'religio' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 4335 hits      Show next 500

1Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0765A (auctor fl. 923)
Et hodie incoepit religio Christianorum in ipsa coena Domini.
2Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771A (auctor fl. 923)
Et quamvis crevisset Christianitas, eiusdemque sacra religio cum molestia dictu ineffabili, tamen omnem utique superstitionem et mortiferam gentilitatis idololatriam gloriose vicit, et ad pulverem usque prostravit.
3Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771A (auctor fl. 923)
Unde est ergo Christiana religio profecta?
4Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771B (auctor fl. 923)
Super hoc quidem fundamento veraci assertione loquitur Apostolus, dicens: « Nemo potest aliud fundamentum ponere, praeter id » fundamentum Christianitatis, « quod iam positum est (I Cor. III, 11) . » Ipsum etiam appellat vates David pavimentum, dicens: « Adhaesit pavimento anima mea (Psal. CXVIII, 25) . » Hoc igitur fundamentum, sive pavimentum est Iesus Christus Dominus noster, super cuius mortem fundata est Christiana religio.
5Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0775C (auctor fl. 923)
Igitur Christianitas quae est Dei civitas, quae est sedes Dei, unde legitur, « Deus sedet super sedem sanctam suam (Psalm. XLVI, 9) , » non coepit de terra, sed de coelo descendit in suo gloriosissimo auctore Christo: quapropter Christianum nomen non est terrenum, catholica religio non est transitoria, sed perpetua: nec vilis est, sed charissima Christo tanquam sua caro, tanquam sua anima, quam morti tradidit pro christianitate quae est thronus eius, ecclesia eius templum eius est: « Templum, inquit Apostolus, sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17) » Christiani. Ostium autem et ianua et porta huius civitatis et templi est Christus Dominus et Deus noster.
6Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025D (auctor fl. 1150)
O consummata religio quae summam suae perfectionis constituit in detractione alienae virtutis.
7Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0171A (auctor fl. 1150)
Per hanc unanimitatem multi iusti usque ad mortem vexati sunt, per hanc religio claustralis frequenter destructa est, et (quod sine gemitu dici non debet) per hanc multa monasteria acervus lapidum facta sunt.
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013 (auctor fl. 1150)
Nobis temere aliquid mutare fuit religio.
9Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 21, 60; 1 (opus 1158-1170)
Sub ipso et per ipsum vigebat religio monachorum ipso
10Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 90, 215; 3 (opus 1158-1170)
Preterea fraternitatem tuam exhortamur atque monemus, ut in vinea domini in omnibus strennuum et diligentem operarium te exhibeas, ut tua sapientia religio et honestas in episcopatu tuo reformetur, que desidia predecessoris tui ex maxima parte deperisse cognoscitur.
11Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 3; 2 (opus 1158-1170)
Religio ergo a sanctis illis sanctissime inchoata paulatim evanescere cepit abbatiaque in preposituram conversa venalis habebatur, patrimonia pauperum ad pretia constituta sunt, prepositura namque ad pensam libre vendebatur, que vix pro XL talentis emebatur, prebendaque pro quatuor vel tribus talentis comparabatur.
12Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 5; 1 (opus 1158-1170)
Hec quoque tot animarum pericula a tempore Pippini imperatoris usque ad tempora Lotharii imperatoris, cui Cunradus rex successit in regno, duraverunt, locum illum penitus destruxerunt hereditariaque presumptione canonici illi locum illum devastaverunt et ad dei vindictam punitionemque conversationum illorum se invicem accusantium antiqua religio omnino annichilata est nec aliquis precedentium episcoporum presumptionem hanc sedare potuit, donec Gebehardus, qui post redditam ecclesiarum electionis libertatem primus ad Aureacensem ecclesiam gubernandam electus est, presumptionem illam zelo iustitie emulari cepit.
13Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 48 (auctor -c.1150)
Dignum nempe est et saluberrimum, ut sapientia et religio, que in vestro sanctissimo pectore lucet, fratrum necessitati subveniat et utilitati provideat.
14Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 10; 2 (auctor -c.1150)
Grassante effrenis populi perfidia ac temeritate sollicitatur atque confunditur vigor et religio sancte ecclesie catholice.
15Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0537A (auctor fl. 820)
Et ideo necesse est ut tales ibi ponantur, qui omnes necessitates interiores facere possint, et de familia nostra sint; nec contradicere quidquam audeant, et iuxta quod esse potest ut officiales sint, et de ipso officio, vel religione sua, post praepositum et decanum, ad custodem sancti Ioannis respiciant: nec omnino sine custodia relinquantur, ne propter aliquam turpitudinem illorum religio monasterii blasphemetur.
16Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0540B (auctor 1068-1081)
Hos omnes et huiusmodi beatissimus rex Olaph persequi decrevit, ut sublatis scandalis, firmius coalesceret in regno suo christiana religio.
17Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LVII; 6 (auctor -1081)
Hos omnes et huiusmodi beatissimus rex Olaph persequi decrevit, ut sublatis scandalis firmius coalesceret in regno suo christiana religio.
18Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0731C (auctor 1145-1221)
Purificatio quippe veste nuptiali induit et innovat animam, quam et Annae religio, et pietas iusti Simeonis commendat.
19Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1486A (auctor fl. 1173)
Non sunt nova sacramenta Nec recenter est inventa Crucis haec religio.
20Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0462B (auctor c.1140–1212)
Haec quippe Beati Iacobi Apostoli sententia est: Quicunque voluerit esse amicus huius saeculi, inimicus Dei constituetur (Iac. IV, 4) . Idem etiam asserit pertinere ad religionem mundam, et immaculatam apud Deum, et Patrem, cum quis immaculatum se custodit ab hoc saeculo (Iac. I, 27) . Est autem et Pauli in Epistola ad Romanos exhortatio, hunc habens modum: Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII, 2) . Dicit quoque ad Ephesios, in delictis suis, et peccatis ambulasse, secundum saeculum mundi huius (Ephes. II, 1, 2) . In secunda quoque ad Timotheum Epistola: Demas, inquit, dereliquit me, diligens hoc saeculum (II Tim. IV, 9) . Dicit etiam Tito, erudire nos gratiam Dei Salvatoris nostri, ut abnegemus impietatem, et saecularia desideria (Tit. II, 12) . Patris nostri quoque beati Augustini haec confessio est: Mihi displicebat, quidquid agebam in saeculo ?(AUGUST., in lib. Confess.) . Cum igitur Dei sit constituendus inimicus, quicunque huius saeculi voluerit esse amicus; cum illius munda, et immaculata religio non sit, qui se immaculatum ab hoc saeculo non custodit; cum et nos Apostolus conformari huic saeculo prohibeat, et Ephesios in delictis suis, et peccatis ambulasse aliquando secundum saeculum mundi huius asserat; cum in causa illud fuerit, quod Demas apostolum dereliquit, quia hoc saeculum dilexit; cum denique ut abnegemus saecularia desideria, nos gratia Dei Salvatoris nostri erudiat, et fateatur Augustinus, quia displicebat ei, quidquid agebat in saeculo: patet nimirum tam ex his, quam ex quibusdam aliis Scripturae locis, quae in praesenti supprimimus, non eum veraciter esse regularem, quem constat esse saecularem.
21Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0858B (auctor c.1140–1212)
O quam necessarium est cunctis, qui Deo in religione placere contendunt, ut disciplinae silentii studeant. Ut enim Isaias ait: Cultus [cod. Mel. custos] iustitiae silentium est et pax et securitas (Isa. XXXII, 17) . Totius namque religionis clavis et murus quodammodo et custodia est silentium, sine quo religio non potest esse munita, sine quo viri religiosi nec iustitiam colere, nec pacem tenere, nec securitatem possunt habere.
22Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0257B (auctor -875)
Itaque prompto filii imperatoris assensu, mater augusta, patefactis ad opera sancta thesauris, toto abusa fisco est, quantoque sumptu atque cultu regina poterat et religio suadebat, aedificatis basilicis, contexit omnia et excoluit loca, in quibus salutaria nobis mysteria pietatis suae, incarnationis, et passionis, et resurrectionis, atque ascensionis sacramentis Dominus redemptor impleverat.
23Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0293B (auctor -875)
Statim autem ut Iulianus in bello Persarum interfectus est, Ioviniano facto Christianissimo imperatore, apertae sunt ecclesiae, et coepit religio Christiana gaudere.
24Ado Viennensis, Passio S. Desiderii, 123, 0442C (auctor -875)
Sedeat vestro animo illorum fervens in Deum religio.
25Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1426D
Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in parochiis ad ius tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona vel iura benignitate Romanorum pontificum ecclesiae tuae collata, obtentu cuiuslibet novae vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur.
26Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1545A
Sicut tua novit discretio, Compendiense monasterium, in quo de novo religio est instituta, multis turbinum procellis concutitur, et pravorum incursionibus molestatur.
27Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1442B
Si ergo, quod concepisti animo, effectu duxeris complendum: stude gentem illam bonis moribus informare, et agas tam per te, quam per illos quos adhibes, quos fide, verbo et vita idoneos esse perspexeris, ut decoretur ibi ecclesia, plantetur et crescat fidei Christianae religio, et quae ad honorem Dei, et salutem pertinent animarum, per te taliter ordinentur, ut a Deo sempiternae mercedis cumulum consequi merearis, et in terris gloriosum nomen valeas in saeculis obtinere.
28Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0621C (auctor c.910-c.992)
Cumque primum, ut in ecclesiasticis Historiis legimus, Ierosolymorum, post Antiochiae partibus divinae illustrationis radios infudisset, et diabolicae superstitionis tenebras manifesta veritate depulisset, Romani imperii dignitatem Christianitati titulo ac sanctae Crucis vexillo dilatare et sublimare decernens, mundi dominam et caput orbis Romam aggreditur, ac Deo disponente coelestis magisterio disciplinae sanctae Ecclesiae catholicae principalis pastor et magister efficitur; ut videlicet, ubi diversarum nationum confluxerat multitudo, inde quoque liberius atque valentius cresceret in Deum Christianitatis sana religio; cumque sanctae praedicationis, velut clarissimos solis radios per diversas terrarum partes sollicitus evibrasset, credentium populorum multitudines aggregans, in spem salutis aeternae corroborabat.
29Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0624B (auctor c.910-c.992)
Quae est, inquiens, haec nova et hactenus nobis inaudita religio, quam nostrorum culturae duorum superducere gestiens, alia nobis colenda denuntias, quae usque in praesens generi nostro et incognita permanent et inculta?
30Adventius Metensis, Privilegium, 121, 1149D
Igitur Adventius sanctae et venerabilis Metensis urbis sedis divini respectus gratia pontifex, circa vigilias plebis commissae diligenti mentis sagacitate desuflans [forte desudans], monasteria et praedia ad magnificam pretiosissimi Christi martyris aram aspicientia, quae olim distracta fuerant post transitum praedecessoris mei Drogonis recolendae memoriae archiepiscopi, non solum per firmitatem regalis edicti a praecellentissimo rege Lothario adeptam, verum etiam ex auctoritate synodicae definitionis, quae in nostra sede, imperante summo et universali papa Nicolao, canonice celebrata est, in suo statu, Deo auxiliante, restituimus, ubi etiam hoc privilegium per mandata Romanae sedis accepimus, ut facultates rerum Ecclesiae nostrae reintegraremus, sicut in eodem privilegio continetur, quod in eadem sancta synodo iudicio legatorum beatissimi papae Nicolai, et consensu episcoporum multiplicium regionum patratum est; patet cunctis quantas Ecclesia nostra scissuras pertulerit, cum monasteria saecularium fuerint domicilia virorum, pene iam haereditas Dei suis nudabatur obsequiis, nefaria distributione praevalente, inter quae direptionis dispendia nobile monasterium nostrae dioeceseos, quod super fluvium Gorziae fundatum est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, et beati Stephani protomartyris, ubi praeclarum beati martyris Gorgonii corpus humatum tenetur, temporibus praedicti antecessoris nostri huc illucque rerum suarum scissionem pertulit, cum proprius monasterii abbas nomine Haldinus, ab hac luce subtractus est; in tantum, quod sine dolore proferre non possumus, ut vix sacrum monachorum agmen victus necessitatem haberet: sed cum iam laicalibus deservire imperiis praedictum locum Lotharius rex censuit, Buinio cuidam comiti illud committere; paulatim deficientibus alimentorum et tegumentorum solaminibus, regularis observatio minuebatur, religio monastica infirmabatur, ecclesiae nulla ornatus gratia decorabantur, ipsaque altaria pluviis et nuditatibus aspernabantur.
31Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, p0; 8
Videtur enim Deus omnipotens, in cuius foemore scribitur, dominus dominantium et rex regum, vestrae domus sanctissimae curam gerere specialem: cum vestram pudicam, ac venerabilem infantiam inclinavit, ut sequens suorum patrum, ac praedecessorum vestigia, in quibus peramplius et perfectius viget et viguit zelus fidei et religio christiana, non passione et voluntate, sed lege et intellectu regulas regni iustissimas cupiat praeservare.
32Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 5; 34
Debent ergo omnes cives solicitari circa proprios filios, ut ab infantia instruantur in hac fide; tanto tamen hoc magis decet reges, et principes quanti ex fervore fidei ipsorum potest maius bonum consequi religio christiana, et ex eorum tepiditate potest ei maius periculum imminere.
33Aelfricus Cantuariensis, Canones ad Wulfinum, 139, 1469D
Obtemperavimus iussioni tuae libenti animo; sed non ausi fuimus aliquid scribere de episcopali gradu, quia vestrum est scire quomodo vos oporteat optimis moribus exemplum omnibus fieri, et continuis admonitionibus subditos exhortari ad salutem; quae in Christo Iesu dico: tum quod saepius deberetis vestris clericis alloqui, et illorum negligentiam arguere, quia pene statuta canonum, et Ecclesiae religio, vel doctrina, eorum perversitate deleta sunt.
34Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0790C (auctor 1110–1167)
Quoniam igitur in eodem loco praedicti patris industria renovatur antiqua religio, antiqua nihilominus miracula renovantur.
35Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0297D (auctor 1110–1167)
Tunc enim in comparatione maris, id est saeculi, Sidon, id est religio, erubescit.
36Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0571C (auctor 1110–1167)
Et haec ridiculosa dissolutio vocatur religio; et ubi haec frequentius agitantur, ibi Deo honorabilius serviri clamatur.
37Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0605D (auctor 1110–1167)
Sed et tempus congruum cuiuslibet usui servandum est; ne, verbi gratia, his temporibus, quibus traditio ecclesiastica a cibis praecipit abstinere, ieiunium sine rationabili necessitate solvatur; ne temporibus quibus orationi vacandum est, nuptialis usus exerceatur; ne diebus quos salubri vacationi ad audiendum verbum Dei Christiana sacravit auctoritas, curis mundialibus insistatur; ne diebus, quibus dolorem vel poenitentiam vestium mutatione praeferre religio sacra constituit, solemnibus quis vestibus abutatur.
38Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0754B
Sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, et religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.
39Agapetus I, Epistolae, 66, 0041C
Et haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.
40Agapetus I, Epistolae, 66, 0042C
Haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio.
41Agapetus II, Epistolae et privilegia, 133, 0891C
De caetero vero hoc deliberantes, decernimus, ut congruis temporibus, nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub huius privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis a verae norma iustitiae aliquo modo retorqueatur; et neque regi, neque episcopo cuilibet, vel comiti, vel aliae magnae parvaeque personae licitum sit quamlibet vim inferre, sive aliquam controversiam facere in rebus et familiis eiusdem saepe dicti venerabilis monasterii.
42Agennius Urbicus, De controuersiis agrorum, p1, p4; 154 (auctor fl.c.400)
magna religio et custodia haberi debet: nihil enim magis in mandatis etiam legati prouinciarum accipere solent, quam ut haec loca quae sacra sunt custodiantur.
43Agobardus Lugdunensis, Contra obiectiones Fredigisi abbatis, 104, 0174A (auctor 769-840)
XXII. Si quis autem ad haec obiiciendum putaverit illud, quod in Isaia, vel in Apocalypsi, nomen novum dicitur, quod procul dubio Christianum intelligitur; sciat sanctos doctores ita intellexisse, ut novum dicatur, propterea quia nuper dispersum, non quia nuper inventum; ac per hoc non novella vel nuper exorta est Christianorum religio, sed ab ipsa mundi origine descendens, eodem Christo doctore et institutore.
44Agobardus Lugdunensis, De comparatione regiminis ecclesiastici et politici, 104, 0293A (auctor 769-840)
II. Ego igitur servulus vester, cum cognovissem ex vestro sacro praecepto iussum mihi esse ad vestram praesentiam properare ita paratum, ut cum caeteris ecclesiasticis viris contra iniustos reprehensores iustae reprehensionis oppositionem adhibere possem, visum mihi est ut in Dei et vestro servitio, de anteriorum Patrum actibus et sensibus haec verba, quae subterannexa sunt, gloriosissimae excellentiae vestrae mitterem; quatinus sancta religio vestra pie perpendere dignetur, cuius reverentiae debitores estis ad vestrum quotidianum profectum erga sedem apostolicam.
