servorum suorum fidelium; quasi dicere debuisset, ad Abraham et caeteros suos fideles servos.
22Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0507D (auctor c.945–1004)
Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere; posthabitis aliquantulum saecularium litterarum studiis, quasi ad interiorem animae philosophiam me contuli, dum eius, qui vere philosophatus est in throno regni, virtutes scribere proposui: maxime tamen eas quae post eius obitum saeculi inauditae factae sunt: quibus nemo crederet, nisi eas tuae assertiones irrefragabilis auctoritas roborasset.
23Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0509A (auctor c.945–1004)
Qui cum saepius bello lacessiti, se et suos defensarent fortiter; illi vero ignaviae operam dantes, quasi proletarii ad solam voluptatem domi residerent, fisi de invicta fortitudine stipendiariorum militum quos sibi conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant, pactumque est: et exclusis Britonibus statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam; indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris.
24Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0510B (auctor c.945–1004)
noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1).
25Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0514A (auctor c.945–1004)
Tunc sanctus rex Eadmundus in palatio ut membrum Christi, proiectis armis capitur, et vinculis arctioribus arctatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia, qui pro nobis immolatus est hostia: vinctus itaque multis modis illuditur, ac tandem, fustigatus acri instantia, perducitur ad quamdam arborem vicinam.
26Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0514B (auctor c.945–1004)
Quare adversarii in furorem versi, quasi ludendo, ad signum, eum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebribus ( sic ) lorum ictibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant, dum iacula iaculis locum dabant.
27Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0516A (auctor c.945–1004)
Qui cis a tergo imminens, et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini importunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit; nec ulterius in illis locis lupus, specie tam terribilis, apparuit.
28Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0520A (auctor c.945–1004)
Unde divinum oraculum, quasi singulari quodam dono, repromittit quod virgines sequentur Agnum, quocunque ierit (Apo. XIV, 4).
29Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0489D (auctor 1000)
VII, ep. 33, ind. 1.) « Questi sunt monachi tuae dioeceseos te quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulisse.
30Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0492B (auctor 1000)
Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere, sed solum in eo salutarem sollicitudinem adhibere, quod in nullam noxam operationis attingat, aut vel in multam, vel in aliquam partem salutaris merces assumat.
31Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0494D (auctor 1000)
III, cap. 20: « Multorum querela hanc constitutionem exegit, qua cognovimus episcopos per parochias suas non sacerdotaliter, sed crudeliter desaevire; et, dum scriptum sit: Forma estote gregis, neque vi quasi dominantes in clero (I Petr. V, 3), exactiones dioecesi suae vel damna infligant.
32Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0496A (auctor 1000)
Qui vero, exemplo veteris sacerdotii, quasi licito coniugio utuntur, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigni usi sunt, apostolicae sedis auctoritate deiectos, nec unquam posse divina attrectare mysteria deinceps ulla nostra indulgentia, sive sit episcopus, sive presbyter, sive diaconus.
33Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499A (auctor 1000)
Quod tamen aliter populus spiritualis intelligens, sub eodem intellectu accipit: quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus immunditia, vanis imaginibus in cogitatione inquinatur.
34Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499A (auctor 1000)
Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et, nisi prius ignis tentationis recedat, reum se quasi ad vesperam recognoscat.
35Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0506B (auctor 1000)
Quasi omnis qui clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non licet.
36Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0506C (auctor 1000)
Usque adeo autem hoc insolevit malum, ut iam quasi ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur iura, sententia ipsa venalis sit, et nulla iam causa possit esse sine causa.
37Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0507A (auctor 1000)
Quasi non interdum maiorem praedam viduis blandimenta alliciant quam tormenta.
38Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0725 (auctor fl. 923)
Dic alacris salvata Deo Lutecia summo, Sic dudum vocitata, geris modo nomen ab urbe Isia, Danaum latae media regionis, Quae portu fulget cunctis venerabiliori; Hanc Argiva sitis celebrat peravara gazarum, Quod nothum species metaplasmi modo nomen O collega tibi, Lutecia, pingit honeste Nomine, Parisiusque novo taxaris ab orbe, Isiae quasi paris merito pollet tibi consors; Nam medio Sequanae recubans, culti quoque regni Francigenum, temet statuis per celsa canendo; Sum polis, ut regina micans omnes super urbes!
39Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0740D (auctor fl. 923)
Ergo suas ut Ainricus secessit ad aulas, Germani teretis contemnunt litora sancti, Aequivocique legunt, cuius factis bene vescor, Circumeunt castris aequor, seo et undique vallo Clauditur a dominusque meus, quasi carcere latro, Ipse nichil peccans; murus circumdedit eius Ecclesiam nostro celsam cogente reatu.
40Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0767C (auctor fl. 923)
Et vos, Deo gratias, hodie propter vestram poenitentiam estis recepti in ecclesiam quasi in paradisum.
41Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315A
Licet enim maius evulsum fuerit, quasi proprium reddi non dicitur.
42Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1317A
XVIII. Qui arguitur pro aliquo delicto, et quasi inconsultans refrenatur, coena careat.
43Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1312C
Tales enim quasi egentium mortuorum necatores, nec credentes iudicium Dei habendi sunt, una patrum sententia in hoc congruente, quae ait: ab amico quippiam trahere furtum est, Ecclesiam Dei fraudare sacrilegium est.
44Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1284D
Synodus dicit: Sacerdotes quibus ab aliis aliquid sive cum ecclesia sive sequestratim donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animae, non pro commodo sacerdotis, probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae computabunt: quia iustum est, ut sicut sacerdos habet ecclesiae dimissum, ita ecclesia habeat quod sacerdoti relinquitur.
45Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1285D
Meliores ergo sunt qui non magnopere ieiunant, nec supra modum a creatura Dei se abstinent, cor intrinsecus nitidum coram Domino sollicite servantes, a quo sciunt exitum vitae; quam illi qui carnem non edunt, nec prandiis saecularibus delectantur, neque vehiculis et equis vehuntur, pro his quasi superiores caeteris se putantes; quibus mors intravit per fenestras elationis (Tom., I Concil. Angl., p. 55) .
46Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1295D
Synodus: Pontifices vero quibus aut cum Ecclesia aut sequestratim donatur aliquid, hoc non quasi proprium, sed inter facultates Ecclesiae computabunt.
47Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1308B
Qui vero charitatem perficiunt, cum cithara Spiritus sancti dicunt: Quasi pannus menstruatae, omnes iustitiae nostrae (Isai. LXIV, 6) .
48Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016A (auctor fl. 1150)
Fuit enim quasi unguentum superpositum vulneri verbum unicum nostrae mortalitati.
49Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016B (auctor fl. 1150)
Odore enim huius unguenti homines naturalis legis recreati sunt, quia a Christo nascituro adhuc longe positi, sola fidei devotione, quasi odore quodam de longe veniente, ipsum expectabant.
50Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016B (auctor fl. 1150)
Dulcore vero huius unguenti homines scriptae legis delectati sunt, qui quasi in limine nascentis Christi positi, suavitatem promissionis in lege et prophetis acceperant, et in sacrificiis Christum figurantibus spiritalem dulcedinem rei significatae intelligebant.
51Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017D (auctor fl. 1150)
Forte sublimis et magnus vis apparere, sed in omni labore tuo quo laboras sub sole, hoc assequi non poteris, quia semper meliores et sublimiores supra te aspicies, quorum comparatione quasi nanus inter gigantes reputaberis, et videberis in vanum deduxisse dies tuos, cum tamen nulla iactura gravior sit quam temporis.
52Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0019C (auctor fl. 1150)
Affectatum plane naufragium dixerim, si is qui sanctae conversationis habitu imaginem Christi induit, et quasi uno pede intravit in gaudium Domini sui, respiciens retro, voluptatibus vitae et curis secularibus velit implicari.
53Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0020D (auctor fl. 1150)
Sed illud loquor solstitium ineffabile, quando Dei Filius, sol iustitiae interminus et incomprehensibilis quodammodo se comprehensibilem fecit, et divinitatis suae maiestate quasi in unum globum collecta, in uterum virginis corporaliter se infudit.
54Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021B (auctor fl. 1150)
Unde in Apocalypsi nomine coeli praesens Ecclesia, nomine stellarum viri sancti designantur, cum dicitur de serpente illo antiquo, videlicet diabolo: quia cauda sua trahebat tertiam partem stellarum coeli in terram (Apoc. XII) . Et alibi: Factum est silentium in coelo hora quasi dimidia (Apoc. VIII) . In coelo, hoc est, in praesenti Ecclesia.
55Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021B (auctor fl. 1150)
Inde dicitur: Factum silentium in coelo quasi hora dimidia: quia et si non semper, interdum tamen sancta Ecclesia per coeleste desiderium sursum elevatur.
56Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021C (auctor fl. 1150)
Medium autem huius coeli fuit beata Virgo Maria, quae inter legem et gratiam quasi limes quidam medius constituta, solem iustitiae, videlicet Dei filium in se concepit, quia cognitionis suae radios ad utrunque populum, id est, Iudaeos et gentiles emitteret.
57Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0022C (auctor fl. 1150)
Unde dicit Apostolus: Quia lex neminem ad perfectum produxit (Hebr. VII) . Et alibi: Si ex lege iustitia, Christus ergo gratis mortuus est (Galat. II) . De Iudaeis quoque in psalmo dicitur: Filii Effrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII) . Quasi diceret, Filii Effrem, hoc est, ipsi Iudaei, ut pars pro toto accipiatur, intendentes et mittentes arcum, hoc est, praeparationem quandam ad pugnam spiritalem, contra vitia facientes, dicentes: omnia quae iusserit nobis Dominus, faciemus.
58Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0024A (auctor fl. 1150)
Timeo vehementer ne pro nobis dicatur illud Ezechielis, quod subiungitur: Vidi, inquit, et ecce in ostio templi inter vestibulum et altare viginti quinque viri habentes dorsa contra templum, et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis (Ezech. VIII) . Per hos XXV viros, recte pusillanimes et ignavi figurantur, qui dum neque in templo cordis thimiama sanctae devotionis, neque in altari corporis sacrificium boni operis offerunt, quasi inter templum et altare positi otiosos se ostendunt.
59Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0026A (auctor fl. 1150)
Imo si iustus es, in principio accusator es tui (Prov. XVIII) , sicut quondam Iob ille iustus, cum Deum oculo contemplationis respiceret, sua infirma intuens et accusans exclamavit dicens: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus vidit te, idcirco me reprehendo (Iob XLII) . Quasi diceret, primo audivi te per tuae voluntatis cognitionem, nunc autem oculus meus videt te per mentis contemplationem: et quia video te, idcirco ipse me reprehendo.
60Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0027A (auctor fl. 1150)
Et recte in angelo floruisse hoc germen dixerim, qui mysterium absconditum a seculis Virgini denuncians in ipso salutationis verbo monstravit, et quod in arcano divini consilii latuerat, quasi in flore fructum, ita et in salutatione virginis Christum promisit nasciturum. Ave (inquit) Maria gratia plena (Luc. I) . Quis in flore tam suavis colloquii germen desperet proventurum, quod dispensavit bonitas, promisit veritas, evangelizavit fortitudo?
61Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0027D (auctor fl. 1150)
Natura quippe assumpti hominis, in quo summa maiestas tanquam in solio resedit, omnibus caeteris fuit supereminens propter puritatem humanitatis, et gratiarum plenitudinem: quasi quodam Spiritus sancti artificio prae caeteris filiis hominum insignita extitit.
62Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0032B (auctor fl. 1150)
Pluvia aquarum impetu mundat, ros matutinus temperat, stillicidium vero quasi guttis intercisis terram humectat.
63Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0032B (auctor fl. 1150)
Dei itaque Filius quasi stillicidia stillantia super terram descendit, dum secundum varietatem temporis et modum tentationis mentibus nostris gratiam consolationis infundit.
64Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0034B (auctor fl. 1150)
Surge, inquit, homo, quasi diceret, hora est iam te de somno surgere.
65Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037B (auctor fl. 1150)
Sed et alter per catenam auream vitam sanctorum voluit significare, quae in terris constituta coelestibus tantum iungitur sancta meditatione, pia devotione, sicut dicit Apostolus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III) . Et si enim viri religiosi in terra sint positi, virtutum tamen gradibus et bonis operibus quasi per catenam sunt connexi.
66Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0038D (auctor fl. 1150)
Si abluerit, inquit propheta, sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris (Isa. IV) , quasi dicat, tunc sanctus vocabitur omnis qui relictus fuerit in Ierusalem.
67Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040B (auctor fl. 1150)
Hoc est ergo quod dicit angelus: Ave Maria, hoc est, sine vae, quae gratia plena, id est Spiritu sancto foecunda fuit: Plenam siquidem gratia esse expedivit per quam quasi per carnale quoddam fons divinae gratiae ad universitatem humani generis redundavit.
68Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0041A (auctor fl. 1150)
Quasi enim imber tempestivus de terra semen producit, quando cor terrenum et animale per spiritum compunctionis Deus in lachrymas resolvit.
69Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045B (auctor fl. 1150)
Nunc ergo diligenter audi sermonem istum et eum in corde tuo quasi in libro scribe: quia non in vanitate multiloquii, non in verborum sublimitate, sed in via humilitatis et infirmitatis conscientia, et paupertatis exemplo docet te viam salutis.
70Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047C (auctor fl. 1150)
Sed cum anima peccatrix verbum Dei repulerit a corde suo, tunc ventis et procellis irruentibus undique, quasi fracto gubernaculo periclitatur tempestate viciorum.
71Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0053B (auctor fl. 1150)
Vere ad reformandam pacem inter Deum et hominem Christus Iesus mediator idoneus, qui divinam naturam et humanam in unam personam socians, tanquam inter duo extrema sibi adversantia, medium se interposuit, in quo medio dum ipsa extrema, videlicet Deus et homo, per unionem concorditer convenerunt, Deus Pater humano generi quasi quoddam reconciliationis porrexit osculum.
72Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0055A (auctor fl. 1150)
Si contemplatione coelestia penetras, inter angelos conversaris, et Deo adhaeres quasi unus spiritus cum eo effectus, carnes columbae comedisti.
73Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0056C (auctor fl. 1150)
Sed qui perfecte eum cognoverit, in utroque gestu stultum et quasi dementem reputabit.
74Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0060C (auctor fl. 1150)
Eodem modo vox exterior quasi vigil et custos est hominis interioris.
75Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0062B (auctor fl. 1150)
Senes qui mundi cursu pene finito, quasi pedem unum iam extra portam huius seculi posuerunt, ut purificata mente in gaudium Domini sui intrent (Matth. VII) . Hoc media aetate gradientes facere debent, qui huic portae iam appropinquaverunt, ne ducantur per viam illam spatiosam, quae ducit ad perditionem.
76Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0065D (auctor fl. 1150)
Cum enim primum quasi de foris prava cogitatio animum pulsat, delectatio sequitur, quae in lumine posita etiam virilem animum quandoque relaxat: tertio consensus enervat, quarto operatio maculat, quinto consuetudo ligat, sexto contemptus praecipitat.
77Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0067A (auctor fl. 1150)
Sic grues in aere disposito ordine literato praecedentem, et quasi venti portantem impetum, sociali quadam benignitate reficiunt, dum illam iam lassatam ponentes in locum posteriorem, et a violentia ventorum, quasi sub alis suis protegunt.
78Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0068A (auctor fl. 1150)
Tota mente Deum diligit, qui quasi altior seculo effectus calcatis terrenis omnibus tantum ad ea quae Dei sunt toto mentis desiderio se convertit.
79Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069D (auctor fl. 1150)
Homo iste qui plantavit arborem, Deus est: arbor, mundus: cuius ramusculi, tempora quarumlibet creaturarum in genere suo accipiuntur: fructus, quaelibet curae et voluptates huius seculi, quibus mundi huius amatores libenter occupantur: viator, homo qui quasi fumus cito praeterit: flumen vero, mortis impetus accipiendus est: aves, sunt anni et dies quibus vita humana semper corroditur, et ad defectum tendit.
80Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0070A (auctor fl. 1150)
Sicut enim in diebus Noe factum est quod hominibus comedentibus et bibentibus et uxores ducentibus subitis aquis diluvii absorpti sunt: et sicut diebus Loth factum est, quod hominibus aedificantibus et plantantibus (Matth. XXIV) , et voluptatibus huius vitae intentis repente supervenit eis sulphur et ignis de coelo, et, perierunt omnes qui erant in civitatibus Sodomorum: sic et de his qui curis et delitiis seculi huius spreto Dei timore se involvunt, quasi improvidi ex ipsis voluptatibus suis abstrahuntur mortis discrimine, descendentes ad inferos nihil secum praeter peccata portantes.
81Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0070A (auctor fl. 1150)
O quanti fructibus huius arboris nimis intenti obliti sunt Deum, qui salvavit eos, descendentes in profundum quasi lapis!
82Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073C (auctor fl. 1150)
Eodem modo anima illa quae bona doctrina regitur et consolatione spiritali gaudet, et proficit de die in diem, et quasi vento flante prospero pervenit ad portum salutis.
83Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073C (auctor fl. 1150)
Si vero perversis maculetur colloquiis, quae etiam bonos mores corrumpunt (I Cor. XV) , et hominem a Deo separant, quasi vento existente contrario, aut ad terram, id est, terrena et carnalia opera revertitur, aut si pravi operis deest opportunitas, tam diu procellis tentatationum interius colliditur, quousque demergatur in barathrum desperationis, ut postremo in profundum damnationis absorbeatur.
84Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0081C (auctor fl. 1150)
De quibus scriptum est in Daniele: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Daniel. XII) . Et in Genesi Ioseph patriarcha fratres suos stellas nominat cum dicit: Videbam quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (Gen. XXXVII) . In Evangelio etiam Dominus dicit: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et erunt stellae decidentes, et virtutes coelorum movebuntur (Matth. XXIV) . Sic etiam ipse Dominus in Apocalypsi stella matutina vocatus est (Apoc. II) : et in Iob luciferi nomine appellatur, ubi de ipso dicitur: Nunquid adducis luciferum, aut vesperum super filios terrae producere poteris (Iob. XXXVIII) . Et alibi de ipso: Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel (Num. XXIV) . Stella igitur Christus est, stella utique singularis, quoniam coruscat, radiat, et scintillat.
85Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0082D (auctor fl. 1150)
Propter has scintillas Ezechiel propheta de ipso dicit: Quia aspectus eius tanquam scintillae aeris candentis (Ezech. I) . Et alibi de sanctis scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III) . Sicut enim scintillae si arundines quae in altum consurgunt apprehenderint, eas in cinerem redigunt, ita verba sanctorum per praedicationis instantiam, quidquid sublime fuit in hoc seculo quasi in nihilo redegerunt: Scintillat ergo stella haec, dicit, ni fallor, mundi philosophus, quoniam stella si scintillat non est planeta.
86Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0085A (auctor fl. 1150)
Cum ergo anima misera istis tanquam quibusdam floribus huius seculi se caeteris praeminere videt, statim intus per elationem mentis quasi propria virtute considerata intumescit, et foris per iactantiam proximum suum despicit.
87Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0091B (auctor fl. 1150)
Cito currunt, qui tota diligentia servant mandata evangelicae doctrinae: citius currunt, qui illis superaddiderunt custodiam regularis disciplinae: citissime currunt, qui privato ducuntur spiritu, et quasi nihil satis sibi aestimantes adiecerunt onus singularis vitae.
88Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0098A (auctor fl. 1150)
Mulier dicitur, quasi mollier [mollior] a mollicie, ergo non mollis fuit sed fortis; fortis, inquam, illa quam Salomon quaerebat dicens: Mulierem fortem quis inveniet? (Prov. XXX.) Fortis siquidem debuit esse quae paritura erat masculum, principem huius mundi foras eiecit: eripiensque inopem de manu fortiorum eius, propria virtute gloriosos terrae humiliavit.
89Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0098B (auctor fl. 1150)
Illo plane de quo dictum est Abrahae: Quia in semine tuo benedicentur omnes cognationes terrae (Gen. XXIII) . Hoc etiam semen significavit nobis Isaias, cum dixit: Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorra similes essemus (Isa. I) . Semen denique non carnale sed spiritale, non culpae sed gratiae, non viri sed Verbi Dei, non corruptionis sed credulitatis.
90Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0100D (auctor fl. 1150)
Per dies triginta tres illud beatae purificationis tempus intelligendum puto, quando quasi triginta trium annorum occurremus omnes in virum perfectum iuxta mensuram aetatis plenitudinis Christi, quando ingrediemur in Sancta sanctorum, id est in templum non manufactum in coelestibus, quando, sicut scriptum est, purificabimur ab omni inquinamento carnis et spiritus (II Cor. VII) . Ibi fratres, plene cognoscentes et cogniti, lux vestra non lucebit in tenebris, sed manifesta luce operum et cordium portabitis lucernas ardentes in manibus vestris: Lucernas dico non solum glorificati corporis, sed conscientiae lumine divini amoris radiantis.
91Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0101C (auctor fl. 1150)
Hoc enim est quod sponsus a sponsa in Canticis per fenestras et cancellos quasi laqueatus amore aspicitur (Cant. II): quippe per fenestras sive cancellos alium intuetur, nec totum se manifestat, nec totum se abscondit.
92Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0103C (auctor fl. 1150)
Quasi diceret: Ducat iam in bonis dies suos, affluat delitiis, sequatur voluptates: adhuc tamen venient quadraginta dies in quibus Ninive subvertetur: Ninive, inquam, illa ampla et spaciosa itinere dierum trium, portis et muris similiter extructa, inclyta in regnis, caput imperii, domina populorum, talis, inquam, et tanta quadraginta dierum numero subvertenda est.
93Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0108C (auctor fl. 1150)
Non sum ego medicus animarum et panis verbi Dei non est in domo mea (Isa. III) , maxime vobis apponendus, qui pane suavi, pane spiritali soletis refici: praeterea sacri temporis observantia, in quo non solum calamitatis nostrae, sed etiam liberationis et laeticiae fit recordatio, sermonem vivum et efficacem exigeret pertingentem usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. VII) . In eo enim quod facies Ecclesiae immutatur tum in cultu, tum in divini obsequii varietate, tum in frequentia plangendi et ieiunii universitate, nostrae miseriae, quia per primum parentem incidimus, quasi captivitate suspirantes, recordamur.
94Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0108C (auctor fl. 1150)
In eo vero quod vox hodie prorumpit in vocem exultationis, et laeticiae, quasi liberata de exilio dicens: Laetare, Ierusalem, et conventum facite omnes qui diligitis eam.
95Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0109B (auctor fl. 1150)
In primis aquis, quae de terra sursum ebulliunt, significantur lachrymae poenitentiae: quia, dum peccator quilibet malorum suorum reminiscitur, qualiter terrenis operibus semper intentus fuerit, nil Deo, totum se vixisse mundo, quandoque gratia Dei praeventus compungitur: et sic evenit ut dum praeterita peccata lachrymis abluit, quasi ab imo terrae aquae fontem producit: Et istae aquae sunt initium vitae hominis.
96Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0109B (auctor fl. 1150)
Per secundas aquas quae a nubibus ad terras distillant, accipimus exempla sanctae conversationis, quae a viris iustis ad nos usque perveniunt: quia dum eorum vitae peccatores bene agendo student conformes fieri, quasi ab altitudine nubium usque ad terram aqua descendit.
97Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0110B (auctor fl. 1150)
Panis in craticula, ubi craticula inter ignem et panem media ponitur, affectum notat compassionis, quia dum aliorum calamitatibus viscera compassionis adhibemus, quasi craticula interposita, ignem tribulationis eorum temperamus.
98Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0112D (auctor fl. 1150)
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo quiescerem cum regibus et consulibus terrae: aut quasi abortivum absconditum non subsisterem, aut qui concepti non viderunt lucem (Iob III) . Sed quid dicam?
99Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0116B (auctor fl. 1150)
Cum Esau luctatur Iacob in utero, quando claustralis pugnat contra affectum carnalem, quasi secum genitum in utero pravae voluntatis: cum Laban pugnat in Mesopotamia, quando in hoc seculo pugnat cum diabolo contra incentivam malitiae, et secularis vanitatis: pugnat in Bethel cum Domino, quando vir religiosus in domo Dei, hoc est, in claustro, in vigiliis et orationibus, in fame et siti, aliisque laboribus plurimis a Domino regnum coelorum, quasi per violentiam nititur obtinere.
100Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0116D (auctor fl. 1150)
Cum enim gestus et habitus illius quasi speculum esse debeat eorum qui foris sunt, si sit ad risum facilis, in verbis iocularis, vultu immaturus, gestu incompositus, haec omnia contra ipsum pronunciant, minus in eo esse virtutis, in quo foris apparent tot argumenta dissolutionis.
101Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0117B (auctor fl. 1150)
Tria ergo quae ab initio diximus, id est aqua poenitentiae, panis sacrae Scripturae, vestimentum maturae conversationis, quasi tria remedia contra tria vitia (de quibus locuti sumus, videlicet securitatem, tepiditatem, levitatem exterioris habitus) claustralibus data sunt, ut sit dolor poenitentiae, contra securitatem: lectio sacrae Scripturae, quae illuminat et accendit animum, contra tepiditatem: vestimentum maturitatis, contra exterioris habitus levitatem.
102Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0127D (auctor fl. 1150)
Unde etiam et Propheta suspirans conqueritur dicens: In salicibus in medio eius (Babylonem loquens) suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI) . Per salices quippe, quae infructuosae sunt arbores, homines peccatores et infructuosos accipimus, in quibus organa sacri eloquii, quasi inutilia suspenduntur, cum leges et prophetas auditu percipiunt, sed tamen modulamine sanctae devotionis et harmonia bonorum operum minime resonant.
103Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0129C (auctor fl. 1150)
Et quoniam Domini legem acceptam opere non implemus, videtur illud Ioannis in Apocalypsi iam in nobis impleri, ubi dicitur: Et factus est sol niger quasi saccus cilicinus (Apoc. VI) . Quippe Scriptura sancta, quae tanquam sol lucet nobis, ostendendo ea quae ad salutem conducunt, abiecta et vilis, dum non est qui eam opere impleat, reputatur.
104Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138B (auctor fl. 1150)
Unde Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Psal. IV.) Et beatus Iob de hac gravitate dicit: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior in statera, quasi arena maris haec gravior appareret! (Iob. VI.) Et alibi: Grave iugum super omnes filios Adam a die nativitatis suae, usque in diem sepulturae (Eccle. XL) . Illa etiam miseria generalis fuit, quia mors quae per unum hominem in mundum intraverat, adeo late pervagata erat, quod omnes iustos et iniustos, bonos et malos pariter involveret: ut universos puniret unum supplicium, quos unum involvebat paternae praevaricationis delictum.
105Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0139B (auctor fl. 1150)
Unde alibi ipse Salvator dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me (Ioan. V) . Qui his passionum generibus imitantur Christum, ipsi illius sanguinem venerantur quasi loco vulneris: cum tamen sint alii, qui venerantur Christi sanguinem distillantem in membris eius.
106Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0140B (auctor fl. 1150)
Manum siquidem in corpore Christi praecidunt fures, praedones, scelerati, contaminati, fornicarii, homicidae, ignominiosi, quidam bonis operibus seipsos subtrahunt, quasi manum a corpore Christi praecidunt.
107Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194C (auctor fl. 1150)
Ad primum convivium invitati sunt primi parentes nostri inter quos serpens ille antiquus, quasi architriclinus medius consedit, qui lignum foetidum male eis ministrando seduxit eos per oblivionem Dei, unde praevaricatores constituti tunicam immortalitatis perdiderunt et vestem nuptialem.
108Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194D (auctor fl. 1150)
Quanto prudentius filii prophetarum olim convivati sunt, qui dum sylvestres herbas amaritudine plenas in ollam concidissent, consilio Helisaei mortem, quam in olla invenerunt, admixtione farinae dulcoraverunt, usque adeo ut nihil amaritudinis apposita farina remaneret (IV Reg. IV) . An non etiam tibi mors in olla apposita est, quando suggestio venenata serpentis praemeditatione, quasi in olla decocta, praeceptum Dei tui praevaricari te fecit (Gen. II) ? Sed consilio Helisaei, videlicet Dei prohibentis ne de fructu ligni comederes, debueras hanc mortem admixtione farinae, id est subtili rationis examine temperasse, ut quodam modo dulcis tibi fieret dum victrix conscientia de hoste triumphato tentationi non consentiendo gauderet.
109Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0196A (auctor fl. 1150)
Comedunt et fastidiunt illi, qui pondus diei et aestus portant, sed tamen quasi rota plaustri murmurant sub onere, praelatis inobedientes, cum aequalibus discordes, ad minores contumaces, impatientes disciplinae, amatores discordiae.
110Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0145D (auctor fl. 1150)
Dum enim ad vitae huius delitias per secularem conversationem se extendunt, quasi a cruce Domini elongantur.
111Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0147D (auctor fl. 1150)
Alii tanquam propiores membra sepulti condiunt myrrha et aloe, ut Ioseph ab Arimathia fecisse legitur (Matth. XXVII) . Membra sepulti recte vocantur miseri, et contemptibiles huius seculi, qui suis calamitatibus oppressi, quasi inter mortuos computantur: et sicut unione charitatis uniuntur membris Christi, ita et per angustias tribulationum illi consepulti sunt.
112Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151B (auctor fl. 1150)
Nec incongrue omnes iustorum conscientias, quae virtutibus Christi bene institutae sunt, libros dixerim, eo quod in illis imago quaedam virtutum Domini Iesu repraesentetur, de quibus libris in Daniele dicitur: Sedit iudicium et aperti sunt libri (Dan. VII) . Et alibi: Audi Israel mandata Dei tui, et ea in corde tuo, quasi in libro scribe.
113Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0152D (auctor fl. 1150)
De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX) . Inter tot Christi triumphantis praecones laude impari, quasi voce quadam discordi, metuo dissimilis apparere: et dum Hosanna filio David digne cantare non valeo, ab his qui praecedunt increpari potius ut taceam, quam ad confessionem laudis invitari.
114Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0153B (auctor fl. 1150)
Unde et beatus Iob hunc torrentem nomine fluvii appellat, cum de serpente illo antiquo loquitur dicens: Absorbebit fluvium, et non mirabitur: et spem habet, quod Iordanis fluat in os eius (Iob XL) . Quasi diceret, non magnum, non mirum reputat hostis humani generis si fluvium, hoc est, humanam naturam, peccatis et criminibus irretitam absorbeat secum in partem suae damnationis: sed etiam spem habet quod Iordanis, id est, populus in Christo renatus, influat in os eius.
115Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0153C (auctor fl. 1150)
Sunt autem aquae palustres, carnalia desideria, quae hunc torrentem, id est, huius vitae decursum, limosum quodammodo et turbulentum faciunt: quia quotiens anima a contemplatione sui creatoris carnis delectatione repletur, totiens quasi limosis quibusdam aquis corporeae paludis ingurgitatur.
116Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154C (auctor fl. 1150)
Haec sunt duo latera scalae Iacob, quae inferius terram tangere dicuntur, sursum vero coelos (Gen, XXVIII) . Eloquia enim Dei quasi inferius terram tangunt, quando per comminationem poenae terrenos homines in timorem concitant: coelos vero tangere videntur, dum per repromissiones Dei iustorum corda ad amorem coelestium inflammant.
117Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154D (auctor fl. 1150)
Portant autem praedictae columnae haec latera quasi sinistra parte, dum viri sancti testimonio Scripturarum ostendunt impiis quae sit ira venientis iudicis, tenebrae carceris, crudelitas tortoris, immanitas supplicii, diuturnitas aeternae illius damnationis.
118Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154D (auctor fl. 1150)
Quasi a dextera vero parte columnae istae haec latera portant, dum secundum promissa Dei denunciant electis quae sit vita illa interminabilis, beatorum societas, immensitas praemii, iocunditas regni, quod paratum est sanctis a constitutione mundi.
119Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0156A (auctor fl. 1150)
Qui e transverso super hunc pontem gradiuntur, sunt illi qui per lamenta confessionis et poenitentiae vias suas mala deserentes, iter bonae vitae quod ad Christum ducit, arripiunt: sed in ipsis principiis ad vitia, quae reliquerant, revertentes, modo luxuria dissoluti, modo superbia elati, modo ambitionibus caeterisque vitiorum tumultibus distracti, quasi e transverso gradientes in praecipitium ruunt, de quibus in psalmo scriptum est: Veruntamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII) . Propter dolos, inquit, hoc est, quod dolosi sunt et in veritate non persistunt, posuisti eis delectationes istas temporales, ut in ipsis fallantur: deiecisti eos in ipsis suis delectationibus, dum alleviarentur, id est dum sibi alleviati viderentur.
120Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0156D (auctor fl. 1150)
Longior est terra mensura eius, et latitudo mari (Iob XI) . Velamine nostrae infirmitatis a nobis exaltatur, quoniam anima humana nube corporeae infirmitatis a nobis obscurata, non nisi per speculum et in enigmate ipsum contemplari praevalet, unde David: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LIII) . Hoc est quod sponsa sponsum in Canticis per fenestras et cancellos, quasi stantem retro parietem, intuetur (Cant. II) . Per fenestras quippe et cancellos, hoc est, ex parte eum respicit, quem pariete sive muro suae infirmitatis interposito ad plenum non comprehendit.
121Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0158C (auctor fl. 1150)
Sic et in Ecclesia domesticum recte vocamus illum, qui charitate omnibus est devotus, in congregatione assiduus, bona operatione quasi vita sociali omnibus acceptus.
122Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0160B (auctor fl. 1150)
Lupi sunt contumaces, iustitiae invasores, qui non tracti infirmitate praecepta Dei transgrediuntur: sed potius per rebellionem et contumaciam, quasi hostes ea diripiunt, parum aestimantes se ipsos a iustitia cadere, nisi statum iustitiae videant secum pariter corruisse.
123Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0160D (auctor fl. 1150)
Tales ergo lupi morsu canum, id est severitate disciplinae ecclesiasticae appetendi sunt, ut modo per excommunicationem, modo per suspensionem, aliquando disciplina corporali, aliquando taedio silentii, quasi dentibus quibusdam fracti et comminuti correptiores in corpus Ecclesiae traiiciantur.
124Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0161A (auctor fl. 1150)
Dum enim a praelatis ecclesiarum fructuosae poenitentiae visitantur consiliis, quasi linguatu canis pristinae restituuntur sanitati.
125Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0171D (auctor fl. 1150)
Si ergo exteriori poenitentia, quae novo vestimento comparatur, videlicet confessione oris, ubertate lachrymarum, gemitu et tunsione pectoris peccata sua quis plangat, et interius conscientiam criminosam occultando peccata sua retineat, quasi novum pannum veteri vestimento coniungit, et vetus vestimentum rumpitur: peior scissura fit, cum deterior fit macula conscientiae per occultationem veteris culpae.
126Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0171D (auctor fl. 1150)
Siquidem ericius cum comprehenditur, caput, pedes et caetera membra quasi in unum globum contrahit, et cum prius distincte viderentur omnia, quando comprehenditur ab occultis evanescunt universa.
127Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0172A (auctor fl. 1150)
Frequenter enim accidit ut peccata alicuius signis vel indiciis aliorum manifesta fiant, sed dum in confessione sua a praelato suo super illis convenitur, ille se totum excusando, imo celando, quasi in unum angulum conscientiae se contrahit, et qui prius erat manifestus per certa indicia criminis callida tergiversatione totus ab oculis evanescit.
128Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0179D (auctor fl. 1150)
Nec praetereundum puto, quod calamus musicum instrumentum est, et ideo praelatorum figuram tenet, quoniam voce praedicationis resonare debet, sicut de his dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isa. XL) . Et alibi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII) . Utilis ergo pastor Ecclesiae verbum vitae denuncians, modo gravem, modo dulcem, modo subtilem, modo acutum sonum reddere debet.
129Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0182D (auctor fl. 1150)
De coelo ecclesiasticae puritatis in Apocalypsi scriptum est: Factum est silentium in coelo hora quasi dimidia, et inter est quod draco ille magnus cauda sua trahebat secum tertiam partem coeli in terram (Apoc. VIII) . De coelo angelicae subtilitatis in libro Iob scriptum est: Suscipe coelum et intuere, et contemplare aera, quam altior te est (Iob. XXXV) . Ibi enim, sicut dicit beatus Gregorius, per coelum angelica natura accipitur.
130Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0187A (auctor fl. 1150)
Dum enim his qui in tenebris sunt ignorantiae, orthodoxa eruditione lumen divinae cognitionis infundunt, quasi ab oriente flatum spiritalem emittunt.
131Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0200B (auctor fl. 1150)
Nonne etiam quasi aquae colorem traxit, quando diluvium illud nostrae sanctificationis, aquam videlicet baptismi, de latere suo super terram inhabitare fecit, ut culpam nostram tolleret et innocentiam repararet?
132Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0201D (auctor fl. 1150)
cum novissima eorum amara sint quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps; eorum, inquam, qui in cubilibus et impudicitiis consumunt dies suos, studentes ferculis, et saporibus, et calicibus epotandis, ac perficere curam carnis in desideriis.
133Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0205B (auctor fl. 1150)
Hoc autem flante Spiritu quasi per septem rivulos fluunt aquae, quia secundum mensuram donationis Christi unicuique confertur donum gratiae.
134Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0209B (auctor fl. 1150)
quasi diceret, recede, tuum fugio consortium, detestor praesentiam, pavesco duritiam, laboravi sustinens.
135Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0210C (auctor fl. 1150)
Unde Ezechiel dicit: Quoniam in medio quatuor animalium erat ignis, et de igne fulgur egrediens, et scintillae quasi aspectus aeris candentis (Ezech. I) . Per ignem flamma intelligitur, naturaliter sursum tendens: per fulgur, lux in latum se diffundens: per scintillas, ignei quidam carbunculi, qui levi aliquo impulsu sursum feruntur, sed in se cito deficientes ad ima iterum relabuntur.
136Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0210D (auctor fl. 1150)
His ergo qui primitias Spiritus acceperunt, quasi flamma datus fuit, quia desiderio coelestium praemiorum sursum erecti, toti tendebant ad coronam: postmodum Ecclesiae doctoribus spiritus quasi lux fuit, dum verbo doctrinae, et semine fidei in latum se extenderunt, usque adeo, ut per quatuor mundi partes novos Deo filios generarent.
137Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0212D (auctor fl. 1150)
Concordent ergo necesse est psalmus et psalterium, verba ad animum. Si enim verbis tantum (nam et virtutibus et factis honoramus) timeo ne forte dicatur nobis: Vox quidem vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau (Gen. XXVII) , quasi diceret: Verba quae profertis, verba quidem Dei, sed opera, opera sunt carnis.
138Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0216C (auctor fl. 1150)
De prima dicitur: In principio creavit Deus coelum et terram etc. (Gen. I) . De secunda dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam (Psal. LXIV) . Et in Iob: Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihili (Iob. XXVI) . Terram siquidem super nihili appendere, est Ecclesiam super gentes dilatare, quae nihilum in Isaia appellantur ubi dicitur: Omnes gentes quasi non sint sic sunt in conspectu Dei, et tanquam nihilum et inane reputatae sunt (Isa. XL) . De terra coelestis patriae scriptum est in psalmo: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI) . Si vis scire quomodo haec terrarum universitas repleta sit, considera opera Dei: quia sunt opera conditionis, opera restaurationis, opera reparationis.
139Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217A (auctor fl. 1150)
quia bonus est, quasi diceret propter Spiritum sanctum, et sic idem spitus non videtur esse auctor, sed causa creaturarum.
140Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217B (auctor fl. 1150)
Per hoc generalis sit demonstratio, non personalis, id est, ad multa, non ad unum, sicut in Ecclesiaste, ubi dicitur: Deum time et mandata eius observa, hoc est omnis homo (Eccl. XII) . Ibi enim ad omnem hominem fit demonstratio, non ad unum solum, quasi diceret Salomon: Non quaeras cui loquar, cum dico: Deum time et mandata eius observa.
141Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217D (auctor fl. 1150)
Quia ergo loquela, qua utebantur homines ante legem, nullam Dei sapientiam, nihil spiritalis gratiae continebat, quasi ad tumultum saeculi, tantum sonum sine adminiculo linguae et oris faciebant.
142Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0218B (auctor fl. 1150)
Est ergo cor humanum quasi vas quoddam gratiae Dei, et necesse ut vas purum et politum sit quod tantum thesaurum debet continere.
143Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0223B (auctor fl. 1150)
In prima enim mansione orantes prosternuntur pedibus Domini, in secunda adorantes quasi elevati inhiant manibus ipsius, in tertia exorantes erecti respiciunt faciem eius semper.
144Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0224B (auctor fl. 1150)
Ipse enim templi materialis decor, qui oculis nostris foris ingeritur, templi spiritalis, quod est Ecclesia, nobis figurat sanctificationem, quam nomini suo per sanguinem redemptionis consecratam, quasi quoddam salutis refugium, animae cui benedixit Deus, in medio terrae collocavit.
145Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0225D (auctor fl. 1150)
Iaspis qui colore est mediocriter viridis, et in fundamento huius domus primo ponitur, imperfectos quosque significat in Ecclesia, qui summam virtutum viam nondum attingentes, sola fidei virent simplicitate, quibus scriptum est: Iustus autem meus ex fide vivit (Habac. II) . Huic superponitur saphyrus, qui colorem habens aerium maculis quibusdam distinguitur, significans eos qui plerumque rapiuntur desiderio coelestium, sed terrena sollicitudine et negotiis huius seculi, quasi quibusdam maculis afficiuntur.
146Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0230A (auctor fl. 1150)
Per carnis enim concupiscentiam in flumine vitiorum enutriti, cum adulti fuerint, non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulare incipiunt, et vias suas malas relinquentes, ad filios Israel, id est ad videntes Deum redire cupiunt: attendentes enim in quos fines seculorum, hoc est, fines secularitatis deveniunt, quasi in se ipsos invectiva facientes, voce prophetica exclamant, dicentes: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis, (Psal. CXXXVI) , de filia Babylonis, hoc est, de voluptate carnis, conqueruntur dicentes ei: Beatus est qui dignam recompensationem tibi exhibuerit, ut sicut tu spiritum in carne mortificasti, sic et tu per spiritum in carne mortificeris.
147Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0232C (auctor fl. 1150)
De primo obedientium genere sunt, qui portant quidem crucem Domini ieiuniis, vigiliis et caeteris disciplinae institutis, sed ad omne id quod fieri oportet nihil faciunt voluntarie, sed quasi servientes ad oculum, non spiritus libertate, sed sola feruntur ordinis districtione.
148Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0233A (auctor fl. 1150)
Recte dicit in obscuris, quia dum aditum verae reprehensionis non inveniunt, falsa tamen murmura quasi palpitando componunt.
149Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0233C (auctor fl. 1150)
De quo maxime dicitur: Oleo caput meum non unxisti, quasi orationis devotione ad celsitudinem divinitatis meae non ascendisti, et subiungitur: Aquam pedibus meis non dedisti (Ibid.) . Sicut caput inungere spectat ad desiderium contemplativi, sic pedes lavare ad reconciliationem peccatoris: Duobus siquidem pedibus Deus ad peccatores venit, scilicet pede misericordiae, et pede iusticiae.
150Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0234C (auctor fl. 1150)
In prima refectione anima in sacramenta passionis deponit vetustatem, in secunda per consolationem Scripturarum spes accipit fortitudinem, in tertia quasi per scalam graditur de virtute in virtutem, in quarta aeterni illius convivii consequitur beatitudinem.
151Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0236A (auctor fl. 1150)
Encenia quantum ad etymologiam nominis, quasi encenia dicuntur, quod sonat innovationem sive dedicationem.
152Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0236B (auctor fl. 1150)
In altum surgit et consummatur, scilicet dilectione et bona operatione: cognitio in fundamentum iacitur, dilectio in parietes erigitur, bona vero operatio quasi tectum, parietes in summitate amplectitur.
153Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0236D (auctor fl. 1150)
Post cognitionem dilectio quasi sapiens architectus, fundamentum erigit, in ingressu ponens discretionem, in capite devotionem, in sinistro latere compassionem, in dextro vero mansuetudinem.
154Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0241A (auctor fl. 1150)
Sed spiritalia vident de longe, quia si cum carnali homine de sanctitate, de religione, de vita futuri seculi conferas, videris ei quasi in somnis loqui, et oculum cordis ad ista non dirigunt, quia amore talium non afficiuntur.
155Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0242A (auctor fl. 1150)
Idem invenies in avaris, si attendas rapacitatem eorum, inhumanitatem, contemptum Dei, oblivionem mortis, quibus quasi vinculis quibusdam ad poenas gehennae pertrahuntur.
156Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0244D (auctor fl. 1150)
Nemo quicquid boni faciat, quicquid supplicii patiatur, mereri potest futuram gloriam, ita quod ei quasi de iure debeatur, vel quasi Deus ei iniuriam faciat, si non dederit.
157Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0245C (auctor fl. 1150)
Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol? (Canti. VI.) Ordinem reparationis nostrae diligenter advertenti, videntur quaedam salutis nostrae radiasse principia, cum beata Dei Genitrix velut aurora diei iam eminentis praenuncia, ortu suo mundo illuxit, et noctis praecedentis facta terminus, primitias quasdam spiritus, et dona gratiarum singulariter accepit.
158Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0245D (auctor fl. 1150)
Certe nox admodum longa ab Eva usque ad Mariam decucurrit, quae licet peccatorum tenebris esset obscura, suis tamen vigiliis quasi fulgoribus quibusdam distinguebatur: quarum prima fuit illuminatio occultae inspirationis: secunda, sanctio legalis eruditionis: tertia, certitudo propheticae praenunciationis: quarta vehemens desiderium iam adimplendae promissionis.
159Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0247A (auctor fl. 1150)
Et solet plerunque per noctem mortalis vitae fragilitas designari, sicut scriptum est: Anima mea desideravit te in nocte (Psal. XLI) . Et per diem divinae gratiae illuminatio, teste Paulo, qui dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII) . Nascente ergo Maria quasi aurora quaedam surrexit, quia et nox humanae fragilitatis in ea fuit lucida per gratiam, et dies divinae gratiae quodammodo obscuratus fuit per fragilem naturam.
160Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0247C (auctor fl. 1150)
Fuit ergo quasi aurora consurgens in nativitate, pulchra ut luna in illa Spiritus sancti obumbratione, electa ut sol in sua assumptione.
161Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0247C (auctor fl. 1150)
Solent enim fortes operarii, surgente aurora, de somno surgere, et quasi sereno illucescente exire ad opus suum, ne forte veniens Paterfamilias inveniat eos stantes in foro ociosos.
162Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0251C (auctor fl. 1150)
Immobilitate, quoniam quasi in centro firmamenti constituta caeteris vario motu modo ad occasum tendentibus, ipsa immobilis persistit.
163Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0255B (auctor fl. 1150)
Nam ab his vocatur exiliis non propter coinquinationem, sed propter cohabitationem quae quasi unus spiritus per coeleste desiderium cum Deo effecta, captivitatem reputabat, habitare cum habitantibus Cedar, et differri ab illa corona gloriae quam sibi repositam cognoscebat.
164Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0257A (auctor fl. 1150)
Sunt autem tres paradisi quasi tres quidam horti delitiarum, in quibus divinae plantationis fructus crescunt, maturescunt, et colliguntur.
165Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0257B (auctor fl. 1150)
Sed postquam virgulta haec primae praevaricationis merito aruerunt et fructum fecerunt noxium, transplantata sunt in paradisum Ecclesiae, ut igne charitatis quasi aestivo quodam sole desuper radiante crescerent, et fructum suum producerent ad maturitatem, et sic tandem per manum summi hortulani, qui Christus est, in tertium paradisum qui est gloriae, cum fructibus suis transferentur.
166Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0261C (auctor fl. 1150)
Verbum etiam iustae increpationis necessarium est, per quod vitia et excessus inordinate ambulantium corriguntur, ut terra peccatrix verbo increpationis quasi fimo quodam foecundata ad faciendum fructum boni operis magis idonea fiat.
167Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0265D (auctor fl. 1150)
Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis (Eccli. XXVII) . Hodiernae diei festivitas divinis laudibus et obsequiis nos monet esse intentos, in qua autor mirabilium Deus aeternae praedestinationis arcanum, et promissionis suae veritatem per beatam Virginem mundo voluit reserare.
168Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266C (auctor fl. 1150)
Unde etiam et olivae comparata est propter plenitudinem gratiarum, in capitulo quod praemisimus in haec verba: Quasi oliva speciosa in campis et caetera.
169Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0269B (auctor fl. 1150)
Videre iam potes qualiter Virgo mater, quae prius comparata est olivae speciosae in campis, sit quasi platanus exaltata iuxta aquam in plateis, subintellige constitutis.
170Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0270D (auctor fl. 1150)
Unde Psalmista ex persona eius: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea (Psal. XXI) . Post resurrectionem vero tanquam crystallus firmatus et solidatus fuit, eo quod impassibilis et immortalis, sicut David propheta dicit: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX) . Unde Ezechiel propheta ipsum appellat firmamentum, et crystalli speciem dicit habere, ubi sic loquitur: Super capita quatuor animalium similitudo firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis extendit super capita ipsorum quatuor (Ezech. I.) Luminaria vero huius firmamenti omnes sancti sunt, qui in eo sunt fundati.
171Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276D (auctor fl. 1150)
Operibus manuum eius benedixisti, et possesso eius crevit in terra (Iob I); quasi diceret: Qui tot bona a Domino in terra accepit, non est mirum si pro eis innocenter se gerit.
172Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0279A (auctor fl. 1150)
Zelum intellige compunctionis, studium operationis, affectum devotionis: ut per zelum compunctionis, quasi gladio, veterem hominem in te occidas, per studium boni satisfacias, per affectum vero ei semper adhaereas, quem expectas in praemium, ut nulla rerum temporalium ambitione retarderis quo minus festines, quo minus impetres, quo minus denique curras ut comprehendas.
173Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0280A (auctor fl. 1150)
Sic olim Urias Ethaeus a David destinatus in praelium, epistolas mortis suae secum ferens, ubi fortior erat belli impetus, occubuit: quia quilibet in Ecclesia Dei qui lucem divinae cognitionis accepit (sic enim interpretatur Urias, lux mea Deus) sententiam suae damnationis secum portat, dum legem Dei, quam corde, quasi in arca clausam tenet, foris opere non vult adimplere.
174Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0280C (auctor fl. 1150)
Speculatione vero creaturarum, quam secundam diximus alam, quia operiendae infirmitati nostrae necessariam, ut tamen creaturae nomine homo intelligatur, quasi cuiusdam alae expansione duobus modis nuda nostra protegimus, videlicet vinculo charitatis, exhibitione reverentiae et timoris, quorum primum est ad subsidium necessitatis, alterum ad custodiam humilitatis.
175Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0289C (auctor fl. 1150)
Prima ad fovendum utitur, dum voluptatis delectatione anima intra seipsam quodammodo delectatur: secunda, cum difficultate laboris et asperitate poenitentiae, quasi desperatione victa quaevis anima terretur, ut iuxta verbum Apostoli: Ira Dei veniat in filios diffidentiae (Rom. I) . Et alibi Scriptura dicit: Maledictus homo qui peccat in spe.
176Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0292A (auctor fl. 1150)
Est alius tentationis modus, qui fit quasi a latere: quod a latere nobis est partim videmus, partim non videmus simili sunt quaedam tentationes diaboli, quas quidem advertimus, quoniam vitium est talia agere, sed quoniam non esse mortalia arbitramur, negligimus ea corrigere: potius respicientes Dei misericordiam quae remittit, quam eius iusticiam quae pro offensis iuste punit.
177Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0293C (auctor fl. 1150)
Castigemus igitur vitium securitatis per flagellum timoris, quia nescit homo in hac vita an amore an odio dignus sit (Eccle. IX) . Tertia est tentatio, quam manifestam diximus, eo quod manifeste cognoscamus unde surgat, et ad quem finem quasi ad consummationem tendat.
178Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0293D (auctor fl. 1150)
Si ergo, fratres dilecti, per delectationem pravam inimicus erigitur, quasi in facie caveamus, ne per consensum . . . . nobis in capite.
179Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294B (auctor fl. 1150)
Et tibi quidem divitias facis, quandoque cupiditate sive avaritia dominante per omnia illicita te distrahit, ut vel si gloria domus tuae eo stimulante multiplicari possit, ut animam in divitiarum vanitate, quasi incarnatam, totam possideat, quam absque divitiis forsitan ad suum Creatorem quandoque respirare existimat.
180Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0508A (auctor 969-988)
Iubet enim ambitum monasterii sancti Pauli penitus avelli, quasi hostilis munitionis castrum.
181Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0514A (auctor 969-988)
Nam quia dux Theodericus Satanacam vinam pervasit, quasi in ultionem reginae, Iuveniacum oppidum se invadere simulant, scelus facturi si vobiscum paucam persenserint manum.
182Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0518A (auctor 969-988)
Et quia inter graves aestus curarum sola philosophia quasi quoddam remedium esse potest, ubicunque partes eius imperfectas habemus, suppleat industria vestra.
183Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0522C (auctor 969-988)
Fratres itaque diversa sentientes, atque, ut est ingenium mobilium mentium, idque potius iuvenum, non eadem mirantes; interim vacillante sententia, et nutante seniorum iudicio, dum suae opinioni quisque magis innititur, primo abnuere nec assentiri velle, quod semel acceperant cur alteri curandum quam sibi credant, votum fidelis mulieris eleemosynam facientis manere debere, sibi subtrahi quod alter faceret, sibi minui unde alius cresceret, hoc apud populum non esse laudis praeconium, sed videri vitae degeneris et contumeliosae improbationis [f., improperationis] elogium. Talia renarrantibus, motuque vario dissonantibus, abbas silentium imperat, fandique auctoritate, et vocis libertate ad compescendum murmuris strepitum arrectus, piae exhortationis allocutione sic inchoat: Fratres dulcissimi, Deoque charissimi, verba sunt ista dicentis Apostoli: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum (Philip. II, 2, 3) . Haec Apostoli verba sunt quasi fermentum bonae conspersionis in nostra intelligentia, ut omnia quae facimus, sint sine murmurationibus et haesitationibus: Ut simus sine querela et simplices sicut filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16) . Et alibi: Solliciti estote servare unitatem spiritus, in vinculo pacis.
184Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0523B (auctor 969-988)
Si diminutionis damnum plangitis, ea quae nobis in recompensatione concambii ad praesens transcribit, non satis provide attenditis: Si autem favores ex iudicio populi assumitis, cavendum ne arundo vento agitata (Matth. XI, 7) esse velitis. Quod autem votum mulieris manere debere asseritis, maiori credo misericordia stabit subnixum quod in usus cedet pauperum et egenorum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 8) . Cum ergo abundemus et superabundemus, cavendum nobis est, ne sub specie pietatis et quasi defendendae rectitudinis arguamur sceleris, avaritiae et cupiditatis.
185Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0523D (auctor 969-988)
Tunc priores ecclesiae appellare coepit, alia pro aliis quasi dissimulando fingens, deque situ et statu loci aedificiisque compositis confabulans, si quid in auro argentoque esset, quod plusculum vel pretiosum ecclesia seu in pallis, ut in sacerdotalibus indumentis haberet, se videre velle dixit.
186Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0524A (auctor 969-988)
Crastino autem facto, hora diei quasi prima, iam episcopus monachos suos in proximo adesse sciebat (puer quippe in specula positus, id prae oculis facile habens, certissime nuntiabat), in secretario clericos omnes coadunari facit, et praesente forti custodia sui, circumsedentibus omnibus sic orsus ab alto est: Multa est nimis malitia saeculi huius et vere natura hominum ab adolescentia sua semper proclivis est in malum (Gen. VI, 5) ; quae ad similitudinem navis positae in medio fluctuum, nisi sedulo in anteriora expungatur, iugiter vadit retrorsum.
187Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 32, 100; 2 (opus 1158-1170)
De cuius scriptis ego peccator et predicte Heidinheimensis celle abiectus subminister quasi de lato et ameno prato quosdam paucos flores decerpsi et, tamquam epilogum faciens, quam magni confessores isti in conspectu dei habeantur et quod a prima fundatione monasticus ordo in predicta cella fuerit institutus, auctoritate sancte Walpurge .
188Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 99, 235; 3 (opus 1158-1170)
Preter has terras denominatas novus abbas predicte celle edificia, que in cella habebant, pro beneplacito eorum et pro qualitate edificiorum, ne pax, que mediante episcopo inter eos facta erat, quasi ex culpa sua rescindi videretur, de rebus ecclesie et de sumpto suo satis laboriose redemit.
189Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 2; 1 (opus 1158-1170)
Beato vero Wunebaldo de hoc mundo ad celestem remunerationem pervocato monachisque illis, qui sub eo erant, illum ad eandem remunerationem partim sequentibus, partimque quasi oves sine pastore errantes ad alios abbates decedentibus, beata Walpurgis ex consultu beati Bonifatii archiepiscopi sanctique Willibaldi fratris sui consensu hereditarioque iure in loco eodem fratri suo una cum sanctimonialibus successit totumque locum illum cum omnibus utensilibus suis uni illi congregationi vendicavit regulamque eandem, quam sub fratre suo prius exercuerant, usque ad annum post obitum fratris sui sedecimum religiosissime excoluit.
190Adalbertus Pragensis, Homilia in natale S. Alexi confessoris, 137, 0897A (auctor 956-996)
. . . . . . . Huius rei et in nobis, fratres charissimi, saepe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes, cuncta nobis monasteriorum habitacula quasi propria patere cognovimus.
191Adalbertus Pragensis, Homilia in natale S. Alexi confessoris, 137, 0897C (auctor 956-996)
Videbat insuper servos proprios deliciis abundare vestibusque pretiosis indutos incedere, et se ab omnibus contemptui haberi: tolerabat ad haec opprobria irrisionesque eorum, et quasi iam mortuus saeculo, solo tantum spiritu Christo vivebat.
192Adalbertus Pragensis, Homilia in natale S. Alexi confessoris, 137, 0898A (auctor 956-996)
Magni etenim meriti est, fratres mei, hominem Dei divina voce appellari, quoniam cum prophetae filii hominis et non homines Dei ab eodem Domino sunt appellati; iste quasi quodam privilegio homo Dei est nominatus.
193Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 3; 18 (auctor -c.1150)
Excitatur ergo a doctoribus torpens animus et quasi e somno vigilans naturaliter meminit, que docentur.
194Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 4; 26 (auctor -c.1150)
Iuxta sacrorum enim canonum instituta cuncte difficiliores questiones, omnia obscuriora negotia, cunctarum causarum perplexe sententie huic sacrosancte matri ecclesie quasi capiti sunt afferende eiusque iudicio ventilande ac diffiniende.
195Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 24 (auctor -c.1150)
Esto memor dominici precepti dicentis: Principem te populi mei constitui, esto inter illos quasi unus ex illis.
196Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 6; 2 (auctor -c.1150)
De singulis igitur modis, fili dulcissime, epistolarum breviter pertractatis, ad quarum similitudinem plures poterit componere cor docibile, nunc de modis diversarum positionum et orationum pauca subnectere studeamus et quandam viam incipientibus et quasi ianuam aperire introeuntibus.
197Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 6; 12 (auctor -c.1150)
Hos ab hoc opere removeo quasi desides, negligentes et hebetes.
198Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 12 (auctor -c.1150)
Dudum ad nos multorum relatione pervenit monasterium Nonantulanum in vestro territorio constitutum vestre fraternitatis dominio pregravari, ita ut occasione quasi regiminis [ea], quod dici grave est, velut in proprietate possideant.
199Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 40 (auctor -c.1150)
Multis itaque diebus per dubitationem consumptis, quasi de vestra vita diffisum, cor meum merens mecum ita confabulatur: Si genitor mihi viveret, nequaquam sibi dilectum filium delinqueret; si genitrix vitales auras carperet, sui uteri fructus immemor non existeret!
200Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 55 (auctor -c.1150)
Fraternaliter itaque moneo, amicabiliter consulo, ut ab indignatione desinas, ire frenum ponas in animo gerens modestiam, in lingua temperantiam et quasi non dissidium inter vos usque ad Domini adventum dissimula.
201Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 80 (auctor -c.1150)
Cum sancte ecclesie prosit sequi evangelica precepta dicentia: Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet, cumque universe ecclesie per universa mundi climata constitute quasi unus Christi sint thalamus propter idque [in] Canticorum Cantico legitur: Una est columba mea, una matris sue filia, fiducialiter hunc fratrem et conpresbyterum nostrum nomine Herimannum vestre fraternitati dirigimus orando et supplicando, ut eum caritative suscipiatis et fraternitatis munera inpendatis eumque in vestra diocesi ministrare permittatis et si necessitas fuerit et vestra cum illius voluntate consenserit, in vestris eum ecclesiis ordinetis, quem non a nobis ob suam nequitiam expulsum, sed iusta et rationabili causa dimissum esse cognoscatis, quod, ut verius credatur, nostre ecclesie anulo insigniri et Grecis litteris hunc inde muniri iussimus.
202Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0547A (auctor fl. 820)
Sed et hoc nequaquam quasi propter servandum ordinem negligendum est, cum fortasse idem ordo iuniores omnes, aut etiam minus sapientes, vel constantes, in coquina mittere poposcerit, ut praetermisso eodem loco aliquem iunioribus, senior constans addatur, qui et se, et caeteros zelo Dei ductus custodire studeat; et transacto servitutis suae tempore, iterum ille, qui tunc propter talem rationem transitus est, mixtus cum senioribus ingrediatur, ac sic omni tempore omnimodis observetur, ut nunquam tantummodo sive propter defessam aetatem fatui, sive propter iuventutem minus perfecti, illi solummodo mittantur, de quibus in nullo eiusmodi conservandi iustitiam, fiducia habeatur, sed semper, ut praemissum est, unus, aut duo ita maturi hebdomadis singulis mittantur, ut et interius voluntas Dei, ut filii et exterius condigna semper sobrietas custodiatur.
203Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0549B (auctor fl. 820)
Haec etiam inter plurima caetera quae in dormitorio servanda sunt breviter dicta, ne quasi pro nihilo a quibuslibet insipientibus, vel ultra quam debent prementibus contemnantur, non solum a praeposito, decano, seu caeteris decanis omni tempore non mediocriter, sed ab ipsis etiam circinnatoribus, horis quibus vacant fratres lectioni, observanda, et inventa arctius castiganda sunt.
204Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 2; 6 (auctor c.624-704)
Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur.
205Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 9; 6 (auctor c.624-704)
Et ita hoc dominicum sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem fideliter usque ad quintam commendabant generationem.
206Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 9; 14 (auctor c.624-704)
Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublime uolare et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum momentorum circumuolans, proinde paulatim descendens, deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum sinu consedit.
207Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 9; 16 (auctor c.624-704)
Quod noster frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conuentu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes.
208Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 12; 3 (auctor c.624-704)
Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes illam uident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsamani illa nocte, qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis orauit genibus ante horam traditionis eius, in qua uidelicet petra duorum uestigia genuum eius quasi in cera mollissima profundius inpressa cernuntur.
209Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 23; 8 (auctor c.624-704)
Illa quoque in rota ab occidentali parte quasi quaedam semper patet porta, ut per eam intrantes facile adire locum sacrati pulueris possint et per apertam desuper eiusdem rotae foramen de sacro puluere porrectis manibus particulas sumant.
210Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 23; 11 (auctor c.624-704)
Illius itaque supra memoratae ecclesiae rotundae in occidentali parte bis quaternales superne fabrefactae habentur fenestrae ualuas habentes uitreas, quibus utique fenestris eiusdem numeri uicinae lampades intrinsecus e regione positae in funibus pendentes ardent, quae uidelicet lampades sic collocatae, ut unaquaeque lampas nec superius nec inferius pendeat, sed quasi adhaerens eidem fenestrae uideatur, cui interius e regione propinqua specialiter cernitur.
211Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 23; 12 (auctor c.624-704)
Quarum utique lampadum in tantum claritas refulget, ut earum lumine quasi de superiore montis Oliueti loco coruscantium per uitrum habundanter effuso non tantum ea eiusdem montis pars, quae ad occasum uersus eidem adhaeret rotundae et lapideae basilicae, sed etiam ciuitatis Hierosolymae de ualle Iosaphat ascensus per quosdam gradus in altum sublimatus clare quamlibet in tenebrosis noctibus mirabiliter inlustretur et maior eiusdem pars urbis anteriore e regione positae similiter eadem inluminetur claritudine.
212Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, p2; 32 (auctor c.624-704)
Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui eam frequentauit, quam fama praedicabilis per uniuersarum gentium ecclesias diffamata, in dorso sita <est> angusto undique ex omni parte uallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur.
213Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 2; 1 (auctor c.624-704)
In eiusdem uero ciuitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinauit mater, alius uero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior locus propriae natiuitatis dominicae traditur fuisse.
214Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 3; 2 (auctor c.624-704)
Quae sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam; quae eadem undula in primo dominico repleta natalicio ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione uel diminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die natiuitatis suae peragente, de quo propheta canit: Qui eduxit aquam de petra et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam.
215Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 10; 6 (auctor c.624-704)
Quorum quatuor sepulchra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas quasi ad formam alicuius basilicae paruas memorias fabricatas iuxta .
216Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 11; 4 (auctor c.624-704)
Ex qua, ut refert Arculfus, qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum remanet spurium radicatum in terra, sub ecclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duum longitudinis uirorum habens; de quo uidelicet conroso spurio et ex omni parte securibus circumciso astellarum ad diuersas orbis prouincias particulae asportantur ob eiusdem quercus uenerationem et recordationem, sub qua, ut superius conmemoratum est, angelorum quondam conuentio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata.
217Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 17; 1 (auctor c.624-704)
Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficie quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis longo maris tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni potest.
218Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 21; 2 (auctor c.624-704)
Itaque prope hanc eandem ciuitatem quandam extra murum uidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cuius figura inferius describitur.
219Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 5 (auctor c.624-704)
Quae quasi claustrum inter Aegyptum et mare magnum interiacet, ciuitas inportuosa et ab externo difficilis accessu.
220Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 6 (auctor c.624-704)
Cuius portus ceteris difficilior quasi ad formam humani corporis in capite ipso et .
221Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 10 (auctor c.624-704)
Sunt itaque illic ministratores, per quos subiectis facibus ceterisque lignorum struibus adoletur ignis quasi terrae praenuntius et index portensium faucium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus et uestibuli anfractus, ne tenuis carina praestringat cautes et in ipso ingressu offendat inter opertos fluctibus scopulos.
222Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 21 (auctor c.624-704)
Distinctam fluentis cernas regionem et quasi quibusdam excelsam moenibus nauigiorum.
223Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 3; 11 (auctor c.624-704)
Sed et hoc non neglegenter intuendum, quod non duo, sed tria ibidem crucis habeantur breuia ligna, hoc est transuersum lignum et longum incisum et in duas aequas diuisum partes, e quibus tripertitis honorificabilibus lignis, quando illa aperitur capsa, miri odoris fragrantia ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suauitate exoritur satians et laetificans omnes in propatulo intra illius ecclesiae parietes interiores positos, qui eodem temporis spatio intrantes stant; nam de nodis eorundem trinalium lignorum liquor quidam odorifer quasi in similitudinem olei expressus talem facit uniuersos intrantes ex diuersis gentibus adgregatos supra memoratam sentire suauissimi odoris fragrantiam.
224Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 4 (auctor c.624-704)
Quae uidelicet eiusdem aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam exteriore parte eius.
225Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 6 (auctor c.624-704)
Illius quoque miselli homuncionis equus, in quo sedebat, eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus, ipse autem simul misellus in terram cadens manus in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in polline uel luto intrantes in eadem inpressi inhaeserunt columna.
226Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 12 (auctor c.624-704)
Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore, quo ad expeditionem faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum, in qua supra memorata marmorea extat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: (Me tibi, Georgio confessori, et meum commendo equum, et ut per orationum uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi perueniamus, et si tibi ita deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum optionem nostrae paruitatis, ego hunc meum, quem ualde amo, ippum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.
227Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 19 (auctor c.624-704)
' Hoc dicto egressus iterum ascendens equum ad meandum incitat, qui quasi infixus in eodem stabat loco nec etiam unum poterat mouere pedem.
228Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 22 (auctor c.624-704)
Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia et de eius quasi duritia uel etiam in commerciis auaritia commemorans, quae talia uerba, ut fertur, per quaternales singulas uices in domum reuersus repetebat, ad ultimum hoc modo sanctum adloquitur Georgium dicens: 'Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco uoluntatem.
229Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 6; 1 (auctor c.624-704)
Quaedam insula in mari magno habetur ad orientalem plagam XII milibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae terrifico tremore submoueri putetur; sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur.
230Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0782A
Nam a pavimento eius usque ad sepulcri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur.
231Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0786C
Et ita hoc Dominicum sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis progenie sati, quasi haereditario iure fideles fidelibus, secundum eorum prosapiae seriem, fideliter usque ad quintam commendabant generationem.
232Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0787B
Et haec dicens, sacrum Domini sudarium proiecit in flammas, quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens, quasi avis expansis alis coepit in sublime volare, et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas, in vacuo aere per aliquorum intervallum momentorum circumvolans, proinde paulatim descendens, Deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans, in eorum sinu consedit.
233Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0787B
Quod noster frater Arculfus alio die de scrinio elevatum vidit, et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conventu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes; de quo haec dicta sufficiant
234Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0788C
Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes, illam vident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsemani [Al., Gethsamani], illa nocte qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis oravit genibus ante horam traditionis eius: in qua videlicet petra duorum vestigia genuum eius quasi in cera mollissima profundius impressa cernuntur.
235Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0791D
Illa quoque in rota ab occidentali parte quasi quaedam semper patet porta, ut per eam intrantes facile adire locum sacrati pulveris possint, et per apertum desuper eiusdem rotae foramen de sacro pulvere porrectis manibus particulas sumant.
236Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0792A
Illius itaque supra memoratae ecclesiae rotundae in occidentali parte bis quaternales supernae fabrefactae habentur fenestrae, valvas habentes vitreas, quibus utique fenestris eiusdem numeri vicinae lampades intrinsecus e regione positae in funibus pendentes ardent; quae videlicet lampades sic collocatae sunt, ut unaquaeque lampas nec superius nec inferius pendeat, sed quasi adhaerens eidem fenestrae videatur cui interius e regione propinqua specialiter cernitur.
237Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0792B
Quarum utique lampadum in tantum claritas refulget, ut earum lumine, quasi de superiore montis Oliveti loco coruscantium, per vitrum abundanter effuso, non tantum ea eiusdem montis pars, quae ad occasum versus eidem adhaeret rotundae et lapideae basilicae, sed etiam civitatis Hierosolymae de valle Iosaphat ascensus per quosdam gradus [Al., grados] in altum sublimatus clare quamlibet in tenebrosis similiter noctibus mirabiliter illustretur, et maior eiusdem pars urbis anterior e regione positae eadem illuminetur claritate.
238Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795A
Quae civitas, non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit qui eam frequentavit, quam fama praedicabilis per universarum gentium ecclesias diffamata, in dorso [Supple montis] sita est angusto, undique ex omni parte vallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur.
239Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795B
In eiusdem vero civitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinavit Mater: alius vero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior, locus proprie nativitatis Dominicae traditur fuisse.
240Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795D
Quae sacri lavacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente, quasi quamdam natura cavatam invenit fossam: quae eadem undula in primo Dominico repleta natalitio, ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur lympha sine ulla defectione vel diminutione, nostro Salvatore hoc miraculum a die nativitatis suae peragente, de quo Propheta canit: Qui eduxit aquam de petra (Psal. LXXVII) . Et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus (I. Cor. X) , qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam.
241Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0797D
Et iuxta exemplum primi parentis sepulcri, caeteri tres patriarchae et ipsi vili pulvere tecti dormientes pausant: quorum quatuor sepulcra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas, quasi ad formam alicuius basilicae, parvas Memorias fabricatas, iuxta mensuram longitudinis et latitudinis uniuscuiusque sepulcri formatas.
242Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0798C
Quam sanctus Hieronymus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse; et fortassis ideo non dixit penitus defecisse, quia eadem aetate, quamvis non tota illa, sicuti prius fuerat, grandissima quercus monstrabatur; tamen aliqua pars eius permansit in suo stabilita loco; ex qua, ut refert Arculfus qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum [Grets., quidam truncus] remanet spurium radicatum in terra, ecclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duorum longitudinis virorum habens: de quo videlicet conso [Grets., corroso] spurio ex omni parte securibus circumciso, hastellarum ad diversas orbis provincias particulae asportantur ob eiusdem quercus venerationem et recordationem, sub qua (ut superius commemoratum est) angelorum quondam conventio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata.
243Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0800C
Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimavit, albidus in superficie quasi lac videtur: cuius talis color mare salinarum intrantis longo tramite a colore maris Mortui per alveum eius facile discerni potest.
244Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0802C
Itaque prope hanc eamdem civitatem, quamdam extra murum vidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cuius figura inferius describitur.
245Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0806B
Sic itaque descriptus aperte situs monstratur eius, quod super Nilum et mare posita, hinc et inde aquis ambiatur; quae quasi claustrum inter Aegyptum et mare Magnum interiacet, civitas importuosa et ab externo difficilis accessu.
246Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0806B
Cuius portus caeteris difficilior, quasi ad formam humani corporis in capite ipso et statione capacior, in faucibus vero angustior, qua meatus maris ac navium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur.
247Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0806C
Sunt itaque illic ministratores, per quos subiectis facibus caeterisque lignorum struibus adoletur ignis, quasi terrae et praenuntius et index, portensium faucium demonstrans ingredienti angustias, undarum sinus et vestibuli anfractus: ne tenuis carina perstringat cautes, et in ipso ingressu inter opertos fluctibus scopulos offendat.
248Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0807B
Distinctam fluentis cernas regionem, et quasi quibusdam excelsa moenibus navigiorum totis domicilia terris, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque cohaerent parte.
249Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0810C
Nam de nodis eorumdem trinalium lignorum liquor quidam odorifer, quasi in similitudinem olei expressus, talem facit universos intrantes ex diversis gentibus aggregatos supra memoratam sentire suavissimi odoris fragrantiam.
250Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0811A
Quae videlicet eiusdem adversarii lancea, quasi per globum nivis mollem mirum in modum facile penetrans, lapideam illam perforavit columnam exteriori parte eius: cuius ferrum interius inhaerens retentum est, nec unquam quoquo modo retrahi potuit.
251Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0811B
Ipse autem simul misellus in terram cadens, manus in illam marmoream misit columnam, eiusque digiti, quasi in palme vel luto intrantes, in eamdem impressi columnam inhaeserunt.
252Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812A
Quidam homunculus saecularis Diospolim civitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo ad expeditionem faciendam multa populorum millia undique conveniebant collecta, illam accedens intravit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: Me tibi Georgio confessori et meum commendo equum, et ut per orationem virtutum tuarum ab universis bellorum atque morborum, aquarumque periculis liberati, ambo hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reversi perveniamus; et si tibi ita Deus misericors nostram reversionem donaverit prosperare secundum optionem nostrae parvitatis, ego hunc meum, quem valde amo, equum, ipsum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae assignaturus formulae.
253Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812D
Hoc dicto egressus iterum ascendens equum, ad meandum incitat: qui quasi infixus in eodem stabat loco, nec etiam unum poterat movere pedem.
254Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0813A
Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia, et de eius quasi duritia vel etiam in commerciis avaritia, commemoransque talia verba, ut fertur, per quaternales singulas vices, in domum reversus repetebat; ad ultimum hoc modo sanctum alloquitur Georgium dicens: Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco voluntatem.
255Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0814C
Quaedam insula in mari Magno habetur ad orientalem plagam, XII millibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae horrifico tremore submoveri putetur.
256Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0727A
Sed et hoc lectorem admonendum putavimus, quod de beatae memoriae viro, plura studio brevitatis, etiam memoriae digna, a nobis sunt praetermissa; et quasi pauca de plurimis, ob evitandum fastidium lectorum, sint exarata.
257Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0729B
Eodem aestuans desiderio ad quemdam vadit seniorem sibi amicum, in sua gente prudentissimum, venerandumque clericum, qui Scotice vocitabatur Columbus, ut ab eo prudentiae quasi aliquod audiret consilium.
258Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0729D
Unde et imprimis quasi quidam ignotus hospes hospitaliter susceptus; alia die internuntium ad Battheneum mittit, eius allocutionem facie ad faciem habere volens, qui ut erat affabilis, et peregrinis appetibilis, iubet ad se adduci.
259Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0730D
Audito itaque eius accessu universi undique ab agellulis monasterio vicinis, cum his qui ibidem inventi sunt, congregati, cum omni alacritate suum consequentes abbatem Alitherum, quasi angelo Domini obviam egressi vallum monasterii, unanimes pergunt, humiliatisque in terram vultibus, eo viso, cum omni reverentia exosculatus est ab eis; hymnisque et laudibus resonantes, honorifice ad ecclesiam perducebant; quamdamque de lignis pyramidem erga sanctum deambulantem constringentes a quatuor viris aeque ambulantibus supportari fecerunt: ne videlicet sanctus senior Columba eiusdem fratrum multitudinis constipatione molestaretur.
260Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0734A
» Qui accepta a Sancto benedictione secessit, et navim ascendens Sancti verbum quasi parvipendens transgreditur.
261Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0735D
» Mirum dictu, eodem momento horae, Laifranus, habitans in monasterio Roboreti campi, quodammodo coactus et quasi quadam pyra intrinsecus succensus, iubet monachos a labore cessare, aliquamque cibationum consolationem praeparari; et non solum in eadem die otiari, sed et in caeteris asperae tempestatis diebus requiescere.
262Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0737B
» Et ecce quasi post unius intervallum horae navicula ad eumdem supervenit portum, cuius in prora quidam advectus est decrepitus senex Geone primarius cohortis, quem bini iuvenes de navi sublevantes, ante beati viri conspectum deponunt.
263Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0739B
Qua statim perfecta promissione, Sanctus ad surgentem sic locutus inquit: « Sunt nonnulli, quamlibet pauci admodum, quibus divina hoc contulit gratia, ut etiam totius terrae orbem cum ambitu oceani et coeli uno eodemque momento, quasi sub uno solis radio, mirabiliter laxato mentis sinu, clare et manifestissime speculentur.
264Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0740C
Nam alia die Dominica a Sancto iussus Christi corpus ex more conficere, Sanctum advocat, ut simul quasi duo presbyteri Dominicum panem frangerent.
265Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0740D
Ipse vero Ernanus quamlibet infirmus, propriis tamen vestigiis a portu obviare Sancto conabatur valde alacer; sed cum esset inter ambos quasi viginti quatuor viae passuum intervallum, subita morte praeventus priusquam Sanctus faciem eius videret viventis, exspirans in terram cecidit, ne verbum Sancti nullo modo frustraretur.
266Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0727C
Columba etenim et simplex, innocensque nuncupari debuit, qui in se columbinis moribus Spiritui sancto hospitium praebuit: cui nomini non inconvenienter congruit illud, quod in Proverbiis scriptum est: Melius est nomen bonum quam divitiae multae (Prov. XXII, 1) . Hic igitur noster praesul non immerito non solum a diebus infantiae hoc vocabulo, Deo donante, adornatus proprio ditatus est; sed etiam praemissis multorum cyclis annorum ante suae nativitatis diem cuidam Christi militi, Spiritu sancto revelante, quasi filius repromissionis mirabili prophetatione nominatus est.
267Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0728C
Sed et de miraculis eius succincte quaedam quasi legentibus, avide praegustanda ponam: quae tamen inferius per tres divisa libros plenius explicabuntur.
268Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0728C
Nemo itaque me de hoc tam praedicabili viro, aut mentitum aestimet, aut quasi quaedam dubia vel incerta scripturum; sed ea quae maiorum, fideliumque virorum, tradita expertorum cognovi relatione narrantium; et sine ulla ambiguitate carraxaturum sciat.
269Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0743
De cuius defectu cum ministros altaris inter se conquirentes audiret, ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacrae eucharistiae ministeria aquam quasi diaconus fontanam hauriret.
270Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0747B
X. Alio in tempore, vir beatus cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de aliquo fonte divulgari famam, quem quasi divinum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur, ob quae omnia seducti gentiles, divinum fonti deferebant honorem; quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem.
271Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0750B
Unde forte non immerito eidem maligno accidit viro, ut tertia vice post eiusdem domus tertiam depraedationem, beatum virum, quem quasi longius despexerat, propius appropinquantem ad navim revertens praeda onustus cum sociis obvium haberet.
272Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0750D
Alio quoque in tempore, vir sanctus quemdam de nobili Pictorum genere exsulem in manum alicuius ditis viri diligenter assignans commendavit, ut in eius comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot menses conversaretur.
273Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0752A
Quem cum magi morientem vidissent, parentibus cum magna exprobratione coeperunt illudere, suosque quasi fortiores deos magnificare, Christianorum vero tanquam infirmiori derogare.
274Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0753B
Eadem hora liberata famula sancti legatis viri assignatur, lapis in aquam intingitur, mirumque in modum lapis contra naturam in aquis supernatat, quasi pomum, vel nux; nec potuit Sancti benedictio viri submergi: de quo Broichanus natante bibens lapide, statim a vicina rediit morte, integramque carnis recuperavit salutem.
275Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0755B
Sed tamen diaboli invidia per sociam, ut Adam, et hunc etiam miserum invenit, quae non quasi prudens, sed fatua taliter ad maritum locuta est: « Tolle de terra veru; nam si in eo homines, aut etiam pecora perierint, tu et ipse, et ego cum liberis nostris aut occidemur, aut captivi ducemur.
276Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0755B
» Post haec verba mendicus uxori consentiens, pergit, et tollit de terra veru intra domum quasi amans illud secus parietem posuit, in quo mox domesticus eius incidens canis disperit.
277Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0755D
Quo facto, miser fatuae consilio coniugis depravatus veru tollens de tecto, assumpta securi, in plures concidens particulas, in ignem proiecit, et postea quasi suae paupertatis amisso non mediocri solatio, remendicare, ut meritus, coepit.
278Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0758A
» Et post quasi unius horae interventum, mirum dictu!
279Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0759D
Angelus Domini in somnis genitrici venerabilis viri nocte quadam inter conceptum eius et partum apparuit, eique quasi quoddam mirae pulchritudinis peplum assistens detulit, in quo veluti universorum decolorosi colores florum depicti videbantur, quodque post aliquod breve intervallum eius de manibus reposcens abstulit, elevansque et expandens in aere dimisit vacuo.
280Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0760B
Viro enim cui matrimoniali es iuncta foedere, talem filium editura es floridum, qui quasi unus prophetarum Dei, inter ipsos connumerabitur, innumerabiliumque animarum dux ad coelestem a Deo patriam est praedestinatus.
281Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0765A
Quadam itidem die, cum fratres se calciantes mane ad diversa monasterii opera ire praepararent, Sanctus e contra ea die otiari praecepit sacraeque oblationis obsequia praeparari, et aliquam quasi in Dominico prandioli adiectionem fieri.
282Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0765B
Et his dictis fratres obsequuntur, et iuxta Sancti iussionem, eadem die otiantur, preparatisque sacris ad ecclesiam ministeriis, quasi die solemni, albati cum Sancto pergunt.
283Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0765D
Tum post lacrymosam et intentam orationem cito ante altarium surgens inter fratres pariter in oratione prostratos, laetificato vultu: Christo, ait, gratias agite; nunc enim sancti angeli sanctis obviantes animabus, et ipsum hospitem ereptum a daemonum belligerationibus, quasi victoriales liberarunt belligeratores.
284Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0766B
Hocque Sanctus consequenter intulit famen, inquiens: Valde admirabilis et pene indicibilis est angelica volatus pernicitas, fulgureae, ut aestimo, celeritati parilis; nam ille coelicola, qui hinc a nobis nunc illo viro labi incipiente avolavit, quasi in ictu oculi priusquam terram tangeret subveniens, eum sublevavit; nec ullam fracturam, aut laesuram ille qui cecidit sentire potuit.
285Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0766D
Et post aliquam cum beato sermocinationem viro illa coelestis caterva quasi se exploratam sentiens, ad summa citius repedavit coelorum.
286Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0768B
Et post aliquantum quasi horae unius intervallum vir venerandus Columba eamdem sacram ingreditur domum, simulque cum eo aurea lux de summa coeli altitudine descendens totum illud ecclesiae spatium replevit, sed et illius exedriolae separatum conclave, ubi se Virgnous, in quantum potuit, latitare conabatur, eiusdem coelestis claritas luminis per interiorem illius cubiculi ianuam, quae ex minore patebat parte erumpens, non sine aliquo formidabili repleverat terrore.
287Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0769A
Postera die Sanctus illum advocans asperius obiurgavit inquiens: De caetero praecavere debes, fili, ne quasi explorator coeleste lumen, quod tibi non est donatum inspicere coneris; quia te effugiet.
288Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0772A
Hic ad Sanctum accedens, mirum dictu, caput in sinu eius ponens, ut credo, inspirante Deo, cui omne animal brutum sapit, sensu quo ipse iusserit Creator, dominum a se suum mox emigraturum, et ipsum ultra non visurum sciens, coepit plangere, ubertimque quasi homo lacrymas in gremium Sancti fundere, et valde spumans flere.
289Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0772D
Post talem superius memoratum terminatae versum perscriptum paginae Sanctus ad vespertinalem Dominicae noctis Missam ingreditur ecclesiam, qua continuo consummata, ad hospitiolum revertens in lectulo residet pernox, ubi pro stramine nudam habebat petram, et pro pulvillo lapidem, qui hodieque quasi quidam iuxta sepulcrum eius stat titulus monumenti.
290Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0773A
Huc usque extrema venerabilis patroni verba, quasi de hac taediali peregrinatione ad coelestem patriam transmeantis brevi textu narrata deducta sunt.
291Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0773C
Quo tabernaculum corporis egresso, facies rubens, et mirum in modum angelica visione exhilarata in tantum remansit, ut non quasi mortui, sed dormientis videretur viventis.
292Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0774C
Eadem quoque hora aliam visionem aliter revelatam unus ex eis qui viderant, Christi miles valde senex, cui nomen etiam potest dici Ferreolus, qui inter aliorum S. Columbae monachorum reliquias, et ipse S. Monachus in Dorso Thomae sepultus cum sanctis resurrectionem exspectat, mihi Adomnano illo iuvene in tempore cum grandi retulerat testificatione dicens: Illa in nocte, qua S. Columba de terris ad coelos felici et beato fine transiit, ego et alii mecum viri laborantes in captura piscium in valle piscosi fluminis Fende, subito totum aeri illustratum coeli spatium vidimus, cuius miraculi subitatione permoti, oculos ad Orientem elevatos convertimus; et ecce quasi quaedam pergrandis ignea apparuit columna, quae in illa nocte media sursum ascendens, ita nobis videbatur mundum illustrare totum, sicuti dies aestivus et meridianus sol.
293Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0774C
Et postquam illa penetravit columna coelum, quasi post occasum solis tenebrae succedunt.
294Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, ded.; 8 (auctor 1068-1081)
Ad quod nimirum valde arduum et viribus meis impar onus, eo maiorem flagito veniam, quoniam fere nullius qui me praecesserit vestigia sequens, ignotum iter, quasi palpans in tenebris, carpere, non timui, eligens in vinea Domini pondus diei ferre et aestus, quam extra vineam ociosus stare (Matth. XX, 3, 12).
295Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0462C (auctor 1068-1081)
Quibus secum quasi iam pro libertate et patria fortiter dimicantibus, superavit adversarios, vastatisque indigenis et ad internicionem pene deletis, terram eorum iuxta pollicitationem suam victoribus delegavit.
296Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0464C (auctor 1068-1081)
Truncum quoque ligni non parvae magnitudinis in altum erectum sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur universalis columpna, quasi sustinens omnia.
297Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0474B (auctor 1068-1081)
[Quae adhuc Dani reposcunt quasi legitima iuris sui.
298Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0485B (auctor 1068-1081)
Qui etiam vitam sanctissimi patris veridico sermone describens, more beati Iohannis quasi de alio scribens, innuit se fidissimum eius discipulorum testimonium perhibere sanctitati, quam cognoverat in viro Dei.
299Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0486A (auctor 1068-1081)
([33.] Cap. 29.) Praeterea legationis suae officium, quod ad praedicandum gentibus verbum Dei primitus a decessore suo susceptum est, et postmodum sibi iure successionis quasi hereditarium provenit, impigre executus est.
300Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0506B (auctor 1068-1081)
Cui etiam venienti perhibent suos et extraneos itinere tridui occurrisse, prae gaudio flentes, et quasi alteri Iohanni clamabant, dicentes.
301Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0519B (auctor 1068-1081)
At ille, qui ab initio regni sui totam spem in Deo posuerat, tunc vero et maxime commendans Christo eventum rei, cum bellum execraret, armis se tueri decrevit; et quasi alter David procedens ad bellum, filium lugebat Absalon, magis dolens illius scelus quam sua pericula.
302Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0528B (auctor 1068-1081)
([29.] Cap. 81.) Audiens autem rex Nortmannorum, Olaph filius Trucci, de coniunctione regum, iratus est contra Suein nimis, ratus eum quasi derelictum a Deo tociensque depulsum, a sua etiam multitudine facile posse depelli.
303Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0535C (auctor 1068-1081)
Quare tesaurum ecclesiae diu solliciteque collectum, et quasi minus necessarium, si infra parietes clauderetur, ipse ad commodum suae legationis curavit ita expendere, ut ferocissimos reges aquilonis hylaritate suorum munerum ad omnia quae voluit benignos obedientesque haberet.
304Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0546B (auctor 1068-1081)
Hunc tandem, quasi principem latronum, Bernardus dux capiens, in custodia tenuit, virumque arbitrans fortissimum, iniuncto secum foedere, dimisit eum.
305Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0548A (auctor 1068-1081)
Raro parrochiam visitavit; semel Hammaburg accessit, et tunc cum exercitu veniens, episcopatum, quasi non suum, despoliavit, abiensque velut terram salsuginis derisit.
306Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0561A (auctor 1068-1081)
Videns basilicae noviter inceptae opus inmensum vires quaerere maximas, nimis praecipiti usus consilio, statim murum civitatis a decessoribus orsum et quasi minus necessarium destrui fecit, iussitque lapides in templo poni.
307Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0561B (auctor 1068-1081)
Et hoc praesul absque mora praecepit dissipari, quasi aliud pulcrius cito facturus.
308Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0562B (auctor 1068-1081)
Aiuntque Bernardum ducem, cum pro nobilitate ac sapientia suspectum habuerit pontificem, saepe dixisse, illum quasi exploratorem positum in has regiones, qui infirma terrae alienigenis et caesari esset proditurus; ideoque dum ipse aut aliquis filiorum eius advixerit, episcopum nunquam bonum diem habiturum in episcopatu.
309Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0563B (auctor 1068-1081)
([9.] Cap. 125.) Post haec imperatorem ab Italia revertentem archiepiscopus noster fertur Bremam vocasse, occasione data, quasi, Lismonam visere deberet vel regem Danorum invitare ad colloquium, sed revera ut fidem exploraret ducum.
310Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0569A (auctor 1068-1081)
Quorum ille praesentia territus, solitis populum regemque impulit dolis, ut legati repellerentur, quasi non habentes sygillum apostolici.
311Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0569B (auctor 1068-1081)
Ea legatos cum ingenti honore quasi a Deo missos recipiens, magna per eos xenia misit archiepiscopo.
312Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0572B (auctor 1068-1081)
Godescalcus enim, de quo supra dictum est, vir prudentia et fortitudine praedicandus, accepta in uxorem filia regis Danorum, Sclavos ita perdomuit, ut eum quasi regem timerent, tributa efferentes et pacem cum subiectione petentes.
313Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0586B (auctor 1068-1081)
Citissime autem ad hylaritatem ab ira laudibus mulceri potuit vel suis vel alienis, et tunc quasi alteratus ab illo qui fuit, arridere coepit laudatori.
314Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0587A (auctor 1068-1081)
Et haec quidem ficet ficte ab adulatoribus et pro quaestu promitterentur, episcopus tamen, quasi de coelo sonuissent, vera omnia putabat, tractans ex Scripturis quaedam praesagia rerum, quae fieri debeant, hominibus data vel in sompniis, vel in auguriis, vel in communibus sermonum loquelis; vel in non solitis elementorum figuris.
315Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0588C (auctor 1068-1081)
(Cap. 157.) Ex quibus infestissimi erant tam illi quam ecclesiae nostrae dux Bernardus et filii eius, quorum invidia, simul et odia, itemque insidiae, obprobria et calumpniae traxerunt archiepiscopum ad omnia quae supra diximus offendicula praecipitem, et quasi vecordem fecerunt, dum minor ipsis et cedere videretur.
316Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0590B (auctor 1068-1081)
Cuius satellicio functus, in Ungaricam tunc expeditionem quasi magister regis et princeps consiliorum profectus est, relicto super negotia regni Coloniensi archiepiscopo.
317Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0593A (auctor 1068-1081)
Narravit faber illa cremans, magno se dolore coactum ad hoc sacrilegium, ut confringeret illas cruces, secreto quibusdam asserens se ad sonitum mallei audisse quasi vocem gementis pueri].
318Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0593C (auctor 1068-1081)
(1066.) Igitur omnes [simul] apud Triburiam congregati, cum rex adesset praesens, archiepiscopum nostrum quasi magum et seductorem a curia depulerunt.
319Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0594A (auctor 1068-1081)
Itaque multae insidiae multaque obprobria eorum adversum archiepiscopum, qui eo tempore, cum nil tucius haberet, Bremae sedit, quasi obsessus et custodia vallatus inimicorum.
320Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0599C (auctor 1068-1081)
Et de aliis quidem viris magnis legitur, quod gloriam [mundi] contempnentes, aulam regiam veluti secundam ydolatriam refugerint, iudicantes nimirum ad hoc philosophicum solitariae vitae ocium a tempestate seculi et tumultu palatii quasi ad portum et requiem beatitudinis veniendum.
321Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0602B (auctor 1068-1081)
Et tunc quidem vicedomnus noster, quasi fidelis dispensator et prudens, ad custodiendum pauperum elemosinas deputabatur.
322Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0603A (auctor 1068-1081)
Ac velut in civili Sillae victoria contigit, quem aliquis potentium privato odio infensum habuit, eum saepe ignorante archiepiscopo dampnavit, quasi ex eius praecepto.
323Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0607A (auctor 1068-1081)
[29.] Tandem saeva perturbatione morum infractus, cum simul exterioribus fortunae quateretur adversis, quasi navis obruta fluctibus, etiam corpore debilitari cepit.
324Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0609B (auctor 1068-1081)
Asserunt tamen aliqui, cum ita solus iacuisset, paucos interfuisse arbitros, in quorum praesentia de omnibus gestorum suorum offendiculis amaram in novissimo gesserit penitentiam, flens et eiulans se dies suos perdidisse, tuncque demum cognoscens quam parva, immo quam misera est nostri pulveris gloria; quia omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni (Isai XL, 6).
325Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0615A (auctor 1068-1081)
Quos tanta hilaritate singulos recepit, tenuit dimisitque, ut eum, posthabito papa, quasi patrem multorum populorum ultro universi expeterent, ingentia viro munera offerentes, eiusque benedictionem reportantes pro munere.
326Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0634A (auctor 1068-1081)
Et illi quidem ut stercora haec habent ad nostram credo dampnationem, qui per fas et nefas ad vestem anhelamus marturinam, quasi ad summam beatitudinem.
327Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p1; 7 (auctor -1081)
Ad quod nimiram valde arduum et viribus meis impar onus eo maiorem flagito veniam, quoniam fere nullius, qui me precesserit, vestigia sequens ignotum iter quasi palpans in tenebris carpere non timui, eligens in vinea Domini pondus diei ferre et aestus quam extra vineam ociosus stare.
328Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, IIII; 3 (auctor -1081)
Quibus secum quasi iam pro libertate et patria fortiter dimicantibus superavit adversarios, vastatisque indigenis et ad internicionein pene deletis terram eorum iuxta pollicitationem suam victoribus delegavit.
329Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXIIII; 5 (auctor -1081)
Qui etiam Vitam sanctissimi patris veridico sermone describens more beati Iohannis quasi de alio scribens innuit se fidissimum eius discipulorum testimonium perhibere sanctitati, quam cognoverat in viro Dei.
330Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, VII; 18 (auctor -1081)
Truncum quoque ligni non parvae magnitudinis in altum erectum sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur universalis columpna, quasi sustinens omnia.
331Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XV; 14 (auctor -1081)
[Quae adhuc Dani reposcunt quasi legitima iuris sui].
332Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXVI; 1 (auctor -1081)
Preterea legationis suae officium, quod ad predicandum gentibus verbum Dei primitus a decessore suo susceptum est et postmodum sibi iure successionis quasi hereditarium provenit, impigre executus est.
333Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XVIII; 9 (auctor -1081)
Et illi quidem uti stercora haec habent ad nostram, credo, dampnationem, qui per fas et nefas ad marturinam vestem anhelamus quasi ad summam beatitudinem.
334Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XI; 7 (auctor -1081)
Cui etiam venienti perhibent suos et extraneos itinere tridui occurrisse, pre gaudio flentes, et quasi alteri Iohanni clamabant dicentes: 'Benedictus qui venit in nomine Domini'.
335Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXVII; 5 (auctor -1081)
Et quasi alter David procedens ad bellum filium lugebat Absalon, magis dolens illius scelus quam sua pericula.
336Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XL; 1 (auctor -1081)
Audiens autem rex Nortmannorum Olaph, filius Trucci, de coniunctione regum iratus est contra Suein, ratus eum quasi derelictum a Deo tociensque depulsum a sua etiam multitudine facile posse depelli.
337Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, L; 2 (auctor -1081)
Quare tesaurum ecclesiae diu solliciteque collectum et quasi minus necessarium, si infra parietes clauderetur, ipse ad commodum suae legationis curavit ita expendere, ut ferocissimos reges aquilonis hylaritate suorum munerum ad omnia quae voluit benignos obedientesque haberet.
338Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXVI; 7 (auctor -1081)
Hunc tandem quasi principem latronum Bernardus dux capiens in custodia tenuit.
339Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXVIII; 4 (auctor -1081)
Raro parrochiam visitavit; semel Hammaburg accessit, et tunc cum exercitu veniens episcopatum quasi non suum despoliavit abiensque velut terram salsuginis derisit.
340Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XVIIII; 2 (auctor -1081)
Godescalcus enim, de quo supra dictum est, vir prudentia et fortitudine predicandus, accepta in uxorem filia regis Danorum Sclavos ita perdomuit, ut eum quasi regem timerent, tributa offerentes et pacem cum subiectione petentes.
341Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVIIII; 2 (auctor -1081)
Et haec quidem licet ficte ab adulatoribus et pro quaestu promitterentur, episcopus tamen, quasi de celo sonuissent, vera omnia putabat, tractans ex scripturis quaedam presagia rerum, quae fieri debeant, hominibus data Tel in somniis vel in auguriis vel in communibus sermonum loquelis vel in non solitis elementorum figuris.
342Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, III; 1 (auctor -1081)
Anno ordinationis suae primo, postquam pontifex sollempniter intronizatus ecclesiae Bremae nuptias peregit, videns basilicae noviter inceptae opus inmensum vires quaerere maximas, nimis precipiti usus consilio statim murum civitatis a decessoribus orsum et quasi minus necessarium destrui fecit iussitque lapides in templo poni.
343Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, III; 4 (auctor -1081)
Et hoc presul absque mora precepit dissipari, quasi aliud pulcrius cito facturus.
344Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, V; 3 (auctor -1081)
Aiuntque Bernardum ducem, cum pro nobilitate ac sapientia suspectum habuerit pontificem, sepe dixisse illum quasi exploratorem positum in has regiones, qui infirma terrae alienigenis et cesari esset proditurus.
345Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XV; 8 (auctor -1081)
Quorum ille presentia territus solitis populum regemque impulit dolis, ut legati repellerentur, quasi non habentes sygillum apostolici.
346Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XV; 15 (auctor -1081)
Ea legatos cum ingenti honore quasi a Deo missos recipiens magna per eos xenia misit archiepiscopo.
347Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVI; 1 (auctor -1081)
Noster vero metropolitanus tantum pro nobilitate certans et gloria terrena indignum habuit aliquem suorum exaltare, licet multos in obsequium traxisset egentes, arbitrans sibi hoc esse [quasi] dedecus, si aut rex aut quisquam magnatium suis benefaceret, 'quos ipse', inquit, 'tam bene aut melius possum remunerare'.
348Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVIII; 4 (auctor -1081)
Citissime autem ad hylaritatem ab ira laudibus mulceri potuit vel suis vel alienis, et tunc quasi alteratus ab illo, qui fuit, arridere cepit laudatori.
349Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLI; 1 (auctor -1081)
Ex quibus infestissimi erant tam illi quam ecclesiae nostrae dux Bernardus et filii eius, quorum invidia, simultates et odia, itemque insidiae, obprobria et calumpniae traxerunt archiepiscopum ad [haec] omnia, quae supra diximus, offendicula precipitem et quasi vecordem fecerunt, dum minor ipsis et cedere videretur.
350Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLIII; 8 (auctor -1081)
Cuius satellicio functus in Ungaricam tunc expedicionem quasi magister regis et princeps consiliorum profectus est, relicto super negotia regni Coloniensi archiepiscopo.
351Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLVI; 15 (auctor -1081)
Narravit faber illa cremans magno se dolore coactum ad hoc sacrilegium, ut confringeret illas cruces, secreto quibusdam asserens ad sonitum mallei se audisse quasi vocem gementis pueri].
352Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLVII; 7 (auctor -1081)
Igitur omnes [simul] apud Triburiam congregati, cum rex adesset presens, archiepiscopum nostrum quasi magum et seductorem a curia depulerunt.
353Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLVIII; 2 (auctor -1081)
Itaque multae insidiae, multa opprobria eorum adversum archiepiscopum, qui eo tempore, cum nil tucius haberet, Bremae sedit, quasi obsessus et custodia vallatus inimicorum.
354Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LV; 4 (auctor -1081)
Et de aliis quidem viris magnis legitur, quod gloriam [mundi] contempnentes aulam regiam veluti secundam ydolatriam refugerint, iudicantes nimirum ad hoc philosophicum solitariae vitae ocium a tempestate seculi et tumultu palatii quasi ad portum et requiem beatitudinis veniendum.
355Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVII; 7 (auctor -1081)
Et tunc quidem vicedomnus noster, quasi 'fidelis dispensator et prudens', ad custodiendum pauperum elemosinas deputabatur.
356Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVIII; 5 (auctor -1081)
Ac velut in civili Sillae victoria contigit, quem aliquis potentium privato odio infensum habuit, eum sepe ignorante archiepiscopo dampnavit quasi ex eius precepto.
357Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXIII; 6 (auctor -1081)
Tandem saeva perturbatione morum infractus, cum simul exterioribus fortunae quateretur adversis, quasi navis obruta fluctibus etiam corpore debilitari cepit.
358Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXXI; 12 (auctor -1081)
Quos tanta hylaritate singulos recepit, tenuit dimisitque, ut eum posthabito papa quasi patrem multorum populorum ultro universi expeterent, ingentia viro munera offerentes eiusque benedictionem reportantes pro munere.
359Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 286; XLIIII (auctor -1081)
Si autem nobilis fuerit, ad arborem illum quasi in eculeo extensum devinciunt ibique computrescere sinunt.
360Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 286; XLIIII (auctor -1081)
Yslande; in hac insula marina glacies insimul collisa se ipsum accendit et accensa quasi lignum ardet.
361Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 286; XLIIII (auctor -1081)
Si enim exierint, tanto algore exuruntur, ut quasi leprosi gliscente tumore decolorentur.
362Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, p5; 1 (auctor fl. 1059)
Ecc. 50. Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena, et sicut Sol refulgens Beatus Domnius.
363Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, p10; 1 (auctor fl. 1059)
Quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia in transitu aquae, et sicut thus redolens in diebus aestatis Beatus Domnius.
364Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, p13; 1 (auctor fl. 1059)
In tentatione inventus est fidelis, ideo iureiurando Ecc. 44. dedit illi gloriam in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum.
365Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, 2a; 3 (auctor fl. 1059)
Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pertioso, Ecc. 50. et sicut oliva pullulans, et Cipressus in altitudine se extollens Beatus Domnius.
366Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585B (auctor 1145-1221)
Quarto loco ponitur religiosa magistri conversatio, quae quasi in speculum est adhibenda novitio; quia, dum ei exemplum honestatis e vicino proponitur, ad imitationis studium efficacius provocatur.
367Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0587B (auctor 1145-1221)
In hac veste castitas est quasi pannus, qui conficitur ex lana, quae exprimit castitatem, eo quod corporis nesciat passionem.
368Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0590B (auctor 1145-1221)
Prima feria est spiritus timoris Domini; quae, dum peccatis et vitiis finem ponit, quasi servili operi spirituale otium anteponit.
369Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593B (auctor 1145-1221)
Sed quid est, obsecro, quod tantum de teipso mihi conquereris, et varias mentis tuae aegritudines mihi proponis quasi ad remedium et exponis?
370Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597A (auctor 1145-1221)
Haec idcirco dixerim amantissime, quia nimium cito caperis, et me videris diligere quasi de sanctitate mea conscius sis.
371Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597B (auctor 1145-1221)
Sed quid est, obsecro, mihi scribere, nisi alicuius responsi rescriptum requirere, ut, dum quasi compellor respondere litteris, indirecte litteras expetere videaris.
372Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602B (auctor 1145-1221)
Ignem quippe secreti amoris sub consideratione propriae vilitatis, quasi sub quodam cinere humilis animus contegit, unde se devoti cordis officina ad illustrationem et fervorem accendit.
373Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0603A (auctor 1145-1221)
Anni praesentis sterilitas, et totius mundi communis interitus me domi retinent, et quasi cuidam funeri assistere me compellunt.
374Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604C (auctor 1145-1221)
Ex quo enim granum frumenti coelestis in terra cecidit, quasi in se hordei saporem et spem piis iumentis exhibuit, dum et Deitatis suae medullam tunicavit folliculo mortalis corporis, et se necessitatum mearum exasperavit aristis.
375Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0604C (auctor 1145-1221)
Sed et nunc figuris quasi quibusdam pallearum folliculis medulla involvitur veritatis.
376Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605C (auctor 1145-1221)
Verum multa est illi in auro tuo fiducia, nec potest nobis laetitiam suae bonae voluntatis abscondere, quod te quasi thesaurum in agro abscondito meruerit invenire.
377Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0606A (auctor 1145-1221)
Dum enim tribus duos in charitatis compagine coniunxisti, quasi quinque virgines inter non fatuas effecisti.
378Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0606D (auctor 1145-1221)
Habemus puerperam nostram quasi olivam fructiferam: quae, cum sit mater misericordiae, oleum lampadibus nostris infundit, et cum sit regina iustitiae, ignem dilectionis accendit.
379Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0610C (auctor 1145-1221)
O si dotem hanc diligas, si sponsum hunc quasi parum tibi dederit non asperneris!
380Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613A (auctor 1145-1221)
Verum floris huius genus multiplici diligentia colitur, et ad huius philosophiae mysterium, septem quibusdam gradibus, quasi totidem disciplinis liberalibus pervehitur.
381Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0615A (auctor 1145-1221)
Nam quid est amor mundi, nisi quaedam phrenesis animi quae, dum nescit quae sursum sunt quaerere vel sapere, sed quae sunt super terram, quasi a sensu bonae valetudinis mentem efficit alienam?
382Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0621D (auctor 1145-1221)
Nonne quasi quosdam infestissimos pulveres pariunt mille occursus phantasmatum, quibus orantes vel meditantes importunissime molestantur, cum praesentissimae maiestati divinae assistimus, et alia pro aliis aut cogitamus, aut dicimus, quae nec nostri propositi sunt, nec loco, nec tempori congruunt?
383Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0621D (auctor 1145-1221)
Certe etsi pulveres isti oculos non eruunt nobis, confundunt tamen aciem, et ab intuitu verae lucis avertunt tempore orationis secundum praesentiam corporis coram Deo assistere in choro cum aliis esse, et quasi aut negligendo aut contemnendo praesentiam Dei per mundi spatia aut carnis vitia animaliter evagari.
384Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625C (auctor 1145-1221)
Nulla deinceps ratione splendor ille tam feliciter infulgens animo seipsum aestimanti viluerit; sed agitur in eo quasi post matutinum meridies, cum de splendoris aspectu et usu in amoris desiderium inardescit.
385Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628C (auctor 1145-1221)
Tertia feria est spiritus scientiae, quae, dum fluxos motus fluctivagosque discursus lubricae sensualitatis sub iudicio rationis coarctat, recteque intentionis firmitatem ab his lubricis motibus alienam separatamque demonstrat, quasi aquas inferiores in unum locum congregat, et aridam rectae intentionis apparere facit, quam pro suae gravitatis pondere, aut prae spiritualium graminum fecunditate terram vocat.
386Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628D (auctor 1145-1221)
Quarta feria spiritus fortitudinis est, qui dum nos contra rebelles motus, et adversantes incursus zelo discretionis accendit, et ad exsecutionem bonorum operum fortes et longanimes reddit, firmamentum fidei nostrae quasi quibusdam sideribus exornat et pingit.
387Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628D (auctor 1145-1221)
Quinta feria est spiritus consilii, qui, dum astuta hostis maligni consilia menti denudat et retegit, quasi quasdam bestias et reptilia super faciem terrenitatis nostrae repentia ad cautelae nostrae circumspectionem ostendit.
388Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628D (auctor 1145-1221)
Sexta feria est spiritus intelligentiae, qui dum nostrae regionis aciem invisibilium cognitione certam et nobilem reddit, quasi tunc primum et plene formatum hominem in paradisum voluptatis inducit.
389Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0630D (auctor 1145-1221)
Horum fide et dilectione, frequentatione et imitatione, quasi quodam lacte tenera simplicitatis nutritur infantia, quousque adulta in dies alimenta possit capere fortiora.
390Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0634C (auctor 1145-1221)
Ad illam potius tui laudem me transfero, quae in amoris carmine sic cantatur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
391Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0634C (auctor 1145-1221)
Cum enim nasceris, quasi rutilans aurora consurgis, ortus nimirum tuus vicem aurorae tenuit, in quo dies gratiae coepit; nox vero infidelitatis et ignorantiae finem fecit.
392Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0635A (auctor 1145-1221)
Caeterum cum de saeculo nequam assumpta es ad coelestia, facta es omni nequitiae spiritali terribilis quasi castrorum acies ordinata.
393Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637B (auctor 1145-1221)
Utinam quasi duos pullos columbarum nos sanctae exhibeat simplicitas charitatis!
394Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0639C (auctor 1145-1221)
Ecce consolator noster ad Patrem rediit, et tanquam verus obediens, capite inclinato, licentiam redeundi accipit: quasi enim licentiam redeundi accipit, dum, inclinato capite, spiritum tradit.
395Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0643D (auctor 1145-1221)
At tu, mater misericordiae, quia sum sicut lapis in acervo Mercurii, et quasi plumbum in aquis vehementibus, et ponderosus sum, quia me movere non possum: trahe me post te, ut currere post te valeam in odore unguentorum tuorum, in tuarum exemplis respirare virtutum, pennis orationum iuvari ut, te suffragante, prius discat anima mea Deum timendo a malo recedere, et postea tecum amando et iustitiam operando magnificare Dominum, cui est honor et gloria, imperium et potestas in omnia saecula saeculorum.
396Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650D (auctor 1145-1221)
Devote itaque petis et instanter pulsas ad ostium, ut tibi scribatur aliquid unde normam in te excipias, quasi aut doctus aut potens sim magistris correctioris vitae tradere instituta.
397Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0662C (auctor 1145-1221)
Utile est igitur in magnis et mirabilibus quasi nescire seipsum, ut quo amplius animum amoris pietas sursum elevat, eo amplius ex eodem amore ab omni tumore deficiens, ad humilitatis infima liquefiat.
398Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663D (auctor 1145-1221)
Per Eliam, qui et carne integer fuisse creditur, et ab Helios, hoc est a sole secundum aliquos nomen trahit, significatur veritas, vel evidentia operum lucis, quae quasi tabernaculum habent in candelabro excellentiae virginitatis.
399Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0676C (auctor 1145-1221)
Eorum qui sine proposito emendationis sunt, alii propriam iniquitatem in tantum diligunt, ut nolint a peccato desistere, etiamsi possint; alii quidem vellent iniquitatem deserere; sed consuetudine peccati, quasi inviti retinentur in peccati oblectatione.
400Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0688C (auctor 1145-1221)
Pater silentium diligit, quia, dum de substantia sua coaeternum sibi Verbum ineffabiliter generat et proponit, procul dubio ad huius arcani intelligentiam intentam cordis aurem requirit; unde in Psalmo loquitur: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV) Verbum quoque ipsum non immerito sibi fieri silentium exigit, quia, dum thesauros sapientiae et scientiae omnes in se custodit, ad illos quasi nostris auribus inculcandos, quasi quamdam linguam nobis non ignotam nostram humanitatem suscepit; unde Moyses: Prope est Verbum in ore tuo et in corde (Deut. XXX).
401Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0688D (auctor 1145-1221)
Spiritus etiam Verbi summam sibi obedientiam fieri voluit, dum Verbum abbreviatum, et ideo magis obscurum, quasi per quasdam glossas exponens, se in linguis igneis revelavit; nam glossae linguae interpretantur.
402Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0688D (auctor 1145-1221)
Spiritus enim sanctus de obscuritate Verbi abbreviati, id est usque ad servi formam exinaniti, quasi quamdam expositionem fecit, dum tanti mysterii causas ipsius Verbi discipulorum tam evidenti dispersione linguarum impressit.
403Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689A (auctor 1145-1221)
Hinc est quod Spiritus sanctus septiformis dicitur, quia in septem feriis ad vacandum Verbi auditorio componit et ordinat sabbatum cordis: unde illae feriae septem dona Spiritus sancti sunt, quae enumerat Isaias, quae quasi septem silentia sunt, dum universitatem vitiorum ab animo silere et cessare compellunt: nam et septenarius pro universitate ponitur, et silere cessare dicitur.
404Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689B (auctor 1145-1221)
Quasi igitur septem silentia sunt, quae universis vitiis silentium sua auctoritate imponunt.
405Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689C (auctor 1145-1221)
Silentium istud est medium, quo omnipotens Sermo ad medium mediator deducitur, et parvulum in medio discipulorum se statuens, se parvulis imitandum quasi modo genitis infantibus exhibeat in magistrum.
406Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0690B (auctor 1145-1221)
Sexto, quia in passione sua, quasi agnus coram se tondente obmutuit.
407Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691B (auctor 1145-1221)
Sepulcrum sane est guttur eorum, et de sepulcro gutturis tot quasi mortuos efferunt, quot mortis exempla in aliorum perniciem proponunt, perversa loquendo, et eadem actitando.
408Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0745D (auctor 1145-1221)
Ad illam potius tui laudem me transfero, quae in amoris carmine sic cantatur: « Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
409Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0745D (auctor 1145-1221)
Cum enim nasceris, quasi rutilans aurora consurgis.
410Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0746A (auctor 1145-1221)
Caeterum, cum de saeculo nequam assumpta es ad coelestia, facta es omni spirituali nequitiae terribilis quasi castrorum acies ordinata (Cant. VI).
411Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0746B (auctor 1145-1221)
Fuisti itaque quasi aurora consurgens in ortu.
412Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0753B (auctor 1145-1221)
Quasi oliva speciosa in campis (Eccli. XXIV).
413Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0701C (auctor 1145-1221)
Securis, inquam, est incarnatus Unigenitus, cuius quasi manubrium est humanitas, quia ferrum incidens subtilitas Deitatis.
414Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0702A (auctor 1145-1221)
» Verbum est Ioannis Baptistae, qui, dum Salvatoris adventum praecurrit, et ipsum venientem ostendit, quasi securim ad radicem arborum ponit.
415Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0702A (auctor 1145-1221)
Dum ergo de Virgine Filius Dei nasciturus praedicatur, quasi de virga securis processura promittitur.
416Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0721B (auctor 1145-1221)
Denique haec vetustas quasi quodam haereditario iure in omnes veteris Adae filios transiens, ita veternosi serpentis legibus obnoxios fecit, ut nisi Unigeniti subveniret nova in carne nativitas, ad interitum necessario traheret damnabilis illa vetustas.
417Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0721D (auctor 1145-1221)
Dum his fallacibus modulis totum se inclinat et impendit Herodes, dum se saltatrix impudica coaptat Herodias, et suo providet pacem incestui et facile obtinet truncari capite Ioannem Baptistam; Ioannes quippe gratia Dei dicitur, quae gratia quasi truncatur capite, dum eius principium ab illis praeciditur qui, veteris vitae capti voluptuosa dulcedine, divinae novitatis expertes inveniuntur.
418Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0722B (auctor 1145-1221)
» - « Peccator autem cum venerit in profundum malorum, » quasi cui raucedo vocem abstulit, non Dei iudicium laudat, non peccatum suum humiliter accusat, sed « contemnit (Prov.
419Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723D (auctor 1145-1221)
Ex tunc ad decem dierum exspectationem, quasi ad decem chordarum extensionem, repentino sonitu, Spiritus sanctus venit (Act. II), et ad Verbi omnipotentis intelligentiam, quasi ad psalterii melodiam, dum omnium gentium linguas consonas fecit, omne genus humanum convocavit.
420Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723D (auctor 1145-1221)
Psalterium, inquam, decem chordarum est Patris Unigenitus, quia, dum ad iustificationem hominum decem legis mandata proponit quasi decem chordas ad sui laudem in seipso tetendit.
421Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723D (auctor 1145-1221)
Se autem poenitentibus quasi citharam fecit, dum per carnem « et carnis peccati similitudinem (Rom. VIII) » innoxii corporis membra pro nocentibus in ligno crucis extendit.
422Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0724C (auctor 1145-1221)
Cithara non habet determinatum numerum chordarum, quia non est finis Dei miserationum, sicut scriptum est: « Misericordiae eius non est numerus (Orat. Eccl.) » Quod si novem angelorum ordines attendis, et quasi decimam chordam glorificati hominis supereminentem excellentiam, dum in hac consideratione Sapientiae bonitatem miraris, laudas et diligis, quasi decem chordas cuiusdam psalterii tangis.
423Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0725B (auctor 1145-1221)
Et quia de auctoritate Scripturae novam vitam, novum canticum dicimus, illa novem quasi novem notulas, in quibus disponatur novum canticum, appellamus.
424Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0725C (auctor 1145-1221)
Mirabilia quidem sunt opera naturae, sed quia usu viluerunt, quasi vetera sunt, nec interim novi cantici exsultationem merentur.
425Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0730B (auctor 1145-1221)
» Adhibe tibi huius aquae lavacrum, et « si fuerint peccata tua ut coccinum, quasi nix dealbabuntur (Isai. V).
426Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0730D (auctor 1145-1221)
5), quasi in totidem hydriis, continetur: Prima quidem hydria est ut obedientia plena iam sit, hoc est, ut indifferenter impleat omne bonum quod a maiore praecipitur; secunda est ut in faciendo moram pati nesciat; tertia est ut in faciendo praeceptum non praeferat aut nolentis responsum, aut vultum irascentis; quarta est ut ex voluntate id faciat, ne aut simulans bonum, aut malum cordis dissimulans, hilaritatem facies mentiatur; quinta est discretio in praeceptis, ut sciat etiam de quo, et quantum et quandiu obedire debeat, ne fallatur; sexta est longanimitas perseverantiae, quae ad plenum mentem purificans, aeternae glorificationis salute donatur: sicut scriptum est: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X).
427Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0739B (auctor 1145-1221)
Potest quippe intelligi impetus improvisa plenitudo gratiae sancti Spiritus, quam, dum candor lucis aeternae Mariae infunditur, quasi de Libano, qui candidatio dicitur, aquarum viventium torrens erumpit.
428Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742A (auctor 1145-1221)
Tale est cor sanctum, inviolabilis sanctitatis proposito firmum, a terrenis desideriis alienum, diversis virtutibus, quasi sideribus adornatum.
429Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1500A (auctor fl. 1173)
Iuvat Dei famulum Crucis suae baiulum; Assum quasi ferculum, Fieri spectaculum Angelis et gentibus.
430Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0441D (auctor c.1140–1212)
Quem idcirco per sermones distinxi, ut eorum sic quasi praesens allocutio legentium et illustret intellectum, et inflammet affectum: quatenus eorum nihilominus competens incisio, et fastidium auferat pigris, et desiderium conferat studiosis.
431Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0446A (auctor c.1140–1212)
Illi altario deserviunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radicem, si munus ad altare non defero.
432Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0449A (auctor c.1140–1212)
Ipsa quasi animae ostium est, per quod intrare ad eam vel vitam, vel mortem necesse est.
433Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0449C (auctor c.1140–1212)
Fatigant persaepe vitae huius negotia mentem, quae dum multimoda erumpunt, et in illam se ingerunt, quasi tumultuosis et procellosis eam hinc inde fluctibus, conquassare solent.
434Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0450C (auctor c.1140–1212)
Haec est regulus, de qua dicitur quod volat, quasi quibusdam pernicibus famae pennis, quia ipsis, qui longe positi sunt, versa in consuetudinem iniquitas, innotescit.
435Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0451B (auctor c.1140–1212)
Et quid dico dimidia, cum quasi dimidia fieri dicatur?
436Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0451B (auctor c.1140–1212)
Sic enim legitis: Factum est silentium in coelo, quasi dimidia hora (Apoc. VIII, 1) . In lubrico mens nostra semper est, infirma ad statum, prompta ad lapsum.
437Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0456A (auctor c.1140–1212)
Audi quid Sapiens sentiat super hoc: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius: novissima autem eius amara, quasi absynthium (Prov. V, 3, 4) . Salomonis sententia est, instruentis nos ad quem finem tendat, quod in anima prava [al. pravum] vel de carne, per mollitiem, delectat; vel mundus amoenum per speciem repraesentat; nam meretrix haec ipsa est concupiscentia carnis, ipsa est, et concupiscentia oculorum; utrobique, si quam [al. si quam potest] animam ad prostitutionem trahit; ibi eam per voluptatem polluens: hic autem per curiositatem dispergens.
438Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457B (auctor c.1140–1212)
Ipsa itaque et bona opera nostra Deo reddat accepta, atque commendet humilitas; ut ipsum esse scientes, qui operatur in nobis, et velle, et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 13) , supplici confessione dicamus ei: Omnia opera nostra operatus es in nobis (Isai. XXV, 12) , et illud Apostoli: Non sufficientes sumus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5) . VIII. Est itaque vera haec rectitudo in affectione, perfectum desiderium, et amor in voluntate nostra: primum mortificandi carnem; secundo contemnendi mundum; tertio humiliter in omnibus sentiendi de nobis.
439Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0458A (auctor c.1140–1212)
Nonne quia ipse lux est? hinc et praemisit: Ego sum lux mundi (Ibid.) . Quam Felix, qui non sibi soli vivit, sed et aliis, rectus ipse in cunctis, pro posse, motibus incedens, et recte nihilominus alios ducens: sanctis illis animalibus in hoc se similem ostendit, de quibus legimus: quia similitudo eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum (Ezech. I, 13) . Sicque uti carbo ardore succensus est, in eo, quod in seipso rectus existit: uti lampada vero lumen ministrat, in eo, quod recte alios ducit.
440Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0464B (auctor c.1140–1212)
Absit tamen, ut reprehendendos putemus viros Religiosos, qui talibus vestibus induuntur: aut ut nos super illos tumide efferamus, quasi eis in hoc sanctiores simus.
441Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0466C (auctor c.1140–1212)
Quid est enim quod de sacerdotibus, et Levitis filiis Sadoch praecipitur, ut vestibus lineis, cum ingressi fuerint portas atrii interioris, induantur, et non ascendat super eos quodcunque laneum, nisi quod nos, qui ex Dei gratia eius dona percepimus, qui et sacrum eius donum sumus, quique ad divinum sumus cultum assumpti; qui denique eius, qui veraciter iustus est, imo qui ipsa summa iustitia est, sumus filii per adoptionem, cogitationibus debemus subtilibus circumdari, nec quodcunque quod quasi grossum est, per hebetudinem in mente meditari, cum introitum quodammodo patriae coelestis, per purum et defaecatum desiderium super nos elevati, in sancta contemplatione incipimus ingredi.
442Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0467C (auctor c.1140–1212)
Nam ipse nobis factus est a Deo iustitia (I Cor. I, 30) . Et beatus Iob dicit: Iustitia indutus sum, et vestivi me quasi vestimento (Iob XXIX, 14) . Horum vestimentorum, si vultis accipere, in sancto Iacob, pater caligans fragrantiam sensit, quando ipsius delectatus suavitate in hanc vocem prorupit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Et bene pleni, quia de eius plenitudine nos omnes accepimus (Ioan. I, 16) . Haec etiam indumenta sacerdotii novi, quae nullus habere dignus est, nisi exuto veteri homine cum actibus suis, qui et corrumpitur secundum desideria erroris, novum iam induere didicit, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 24) . Qui haec indumenta non habet, vere monachus vel canonicus non est.
443Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0469C (auctor c.1140–1212)
- 5. Quibusnam sit Dominus Iesus in crucis patibulo, et quibus sit quasi in monumento.
444Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0470D (auctor c.1140–1212)
Venit quoque et illud, quod cum transfiguratus esset in monte, facta sunt vestimenta eius alba, quasi nix (Matth. XVII, 2) . Et ecce magnum sacramentum, fratres mei.
445Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0471B (auctor c.1140–1212)
Quid igitur de his sacra historia refert? Introeuntes in monumentum (Marc. XVI, 5) , haud dubium, quin sanctae mulieres, viderunt Iuvenem sedentem in dextris coepertum stola candida (Ioan. XX, 11, 12) . Et item: inclinavit se, scilicet Maria, et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes: unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu (ibid. 12) . Haec de resurrectione. De ascensione quoque legitis: Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis (Act. I, 10) . De eo autem, quod tertio loco posuimus, in Matthaeo scriptum habetis: quod resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba, quasi nix (Matth. XVII, 2) . Singula haec spiritualium mysteriorum profunditate gravida sunt.
446Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0472C (auctor c.1140–1212)
Istis, de quibus loquimur, Dominus Iesus quasi in monumento est, qui spiritualis dulcedinis suavitate illecti, ab humanae conversationis publico, in repositionis intimae occulto se includunt.
447Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0472D (auctor c.1140–1212)
Illis quoque, quos tertio, quasi in patibulo crucis elevatur, qui super omne, quod sub sole est, pernicibus sinceri amoris pennis evecti, dura quaeque pro Christi nomine pati gloriantur.
448Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0473D (auctor c.1140–1212)
Hoc esse puto, quod ingressurum asserit sanctum Iob quidam amicorum eius, quasi in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo (Iob V, 26) . In tali itaque aetate, perfectio Religiosae conversationis, in morte illius, contemptus vitae praesentis designatur; porro in condimento aromatum, spiritualium compositio virtutum; repositio mortui in loculo, suavissima quies et quietissima suavitas eius, qui plene exstinctus est mundo, in intimo mentis secreto.
449Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0475D (auctor c.1140–1212)
A dextris quippe, et a sinistris assistere exercitum caeli, propheta vidit, qui per mendacii spiritum, decipiendum Achab (III Reg. XXII, 19) praevidit. In reprobatione namque sua, iusta, sed occulta, quasi a sinistris incomprehensibilis, et irreprehensibilis, atque terribilis in consiliis super filios hominum Deus (Psal. LXV, 5) , habet Synagogam illam reproborum, et perditionis massam; stipulam utique siccam, aeternis incendiis praeparatam.
450Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0481A (auctor c.1140–1212)
Et quia supremum, in illa interna genitura tua, et quodammodo singularem praecordiale gaudium istud obtinet locum, et quasi specialem quemdam a te erga se extorquet affectum, iste nimirum Isaac, et unigenitus tuus, et a te est dilectus.
451Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0488A (auctor c.1140–1212)
- 13. Quaenam exuenda vetustas, et morum novitas amplexanda, quasi priori adversa.
452Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0494C (auctor c.1140–1212)
Nam quasi quoddam est, iuxta hunc sensum, malum vinum perversitas morum.
453Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0494D (auctor c.1140–1212)
Nunc in asperitatem detractionis per impatientiam prosiliunt; nunc vero in vanitatem adulationis quasi ad gratiam se inflectunt.
454Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0500B (auctor c.1140–1212)
Quidam vero ad priorem reverti locum et ordinem erubescentes, aliam domum et ordinem adiere, ac in ea forte manere et eum tenere vel nolentes, vel non valentes, adhuc ad domum aliam et ordinem alium migravere: sicque vento leviores et instabiliores effecti, quasi multa fercula gustaverunt, nec se uno refecerunt: dumque ubique religiosi esse voluerunt, religiosi quoque nusquam fuerunt.
455Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501B (auctor c.1140–1212)
Scandalum, dum eos deseris et ad alios accedis: quasi vel pro nihilo, vel pro modico habenda sint, quae apud eos ordinis instituta sunt.
456Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502C (auctor c.1140–1212)
Ingressus es, inquit, charissime, professusque militiam, in qua non solum aperte obsistentis hostis violentia est propellenda, sed et quasi consulentis astutia cavenda.
457Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502D (auctor c.1140–1212)
Et licet illi monachicum propositum tenendum quasi concedat, tamen quia sub talibus, aut inter tales, aut in eo loco incoepit, illum stultum nimis imprudentemque multimodis versutiis arguere non cessat, ut, dum illi persuadet, accepto Dei beneficio, ingratum insistere, iusto iudicio nec ad meliora proficiat, nec quod accepit, teneat, aut in eo inutiliter persistat.
458Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504D (auctor c.1140–1212)
Perfunditur, et inflatur veneno isto mortifero pectus, ignescunt oculi, labia tremunt, torquentur viscera, et toties quasi lethali virulenti gladii cuspide pungitur, quoties eum adversus quem commotus est conspicatur.
459Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506B (auctor c.1140–1212)
Quasi enim quoddam sacrificium est perfectio, quam aggrederis, huius magnae conversationis.
460Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506B (auctor c.1140–1212)
Cum vero consensus illud spontaneus tam fratrum, quam praelatorum tuorum commendat, quasi magnum quemdam ex se fragrantiae odorem emittit.
461Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506B (auctor c.1140–1212)
Quasi insipidum quippe in mensa ferculum apponis, cum aliquid, nonnunquam etiam bonum, sine pace cohabitantium agis.
462Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0507B (auctor c.1140–1212)
Ut quid enim tale quid arriperes, super quo illudant te, videntes defectum tuum, et dicant: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? (Luc. XIV, 30.) Igitur ut breviter tria haec in fine sermonis huius colligamus, si hanc voluntatem tuam, qua locum professionis tuae mutare proponis, et puram agnoscis, ut Deo placeat, et pacificam, ut eam proximus acceptet, et moderatam, ut ad debitum finem eius, effectum tua infirmitas producere queat: non te puto aliquem, quasi votum tuum frangas, incurrere reatum, si, ut saepe dictum, in quo professionis te vinculo ligasti, non istis atque illis, de quibus supra tetigimus; sed et aliis his non dissimilibus modis, qui nunc animo non occurrunt, mutaveris locum.
463Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510C (auctor c.1140–1212)
Et quasi eorum quae vendidisti pretium pauperibus expendis, dum per dona spiritualia, quae mediante plena abiectione temporalium percepisti, non solum corporali, sed et spirituali eorum qui indigent, necessitati proximorum auxiliaris.
464Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0512B (auctor c.1140–1212)
406-409. Igitur contemnenda plane, et quasi conculcanda evidenter ostendunt eorum pretia, quae vendebantur, dum ea pedibus proiiciunt.
465Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0513C (auctor c.1140–1212)
Merito, frater mi, promisisti conversionem morum tuorum iuxta apostolicam institutionem, quia nimirum haec ab eis quatuor instituta, quasi quamdam formam et exemplar habes, ut tuos per eorum conversionem, ad bonum mores, secundum ea in grata sanctae honestatis venustate componas.
466Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0516C (auctor c.1140–1212)
Et magna admodum videtur esse licentia haec, quam tibi concedit, ut facias, non quasi unum aliquid, sed quidquid vis.
467Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0536C (auctor c.1140–1212)
Multoties utique videmus contingere istud, ut cum videlicet vitia sua quasi caute, et latenter se agere aestimant, ipsi quoque seipsos, dum nesciunt, manifestent: culpamque suam tunc magis contingat patere, cum plus aestimant latere.
468Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537D (auctor c.1140–1212)
Ut enim Scriptura dicit: Nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21) . Et si iuxta id quod Apostolus dicit, non sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis (II Cor. III, 5) , multo minus sufficientes sumus in hac nostra vita, quae tota tentatio est, a telis tentantis libidinis nos illaesos conservare.
469Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0538D (auctor c.1140–1212)
Si ante admonitionem aliquantum fuit percussus in eo quod deliquit, iam nimirum quasi vulnus in anima incurrit, dum admonitioni obtemperare contempsit.
470Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0538D (auctor c.1140–1212)
Ideo iam quasi vulneratus prodendus est: et ad hoc prodendus, ut sanetur.
471Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0539A (auctor c.1140–1212)
Nam quasi nonnihil noxium infert, qui cum potest, noxium non aufert.
472Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0543C (auctor c.1140–1212)
Non solum autem hoc: sed ne vestem, quam habet frater, quasi propriam habere se posse putaret, si in proprio loco eam sibi reponere liceret.
473Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0544C (auctor c.1140–1212)
Tamen si vestra toleratur infirmitas ut hoc recipiatis, quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete, quod ponitis: ita sane ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant, maiori studio, et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria (Sap. I, 1) . Ideo in unum locum sub communibus custodibus habeatur: ut hoc ipsum, quod quasi in proprios usus accipitur, non proprium, sed commune credatur.
474Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0544C (auctor c.1140–1212)
XII. Est autem contra omnem formam religionis, est et contra communionem fraternae charitatis, ut aliquis, qui communem vitam est professus, quidquam sibi velit quasi proprium operari.
475Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0545A (auctor c.1140–1212)
Utique consequens est, quod nihil occulte accipere debemus; dum quidquid accipimus, non quasi proprium habere, sed magis in commune referre iubemur.
476Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0550A (auctor c.1140–1212)
Et cum transit in odium ira, quasi in trabem vertitur festuca.
477Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0550B (auctor c.1140–1212)
Odium quippe, quod est ira inveterata, tantum ex vetustate malitiosa robur perniciosum accipit: ut quae dum simplex ira fuit, quasi festuca dici potuit, iam accedente duritia insensibili, ac perseverantia, merito trabes possit appellari.
478Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0552D (auctor c.1140–1212)
Tunc autem laesus plene dimittit, quod ei laedens intulit, quando in nullo eum penitus post remissionem minus diligit, quam ante remissionem [f. laesionem] eum diligebat. Nam si quid ei de affectu pristino tollit, aliquid adhuc apud se quasi tenet, et non dimittit.
479Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0553D (auctor c.1140–1212)
Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt: citius quidem flammas faciunt, sed protinus in favillam frigescunt.
480Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0557D (auctor c.1140–1212)
Nam quasi arcus tenditur, cum os aperitur, et indiscrete volans sagitta ferit et vulnerat, cum lingua temere se movens, proximum corripit et contristat.
481Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0558B (auctor c.1140–1212)
Ut autem Ecclesiastes dicit: Verba sapientum sunt quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11); quia vero, prout officium exigit, sincera pro eis affectione solliciti sunt; nullo modo quidquam in eis aequanimiter videre possunt per quod, vel Deum offendant, vel aliquod in animabus suis periculum, vel dispendium incurrant.
482Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0568D (auctor c.1140–1212)
Nam, quasi Ioseph uxorem domini sui prostituit, cum prior eamdem per omnia cum conventu familiaritatem, et super conventum potestatem, quam, habet abbas, praesumptione temeraria habere contendit: cum praecipiat pater, et advocatus noster, ut praeposito tanquam patri; sed multo magis presbytero obediatur.
483Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0571B (auctor c.1140–1212)
Quasi vera salus custodietur, cum illibata sanctitas in religiosa conversatione conservatur; et quasi amissa salus reparatur, cum quae minus servata est sanctitas, emendatur.
484Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0572A (auctor c.1140–1212)
Nescio quomodo quasi innatus naturaliter humano animo potestatis videtur appetitus; ita ut rarus sit, qui eam vel cum non habetur, non desideret, vel cum habetur, amittere non formidet, et cum forte amittitur, amisisse se non doleat.
485Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0572D (auctor c.1140–1212)
Quasi cuiusdam arboris radix illa est; haec profecto quasi eius est fructus.
486Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0573A (auctor c.1140–1212)
Nam in quantum in charitate mentis fervidi sunt, in tantum nimirum in servitute operis flammescunt, ut sanctorum sit similitudo animalium, et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum (Ezech. I, 13) ; in quantum vero in illa frigidi sunt, in tantum et in ista steriles existunt.
487Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0574D (auctor c.1140–1212)
Hinc gentilis hominis consilium audit Moyses (Exod. XVIII, 24) ; ludit coram Domino rex David, et est humilis in oculis suis (II Reg. VI, 14) : accinctus lumbos Elias currit ante Achab (III Reg. XVIII, 46) ; tangi a mulieribus non dedignatur Elisaeus (IV Reg. IV, 47) et sanctae mulieris ipsum in oratione sua Dominum alloquentis haec vox est: Domine habes omnium scientiam, et nosti quod oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae (Esth. XIV, 14) . Et adiungit: Tu scis necessitatem meam, et quod abominer signum superbiae, et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei (ibid., 16) . O quam isti in imo, quos modo breviter tetigimus, apud se erant prostrati, qui tamen valde in alto coram hominibus fuerunt erecti?
488Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0577C (auctor c.1140–1212)
Nam timere, servorum est; et quasi sub lege gemunt qui inviti a malo recedunt.
489Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0578A (auctor c.1140–1212)
XVII. Ut autem in hoc libello, quasi in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur.
490Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0578C (auctor c.1140–1212)
Scriptura sacra quasi quoddam speculum mentis nostrae oculis apponitur, ut interna nostra facies in ea videatur.
491Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0583B (auctor c.1140–1212)
Quia quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (ibid., 23) . Estne peccatum grande, peccatum ariolandi?
492Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0589C (auctor c.1140–1212)
Et quid ei ait, qui nuntiavit? Fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38) . Praemisit quoque: Ecce ancilla Domini (ibid.) . Quasi vocis subsequentis causa fuerit ista praecedens: et quidem ita est.
493Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0589D (auctor c.1140–1212)
Dumque de se supra modum sublimia sentiunt, longe infra eos, qui sibi praesident, cernunt; utque se eis obediendo inclinent, quasi seipsos hoc agentes degenerent, pro quodam magno extremae vilitatis modo habent.
494Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0595A (auctor c.1140–1212)
Nam delicta quis intelligit? (Psal. XVIII, 13.) His autem praecavendis et abolendis (praecavendis, inquam, ut aegritudini spirituali causam et occasionem auferant: abolendis, ut salutem forte amissam restituant), quasi quidam medici praelati in sancta Ecclesia instituti sunt, qui competentibus appositis medicamentis vel custodiant sanos, vel restituant aegros.
495Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0596A (auctor c.1140–1212)
Et mala nimirum ista, quasi quaedam mortifera duo vulnera dixerim, quibus coenobita quilibet ipsum animae suae incurrit detrimentum, nisi ei fuerit per remedium poenitentiae subventum.
496Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0603A (auctor c.1140–1212)
Nonne ager iste una miro modo varietate, et varia sententiarum innumerabilium unitate ornatus quasi diversorum florum suave olentium et ineffabili decore fulgentium redimita est ornatu sacra Scriptura?
497Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0603C (auctor c.1140–1212)
Puritati quoque meditationis insistere officium eius est, ut omnino a suo corpore vacet, licet suo corpus [officio deesse videtur] insistat. XIII. Quamplures novimus viros religiosos in labore exteriori internae institisse meditationi, et quod hora lectionis in claustro de vitalibus sacrae Scripturae alimentis quasi comederant, hora quoque laboris volvendo et revolvendo quibusdam nodis continuae ruminationis arctius in memoria ligasse.
498Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0613B (auctor c.1140–1212)
Sit eis exemplar, et forma, speculum quoque, et quasi quidam liber vitae; in quo evidenter, quid eligere debeant, quidve respuere, legant.
499Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0618A (auctor c.1140–1212)
Nonne quasi quodam laborioso circuitu terram eos ipse etiam in Evangelio Dominus perambulare asserit, qui Martham in ipsorum persona alloquens: Martha, Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima (Luc. X, 4) . Nigredo quaedam sollicitudo est; est et turbatio, quia a mente tam illa, quam ista serenitatem tollit, et quamdam ei offuscationem inducit.
500Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0620A (auctor c.1140–1212)
Apud ipsos vita penitus abiecta mortali, Sara mortua est morte vitali, vitamque habens absconditam cum Christo, in Deo, in spelunca actionis pariter et contemplationis, et ideo duplici, sepelitur (Gen. XXIII, 19) . Apud ipsos seri patris semen, beatum gaudium, ut nomen portet in re, habens in Spiritu sancto Isaac, qui puteos tam diu fodere non cessat, quousque aquam vivam reperiat (Gen. XXVI, 19); deambulans per viam, quae ducit ad puteum, cuius est nomen Viventis, et Videntis; et egrediens ad meditandum in agro, inclinata iam dic (Gen. XXIV, 62, 63) . Apud ipsos vir simplex domum mentis inhabitans Iacob, natale solum deserit; unoque de iacentibus lapidibus capiti supposito, in Bethel, post solis occasum, in idipsum dormit in pace, et requiescit (Gen. XXVIII, 11) : ubi angelorum per charitatis scalam, usque ad coelos pertingentem, ascensum pariter et descensum, Dominumque scalae contemplatur innixum (ibid., 12, 13) . Idem etiam apud ipsos, iam potitus exoptatis nuptiis, amorem sequentis priori praefert; mercede tamen conductus pro mandragoris filii sui, eiusdem prioris repetit cubile (Gen. XXX, 14, 17) ; et multiplici tandem utriusque prole fecundus, domum festinat adire paternam; et ne terram duabus viis ingrediatur, ab angelo iam ascendente aurora, tangitur in femore, et uni ex toto pedi innitens, claudus incedit (Gen. XXXII, 25) . Apud ipsos simul contingit, et ortus Beniamin et occasus Rachelis (Gen. XXXV, 17, 18) . Apud ipsos mortuus Ioseph, conditus aromatibus, ponitur in loculo in Aegypto (Gen L, 25) pro eo quod specialiter apud eos, in tenebroso vitae praesentis exsilio, extinctus mundo huic, et multimodis virtutum odoribus refertus, quasi Rachelis primogenitus, in internae contemplationis secreto, absconditur fructus; quia et fluvius quartus ipse est Euphrates.