'quia' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 577748 hits      Show next 500

Nor id , p4, 10 found in
Nor id , p6, 19 found in
Nor id , p8, 43 found in
4A Teramensis archipresbyter, Epistolae, 1; 13
Sed aliquantulum consolationis intueor, quia ille, qui me huius ignominie violavit infamia, numquam cum aliquo potuit longe amicitie continuator existere.
5Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1341A (auctor fl. 1130)
Sed fortasse quis dicit tunc vere potuisse frangi corpus Domini, quia adhuc mortale erat: nunc non posse, quia iam est immortale.
6Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1343C (auctor fl. 1130)
Verum in hoc loco ubi de proprietate agimus, spiritualem rationem intermisecuimus: quia sapientiam Dei, quae disponit omnia suaviter, congrue corporalia facta secundum spiritualium rationem ordinare accipimus, Psalmista quoque attestante: Omnia in sapientia fecisti.
7Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1343D (auctor fl. 1130)
Igitur, secundum fidem Evangelii, quod dixit, benedixit et fregit; Apostoli quoque qui dicit, Panis quem frangimus; Lucae etiam evangelistae qui dicit, Panis fractionis: contestante nihilominus spirituali ratione fultus, corde credo, ore confiteor ad salutem, quia veraciter corpus Christi manibus frangitur sacerdotis.
8Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1344B (auctor fl. 1130)
At alii quidem unusquisque quid sentiat, videatur: mihi autem pium et bonum est sentire, quia illud corpus, quod magna illa et nimis incomprehensibilis sublimitas Deitatis suum proprium esse voluit, meffabili quadam ac singulari atque divina potentia non solum mortalia, sed etiam immortalia ac coelestia corpora longissime exceliat.
9Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1345B (auctor fl. 1130)
Et mox evangelista: Et deridebant, inquit, eum, scientes quia mortua est.
10Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1345C (auctor fl. 1130)
Veritas locuta est, dicens: Non est mortua: aut Veritas verum dixit, et evangelista falsum, scientes, inquiens, quia mortua est.
11Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1345D (auctor fl. 1130)
Bene ergo de mortuis, si tamen post resurrectionem in aeternum cum Deo victuris dicitur: Omnes vivunt ei, quia ille immortalitatis status incommutabiliter eos manet: mors vero, quae eos nunc temporaliter tenet, aliquando non esse habet.
12Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346A (auctor fl. 1130)
Et apud nos quidem localis divisio fractionis comprobatio est, quia membrum quod a se invicem disiunctum et localiter divisum videmus, fractum esse tenemus.
13Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346B (auctor fl. 1130)
Quod ergo apud nos fractum est, quia localiter divisum est, apud Deum integrum manet, cui omnia loca unus locus est.
14Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346B (auctor fl. 1130)
quod ob id solum, et cum frangitur integrum manere non usquequaque improbabiliter possit asseri, quia miro et ineffabili modo unum cum illa substantia factum est, et unum cum illa etiam in ipso tempore fractionis suae manet, quae nullam ullo modo fractionem recipiens, semper integerrima manet; qui est ipsa semper infracta et indivisa deitas.
15Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0463A (auctor c.945–1004)
Sciendum quippe est quod sacerdos quotidie inter missarum solemnia non pro haereticis vel schismaticis, sed pro orthodoxis tantum atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus Deo supplicans intercedit, a qua nimirum supplicatione alienus existit qui in verbo vel opere se ab eorum unanimitate superbiendo dividit; qui vero se peccatis obnoxium vel fide dubium humiliter confitetur, portandus et corrigendus est non ut extraneus, sed ut frater, quia nec dum partem suam posuit cum hypocritis, praesertim cum et Petrus princeps Ecclesiae Deum negaverit, et Thomas in fide dubitaverit; siquidem ex utroque sexu fidelium tres ordines, ac si tres gradus, in sancta et universali Ecclesia esse novimus; quorum licet nullus sine peccato sit, tamen primus est bonus, secundus melior, tertius est optimus.
16Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0463C (auctor c.945–1004)
Ecce ratio: si inter eos sit quibus licet, nulla poena mulctatur, sed etiam digna praemio habetur, eo quod obediendo, castitate contenta sit quam Apostolus docuit; propterea autem adiectum est si inter eos sit quibus licitum est, quia sunt in utroque sexu qui se voto obligant ut, si virgines sunt, in virginitate permaneant; et, si virgines non sunt, spreta carnis copula in caelibatu perpetualiter vivant; est etiam cognatio vel propinquitas generis, a cuius carnali commistione prohibentur omnes qui sunt sub catholica fide.
17Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0463D (auctor c.945–1004)
Porro inter eos qui se voto obligant, vel inter eos qui nec dum transierunt septimam generis lineam, detestatabile connubium ita sub poenitentiae remedio solvendum est illico, sicut illud quod poenitentia non indiget, quia ex auctoritate licet, nunquam solvendum est, nisi aut alterius coniugum morte, aut utriusque caelibatus professione.
18Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0464A (auctor c.945–1004)
quae virtus virginitatis cum in humilitate solidatur, singularis meriti recompensatione donabitur, quia Deus repromittit virginibus quod sequantur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4); hac virtute sanctimonialium decoratur venerabile collegium, hanc se gaudent multi per omnes viriles ordines promeruisse in gremio suae matris Ecclesiae.
19Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0465A (auctor c.945–1004)
Verum quia de singulis ordinibus quae videbantur dicta sunt, qualiter alterius in alterum promotio fiat tacendum non est.
20Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0465C (auctor c.945–1004)
IV, 32), ita, per totum orbem terrarum, eorum omnium qui, secundum doctrinam apostolorum, unum in Deo sapiant, una est Ecclesia, quae de Graeco in Latinum convocatio interpretatur, quia ad unam fidem et ad unum baptisma omnes vocamur.
21Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
Attamen eamdem aquam diverso tenore dulcem et amaram est inveniri possibile; quod, quia ex contingenti fit, aliquando nostram opinionem fallit, ut, quae creditur dulcis, amara existat.
22Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
Sic quoque talis negotiatio bona aestimatur, cum pro certo mala sit, quia turpis lucri gratia contingit: de qua re adeo consuetudo inolevit, ut hoc iam credatur sine peccato fieri.
23Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466C (auctor c.945–1004)
Verum Spiritus sanctus per os beati papae Gregorii dicit: Quia benedictio illi in maledictionem vertitur qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur, a qua maledictione nullus extraneus habetur, qui lucri cupiditate se ministerium ecclesiasticum invasisse laetatur (L. VII, Epist. 3).
24Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466D (auctor c.945–1004)
Nempe hoc est quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit: nam propter pecunias specialiter leprosum ordinavit: Pecunia, inquit, tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20), quia donum sancti Spiritus gratiae pretio comparasti, et commercium miserabile in animarum exitium peregisti (Lib.
25Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0468A (auctor c.945–1004)
Quamobrem, piissimi, more praedecessorum vestrorum regum illis assensum praebete conciliis quibus per reconciliationem res publica melioratur et crescit; quia, si quocunque conciliabulo alterius praedia vel possessiunculas alter privatis negotiis velit sibi adscribere, ac ideo, fratris damno, pecuniam per arcas et loculos aggregando, sitim suae avaritiae exstinguere, non observata tricennali lege quae emanavit ex constitutione principum seu auctoritate canonum, sciatis procul dubio quod ad vos hoc malum respicit, qui idcirco regni apicem tenetis, ut iustum iudicium omnibus faciatis.
26Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0468C (auctor c.945–1004)
Ecce coram Deo in Christo non mentior (Gal. I, 20), quia, audita insequentium conclamatione, ultra quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae et beneficiorum tanti viri, cuius nix capitis reverendum ostendit, excepta primatis praerogativa et sacerdotali infula.
27Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0469A (auctor c.945–1004)
Testis mihi est Deus quod, salvo iure nostri monasterii, ad omnia quae regulariter iniunxisset obtemperare paratus fui, et, si aliquid mali commerui, manente rerum copia inconcussa, episcoporum iusta iaculetur in me sententia; quia ipse solus, ut debuerat, nunquam iusto amplius, nisi clandestina exsecutione, in me desaeviet.
28Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0469D (auctor c.945–1004)
Porro qui offert munus suum ad altare, non ibi reconciliabitur mihi pro scelere, quia proditus est Ecclesiae?
29Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0470B (auctor c.945–1004)
Tunc enim iusta est excommunicatio pastoris, quando canonica vocatio in reum praecessit, et ille reatum suum sub iudicio Ecclesiae corrigere noluit, eoque modo elatione tumidum a sanis ovibus segregat, quem divino iudicio segregandum non ignorat; et quia in suum pastorem excommunicatus peccaverat, eum alter absolvere nec debuit nec potuit.
30Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0470C (auctor c.945–1004)
Porro quicunque fratri meo in me peccanti excommunicationem intorserit, non ille ei peccatum dimittit, sed ego in quem peccavit, a quo excommunicationis malo regnum vestrum purgate, serenissimi principes, quia vix est in eo aliquis hominum qui saltem idcirco excommunicatus non sit, quoniam in convivio vel pacis osculo excommunicato adhaesit.
31Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0420C (auctor c.945–1004)
(HORAT. Ep. I, II, 11.) Ita Remensi Ecclesiae accidit ut in rebus sanctae Mariae vindicatum sit quidquid Arnulphus et Gerbertus commiserunt mali; et, quia utrumque ut amicum et colo et colui, si qua in eis reprehensione digna comperi, quamvis eis displiceret, non tacui.
32Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0422A (auctor c.945–1004)
Unde quaedam venerabilis femina, Ildegardis nomine, super his obstupescens, cum Romam ire disponebat, lacrymabiliter expostulavit iure propinquitatis quatenus litteris nostris vobis commendaretur, quae peccatrix est et nobilis, non autem ideo nobilis quia peccatrix, sed ideo peccatrix quia nobilis: nam, lenocinante humani generis inimico, multa in saeculo saecularis mulier commisit, pro quibus poenitentiae remedium expetiit, et consilio bonorum virorum duo monasteria, unum canonicorum, alterum sanctimonialium ex propriis rebus et possessionibus construxit, in singulis quoque, novem ferme millibus a se invicem disparatis, tantos reditus delegavit, ut sufficere possint etiam plurimis quam sunt animae utriusque congregationis.
33Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0423C (auctor c.945–1004)
Quod ideo vestrae charitati obieci, quia plus aequo distulistis mittere indiculum vestrae legationis: ac idcirco vobis parere mihi fuit impossibile, quibus placere omnimodis gestio, nec unquam bonorum praeceptis inobediens apparebo, nisi constrictus aut religionis proposito, aut temporis articulo.
34Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0424D (auctor c.945–1004)
Ad quid enim aliud amicus meus apostoli verba ad me retorsit, dum in sermone meo est et non esse enuntiavit (Iac. V, 12), nisi quia aut quod est non esse, aut quod non est esse fatentem reprehendere voluit?
35Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0425C (auctor c.945–1004)
Quam quaestionem expediendo ei ad plenum satisfacere nequivi, partim ob difficultatem sui, partim quia nec locus nec tempus sufficiebat negotio huiusmodi; nunc vero, occasionem nactus, explicabo quomodo se habeat congeries numerorum in praedictis canonibus, exposita prius ratione qua in singulis Evangeliorum libris sunt tripliciter praefixi numeri, quorum alii capitula, alii aeras, alii subnotationes designant, communes scilicet et proprias, et capitula quidem nec non aerae ex minio hoc videntur differre, quod capitula exprimuntur maiore charactere, aerae vero nusquam denarium excedunt, nec infra denarium ex ordine se sequuntur, nisi contingat.
36Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0427A (auctor c.945–1004)
Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptisans.
37Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0427A (auctor c.945–1004)
His ita praemissis, sobrius lector intelligit quia Ioannes nunc hic nunc illic tetigit quod Matthaeus et alii collegerunt in ordine unius suae subnotationis: quapropter in eiusdem Ioannis Evangelio post primam subnotationem quater est facta similium numerorum repetitio; siquidem de viro venturo et de baptismo Ioannis, ubi ille alterum retulit, alterum reticuit; et rursus alibi utrumque simul dixit; ad ultimum de praedicto viro venturo repetiit, quem Christum vocavit.
38Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0427D (auctor c.945–1004)
Idcirco quia, evolutis quamplurimis Evangeliorum voluminibus, nusquam inter LXX et XCVIII subnotationem, ulla in canone reperitur, quapropter eamdem Matthaei LXXXVI scilicet subnotationem, in sexto tantum canone apud Matthaeum reperire poteris, et nusquam alibi, ideoque non ibidem scribenda est aera prima, sed potius aera sexta, sicut unius antiqui voluminis series recensita innotuit.
39Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0428D (auctor c.945–1004)
Tandem quia, venerabilis Pater, ex praedicti viri commentariis ista enodando transtuli, atque ea non praeiudicii sed iudicii censurae direxi, qui, illius benevoli fratris sagacitati satisfacere volens, me apud vos fuisse verbosum aut nimis garrulum pertimui, timendo plura dicere supersedi.
40Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0428D (auctor c.945–1004)
Restat tamen ei, quia fortassis non didicit, quid sit aera proprie exponere, eo quod Isidorus, quem sum secutus, ea sit usus quam frequenter in canonibus.
41Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0429C (auctor c.945–1004)
Sub ovina pelle lupi ad monasterii asylum confugiunt, subselliis se pro latibulis abscondunt, et, ubi tempus male faciendi invenerint, malefaciunt, simpliciores fratres falsis circumventionibus sollicitant, lenocinio blandae perditionis incautos decipiunt, et corruptos veneno suae iniquitatis praecipitant in labyrinthum sui erroris; melioribus se detrahunt, crimina auditu horribilia confingunt; quorum Deus venter est, et gloria in confusione (Phil., III, 19): quia nimirum, terrena sapientes, non gustaverunt quam suavis est Dominus et Christus eius, sub quo vivimus, movemur et sumus (Act., XVII, 28).
42Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0429C (auctor c.945–1004)
Haec idcirco tuae sanctitati scribo, similibus similia conferens, quia in Sancti Martini Maiori monasterio tibi satis admodum vicino talia facta rumor innotuit, quae tuis rationibus possunt imputari, non quod malevolis assensum praebueris, sed quod inauditum nefas tua irrefragabili auctoritate corrigere neglexisti; siquidem, percurrentibus legatis e diversis mundi partibus, amatores sacrae religionis iudices convenire oportuit, eorum sententia determinare obiectiones criminis, et utrum iudicio iusto repulsam meruerit qui dicitur reus ante conspectum divinae maiestatis.
43Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0430A (auctor c.945–1004)
Idipsum etiam nostro privilegio inserendum credidi quod de sanctis manibus domni Gregorii nostra aetate papae sanctissimi sub auctoritate sancti Petri suscipere, quamvis indignus, emerui: quapropter, venerabilis in Christo, non declamatorie sed dispensatorie tibi persuadeo, quem plurimum diligo, ne credas subornatis testibus, ne credas derepente falsis fortasse criminationibus, quia et diabolus, ut bonos decipiat, aliquando in angelum lucis se transfigurat (II Cor.
44Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0431A (auctor c.945–1004)
Proposito exemplo de veteri lege: « Vas, » inquit Moyses, « quod cooperculum non habet, immundum est (Levit. XI, 53), » quia illud os animam coinquinat, quod absque moderationis obstaculo ad omnem turpitudinem proferendam patet.
45Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0432A (auctor c.945–1004)
Porro ad ultimum unum persuadeo, ne laxioribus habenis parcas illi nostro iam secundo fraternae necis aemulo; quia nimirum vir linguosus, ut in suis insulsis litteris agnovi, aut bonis detrahit, aut manibus et pedibus ad malum quasi serpens repit.
46Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0432B (auctor c.945–1004)
Utinam abbati B. auctoritas ecclesiastica nihil indiscussum praeterit, quin patenter doceat qualiter vivendum seu conversandum sit praelatis cum subditis, qualiterque de suis commissis iudicandi sint praelati et subditi; quod te ignorare non arbitror, qui ab ipsis cunabulis educatus es inter magistros sacrae religionis, nec subterfugit iudicium quo damnantur vel absolvuntur criminibus appetiti; nosti etiam quod Deus personas non accipit (Deut. X, 17), et quia monachalis professio inventa culpabilis magis damnat quam liberet reum ab obiectis, nec valet ad defensionem criminis.
47Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0432C (auctor c.945–1004)
Plurimos commissi gregis tuo morbo contaminasse diceris, lepra foedissimae contagionis perdidisse convinceris, nihil aliud dicens nisi quia fecisti, sed non perfecisti: ferro socium, imo filium, et eum qui te suae vitae tutorem elegerat, transfixisti; venenum ei porrexisti; ignem sacris aedibus iniecisti: si ferro transfixus evasit, si venenum potatum non exstinxit, si ignis non convaluit, te peccasse negas, et nihil tua interesse affirmas.
48Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0432D (auctor c.945–1004)
Ego autem in Christo verum fateor quia omnes qui tales sunt qualis diceris, et, ut audivi, confiteris, quia delatoribus non contradicis; omnes, inquam, et monachico habitu et abbatis officio indigni sunt.
49Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0435B (auctor c.945–1004)
Caeterum quia nos de iuramento coepimus, dicendum est quod remota cupiditate neminem sponte delectet iurare; sed saepius a malo est iuramentum, ut ait Evangelium (Matth. V, 34).
50Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0436B (auctor c.945–1004)
scilicet ne forte periuret; quia periurare, non iurare, peccatum est.
51Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0437C (auctor c.945–1004)
Si denique in pastorem vestrum manum reprehensionis mittitis, scitote quia Pastor pastorum Iesus Christus vobis contradicit, cuius exemplum imitatur in eo quod vos quasi nullius egentes in montibus reliquit, et unam ovem, quae erraverat, ad gregem reducere quaerit.
52Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0439A (auctor c.945–1004)
Vere fateor saevissima districtione feriendam esse huiusmodi praesumptionem; quia, ut ait discretissimus monachorum legislator Benedictus, suum et alienum peccatum ille, suae professionis immemor, abbati vel spiritali seniorum debuit patefacere, non detegere et publicare, quod non vobis potestatem iudicandi de fratribus vestris sustulit, cum hanc alteri commisit.
53Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0439A (auctor c.945–1004)
Tandem, quia in obiectione criminis, auctoritate Magni Gregorii, alii sunt accusatores, alii testes, alii iudices; age, vir prudentissime, ut innocens expeditus crimine gaudeat, et accusator temerarius reum se sentiat, ne de poenis innocentum rideat Vale.
54Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0441B (auctor c.945–1004)
Siquidem Apostolus crucifixum asserit quem gloriae sua confessione patefecit: quia, sicut anima et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, qui suam sponsam sanctam, videlicet Ecclesiam totam sibi consecravit, consecratam univit; et, si spectes ad templorum aedificia, fundamentum, parietes et tectum absque Christi mensa, domus est, non ecclesia, sicut et cadaver dicitur corpus absque anima.
55Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0441B (auctor c.945–1004)
Haec idcirco dixerim, ne quis individua velit dividere, aliud dicens ecclesiam, aliud altare, quia minus solers stulto consumitur labore qui conatur quod est impossibile.
56Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0443A (auctor c.945–1004)
Tu quoque, quia cogeris dulcia arva perdendo relinquere (VIRG., Ecl. I, 3) de impatientia blasphemaris, de taciturnitate reprehenderis.
57Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0443A (auctor c.945–1004)
Siquidem igitur potes, enitere, malis resiste, Christianum maxime episcopum, quia Christianus es, in te peccare noli permittere: ei alteram maxillam non praebeas, auferre volenti tunicam non dimittas (Matth. V, 39, 40), ne tua patientia illam perdas.
58Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0443C (auctor c.945–1004)
Proinde fraternitas tua hoc quolibet in loco factum emendare festinet, quia ego nullo modo patiar loca sacra monachorum ut per clericorum ambitum destruantur.
59Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0443D (auctor c.945–1004)
Sed quoniam vitae termino citius occupatus [est], ne hoc onus in monasterio remaneret, fraternitati vestrae eadem nos scripsisse recolimus, et quia, ut comperimus, in huius rei hactenus correptione cessatum est, haec ad vos iterum pervidimus scripta dirigere.
60Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0444B (auctor c.945–1004)
Nam notum vobis sit quia tantae necessitati servorum Dei congregationem amplius subiacere non patimur.
61Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0444C (auctor c.945–1004)
Quae res nos vehementer afflixit, quia, si ita est, nil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae iniuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti; unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione iniuriae tuae inferre denuo non praesumas: nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum.
62Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0445C (auctor c.945–1004)
Et ideo, quia monasterium beatorum Ioannis et Stephani quod in Classitana civitate constitutum est, cui communis filius Claudius abbas praeesse dignoscitur, multa a praedecessoribus vestris praeiudicia atque gravamina pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futura quiete salubri ordinatione disponat, quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, liberi perseverent.
63Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0446C (auctor c.945–1004)
Praeterea, cum episcoporum adventus desideranter a monasteriis debeant exspectari, quia tamen hospitandi occasione praedictum monasterium temporibus decessoris vestri nobis fuisse nuntiatum est praegravatum, oportet ut hoc sanctitas vestra decenter debeat temperare, ut visitandi exhortandique gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab eiusdem civitatis antistite accedatur: sed sic charitatis officium illic episcopus impleat, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat.
64Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447B (auctor c.945–1004)
» - Ioanni Episcopo Scillitano, item de eadem re (ID., ibid., VII, 32): « Grave nimis et contra sacerdotale constat esse propositum, vel cuiusque monasterii privilegia olim indulta confundere, et ad irritum quae sunt pro quiete disposita niti deducere: questi namque nobis sunt monachi Castellienses, quod in fraternitatis vestrae civitate est constitutum, quia eidem monasterio quaedam quae praedecessoribus vestris permissa ac consuetudine longa servata sunt, festinetis inducere, et antiquam ordinationem quadam praeiudicii novitate turbare.
65Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447C (auctor c.945–1004)
Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulissae, necesse est ut, si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis debuerat magis munificentia demonstrare.
66Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447C (auctor c.945–1004)
Fraternitas ergo vestra subtiliter veritatem curet addiscere, et, si ita repererit, instanter studeat ut ea quae promiserunt, quia et ratio ita exigit, praebere non differant; quatenus et illi quiete quod tenent possideant, et monasterii iura praeiudicium non incurrant.
67Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447D (auctor c.945–1004)
Quidquid vero extra parietes eiusdem ecclesiae esse potuerit, ad iura monasterii sine difficultate aliqua revertatur; quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii de iure eius quolibet titulo segregari.
68Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448C (auctor c.945–1004)
» (ID., ibid., II, 39.) « De ecclesiasticis vero privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura servamus, nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui iuris est, ambitu stimulante, derogabo; sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honores in oculos subvehi, dummodo non sit quod alteri iure ab altero possit opponi.
69Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448C (auctor c.945–1004)
Queritur autem Concodeus abbas lator praesentium quia, si quando monachos quibus praeesse dignoscitur sub regulari voluerit disciplina restringere, monasterium temere deserant, et licite quocunque voluerint vagantes existant.
70Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448D (auctor c.945–1004)
Quia ergo hoc et ipsis omnino perniciosum est, et aliis perditionis monstrat exemplum, hortamur fraternitatem vestram ut, si ita est, ecclesiasticam in illos correctionem exerceat, et cum gravi eos ultione a tali procul dubio praesumptione compescat; atque ita ad obediendum salubri provisione superbientes animos iugo disciplinae subiiciat, ut quos ad huiusmodi pravitatis excessum eorum poterat imitatio provocare, emendatio a culpa revocet, et suis, ut dignum est, doceat praepositis obedire.
71Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448D (auctor c.945–1004)
Quia vero a quibusdam episcopis excedentes monachos perhibet defensari, fraternitas vestra in hoc studeat esse sollicita, et eos a tali defensione sua modis omnibus interminatione suspendat (ID., ibid., VII, 115).
72Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0449B (auctor c.945–1004)
Unde, quia effectum et regia voluntas et res valde desiderata poscebat, a praedecessore nostro Vigilio Romanae sedis antistite ad praedecessorem vestrum Aurelium scripta transmissa sunt, ubi omnia quae amplectendae voluntatis studium deposcebat apostolicae auctoritatis libenti animo subfirmata sunt; quia difficultates pati non potuit huiusmodi res petita.
73Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0449D (auctor c.945–1004)
Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat; sed extorris a sancto ministerio fiat, ne de eius iudicio quisquam postea curam habeat, quoniam iam damnatus a sancta et apostolica Ecclesia eiusque auctoritate et propria inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur: quia maioris excommunicationis deiectione est exigendus, cui sanctae Ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum praelatae sanctae Ecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent insinuare, sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis obtemperare apostolicis.
74Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0450A (auctor c.945–1004)
Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti; aut, si sacerdotibus uxores non licet tangere, in eo sancti sunt quia imitantur pudicitiam virginalem.
75Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0450B (auctor c.945–1004)
» De episcopis qui cum mulieribus habitant: « Nullus episcopus cum muliere habitet penitus; sin autem probatus fuerit hoc non observasse, episcopatus honore reiiciatur, quia ipse se indignum sacerdotio ostendit.
76Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0453C (auctor c.945–1004)
Et ideo, fratres charissimi, libelli qui subiectus est tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur iubete in medio collocari, discussisque obiectionibus quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio; quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiuntur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt.
77Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0454B (auctor c.945–1004)
Quod non oporteat sacris officiis deditos aut clericos aut continentes, vel omnem laicum Christianum lavacra cum mulieribus celebrare, quia haec apud gentiles prima reprehensio est.
78Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0455A (auctor c.945–1004)
» Ambrosius in epistola ad Titum inter caetera sic ait: « Unius uxoris virum, quamvis secundam numero uxorem non sit habere prohibitum, ut tamen quis dignus ad episcopatum sit, etiam licitam debet spernere propter sublimitatem ipsius ordinis, quia caeteris melior debet esse qui cupidus est sedis illius.
79Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456B (auctor c.945–1004)
Cui etiam et scientia Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic vivendo.
80Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0457B (auctor c.945–1004)
» Idem post pauca: « Vide, frater, quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si filii eius impudici fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem vitio offendat Deum quo offendit et Heli pontifex qui corripuerat quidem filios, sed quia non abiecerat delinquentes, retrorsum cecidit, et mortuus est (I Reg. IV).
81Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0457B (auctor c.945–1004)
Cernis igitur quod episcopus, presbyter, diaconus non ideo sint beati quia episcopi vel presbyteri sunt aut diaconi, sed si virtutes habuerint nominum suorum et officiorum: alioquin si diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod in in feriori gradu est apud Christum deterior erit: ut Stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est minor futurus in regno coelorum multis episcopis, et Timotheo ac Tito: quos ut subiicere non audeo, ita nec anteponere (I Tim. III, 2, 3).
82Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0457D (auctor c.945–1004)
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, ut nulli vitio luxuriae mancipatus sit: unius uxoris virum, qui unam uxorem habuerit, non qui habeat: sobrium, sive, ut in Graeco dicitur, vigilantem, id est Niphanon [νηφαντόν]: pudicum, hoc enim significat Sophronon [σώφρονα], ornatum et castitate et moribus: hospitalem, ut imitetur Abraham, et cum peregrinis, imo in peregrinis Christum suscipiat: doctorem, nihil enim prodest conscientia virtutum frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere, ut valeat exhortari in doctrina, et eos qui contradicunt redarguere: non vinolentum, quia semper in sanctis sanctorum est, et offert hostias, vinum et siceram non bibit: non vinolentum, quia in vino luxuria est: non vinolentum; sic bibat episcopus ut an biberit ignoretur.
83Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0457D (auctor c.945–1004)
Vere amat virgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum, maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigeris.
84Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0458D (auctor c.945–1004)
Aestimo quod qui uxorem habet, quandiu ad idipsum revertitur, non tentet eum Satanas, quia in carne seminat, et non in spiritu; qui autem in carne seminat, non ego, sed Apostolus loquitur quod metat corruptionem (Gal. VI, 8).
85Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0460A (auctor c.945–1004)
» Item post pauca: « Discant sacerdotes Domini qui Ecclesiis praesunt, quia pars eis data est cum his quorum delicta repropitiaverint (Hebr. II, 17): quid autem est repropitiare delictum?
86Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0543A (auctor c.945–1004)
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Maximo, sedit annis 3. diebus 10. Hic constituit ut quotiescunque Evangelia sancta recitarentur, sacerdotes non sederent, sed curvi starent, et ut nullus clericum transmarinum susciperet, nisi sui Episcopi chirographum designaret, quia eodem tempore Manichaei inventi sunt in urbe.
87Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0543A (auctor c.945–1004)
Constituit quoque ut Sabbathi ieiunium celebraretur, quia Sabbatho Dominus in sepulchro positus est, et discipuli ieiunarunt.
88Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0545D (auctor c.945–1004)
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro de regione quinta Caput tauri, sedit anno 1. mensibus 2. diebus 24. Hic propterea quia communicavit cuidam diacono Thessalonicensi nomine Photino, qui communis erat Acatio sine consilio Episcoporum, presbytororum, vel clericorum Ecclesiae Catholicae, suspenderunt se ab eius communione.
89Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0546D (auctor c.945–1004)
HORMISDA, natione Campanus, ex patre Iusto, de civitate Frisinone, sedit annis 9. dies 17. Hic ex constituto Synodi, et cum concilio regis Theodorici, direxit ad Graecias, humanitatem ostendens sedi Apostolicae: quia Graeci obligati erant sub vinculo anathematis propter Petrum Alexandrinum et Achatium Constantinopolitanum sub Ioanne Episcopo, legatos mittens Ennodium Episcopum Ticinensem, et Fortunatum Episcopum Catinensem, et Venantium presbyterum urbis Romae, et Vitalem Diaconum, et Hilarum notarium, ad Anastasium Augustum, qui nihil egerunt.
90Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0546D (auctor c.945–1004)
propterea quia ipse in haeresim Eutychianam communicaverat.
91Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0548C (auctor c.945–1004)
Unde facta iterum Synodo censuerunt sacerdotes omnes propter reverentiam sanctae Sedis, quia contra canones hoc fuerat factum, et quia culpa eum respiciebat, qui sibi successorem constituisset.
92Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0549C (auctor c.945–1004)
Tunc Imperator, gaudio repletus, humiliavit se, et adoravit beatissimum Papam Agapetum, quia communione eiecit Anthemium, et expulit in exilium, et loco eius Moenam nomine consecravit Episcopum Catholicum.
93Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0550A (auctor c.945–1004)
Tunc veniens patritius in partes Siciliae, audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per Campaniam properavit Neapolim, quam et obsidere coepit, quia cives Neapolitani noluerant aperire ei.
94Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0551A (auctor c.945–1004)
Quem Xistus subdiaconus regionis sextae videns monachum, egressus foras nunciavit ad clerum, dicens: Quia domnus Papa depositus est, et factus est monachus.
95Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0551D (auctor c.945–1004)
Tunc Romani suggesserunt, quod consilio Vigilii depositus fuisset Silverius, mandantes, quia male agit cum Romanis servis tuis, et cum ipsa plebe tua: sic enim est furiosus, ut daret alapam notario suo, qui mox cadens ad pedes eius expiravit.
96Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0552C (auctor c.945–1004)
nescis, quia Silverium Papam occidisti?
97Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0553B (auctor c.945–1004)
PELAGIUS, natione Romanus, ex patre Ioanne Vicariano, sedit annis 11 mensibus 10, diebus 18. Quem, dum non essent Episcopi, qui eum ordinarent, eo quod multitudo religiosorum sapientium, et nobilium subduxerat se a communione eius, dicens, quia in morte Vigilii Papae se immiscuit, ut tantis poenis affligeretur, ordinaverunt duo Episcopi, Ioannes de Perusia, et Bonus de Ferentino, et Andreas presbyter de Hostia.
98Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0553C (auctor c.945–1004)
Tunc Narses et Pelagius Papa consilio inito sumpta Litania a S. Pancratio cum hymnis et canticis spiritualibus venerunt ad S. Petrum Apostolum, ubi idem Papa tenens Evangelia et crucem Domini super caput suum in ambonem ascendit, et satisfecit populo, quia nullum malum peregisset contra Vigilium, petiitque confirmari, ut si quis ille est in sancta Ecclesia ab Ostiario usque ad gradum Episcopi, neque per aurem, neque per aliquas promissiones proficiat, quia Simoniacum est: Mortuus est autem et sepultus in basilica B. Petri Apostoli.
99Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0553D (auctor c.945–1004)
Cumque tali eventu gauderet tota Italia, Romani invidia ducti suggesserunt Iustiniano et Suffinae [Sophiae], quia Romanis magis expetierat Gotis servire quam Graecis, ubi Narses Eunuchus imperat.
100Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0554B (auctor c.945–1004)
Cuius temporibus tantae pluviae fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquae diluvii superinundaverunt, et talis clades fuit, qualem a saeculo nullus meminit fuisse.
101Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0554D (auctor c.945–1004)
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Ioanne, sedit mensibus 8. diebus 22. Hic obtinuit apud Phocatem Principem, ut sedes Apostolica B. Petri Apostoli caput esset omnium Ecclesiarum, quia sedes Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat.
102Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0558A (auctor c.945–1004)
Si autem quoquo modo fieri posset, ipsum Martinum Papam teneret, quia tunc facilius Episcopi Italiae subscriberent.
103Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0558B (auctor c.945–1004)
Videns ergo Olympius exarchus, quia manus DEI circumtegebat Martinum sanctissimum Papam, pacem cum eo iniit, ac deinde collecto exercitu Siciliam profectus est adversus gentem Sarracenorum, ubi maior pars exercitus Romani interiit, et exarchus ipse morbo decessit.
104Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0564A (auctor c.945–1004)
Et quia studiosus erat, et capax in officio cantilenae, priori Cantorum pro doctrina est traditus, acolythusque factus per ordinem ascendit usque ad presbyteratum, quo consecratus est a Leone Pontifice in titulo S. Susannae.
105Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0565B (auctor c.945–1004)
Egressus igitur sanctissimus Sergius Pontifex obviam militibus ante fores basilicae, quae dicitur Domni Theodori Papae suavi responso eorum linivit corda, et Zachariam, qui sese sub lecto eius absconderat, de manibus eorum eripuit, quia eum cum iniuriis et contumeliis a Romana urbe expellere volebant.
106Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0569C (auctor c.945–1004)
Ex Francis vero mille tantum et quinquaginta in eodem bello fuerunt mortui: ex quibus ideo plures non interierunt, quia anno praemisso idem Dux Eudo in benedictionem tres spongias a praedicto Pontifice acceperat, ex quibus in hora, qua bellum commissum est, quicunque ad sumendum modicam nactus est particulam, nec vulneratus, nec mortuus est.
107Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139; (auctor c.945–1004)
, p. 631; sed quia pars multo maxima hactenus erat inedita, eam hic trado.
108Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523A (auctor c.945–1004)
Nunc quia ita contigit per obedientiam, quae melior est victimis, non solum fratrum cum quibus moror imperiis deservire gestio, verum etiam quibusque huius insulae iuxta modulum meae parvitatis desidero prodesse, quoniam non sine divino constat moderamine gestum quod, sedatis fluctibus marinae tempestatis, ad id deveni exsilii cum mira tranquillitate tam vasti aequoris; ubi dum quibusdam studiorum occupationibus detineor, levior sit calamitatis miseria quam tolero, quandoquidem benevolentia eorum cum quibus habito ad id me compellit ut non solum pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere, sed etiam ultra vires velle.
109Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523D (auctor c.945–1004)
Quo loco inoluit quia si cuiuslibet partis penultima syllaba desinat in correpta vocali, quae excipiatur a duobus consonantibus, quarum sit prior muta et sequens liquida sit, nunquam illa pars trisyllaba vel tetrasyllaba acuetur in penultima, sed mutato accentu potius in antepenultima, licet in medio utrumque fieri liceat, prout fuerit poetae voluntas.
110Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0525B (auctor c.945–1004)
De quo sciendum est quia, quamvis eius penultima brevis sit, euphoniae causa solet acui, sicut et verba calefacio, calefacis.
111Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0525C (auctor c.945–1004)
In quinta quoque declinatione unius genitivi trisyllabi penultimam corripi in prosa sciatis, ut fides, fidei; quia non habet i ante e, sicut habent reliqua trisyllaba genitivorum declinationis quintae.
112Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0527B (auctor c.945–1004)
Et positione producuntur mordeo, morsus, findo, fissus; natura vero, caedo, caesus, fido, fisus, et alia plurima, quae idcirco proposui ut non solum scripto, sed etiam sono distinguatis, fisum et fissum, caesum et cessum, ferum et ferrum, pyrum et Pyrrhum, et si qua sunt similia; quia fortius sonat omnis consonans in medio unius partis repetita, quam cum est sola.
113Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0527D (auctor c.945–1004)
Nos quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione leves, cum aspiratione asperas facit, id est c, p, t, quarum medium obtinent tres reliquae ipsarum mediarum voces in dictionibus positarum, exprimimus sono levium, dum in finibus partium sunt Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas, ut ad sonum c et g prope eodem modo collidatur palato plectrum linguae, ad sonum p, b vix distinguatur pulsus in labrorum agitatione, a sonum t et d satis parvam differentiam faciat, dum resilit a dentibus summitas linguae; sicque fit ut etiam per se positae inveniri possint, quandoquidem dicimus quingenti pro quincenti, et actus pro agtus, et scriptus pro scribtus, et attinet pro adtinet, et id genus plurima.
114Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0528D (auctor c.945–1004)
De qua re sciendum quia ut in Latinis exemplaribus discimus, nostri interpretes si qua Graeca Latinis admiscuerunt, quae per k Graece scripta sua littera c exprimerent, cum scriptura sonum mutavere, iuxta proprietatem utriusque linguae, ut Κύρος, Cyrus, κοινόν, coena, κῆρας, unde primicerius.
115Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0529B (auctor c.945–1004)
De littera g scitote quia si non sequatur u, propter diphthongum non impinguatur, ut lagoena, tragoedia.
116Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0530B (auctor c.945–1004)
Quia de verbis requisistis, quae sunt fulgeo, mulceo, ferveo, strideo, oleo, tueor, coniveo, sedeo, pendeo, cieo, frendeo, degeo, excelleo, tergeo, cum apud poetas secundae et tertiae coniugationis legantur, quam earum coniugationum in prosa magis tenere conveniat; vos scire volo quia VIII, prius proposita coniugationis secundae regulam servant in praesenti, reliqua deinde coniugationis tertiae, exceptis cieo et pendeo, quorum primum, vel simplex vel compositum, nuñc est coniugationis secundae, nunc quartae, quod ostendunt passivi praeterita, quorum penultima est correpta vel producta.
117Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0530C (auctor c.945–1004)
Nos tamen regulam ob id in praefatis temporibus coniunctivi floccipendimus, quia in metro semel inventam Servius per systolam tradit legendam.
118Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0533B (auctor c.945–1004)
Cum ergo Pater sit ingenitus, Filius genitus, Spiritus vero sanctus nec genitus nec ingenitus, constat quia nec Pater, nec Filius qui neutram earum personarum differentiam sortitur.
119Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0533C (auctor c.945–1004)
Nam dum dicitur de quolibet, Non est sanus, addubitat aliquis utrum insanus velit intelligi; id enim possibile est consequi, et idcirco, a dicente necessario subiungitur quia nec sanus est nec insanus.
120Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0533C (auctor c.945–1004)
Similiter ergo dum dico Spiritum sanctum non esse genitum, quantum ad veritatem sufficit; sed ad ansam calumniae solvendam proficit, si nec genitum, nec ingenitum esse tractatus patefecerit: siquidem privatio exigit negationem; negatio vero privationem necessario nomine, quia non omne quod non videt caecum est, cum omne quod caecum est non videat: et non omne quod iustum non est iniustum est, cum omne quod iniustum est, necessario constet quod iustum non est.
121Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0533C (auctor c.945–1004)
Constat nimirum quia numero Deus impare gaudet; qui Trinitatis suae assertor exstitit, dum omnia in numero, mensura et pondere constituit.
122Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0534B (auctor c.945–1004)
Sed quia de his, ut mihi visum est, satis disserui in libellulo quem precibus fratrum coactus De numero, mensura et pondere, olim edidi super calculum Victorii, idcirco hic plura dicere supersedi, ne prolixitas charitativae epistolae fastidium ingereret lectoris ignaviae.
123Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0534C (auctor c.945–1004)
Unde quodam compendio evisceratis obiectarum quaestionum intimis, quas vestra fraternitas perlegendo discutiat, discutiendo perlegat, terminum his imponerere decrevi, maxime quia disputando perveni ad eum qui est initium et finis.
124Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0507C (auctor c.945–1004)
Cuius assertioni quia in tantum fidem accommodasti, ut promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore oructares; coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem, ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
125Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0508C (auctor c.945–1004)
Cuius quaestionis ambiguum volens purgare, tu vastae peritiae sacrarium pro [reserans] exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthbertus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc exspectat diem primae resurrectionis incorrupto corpore, sed etiam perfusus quodam blando tepore.
126Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0511C (auctor c.945–1004)
Nam ad eum fama pervenerat quod idem rex gloriosus, videlicet Eadmundus, florenti aetate et robustis viribus, bello per omnia esset strenuus: et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat reperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Hagislidun dicitur (aqua et silva vicina eodem nomine vocatur); existimans impiissimus, ut se rei veritas habebat, quia quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandus esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
127Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0513C (auctor c.945–1004)
Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta complexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio Dominus suo contemptu laeditur.
128Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0513C (auctor c.945–1004)
Idcirco seu sponte, seu invitus de carcere suo meus ad coelum evolet liber spiritus, nullae emancipationis aut abalienationis specie contaminatus; quia regem, diminutum capite, nunquam Danus videbit ad triumphum supervivere.
129Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0518C (auctor c.945–1004)
Reserato ergo locello, astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28): ac poena sua didicit quia praesumpsisset quod non licuit.
130Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0473A (auctor 1000)
Sed quia de omnibus vos eripuit omnipotens Dominus, recordamini bonitatis et pietatis Dei, recordamini praedecessorum vestrorum, bonorum regum; recordamini iudiciorum iustorum, ac semper habetote in animo parcere subiectis et debellare superbos.
131Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0473B (auctor 1000)
Certe, serenissimi domini, quia vos in nostrum ordinem benevolos comperi, capitula inferius scripta ex canonum legumve libris, partim meis, partim aliorum sententiis uno tenore digessi; et vestro nomini consecrans, postquam contra aemulos Apologetico usus sum, uno tomo breviter collecta explicui.
132Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0476A (auctor 1000)
Quia igitur ipsa est oratorium, de quo beatus Pater Benedictus dicit (S. BENEDICT. Reg. cap. 52): « Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud agatur aut condatur, » providendum est ne, cui Christus fundamentum est, in usus saecularium transferatur propter rapinas suarum rerum, quia perhibentur Christiani intus vel foris violentiam ingerere atriis domus Dei.
133Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0477A (auctor 1000)
Denique idcirco videmus ecclesias destructas, monasteria quaedam diruta, quaedam ad summam inopiam redacta, quae bonorum virorum eleemosyna aliquando floruerunt in magna gloria, quia multi se ultro offerentes sub advocationis obtentu, de possessionibus, de redditibus, de oblationibus maximam portionem intercipiunt, quam ecclesiastici capere debuerant.
134Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0477C (auctor 1000)
Quale ministerium regis sit, et ipse sui officii nomine prodit, et totius regni suscepta cura innotescit; nec magis ulla sententia animum regis ad bene agendum subrigit quam diversorum principum clementia proposita sub exemplis, quia et Constantini imperatoris mansuetudo laudatur inter dissidentes episcopos, et Marciani pura fides inter haereticos et orthodoxos.
135Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0478B (auctor 1000)
Idcirco partito in aliis onere, quos dignos credit honore, honorandus est et ipse sincera devotione, ne quis ei contradicat quomodocunque, quia qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 12).
136Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0479A (auctor 1000)
Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem, in cuius nomine pollicetur ipsa promissio.
137Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0479B (auctor 1000)
Unde ita habes scriptum in concilio Nicaeno, cap. 6. « Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Lybiam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est.
138Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0479C (auctor 1000)
Questi itaque sunt nobis monachi tuae dioeceseos quia suo monasterio quaedam contra ea, quae a praedecessoribus vestris permissa ac longa consuetudine servata sunt, festinetis inducere et antiquam ordinationem quadam praeiudicii novitate turbare.
139Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0481A (auctor 1000)
Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis fructuario usu in suo tantum quis nomine assumat, quia sic eas quemcunque tueatur oportet, ut alienarum dispensatorem, non propriarum largitorem.
140Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0482A (auctor 1000)
Salonitanae civitatis episcopum, nomine Maximum, quia pecuniis ordinatus Simoniacam haeresim incurrerat, Gregorius excommunicavit.
141Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0484C (auctor 1000)
Et ideo quia monasterium beatorum Ioannis et Stephani, quod in Clasitana civitate est constitutum, cui communis filius Claudius abbas praeesse dignoscitur, multa a decessoribus vestris praeiudicia atque gravamina pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futura quiete salubri ordinatione disponat, quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, mente libera perseverent.
142Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0485C (auctor 1000)
Praeterea cum episcoporum adventus desideranter a monasteriis debeat exspectari, quia tamen hospitandi occasione praedictum monasterium temporibus decessoris vestri nobis fuisse nuntiatum est praegravatum: oportet, ut hoc sanctitas vestra decenter debeat temperare, ut visitandi exhortandique gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab eiusdem civitatis antistite accedatur, sed sic charitatis officium illic episcopus impleat, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat.
143Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0488D (auctor 1000)
Cap. 52 [l., 50] ex Toletano concilio IV. « Clerici qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eos ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.
144Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0490A (auctor 1000)
Et ideo, praeter id quod circumdant parietes ecclesiae, volumus ut in iura monasterii sine aliqua difficultate revertatur, quia nec mundanarum legum nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii de iure eius quolibet titulo segregari.
145Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0491D (auctor 1000)
Quia scriptum est: Neque vi dominantes in clero (I Petr.
146Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0492C (auctor 1000)
Quia ergo fieri plerumque cognoscitur, ut ecclesiae parochiales vel sacra monasteria ita, quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria, horrendam incidant in ruinam, ut gravior exoriatur aedificantibus moeror quam in struentibus [al., construendo] gaudii exstiterat labor: unde [al., ideo] pia compassione decernimus ut, quandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint, pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam, et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores praecipuos vel idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi offerant episcopis ordinandos.
147Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0493A (auctor 1000)
Cap. 37 (conc. Tolet. IV): « Quicunque episcopi suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis providerint, et pro eo quodcunque modicum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit, ita ut id ad concilium comprovinciale deductum eorum conniventia confirmetur, quia, sicut apostolus Paulus ait, mercedem suam accipient (I Cor. III, 8).
148Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0493B (auctor 1000)
Inde labentium aedificia basilicarum non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur.
149Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0494B (auctor 1000)
Anathema autem sine consensu archiepiscopi et episcoporum praelata etiam evangelica admonitione nulli imponat, nisi unde canonica doceat auctoritas, quia anathema aeternae mortis est damnatio, et nonnisi pro mortali debet imponi crimine, et illi qui aliter non potuerit corrigi.
150Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0495D (auctor 1000)
Siricius papa in epistola cap. 7 (SIRIC., Decret. ): « Plurimos sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugibus propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.
151Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0495D (auctor 1000)
Sed illi per successionem generis eligebantur de sola tribu Levi, quibus Deus dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XIX, 2).
152Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0498B (auctor 1000)
Bonarum quippe mentium est ibi aliquo modo culpas suas agnoscere ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa.
153Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499A (auctor 1000)
Quod tamen aliter populus spiritualis intelligens, sub eodem intellectu accipit: quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus immunditia, vanis imaginibus in cogitatione inquinatur.
154Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0499B (auctor 1000)
Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnino haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse.
155Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0500B (auctor 1000)
Igitur abrenuntianti poenitentia publica non est necessaria, quia conversus ingemuit, et cum Deo aeterno pactum iniit.
156Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0501A (auctor 1000)
Si vero fuerit, sicut scriptum est, lepra in pelle, immunda erit, id est peccatum in monacho, quia pellem esse monachum Scriptura significat, mortificantem membra sua super terram.
157Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0501B (auctor 1000)
Unde Gregorius, discretionis et eloquentiae singulariter magnificus, indulgendo infirmitati humanae, accessum ecclesiae et communionem Eucharistiae talibus tribuens, dolentem consolatur, quia aliquando invitus et vir polluitur nocturno somnio, et mulier suo menstruo.
158Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0501C (auctor 1000)
Qui vero peccati lege voluntarius rapitur, hunc peccatorum recordatio non tantum contristat quantum delectat: quia ex consensu peccare deliberat.
159Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0501C (auctor 1000)
At tamen Christi exemplum occurrit, qui Iudae proditori intinctum panem porrexit, de quo scriptum est quia post buccellam introivit in eum Satanas (Ioan. XIII, 27).
160Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0502A (auctor 1000)
52): « Quia igitur Stephanus episcopus in odio suo quaedam ficta, et de falsis se capitulis queritur accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniuste se asserit condemnatum, diligenter quaerendum est primum, si iudicium ordinabiliter est habitum, aut si alii accusatores et alii testes fuerint.
161Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0503A (auctor 1000)
Sed si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex eo quod de eo dictum est, fuisset ambiguum; sed utrum verum, an esset compositum, patuisset, quia iam contra ipsum dudum in Sicilia apud reverendae memoriae fratrem nostrum Maximianum talis quaestio, ut cognovimus, mota est.
162Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0503A (auctor 1000)
Sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quaesita est, inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine.
163Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0503D (auctor 1000)
Quia ergo haec nos valde fecit ambigere et cautos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere instructam de caetero, personam cum mandato legaliter facto tua ac presbyterorum seu diaconorum et testium subscriptionibus roborato, gestisque ex more indito transmittite, ut quidquid pro re actum fuerit, possit iure subsistere.
164Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0504B (auctor 1000)
Proinde si Maximus Salonitanus praestito sacramento firmaverit se simoniaca haeresi non teneri; atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris, tantummodo requisitus, innoxium se responderit; et de inobedientia sua poenitentiam, sicut deputavimus, egerit: volumus ut, ad consolandum eum, epistolam quam ad eum scripsimus, ubi ei et gratiam nostram et communionem nos redidisse signavimus, experientia tua dare debeat; quia sicut in contumacia persistentibus severos esse nos convenit, sic iterum humiliatis et poenitentibus negare locum veniae non debemus.
165Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0505D (auctor 1000)
Singulariter namque ad absolutionem nostram, oblata cum lacrymis et benignitate mentis, sacri altaris hostia suffragatur, quia is qui in se surgens a mortuis iam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur.
166Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0506D (auctor 1000)
« Haec sententia, quae ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri, quia, etiamsi non militare videantur saeculo, tamen Deo militant, sicut ait Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4).
167Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0733B (auctor fl. 923)
Urbs in honore micat celsae sacrata Mariae, Auxilio cuius fruimur vita modo tuti; Hinc indicibiles illi, si forte valemus, Reddamus grates, placidas reboemus et odas, Vox excelsa tonet, laudesque sonet quia dignum: Pulchra parens salve Domini, regina polorum, Nostra nites altrix, orbis constas dominatrix; Quae saevis manibus Danum gladioque minace Solvere Luteciae plebem dignata fuisti, Luteciaeque satis poteras conferre salutem, Quae lubrico Salvatorem cosmo genuisti.
168Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0737D (auctor fl. 923)
Pila dabat rupesque simul celeresque cateias Plebs inimica Deo, pransura Plutonis in urna; Sed quia conflictus talis superare nequibat Militibus clamare: Fidem cepit, sed inanem, Ad nostram properare, viri, nolite timere!
169Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0739A (auctor fl. 923)
Haud illum fuerant audentes tangere ferro; Quingentis etiamsi tunc subnixus adesset Qualis et ipse fuit, castris sese daret ultro, Ast animas propria de sede repelleret omnes; At quia militibus caruit, sic ludere cessat.
170Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0740B (auctor fl. 923)
Iam quia Apollo rogat, calamus requiem mereatur.
171Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0741D (auctor fl. 923)
Instabant eius festae sollemnia lucis; Obiurgantur et hi castellanis, quia sacra Non celebrant, alto inde ruunt cum mente cachinno.
172Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0745C (auctor fl. 923)
Mille simul speculae stabant, omnes quia pugnae Multo non una poterant numero prohibente.
173Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0747D (auctor fl. 923)
» His quia sat silvae resonant, filomela quiescat.
174Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0749B (auctor fl. 923)
Francia laetatur, quamvis is Nustricus esset, Nam nullum similem sibimet genitum reperire Nec quia dux illi Burgundia defuit, eius Nustria ad insignis nati concurrit honorem.
175Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0751A (auctor fl. 923)
Ergo sui infrenant currus, saltu quoque scandunt, Allofilum in medium migrant, unusque securis Vibratu pepulit, conum de vertice regis In humeros lapsum; Domini verum quia christum Tundere praesumpsit, ventum de pectore iecit Hospite continuo iaculator principis ense.
176Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0751A (auctor fl. 923)
Pugna adolet, ponunt animas cum sanguine gurdi; Infames traxere fugam, primasque tropheum Milia tot Foebo stravit spectante sub uno Perpete tum gladio, donec a finibus illos Francorum sequitur, prohibet. ( An. 892.) Verum nihil illud Ad suimet requiem iuvit, quia mox Aquitanos Linquere se, numenque sui postponere, novit.
177Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0751B (auctor fl. 923)
Talia cur siquidem recinam cum gesserit olim Nam libuit regi dare propugnacula fratri Rotberto Pictavis, Ademaro tamen haud sic Nempe sibi cepit, plus se quia diligit illo.
178Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0753 (auctor fl. 923)
Clerice, dipticas [tabellas] lateri ne dempseris umquam; Corcula [princeps ludi] labentis fugias ludi fore, ne te Laetetur foedus [obscenus] sandapila [baccaulus] neque toparcha [princeps unius loci i. diabolus erebi]; Machia [pugna] sit tibi, quo ierarchia [sacer principatus s. sit tibi festa tartari], necque cloaca Non enteca [pecunia] nec alogia [convivium], verum absida [lucida] tecum Commaneat, mentes acrimonia [vigor animi vel corporis industria] non quia mordet. Agoniteta [praeliator] tuus fiat ambasilla [venter], tui mens Ne uranium [celestem] praeter cromam [colorem] legat; is quia multis Esse deus solet; anodiam [medicinam] sectare gemellam. Sistere sincophanta [calumniator] verere, boba [vehemens robustus] tamen adsis. Gripphia [scriptura] te tangat, carchesia [vasa pastoralia], togaque crebro [vestis poetalis]. Grammaton [litterarum] sinteca [compositio] frequens sistat tibi longe, Absistat vero glauconia [caligo oculorum], criminis offa [massa]. Brathea blatta [auri lamina purpura] dehinc, enclitiva [inclinativa humilis], prosapiaque Militiae Christi per te nullatenus absint.
179Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0764C (auctor fl. 923)
Audistis enim quid Dominus cum ad praedicandum mitteret discipulos praeceperit eis, dicens: « In quamcunque domum intraveritis, ibi manete (Luc. IX, 4) : » « si autem ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra; sin autem, revertetur ad vos (Luc. X, 6) . » Ideoque, fratres, omni constantia procurate ne dispar, sed sicut in omnibus communis est gratia baptismatis, ita exstet et absolutionis, quia hodie, ut praemissum est, Pascha celebravit cum discipulis, et in crastinum gloriosam subiit mortem: et de hoste resurgendo a mortuis nos eripuit Iesus Christus Dominus noster.
180Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0765A (auctor fl. 923)
Propterea debetis vos esse laeti, quia in ista die fecit Dominus pascha cum discipulis suis, et in ista die lavavit Dominus pedes discipulorum suorum, et ostendit omnibus hominibus exemplum de humilitate, ut omnes homines illi se humiliarent et lavarent pedes pauperum.
181Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0765B (auctor fl. 923)
Et in ista die, fratres, videmus nos, quia propterea venistis ad istam matrem Ecclesiam, ut possitis habere ipsam reconciliationem quam perdidistis propter vestra peccata, et qua vos possitis absolvi ab omnibus vestris peccatis.
182Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0765C (auctor fl. 923)
Et istam suam imaginem nos commendat Dominus habere, quando dicit in Evangelio: « Estote sancti, quia et ego sanctus sum (Lev. XI, 44) . » Et in alio loco dicit: « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36) . » Ergo quia Deus tam bonum et tam sanctum fecit Adam, propterea legimus, « quia misit eum in paradisum ut operaretur, et custodiret illum (Gen. VII, 15) . » In ipso autem paradiso dedit ei Dominus omnem gloriam.
183Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0766A (auctor fl. 923)
Ad ultimum vero post suam mortem missus est in carcerem infernalem, ubi longo tempore planxit et doluit, quia propter suum peccatum perdiderat paradisum, et tam grandi tempore fuit ibi dolens et poenitens, donec Dominus noster Iesus Christus, qui est pontifex pontificum, absolvit eum per suam passionem, et liberavit eum de poenis tenebrarum, et reddidit ei paradisum.
184Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0767A (auctor fl. 923)
Similiter et nos episcopi propterea quia vos non custodistis obedientiam praeceptorum Dei, quae nos supra nominavimus, propterea eiecimus vos foras de ecclesia, et cantavimus post vos hoc quod Dominus post Adam cantavit, quando expulit eum de paradiso: « In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III, 19) , » et reliqua. Sed quid fecit Adam postquam fuit eiectus de paradiso?
185Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0767A (auctor fl. 923)
Hoc tamen debetis scire, quia sicut beatus Ambrosius dixit, nullus episcopus potest absolvere poenitentes, nisi ipsa poenitentia eorum fuerit digna de absolutione.
186Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0767D (auctor fl. 923)
Et quia vos convenistis in ista die ad recipiendam societatem sanctae Ecclesiae et absolutionem de vestris peccatis, et ideo venistis cum toto desiderio, quo vos possitis recipere tam magnum gaudium de Paschali solemnitate, et quo possitis communicare de corpore et sanguine Domini, propterea non debet remanere in vobis superbia, per quam cecidit Lucifer angelus de coelesti gloria in infernum.
187Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0768A (auctor fl. 923)
Satis scitis vos quia propter ingluviem ventris cruciatur dives in inferno.
188Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0768D (auctor fl. 923)
De discordia vero admonere vos debemus ut non sit unquam in vobis discordia, quia non est sub coelo ulla pestilentia, quae sic devastet regna, et civitates et villas, et ipsos homines, quomodo discordia facit, teste Salvatore in Evangelio: « Omne regnum in se ipsum divisum, « id est discordans, « desolabitur (Luc. XI, 17) : » hoc est in desertum veniet.
189Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0769A (auctor fl. 923)
Vobis quoque, fratres, quos nunc mater Ecclesia non recipit, quia non est adhuc tempus completae poenitentiae vestrae: Vobis, inquam, convenit exhortatio atque consolatio, scilicet ut non contristemini de hoc, quod non modo vos recipit mater Ecclesia.
190Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0769B (auctor fl. 923)
Quia sicut ipse Salvator ait, « Gaudium est angelis Dei in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . » Ergo cum omni humilitate et puritate cordis, sine ira et sine aliquo scandalo poenitemini, et deprecamini pium Deum ut respiciat vos, atque dignanter recipiat vestram humilitatem.
191Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0769B (auctor fl. 923)
Providete etiam, ut poenitendo et ieiunando non cadatis in aliquod criminale peccatum, quia ille homo, qui ieiunat et peccat, similis est diabolo semper ieiunanti et semper peccanti.
192Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0769C (auctor fl. 923)
Quia ebrietas nullum vitium excusat, sed omnia peccata generat, et est magnum et criminale peccatum.
193Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0770B (auctor fl. 923)
Illa scilicet vobis convenit commonitio, ut omni tempore recordemini quales eratis ante confessionem et poenitentiam, et indulgentiam, quae nunc consecuti estis, vobis Deo inspirante: ipse enim Deus dixit: « Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5) . » Igitur ante confessionem et poenitentiam peccatorum vestrorum eratis filii diaboli, et servi peccati, quia « Qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34) . » Nunc vero quia fugistis diabolum, et venistis ad pium Christum per poenitentiam, liberati estis a peccato, et servi facti estis Deo.
194Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0770D (auctor fl. 923)
Et de talibus hominibus repetentibus peccata sua quae iam fecerunt, dicit Spiritus sanctus per prophetam David, « Quia iustificationes Domini non exquisierunt (Psal. CXVIII, 155) , » id est, non permanserunt in promissionibus suis, quas promiserunt in baptismo et in confessione iniquitatum suarum: Quam per omnia tempora vitare tribuat vobis Deus, qui vos hodie recipit in societatem plebis suae.
195Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0775A (auctor fl. 923)
Sic nempe nos hortatur Scriptura: « Timentibus Deum nunquam deficient bona (Psalm. XXXIII, 11) . » Et rursus inquit Propheta: « Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem (Psalm. XXXVI, 25) . » Et: « Spera in Domino, et fac bonitatem, et pasceris in divitiis eius (Psal. XXXVI, 3) . Scitote igitur, fratres, quia nullam rem ita se nunquam diligere Deus ostendit, quomodo Christianitatem.
196Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0775B (auctor fl. 923)
Unde profecto testimonium perhibet beatus Ioannes in Apocalypsi, dicens: « Locutus est ad me unus ex septem angelis dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam sponsam Agni (Apoc. XXI, 9) . Gaudeat ergo omnis plebs Christiana, quia vocata est et facta est sponsa Agni, hoc est Fili Dei.
197Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0778A (auctor fl. 923)
De quibus lupis compatiens vobis, sic inquit Dominus per Prophetam: « Omnes qui operantur iniquitatem, sic devotant plebem, ut cibum panis (Psal. LII, 5) . » Unde et pius idem pastor noster Christus Dominus benigna consolatione nos confortat dicens: « Noli metuere, pusillus grex, quia complacuit Patri nostro dare vobis regnum (Luc. XII, 32) . » Ergo, fratres, unanimiter simus patientes ad omnes tam hospites quam hostes.
198Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1316C
Et si ultra in peccato persistat, duas XL. Et si idem fecerit, abscidatur a corpore sicut membrum putridum, quia furor homicidium nutrit.
199Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1319C
ITEM THEODORUS. Pisces autem licent, quia alterius naturae sunt, si mortui inveniantur vel in retibus strangulati.
200Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1325D
IV. Si autem laicus fuerit, hebdomadam dierum poeniteat, quia homo saeculi huius est, et culpa eius levior in hoc mundo, et praemium minus in futuro.
201Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1325D
Et orare se debet cum fletu et lacrymis, et misericordiam consequetur a Deo; quia dicit Scriptura, qui odit fratrem suum homicida est (I Ioan. III, 13) : quanto magis qui percusserit?
202Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1312B
Clericus non oportet usuras accipere, quia mansionem coelestem non possidebit qui pecuniam suam dedit ad usuram.
203Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1319D
Frugum vero terrae in unoquoque anno decima pars offerri debet, quia in unoquoque anno nascuntur.
204Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1312D
Synodus dicit: Si quis autem audet scindere unitatem, quia nemo hominum solvere vel reprehendere potest, anathema sit.
205Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314C
Hibernenses dicunt: Sed Deo tuo gratulare nunc, quia tuae datae sunt tibi quatuor petitiones quas petisti.
206Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1282D
Synodus: Puer vero ab infantia ecclesiasticis ministeriis deditus usque ad vigesimum aetatis suae annum lector sive exorcista stet: ostiarius et subdiaconus quatuor annis: diaconus, quinque: presbyter trigesimo: episcopus vel trigesimo, vel quadragesimo, vel quinquagesimo: sacerdos efficiatur, quia in ea aetate Christus praedicare orsus est.
207Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1283D
Synodus Hibernensis decrevit, ut unoquoque mortuo, de substantia eius pars detur sacerdotibus, quia Aaron sumebat partem uniuscuiusque oblationis, sive principis sive famuli; et sedatium commune de substantia omnis mortui dandum.
208Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1284C
Si vero mortuus ad ecclesiam allatus fuerit, et ille absens; poeniteri debet, quia poenae reus illius est.
209Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1284D
Synodus dicit: Sacerdotes quibus ab aliis aliquid sive cum ecclesia sive sequestratim donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animae, non pro commodo sacerdotis, probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae computabunt: quia iustum est, ut sicut sacerdos habet ecclesiae dimissum, ita ecclesia habeat quod sacerdoti relinquitur.
210Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1284D
Synodus: Cum diaconus ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum super caput eius ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur (Ex can. 4 concil. Carthag. IV).
211Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1285B
Synodus: Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum; de manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua-manile, id est, scyphum cum aqua, et manu tergium (Lib. Sacram. S. Gregor. ab Hug. Menard. edit., pag. 234).
212Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1286A
nisi quia Novatianus * indesinenter abstineat, Christianus vero per tempora ieiunat, ut locus, et tempus, et persona per omnia observetur.
213Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288A
Eadem synodus: Omne corpus sepultum habet in iure suo vaccam, et equum, et vestimentum, et ornamentum lecti sui: nec quidquam horum redditur in alia debita; quia corpori eius tanquam vernacula debentur.
214Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288C
Patricius ait (Proverbia S. Patricii, inter Opuscul., p. 49) : Non oportet iudices Ecclesiae habere timorem hominum, sed timorem Dei, quia timor Dei principium sapientiae est (Prov. I, 7) . Non oportet iudices Ecclesiae Dei habere sapientiam mundi: quia sapientia mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) , sed sapientiam Dei habere.
215Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288C
Non oportet iudices Ecclesiae munera suscipere, quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum (Deut. XIX, 6) . Non oportet iudices Ecclesiae habere personam in iudicio, quia non est acceptio personarum apud Deum (Ephes. VI, 9) . Non oportet iudices Ecclesiae cautelam saecularem habere, sed exempla divina, quoniam non oportet servum Dei cautum esse, vel astutum.
216Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288D
Non oportet Iudices Ecclesiae tam veloces esse in iudicio, donec sciant quod probum fiat; quia scriptum est: Noli iudex esse cito (Eccli. VII, 6) . Non oportet Iudices Ecclesiae volubiles esse.
217Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288D
Non oportet iudices Ecclesiae mendacium dicere, quia magnum crimen est mendacii; sed oportet iudices Ecclesiae rectum iudicium iudicare: quia in quocunque iudicio iudicaverint, iudicabitur de eis.
218Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1293C
In Regum libro Saul iuravit Ionathan occidere nec occisus est; nec in hoc iuramento culpatur, quia iuxta voluntatem suam non Dei voluntatem iuravit.
219Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1294B
Non de antiquis commendatio; non de his quae per vim raptae sunt; non de his quae sine pretio fiunt; non de his quae venduntur ex alienis haereditatibus; non de his quae inter regem et Ecclesiam fiunt: quia rex proprium Ecclesiae quanto tempore non subtrahet, ita Ecclesia ius regis non subtrahet: non de his quae fiunt inter fratres, quia frater fratrem fraudat (Inter Opusc. S. Patricii, in Notis ad synod., p. 118) .
220Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1299D
Eadem ait: Filius allatus servus est eiusdem, nisi depretiatur, nec noxa eius maculabit ecclesiam si protervus sit, si tamen inquantum valet corripuerit filius allatus ecclesiae: si intra C dies ab ea discesserit, nullam potestatem habebit, sed ad nutrientium ius pertinebit: si ecclesia pecuniam sumpserit a parentibus inquantumcumque nutrientium more parentum erit filius: si infans mortuus fuerit per negligentiam, VII annis poeniteant, quia Christum necaverunt.
221Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1301A
Synodus eadem: Si Ecclesia dederit cibum illi qui delictum fecerit, non veniet delictum mali hominis super Ecclesiam propter cibum datum ab Ecclesia malo homini, quia columba vera est; columba autem non suis tantum pullis ministrat, sed omnibus avibus aperientibus os suum: ita omnibus servit Ecclesia, Domino dicente: Estote perfecti sicut pater vester coelestis perfectus est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, super iustos et iniustos (Matth. V, 45) .
222Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1301A
Synodus eadem: Defendit se Ecclesia etiam post obitum principum suorum, et non iuratur super illam, id est super discessores, quia viva sunt verba illorum.
223Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1301B
Hoc exemplo sanctae Scripturae: Et patres nostri narraverunt nobis; non sunt occultata a filiis eorum (Psal. LXXVII, 4) . Et illa iurat super mortuos mundiales, et ideo non iuratur super illam, quia libera est, et non ergastulum.
224Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1302A
Aliis vero placuit, quod in primo anno sparsit, in separatione non reddet, quia egenus fuit.
225Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1302B
Si autem in termino loci sancti occiderit in quo laici hospitantur, anno uno: indulgemus vero posteriora tempora L dies; quia non locus sanctus dicendus est in quem homicidae cum spoliis, fures cum furtis, adulteri et periuri, et praecones, et magi intrant.
226Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1302D
Synodus Hibernensis: Basilion Graece, rex Latine: hinc et basilica, regalis, quia in primis temporibus reges tantum sepeliebantur in ea, nomen sortita est: nam caeteri homines sive igni.
227Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1304C
Patricius (Opusc. S. Patricii, pag. 41) : Si quis infirmatur, agat poenitentiam, etiam ex necessitate, quia misericors est Deus.
228Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1306A
Hibernenses dicunt: Caro ferarum, ut multi putant, ad esum illicita: quia magis aeruginem vitalium, quam saturitatem gignit.
229Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1306A
Quidam eam similem carni reliquae dicunt; quia saturitatem ventris, ut alia caro, praestat: tamen Ecclesia has III carnes esui consecravit.
230Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1306B
Pisces autem licent, quia alterius naturae sunt.
231Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1308C
Patricius (Opusc. S. Patricii, p. 49) : Non oportet iudices tam veloces esse in iudicio; donec sciant quod probum fiat; quia dictum est: Noli iudex esse cito (Eccli. VII, 6) . Isaias e contra - Vae mihi qui tacui (Isai. VI, 5).
232Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013A (auctor fl. 1150)
Veruntamen quia solennitas temporis communem nobis praebet materiam gaudiorum, licet incircuncisus verbo et sensu, eo tamen quo possum praeconio occurram domino venienti, et gaudiis vestris vel importunum me inseram, quibus specialiter praesentia data est salvatoris.
233Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0015D (auctor fl. 1150)
Post haec omnia, ipsa beatitudo promissa in supplicium erat commutanda, nisi quia misericordia et veritas obviaverunt sibi, et tempore propitiationis imminente iustitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV) . In nativitate enim Christi veritate apparente secundum promissum Dei, subsecuta est misericordia deliberationis peccatoris; sicque iustitia et pax osculatae sunt, quando homo per gratiam Dei iustificatus, sublato pariete inimicitiarum, qui erat inter ipsum et Deum, Deo est reconciliatus (Ephes. II) . Veniens ergo redemptor noster infirmitates nostras sanare, tria secum medicinalia detulit, scilicet unguentum, cauterium, et antidotum.
234Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016B (auctor fl. 1150)
Odore enim huius unguenti homines naturalis legis recreati sunt, quia a Christo nascituro adhuc longe positi, sola fidei devotione, quasi odore quodam de longe veniente, ipsum expectabant.
235Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016D (auctor fl. 1150)
Neque enim qualitas morbi qui per primum hominem super nos venerat (Gen. II) , aliam viam medicinae videtur potuisse admittere, quam per Incarnationem Verbi: Quia si debitae satisfactionis ad culpam fiat collatio, congruum fuisse aestimabitur ab aliquo, ut sicut homo usque ad Deum superbiendo est elatus (voluit enim esse sicut Deus) ita in condigna satisfactione criminis Deus usque ad hominem fieret humiliatus.
236Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017B (auctor fl. 1150)
Ista duo in formam vitae nobis proposuit, quia non satis erat libertatem reddere, nisi per vitae sanctitatem custodiretur: sed nec aliunde ad patriam pater reditus, nisi in conversatione humili et patientia tribulationum.
237Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017C (auctor fl. 1150)
Sed salus melius quaeritur paupertate quam divitiis, subiectione quam eminentia: et verum est illud Augustini verbum, quia frequenter indocti coelum rapiunt, et verba legis ponderantes cum litteris suis ad inferos descendunt.
238Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017D (auctor fl. 1150)
Forte sublimis et magnus vis apparere, sed in omni labore tuo quo laboras sub sole, hoc assequi non poteris, quia semper meliores et sublimiores supra te aspicies, quorum comparatione quasi nanus inter gigantes reputaberis, et videberis in vanum deduxisse dies tuos, cum tamen nulla iactura gravior sit quam temporis.
239Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0018C (auctor fl. 1150)
Nonne legisti, quia non gentem propter locum, sed locum propter gentem elegit Dominus? (II Mach. V.) Certe mulier in paradiso facta est, vir extra paradisum, tamen citius et amplius peccavit mulier quam vir.
240Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0019B (auctor fl. 1150)
Vera est procul dubio falsarii illius sententia, quia teste Apostolo, omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patiuntur (II Tim. III) . Quid ergo Porphyrianus vis esse, et affluens omnibus bonis, an Christianus et miseriis subiacebis?
241Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0019B (auctor fl. 1150)
Melius enim est ad tempus cum Christo miserias et pressuras sustinere: quia tristitia ista vertetur in gaudium, et tale gaudium quod nemo tollet a te (Ioan. XVI) . Ita dico si prompta mente particeps fueris tribulationum.
242Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0019C (auctor fl. 1150)
In religiosis autem haec ideo affectata videntur, quia facile haec cavere possunt: quippe status et habitus et professio his contradicit: et sufficiens rerum temporalium administratio omnem necessitatem talia affectandi excludit.
243Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0020A (auctor fl. 1150)
Unde et propter fraudem suggestionis in talibus vulpi comparatur, ut ibi: Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam meam (Cant. II) . Similiter et in his quae per impotentiam fiunt, aliqua est attenuatio culpae: quia adeo violenta est tentatio, quod non suppetunt vires resistendi: ut forte in edulio lentis Esau (Gen. XXV) , et in tentatione mulieris illius fatuae, quae apprehenso pallio Ioseph dixit: Dormi mecum (Gen. XXXIX) . Quanto enim maior est violentia tentationis, tanto minor est voluntas peccati: et e contrario, quanto minor est tentationis violentia, tanto maior est voluntas peccati.
244Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021A (auctor fl. 1150)
Cum coeli nomen in sacra pagina multis modis accipiatur, hoc in loco accipitur pro praesenti Ecclesia, hac similitudine: quia sicut coelum aethereum fulget et ornatur varia distinctione planetarum et siderum, ita praesens Ecclesia ornatur et fulget diversis virtutibus et meritis sanctorum.
245Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021B (auctor fl. 1150)
Unde in Apocalypsi nomine coeli praesens Ecclesia, nomine stellarum viri sancti designantur, cum dicitur de serpente illo antiquo, videlicet diabolo: quia cauda sua trahebat tertiam partem stellarum coeli in terram (Apoc. XII) . Et alibi: Factum est silentium in coelo hora quasi dimidia (Apoc. VIII) . In coelo, hoc est, in praesenti Ecclesia.
246Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021B (auctor fl. 1150)
Quia enim in ea hora integra id est continue non potest haberi silentium contemplationis propter varias tentationes, quae animi quietem impediunt.
247Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021B (auctor fl. 1150)
Inde dicitur: Factum silentium in coelo quasi hora dimidia: quia et si non semper, interdum tamen sancta Ecclesia per coeleste desiderium sursum elevatur.
248Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021C (auctor fl. 1150)
Medium autem huius coeli fuit beata Virgo Maria, quae inter legem et gratiam quasi limes quidam medius constituta, solem iustitiae, videlicet Dei filium in se concepit, quia cognitionis suae radios ad utrunque populum, id est, Iudaeos et gentiles emitteret.
249Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021C (auctor fl. 1150)
Eva peccatrix, per quam mors intravit in mundum, quae fuit ianua perditionis, signum fuit solstitii hyemalis: quia per ipsam nocte peccati prolongata, sol iustitiae a nobis longius recessit.
250Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0021C (auctor fl. 1150)
Beata Virgo Maria signum fuit solstitii aestivalis: quia in ipsa redivivo quodam calore gratiae sol iustitiae ad nos appropinquavit.
251Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0022B (auctor fl. 1150)
Haec autem dies non fuit sufficiens ad expugnationem hostium spiritalium: quia lex habebat vocem praecipientem non gratiam adiuvantem.
252Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0022B (auctor fl. 1150)
Unde dicit Apostolus: Quia lex neminem ad perfectum produxit (Hebr. VII) . Et alibi: Si ex lege iustitia, Christus ergo gratis mortuus est (Galat. II) . De Iudaeis quoque in psalmo dicitur: Filii Effrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII) . Quasi diceret, Filii Effrem, hoc est, ipsi Iudaei, ut pars pro toto accipiatur, intendentes et mittentes arcum, hoc est, praeparationem quandam ad pugnam spiritalem, contra vitia facientes, dicentes: omnia quae iusserit nobis Dominus, faciemus.
253Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0023B (auctor fl. 1150)
quia divino oraculo sic praeordinatum fuerat, ut ille exercitus vinceret cuius dux in bello primo occumberet.
254Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0024A (auctor fl. 1150)
Unde congrue de his dicitur, quod habeant dorsa contra templum, et facies ad orientem: quia et disciplinam humiliata mente suscipere nolunt, et tamen consolationis, quae per orientem significatur, participes esse volunt.
255Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025A (auctor fl. 1150)
Quarto, cum iam virtutes est adeptus, parum est ei abstinere a vitiis, sed per suavitatem divinae sapientiae incipit sapere ea quae Dei sunt, ut iocundum sit ei fabulari cum Deo, rimari coelestia, dicendo cum propheta: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in domino Deo spem meam (Psal. LXXII) . Hae sunt quatuor rotae, quibus sacra pagina amatorem suum informat, et sursum evehit, docens eum offerre corpus suum hostiam sanctam, viventem, Deo placentem (Rom. XII) , et immaculatum se custodire ab hoc seculo (Iac. I) . De quibus in propheta dicitur: quia cum elevarentur animalia, elevabantur et rotae pariter iuxta ea (Ezech. I) . Quippe sancti viri non aliter per coelestia desideria ad Deum respiciunt, nisi hic virtutum quadriga eos fuerit persecuta.
256Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025D (auctor fl. 1150)
Dicis forte, quia vir spiritalis es qui omnia iudicas et a nemine iudicaris.
257Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025D (auctor fl. 1150)
Et ego tibi sine tui iudicio illius ethnici versiculo respondebo: Quia omne animi vicium tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
258Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0026A (auctor fl. 1150)
Nisi visus tuus fallitur, dices quia humilitatem, mansuetudinem, charitatem, patientiam ad omnes.
259Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0026A (auctor fl. 1150)
Nisi te ipsum accusare erubescis, dices quia superbiam, impatientiam, insuavitatem, diffidentiam ad omnes.
260Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0026A (auctor fl. 1150)
Imo si iustus es, in principio accusator es tui (Prov. XVIII) , sicut quondam Iob ille iustus, cum Deum oculo contemplationis respiceret, sua infirma intuens et accusans exclamavit dicens: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus vidit te, idcirco me reprehendo (Iob XLII) . Quasi diceret, primo audivi te per tuae voluntatis cognitionem, nunc autem oculus meus videt te per mentis contemplationem: et quia video te, idcirco ipse me reprehendo.
261Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0026B (auctor fl. 1150)
Quia ergo, fratres dilectissimi, non coronatur nisi qui legitime certaverit (II Tim. II) , assumat formidolosus virtutem, carnalis pudicitiam, curiosus animi quietem: et conversationem bonam habentes in charitate Dei, et patientia Christi inimicis nostris spiritalibus obviemus, quos non strepitu armorum sed virtutibus et bonis operibus oportet repugnari.
262Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0027B (auctor fl. 1150)
Sed hoc dignum admiratione videbitur, quia non herbam, non plantam, non ramum denique vel arborem dicit fore in magnificentia, sed germen, quod non solum magnum non esse solet, sed mortui seminis vix erumpens germen modicum futuri fructus indicium.
263Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0028C (auctor fl. 1150)
Sed Christus in hoc radici comparatur, quia sicut radix arborem, ita Christus alios sustentavit, non ab ipsis sustentatus est.
264Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0028D (auctor fl. 1150)
Vel potius in radice, Christi humilitas figurata est: quia prius Christus fuit humilis, postea sublimis.
265Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0030D (auctor fl. 1150)
Si enim ad bonum quod facio, teneor de mandato Dei, vel de professione ordinis mei, et inde scandalizatur frater meus, non propter hoc cessare debeo: quia hic tutius scandalum admittitur quam veritas relinquatur.
266Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0031A (auctor fl. 1150)
Ideo autem dixi, qui in congregatione sum positus, quia aliquis privatam ducens vitam, etiam bona voluntaria non tenetur omittere propter scandalum alterius.
267Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0032D (auctor fl. 1150)
Cum igitur miserationum tuarum Domine, quae a seculo sunt (Psal. XXIV) , in memetipso recordor, dico: Mihi adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII) . Cum autem ad iudicium respicio, libet abscondi iam in inferno donec pertranseat furor tuus (Iob IV) . Si tamen constituas mihi tempus in quo mei recorderis, quia tamen misericordia superexaltat iudicium.
268Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0033D (auctor fl. 1150)
Per Ramesse igitur avaritiam intellige, quae prohibetur in illo loco ubi dicitur: nolite vobis thesaurizare thesauros in terra, ubi tinea et erugo demolitur, et fures effodiunt et furantur (Matth. VI) . Per Phithonam vero, quae os sive profundum dicitur, carnalia desideria et caeterae passiones prohibentur, de quibus Scriptura dicit: Quia impius cum venerit in profundum vitiorum contemnit (Prov. XVIII) . Per Heliopolim vero quae civitas solis dicitur, superbiam accipe, quae comitante vana gloria vult longe lateque radiare, et detrahendo, commovendo alios incessanter urere.
269Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0035D (auctor fl. 1150)
Illud autem duplex ostium, quod est ex labore et dolore, per vinculum fortitudinis coniungitur: quia nisi adsit fortitudo animi, labor quandoque ab interiori contritione separatur.
270Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0035D (auctor fl. 1150)
Reliquum vero quod est ex mansuetudine et charitate, vinculum patientiae connectit: quia si non adsit patientia, mansuetudo quandoque a charitate recedit.
271Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0036B (auctor fl. 1150)
In hoc tempestatis articulo confortat pusillanimem, consolatur desperantem, fatiscentem recreat, proficienti opem fidei ministrat, sicut de eo conscriptum est: Quia calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet (Isa. XLII) . Audi ergo tu quia iam segregatus es a saeculo, qui novisti votum Deo Iacob, qui tentationibus in diversum traheris, quem delectat vitae praeteritae, ut aestimas, felicitas, quem terret sanctae religionis asperitas, audi, inquam, quid loquatur in te Dominus Deus: quia, ut aestimo, loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV) . Primum volo te argentum, aurum, ornatum vestium, et caetera quibus delectatur humana curiositas, ante faciem tuam ponere, et oculo intellectuali non carnali diligenter examinare: quod si feceris non consolationes, imo potius maximas desolationes invenire poteris.
272Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037A (auctor fl. 1150)
quae et in introitu inferni ideo esse dicitur, quia per amorem huius mundi eius amatores ad infernum transmittuntur.
273Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037A (auctor fl. 1150)
Timeat ergo omne semen Israel hanc arborem contingere, quia facilis descensus Averni.
274Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0038D (auctor fl. 1150)
Attende, si placet, consequenter educantem, et adiuvabit, inquit, eos Dominus, et liberabit eos, et eruet eos, a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo (Marc. XIV) . Quos adiuvabit?
275Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0039A (auctor fl. 1150)
Hos, inquam, adiuvat Dominus in pugna hostium, liberat a servitute vitiorum, eruit a peccatoribus, hoc est, a scandalo proximorum: tandem salvabit eos, quia speraverunt in eo.
276Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0039D (auctor fl. 1150)
Unde huius infirmariae ianuam recte dixerim beatam virginem Mariam: ipsa etenim est porta de qua propheta dicit: Porta haec clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam, quia Dominus exercituum ingressus est per eam (Ezech. XLIV) . Sed quando, vel ubi introivit per hanc portam?
277Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040C (auctor fl. 1150)
Superficiem terrae irrigavit, quando ipsos peccatores et abundantes in seculo, tam Iudaeos quam gentiles ad fidei gratiam convertit, et non solum convertit, verum etiam a laqueo mortis redemit, sicut scriptum est de ipso: Quia venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat: et animam suam dare in redemptionem pro multis (Luc. XIX) . Et fortassis expressius pro omnibus dixerim: quia peccaverant omnes et egebant gloria Dei (Rom. III) , ideoque clamaverunt ad Dominum dum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Psal. CVI) . Quid aliud quaeso significant quatuor versus illi in nocturnis laudibus, primo responsorio accantati, nisi commune omnium desiderium pro communi liberatione?
278Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0041A (auctor fl. 1150)
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
279Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0041A (auctor fl. 1150)
Et Ieremias: Oculus meus deducens aquam, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam (Rom. VIII) . Audi et imbrem serotinum: Quis me liberabit de corpore mortis huius?
280Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0041B (auctor fl. 1150)
Quia omne id mortem aestimat quidquid a vita aeterna, quae est Christus, retardat vel separat.
281Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0042A (auctor fl. 1150)
An nescis quia fur ille evangelicus quotidie perfodit domum tuam?
282Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0042B (auctor fl. 1150)
Non est differenda poenitentia usque in hyemem, quia tunc obstat peccati dominium: neque in Sabbatum, quia in futuro poenitentia non habet locum.
283Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0042D (auctor fl. 1150)
Scriptum est de Helia, quia fugit a facie Iezabel in solitudine, ibi proiecit se sub umbra iuniperi et obdormivit, postmodum refectus pane subcinericio et potu aquae, in fortitudine cibi illius ambulavit usque ad montem Dei Oreb (III Reg. XIX) . Iezabel quae sterquilinium vocatur, Heliam persequitur, quando quilibet amator castitatis, a carnis concupiscentia impugnatur.
284Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0043B (auctor fl. 1150)
Ideoque terrenas et transitorias consolationes quaerimus dicentes: quia bonum est uti delitiis et frui bonis.
285Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0043B (auctor fl. 1150)
Haec tamen est via, haec est arcta illa semita, quae ducit ad vitam (Matth. VII) : quia nonnisi per multas tribulationes intratur in regnum coelorum.
286Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0043D (auctor fl. 1150)
Ergo, fratres dilectissimi, dum tempus habemus, ambulemus hac via, quia brevis est via, et transitoria vita.
287Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0044B (auctor fl. 1150)
Post primum enim verbum homo siluit, quia succumbente humana ratione invisibilia Dei per creaturas cognoscere non poterat, et ideo longe proiectus est a Deo, non laudans neque invocans nomen eius.
288Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0044B (auctor fl. 1150)
Post secundum verbum similiter homo conticuit, quia accepta repermissione illum solum desiderabat, cuius erat repositum, in quo finem acciperet peccatum et tolleretur praevaricatio, et veniret iustitia sempiterna, Christo vero in carne apparente.
289Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045B (auctor fl. 1150)
Sermo autem iste ideo omnipotens, quia Dei sermo est.
290Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045B (auctor fl. 1150)
Nunc ergo diligenter audi sermonem istum et eum in corde tuo quasi in libro scribe: quia non in vanitate multiloquii, non in verborum sublimitate, sed in via humilitatis et infirmitatis conscientia, et paupertatis exemplo docet te viam salutis.
291Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045D (auctor fl. 1150)
Pauca sunt verba sermonis huius: quia brevis et compendiosus est, in tantum ut sex verborum numero consummatus sit.
292Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0046A (auctor fl. 1150)
Caetera verba quae sequuntur, in hac vita loquuntur tibi tantum ad consolationem, ne forte deficias in tribulationibus huius seculi, quia in futura vita melius illa cognosces, quando audiens ea vives in eis.
293Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047D (auctor fl. 1150)
Sed una salutis via superest, quia terra continens prae oculis est.
294Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047D (auctor fl. 1150)
Ipse est terra continens, quia contra omnem viciorum alluvionem firmus et stabilis permansit.
295Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0048C (auctor fl. 1150)
Quia tamen hodie carnis tectus cilicio nobiscum dignatus est discumbere, nobiscum epulari, accedam et ego cum invitatis ad regis nati convivium, recumbens vel in novissimo loco, ut cum catellis de mensa eius aliquid accipiam, quod et vestrae proponam charitati, et propriae subministrem devotioni.
296Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0049A (auctor fl. 1150)
Quod ideo dictum intellige, quia, iuxta sententiam philosophi, idem est sensus contrariorum, id est eo sensu quo unum contrariorum discernitur et reliquum, ut si tactu suave, tactu et asperum: si gustu dulce, gustu et amarum discernitur.
297Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0049A (auctor fl. 1150)
Quia tamen Emmanuelis nostri cibus spiritalis est, videamus quid significent ista fercula, quorum alterum, id est butyrum, de uberibus, reliquum, id est, mel, de floribus elicitur.
298Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0049D (auctor fl. 1150)
Hoc butyrum de duobus uberibus, Iudaea videlicet et gentilitate expressum est: quia de utroque populo Christus secundum humanam naturam descendit factus lapis angularis, qui fecit utraque unum, solvens medium parietem inimicitiarum in carne sua (Ephes. II) . Neque enim tamen de semine David descendit secundum repromissionem, sed etiam missus est de petra deserti ad montem filiae Sion.
299Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0051A (auctor fl. 1150)
Eo ipse intelligere potes quod Emmanuel noster mel comedendo reprobavit malum et elegit bonum: quia divinitatis suae natura et mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit.
300Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0051B (auctor fl. 1150)
Ideo autem mel istud dulcedinis dicitur, quia evangelica praedicatio a Christo dulcedine aedita est vel alias inspirata.
301Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0052B (auctor fl. 1150)
Examen apum gentilium philosophorum est multitudo, qui ideo in ore leonis fuisse dicuntur, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, et ideo reprobi facti sunt et evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I) . Favus mellis suavitas est philosophicae inquisitionis.
302Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0052C (auctor fl. 1150)
Unde et in lege Domini dicitur, quod virginem captam in praelio, rasis unguibus et capillis Iudaeus poterat uxorem ducere (Deut. XXI) , quia secularem scientiam, quae per virginem talem designatur, Christianus vere Deum confitens, potest ad eruditionem suam assumere, rasis tamen unguibus et capillis, hoc est praecisis figmentis et superfluitatibus, quae in melle dulcorato ab Emmanuele nostro reprobata sunt, utpote quae subversioni audientium magis proficiunt quam utilitati.
303Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0052D (auctor fl. 1150)
An nescitis quia stultam fecit Deus huius mundi sapientiam (I Cor. I) , in qua pueris tantum radices proponuntur discendi, non provectis forma bene vivendi?
304Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0053B (auctor fl. 1150)
Os ergo ori coniungitur, et efficitur osculum: quia natura humana verbo personaliter unitur, et consummatur Incarnationis mysterium.
305Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0053B (auctor fl. 1150)
Propter hanc mediationem etiam Filius Dei recte Verbum appellatus est: quia sicut in rebus gerendis et in causis diffiniendis verbum humanum intercurrit medium, sic in causa Dei et hominis Dei Filius mediator fuit: quia, solutis inimicitiis, Deum Patrem et hominem ad concordiam reduxit.
306Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0054B (auctor fl. 1150)
Nec aliam formam decebat eum assumere: quia ad visitandum infirmos in hunc mundum venerat.
307Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0054D (auctor fl. 1150)
Unde in Isaia cum planctu dicit se criminosis hominibus illaturum ultionem, ubi ait: Heu consolabor de hostibus meis, vindicabor de inimicis meis. (Isa. I) . Dicitur etiam Verbum caro factum, quia nutrit et pascit humanitas Christi ad similitudinem carnis: et sunt morsus quidam istius carnis conceptio, nativitas, passio, resurrectio et ascensio, quibus anima spiritaliter pascitur, dum fides nativitatis passionis et caeterorum, quae diximus, mente retinetur.
308Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0055A (auctor fl. 1150)
Si suspiras praesentis vitae taedio et amore futurae quam desideras sicut ille qui dixit: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal., CXIX) , carnes turturis comedisti.
309Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0056A (auctor fl. 1150)
Nemo ergo sibi blandiatur de bona spe exterioris conversationis formam pietatis foris praetendens in bonis operibus, si conscientia criminosa est, si desideriis carnalibus intus aestuat, si odio vel invidia caeterisque vitiis spiritalibus intus obsessus est, quia bonis exterioribus Christus non pascitur, quae charitatis pinguedine non informantur.
310Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0056D (auctor fl. 1150)
Inde enim nutriuntur discordiae, commoventur simplices, turbantur discreti, impatientes litigant, et malitiosi fomitem malitiae suae inde assumunt, sicque huiusmodi stillicidium pax illa mentis, quae Deus est, ab homine expellitur: quia non nisi in pace habitat Deus, sicut scriptum est: Et factus est in pace locus eius (Psal. LXXIV) . Quicunque ergo vult Verbum Dei in se habere habitatorem, domum suam oportet tecto pacientiae protegere, ut stillicidium istud a tecto defluat in terram, ita ut per virtutem pacientiae protecta quies, cum verbis malevolis non perturbetur.
311Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0057A (auctor fl. 1150)
Quia si huiusmodi passionibus subiectus es, Christum quem hospitem susceperas, in tui ipsius confusionem de domo tua expulisti.
312Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0057C (auctor fl. 1150)
Die siquidem suae nativitatis munus paupertatis nobis contulit Christus, quia pauper et modicus huic mundo natus non habuit ubi caput suum reclinaret.
313Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058A (auctor fl. 1150)
Nunc saltem inveniatur aliquis amator infirmitatis, quam Christus pro nobis voluit suscipere, qui pro nomine eius dolores et angustias libenter sustineat, famem et sitim, labores et pericula, qui contumeliis affectus maledictioni non respondeat, et quibuslibet iniuriis sentum patientiae opponat, quia in his omnibus strenuitas apparet servi dominum suum qui haec omnia fecit fideliter imitantis.
314Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058A (auctor fl. 1150)
Et certe omnes manus suas ab hoc munere excutiunt, quia plus videtur afferre oneris quam honoris.
315Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058C (auctor fl. 1150)
Quia sicut fundamento existente infirmo tota ruit fabrica, sic conscientia languente exterioris conversationis opera prava admodum sunt vel omnino infructuosa.
316Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058D (auctor fl. 1150)
Infirmae conscientiae offer paupertatem, sed eam non suscipit, quia amor mundi et paupertas non conveniunt: nec dolores et miserias amplectitur, quia amatores mundi ista non appetunt.
317Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058D (auctor fl. 1150)
Rursus infirma conscientia humilitatem abiicit, quia in mundo vult apparere sublimis: econtra bona conscientia paupertatem appetit, quia eius desiderium non in divitiis, sed in Deo est.
318Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058D (auctor fl. 1150)
Amat labores et molestias ferre propter Deum, quia non requiem quaerit hominum, sed eam quae in Deo est.
319Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058D (auctor fl. 1150)
Amat etiam humilitatem, quia haec est via quae ad Deum ducit et quae ex Deo est.
320Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059A (auctor fl. 1150)
Quia qualis est radix, talis est et fructus: et qualis conscientia, tale est opus eius.
321Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059A (auctor fl. 1150)
Quia et si magna videatur facere, magna tamen non sunt, eo quod non bono animo nec bona intentione fiant.
322Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059A (auctor fl. 1150)
Alii parum laborant, pauca foris faciunt, et tamen, quia mundi corde sunt, multum perficiunt, et (ut expressius dicam quod sentio) multi gloriantes in operibus suis magis in profundum inferni demersi sunt, eo quod operum apparentiam magis quam munditiam conscientiae fuerint secuti.
323Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059B (auctor fl. 1150)
De qua etiam hodie tres magi sive reges, qui nato Domino primitias spiritus acceperunt, venientes ab Oriente, aurum, thus et myrrham obtulerunt, nobisque eadem offerenda Deo docuerunt: quoniam non est ignobile exemplum, quia regia autoritate nobis est commendatum.
324Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059C (auctor fl. 1150)
Reges isti veniunt ab Oriente, quia in ratione oritur nobis sol per iuditium discretionis, in praecepto Dei oritur nobis sol per illuminationem veritatis, in gratia aspirante oritur nobis sol per infusionem virtutis.
325Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0060A (auctor fl. 1150)
Quandoque cogitatio fertur non in id quod ore profertur, sed ad aliud tantae vel maioris aestimationis utpote ad pascendum pauperem, ad vestiendum nudum, ad ministrandum infirmo, quae cogitatio est ad id quod ore dicitur, quia id ipsum obtinere contendit: et quoniam per Spiritum Dei promovetur, non minuit, sed auget frequenter meritum orationis.
326Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0060B (auctor fl. 1150)
Et haec cogitatio quia necessitate quadam absque peccato ingeritur, non tollit omnino virtutem orationis: quia tamen ad naturalia respicit, et supra naturam non meretur, ex parte minuit meritum orantis.
327Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0060C (auctor fl. 1150)
Neque tunc vox, quae ore profertur, oratio bona, sed simulatio debet appellari: quia simulata aequitas est duplex iniquitas, sic enim per simile videamus qualiter affectus cordis cum voce convenire debet, sic se habent adinvicem cogitatio et oratio, sicut vigil servans noctis vigilias ad eos qui sunt in castro.
328Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0060D (auctor fl. 1150)
Quia et in his etiam exigitur puritas conscientiae, ut intendat his qui loquitur prodesse potius quam obesse, et concordiae potius quam dissensionis fomitem ministrare.
329Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0062A (auctor fl. 1150)
Quia uno exeunte de civitate, remanet vastitas et desolatio.
330Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0063B (auctor fl. 1150)
Quia pro paupertate divitias inaestimabiles, pro infirmitate sanitatem, pro humilitate largietur gloriam, ipse splendor gloriae et figura substantiae Iesus Christus Dominus noster (Hebr. I) , cuius regnum et imperium, etc.
331Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0063C (auctor fl. 1150)
Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (Psal. XCVII.) Hodiernae diei solennitatem, fratres charissimi, apparitionis festum vocat mater Ecclesia, tum quia hodie stella duce Deus Pater salutare suum, id est Filium suum magis notum facere voluit, tum quia ipse Filius se humilem et pannis involutum eis magis adorandum praebuit: vel quia in Iordane columba super eum descendens Dei Filium esse manifestavit.
332Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0063D (auctor fl. 1150)
Secunda apparitio, quae facta est in domo, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentum in sinum nostrum contulit (Luc VI): quia is qui prius vivere dederat, ibi recte vivere edocuit.
333Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0064A (auctor fl. 1150)
Quia fortassis non est hoc ex virtute sacramenti, sed ex sola virtute passionis, quaeret forte aliquis quare in aquis huius sacramenti virtutem ponere voluit?
334Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0064B (auctor fl. 1150)
Hoc interim si placet, omissis aliis, pro ratione assignare possumus: quia aqua humida, frigida, vaga invenitur.
335Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0064D (auctor fl. 1150)
Lex enim neminem ad perfectum duxit (Hebr. VII) , quia praeceptum gratiam adiuvantem non habuit.
336Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0065C (auctor fl. 1150)
Si forte carnalis concupiscentia animam tuam invaserit, memento Scripturae quae dicit: Quia mors secus introitum delectationis posita est.
337Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0065D (auctor fl. 1150)
Sicut enim voce prophetica dicitur: Quia sanguis sanguinem tetigit (Ose. IV) , sic unum peccatum reliquum attrahit et inducit.
338Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0066A (auctor fl. 1150)
Quidnam esse putas quod scriptum est: quia dum Abraham fruitur angelorum colloquio, Sara ridet in tabernaculo (Genes. XVIII) : quae tamen dum ab angelo corripitur, repromissionem filii meretur.
339Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0066A (auctor fl. 1150)
Sed interim Sara ridet post ostium tabernaculi, quando illicitas suggerit delectationes caro repugnans spiritui, quae postmodum correpta repromissionem accepit de filio: quia carne refrenata per spiritum etiam corpus suam mercedem accipiet in futuro.
340Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069B (auctor fl. 1150)
Neque enim comminatur tantum, sed sine misericordia, sine mitigatione eos subdit suppliciis, testante Propheta, qui ait: Quia non est respectus, id est, misericordia, morti eorum, et firmamentum id est firmitas et stabilitas, est in plaga eorum (Psal. LXXII) . Et merito: quoniam enim in vita sua cum viris sanctis laboribus et aerumnis propter Deum se subdere noluerunt.
341Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0071B (auctor fl. 1150)
Nec te terreat qui Regem coelestem times, labor huius militiae: quia larga sunt huius regis donativa, larga sunt praemia.
342Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0071B (auctor fl. 1150)
Id in promptu est dicere: quia singulis militibus suis dat singulos denarios.
343Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072B (auctor fl. 1150)
Beatus omnino qui in nulla istarum cogitationum scandalizatus fuerit: quia ipsae sunt quae omnes aut pene omnes huius peregrinationis incolas a via iustitiae exorbitare faciunt.
344Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072C (auctor fl. 1150)
Iste profecto est paries quo plurimi putantes se religiosos et iustos a via salutis exclusi sunt: quia seipsos non cognoscentes, et caeci effecti erraverunt in invio, et non in via (Psal. CVI) . Perfosso ergo hoc pariete similitudo animalium et reptilium, et idola depicta inveniuntur in eo: quoniam dum subtilius homo cordis sui latebras rimari satagit, abominationes cogitationum, quae a Deo separant invenit, ibidem multiplici affectione depictas, videlicet cogitationes luxuriae, quae designantur per similitudines animalium, cogitationes avaritiae, quae designantur per similitudines reptilium, eo quod omnino terrae incumbunt: cogitationes etiam superbiae, quae per idola recte intelliguntur.
345Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072D (auctor fl. 1150)
In purgandis ergo vitiis cogitationum necesse est ut anima vigilet, eo quod in puritate conscientiae vita et fructus exterioris operis consistat: quia sicut a radice procedit virtus totius arboris, sic a cogitatione virtus boni operis.
346Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073B (auctor fl. 1150)
non quin et opere et sermone Deo confiteamur, sed quia in cogitatione virtus utriusque illorum consistit.
347Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073C (auctor fl. 1150)
Quia sicut terra fructificat secundum naturam iacti seminis, et sicut navis dirigitur secundum prosperitatem venti qui eam ducit, sic certe homo moribus informatur secundum modum magisterii quo foris eruditur.
348Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0074A (auctor fl. 1150)
De hac aedificatione superna et spiritali in lege Moysi scriptum est: Quod si unus e duobus fratribus sine prole moritur, alter ducet uxorem illius, et suscitabit semen fratris sui: quae si noluerit facere, mulier expuet in faciem illius, et discalciabit illum, et vocabitur domus illius in Israel domus discalciati (Deut. XXV) . Homo qui mortuus est sine liberis, Iesus Christus est: quia dum in carne est passus, nondum discipuli eius credebant in eum.
349Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0074B (auctor fl. 1150)
Quod qui noluerit facere, mulier, id est Ecclesia, expuet in faciem illius: quia opprobrium in Ecclesia sustinebit.
350Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0075A (auctor fl. 1150)
Et generaliter hi omnes super candelabrum lucent, qui proximorum onera in quacunque opportunitate portant: quia haec est vera illa charitas de qua scriptum est: Quod non quaerit quae sua sunt (I Cor. XV) , quia communia propriis, non propria communibus anteponit.
351Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0076C (auctor fl. 1150)
Isaias propheta pacem in eius adventu nunciaverat cum dixit: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX) . Et alibi: Dabis nobis Domine pacem, quia in te speravimus (Isa. XXVI) . Et David: Auferens bella usque ad fines terrae, arcum conteret et confringet arma, et scutum comburet igni (Psal. XLV) . Usque ad fines terrae bella abstulit Christus, qui hominem intus et exterius pacificavit.
352Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0077B (auctor fl. 1150)
Sed respiciamus modo ad statum nostri temporis, utrum aliqui inveniantur qui cum Christo procedant, amore paupertatis contra cupiditatem dimicaturi: quia et ipse ad paupertatem vos invitat cum dicit: Vae vobis qui in praesenti habetis consolationem vestram (Luc. VI) . Et Paulus ad Timotheum scribens: praecipe, inquit, divitibus huius saeculi non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI) . Procedat ergo in medium bonus Christi imitator, qui honores contemnat, non ambiat dignitates: qui relinquat divitias, nec studeat illas adipisci, omnia tanquam stercora reputans ut Christum lucrifaciat (Philip. III) : sed non est qui hic illum imitari velit, vilibus pannis indui, reclinari in praesepio domini sui.
353Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078A (auctor fl. 1150)
Primo, quia beneficia Dei male accipis.
354Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078B (auctor fl. 1150)
Secundo, quia in malos usus illa expendis.
355Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0079D (auctor fl. 1150)
Per Iudaeam siquidem transitus est illis, qui ad ipsum tendunt: quia in ea nascitur, et in ea invenitur.
356Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0079D (auctor fl. 1150)
Iudaea confessio interpretatur, in qua Christus invenitur: quia per veritatem confessionis exit homo de tenebris vitiorum, et attingit ad Christum, qui est verum lumen omnibus in se sperantibus.
357Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0080A (auctor fl. 1150)
Qui enim nato Domino per confessionem vult appropinquare, primo oportet quod confessio eius sit humilis, nullo elationis vel iactantiae nevo polluta, quales aliquando audiuntur: ut cum scholaris confitetur se subtiliter socium suum duxisse adfinem redargutionis, advocatus in causa iniusta se docte obtinuisse, dum claustralis se plangit tentatum vana gloria quod plus oret, plus vigilet, aut psallat quam caeteri, in quibus omnibus, quia aliquid elationis admixtum est, non vera confessio, sed confessionis simulatio dici potest.
358Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0081A (auctor fl. 1150)
Restat ergo ut cursu veloci, hoc est, ferventi desiderio et multo studio bonae operationis de Aethiopia exeamus et sic praeveniamus ultrices manus Dei, scilicet poenas suppliciorum: quia et tempus breve est et hora incerta et via periculosa per quam ambulandum est: tempus breve est, quoniam vita quotidie nos deserit: hora incerta, quia nescimus quando venturus sit Dominus, ut extendat manum suam in retribuendo (Psal. LIV) : via periculosa, propter multiplices tentationes et seductiones inimici.
359Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0082B (auctor fl. 1150)
Quia sicut radius non minuit integritatem sideris, ita nec Christus nascendo minuit integritatem Virginis matris.
360Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0082C (auctor fl. 1150)
Quae ideo scintillae dicuntur, quia sicut scintillae ignitae sunt, et materiam sibi proximam exurunt, ita et verba Dei corda audientium igne divini amoris accendunt.
361Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0082C (auctor fl. 1150)
Unde Propheta: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud (Psal. CXVIII) . Et discipuli euntes in Emmaus: Nonne, inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur nobis in via? (Luc XXIV) . Ideo cum loqueretur corda ipsorum ardebant, Quia verba illius ad amorem eos inflammabant.
362Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0082C (auctor fl. 1150)
Propter has scintillas Ezechiel propheta de ipso dicit: Quia aspectus eius tanquam scintillae aeris candentis (Ezech. I) . Et alibi de sanctis scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III) . Sicut enim scintillae si arundines quae in altum consurgunt apprehenderint, eas in cinerem redigunt, ita verba sanctorum per praedicationis instantiam, quidquid sublime fuit in hoc seculo quasi in nihilo redegerunt: Scintillat ergo stella haec, dicit, ni fallor, mundi philosophus, quoniam stella si scintillat non est planeta.
363Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0082D (auctor fl. 1150)
Vere stella de qua loquimur planeta non fuit, quia non erravit per latas huius seculi vias, eo quod peccatum non fecerit, nec inventus sit dolus in ore eius (I Petr. II) : quin potius à summo coelo egressio eius.
364Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0084B (auctor fl. 1150)
Consideratione spiritalis naturae, quia in ea lucet vestigium divinitatis, eo quod capax sit cognitionis et dilectionis.
365Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0084D (auctor fl. 1150)
Christus ergo finis est desiderii nostri, quia, ipso habito, nihil ultra quaerendum est.
366Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0085B (auctor fl. 1150)
Ideo autem superbiam nube comparavimus, quia sicut nubes de montibus, ita superbia de tumidis cordibus provenit.
367Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0085B (auctor fl. 1150)
Sed hoc superbis attendendum est: quia et fulmina montes feriunt, et superbi potenter tormenta patiuntur (Eccle. X) . Per avaritiam visus iste de inferius impeditur, quoniam avarus, quo nihil est scelestius, bruto animali comparatus, sicut illud per gulae desiderium semper oculos in terram defigit, ita et iste pro lucris terrenis, pro bonis huius vitae transitoriis oculos mentis semper ad terrena convertit.
368Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0085C (auctor fl. 1150)
De interius per concupiscentiam visus mentis impeditur quia ipsa in homine habitat, et in ipso nascitur, sicut Paulus dicit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi Dei, captivantem me in legem peccati (Rom. VII) . Dum ergo anima intus per pravas cogitationes, per illicita desideria aestuat, velut glutino quodam pravae delectationis intercipitur visus mentis, ne per sanctum desiderium in Deum dirigatur.
369Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086A (auctor fl. 1150)
Et quoniam non omnes bene operando veniunt, dicamus quia alii veniunt, et stellam respiciunt: alii non veniunt, et stellam respiciunt.
370Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086A (auctor fl. 1150)
Unde et venire dicuntur, non venisse: quia obliti eorum quae retro sunt in anteriora se extendunt.
371Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086C (auctor fl. 1150)
Quia tamen finem verbi simplicioribus fratribus volumus proponere, quid sit adorare, vel quomodo adorari debeat simpliciter dicemus: adorare igitur est orando salutem, vel ea quae ad salutem pertinent, devote a Deo postulare.
372Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086D (auctor fl. 1150)
Bonitatem, quia iustis precibus semper promptus est ad exaudiendum: potestatem, quia potens est ad tribuendum.
373Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0087B (auctor fl. 1150)
Obviabo, inquam, securus in spe, quia neminem devota mente sibi obviantem a misericordia sua excludit.
374Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0088A (auctor fl. 1150)
Discordabant caro et spiritus, quia caro carnalia, spiritus coelestia approbabat.
375Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0088A (auctor fl. 1150)
Discordabant homo et angelus, quia homo qui primae apostasiae ruinam, quae in angelis facta est, reparare debuerat, ipse quoque corruens cum tertia parte stellarum coeli in terram tractus est.
376Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0088A (auctor fl. 1150)
Discordabant gentilis et Iudaeus, quia iste idolis, ille Deo serviebat.
377Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0089C (auctor fl. 1150)
Ideo, quia divisi sunt a iustis et electis prae ira vultus eius, et appropinquavit cor illius, id est, manifesta est de illis voluntas ipsius, ut manifestum fiat hic, qui modo latent occulti, quam iusto Dei iudicio in futuro suscipiant sententiam aeternae damnationis.
378Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0090B (auctor fl. 1150)
Ecce quicquid in hoc mundo speciosum est, vilescit, nec aliquid delectabile in eo permanet: quia iuventus praeterit, forma cadit, fortitudo debilitatur, potentia descendit, dignitas evacuatur, sanitas languescit, divitiae non possunt permanere: gaudium vertitur in dolorem, et iocunda omnia fine amaritudinis consummantur.
379Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0090C (auctor fl. 1150)
Sunt alii plerique in seculo qui in occursum Domini gradiuntur passu temperato: quia adhuc amantes commoda vitae huius ad virtutum eminentiam nequeunt ascendere, sed tamen, quantum valent, declinant peccata gravia, et profundum vitiorum.
380Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0091B (auctor fl. 1150)
Videres eos modo gaudere in Domino, quia segregavit eos a seculo, modo plangere tempora, quae moram facientes in seculari conversatione inutilia sibi reddiderunt, modo devota precum instantia paradisi portas aperire, modo Scripturae investigatione voluntatem Dei cognoscere: ad hoc solum studiosi, ut studium vitae huius sine Dei offensa possint pertransire.
381Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0091C (auctor fl. 1150)
Ei qui inhabitat lucem inaccessibilem satis congruere videtur caereorum baiulatio, quos hodie portat in manibus sancta Ecclesia, tum quia caereus Salvatorem nostrum significat, tum quia in caereo status humani conditio nobis ad memoriam revocatur.
382Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0092B (auctor fl. 1150)
Iam enim omnes voces prophetarum obmutuerant: quia diuturnis clamoribus iam raucae factae, non poterant exhibere eum quem promiserant: et ideo omnium vota, universorum desideria in Christum inhiabant, cui repositum erat, qui et ipse erat expectatio gentium (Isa. LXIII) . Non tamen adhuc videre cupiebant in ea forma qua est speciosus prae filiis hominum, non formosum in stola sua ascendentem in coelum in multitudine virtutis suae, non proficiscentem ad illa speciosa deserti, ad flores rosarum et lilia convallium, sed potius desiderabant eum accipere, cum Isaia, despectum et novissimum virorum (Isa. LIII) , et scientem infirmitates, cum Zacharia, sordidis indutum vestibus (Zach. III) : qualem propheta David eum praenunciat (Psal. LXVIII) , ubi ex persona eius dicit: Ego sum pauper et dolens, salus tua Deus suscepit me.
383Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0093C (auctor fl. 1150)
Unde lacte isto expresso eadem ubera aruerunt: quia in carne Christo apparente, illa suavitas spiritus, ille devotionis affectus, quem sancti Patres ex repromissione legis et prophetarum de Christo habebant, omnino defecit.
384Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0094C (auctor fl. 1150)
Primo loco iocunda facies in hoc spiritali gaudio exhibenda est, ut tamen faciem cordis sive conscientiae, non corporis significari intelligas; ista facies, id est conscientia tua, hilaris et pulchra esse debet, a vitiis et concupiscentiis purgata, et virtutibus ornata: quia non placet servitutis obsequium, nisi videatur cordis facies spiritali iocunditate decorata.
385Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0095A (auctor fl. 1150)
Similiter et Petrus cum ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V) . Et mulier illa evangelica: Si tetigero, inquit, fimbriam vestimenti eius, salva ero (Marc. VI) . Quicunque igitur in conspectu Dei pulcher vis apparere, te ipsum vilem et despectum reputes, ita ut, consideratis propriis infirmitatibus, semper alium aestimes te meliorem.
386Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0096B (auctor fl. 1150)
Sicut enim oleum olivarum ad usum triplicem se extendit, quia dolores mitigat, corpora pascit, et ardet in templo Dei: sic et spiritaliter virtus pietatis ad tria se habet.
387Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0097C (auctor fl. 1150)
Ipsa enim sola est, quae prestat loquenti fidutiam: quia sola praestat loquenti peritiam.
388Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0098A (auctor fl. 1150)
Debuit tamen, licet non purificari, tamen dies purificationis observare: quia et ipsa nata sub lege paritura erat masculum, qui venit non solvere legem, sed adimplere (Matth. V) . Ipsa etenim est mulier, quae concepto semine peperit masculum: Mulier dico conditione, non fragilitate: natura non mollitie.
389Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0098B (auctor fl. 1150)
Illo plane de quo dictum est Abrahae: Quia in semine tuo benedicentur omnes cognationes terrae (Gen. XXIII) . Hoc etiam semen significavit nobis Isaias, cum dixit: Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorra similes essemus (Isa. I) . Semen denique non carnale sed spiritale, non culpae sed gratiae, non viri sed Verbi Dei, non corruptionis sed credulitatis.
390Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0098C (auctor fl. 1150)
Tricesimum siquidem fructum semen hoc attulit, quando Christus sua praesentia nuptias consecravit (Ioan. II): sexagesimum fructum attulit, cum, tempore suae praedicationis, continentiam praedicavit et docuit: centesimum, quando matrem Virginem Ioanni virgini in cruce commendavit (Ioan. XIX) . Sed, quia nobis illa virgo Israel futura erat mater Dei, thalamus sponsi, dilecta dilecti, unica unici, ideo Dei Filius singulariter, imo mirabiliter in ipsa voluit operari: ut quae precium universitatis debeat parere, cum statu quolibet universitatis haberet aliquid commune.
391Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0098D (auctor fl. 1150)
In aliis tamen non sic: quia neque continent sine difficultate, neque pariunt sine corruptione.
392Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099D (auctor fl. 1150)
Siquidem legis mandata neminem ad perfectum perduxerunt sine spiritali intelligentia (Hebr. VII) : nam litera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III) . Hinc est quod Moysi qui figuram legis gerit, terra promissionis ostenditur (Deut. XXIV) , sed in ipsam non introducitur: quia lex ostendebat per quam viam homines legis ad veram et coelestem terram promissionis deberent incedere, sed tamen in ipsam eos minime potuit introducere.
393Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099D (auctor fl. 1150)
Alibi quoque manus Moysi graves leguntur fuisse, sed auxilio Aaron sustentantur et eriguntur (Exod. XVII) , quia carnalia legis opera, quae per manus Moysi significata sunt, gravia erant et importabilia, nisi cum Aaron noster sacerdos, tamen secundum ordinem Melchisedech, illa temperabat et erigebat spiritali intelligentia.
394Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0101D (auctor fl. 1150)
Sic et in Isaia, seraphin alis suis pedes et faciem Dei velare dicuntur, mediis tantum patentibus (Isa. VI) : quia sublimia quaedam de Deo nobis incognita sunt et velata, aliis ad nostram noticiam pervenientibus.
395Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0102A (auctor fl. 1150)
In hoc igitur campo nostra apicula flores quaerit diversarum sententiarum, a quibus succum dulcem extrahit: quia intellectum spiritalem ore memoriae extrahens in alveario cordis reportat et deponit.
396Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0102B (auctor fl. 1150)
Per ceram humanae naturae fragilitatem intelligimus: quia sicut cera quamlibet imaginem facile in se suscipit, sic et nos imaginem modo veteris, modo novi hominis pro varietate temporis in nobis portamus.
397Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0102C (auctor fl. 1150)
Stupa et cera ab igne consumitur, quia et mortalitas, quae per ceram intelligitur, virtute penitus exuretur.
398Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0103A (auctor fl. 1150)
Nam, etsi monita salutaria, exempla virtutum, viam perfectionis quandoque libenter audimus, sed non amore virtutis, sed non studio imitationis, sed in superficie tantum, more puerorum, qui belli Troiani picturas in parietibus libenter aspiciunt: in qua si aliquem picturatum hominem videant viribus et armis prementem adversarios, mortibus et plagis hominum sibi nomen comparantem, laudant illum et magnificant dicentes: quia rem fortem fortiter operatus est; verum si ad aliquid simile fuerint invitati dum steterint in acie, et viderint fundi sanguinem, solo timore resoluti deficiunt, et sine commissione pugnae in fugam convertuntur.
399Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0105D (auctor fl. 1150)
Sed in hac poenitentium acie alii pugnant fallaciter, alii inutiliter, alii viriliter: quia poenitentia alia simulatoria, alia frustratoria, alia fructuosa invenitur.
400Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106A (auctor fl. 1150)
Pudor imperfectionem poenitentiae operatur, quando aliqui vident peccata sua ignominiosa, et praeter communem peccandi legem enormia, ideoque erubescunt ea confiteri, de quibus dicitur: Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. XXXII) . Timor etiam poenitentiam impedit, quando aliqui ideo nolunt confiteri, quia timent se gravitatem satisfactionis sustinere non posse: quorum personam gerebat Adam ille terrenus cum diceret: Audivi vocem tuam in paradiso et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me (Gen. II) . Spes etiam imperfectionem poenitentiae operatur, quando aliqui sperant se aliquid emolimenti adepturos in seculo, quod timerent perdere, si hominibus quales sunt interius notum fieret, quibus dicitur: Divitiae si affluant, nolite cor apponere, hoc est, in ipsis sperare (Psal. LXI) . Desperatio etiam imperfectam facit poenitentiam, quando aliqui peccandi consuetudine ligati, desperant se a vitiis abstinere posse, de quibus dicitur ab Apostolo: Quia venit ira Dei in filios diffidentiae (Ephes. V) . Frustratoria est illorum poenitentia, qui quadam consuetudine temporis tracti ad horam dicunt, sed non deflent peccata sua: quippe statim deponunt onus satisfactionis, revertuntur ad vitia, bibunt calicem confusionis usque ad fecem, et fiunt novissima talium peiora prioribus.
401Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106A (auctor fl. 1150)
Videres huiuscemodi homines, oblitos mandatorum Dei, etiam ipsos dies ieiuniorum in derisum sibi potius, quam in fructum convertere: quia, etsi quandoque ieiunent, neque integre, neque pie, neque sobrie ieiunant.
402Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106A (auctor fl. 1150)
Non integre, quia semel aut bis in hebdomada ieiunantes, caeteris diebus vacant comessationibus et calicibus epotandis: cum tamen omnes a quinto decimo anno et supra ad universum teneantur ieiunium, nisi infirmitate vel alia certa et rationabili causa excusantur.
403Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106C (auctor fl. 1150)
Non pie ieiunant, quia etsi abstineant a cibis, sed a vitiis nunquam, cum tamen infructuosa sit ciborum abstinentia cui comes non est abstinentia vitiorum.
404Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106C (auctor fl. 1150)
Eo etiam pie non ieiunant, quia quod corpori ieiunando subtrahunt, in arca reponunt, iterum ventri offerendum: quod ieiunium, teste beato Gregorio, non Dei, sed ventris debet appellari: eo quod alienae paupertati impendi debeat, quod per abstinentiam cibi nobis possumus defraudare.
405Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106C (auctor fl. 1150)
Non sobrie ieiunant, quia aut avidius, aut splendidius, aut citius, aut abundatiore cibo et potu, quam oportet, ieiunium solvunt.
406Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0106D (auctor fl. 1150)
Avide enim comedere reprehenditur in Esau, qui propter avidam comestionem lenticulae primae geniturae perdidit dignitatem (Gen. XXV) . Sic etiam splendide nimium comedere reprehenditur in divite evangelico, de quo dicitur: quia epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI) . Citius etiam, quam oportet, ieiunium solvere, ecclesiastica sanctio probat esse vitiosum, quae stabilivit ieiunandum esse usque ad horam nonam.
407Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0107B (auctor fl. 1150)
Contritio cordis et confessio purgativa sunt, quia contritio peccatum abluit, ne animae adhaereat per pravam affectionem, quod postmodum confessio purgat et expellit, ne intus remaneat ad poenae obligationem: sicut in vase sordibus affecto videmus accidere, cui aqua infunditur ut abluantur sordes, ne vasi adhaereant per viscositatem: quae tamen postmodum eiiciendae sunt, ne intus remaneant ad vasi impuritatem.
408Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0107D (auctor fl. 1150)
Neque enim ideo tentationes desunt nobis, quia tentator ipse invisibili specie non apparet nobis, quia verberibus et contumeliis nos non afficit, sicut antiquos Christi agonistas impugnare solebat: imo idipsum in confusionem nostram respicit, quod visibilem se non exhibet nobis: eo quod tanquam abiectos et viles nomines indignos nos violenta tentatione iudicet, quos per superbiam et inanem gloriam, vel quibuscunque aliis etiam levibus vitiis a culmine virtutum videt praecipitari.
409Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0108C (auctor fl. 1150)
Non sum ego medicus animarum et panis verbi Dei non est in domo mea (Isa. III) , maxime vobis apponendus, qui pane suavi, pane spiritali soletis refici: praeterea sacri temporis observantia, in quo non solum calamitatis nostrae, sed etiam liberationis et laeticiae fit recordatio, sermonem vivum et efficacem exigeret pertingentem usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. VII) . In eo enim quod facies Ecclesiae immutatur tum in cultu, tum in divini obsequii varietate, tum in frequentia plangendi et ieiunii universitate, nostrae miseriae, quia per primum parentem incidimus, quasi captivitate suspirantes, recordamur.
410Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0108D (auctor fl. 1150)
Vere cum in honore esses, non intellexisti: quia cum in horto voluptatis omnia optata tibi succederent, ecce labor te cruciat, inedia macerat, servitus premit, dolor urit, periculum angustat, mors ad ultimum exterminat.
411Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0109B (auctor fl. 1150)
In primis aquis, quae de terra sursum ebulliunt, significantur lachrymae poenitentiae: quia, dum peccator quilibet malorum suorum reminiscitur, qualiter terrenis operibus semper intentus fuerit, nil Deo, totum se vixisse mundo, quandoque gratia Dei praeventus compungitur: et sic evenit ut dum praeterita peccata lachrymis abluit, quasi ab imo terrae aquae fontem producit: Et istae aquae sunt initium vitae hominis.
412Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0109B (auctor fl. 1150)
Per secundas aquas quae a nubibus ad terras distillant, accipimus exempla sanctae conversationis, quae a viris iustis ad nos usque perveniunt: quia dum eorum vitae peccatores bene agendo student conformes fieri, quasi ab altitudine nubium usque ad terram aqua descendit.
413Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0110B (auctor fl. 1150)
Panis in craticula, ubi craticula inter ignem et panem media ponitur, affectum notat compassionis, quia dum aliorum calamitatibus viscera compassionis adhibemus, quasi craticula interposita, ignem tribulationis eorum temperamus.
414Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0110C (auctor fl. 1150)
Ergo si verbum increpationis, si correctionis flagellum, si detractionis vel opprobrii iaculum per te transierit, patienter sustineas, quia quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV) . Vae, inquit Scriptura, his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II) . Qui enim malos patienter ferre non potuit, ipse sibi per impatientiam suam testis est, quia bonus non est.
415Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111B (auctor fl. 1150)
Primus subcinericius est sine oleo, quia totus est in luctu; secundus, qui coquitur in clibano, et tertius qui ponitur in craticula, partim habent oleum, quia, sicut dicit legislator, debent esse oleo liti.
416Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111B (auctor fl. 1150)
Nam tolerantia tribulationis partem habet gaudii, partem moeroris, sicut de apostolis scribitur: Quia ibant gaudentes a conspectu concilii, quia digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V) . Similiter et compassio proximi oleum habet consolationis; non enim vere compatitur, qui, si potest, non consolatur.
417Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111B (auctor fl. 1150)
Ultimus vero panis et intus et exterius oleo est perfusus, quia totum palato iocundum est, quod infundit dulcedo divinae consolationis.
418Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111C (auctor fl. 1150)
Ac si diceret filiis suis: Consolamini, popule meus, quia adhuc modicum, et epulabimini cum fratribus vestris, et satiabimini ab uberibus consolationis vestrae.
419Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111C (auctor fl. 1150)
Tertium vero est vestimentum, quia initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum.
420Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111D (auctor fl. 1150)
Sed hanc nuditatem custodia humilitatis tegit, cum operatur in homine contemptum sui, ut non altum de se sapiat (Rom. XII) , ut omnibus se inferiorem iudicet, et non solum voce, sed habitu, vultu, gestu semper sit accusator sui dicens et verbo et opere: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis (Psal. XXI) . Arcet etiam hoc vestimentum intemperiem frigoris, id est seminarium aemulationis et discordiae, quia eo ipso quod homo sui contemptor est, habet reverentiam proximi, ut paratus sit ad obsequium omnium, qui omnes se putat antecedere meritorum dignitate, et sic intemperies frigoris tollitur de medio, dum per reverentiam proximi studioso obsequio subiicit se omnium voluntati.
421Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0112A (auctor fl. 1150)
Quia, ut dixit quidam, obsequium amicos, veritas odium parit.
422Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0112C (auctor fl. 1150)
Videbitur forte durum alicui, scilicet humilem et despectum exhibere se omnibus, sed in hoc est consolatio, quia, ut dicit Apostolus: Disciplina in praesenti non est gaudii, sed moeroris, quae in futuro fructum recipiet pacatissimum (Hebr. XII) . Certe Rachel cum parturiret, egrediente anima, prae dolore, ut dicit Scriptura, vocavit filium suum Bennoni, hoc est filium doloris mei; pater vocavit eum Beniamin, hoc est filium dexterae (Gen. XXXV) . Rachel quippe, hoc est anima quaelibet videns Deum per sanctum desiderium, non sine dolore parit fructum bonorum operum, quae opera a Deo Patre vocantur filius dexterae, quia propter ipsam consolationem recipient in aeternitate, quae per dexteram consignificatur.
423Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0113D (auctor fl. 1150)
Cum ergo initium vitae hominis sit conversio ad Deum, dicuntur tamen panis et aqua initium vitae hominis: quia converso ad Deum necessaria sunt aqua, videlicet poenitentiae, et panis sacrae Scripturae.
424Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0113D (auctor fl. 1150)
Primo aqua lachrymarum necessaria est: quia sicut purgat oculum, ita et lachrymae purgant mentis affectum: si tamen in modum fontis de imo terrae scaturiant, id est si ex recordatione terrenae sive peccatricis conversationis procedant.
425Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0114C (auctor fl. 1150)
Panis etiam Scripturarum ad vitam necessarius est, de quo dicitur: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV) . Et alibi de eodem: Quia cognoverunt Dominum in fractione panis (Luc. XXIV) : de quo etiam pane in Evangelio Dominus multa millia hominum satiasse perhibetur.
426Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0115A (auctor fl. 1150)
Sicut scriptum est: Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant (Psal. V) . Quia etsi sciant recta loqui per cognitionem veritatis, tamen tortuosa et nociva frequenter loquuntur, impellente affectu pravae voluntatis.
427Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0115B (auctor fl. 1150)
Et attende, claustralis, quia alio tempore lectione, alio tempore oratione, alio tempore meditatione utendum est.
428Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0115C (auctor fl. 1150)
Secundum autoritates Scripturarum triplex vestimentum distinguere possumus, videlicet vestimentum cilicinum, de quo legitur: quia rex Ninivae indutus est sacco (Ionae III) : Vestimentum nuptiale, sicut in Evangelio de quodam dicitur: Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? (Matth. XXII.) Vestimentum iocunditatis, sicut de Iudith legitur: quia exuit se vestibus viduitatis suae, et induit sese vestimentis iocunditatis suae (Iudith. X) . Est ergo vestimentum cilicinum, dolor contritionis: vestimentum nuptiale, virtus charitatis: vestimentum iocunditatis, gravitas exterioris conversationis.
429Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0116C (auctor fl. 1150)
Hunc torporem animi etiam ipse Dominus abominatur, his qui tales sunt, exprobrans ubi ait: Utinam esses calidus aut frigidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo! (Apoc. III) . Respice ad aquam tepidam, quae gustanti nauseam provocat, et fumum de se emittit densiorem, quam aqua calore fervens non facit: Ita et illi, qui tepidi sunt in sua conversatione, dum operibus remissi, et animo pusillanimes, gestu inordinati sunt, velut fumum quendam teterrimum de se emittunt, quo intuentium oculos velut caligine quadam obnubilant, dum exemplum desidiae praebent aliis, quo retardantur a conversatione spiritali.
430Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0118D (auctor fl. 1150)
Et ego quidem virtutis omnimodo vacuus, dum vestrae charitati qualecunque compellor exhortationis ministerium impendere, prudentis illius dicto me excusabo: Quia fungor vice cotis acutum Reddere quae ferrum valet, exors ipsa secandi (Hor. Art. poet. v. 304) . Sed nunquid, quia peccator sum solus, non accedam ad Dominum meum, solus nesciam ubi posuerunt eum?
431Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120A (auctor fl. 1150)
Unde Propheta virgam virtutis eius eam appellat (Psal. CIX) : quia ipse Filius, qui est Dei virtus et Dei sapientia, sicut flos de virga, sic de beatae Virginis natura secundum carnem processit.
432Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120A (auctor fl. 1150)
Vel virga virtutis appellata est, quia in humanitate, quam assumpsit de illa, hostem illum antiquum potenter prostravit: sicut et Abacuc propheta testatur dicens: Cornua in manibus eius (crucis subintellige), ibi abscondita est fortitudo eius (Habac. III) . Dicit ergo propheta: O Christe Dominus emittet ex Sion, hoc est, de gente Iudaeorum, virgam virtutis suae, videlicet beatam virginem Mariam: Haec est virga illa Moysi, quae dracones Aegyptiorum devoravit.
433Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120B (auctor fl. 1150)
Unde et in laudem eius dicitur: quia cunctas haereses sola interemisti in universo mundo.
434Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120B (auctor fl. 1150)
Quod si diligenti oculo velimus advertere, quare Maria virga sit appellata, in hoc virgae similitudinem videmus ei convenire, quia virga est flexibilis, gracilis, recta, eminens, statura uniformis: uniformis dico, non ramis vel foliis circunquaque diffusa.
435Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120D (auctor fl. 1150)
An nescis quid Esaias clamat de superbis, qui ambulant in mirabilibus super se: Pro eo, inquit, quia elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, decalcabit Dominus verticem earum, et crinem nudabit (Isa. III) . Digne sic punitur superbia, quia, sicut dicit Clarae illius vallis magister Bernardus, Nec etiam virginitas Mariae sine humilitate Deo placuisset.
436Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0121B (auctor fl. 1150)
Quia illorum exemplis debent addiscere modo iniurias, contumelias, malorum vexationes libenter ac patienter sustinere, aut certe in aliis, modo humilitatem, modo obedientiam, modo mansuetudinem caeterasque virtutes saluti necessarias.
437Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0124A (auctor fl. 1150)
Ergo, fratres dilectissimi, ne in illo tremendo iudicio Christus Dominus loquatur nobis dure, sumamus de optimis terrae fructibus, et feramus ei munera, videlicet, modicum resinae, mellis, et stiracis, stactes , et terebinti, hoc est, virtutes et opera virtutum quae per ista significantur: quia forsitan ignoscet et relinquet post se benedictionem.
438Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0124B (auctor fl. 1150)
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Hodiernae diei solennitas, fratres dilectissimi, Dominicae Annuntiationis vocabulo honoratur, quia salutis nostrae exordia hodie beatae Virgini creduntur denuntiata.
439Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0125A (auctor fl. 1150)
In petra ergo Christus, in foramine Christi accipitur obedientia, quae ipsum ab omni forinseca perturbatione et tentatione custodivit: in quo tamen foramine lumbare conputruit, quia factus est obediens Deo Patri usque ad mortem.
440Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0127B (auctor fl. 1150)
Haec autem sacramentorum obumbratio, quia non adest fervor dilectionis, torpidos magis quam refrigeratos facit.
441Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0127B (auctor fl. 1150)
Quia melius est viam veritatis non agnoscere, quam agnitae veritati studiis et operibus pravis contraire (II Petr. II) . Quos enim significant alios nisi fratres Ioseph, qui ab eo frumento accepto, pecuniam, quam dare debuerant, et praeterea scyphum argenteum, in quo dominus terrae augurari solebat, in saccis suis inclusos retulerunt? (Gen. XLIV.) Nomine quippe frumenti, eucharistiae caeterorumque sacramentorum virtus accipitur, ut ibi: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Psal. LXXX) . Pecunia vero ipsa, sunt Dei dona, quibus ipsius beneficia, quae in unitate percipiunt Ecclesiae, recompensare debent; et scyphus argenteus in quo augurari solet Ioseph, nitor est divini eloquii, in quo praemia iustorum, poenas malorum futuras praedicit.
442Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0128A (auctor fl. 1150)
Imo consentis plene et peccatum detractionis omnino tu consummas, quia nisi esset auditor, non esset detractor.
443Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130D (auctor fl. 1150)
Nec immerito Verbum, quod Christus est, annunciatur cum verbo salutationis, quia ipse Christus autor est nostrae salutis.
444Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0131A (auctor fl. 1150)
Salutat enim Christus discipulos suos cum dicit: Pax vobis (Luc. XXIV) . Salutat angelus Mariam cum dicit: Ave, Maria, gratia plena (Luc. I) . Salutat Maria Elisabeth sicut legimus: quia ascendit Maria in montana cum festinatione in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
445Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0131A (auctor fl. 1150)
Discordabat angelus ab homine, quia, cum conservi in obsequio Dei esse debuissent, homo se subdiderat dominio diaboli.
446Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0131B (auctor fl. 1150)
In prima ergo salutatione significatur concordia Dei ad hominem, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
447Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0131B (auctor fl. 1150)
In tertia significatur concordia hominis ad hominem, quia Iudaeus et gentilis mediante lapide angulari, qui Christus est, in una fide sociati sunt.
448Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0131C (auctor fl. 1150)
Vox optantis est, cum dico proximo meo: Ave, quia opto ei salutem: vox orantis est, cum dico: Ave, crux preciosa.
449Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0132A (auctor fl. 1150)
Stella coeli est, quae sua claritate caeteros sanctos illuminat: mundi vero, id est iustorum, qui propter munditiam cordis recte mundus vocantur: stella est, quia ipsi affectu devotionis ad illam respiciunt, contra pressuras huius mundi consolationis beneficia consequuntur: maris vero stella est, quoniam omnes miseri, omnes in amaritudine criminum fluctuantes ab ipsa opem refugii exposcunt.
450Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0132B (auctor fl. 1150)
Et attende quia nuntians fortitudo, nuntius fortitudo, nuntiatus fortitudo, sed nuntians fortitudo Deus, nuntius fortitudo Dei, nuntiatus fortitudo deificata potest appellari.
451Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0132C (auctor fl. 1150)
Nec obviat autoritas illa Hieronymi quae dicit: Legimus Deum humanatum, non hominem deificatum: quae sic intelligenda est, quia non prius homo, et postea Deus est factus, sed ex quo fuit, simul et homo et Deus fuit.
452Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0132D (auctor fl. 1150)
Qui ergo in mari sunt, stellam nostram a remoto respiciunt: quia homines in magnis criminibus velut in mari fluctuantes, quamvis timore supplicii, affectu tenui quandoque ad Deum, vel ad ea quae Dei sunt respiciunt, tamen caligine peccatorum involuti, a contemplatione coelestium repelluntur, sicque nihil spiritalis gratiae in se experientes, coelestia quodammodo a longe vident, sed non statum nec praesentiam eorum possunt advertere.
453Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133A (auctor fl. 1150)
Iusti vero qui in mundo, id est in mundicia cordis positi sunt, stellam hanc vident e vicino, quia dum sancte vivendo in coelis habent conversationem, per stillicidia gratiae futuram vitam praegustantes, etiam statum sanctorum pro modo huius vitae concipiunt.
454Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133A (auctor fl. 1150)
Qui vero in coelo sunt, stellam istam vident e proximo, quia immediate Deo fruentes, oculo contemplationis serenato, perspicaciter sanctorum praesentia pariter et visione delectantur.
455Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133B (auctor fl. 1150)
Plenitudo vero apta est, quae replet secundum rei congruentiam, ut cum dicitur: Civitas vel Ecclesia plena populo, non quod ibi nullus locus vacuus relinquatur, sed quia secundum congruentiam ibi existentes loco sufficiunt.
456Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133C (auctor fl. 1150)
In caeteris sanctis plenitudo apta fuit, non quod peccare non potuerint, quia et apostoli excutere pulverem pedum iussi sunt (Matth. X) , sed quoniam gratiae plenitudinem sufficientem ad salutem acceperunt.
457Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133C (auctor fl. 1150)
In Christo plenitudo superfluens fuit, quia ipse accepit gratiam sine mensura, ita ut de plenitudine eius nos omnes acciperemus.
458Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133D (auctor fl. 1150)
Coelestium donorum gratia plena fuit, quia virtute contemplandi quodammodo patriae donata est.
459Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134A (auctor fl. 1150)
Dominus Pater tecum, quia tu sponsa eius: Dominus Filius tecum, quia tu mater eius: Dominus Spiritus sanctus tecum, quia tu amica eius.
460Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134A (auctor fl. 1150)
Quia Spiritus sanctus superveniet in te.
461Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134A (auctor fl. 1150)
Superveniet in te, quia de Spiritu sancto concipies.
462Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134B (auctor fl. 1150)
Homo ergo Christus de Spiritu sancto conceptus est, quia formam Spiritus sancti excellenter accepit, hoc est, septiformem gratiam.
463Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134D (auctor fl. 1150)
Unde cum Moyses loqueretur filiis Israel, velamen ponebat super faciem suam: quia non poterant in eum aspicere propter gloriam vultus eius, quae evacuatur.
464Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0135B (auctor fl. 1150)
Sub hac sedebat Helias in solitudine, quia et de eo scriptum est: Sedebat, inquit, sub umbra iuniperi, et petivit animae suae ut moreretur (III Reg. XIX) : Iuniperus enim arbor est humilis et hispida, et signat Christum humiliatum et despectum in passione.
465Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0135C (auctor fl. 1150)
Mortuus tuus spiritus tuus est, multitudine scelerum tanquam plagis multis extinctus: Mortuus, inquam, non quia subito casu comparuit, sed cui tu causam mortis intulisti.
466Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136C (auctor fl. 1150)
Da eleemosynam necessitatem patienti, da, inquam, patienti: imo potius reserva tibi, quia in futuro centuplum accipies, et vitam aeternam possidebis.
467Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136D (auctor fl. 1150)
Et ne forte grave videatur diu sub umbra Christi residere, et conformari passionibus eius, scito quia non solum in umbra, sed etiam in speculo, et quandoque in facie se exhibet cernendum.
468Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0137C (auctor fl. 1150)
Huius autem signum victoriae in ligno crucis constituere voluit, quia et iuxta dictum prophetae, ibi abscondita erat fortitudo eius (Habac. III) : in qua dum hostis antiquus appetiit escam carnis, transfixus est aculeo divinitatis.
469Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138A (auctor fl. 1150)
Ista miseria tripartita fuit, quia ponderosa, quia generalis, quia perennis.
470Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138A (auctor fl. 1150)
Ponderosa fuit, quia hominem mole peccatorum adeo presserat, ut nec coelum, nec coeli numina posset respicere.
471Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138B (auctor fl. 1150)
Unde Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Psal. IV.) Et beatus Iob de hac gravitate dicit: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior in statera, quasi arena maris haec gravior appareret! (Iob. VI.) Et alibi: Grave iugum super omnes filios Adam a die nativitatis suae, usque in diem sepulturae (Eccle. XL) . Illa etiam miseria generalis fuit, quia mors quae per unum hominem in mundum intraverat, adeo late pervagata erat, quod omnes iustos et iniustos, bonos et malos pariter involveret: ut universos puniret unum supplicium, quos unum involvebat paternae praevaricationis delictum.
472Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138B (auctor fl. 1150)
Fuit etiam illa miseria perennis, quia homo sine termino, et sine remedio illam miseriam sustinuisset, nisi mediator Dei et hominum Christus Iesus, morte sua interveniente, illi miseriae finem imposuisset.
473Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138D (auctor fl. 1150)
corruisti in terram qui vulnerabas gentes (Isa. XIV) . Nunc ergo o anima Christiana, quae vexillum tenes huius victoriae, sic portes crucem Domini, ut etiam crucifixum imiteris: quia vera crucis baiulatio, crucifixi imitatio est.
474Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0140A (auctor fl. 1150)
Sed occurrit verbum plenum doloris et angustiae, quia sicut quidam iuste et pie vivendo corpus Christi construunt, ita alii per vitae enormitatem destruunt illud, eo utique Iudaicam superantes perfidiam.
475Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0140C (auctor fl. 1150)
Certe si videres hominem prope te assistere orbatum oculis, labiis praecisis, truncatis auribus, capulatum lingua, vel cruore suo perfusum undique, aestimo quia abhorreres aspectum illius, et detestareris autorem sceleris, qui haec facere praesumpsisset.
476Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194A (auctor fl. 1150)
Omnia siquidem quae in regno huius mundi dulcia videntur, fine clauduntur amarissimo, usque adeo ut nec gustanti sapiant, nec reficiant esurientem, suaeque amaritudinis secum ferentia testimonium, modo noxia sunt, modo iniocunda, vel si quid invenitur in eis quod delectet, quia momentaneum est et cito transit, inter fugienda reputandum.
477Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194B (auctor fl. 1150)
Quia tamen durum est et difficile valde homini adhuc mole corporea praegravato aequis passibus imitari Deum, qui ponit nubem ascensum suum et ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII) , duo adhuc alia convivia praeparavit ei Deus, ne deficeret in via, ut sic triplici edulio tandem consummaretur.
478Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0195B (auctor fl. 1150)
De hoc ligno beatus Iob dicit (Iob. XIV) : Quia si praecisum fuerit, rursum virescit, et pullulant amplius rami eius: quippe quilibet gerens crucem Domini in corpore suo, et existens imitator passionis eius, dum per corporales molestias atteritur, spe futurae remunerationis revirescit fortior effectus, et sic pullulant amplius rami eius, dum propter ipsum, cui se probavit, ad ampliora et maiora sustinenda, animus per patientiam roboratur.
479Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0195D (auctor fl. 1150)
O utinam placeat, et non fastidias in praesenti sic convivari, ut in futuro fructum recipias pacatissimum: quia licet gustus huius refectionis amarus sit, est tamen fructus dulcis.
480Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0196B (auctor fl. 1150)
Et ut de ciborum loquar fastidio, si apponas eis fabam, non placet, quia nutrit melancholiam: si porros, fastidiunt propter choleram; caseus obest pectori, indigestionem pariunt fructus arborum, et ut brevi verbo caetera comprehendam, hoc solum diligunt, quod sederit arbitrio propriae voluntatis.
481Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0197B (auctor fl. 1150)
Venit demum architriclinus hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia tauri et altilia occisa sunt, et parata sunt omnia (Matth. XXII) . Vere parata sunt omnia, nisi illi qui invitati sunt fuerint imparati.
482Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0198A (auctor fl. 1150)
Omnia gaudent in suis similibus, tu sola facta ignobilis, a conditionis tuae dignitate te deiecisti, quia terrena in habitatione praegravata, passionibus carnis compelleris deservire.
483Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0198B (auctor fl. 1150)
O utinam vel in hoc carcere constituta saperes et intelligeres, quia eo ipso quod in miseriis non subsistis, quod labore et dolore fatigaris, eo ipso, inquam, admoneris non tibi statuere hic manentem civitatem, sed futuram inquirere.
484Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0198C (auctor fl. 1150)
quia suae naturae magis videt competere deserta quam urbana.
485Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0143B (auctor fl. 1150)
Quia enim hac die Domino ingrediente in sanctam civitatem, pueri Hebraeorum exierunt obviam clamantes: Hosanna filio David, aliis caedentibus ramos de arboribus, aliis sternentibus vestimenta sua in via (Matth. XXI) : inde gaudium festivae processionis.
486Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0143D (auctor fl. 1150)
Doloris, quia nos illi fuimus causa mortis: laetitiae, quia eius passio fuit nobis causa salutis.
487Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0144B (auctor fl. 1150)
Symphonia quoque et chorus non audiuntur in domo patrisfamilias, donec, redeunte filio prodigo, vitulus saginatus occisus est (Luc. XVII) : quia Deus Pater gentili populo nonnisi in morte unigeniti Filii sui reconciliatur.
488Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0144C (auctor fl. 1150)
Vere ipsa Domini passio medicina fuit non solum sanativa, sed etiam penetrativa, et purgativa, Penetrativa, quia in morte eius velum templi scissum est, terra mota est, et petrae scissae sunt, et monimenta aperta.
489Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0144C (auctor fl. 1150)
Penetrativa, quia portae mortis per illam confractae sunt, et cathenae ferreae, et vincula illa durissima, quibus captivi in inferno tenebantur, rupta sunt.
490Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146B (auctor fl. 1150)
Sed hoc non esset calicem Domini bibere, imo potius confundere: quia iuxta dictum sancti viri, tempora regnandi non possunt praevenire tempora patiendi.
491Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146C (auctor fl. 1150)
Disciplina regularis recte cruci comparatur, quia sicut crux mundum reparavit ad vitam, ita vita regularis hominem reparat ad innocentiam: et sicut Christus in cruce obedivit usque ad mortem, ita et homo disciplinae regulari debet obedire usque ad carnis mortificationem.
492Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146D (auctor fl. 1150)
Isti ergo, quia per disciplinam regularem ad morum perfectionem non corriguntur, recte crucem Domini quam assumpserunt proiicere dicuntur.
493Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0147A (auctor fl. 1150)
Disciplina ergo regularis corrigere debet in finem, quia hominem a profundo vitiorum perducere debet ad consummationem virtutum.
494Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0147D (auctor fl. 1150)
Ideo autem dixi crucem eius, quia non omnis crux, Christi crux appellari debet.
495Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0148B (auctor fl. 1150)
Sanctis ergo viris qui portant crucem Domini mundus crucifixus est, quia omnem terrenam gloriam propter ipsum despiciunt, omnia tanquam stercora reputantes, ut Christum lucrifaciant (Philipp. III) . Sed et ipsi mundo crucifixi sunt, hoc est, amatoribus mundi a quibus sustinent amaritudines passionum.
496Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0148C (auctor fl. 1150)
Expandit librum coram me, qui erat scriptus in tus et foris, et in eo scriptae erant lamentationes et carmen et vae (Ezech. II) . Vos fratres dilectissimi qui spiritum adoptionis filiorum accepistis, et sancta conversatione induistis Dominum nostrum Iesum Christum, memoria et moribus pariter retinetis, quod omnis Christi actio nostra lectio est, et propterea ipse recte libri censetur nomine, quia in ipso formam vitae nostrae legere debeamus.
497Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0148D (auctor fl. 1150)
Sed huius libri seriem, qui totam reparationis nostrae continet historiam, aliquis sanctus vir et pauper spiritu, cuius cor ardens esset de Iesu, melius exponeret: quia melius illam intelligit qui sanctius vivit: et lectione istius libri digni sunt, non hi qui pium nomen Domini Iesu summis labiis pronunciant, sed qui pietatem eius vita et moribus assequuntur.
498Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0148D (auctor fl. 1150)
Quia tamen silere non licet, et loqui nescio, loquatur in me Dominus Deus, et clavis David aperiat mysteria, quae potest aperire librum et solvere signacula eius.
499Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149C (auctor fl. 1150)
Ante Christi incarnationem liber iste septem sigillis signatus erat, quia eius repromissio quibusdam obscuritatibus adeo involuta erat, quod vel nulli, vel admodum pauci mysterium Incarnationis cognoscerent.
500Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151B (auctor fl. 1150)
Et Propheta dicit: Lex Dei eius in corde ipsius (Psal. XXXVI) . Isti libri ad exemplar libri vitae scripti sunt: quia de plenitudine eius omnes accepimus, et quidquid boni, quidquid gratiae in nobis aspicimus, totum ab ipso, tanquam rivulus a fonte, in nos usque derivatum est.