45Agobardus Lugdunensis, De comparatione regiminis ecclesiastici et politici, 104, 0298B (auctor 769-840)
VII. Haec verba, piissime domine, beatissimi doctoris propterea ad memoriam vestram reducere praesumpsi, ut quia nemo dubitat vos multo et ineffabiliter plus esse amatorem regni coelestis quam terreni, permansuri quam transituri, et iuxta vestram sanctam fidem, spem et charitatem, de nullo alio opere potestis tam chare Deum placare, quam de sollicitudine et administratione pacis et unitatis Ecclesiae, vestra solertissima religio elaboret, ut omnis anima fidelis proficiat in fide et cognitione Dei: quae res omnibus rebus Deo charior est.
46Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0201C (auctor 769-840)
Nam et ipsa religio, quamvis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare videatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam quae Graece θρησκεία dicitur), tamen quia Latina loquendi consuetudine non solum imperitorum, verum etiam doctissimorum et cognationibus humanis, atque affinitatibus, et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo vocabulo vitatur ambiguum, cum de cultu deitatis vertitur quaestio, ut fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum Dei: « quoniam videtur hoc verbum a significanda observantia propinquitatis humanae insolenter auferri.
47Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0202A (auctor 769-840)
Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur, et Latine interpretatur servitus, sed ea qua colimus Deum: vel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; vel quam illi θεοσέβειαν, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus qui verus est Deus, facitque suos cultores deos.
48Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0202C (auctor 769-840)
Hunc eligentes vel potius religentes, amiseramus enim negligentes; hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus; ideo beati, quia illo fine perfecti.
49Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0208C (auctor 769-840)
Honoramus sane memorias eorum tanquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis.
50Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0210C (auctor 769-840)
» Ex libro de vera Religione (Cap. 55) : « Non sit ergo nobis religio cultus corporum aethereorum atque coelestium, sed eius cuius contemplatione beati sunt.
51Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0215A (auctor 769-840)
O quam sincera religio!
52Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0220A (auctor 769-840)
Haec perfecta religio est.
53Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0220C (auctor 769-840)
Iudicemus ea, ne cum ipsis iudicemur; id est, tantum eis tribuamus, quantum species meretur extrema; ne cum in novissimis prima quaerimus, a primis inter novissima numeremur. » Item ipse (Cap. 55) : « Non sit nobis religio, cultus hominum mortuorum: quia si pie vixerunt, non sic habentur ut tales quaerant honores; sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur meriti sui nos esse consortes.
54Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0220C (auctor 769-840)
Non sit nobis religio humanorum operum cultus.
55Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0220C (auctor 769-840)
Non sit nobis religio in phantasmatis nostris.
56Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0223A (auctor 769-840)
Quibus similes vel etiam mundiores atque sanctiores si sunt boni angeli, et omnia sancta Dei ministeria, quid metuimus ne aliquem illorum offendamus, si non superstitiosi fuerimus, cum ipsis adiuvantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus?
57Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0223B (auctor 769-840)
» Et quibusdam interpositis: « Religet ergo, inquit, nos religio uni omnipotenti Deo: quia inter mentem nostram, qua illum intelligimus Patrem et veritatem, id est, lucem interiorem, et illum, nulla interposita creatura est.
58Agobardus Lugdunensis, Liber de imaginibus sanctorum, 104, 0224A (auctor 769-840)
XXX. Haec est sincera religio, hic mos catholicus, haec antiqua Patrum traditio, sicut etiam ex Libro Sacramentorum, quem Romana tenet Ecclesia, facile comprobatur.
59Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0812B (auctor 950-1008)
Quibus ille superbe respondit: « Quaenam, inquiens, in nos [f., vos] nova isthaec incessit religio, ut aggestum calcis ac sabuli cum lapidum mole meo iudicetis ense fore sanctius?
60Aimoinus Sangermanensis, Acta translationis S. Savini martyris, 126, 1050D (auctor fl. 800)
Id auctoritate simul ac pietate Caroli Magni factum tradunt, qui monasterium regia magnificentia constructum restauratori ordinis monastici in Gallia Benedicto Anianensi abbati regendum commisit, ubi, congregata maxima monachorum caterva, Benedictina religio ita floruit, ut ad varias inde congregationes subsecutis temporibus diffusa fuerit.
61Aimoinus Sangermanensis, Acta translationis S. Savini martyris, 126, 1053D (auctor fl. 800)
Quorum bonitatis ordinisque religio, Deo sanctoque martyre suffragante, illic talis exstitit, quae multorum et maxime magnatorum mentes ad recolendum duntaxat munerandumque locum dulciter invitaret.
62Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1012A (auctor fl. 800)
Sancta monastica religio Degit in hoc velut exsilio, Nullius indiget auxilio.
63Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0494D (auctor 1152-1167)
Nam usque ad barbaras nationes, in quibus naturalis feritas naturam quodammodo exuit humanam, Religio haec per eum profecta est, ubi per eam bestiae silvae homines fiunt, et cum hominibus assuetae conversari, discunt a finibus terrae cantare Domino canticum novum.
64Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0508A (auctor 1152-1167)
Religio Camaldulensis, et Carthusiensis, et Cluniacensis, et Cisterciensis, et Praemonstratensis, aliaque innumerabilia servorum et ancillarum Dei collegia necesse est ut sub uno turbine corruant in abyssum!
65Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0508A (auctor 1152-1167)
Absit ut totius mundi religio pereat; et ambitio Petri, cuius vita palam est qualis exstiterit, regnum coelorum obtineat.
66Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0402B (auctor 1128-1203)
Non sunt ibi etiam plures naturae, quia sic plures essent dii, vel unus Deus triformis esset, quod Christiana abhorret religio.
67Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0161B (auctor 1128-1203)
Quid valet religio, nisi prudentiae recipiat condimentum quid ieiunium, nisi sale sapientiae conditum.
68Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0189B (auctor 1128-1203)
Sine unitate, omnis exsufflatur religio, languescit superna dilectio, fides ipsa perit, obedientia deficit.
69Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0743B (auctor 1128-1203)
Dicitur etiam religio, unde David: Clamor meus in conspectu eius; et alibi: Intellige clamorem meum.
70Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0667B (auctor 1128-1203)
Sed tunc potentiae non sunt virtutes; sed postquam ventum est ad annos discretionis, si homo utitur illis potentiis in officio debito, et debito fine, ut usus earum dirigat ad Deum, et prout exigit Christiana religio, illae potentiae fiunt virtutes quasi vi contra vitia stantes.
71Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 8; 1 (auctor 1128-1203)
[P 2] Preualebit tandem oppressa, subaudi religio ecclesiarum, et seui[7r]ciȩ exterorum, id est Saxonum, resistet.
72Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 28; 4 (auctor 1128-1203)
Iste est ergo Arturus ille inclitus rex , quem aprum Cornubie Merlinus superius appellauit dicens: Preualebit tandem oppressa religio et seuitiȩ exterorum resistet.
73Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 30; 3 (auctor 1128-1203)
Delebitur iterum religio et transmutatio primarum sedium erit .
74Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 39; 1 (auctor 1128-1203)
Delebitur iterum religio et transmutatio primarum sedium erit.
75Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 39; 4 (auctor 1128-1203)
Gormundo ȩcclesias, urbes et oppida per totum Britannie regnum depopulante, religio est deleta iterum, hoc est, sicuti primum in diebus Hengisti et filiorum eius atque nepotum in insula Britonum pene ad nichilum est redacta, sic denuo in diebus Gormundi eueniet.
76Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 1, 47; 6 (auctor 1128-1203)
Nunc autem per hyperbaton, conuerso ordine, prophetico more ita posuit: Delebitur iterum religio et transmutatio primarum sedium erit.
77Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 4; 3 (auctor 1128-1203)
Venit tamen in Franciam exhaustus et inops, exul nobilis, cum quo omnis religio ex Anglia exulabat.
78Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 3, 48; 2 (auctor 1128-1203)
De quo in superioribus libri huius, cum de cultu religionis a perfida Saxonum natione delendo propheta dixisset: cultus religionis delebitur et ruina ecclesiarum patebit, statim adiunxit: Preualebit tandem oppressa, subaudi religio, et seuitie exterorum resistet.
79Alanus de Insulis, Explanatio in Prophetia Merlini Ambrosii, 8, [§ 112]; 13 (auctor 1128-1203)
Delebitur iterum religio et transmutatio primarum sedium erit .
80Albertus Miliolus, Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum, de, 48; 26 (auctor -1286)
Ad hec igitur Helena mater augusti, que iudaiçare inceperat, ad fidem conversa est, et ad maiorem nostre fidei affectationem cuiusdam draconis ora conclusit; proinde Christiana religio brevi tempore multiplicata est et per orbem usquequaque diffusa est, et que hactenus in latebris convenit, ex nunc auctoritate principum rei publice Christus et ecclesie sacramentum.
81Albertus Monachus, Chronica, 10b; 18 (auctor -1456)
Tunc eciam religio quelibet a professoribus ut vypperis maternum uterum in ortu suo scindentibus disrumpebatur.
82Albertus Monachus, Chronica, 11; 21 (auctor -1456)
Ab illo tempore omnis disciplina et religio extincta est in curia.
83Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 18; 232 (auctor ca.450-518)
Prorogetur per vos non minus potestate religio, quae famulantibus populis ad caelestia pariter terrenaque veneranda et veritatem adstruat et porrigat libertatem: qua mediante vobis cultui aeternae salutis innisis non humano tantum ordine, verum etiam divino amore longum servire nos deceat.
84Alcimus Avitus, Homiliae, 15, 26; 3 (auctor ca.450-518)
Sic quodam modo caelestis imitatione mysterii unum quidem, sed trinum religio nostra celebrat deum.
85Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0667B (auctor 730-804)
Nec velim sapientiae decus, quod habetis in corde, saeculi obscurari vanitatibus, inter quas religio vestrae conversationis fulgeat, quasi claritas lucis in tenebris.
86Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1070D (auctor 730-804)
XXIV. Haec autem religio nostra, quae vocatur Christiana atque catholica, his fundamentis, Christo, ut credimus, revelante, principaliter nititur, asserens ex aeterno divinam Patris et Filii et Spiritus sancti exstitisse substantiam.
87Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0245B (auctor 730-804)
Hic ergo vere creatus est in iustitia et sanctitate veritatis, quia Deus verus, Dei vere [Al., veri] Filius fuit, et tota in illo religio atque iustitia Dei veritate completa est.
88Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0920D (auctor 730-804)
Nondum divina religio [Mss., divinae religionis], nondum humani officii ratio colebatur, sed caeca et temeraria [dominatrix] cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur.
89Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0943D (auctor 730-804)
CAR. Has ipsas res magnopere velim agnoscere [Mss., cognoscere]. - ALB. Eae sunt virtus, scientia, veritas, amor bonus. - CAR. Nunquid [non] has Christiana religio apprime laudat?
90Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0944B (auctor 730-804)
- ALB. Religio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniasque affert.
91Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, 101, 0949 (auctor 730-804)
Iustitia Naturalis Religio Pietas Gratia Vindicatio Observantia Veritas Consuetudinaria Pactum Par Iudicatum Lex.
92Alcuinus, Epistolae, 100, 0375C (auctor 730-804)
Sanctitas tua et venerabilis religio laus est mihi apud homines et merces apud Deum.
93Alcuinus, Epistolae, 100, 0161C (auctor 730-804)
Et ubi primum post discessum sancti Paulini ab Eboraco Christiana religio in nostra [Al., Northanimbrorum] gente sumpsit exordium, ibi miseriae et calamitatis coepit initium.
94Alcuinus, Epistolae, 100, 0302A (auctor 730-804)
Nonne Romana in sede, ubi religio maximae [Canis., maxime] pietatis quondam claruerat, ibi extrema impietatis exempla emerserunt?
95Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0945A (auctor 730-804)
» Et haec tria sunt, spes, fides et charitas, in quibus Christiana religio consistit: sed maius his charitas, quia non praeterit, sed permanet.
96Alcuinus, Vita S. Vedasti, 101, 0671D (auctor 730-804)
XII. Cumque viri Dei celeberrima vulgaretur fama, et charitatis in eo munificentia, et religio vitae, et verbi Dei instantia longe lateque ab omnibus celebraretur [Al., magis magisque excresceret], visum est beatissimo pontifici Remigio, tam praeclaram Christi lucernam melius esse supra candelabrum ponere, ut splendidissimo suae sanctitatis fulgore latius ad salutem luceret multorum, quam sub unius loci lateribus [Boll., latebris] propemodum abscondita lateret. Divina igitur dispensatione, et salubri sacerdotum consilio, ordinavit eum episcopum, et ad praedicandum verbum vitae Atrebatensi eum direxit urbi, quatenus populus diu in antiquis malae consuetudinis erroribus iacens, Deo auxiliante, per assiduam sacrae praedicationis instantiam, per illum in viam veritatis et agnitionem Filii Dei deduceretur.
97Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1181D
Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem die sanctae Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnos modulando, devota per ecclesias perque congrua urbis loca procedit, datosque a pontifice cereos in manibus gestant ardentes, et augescente bona consuetudine, idipsum in caeteris quoque eiusdem beatae Matris et perpetuae Virginis festivitatibus agere didicit, non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem coelestis regni memoriam, quando iuxta parabolam virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum actuum lampadibus obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt.
98Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1244A
« Porro religio alterum habitum habet in ministerio, alterum in usu vitaque communi.
99Aldhelmus Schireburnensis, Chartae Aldhelmianae, p1; 43 (auctor 640-709)
Quia igitur talibus oportet et debetur pontificalis indulgentiae beneficium, praesentibus apostolicis privilegiis praedicta venerabilia monasteria decernimus munienda, quatenus sub iurisdictione atque tuitione eiusdem, cui et nos deservimus, auctoris nostri, beati Petri apostoli, et eius, quam dispensamus, ecclesiae et nunc sint et in perpetuum permaneant, sicut tua religio petiit, nulliusque alterius iurisdictioni sint subiecta nec quisquam episcoporum aut sacerdotum vel cuiuslibet ecclesiastici ordinis clericus quoquo tempore in ea sibi qualemcumque iurisdictionem defendere aut susceptionem vel quaelibet munuscula a religiosa congregatione extorquere vel exposcere praesumat neque in eorum oratorio episcopalem cathedram constituere aut missarum sollemnia ibidem gerere, praetersi a religioso abbate et congregatione ascitus advenerit.
100Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1320B
Quapropter studeat religio vestra ipsum convenire; et si causa talis est ut ista asserit, redditis propriis bonis, ut ipsa ab eodem recipiatur satagite.
101Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1386B
Cui licet condignam religio vestra iniunxerit et laudabilem poenitentiam, tamen circa eum misericordiae viscera exhibentes, praecipimus ut, cum domum redierit, medietatem totius patrimonii sui, pro fratris animaeque suae remedio pauperibus tribuat, alterius [f. alteram] quoque haereditatis suae portionem nihilominus pro eadem causa distribuens, usumfructum suae necessitati reservet.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Unde cum omnibus simpliciter, huic tamen dupliciter, oculum nostrae speculationis intendere oportet.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ante nostra etenim tempora praedecessores nostri qui eidem ecclesiae praeesse visi sunt, seu propter carnalium propinquorum affectus, seu pecuniae amore illecti, vel etiam quorumdam potentium nimia importunitate devicti, castella, terras, possessiones ipsius Ecclesiae ita indiscrete superflua effusione largiti sunt, ut nec sibi nec familiae suae vel reliquis sibi ministrantibus, prout congruebat, in propriis necessitatibus succurrere potuissent.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Itaque, dilecte fili, postulante te ut venerabilem locum tuum, praedictam videlicet eremum, quam cum omnibus pertinentiis suis in pro . . . . . ius sanctae Romanae Ecclesiae, voluntate et consensu fratrum quibus praeesse dignosceris, tradidisti, apostolicis privilegiis muniremus, benevola concessione votis tuis annuendum esse decrevimus, per quae . . . inhabitatio tantae religionis, ab omni humano iure et potestate libera et absoluta sub alis huius summae et apostolicae sedis tutior in omni tranquillitate consistat, et fruc . . . . in divina servitute proficiat. Igitur [sup. in vim, aut virtute, aut quid simile] praesentis privilegii constituimus et confirmamus praefatae eremo et ibi Deo famulantibus monasteria, cellas et ecclesias.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Cui numerum ecclesiarum tibique et successoribus tuis legitimo iure parochiali concedimus et donamus.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Sed quia Deus ad finem bonae operationis maxime respicit, et non incipientibus, sed in bona actione persistentibus, larga remunerationis praemia pollicetur et tribuit, rogamus, et ut charissimos filios vos admonemus, ut in Dei servitio et in amplificando honore praefati monasterii vestra fides et studiosa devotio crescat, consilium, et ubi necesse sit, adiutorium vestra nobilitas sibi exhibere studeat, quatenus per interventum B. Martyris Clementis divinae protectionis gratia et apostolicae benedictionis abundantia in hoc saeculo et in futuro vos protegat et conservet.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Postea vero cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamantibus eiulationibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote poenitens [al., utpote penitus] devictus, domum remeasse et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad iam dictae mulieris cubile rediisse diceris.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Sedentes enim in cathedra pestilentiae dictant iura quae nesciunt, et docent illa quae nullatenus didicerunt.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Item infra.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Quos quidem quatuordecim annos hoc ordine observabit.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ab octava Pentecostes usque ad festivitatem sancti Martini ieiunet duobus diebus per septimanam, et a festivitate sancti Martini usque ad natalem Domini aut faciat carcerem, ieiunans quotidie in pane et aqua, aut eat exsul et ieiunet tribus diebus in pane et aqua.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ab octavis Theophaniae usque ad Quadragesimam, duobus in hebdomada ieiunet diebus, quarta et sexta feria, in pane et aqua, exceptis festis principalibus, in quibus eleemosyna se redimat.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ad hoc autem perficiendum Ferrariensem seu Veronensem episcopos associamus.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Consulimus itaque ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione modis omnibus prohibeatur.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
In quadragesima post Pentecosten, duobus diebus in pane et aqua in septimana; et in Adventu, tribus; et in maiori quadragesima, tribus; et abstineat se ab ingressu ecclesiae, et a communione, duobus annis.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Tamen quia nostrae mansuetudinis est diu amicos portare, maluimus sensum tuum ad exsecutionem iustitiae amicabiliter revocare, quam conatus tuos dura invectione redarguere, unde religionem tuam monemus ut praefato Vuldensi monasterio nullam ulterius inquietudinem inferas, neque quod tot sancti patres per auctoritatem a Domino nostro Iesu Christo collatam prohibuerunt, exigere praesumas, sicque religio tua a praedicto monasterio inquietudinis manum retrahat, ut beati Petri apostolorum principis, cuius tutelae ipse locus per omnia subditus, gratiam semper habeas, et apostolicae sedis dilectionem retineas, et ulterius conquerendi necessitatem congregatio ipsa non habeat, alioquin, licet invitos nos ad ulciscendam iniuriam Romanae Ecclesiae provocabis.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Convocato episcopo Herbipolensi, cum singula [quae] adversum te et monasterium tuum verbis aut factis commisisse dicitur, graviter ab eo exigeremus, et in his omnibus contemptum apostolicae sedis, sicut aequum fuerat, principaliter sibi opponentes, in nosmetipsos etiam specialiter et gravius eum deliquisse probaremus; licet ante quibusdam occasionibus causam declinare et differre quaereret, nostra tamen constantia flexus, hoc modo processit: primo omnium de verbo contumeliae, et tuae Simoniacae ordinationis opprobrio, quod nos quidem vehementer affligit, iuramento se purgandum obtulit; itaque accepto libro, atque in hunc modum dictato sacramento, quod nunquam se sciente dixerit te Simoniace consecrationem a nobis accepisse, aut, ideo quia ad nos pro consecratione veneras, te excommunicatum esse, gratia Dominicae resurrectionis, et sancti Petri, complementum perdonavimus; deinde vero de contemptu litterarum nostrarum se confessus reum humiliavit, et culpabilem, et poenitentiae subiit correctionem.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Quidam tamen pro defunctis unam faciunt et alteram de die, si necesse sit.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Mariti frater levir dicitur.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Sedem apostolicam consulere decrevisti si mulier, copula nuptiali extraneo viro iuncta, cognationi eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem, vel si ab alio viro cognationis vocabula [vincula?] dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationem [cognationis] transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, est durabile, est praeservabile et immutabile, non momentaneum, non transitorium; ait autem per se ipsa Veritas, quae Deus est, et Verbum Dei: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Marc. XIII, 31) . Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante, dixit ei Adam: Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) ; cui non contradixit Dominus.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Si contumax fuerit, excommunicetur.
102Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1421D
Ea propter precibus Luciae venerabilis abbatissae, Romanae sedis filiae, caeterarumque sororum eius monasterii Senatoris, in honore beatissimae Dei genetricis Mariae constructi, aures nostras accommodare non distulimus.
103Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1302B
Caeterum vero hoc deliberantes decernimus ut, congruis temporibus, nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit!
104Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1334A
Igitur quia religio tua, dilectissime fili Landulphe venerabilis abba, postulavit a nobis, quatenus monasterium Sancti Sylvestri, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae auctoritatis iuxta formam antecessorum nostrorum privilegio muniremus, iustae petitioni tuae libenter annuimus.
105Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1344D
Unde quia religio tua in Christo sanctae operationis studia, quibus per Galliarum provincias praedicatur, ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae, sitam infra Virdunensem civitatem, possessione simul ac religione praeit, haereditavit, tanto convenit nos in Domino gaudere quanto gloriosus eamdem ecclesiam canonica religione decet excrescere.
106Alexander II, Epistolae et diplomata, 146, 1378C
Est nempe, uti evidentissimis declaratur indiciis, eadem beati Vincentii mater Ecclesia prae caeteris totius Galliae ecclesiis, huic apostolicae sedi familiari ac speciali charitatis copulatione connexa, adeo ut a reverendis sanctae sedis Romanae vicariis illuc nostra directis licentia, statutis temporibus reverenda Iesu Domino annuente inibi celebrentur concilia, quorum prorsus celebratione reparatur status sacrosanctae et universalis Ecclesiae, Christi Domini iuvante gratia, ac per sacrorum instituta canonum examinatur in Domini fide religio Christiana.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Quod si unus vestrum, imminente necessitate, huic negotio exsequendo non potuerit interesse, alter in causa ipsa nihilominus procedat.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Iunii.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Sed non est facile cum multa quoque vi remigum dirigi navem ad portum, si rector qui clavum tenet, imperitus fuerit aut remissus.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Caeterum quia in exspectatione nostra non tam correctionem aliquam subsequi quam infirmitatem vestram aggravari conspicimus, dignum duximus ad ecclesiam vestram personas aliquas destinare, venerabiles scilicet fratres nostros W. Senonensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, et S. Meldensem episcopum, et dilectum filium N. abbatem Vallis Secretae, qui quomodo se habeat status vester inquirant, et quae corrigenda cognoverint, appellatione remota, corrigant et emendent.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Nunc autem dormitantibus sacerdotibus, quos aliorum custodiae oportet intendere, tepescit in multis locis sacra religio, et, ut cuiusdam verbis utamur, pro molli viola et purpureo narcisso, Infelix lolium et steriles dominantur avenae. (VIRG., Georg. I, 153.) Hoc sane in Ecclesia S. Victoris non modicum dolemus accidere, quae, cum olim in religione floreret, ita nunc, quod tristes dicimus, in suae professionis asseritur observantia tepuisse, ut quae multis manum in via salutis currentibus porrigebat, nunc auxilio alieno indigeat, et non inveniat qui sublevet eam.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Consulens ergo tuae honestati, ita excessus et praesumptiones tuas in hac parte corrigas atque emendes, quod nullam a praefato sacerdote vel aliis de te querelam super huiusmodi de caetero audire debeamus.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
, Kal.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, Kal.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Praeterea quascunque possessiones, etc.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
, episcopatum Theanen.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Ab Amyone autem et aliis praedictis terminis aquilonem versus, quidquid iuris archiepiscopus et tam ecclesia quam comes habebant, sibi retinuerunt, ita tamen quod in ministerio de Rodonnesio ultra Ligerim et circa Ligerim, quantum dominatio dominorum Rodonensium extenditur, non poterit ecclesia munitionem facere vel acquirere, vel si fecerit vel acquisierit, comitis erit, quam ab ecclesia possidebit.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, Kal.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Bergusium, Buado, Bulbeno, Badabiones cum capella, silvam etiam quae dicitur Collegaria cum piscariis, et tertiam partem nemoris quod dicitur Badaugnano, et palatium cum porta S. Zenonis, oblationem etiam dimidiam monasteriii S. Zenonis in singulis festivitatibus eiusdem confessoris a diluculo usque ad horam tertiam: decimam quoque civitatis, et portae S. Zenonis et burgi; iustas autem consuetudines vestras a praedecessoribus nostris vobis confirmatas concedimus et illibatas auctoritate apostolica conservari praecipimus, etiam ne quis vestrum absque communi omnium consensu, vel partis consilii sanioris bona, redditus, vel possessiones Ecclesiae vestrae alicui personae dare praesumat.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Decernimus ergo, etc.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Aprilis.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
perhibearis existere, vel nominis tui detractionem possis ob hoc merito sustinere.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Data Ferentini, Kal.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Idcirco, ne forte contingat illi quod de se ipso lamentabatur Propheta, dicens: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et qui iuxta me erant a longe steterunt (Psal. VII) , quia in propria persona eamdem ecclesiam visitare non possumus, ei visitationis officium decrevimus dependendum, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus illuc accedentes, de statu eius et de actibus abbatis et fratrum maturitate ac diligentia qua convenit inquiratis, et quidquid ibi cognoveritis corrigendum, vice nostra taliter corrigatis, ut et religio ibi per studium vestrum ex gratia divina refloreat, et nos de dissolutione tantae domus non teneamur in die iudicii reddere rationem.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Quocirca per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus, expositis eis cum ad vos venerint quae necessitas et emendatio vestra poscit exponi, quae inter vos ipsi, vel duo eorum, aut de reformanda ordinis disciplina, aut de personis, si res exegerit, amovendis, statuendum esse cognoverint, suscipiatis humiliter et firmiter observetis.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Nec tamen ex eo perhibetur accidere, quod non sint ibi plures qui et notitiam religionis habeant et amorem; sed quibusdam cum suo capite membris languentibus, in eadem Ecclesia fervor religionis noscitur tepuisse.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Scias enim et pro certo cognoscas quod, si ad nos super his querela fuerit ulterius perlata, quantumcunque personam tuam diligamus, ita duriter in te animadvertimus quod caeteri hoc audientes similia timebunt ullatenus attentare.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Maii.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Maii.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In primis locum ipsum in quo praescripta ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam videlicet Beatae Mariae cum tredecim praebendis, quas solebant habere canonici saeculares, illamque quam olim habuerunt magistri scholarum in castro Montisdesiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa praebenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, unctionis oleum, ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima et censu decem et septem solidorum, quos singulis annis presbyteri illius ecclesiae solvere debent; de oblationibus vero altaris sancti Petri iam a multis annis statutum est ut quinque partes earum, quae scilicet ad missas pro vivis offeruntur monachis, sexta vero pars presbyteris cederet; de his autem quae ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum, altera presbyterorum esset; quod etiam ne ab aliquo mutaretur, Xarinus bonae memoriae Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit; et ecclesiam quoque Sancti Sepulcri cum altari, et atrio et decima, ecclesiam de Farelli cum curte, altari et atrio et decima tota, ecclesiam de Villa cum capella du Maisnil, cum altaribus et atriis et decimis, ecclesiam quoque de Nova Villa cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Fretcio cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Esteltay cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Domna Petra cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Brach cum altari et atrio, totaque decima, ecclesiam de Souviller, cum capella d' Aubviller quae subiecta est ei cum altaribus, atriis et decimis, ecclesiam quoque de Contorio cum altari et atrio, et tota decima, medietatem ecclesiarum de Annethi et de Fenerii, et altarium et minutarum decimarum, ecclesiam de Cais cum altari et atrio, et duabus partibus totius maioris decimae; item villam de Curcellis cum appendiciis suis; apud Montisdesiderium molendinum de ponte, et singulis hebdomadis tres denarios Viromandensis monetae ad teloneum, panis apud Contorium, medietatem molendini de Prato; apud Forsenviller totum allodium in terris et nemoribus, quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spatenis per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi, petitione Rodulphi Viromandorum comitis, necnon Yvonis Suessionensis comitis, a vobis susceptam; item in episcopatu Ambianensi maiorem decimam de Septemfortis, terragium de Plenivilla, et quinque modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tournella et reditus segetis de Corbeiis.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
, Suessan.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Terras planas poterit acquirere ecclesia pro canonia vel pro eleemosyna, ita quod fiat sine interventu pecuniae, et in obedientiis suis decimas, gardas, vicarias et omnia alia ad obedientiam pertinentia.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Martii.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Quae autem indebite data, vel destructa sunt ad ius, et dominium vestrum libere revertantur: decimas vero de propriis laboribus vestris, seu etiam redditibus a vobis exigere, vel suscipere laicorum nemo praesumat.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Datum Venetiis in Rivo alto, Kal.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
( Sequuntur subscriptiones. ) Datum Tusculani per manum Alberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Kal.
108Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1256C (auctor c.1103–1181)
Sane cum felicis memoriae praedecessor noster Adrianus papa super hoc scripserit, omittere nec possumus nec debemus, quin eidem Dolensi Ecclesiae in suo curemus iure adesse.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
, ut in epist.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Quoniam vero nostra interest iura religiosorum pastorali sollicitudine conservare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos canonicos studiose commoneas et inducas, ut a praedictis abbate et fratribus praescriptas decimas exigere non praesumant.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Ex scripto siquidem venerabilis fratris nostri Henrici Gurcensis episcopi nobis innotuit, quod ipse divinae inspirationis gratia tactus, cum consilio et assensu praepositi et canonicorum ecclesiae suae, et ministerialium eiusdem ecclesiae, in praedio quodam Gyrio nomine, in Marchia sito, quod ad ius praedictae ecclesiae pertinet, de congregatione vestra ad honorem Dei collegium statuit, et fratribus illic commorantibus tantum in redditibus et possessionibus assignavit, quantum ad necessaria vitae eorum honeste sufficere possit.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Ex parte dilecti filii nostri Leonatis abbatis S. Clementis de Piscaria nobis innotuit quod, cum in clericos suos de Castellione interdicti sententiam pro suis excessibus promulgasset, ipsi nihilominus post interdicti sententiam cantare praesumpserunt; quare ipsos cum divina officia celebrare non omiserint, excommunicationis vinculo innodavit.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur unicuique in iure suo adesse debemus, et ne viri religiosi iniuste graventur, attentiori studio providere, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos abbatem et monachos cum omni studio moneas, et si fuerit necesse, districte compellas, ut memorato priori praescriptas decimas sine molestia et difficultate restituant, et de caetero exigere nulla ratione praesumant, vel in praesentia tua plenam exinde iustitiam appellatione remota exhibeant.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Cum vos per Dei gratiam multa promereatis gloria meritorum, et vitam solitariam eligentes, divinae contemplationi arctius intendatis, bonus odor religionis vestrae ad id nos inducit ut communi et speciali debito quieti vestrae debeamus intendere, et iura vestra summopere conservare.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Significaverunt nobis dilectae filiae nostrae moniales de Swina et de Cotum, quod cum eis, sicut fratribus Cisterciensis ordinis indultum sit de clementia sedis apostolicae, ut de laboribus suis, quos propriis manibus vel sumptibus excolunt nemini decimas solvere teneantur, quidam ecclesiastici viri capitulum ipsum prava et sinistra interpretatione perverterunt, asserentes per labores novalia intelligi, et sic contra privilegium apostolicae sedis praedictae moniales decimarum exactione gravantur.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, et ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Suscepti cura regiminis nos inducit, ut petitiones religiosorum, quae rationi concordant, debeamus efficaciter exaudire, ut ea quae favore religionis facienda sunt, se a nobis impetrasse laetentur.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Quanto religio vestra et fratrum Ierosolymitarum hospitalis Deo et hominibus creditur magis grata existere, et terrae orientali amplius necessaria et opportuna probatur, tanto de vestra et ipsorum unitate maius debemus gaudium laetitiamque concipere; et ut semper inter vos vinculum dilectionis servetur, toto studio laborare.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
Cum nobis sit, quanquam immeritis, omnium Ecclesiarum cura commissa, officii nostri debito congruit pro universarum Ecclesiarum statu satagere, et ut esse possint a malignantium impugnatione securae, eas patrocinio apostolico communire.
109Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1317A (auctor c.1103–1181)
et omnibus archiepiscopis et episcopis in eodem collegio existentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
110Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0607D (auctor c.1103–1181)
Cum Christianae fidei religio divina cooperante gratia propagatur, et perfidae gentis contunditur et frangitur refrenaturque malitia, tanto inde gaudium et laetitiam concipimus in animo nostro maiorem, quanto amplius ex hoc divini cultus numinis augetur, et universalis Ecclesiae de die in diem suscipit incrementum.
111Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0390D (auctor c.1103–1181)
Sacrosancta Romana Ecclesia, sicut in beato Petro apostolorum principe a Domino promissionem obtinuit, quod universalis Ecclesiae fundamentum existeret, et praeceptum accepit, ut Christianae fidei professores in fide, et religione omnique sanctimonia confirmaret, ita pro universarum Ecclesiarum profectibus sollicitam se semper exhibuit, et de instituendo, conservando et provehendo in omnibus Ecclesiis cultu sacrae religionis fuit omni tempore studiosa, ita ut ab ea sicut a fonte ad universos Ecclesiae filios sit religio derivata: et quod ab aliis qui Spiritus primitias acceperunt, religiose ac salubriter institutum est, per eamdem immutabilem acceperit firmitatem.
112Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0374B (auctor c.1103–1181)
Unde nos attendentes, quam utiliter prudentia et religio tua saluti eiusdem regis et regni posset consulere, et quanta ex eo valeat Ecclesiae Dei utilitas et commoditas provenire, libenter suis precibus acquievimus, et te concessimus in Londoniensi Ecclesia promoveri.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
procurator archidiaconi Remensis, et Aegidius decanus Villae Dominicae sibi obiicerent, quod scienter participatione cuiusdam excommunicati maculam anathematis contraxisset, et hoc se dicerent per testes legitimos probaturos, tandem die probationi statuta, id sicut promiserant non probarunt; sed iam dictus I. eidem ut se septima manu purgaret indixit, adiiciens ut tres sacerdotes quos sibi nominaverat et reliquos in purgatione iuxta suam voluntatem haberet.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Ex litteris autem quas nobis devotio vestra transmisit, evidenter accepimus quod, quia quidam vestrum alienis insistentes negotiis, raro Ecclesiae vestrae sui praesentiam exhibeant, et caeteri eamdem licentiam absentandi se velint habere, communi consilio illos canonicorum vestrorum forinsecos ordinastis qui per medietatem anni in Ecclesiae vestrae servitio assidui non fuerint, ita tamen quod circa quatuor marcas argenti de praebenda sua annuatim recipiant, eis exceptis qui in servitio nostro vel regis Francorum permanserint, et hoc sub anathematis interpositione firmastis.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Cumque super hoc causam intrassent, demum ad nostram audientiam appellarunt.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Inde est quod nos litteraturam dilecti filii nostri magistri Uberti, et devotionem quam circa te gerit, studiosius attendentes, ipsum charitati tuae sollicite commendamus, rogantes, et rogando mandantes, quatenus pro reverentia B. Petri ac nostra, et intuitu devotionis et litteraturae suae, praebendam in ecclesia S. Timothei, si qua nunc vacat, vel quae primo vacaverit, ei concedas liberaliter, et assignes: ita quod ex hoc sinceritati tuae uberes debeamus gratias agere, et prudentiam et devotionem tuam multipliciter propter hoc in Domino commendare.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Ex parte dilecti filii nostri abbatis S. Remigii Remensis auribus nostris innotuit quod, cum quaedam ancilla et quaedam possessiones iudicio Remensis Ecclesiae suo fuissent monasterio restitutae, quarumdam litterarum nostrarum occasione, sicut asserit, exinde postea quamplurima damna sustinuit.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Ex transmissa nobis relatione dilectae filiae nostrae C. Malbodiensis abbatissae nostris est auribus intimatum quod moniales eius, quas pro suis excessibus secundum B. Benedicti Regulam corrigebat, diabolico furore succensae, eam de nullo crimine convictam laicali manu, post appellationem ad nos factam, turpiter eiicere non erubuerunt.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Ea quae iudicio vel transactione rationabiliter inter aliquos statuuntur, ne malignitate cuiuslibet a sua valeant firmitate divelli vel praesumptione temeraria immutari, rata debent et inconvulsa persistere, et apostolico convenit munimine roborari.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Gaudendum est universitati fidelium de mirabilibus illius sancti et reverendi viri Thomae archiepiscopi vestri.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Redolet Anglia fragrantia et virtute signorum quae per merita illius sancti et venerandi viri Thomae, quondam Cantuariensis archiepiscopi, omnipotens Deus operatur, et universa laetatur ubique fidelium Christiana religio, pro eo, quod ille, qui est mirabilis et gloriosus in sanctis, sanctum suum post mortem clarificavit, cuius vita laudabilis multa fulsit gloria meritorum, et tandem martyrio consummata est certaminis gloriosi.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Iustis religiosorum desideriis consentire ac rationabiliter eorum petitionibus clementer annuere, apostolicae sedis, cui largiente Domino deservimus, auctoritas et fraterna charitas nos hortatur.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Non latet, sicut credimus, vestrae discretionis prudentiam, quomodo nos olim dilectum filium nostrum Petrum tit.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Cum toties replicetis oppressiones et anxietates quibus Ecclesia vestra affligitur, vobis super his mentis affectu compatimur et condolemus; et si non verbo vestro ac consilio fratrum vestrorum seu conscientia vos invenissemus, quod vobis super tantis laboribus et pressuris consilium et auxilium possemus impendere, toto desiderio impendissemus.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Petitiones religiosorum virorum quae rationi concordant, et ab ecclesiastica non dissonant honestate, decet nos animo libenti admittere, et utili effectu prosequente complere.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Singulorum dignitates et iura ex iniuncti nobis officii debito integra tenemur et illaesa servare, et eos maxime, quos obtentu religionis et devotionis suae speciali charitate diligimus et consideratione ecclesiae, cui deserviunt, exactiori diligentia in iure suo confovere debemus.
113Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1319B (auctor c.1103–1181)
Licet ad omnes sanctae Romanae Ecclesiae fideles munificentiae nostrae dexteram debeamus extendere debitricem, maxime tamen spiritualis gratiae praerogativam nos decet illos attollere, et dignioribus beneticentiae nostrae favoribus ampliari, quod se nobis et sanctae Romanae Ecclesiae ferventiori devotione exhibent, et in fide stabiles et in opere fideliter efficaces.
114Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0319A (auctor c.1103–1181)
Cum inter vos et dilectos filios nostros ecclesiae B. Martini Turonensis canonicos super ecclesia S. Martini de Passo, controversia olim mota fuisset, et in nostra praesentia diutius ventilata, nos tandem rationibus et allegationibus et testium etiam depositionibus utrinque auditis, praescriptae ecclesiae possessionem eisdem canonicis adiudicavimus, quaestione tamen proprietatis reservata, ita quod ecclesia illa minime ad saecularitatem rediret, sed ut religio ibidem secundum nostrum consilium et dispositionem deberet institui, et perpetuis temporibus observari.
115Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0319B (auctor c.1103–1181)
Unde nos rationibus et allegationibus utriusque partis auditis et cognitis, attendentes utramque, tam Cluniacensis (ad quam vestra spectat ecclesia) quam ecclesiam B. Martini Turonensis ad ius et proprietatem Romanae Ecclesiae specialiter pertinere; considerantes etiam quod cum sententiam pro supradictis canonicis de possessione protulimus, hoc a nobis in sententia reservatum fuisse, quod secundum dispositionem et consilium nostrum, in ecclesia de Passo religio deberet institui, et ibidem in postremum perpetuo observari: de communi fratrum nostrorum consilio, non pro arbitrio vel sententia; sed apostolica auctoritate qua fungimur, causa adhuc dubia existente, eamdem vobis ecclesiam restituimus, et omnium tam mobilium quam immobilium ad ipsam ecclesiam pertinentium vobis restitutionem plenariam fieri diiudicavimus; statuentes ut Cluniacensium fratrum religio ibidem perpetuis temporibus observetur, ita tamen quod praenominatis canonicis tres marcas boni argenti ad pondus Trecense in mense Martio singulis annis Turonis persolvetis, vel ipsi fructus unius praebendae eiusdem ecclesiae (si hoc forte maluerint) annuatim percipiant.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Octobris.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Ecclesiam Sancti Petri de Cona cum omnibus pertinentiis suis, et quidquid in eadem habetis; quidquid habetis in territorio de Foissy, quidquid habetis in monte Arlais, ecclesiam Sancti Martini de Dormella cum omnibus pertinentiis suis, et molendinum de Monte Moret, quod est in parochia eiusdem ecclesiae.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Iulii.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, XVII Kal.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Oppida vero haec Fossam caecam, Castellum muratum, Rocca de Sclavis, Giruli, Laternum, Montes Octaviani, Guastura, Meruli, Porcile, Milianico, Castellum vetus, Balerianum, Faram Benedicti Filii Uberti, faram filiorum Bederochi, Montem S. Silvestri, Petrarium, Senellam, Castellinum, Castrum Aymonis, Turricellam, Monte collis Marsini, Ilicem, Rivum iustum, Maclam, Scorriosam, Casale S. Benedicti, Morum Rivum, Petri Peschi.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Datum Venetiis in Rivo alto, XVI Kal.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Statuimus insuper, ut sicut a bonae memoriae primo Milone Tervanensi episcopo statutum est, Morinensis episcopus in Audomarensi ecclesia et praepositus Audomarensis in Morinensi, fiat obtentu praebendae canonicus.
116Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1295A (auctor c.1103–1181)
Moveat itaque vos zelus Domini, nec religio Christiana super tanta, quae illi terrae imminet, contritione dormitet: sed universa loca illa, quae Salvator et Redemptor noster corporali praesentia dedicavit, viriliter tueamini: et contemnite gentes quae abiiciunt Dominum, et Christianum nomen de terris abolere nituntur.
117Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0650B (auctor c.1103–1181)
De victu etiam quadragesimali, quem episcopus in ecclesia vestra aliquando habuit, unde contentiones et religio vestra non modicum turbari consuevit, statuimus, ut sicut iam dictus episcopus, cum vobis per privilegium suum aequa consideratione resignasse dignoscitur, et imposterum remisisse, ita de caetero conservetur nec ei vel successore suo victum a vobis contra hoc aliquo tempore exigere liceat.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ex tenore quarumdam litterarum tuarum, et ex confessione Ioannis sacerdotis latoris praesentium accepimus quod, cum ad quamdam ecclesiam praesentatus fuisset, illum ad eamdem recipere noluisti, eo quod ab O. quondam Metensi episcopo, qui licet prius catholicus fuerit, in schismatis est postea lapsus errorem, dicitur ordinatus fuisse.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quoniam ad audientiam nostram multorum iam pridem relatione pervenit, quod coronatio regum Angliae et inunctio ad Cantuariensem archiepiscopum de antiqua ecclesiae suae consuetudine et dignitate pertineat, fraternitati vestrae praesentibus litteris auctoritate apostolica districtius inhibemus, ut si illustris rex Anglorum filium suum, dum venerabilis frater noster Thomas Cantuariensis archiepiscopus in exsilio fuerit, coronari voluerit, et in regem inungi, nullus vestrum ei manum imponere praesumat, aut se exinde aliquatenus intromittere audeat.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quanta sit in Christo charissimi filii nostri Ludovici illustris regis Francorum benignitas, et circa viros ecclesiasticos laudabilis et pia devotio, vestra utique, sicut credimus, discretio non ignorat, et ideo tam vos quam universi qui Domino Iesu Christo in officio clericali deserviunt, ipsius benignitati deberent respondere, ut ipsius erga viros ecclesiasticos et ecclesias augmentaretur benignitas, et susciperet incrementum.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Comperto ex relatione Alb.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ea quae ab apostolicae sedis legatis ordine iudiciario sunt terminata et congruo fine decisa, perpetua debent firmitate muniri, et apostolicae tuitionis munimine roborari.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Unde quoniam nostrum in hac parte praeceptum debito nolumus in hac parte fraudari, praesertim cum nos pro iam dicto Petro charissimi in Christo filii nostri Ludovici illustrissimi Francorum regis, cuius clericus est, preces sollicitas recepimus, et illius etiam iustitia non modicum fuerimus provocati, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si ecclesiae praescriptae capitulum id infra terminum sibi praefixum adimplere contempserit, tu praenominato Petro praebendam suam cum fructibus etiam perceptis, nullius contradictione vel appellatione obstante, sine aliqua dilatione reddas, et facias absque diminutione habere, nisi id forte iuratae Suessionensis Ecclesiae consuetudini noveris obviare.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Dilectus filius Obertus subdiaconus noster, Modoetiensis Ecclesiae archipresbyter, transmissa nobis relatione monstravit quod proceres et vavassores de Sexto ecclesiae suae decimas recusant exsolvere et divinae propter hoc Maiestatis oculos contra se non dubitant provocare.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Unde, quia universis ex officii nostri debito in suo tenemur adesse, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praedictum I. de Hospitio monere curetis, et auctoritate nostra districte compellere, ut iam dicto clerico praescriptam pecuniam sine molestia et diminutione restituat, et de illatis iniuriis congrue satisfaciat, aut exinde sibi sub examine vestro, sublato appellationis remedio, iustitiae non differat plenitudinem exhibere, et vos causam audiatis, et appellatione cessante, fine debito terminetis.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus cum exinde fueris requisitus, utramque partem ante tuam praesentiam convoces, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, eamdem causam infra XL dies post harum susceptionem, sublato appellationis remedio, iustitia mediante decidas.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quoniam igitur hoc, si verum est, in nostram iniuriam et in praefatae damnum ecclesiae redundare non est ambiguum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus infra XX dies post harum susceptionem ante tuam praesentiam convocatis, si rem ita esse inveneris, praefatos milites moneas studiosius et inducas, ut praefatis fratribus praescriptam decimam cum omnibus inde perceptis atque oblatis sine molestia et difficultate restituant, et in pace ac quiete dimittant.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus cum exinde requisitus fueris, utramque partem ante tuam praesentiam convoces, et rationibus hinc inde diligenter auditis et cognitis, eamdem causam, si tibi constiterit, eam per appellationem ad nos delatam fuisse, sublato appellationis remedio, concordia vel iustitia mediante, decidas.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Attendentes itaque quomodo canonici Compendienses praeter Romanum pontificem nullum habeant episcopum vel magistrum, considerantes etiam qualiter nobis immineat de ipsis curam et sollicitudinem gerere, et eos pravorum impugnatione conservare illaesos, ipsos defensioni tuae tanto studiosius duximus commendandos, quanto ratione ordinis et dignitatis nobis magis appropias, et fervore devotionis et sinceritate fidei amplius nosceris et probaris astrictus.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Suggesto nobis quod armis iustitiae praecinctus in Robertum et Berengarium, matrem quoque et haeredes ipsorum, atrocitatem facinoris et saevissimum scelus quod in morte piae memoriae Tarraconensis archiepiscopi fuerat, instigante diabolo, perpetratum atrociter vindicasti, et eos a regno tuo regio edicto proscribi fecisti, gratum gerimus et acceptum, et inde regiae magnitudinis providentiam magnificentius in Domino laudibus commendamus.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Iac. I) . Proinde, dilecti in Domino filii, de vobis et pro vobis omnipotentem Dominum collaudamus, quoniam in universo mundo vestra religio et veneranda institutio nuntiatur.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
de Thori, canonicus Belvacensis domum avunculi sui, quae ad ipsum debet iure successionis devolvi, contra iustitiam detinet occupatam.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quia igitur, quantum in nobis est, nullatenus sustinere debemus, ut idem thesaurarius suo iure fraudetur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praedictos servos alicubi infra tuam dioecesim morari cognoveris, ipsos moneas et appellatione remota districte compellas, ut ad praelibatum thesaurarium accedentes, ei tanquam Domino suo debitum servitium exhibeant, aut sub examine tuo iustitiae faciant complementum, et tu causam audias, et eam iustitia mediante decidas.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Cum ecclesia vestra ad iurisdictionem beati Dionysii spectare noscatur, officio nostrae sollicitudinis imminet iura ipsius ecclesiae integra et illaesa conservare, et ne aliquarum indebitis molestiis perturbentur apostolico patrocinio communire.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Cum tu, et dilectus filius noster Petrus de Roberto pro causa quae inter te et ipsum super medietate Saxone vertebatur in nostra praesentia essetis constituti, taliter cum eo mediantibus venerabili fratre nostro B. Portuensi episcopo, et dilecto filio P. tituli S. Laurentii et in Damaso presbyt.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Cum sciamus te honori et incremento sacrosanctae Romanae Ecclesiae diligenter intendere, ac circa personam nostram multa devotione fervere, te etiam sicut specialem et devotum Ecclesiae filium, quem sincera in Domino charitate diligimus, cupimus honorare, ac preces et petitiones tuas, in quantum salva honestate nostra possumus, animo libenti admittere, et utiliter effectu prosequente complere.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Vidimus scriptum charissimi in Christo filii nostri illustris Francorum regis, ex cuius tenore nobis innotuit quod, cum inter bonae memoriae B. praedecessorem tuum, et Gerardum de Chirisi coram eodem rege quaestio mota fuisset, tandem in praesentia ipsius regis inter ipsum et eumdem G. multis astantibus talis facta est compositio, quod praefatus G. sibi fecit homagium de castello Chirisi talibus conventionibus interpositis, quod quando episcopus Noviomensis submonebit eum de excommunicatione, quae debuit esse facta de praedicto castello, ut dicitur, idem G. in curia Noviomensis episcopi parebit iudicio per pares suos homines ipsius episcopi [reddito]. Et si probari poterit excommunicationem ipsam factam fuisse, idem G. praescriptum castellum reddet in manu episcopi ad diruendum et omnino destruendum, vel ad omne velle suum faciendum.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, etc.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Veniens ad apostolicae sedis clementiam cum litteris vestris, filii archipresbyter et canonici, P. lator praesentium supplici nobis relatione proposuit, et ex litteris ipsis percepimus, quod divinae revelationis gratia inspiratus ecclesiae S. Mariae quae propter guerram fuerat Mutinensium diruta a fundamentis, construxit, et ibi vovit perpetuo Domino militare, quam quidem pius et misericors Dominus per studium et laborem ipsius, et per merita vitae suae in possessionibus et in aliis ampliavit, et in devotione mulierum et virorum celebrem non modicum solemnem effecit.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quanto maiorem devotionem circa nos et Romanam Ecclesiam geris et apostolicae sedis gratiam meruisse dignosceris, tanto tibi libentius tuas dignitates et iura volumus integra conservare, ut magis ac magis in nostra et Ecclesiae devotione fervescas, cum ad tua iura tuenda sollicitos nos esse noveris et omnimodis circumspectos.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ex commisso nobis officio religiosa loca tenemur diligere, et eorum quieti paterna sollicitudine providere, ut personae divinis ibi mancipatae obsequiis eo liberius observantiae suae professionis insistant, quo magis ab incursibus pravorum hominum protectione apostolica fuerint praemuniti.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
fratri STEPHANO Monopolitano episcopo, eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Ex litteris dilecti filii nostri Ildebrandi basilicae XII Apostolorum presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, auribus nostris innotuit, quod cum ipse fungens olim in partibus illis officio legationis, et tu, frater patriarcha, causam, quae inter dilectum filium nostrum priorem S. Salvatoris et plebanum S. Bartholomaei vertebatur, a nobis susceperitis definiendam super ea definitione cognitionis sententiam protulistis, unde quoniam rei iudicatae standum esse divinarum et humanarum legum decrevit auctoritas, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eamdem sententiam ratam et firmam habentes et eam facientes inviolabiliter observari, praedictum plebanum et clericos eius moneatis, et districte compellatis ut nullos de domibus illis de quibus inter ipsos et praefatum priorem iudicatum est et definitum, ad divina officia recipiant, vel ad sepulturam.
118Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1315D (auctor c.1103–1181)
Quanto minus instructi sunt in his quae ad salutem respiciunt illi quorum curam habetis, tanto amplius circa reformationem eorum vos convenit vigilare, ne si, quod absit, fueritis negligentes requiratur a vobis bonum quod egissent, si necessaria illis instructio minime defuisset.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Asseruit autem idem M. quod per huiusmodi dilationem iura et dignitatem Ecclesiae tuae deperire times, quod nullatenus volumus, et Creatorem tuum alias offendere vereris, quod super omnia prudentiam tuam et omnes Christi fideles summopere cavere oportet.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Alioquin timere poterit, ne sui inferiores ei obedire ac deferre contemnant, et ad ultimum si in huiusmodi contumacia perseverare praesumpserit, iniuriam et contemptum tuum sicut personae nostrae, auctore Domino, in eo graviter vindicare curabimus.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Benigni, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum, et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extenderit, ipsum ordinem et universas domos eiusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas, et praesenti privilegio muniendas.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Notum sit autem sollicitudini vestrae quod charissimus in Christo filius noster Fridericus illustris Romanorum imperator per inspirationem divinae gratiae, deposito vanitatis errore, ad viam veritatis conversus, ad obedientiam Ecclesiae et nostram reverenter et devote, sicut decuit, rediit, et illam beato Petro in nobis reverentiam et devotionem exhibuit, quam antecessores eius nostris consueverunt antecessoribus exhibere, et se de caetero exhibiturum promisit.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Et ideo non immerito beatus Petrus, super quem fundavit Ecclesiam, ligandi atque solvendi specialiter et praecipue inter apostolos alios meruit accipere potestatem.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus benignius annuentes, ecclesiam vestram in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus . . . . . Praeterea locum ipsum in quo ecclesia vestra sita est, et possessiones quas nobilis vir Radulphus de Chedeleswurd ecclesiae vestrae in perpetuum eleemosynam pia largitione legitime concessit, sicut eas rationabiliter possidetis, vobis et eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Aprilis.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, tuis iustis postulationibus clementer annuimus, et Trecensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum iuste et canonice possidet, aut infuturum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, decimas de Waranciis, sicut eas iuste et pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
benedictionem.
119Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1291C (auctor c.1103–1181)
Quia vero ex iniuncto nobis apostolatus officio singulorum iura et praesertim ecclesiarum defendere et conservare teneamur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praefatos parochianos moneatis et districte compellatis, ut ab inquietatione praedictae ecclesiae penitus desistant, et res ablatas eidem ecclesiae cum integritate restituant; aut si aliquid iuris in rebus praefatae ecclesiae se habere confidunt, et causam intrare decreverint, in praesentia vestra a praenominato abbate et fratribus iustitiae complementum recipiant.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Data Anagniae, VI Kal.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
In episcopatu Lingonensi, cellam Sancti Amatoris cum ecclesia Sancti Ferreoli cum atriis, tam ecclesiis, quam aliis rebus ad ipsam pertinentibus; cellam de Grancheio, locum Clementini prati, qui dicitur Mores, in quo conversi consistunt, qui quidem conversi ecclesiae Divionensi perpetuo subiecti sint; praecepimus, neve alicuius factione, a tua vel ecclesiae Divionensis subiectione se removeant, apostolica auctoritate confirmamus, medietatem monetae, ut absque permissu abbatis non minuatur, non augmentetur, nec alio transferatur, vestram partem telonei; statuentes ut nulli omnino hominum liceat de caetero super hoc idem monasterium infestare, aut ei exinde aliquam molestiam, aut diminutionem inferre, villam Dianetum cum appendiciis suis, villam Castenedum; item Casnetum et Spaniacum, Marcenniacum Norgias Waregas, Sariacum et decimam eiusdem: Longovicum Asiriacum, Plumberias, Prunedum, Escheiriacum, Flaceiacum, Magnum Montem, Viverias, Salciacum in silva cum decimis eorum.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Abbas autem Praemonstratensis Ecclesiae, quae mater esse dignoscitur aliarum, non solum in his ecclesiis quas instituit, sed etiam in omnibus aliis eiusdem ordinis et dignitatem et officium patris obtineat, et ei ab omnibus tam abbatibus quam fratribus debita observantia impendatur.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Aug.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Super quo sane tibi, sicut charissimo filio, plurimum congaudemus, et ei, a quo omne donum procedit, immensas gratiarum exsolvimus actiones; vota votis, et preces precibus adiungentes, ut qui dedit tibi nomen Christianitatis suscipere, menti tuae per suam ineffabilem pietatem inspiret quod omnino velis sapere quae super omnibus articulis fidei tenere debet religio Christiana.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Datum Anagniae, VI Kal.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Alii vero canonici, qui eidem Ecclesiae assidue non fuerint, de constitutione nostra viginti tantum solidos habeant annuatim.
120Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 1243B (auctor c.1103–1181)
Indulgemus etiam tibi, ut de libris tuis et indumentis disponendi quidquid volueris in vita et in morte plenam habeas potestatem.
121Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0430B (auctor c.1103–1181)
Saepe nobis a pluribus ea de te proponuntur, quae religio tua nullo modo desiderat, vel habitus exterior demonstrat.
122Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0153C (auctor c.1103–1181)
monasterium, quod proprie ac specialiter B. Petri iuris existit, Cluniacensis Ecclesiae fervorem religionis, quae tunc temporis inibi habebatur, attendens, cum religio in eodem Vizel.
123Alexander IV, Bulla canonizationis Sanctae Clarae Assisiensis, 2331; 3 (auctor c.1197-1261)
Clarae huius arcta et alta Religio hic coruscat, huius sursum aeterni praemii radiat magnitudo, huius virtus signis magnificis, mortalibus illucescit.
124Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 10; 5 (auctor -1271)
De quo scribit Bonifatius papa cuidam episcopo, dicens: Talibus enim indigebat post dispensationum procellas religio Christiana rectoribus, qui compressis provida dispensatione turbinibus diu peregrinatam pacem, depulsa tempestate, reducerent.
125Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 14; 40 (auctor -1271)
Nulla enim religio tot sanctos homines habuit, nec tanto tempore in sanctitate et rigore disciplinae permansit.
126Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 116 (auctor -1271)
Quod religio ista per sponsam designetur, ostendit historia, quae dicit: Beatus Frauciscus interrogatus, si vellet uxorem ducere, figuraliter respondit: Nobiliorem pulchrioremque, quam umquam videritis, ducam, quae ceteris forma praeeminet et sapientia cunctos excellit.
127Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 117 (auctor -1271)
Haec et quidem immaculata sponsa Dei est vera religio, quam suscepit.
128Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 118 (auctor -1271)
Bene vocatur religio iamdictorum fratrum sponsa Agni, secundum quod ipse Dominus ait: Desponsabo te mihi in fide, et desponsabo te mihi in misericordia et miserationibus.
129Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 122 (auctor -1271)
Unde etiam dicit historia de fratribus sancti Francisci: Haec est religio pauperum crucifixi et ordo praedicatorum, quos fratres Minores appellamus.
130Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 21; 414 (auctor -1271)
Item: Scala religio est, angeli praedicatores eorum, Dominus innixus, spiritus scilicet roborans ordinem eorundem.
131Alexander Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, 31; 3 (auctor 1157-1217)
Mater sancta religio; ubera habet pietatem et misericordiam.
132Alexander Nequam, Sol Meldunensis, 2b, 2; 47 (auctor 1157-1217)
Delebitur iterum religio.
133Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 3, 21; 27 (auctor 1157-1217)
Sacrosancta autem ecclesia cuius uera est religio; non timet domesticis suis a frigoribus niuis.
134Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0963D
Favorabili proinde ac strenua opus est legatione: operosa etiam precum ambitione nitendum, quatenus, hoc solo quantocius impetrato, et vester de caetero animus a sollicitudinis huius molestiis relevetur, et haec sublimis religio ad gloriam excellentiae vestrae insignius propagetur.
135Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 0985A
Commendatur a multis eius sanctitas, eius discretio, affabilitas eius, eius et religio in immensum attollitur.
136Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0463D
Audivi quendam energuminum inter diversorum criminum confessionem haec etiam adiecisse, se frequenter sancto illi episcopo sine causa detraxisse, multa inhonesta de eo dixisse, cum illum sancta religio implicatum teneret; se autem nihil rei adversus eum habere, nisi solam invidiam ipsius maliciae exercendae.
137Alpertus Symphoriani Metensis, De diversitate temporum, 140, 0486C
Dixit Deus per Abacuc: Ego sum Deus et non mutor, et hoc firmiter credit Christiana religio.
138Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1161A (auctor -c.1143)
Hinc Iacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio (Ibid., 19).
139Alvarus Cordubensis, Vita Eulogii, 115, 0722B
Sit vita populis, sit quoque provida Sanctis religio per iuge tempora, Sit Trino Domino gloria sedula Aeternum dominans inclyte saecula.
140Alvarus Cordubensis, Vita Eulogii, 115, 0716C
Hoc sacerdotibus competit, hoc religio vera deposcit, hoc etiam Christus Dominus noster nos docuit: ut quisquis sitiens fidei haurire flumina voluerit, in duplo potum inveniat, potius quam quaesivit.
141Amalarius Fortunatus Trevirensis, Eglogae, 78, 1375A (auctor fl. 815)
Christiana religio ut salva maneat, corde creditur ad iustitiam; oris autem confessio fit ad salutem.
142Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Colossenses, 17, 0433C (auctor 366-384)
Hinc se sapientiae rationem habere putant, quia traditioni humanae nomen religionis applicant, ut religio appelletur, cum sit sacrilegium; quia quod contra auctorem est, sacrilega mente inventum est.
143Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Ephesios, 17, 0400B (auctor 366-384)
Quoniam omnium sublimior et sola potens est religio nostra, et quae credentibus coelorum regna pollicetur: ne hac igitur causa superbia nasceretur hominibus, omnes debita conditionum vel officiorum praesentium iubentur exsolvere; ut et magis incitent perfidorum animos ad culturam Dei, quam vident et iustam et humilem.
144Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Romanos, 17, 0105A (auctor 366-384)
Quales ergo sunt fructus peccati, in quibus conversati addiscentes bonam vitam, confundimur, eo quod dudum turpiter vixerimus: et non solum hoc, quia et sententia paganorum turpis et foeda est, maxime quae in Phrygia inventa est, in qua nisi spurcus intersit, sacramentum mutum est, et torpescit religio!
145Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses Secundam, 17, 0460A (auctor 366-384)
Unde et Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne saturatus tui oderit te (Prov. XXV, 17) . Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se; cum religio nostra ad libertatem homines advocet.
146Ambrosius Mediolanensis, Apologia David altera [CSEL], 25; 5 (auctor 340-397)
lex prohibet, repugnat religio, abhorret fides, ut ad dexteram dei omnipotentis mortalem hominem loces.
147Ambrosius Mediolanensis, De Iacob [CSEL], 2, 46; 11 (auctor 340-397)
sed uicit pietas inmanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.
148Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 7, 128; 3 (auctor 340-397)
ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas angelorum est, illic confessorum uiolae, lilia uirginum, rosae martyrum sunt.
149Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 7, 134; 1 (auctor 340-397)
cum in omnibus fere euangelicis locis spiritalis intellectus operetur, tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est, praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exules ad reuerentiam tamen sui clementer inuitet, ut praeuia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissoluat et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere.
150Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 7, 146; 3 (auctor 340-397)
et ideo secundum simplicem intellegendi formam gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.
151Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 1; 5 (auctor 340-397)
tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena religio est.
152Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucan [CSEL], 10, 35; 2 (auctor 340-397)
nec otiosum illud quia scriptum est: sabbato humiliabis animam tuam, et quia septuaginta annis populus in captiuitate durauit, tunc uiolata religio, obtrita libertas, pudicitia uulnerata.
153Ambrosius Mediolanensis, Expositio Psalmi CXVIII [CSEL], 14, 14, 3; 4 (auctor 340-397)
ubi religio sanctior, ibi fides ueritatis est plenior.
154Ambrosius Mediolanensis, Apologia altera prophetae David, 14, 0896A (auctor 340-397)
Lex prohibet, repugnat religio, abhorret fides ut ad dexteram Dei omnipotentis mortalem hominem loces.
155Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1910B (auctor 340-397)
Itaque sicut hortus furibus inaccessus, vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat.
156Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1871C (auctor 340-397)
Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, iuxta quod scriptum est: Hortus conclusus, etc. (Cant. IV, 12) , eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum; ibi claritas angelorum est, ibi confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt.
157Ambrosius Mediolanensis, De Abraham, 14, 0451B (auctor 340-397)
Primum ergo in coniugio religio quaeritur.
158Ambrosius Mediolanensis, De excessu fratris sui Satyrus, 16, 1327A (auctor 340-397)
45. Morte martyrum religio defensa, cumulata fides, Ecclesia roborata est: vicerunt mortui, victi persecutores sunt.
159Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1997B (auctor 340-397)
Non arbitria nostra, sed divini iuris praecepta exsequimur sacra, ut pro his vindictam reposcamus, quos inviolabiles esse oportere religio iubet.
160Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2051B (auctor 340-397)
Haec nostra nos iam dudum religio deseruit, quia nos deseruimus fidem, et frequenter interdicta mandatis coelestibus repetivimus.
161Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2055A (auctor 340-397)
Denique Caesarienses quoscumque habebant Iudaeos interfecerunt: quo dolore excitati, plurimas Syriae urbes Iudaei adorsi debellaverunt: nusquam ius, nusquam religio: nobilior erat, qui plura diripuerat, quasi praemia congerens fortitudinis.
162Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2082B (auctor 340-397)
Et responsum est ei: Veniet hora, quando neque in hoc monte, neque Hierosolymis adorabitis patrem (I Ioan. IV, 20 et 21) . Debebatur enim, ut cessaret superstitio, et vera religio succederet: evacuaretur umbra, veniret veritas: ut iam non in monte, sicut Samaritani, non in Hierosolymis ter in anno, sicut Iudaei: sed in spiritu in omni loco elevans puras manus homo omnis adoraret Deum, et in nomine Iesu genu flecteret.
163Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2186D (auctor 340-397)
Ipsa quin etiam, quae post mortem vivere solet, apud quos naturae pietas mortua et superstes defunctis religio.
164Ambrosius Mediolanensis, De Iacob et vita beata, 14, 0633D (auctor 340-397)
Sed vicit pietas immanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.
165Ambrosius Mediolanensis, De obitu Valentiniani consolatio, 16, 1365B (auctor 340-397)
cum in eo et religio laedatur et frater, a quo se nollet pietate superari.
166Ambrosius Mediolanensis, De obitu Valentiniani consolatio, 16, 1383A (auctor 340-397)
Non virtutum distantia dispares fecit, quos religio una fovebat.
167Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0201B (auctor 340-397)
Itaque sicut hortus furibus inaccessus vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat.
168Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0203A (auctor 340-397)
Hinc religio etiam nomen accepit.
169Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0193A (auctor 340-397)
Qualis autem est illa religio, ubi pudicae adolescentes iubentur esse, impudicae anus?
170Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0223C (auctor 340-397)
Voce virginitas prima signetur, claudat ora pudor, debilitatem excludat religio, instituat consuetudo naturam.
171Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0275B (auctor 340-397)
Pro virgine sacra nemo damnatus est; quia castitatem non poena cohibet, sed religio auget, fidesque conservat.
172Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0967A (auctor 340-397)
Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.
173Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0973B (auctor 340-397)
Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit.
174Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0975A (auctor 340-397)
Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium.
175Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 0982B (auctor 340-397)
Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes.
176Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1086D (auctor 340-397)
Aut quomodo servus, qui totam terram acquisivit, et universum populum Aegyptiorum in servitutem redegit (Gen. XLVII, 20) ? Non ut conditionem servitii ignobilis irrogaret, sed ut tributum constitueret, praeter possessionem tamen sacerdotalem, quam a tributis immunem reservavit; ut apud Aegyptios quoque inviolabilis haberetur religio sacerdotalis.
177Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1226C (auctor 340-397)
7. Quod autem occidi fecit a proximis proximos, filios a parentibus, a fratribus fratres, praeceptum evidens, quia praeferenda est religio necessitudini, pietas propinquitati: ea est enim vera pietas, quae praeponit divina humanis, perpetua temporalibus.
178Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1247B (auctor 340-397)
Nam si reprehendunt circumcisionis dolorem, reprehendant et martyrum mortem, per quos cumulata, non minuta religio est.
179Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis II, 16, 1266D (auctor 340-397)
12. Consideremus itaque quae sit iudicandi religio.
180Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, XII; 98 (auctor 340-397)
Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, iuxta quod scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12); eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas Angelorum est, illic confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt.
181Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, XII; 135 (auctor 340-397)
134. Cum in omnibus fere Evangelicis locis spiritualis intellectus operetur; tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est: praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis, et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exsules ad reverentiam tamen sui clementer invitet; ut praevia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissolvat, et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere.
182Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, XII; 195 (auctor 340-397)
Et ideo secundum simplicem intelligendi formam, gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.
183Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XX; 5 (auctor 340-397)
Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena est religio.
184Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXI; 139 (auctor 340-397)
Nec otiosum illud, quia scriptum est: Sabbato humiliabis animam tuam (Lev. XIII): et quia septuaginta annis populus in captivitate duravit, tunc violata religio, obtrita libertas, pudicitia vulnerata.
185Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1396B (auctor 340-397)
Ubi religio sanctior, ibi fides veritatis est plenior.
186Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 27, 7; 8 (auctor c.330–c.391)
Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius tunc quaestor et "parcius" inquit "agito, piissime principum; hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos, colit religio Christiana".
187Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 29, 2; 4 (auctor c.330–c.391)
Quibus in iudicio recitatis, ubi non lex, non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis nullo contacti delicto promiscue iuvenes aliique membris omnibus capti ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
188Ammianus Marcellinus, Res gestae, 27, 7, 6; 9 (auctor c.330–c.391)
Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras (id est divinitati acceptos) colet religio Christiana.
189Ammianus Marcellinus, Res gestae, 29, 2, 3; 4 (auctor c.330–c.391)
Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata: quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
190Ammonio Andrea, Carmina, 1, 5; 8 (auctor 1478-1517)
Cuius Pectora religio cum pietate colit, Quem sacrae tenerum formarunt Pallados artes Quis vacuum studiis non sinet ire diem.
191Amulo Lugdunensis, Epistolae, 116, 0083D (auctor 841-852)
» Et illud beati Iacobi dicentis: « Religio munda et immaculata apud Dominum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
192Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0143C (auctor 841-852)
V. Unde et praefatus venerabilis Doctor, libro de vera religione (Cap. 5) , quatuor ordines errantium ordinum omnimodis cavendos in Christiana religione commendat et inculcat, dicens: « Neque in confusione paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Iudaeorum quaerenda religio est; sed apud eos solos, qui Christiani, catholici, orthodoxi nominantur; id est, integritatis custodes, et recta sectantes.
193Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0144A (auctor 841-852)
» Et post aliquanta iterum dicit (Cap. 7) : Repudiatis igitur omnibus qui neque in sacris philosophantur, neque in philosophia consecrantur; et his qui vel prava opinione, vel aliqua simultate superbientes, a regula et communione Ecclesiae catholicae deviarunt; et his qui suarum Scripturarum lumen, et spiritalis populi gratiam, quod Novum Testamentum vocatur, habere noluerunt, quos quanta potui brevitate constrinxi, tenenda est nobis Christiana religio, et eius Ecclesiae communicatio quae catholica est, et catholica nominatur non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis.
194Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0021C (auctor -879)
At ubi religio redit, confestim et dioeceseos fas sedi propriae reformatur.
195Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0036B (auctor -879)
Unum quippe horum ad fidem pertinet, alterum ad opus bonum; sicut enim scriptum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Heb. XI) ; sic rursus legitur: Fides sine operibus mortua est (Iac. II) . Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI) ; haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus: quia in sede apostolica immaculata est semper catholica reservata religio et sancta celebrata doctrina.
196Anastasius IV, Epistolae et privilegia, 188, 1025B
Ex quo in ecclesia S. Fridiani sacra fuit instituta religio talem odorem de sua conversatione fratres ipsius loci dederunt, ita religione sua illustraverunt Ecclesiam Dei, ut multi qui computruisse videbantur sicut iumenta in stercore suo, cucurrerint per eos in odorem unguentorum ipsorum, et in eorum vita veri luminis splendorem acceperint, cuius ducatu ad patriam fraternae beatudinis remearent.
197Anastasius IV, Epistolae et privilegia, 188, 1078D
Christianae fidei religio hoc pie credit et veraciter confitetur, quod Dominus et Salvator noster Iesus Christus cum omnium dives esset, pro nobis est pauper effectus.
198Andreas Castri Cameracesii, Chronicon, 149, 0282
Quo regnante, Flandria Viguit militia; Cuius sub imperio Floruit religio.
199Andreas Fontis Ebraldi, Vita altera, 162, 1062B
Sciebat revera vir omni ore laudabilis quia vana est religio, quam assidue comitatur immoderata locutio.
200Anechini Gerardo, De miraculis occursis Mutine, 1, 5; 1 (auctor fl.c.1290)
"Christe Pater, cunctarum eterna potentia rerum, Celisator, summeque simul fabricator et arcis Quique animas celato in corpora fundis ab alto Celo equidem, retrahisque etiam, dum uita recusat Ire per obscenum, fatis urgentibus, orbem, Aspice sordentem miserando crimine mundum, Aspice terrarum tractus, maris atque profundi Armisonos fluctus: sunt undique bella, furores, Insidie, fraudes, et mille pericula uite; Noctisate in superis regnant serpente sorores Armate nigro, nullaque in parte salutem Cernimus, heu miseri, precio tua sancta tenetur Religio, cedit uirtus, iniuria summo Imperat alta loco, Bacchus ueneratur, et ipsa Ara micat Veneris, totoque illabitur orbe, Numine uictrici, nimium uesana cupido, Legibus et cesis, urbes uiolentia conflat, Mars fugat innocuos, squalent torporibus agri.
201Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0181B (auctor -c.895)
Unde etiam sciendum est quia religio et ritus circumcisionis, quae a beato patriarcha sumpsit exordium, multiformis erat et typos gerebat rerum futurarum.
202Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, 115, 0587B (auctor -c.895)
In qua convalle quid aliud nisi spurcissima religio idololatriae, invidiae, furtorum, homicidiorumque, aruspicinae auguriorum, vel fornicationum, vel magicarum artium grassabantur spinarum silvae?
203Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0412C (auctor -c.895)
Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic ab eo templum aedificari incipit.
204Anonymi, De dubiis nominibus, p. 804, l. 703 (opus c.600)
religio generis feminini, ut Virgilius: religione sacra.
205Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 10, 10; 117 (opus c.400)
SIT PIETAS id est religio.
206Anonymus, Asclepius, p1, 11; 1 (opus c.300)
Est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnis religio, quam sequitur bonitas.
207Anonymus, Asclepius, p1, 12; 8 (opus c.300)
Ego enim tibi quasi praediuinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem, qui est philosophiae, quae sola est in cognoscenda diuinitate frequens obtutus et sancta religio.
208Anonymus, Collatio Alexandri et Dindimi, 2; 169 (opus c.400)
O, vos felicissimos, quorum et religio crimen est et vita supplicium!
209Anonymus, De Physiognomonia liber, 122; 3 (opus c.375)
Ιn his ingeniis affectus nullus, nulla fides amicitiae, nulla religio.
210Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p10; 140
Religio est timor cum veneratione.
211Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p11; 132
Decore amplificationem prosecutus est, quasi plus sit Apollinem Delium violasse quam quemcumque alium, propterea quod apud hanc insulam maior illi quaedam non tantum numinis verum etiam nativitatis religio debeatur.
212Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p11; 172
Graecorim quidem mentes caerimoniosas et deorum observantissimas ostendit, invidiam tamen, hoc ipso Verris accumulat, quo magis illos miserabiles facit qui Romae simulacra deorum recognoscentes venerarentur, ut, quamvis effigies sacrae locum mutassent, nihil tamen de officio suo animi religio perdidisset, quominus illi ubicumque inventos adorarent quos apud se colere consuessent.
213Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 1; 535
Religio nulla.
214Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 3; 29
Vt quae religio G. Mario.
215Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 3; 33
Vt quae religio.
216Anonymus, Vita Caecilii Cypriani [CSEL], 6; 8
uiderint pietatis antistites seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius ordinis disciplina seu quos sacramenti religio communis ad obsequium exhibendae dilectionis artauit: Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit.
217Anonymus, Chronicon Novaliciense, 1, 29a; 1
Hunc vero secutus est alter, minime impar, tam sedulus in oratione, quam in lectione, memorator exempli apostolici: «vir non refrenans linguam suam, vana eius religio est».
218Anonymus, Passio sancti Valentini episcopi martyris, 232; 18
Dicit ei Craton: «Licet ignorem, quo ordine religio uestra teneatur, audiui tamen hoc, quod unusquisque per fidem suam saluetur, nec prosit alteri alterius fides, nec obesse poterit alteri infidelitas alterius».
219Anonymus, Rationes diversarum mutationum, 11; 7
Ad religiosas personas: tua sanctitas, pietas, religio, devotio.
220Anonymus, Sermo de beato Fulgentio episcopo, 1; 25
Prefato autem die, nequissimus rex Vtriculensem ciuitatem ingressus, explorat, quae religio ibi coleretur.
221Anonymus, Visio Philiberti (vel Fulberti), BEATIz, p60z; 1
Si tota fidelium pietas oraret, Si totam pecuniam mundus suam daret, Si tota religio ieiuniis vacaret, In Inferno positum numquam liberaret!
222Anonymus, Vita Bononii, 1, 1, 2, 12; 4
Et ut religio esset devotior et beatissimi Bononii commemoratio celebrior, idem memorandus pontifex Romam abiit, a domno Iohanne summo pontifice et universali papa apostolicam auctoritatem adquisivit et inde regressus summa gratia et totius plebis laetitia altare erexit et consecravit, adiuvante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
223Anonymus, Annales Hildesheimenses, 32, 1019; 191 (opus 1137)
Hiemali tempore Chnuht rex Danorum et Anglorum inmatura morte preventus obivit, et christiana religio ab ipso fideliter exculta periclitari coepit.
224Anonymus, Annales Quedlinburgenses, 383; 944
Gerburg, dum sancta religio optime viguit a prioribus canonice nutrita, sed iam emerita, rebus eximitur humanis.
225Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 398, 5, 1; 16
Repperiuntur plane in ea templa prisco structa aedificio; quoniam non solum a Constantino piissimo principe primo augustorum christianissimo, sed plures ante annos christiana ibi religio floruit.
226Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 747 (opus 1202)
Cuius urbis civibus partim in conflictu portus habito prostratis, partim ad observandum alios portus marinos antea transmissis, ubi regem Francie timebant applicaturum, sequenti die rex Francie, statu civitatis explorato, civitatem indefensam ingreditur, predam copiosam inventam suis largitur; episcopus ibidem instituitur, clerus ordinatur, a christianis factis ibi habitatoribus vera religio propagatur.
227Anonymus, Contra Heinricum, 25; 215
Gelasius: Legatur, ait, ex quo est religio christiana, vel certe detur exemplum in aecclesia Dei a quibuslibet pontificibus aut ab ipsis apostolis, ab ipso denique salvatore veniam non corrigentibus fuisse concessam.
228Anonymus, De sacramentis haereticorum, p1; 32
Augustinus de vera religione inquit: Non in confusione paganorum nec in purgamentis hereticorum nec in languore scismaticorum nec in cecitate Iudeorum quorundam est religio, sed apud eos qui christiani appellantur, catholici vel ortodoxi, id est integritatis custodes et recta sectantes.
229Anonymus, De sacramentis haereticorum, p1; 75
Unde Dominus ad Moysen: Hec est religio phasae.
230Anonymus, De sacramentis haereticorum, p1; 173
Repetamus in exordio pretaxatam Augustini sententiam galeatam; inquit enim: Non in confusione paganorum nec in purgamentis hereticorum nec in languore scismaticorum nec in cecitate Iudeorum querenda est religio, sed apud eos, qui christiani appellantur catholici vel ortodoxi, id est integritatis custodes et recta sectantes.
231Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 10; 9
Pietas quippe, quae est Dei cultus, Graece dicitur theosebia, quoniam ad colendum Deum soli ecclesiae competit religio sancta atque sincera.
232Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 34; 180
Constituit quoque, ecclesia teste, iuxta edictum priorum imperatorum, omnes, quos clementiae suae regeret temperamentum, in tali religione versari, quam divum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, ut scilicet secundum apostolicam disciplinam euangelicamque doctrinam Patris et Filii et Spiritus sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub pia Trinitate credamus, nihil dissonum profana divisione facientes, sed Trinitatis ordinem personarum assertione ac divinitatis unitatem catholica religione venerantes, reliquos autem, qui ab eorum, quos commemorotio specialis expressit fidei, communione dissentiunt, ut manifestos hereticos ab ecclesiis expelli, neque his penitus post haec optinendarum ecclesiarum pontificumque facultatem permitti, ut verae ac nitidae fidei sacerdotia casta permaneant; nec post evidentem, inquit, praecepti nostri formam malignae locus detur astutiae.
233Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 121
Igitur anno ab incarnatione Domini MLXXVII. convenerunt mense Martio episcopi et principes, qui erant ex parte Hildebranti papae, et elegerunt regem contra regem, circa tertiam scilicet hebdomadam quadragesimae, quibus scilicet sacrosanctis diebus iubetur christiana religio aliorum temporum negligentias diluere et sicut rerum ita quoque offerre Deo decimas dierum, quando etiam praecipit Dominus per praedicatores suos insonare non signum belli, sed tubam praedicationis ad convocandum in ecclesia populum propter poenitentiae studium.
234Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 422
Tenenda est autem nobis, ait, christiana religio et eius ecclesiae communicatio, quae catholica est et catholica nominatur non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis, velint nolint.
235Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 425
Sed apud eos, inquit, solos quaerenda est vera religio, qui christiani, catholici vel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.
236Anonymus, De unitate ecclesiae conservanda, 36; 534
Non in sacerdotibus est religio devota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina, corrupta est in viris barba, in feminis forma fucata, adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati.
237Anonymus, Vita Ansberti episcopi Rotomagensis, 18, 25; 7
Nam et illa exequiarum religio fidei devotio erat.
238Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 581; 85
Dedit deinde operam comitesque sui itineris, quos religio claros reddebat, elegit.
239Anonymus, Vita Betharii episcopi Carnoteni, 613; 2
Cum beatorum confessorum gesta religio christiana ad amorem caelestis patriae exemplarque sequacibus bonum devotissime aggreditur divinis inserere paginis, ut ea quae per eos Dominus dignatus est praesentialiter operari miracula valeant ad cunctorum redolere notitiam hominum, in eius procul dubio non dubium est accumulari praeconiis, qui suis fidelibus adhuc carnis glutino circumdatis tantam excellentiam dignatur conferre, quatenus in hoc saeculo degentes erumpant, dicentes in laudibus: Nostra conversatio in caelis est.
240Anonymus, Vita Desiderii Cadurcae urbis episcopi, 563; 197
Desiderii autem sub tempore haec secta Cadurchae intravit, huius sub diae haec religio adolescere coepit.
241Anonymus, Vita Faronis episcopi Meldensis, 190, 97; 1
Similiter quoque ex gente Scottorum quam plurimi amore religionis illius ad hanc regionem accelerabant, et sic pro eius hospitalitate largitatis atque sui patris religio monachorum ex fonte doctrinae ac sanctitate eorum novit habere initium ac documentum in gente Francorum.
242Anonymus, Vita Filiberti, 583; 15
Nec tamen se suo arbitrio credidit, quia hoc quippe didicit, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicerit, nec oboedientiam subiectis imperet, quam praelatis exhibere non novit; sed servum Dei inquirendum studuit, cuius vehemens religio probatissima foret.
