'reicio' - search in All Authors, Showing 1 to 19 of 19 hits

1Beda, De arte metrica, p. 107, l. 20 (opus c.701-702)
re autem ubique breuiatur, ut remitto, excepto cum refert distat significat, ut: praeterea iam nec mutari pabula refert; et unum uerbum reicio, ut: reice, ne maculis infuscet uellera pullis.
2Cicero, Epistolae ad Atticum, 9, 13, 8; 55 (auctor 106BC–43BC)
Sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio.
3Cicero, Orationes 3, Ver.2, 3, 24; 4 (auctor 106BC–43BC)
Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse, — mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt .
4Cicero, Orator, 64, 215; 3 (opus 55BC)
Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, in quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.
5Francesco Petrarca, Epistole familiares, 3, 14; 2 (auctor 1304-1374)
[1] Regum cervicibus impositum pecunie iugum liberrima indignatione reicio; non sinam, si Deo placet, metallis servire animum ad maiora dispositum; illa igitur, quoniam preesse prohibeo, subesse non patitur, et quem servum habere non potest, dominum dedignatur.
6Francesco Petrarca, Epistole familiares, 7, 11; 12 (auctor 1304-1374)
Multo rarior multoque preciosior res est amicitia quam aurum; in qua siquid avidius egero, excuset utcunque possesse rei precium duritiem possessoris; ego quidem te consortem non reicio, ita tamen, ut presentem partiamur.
7Francesco Petrarca, Secretum, 3; 399 (auctor 1304-1374)
F.Non alium profecto. Quid enim illustrius potuissem? Est autem, nisi fallor, grande solatium tam claris septum esse comitibus; itaque fateor talium exemplorum, velut quotidiane supellectilis, usum non reicio. Iuvat enim non modo in his incommodis, que michi vel natura tribuit vel casus; sed in his etiam, que tribuere possent, habere aliquid in promptu quo me soler; quod consequi non possum, nisi vel ratione vivaci, vel exemplo clarissimo. Si michi igitur exprobrasses quod adversus fulminis fragorem timidior sim, quia id negare non possem (est enim hec michi non ultima causa lauri diligende quod arborem hanc non fulminari traditur), respondissem Augustum Cesarem eodem morbo laborasse. Si cecum dixisses, et id verum foret, Appii Ceci et Homeri poetarum principis; si monoculus, Hanibalis Penorum ducis aut Philippi Macedonum regis clipeo usus essem. Si surdastrum, Marci Crassi; si caloris impatientem, Alexandri Macedonis. Longum est per cunta discurrere; sed ex his cetera colligis. A.Aperte quidem nec supellex hec exemplorum displicet; modo non segnitiem afferat, sed metum meroremque discutiat.
8Iacobus de Dinanto, Comentum Tullii, 1; 607 (auctor fl.1280)
Dissolverimus: adversarium nostrum confutando.
9Leonardus de Benevento, Epistolae, 4; 4
Et ut curie Romane particula, que virescit ibidem solito largius, iocundetur, unde tanta nobis est indicta penuria, vini novi, quod quorum promptuaria preteritus september impleverat et repleverat october, extuant ut geminas musto farcire valeant latice sociato botricas, et dum stans in mensa famelicus illius possessione me video destitutum, quod natura creavit ad gaudium corporisque salutem, si haustus illius, qualis quantusve fuerit, ut oportet, ignea tepescit exuries, assa reicio, salita repello, non habens unde quo valeam ipsorum cum delectatione reprimere siccitatem.
10Masenius Iacobus, Speculum imaginum veritatis occultae, 5, 3; 35 (auctor 1606-1681)
Reicio etiam hominum aptata usibus instrumenta, quatenus signa istius sunt artis ad quam adhibentur: ut sunt, secures, palae, gladii, libri: quod similitudinem non adferant: vi cuius in symbolo significent: nam gladio bellum, pala laborem, libro studium tanquam instrumento ad haec instituto designamus, neque ingeniosae inventioni locus relinquitur.
11Paulus Camaldulensis, Introductiones de notitia versicandi, 6; 151 (auctor fl.c.1150)
Cetera similiter in e breuiantur, ut mare, excepto fame et excepta re praepositione, quae ubique breuiatur, nisi in reicio et refero (quando significat distantiam).
12Plautus, Mercator, 5, 2; 146 (auctor c.254BC–c.184BC)
sed quin ornatum hunc reicio?
13Resch Ioseph, Innocentia coronata, Actus, Scaena; 9 (auctor 1716-1782)
TYN. Reddita mihi regna reicio, sceptrum abnuo, respuo coronam.
14Rufinus, De metris oratorum, p. 36, l. 10 (auctor c.480)
nam et creticus, qui est e longa et breui et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, qui commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex: nam aut e longa est et tribus breuibus, qui numerus in primo uiget, iacet in extremo; aut e totidem breuibus et longa, quem optime cadere censent ueteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.
15Servius, Seruius de finalibus ad Aquilinum, p. 455, l. 31 (auctor c.400)
re autem ubique breuiatur, ut remitto, excepto cum refert distat significat, ut est illud praeterea iam nec mutari pabula refert, et uno uerbo reicio, ut reice ne maculis infuscet uellera pullis nascentum.
16Servius, Commentarius in Vergilii Aeneidos libros, p6, 549; 1 (auctor fl.c.400)
OBICIS HOSTI ‘ob’ naturaliter brevis est, sicut et ‘re’ et ‘ad’, sed plerumque producuntur hac ratione: ‘obicio’ ‘reicio’ ‘adicio’ ‘i’ habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut ‘obieci’ ‘reieci’; ergo etiam antequam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit.
17Servius, In Vergilii Aeneide comentarii, 4, 549; 1 (auctor fl.c.400)
Obicis hosti 'ob' naturaliter brevis est, sicut et 're' et 'ad'; sed plerumque producuntur hac ratione: obicio, reicio, adicio 'i' habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut obieci, reieci.
18Vossius Gerardus Iohannes, De Arte Grammatica Libri Septem., 1b, 18; 9 (auctor 1577-1649)
qui consonam obtinent ante e, corripiuntur, [Index lib. 1-2] II. XIII. 189. Reice Virgilio disyllabum κατα συναίρισιν , [Index lib. 1-2] II. XIX. 228. Reicio, pro reicio: sic abicio, adicio, subicio, obicio, [Index lib. 1-2] II. XIX. 227. Reicio primam corripit, reicio vero producit, [Index lib. 1-2] ibid.
19Vossius Gerardus Iohannes, De Arte Grammatica Libri Septem., 2, 19; 7 (auctor 1577-1649)
Reicio pro reicio: sic abicio, adicio, subicio, obicio.