243Anonymus, Vita Meinwerci episcopi Patherbrunnensis, 1; 476
Sed expulsus cum grandi sua suorumque iniuria regem Heinricum adiit et, ut abbate Wal nomine deposito alius nomine Druthmarus , per quem religio claustralis reformaretur, succederet, optinuit.
244Anonymus, Vita Meinwerci episcopi Patherbrunnensis, 1; 596
Sic Dei miseratione in Patherbrunnensi cenobio crescente religione crevit et census ipsius ecclesiae, formam dans posteris normae rectissimae, ut et pro cunctis animae et corpori necessariis patri celesti scienti, quid nobis necesse sit, devote serviatur et ne, dum religio parit divitias, divitiae religionem destruant et sic ambo pereant, discrete caveatur.
245Anonymus, Vita Nivardi episcopi Remensis, 160; 118
Honor autem et religio, quam tunc ipse ibi constituerat, Deo propiciante, per longa tempora permansit et partim manet meritis ipsius etiam in hodiernum diem.
246Anonymus, Vita Sollemnis, 311; 42
Sed postea sua pietate commotus, ne sancta macularetur religio, dedit huiusce rei opidum cognominante Dunum, in qua vitae suae religionis securus exerceret culturas.
247Anonymus, Vitae Audomari Bertini Winnoci, 776, 17; 21
Quodam tempore, dum, ut annuatim mos est, per omnes provincias, ubi christiana religio firmitatis obtinet vigorem, rogationes trium dierum sollemniter caelebrarentur, et ad eundem templum, quod etiam huius provinciae maximo honore veneratur, ubi ipsius beati viri terrae traditum esse cernitur corpus, catervatim confluente undique populo, contigit, ut post horam iam meridianam fatigatae plebi in processione et iam ad eandem aecclesiam revertenti missa caelebrari deberetur.
248Anonymus, Vitae Columbani abbatis discipulorumque eius, p1, 9; 18
Refutatus ergo ab Eusthasio, se huc illucque dimergit, ut nonnullos huius adsentationis fautores facere queat; sed cum nihil eius inperitia facere quivisset, beati Columbani religio offendit, adversus regulam eius lanuino dente garriens ac velut caenosa sues grunniens, per quos potuit barriditatis suae similes murmur excitavit, annuente sibi Abeleno Genuensis urbis episcopo, qui consanguinitatis proximus erat.
249Anonymus, Vitae Columbani abbatis discipulorumque eius, 16, 4; 9
Vocatumque eum, tristem licet sibi, tamen aliis utilem sententiam depromit, se' et pacis vinculum et solaminis supplimentum comitesque itineris, quos religio claros reddebat, largiturum.
250Anonymus, Vitae Desiderii episcopi Viennensis, 646, 35; 3
Sedeat vestro animo illorum fervens in Deo religio, caritas pura, assiduitas totius honestatis, patientia in varietate temporis perseverans, modesta et bonis christianorum moribus decens verecundia et pudica mansuetudo, in omni habitu et continentia Deo cara et amabilis unanimitas, ut cum cursum huius vitae per viam patrum vestrorum consummaveritis, laetitia sempiterna pariter cum eis intercessione illorum perfrui mereamini; sitque cumulus iustitiae ipsorum profectus vitae vestrae et gaudium perpetuum corona glorificationis vestrae.
251Anonymus, Vitae sanctorum generis regii, p3, 10, 1; 3
Coniuncta terreno principi nobilis regina, caelestis plus quam terrena; sed in ipso coniunctionis brevi tempore ita se sub coniugis specie nupta tractavit, ut Christo plus devota serviret, ut hoc ageret in laicali proposito, quod ipsa desideraret imitari: religio iam antecedens animi futurae conversationis adventum, dum saeculari sub habitu religionis formabatur exemplum.
252Anonymus, Vitae sanctorum generis regii, p6; 301
Ecclesiam quoque in honore sancti Petri, ubi religio monastici ordinis vigeret, Parisius fecit necnon et cenobiolum in honore sancti Georgii sacrarum virginum in Kala prima construxit.
253Anonymus, Vitanda missa uxoratorum sacerdotum, 16; 76
Videmus et nunc, quia inter prevaricatorum numerum ac proditorum, qui in ecclesia contra aecclesiam surgere et fidem pariter ac veritatem labefactare ceperunt, permanet apud plurimos sincera mens et religio integra et non nisi domino et Deo suo anima devota.
254Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 2, 34; 4 (auctor fl.ca.1150)
Quid religio?
255Anonymus Rapularius, Rapularius, p4; 316
Quidni licencius, quod spolietur ac depredetur inermis religio, cum non sit, qui defendat?
256Anonymus Rapularius, Rapularius, 100; 511
Et postquam imperiale sceptrum hoc modo divisum fuerit nec recuperari poterit, tunc eciam infula apostolici honoris dividetur, quia nulla religio in apostolico ordine invenietur; et eapropter dignitatem illius nominis vilipendent aliosque sibi magistros et archiepiscopos preficient ita eciam, ut apostolicus eo tempore ex diminucione honoris vix Romam et pauca adiacencia sub infula habebit.
257Anonymus Rapularius, Rapularius, 100; 1367
Preclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et, cum veritatem, qua liberetur, inquirat, credatur ei expedire, quod fallitur!
258Anselmus Cantuariensis, De nuptiis consanguineorum, 158, 0558B (auctor 1033-1109)
Statuit igitur Christiana religio; ut terminis consanguinitatis secundum sanctorum Patrum et canonum decreta, usque ad sextum gradum ex omni parte pertingentibus ad charitatem conservandam suus natalis sufficiat affectus, quem violare etiam apud barbaros nefas ducitur.
259Anselmus Cantuariensis, Epistolae, 158, 1160C (auctor 1033-1109)
Si tamen placet ut dicam quid illis ad praesens expedire, donec visitatione supernae gratiae in eorum ecclesia per regularis abbatis praesentiam monachica restauretur religio, sentiam, aestimo quia melius est ut vestra licentia interim eligant, ubi secundum propositum suum vivant utiliter, quam ut ibi cogantur manere, ubi, indigentia bonorum corporis et animae tristes vivant inutiliter, aut eadem indigentia intolerabiliter gravati discedant inobedienter.
260Anselmus Cantuariensis, Epistolae, 158, 1176D (auctor 1033-1109)
Notum est, dilecti mei, dulcedini vestrae quia religio vestra munda et immaculata apud Deum et Patrem est (Iac. I, 27) desiderium meum, et bona vita vestra est in hoc saeculo gaudium meum.
261Anselmus Cantuariensis, Homiliae et exhortationes, 158, 0588A (auctor 1033-1109)
Et usque ad futurum saeculum non desinam ; quia nullis diaboli tentationibus, nullisque tyrannorum persecutionibus fieri poterit ut Christiana religio non perduret usque ad mundi terminum, propter quam creata sum ante mundi principium.
262Anselmus Cantuariensis Incertus, Passio SS. Guineri Fingaris Pialae et sociorum, 159, 0329A
Sed si vultis agere secundum meum consilium, eligite virum industrium ac fidelem, unum ex nobilibus patriae, cuius providentia moderetur regnum, et Christianae fidei tueatur religio; et illi germanam meam Pialam, in uxorem simu cum regno tradite.
263Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, p5, 2, 6; 8 (auctor fl.1054)
Mira quippe in illis magnificentia, mira modestia, magna dignitas, amplitudo, gloria, pietas et religio in Mediolanensi colitur clero.
264Anselmus Havelbergensis, Apologeticum pro ordine canonicorum regularium, 188, 1125A (auctor 1126-1154)
Quamobrem liceat, obsecro te, unicuique licentia tua, manere in vocatione, qua vocatus est, et ne praesumas ordinem ecclesiasticum ad exemplar eorum, quae visa sunt in monte divinitus institutum, sub obtentu religionis disturbare; magis autem pacem, cum omnibus, qui in domo Dei sunt, cum omni humilitate, et Christiana societate sectare, ne dum occasione tua vel cuiuslibet alterius religio religionem altrinsecus iudicat, iuxta verba Evangelii domus supra domum cadat, et perniciosum in Ecclesia Dei scandalum fiat.
265Anselmus Havelbergensis, De ordine canonicorum regularium, 188, 1094C (auctor 1126-1154)
Et religio munda et immaculata haec est: Visitare infirmos, pupillos, ac viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Iac. I) . In his profecto aliisque verae religionis cultibus ac pietatis exercitiis in quantum nobiscum sunt, sive praecedant, sive comitentur, aut praecedentes subsequantur, domini ac fratres nostri monachi, cuiuscunque coloris utantur vestibus, vere Domini ac fratres sunt nostri; nosque omnes hos diligimus qui inter eos sapiunt et suos fratres ac domesticos recognoscunt, et sicut in coelo cherubim et seraphim, sic in terris una nobiscum consone et unisone Sanctus, Sanctus, Sanctus cantantes, Deum Sabaoth socia exsultatione concelebrant.
266Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1146B (auctor 1126-1154)
Qui etiam consurgens diluculo sanctificabat filios suos, et offerebat holocausta per singulos, nescio quo ritu suo tunc temporis non ingrato Deo, quem vel ipsimet sibi tunc adinvenerat, vel quem religio illius gentis ad praedicandum Deum sibi tunc elegerat, sive etiam quem Deus forte illo in tempore illi gentili populo per aliquem constituerat, quanquam certa scriptura nobis hoc non referat.
267Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1155B (auctor 1126-1154)
Igitur religio per eum renovata maxima coepit habere incrementa, et ubique terrarum diffusa est, adeo ut nulla fere provincia sit in partibus Occidentis, ubi eiusdem religionis congregationes non inveniantur: Francia, Germania, Burgundia, Aquitania, citerior Hispania, Britannia minor, Anglia, Dacia, Saxonia, Leutitia, Polonia, Moravia, Bawaria, Suevia, Pannonia, quae et Hungria, Longobardia, Liguria, Etruria, quae est Thuscia.
268Anselmus Havelbergensis, Dialogi, 188, 1248B (auctor 1126-1154)
Anselmus Havelbergensis episcopus dixit: Haereticorum est angulos et latebras quaerere; sed tu qui generale concilium desideras, videtur quod id quod catholicum est, intendas: ideoque et ego concilium universale futurum exopto, ubi tua sapientia, tua eloquentia, tua sanctitas, tua maturitas, tua discretio, tua mansuetudo, tua modestia, tua religio, tua constantia, tua pietas, tua perfectio, in facie totius Ecclesiae ad salutem et doctrinam omnium possit elucescere.
269Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1387D (auctor -1117)
Pharisaeorum magna est religio in cibis, qui audito hoc verbo scandalizati sunt, id est indignati sunt.
270Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Epistola ad Colossenses, 114, 0613D (auctor -1117)
Simulata est religio ut videantur vera quae falsa sunt, quae mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cuius caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis.
271Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Epistola canonica B. Iacobi, 114, 0673B (auctor -1117)
, usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, huius vana est religio, etc.
272Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Marcum, 114, 0203A (auctor -1117)
(BEDA.) Quinque panes, quinque Mosaicae legis libri, quibus divinae aeternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis saeculi, et vera Deo serviendi religio, etc.
273Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0138B (auctor -1117)
Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.
274Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0138B (auctor -1117)
Pharisaeorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt.
275Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Expositio in XX primos Psalmos, 114, 0756A (auctor -1117)
Quanquam possit et aliter, tamen aptius ex eorum persona accipitur, quos dixit inania meditatos, ut hoc sit dirumpamus vincula eorum, demus operam ut nos non alligent, neque imponatur nobis Christiana religio.
276Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Deuteronomii, 113, 0463C (auctor -1117)
Ideo enim praecipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur.
277Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Ecclesiasticus, 113, 1185A (auctor -1117)
Sine timore Dei, et observatione mandatorum eius, nulla religio est; unde: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio (Iac. I).
278Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Ecclesiasticus, 113, 1185B (auctor -1117)
In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera.
279Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Ecclesiasticus, 113, 1220A (auctor -1117)
Praevidenda est ergo consiliarii prudentia, fides, voluntas, et religio.
280Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Exodus, 113, 0292C (auctor -1117)
Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre; sed modestia prohibuit, vel religio terruit.
281Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber I Esdrae, 113, 0710A (auctor -1117)
(ID.) Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, id est, pro eis qui iam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant.
282Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1235C (auctor -1117)
, usque ad ad laudem Dei transiret religio.
283Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1237A (auctor -1117)
(HIER.) Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Ierusalem, in qua templum et religio Dei.
284Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1237D (auctor -1117)
Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Iovis.
285Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Numeri, 113, 0430D (auctor -1117)
Erat enim in illis magnitudo et reverentiae plena religio, quae primo aspectu stupefaceret intuentem.
286Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 0959D (auctor -1117)
(CAS.) Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romae Christiana religio effloruit.
287Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 1013D (auctor -1117)
Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis.
288Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 1035D (auctor -1117)
(ID.) Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit.
289Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Sapientiae, 113, 1177A (auctor -1117)
Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur.
290Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Sapientiae, 113, 1179A (auctor -1117)
Omnia enim confusa erant: ibi nulla ratio, nulla religio vera.
291Anselmus Leodiensis Alexandrus Leodiensis, Vita Vasonis, 142, 0752B
Haec licet Christiana abhorreat religio, et cum Arianae haereseos damnet sacrilegio, tamen imitata Salvatorem suum, qui mitis et humilis corde non venit clamare neque contendere, sed potius opprobria, sputa, alapas, postremo crucis mortem subire, iubetur interim tales quodammodo tolerare, quia, ut ait beatus Gregorius: Nequaquam innocentiam obtinuit Abel quem Cain malitia non exercuit, nec uva nisi calcibus tusa in vini saporem liquatur.
292Anselmus Lucensis, Collectio canonica, 149, 0487A (auctor 1073-1085)
Dominus ditavit; et quod prima salus est a constitutis Patrum non deviare, et quod in sede apostolica semper est catholica servata religio.
293Apuleius, Florida, 9; 12 (auctor c.125–c.180)
quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum.
294Apuleius, Metamorphoses, 10, 3; 7 (auctor c.125–c.180)
Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem: illius enim recognoscens imaginem in tua; facie merito te diligo.
295Apuleius, Metamorphoses, 11, 5; 6 (auctor c.125–c.180)
Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo, sedatis hibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant» mei sacerdotes: id sacrum nec sollicita nec profana!
296Aquilinus Iuvencus, Evangeliorum libri quattuor [CSEL], 4; 208 (auctor fl.330)
' Talibus auditis scindit de pectore uestem Exsultans furiis et caeco corde sacerdos Atque ait: 'Audistis pugnantis foeda profani Verba Deo; polluta magis consurgat in iras Religio et uestram cuncti iam pandite mentem/ Conclamant omnes mortique addicere certant.
297Aquilinus Iuvencus, Historia evangelica, 19, 0325A
Talibus auditis, scindit de pectore vestem, Insultat furiis, et caeco corde sacerdos, Atque ait: Audistis pugnantis foeda profani Verba Deo: polluta malis consurgat in iras Religio, et vestram cuncti iam pandite mentem.
298Arno Reicherspergensis, Scutum canonicorum, 194, 1496C
Sed, « in domo Dei mansiones multae sunt (Ioan. XIV) . Et: Novit Dominus, qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini (II Tim. II) . Et religio munda et immaculata apud Dominum haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Iac. I) . » In his profecto aliisque verae religionis cultibus ac pietatis exercitiis, in quantum nobiscum sunt, sive praecedant nos, sive comitentur, aut praecedentes subsequantur, aut Domini, ac fratres monachi, cuiuscunque coloris utantur vestibus, vere domestici ac fratres nostri sunt, nosque omnes hi, qui inter eos sapiunt, suos fratres ac domesticos recognoscunt; et sicut in coelo cherubin et seraphin, sic in terris una nobiscum consone et unisone « Sanctus, Sanctus, Sanctus » cantantes Dominum Sabaoth socia exsultatione concelebrant.
299Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 3; 1 (auctor -c.327)
cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit nouitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur inuectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et ueritatis absconditae sacramenta patefecit?
300Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 16; 4 (auctor -c.327)
si apud Gaetulos, † cum aquitanos huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus uerteretur?
301Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 25; 5 (auctor -c.327)
deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio uenerabili inuocare, in rebus fessis totis ut ita dixerim sensibus amplexari amare suspicere execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas nouitatis suae superstitione contaminans ?
302Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 1, 35; 4 (auctor -c.327)
etenim si una religio est nobis uobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire et uos et illos deum, quem Iouem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.
303Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 2; 5 (auctor -c.327)
an ulla est religio uerior officiosior, potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est perpetuus, cunctarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque caelestia animantur motu irriganturque uitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.
304Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 69; 1 (auctor -c.327)
sed nouellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur.
305Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 71; 4 (auctor -c.327)
ante trecentos annos religio, inquit, uestra non fuit.
306Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 71; 30 (auctor -c.327)
quod cam redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et paruulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
307Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 2, 73; 8 (auctor -c.327)
religio nostra nunc nata est: nunc enim missus aduenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret ueritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus auocaret.
308Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 1; 3 (auctor -c.327)
neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit.
309Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 3, 7; 2 (auctor -c.327)
eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas?
310Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 4, 15; 3 (auctor -c.327)
atque ita per uos ipsos, quamuis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit multis elusa ambiguitatis erroribus.
311Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 5, 27; 4 (auctor -c.327)
o qualia, o quanta inridentes potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas.
312Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 6, 13; 7 (auctor -c.327)
atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur.
313Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 7, 20; 10 (auctor -c.327)
quod si uobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi uestras religiones rationesque dissoluitis, cum sacrorum.
314Arnobius Afer, Adversus nationes [CSEL], 7, 39; 3 (auctor -c.327)
ludis dein terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rtisticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse, uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderettir et ex integro rursus curiosa obseruatione procederent.
315Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0716C
locupletissimis, Christi discipulis, qui certo capitis periculo ea publicarunt et posteris tradiderunt: deinde vero ex eo, quod Christiana religio iis stabilita et confirmata, brevissimo tempore in toto terrarum orbe suscepta est.
316Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0723B
III. Cum igitur haec ita sint, neque ulla irruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit: quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio christiana intulit se mundo, et veritatis absconditae sacramenta patefecit?
317Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0737B
Si apud Getulos, Tinguitanos huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur?
318Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0746A
Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans?
319Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0758B
Etenim, si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira coelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire, et vos, et illos Deum: quem Iovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.
320Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0811C
Tametsi christiana religio recens esset instituta, nonne
321Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0812C
Si ergo ante quadringentos annos Christiana religio
322Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0814A
An ulla est religio verior, officiosior, potentior, iustior, quam Deum principem nosse, scire Deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput, et fons est, perpetuarum pariter fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque coelestia animantur, motu irriganturque vitali: et qui si non esset, nulla profecto res esset, quae aliquod nomen, substantiamque portaret?
323Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0921B
LXIX. Sed novellum nomen est nostrum, et ante dies paucos religio est nata, quam sequimur.
324Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0926A
Ante quadringentos annos religio, inquitis, vestra non fuit.
325Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0927B
Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur, quam obitis: sed infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
326Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0931A
Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit, qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret veritatem, qui Deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.
327Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0937A
Christiana religio ab eximiis viris iamdudum satis superque adserta; quae tamen nullo prorsus vindice indiget per seipsam plane inconcussa.
328Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0938C
Neque enim stare sine assertoribus non potest religio christiana?
329Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0946A
cumque alios audiam mussitare indignanter, et dicere: oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta, quibus christiana religio comprobetur, et vetustatis opprimatur auctoritas?
330Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1031B
Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata; neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit, nullis elusa ambiguitatis erroribus.
331Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1140A
O qualia, o quanta irridentes potuimus cavillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas!
332Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1244A
Quod si vobis religio nulla est, alba quaedam ferre, et suos retinentia candores: ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum in opere nihil unum, perpetuumque servatis.
333Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 1273A
Cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret: rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio redderetur, et ex integro rursus curiosa observatione procederent.
334Arnulfus, Tractatus de schismate orto post Honori II decessum, 201, 0175D (auctor fl. 1147)
Imminutus est enim decor et cultus Ecclesiae, periit ecclesiastici ordinis venerabilis illa religio; principum reverenda severitas, populique laudabilis honestas interiit.
335Arnulfus, Tractatus de schismate orto post Honori II decessum, 201, 0191A (auctor fl. 1147)
Quia quae arrogantia maior, quam hominem pene solum adversus illud insurgere, quod divina providentia confirmavit, quod omnis religio confirmavit, quod omnium regnorum favor confirmavit, quod et ipse quantum sua interest, confirmavit?
336Arnulfus de Boeriis, Octo puncta perfectionis assequendae, 184, 1181C (auctor fl. 1150)
Non enim est locus vel religio, qui vel quae permittit hominem sine pugna militare et vivere.
337Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0035B (auctor 1110-1184)
Memini ego, nec id a vestra reor excidisse memoria, quanta ad mandata eius principes reverentia moverentur, quam sublimis exstiterit, quantaque maiestate refulserit Ecclesia, quantum in diebus eius religio munda et immaculata profecerit, adeo ut plures hodie religiosorum deserta contineant quam ferarum olim habuerint bestiarum.
338Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0045B (auctor 1110-1184)
Sed et unde quis orituram super eo praesumpsisset offensam, quod ab initio pro bono pacis scripto etiam interveniente, regum sanctitas, religio praesulum, principum fides, populi congratulatio devota firmavit; nec rei efficientiam communibus regulis, sed quod magis accelerari posset, ecclesiasticae potius indulgentiae destinavit.
339Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0048B (auctor 1110-1184)
Sic enim inter partes media debet esse iudicantis religio, ut liberam de pari singulis exhibeat aequitatem, ne sententiam dictasse videatur affectio, sed iustitia rationis instrumentis compensata formasse.
340Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0052A (auctor 1110-1184)
Quod factum tota sane partium nostrarum venerabatur Ecclesia, omnisque ubique religio commendabat, si quis vel effusam in omnes charitatem, vel ordinis vellet attendere disciplinam.
341Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0052C (auctor 1110-1184)
Nos tamen errores praedecessorum a successoribus posse corrigi non negamus, et ipsorum etiam in melius posse bona mutari, ubi maior scilicet mutationem suadet utilitas, nullumque sentit religio detrimentum.
342Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0054C (auctor 1110-1184)
Loquar, inquam, quia apud eum mihi sermo est, apud quem non eget vel intercessore religio, vel iustitia defensore.
343Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0054D (auctor 1110-1184)
Quaerunt igitur de iure quod suum est sine iudicio spoliati, subductoque quod pauperibus solebat erogare religio, nihil se praeter vacuas manus exhibere deplorant.
344Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0072C (auctor 1110-1184)
Verum episcopus iste qui ad praesens, Domino permittente, successit, detestabilem concepisse praedicatur affectum, scilicet plantationem hanc penitus evellendi destruendique bonum, quod fidelium devotio, quod auctoritas principum, quod sanctorum religio, quod Ecclesiae Romanae privilegia duraturo in perpetuum anathemate firmaverunt.
345Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0074C (auctor 1110-1184)
Gaudet quod amatori iustitiae veritatis sit delegata cognitio, quod precum nostrorum suffragio munitus accedit, ut in proventum eius apud vos sincera fraternae religio charitati concurrat.
346Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0079C (auctor 1110-1184)
Aegra itaque mulier aquae glaciali frequenter immersa inter manus comprimentium monachorum congelata decessit, dum vim algoris aegritudo non sustinet, et profana religio naturam potius irritat ad perniciem, quam Dei misericordiam ad salutem.
347Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0098B (auctor 1110-1184)
Omnium igitur ad triumphum noviter evictae libertatis concurrente laetitia, exorato spiritu, et eos in unum suaviter dirigente consensum, electus est vir, cuius religio, cuius prudentia, cuius magnificentia tanto operi idonea crederetur, quod non externis indiciis sed intra domestica claustra per longum tempus ipsis rerum constiterat argumentis.
348Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, 201, 0106A (auctor 1110-1184)
Pro filio vestro F. paternitati vestrae gratias tota devotione referimus, quod ita circa eum copiosae charitatis visceribus abundatis, ut ipsum tota diligentia religio vestra dirigat ad salutem, et in opportunitatibus suis paternum indulgentia largiatur affectum.
349Arnulfus Lexoviensis, Sermones, 201, 0153D (auctor 1110-1184)
Ita est ut sermo praedicatoris omni acceptione dignus sit, requiritur in praedicatore religio ad reverentiam sermonis, scientia ad doctrinam, eloquentia ut commendet ad gratiam.
350Arnulfus Lexoviensis, Sermones, 201, 0163D (auctor 1110-1184)
Quae omnia mihi satis est breviter attigisse, quia religio vestra haec intra vosmetipsos plenius per ipsa spiritualiter experimenta cognovit.
351Arnulfus Sagiensis, Invectiva, 32; 22 (auctor -c.1184)
Imminutus est enim decor et cultus ecclesiae, periit ecclesiastici ordinis venerabilis illa religio, principum reverenda severitas populique laudabilis honestas interiit.
352Arnulfus Sagiensis, Invectiva, 32; 287 (auctor -c.1184)
Quia quae arrogantia maior, quam hominem pene solum adversus illud insurgere, quod divina providentia confirmavit, quod omnis religio confirmavit, quod omnium regnorum favor confirmavit, quod et ipse, .
353Astemio Giovanni Pietro, Carmina, 1, 61; 6 (auctor 1505-1567)
Unde operum rursus verborumque omnis ab ore Convexo nobis ducenda est linea contra Ad medium recta quos sedes cana locavit Religio atque una pietas virtusque fidesque.
354Athanasius Alexandrinus, Epistolae ad Luciferum, 13, 1038C
Sed et si haec tanta agunt, et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen, et religio, et sapientia vestra non modicum, sed maximum solatium et magna consolatio est fraternitati.
355Athanasius Alexandrinus Evagrius Antiochensi, Vita B. Antonii abbatis, 73, 0159A
Hi cum rationem ab eo exigerent fidei, quam in Christo habemus, et niterentur arguta sophismatum interrogatione de divina cruce eum illudere, in silentium paululum voce compressa, primum eorum miseratus errorem est; deinde per interpretem, qui eius verba diligentissime in Graecum solebat exprimere sermonem, ita exorsus est, dicens: Quid pulchrius est, quidve honestius, crucem colere, an adulteria, parricidium, vel incestum his assignare quos colitis; cum in altero sit contemptus mortis insigne virtutum, in altero turpis religio obscenitatis magistra?
356Athanasius Alexandrinus Evagrius Antiochensi, Vita B. Antonii abbatis, 73, 0163C
Revertentur ad foveas suas serpentes, et religio longius propagabitur; tantum videte, ne fidei vestrae sinceritas Ariana labe sordescat.
357Atto Vercellensis, De pressuris ecclesiasticis, 134, 0051D (auctor 925–961)
Evangelica nobis narrat historia, quod cum Dominus discipulos suos docturus relicta turba montem ascendisset, ibique postquam eos de omnibus praeceptis, quibus Christiana religio informari convenit, perfectissime instruxisset, in fine ipsius sermonis dixerit: Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
358Atto Vercellensis, Epistolae, 134, 0109C (auctor 925–961)
Quod autem ex Domini sententia dicitis: Quod Deus coniunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6) , haec religio modis omnibus custodienda videtur; sed non omnes qui coniuncti sunt Dominus coniunxit.
359Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0134C (auctor 925–961)
Fides est Trinitatis confessio, et totius pietatis ac bonitatis fundamentum, atque religio.
360Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0640A (auctor 925–961)
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; id est, sapientiae rationem in vobis semper habete, ne religio nostra a philosophis, et gentibus stultitia aestimetur.
361Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0307B (auctor 925–961)
Divina ergo sapientia principum saeculi non est; quoniam doctrina evangelica, et Christiana religio omnes errores, quos ipsi generi humano inseruerunt, destruit, et dissipat.
362Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0354D (auctor 925–961)
Et ne forte segnis et negligens erga servitium carnalis Domini existeret, et ob hoc Christiana religio reprehenderetur, et ipse merito obedientiae privaretur, ideo subiunxit: Sed si potes liber fieri, etc.
363Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0662A (auctor 925–961)
Unde et Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum; ne saturatus tui oderit te (Prov. XXV, 17) . Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet.
364Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1327B
Attamen religio Etrusca Pausum a Pace videtur distinxisse.
365Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1352A
II, pag. 141. [ORELL.] Col. 1032, post notam Aut si . . . adde sequentem: Ut haesitet religio conturbata.
366Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1352A
ut haec sit et religio conturbata.
367Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1352A
ut haec sit religio, etc.
368Auctores varii 013, Epistolae et decreta, 13, 0591D
Sed quoniam serenitati nostrae et in Deum religio maior, quam violari etiam ab inimicissimo quoque non optabile nobis arbitramur, et circa serenissimam iuventutem tuam tam arcta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua, quam errata delectent; idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione nominis summi, et maiestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, solida mente perpendas.
369Auctores varii 013, Epistolae et decreta, 13, 0566C
Quae cum ita sint, moderatione religionis venerabilibus antistitibus consentanea debetis veneranda perficere, ut id quod religio postulat, explicetur, et quod audiri prohibet ratio, nullus usurpet.
370Auctores varii 013, Epistolae et decreta, 13, 0583A
A tormentis abhorret sacerdotis religio.
371Auctores varii 013, Epistolae et decreta, 13, 0584A
Neque enim vel inimico, vel calumniatori, vel istiusmodi viris, quales nuper insimulatores patuit exstitisse, tribuenda misericordia est, quorum vita non mereatur fidem, tormenta abhorreat religio sacerdotis.
372Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0607A
quae non indignatione percutitur, sed misericordia condonatur: beata, inquam, violentia, quae vim patienti bonitatem elicit, et utilitatem tribuit inferenti: mala res admittitur, et de iniuria nemo causatur: vis admittitur, et religio propagatur.
373Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0611C
Deferuntur enim illi gloria per angelos, claritas per stellam, religio per magos, simplicitas per pastores: et quod apud ipsum solum futura essent haec omnia, ideo nascenti illi universa famulantur.
374Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0618B
In praetorio ergo a Iudaeis innocentia opprimitur, secretum proditur, religio condemnatur.
375Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0618B
Cum enim Christus occiditur, omnis in eo veritas et iustitia condemnatur; quoniam ipse est innocentia, religio sanctitatis, atque mysterium.
376Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0638A
In uno namque eodemque homine impius et adulter occiditur, ut misericors renascatur et castus: interimitur idololatria, ut religio propagetur: fornicator et ebriosus exstinguitur, ut continens et sobrius procreetur.
377Auctores varii 043, Excerpta pertinentia ad historiam Donatistarum, 43, 0816
Sed quia id quod dudum error antiqui hostis immisit, Deum certum est velle nunc corrigi, ne diutius germana religio concertatione sua spectaculum Gentibus faciat, licet supra meritum meum hoc cognoscam esse iudicium, ut inter eos videar iudicare, a quibus me potius decuerat iudicari; tamen quia certum est hanc causam spectante Deo et Angelis testibus agitandam, quae sub fidei coelestis examine vel probata praemium afferat vel laesa iudicium, ut tandem praesentium disceptationibus episcoporum manifestius veritas elucescat, imperialis primitus sanctio recitetur, ut in quem modum atque formam sit suscipienda cognitio ab omnibus possit adverti, licet eam cunctis innotuisse sat clarum sit.
378Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0396A
Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciet admoneri, scituros definitione testimonii tui, hanc sibi definitionem esse praescriptam, ut quicumque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, interdicta in perpetuum communione priventur.
379Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0429C
Religio tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione testimonii tui, hanc sibi definitionem esse praescriptam, ut quicumque damnationi supra memoratorum, QUO PATEAT MENS PURA, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, etc.
380Auctores varii 054, Testimonia , 54, 0118A
In Ephesino latrocinio cunctis praesulibus et ipsis quoque patriarchis prolabentibus, nisi Magnus Leo, imitator scilicet Leonis illius de quo scriptum est, Vicit Leo de tribu Iuda, divinitus excitatus, os aperiens, totum orbem et Augustos ipsos concuteret, et ad pietatem commoveret; religio Christiana penitus corruisset.
381Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0494A
Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione sanctimonae tuae hanc definitionem sibi esse praescriptam: ut quicunque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, interdicta, in perpetuum expulsi civitatibus, communione priventur.
382Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0503C
Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres de adulterio non facile accusant, et non habent latentia peccata vindictam.
383Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0527B
Sciat autem religio tua etiam serenitatem nostram venerabili synodo interfuturam, nisi forte nos publicae necessitates in expeditionibus detinuerint.
384Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0529B
Qua de re sanctam synodum hoc videlicet proposito fieri studuimus, et vobis laborem indixisse videmur, quatenus omni caligine atque errore deterso, prout se Divinitas hominibus manifestare voluit, et doctrina Patrum ostendit, religio nostra, quae pura ac sancta est, universorum mentibus insinuata suae veritatis luce fulgescat; nec in posterum audeat quisquam de nativitate Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi aliter disputare quam apostolica praedicatio et instituta trecentorum decem et octo sanctorum Patrum eidem convenientia posteritati tradidisse noscuntur; sicut etiam sancti Leonis papae urbis Romae, qui sedem apostolicam gubernat, missa ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum scripta testantur.
385Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0530A
Concordantibus ergo animis, religio vestra festinet, quatenus sicut a Nicaena synodo usque ad proximum tempus erroribus amputatis vera fides cunctis innotuit, ita et nunc per hanc sanctam synodum remotis caliginibus quae in his paucis annis, sicut superius dictum est, pravitate atque avaritia quorumdam emersisse videntur, perpetuo quae statuta fuerint conserventur.
386Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0549B
Venerabilem catholicae orthodoxorum fidei sanctitatem manifestam et indubitatam universis constituere cupiens nostra serenitas, ut maior erga Divinitatis obsequia hominibus religio traderetur, tantam atque talem synodum ex omnibus pene provinciis coadunatis episcopis in Chalcedonensi civitate colligi iussit; atque ibi plurimis diebus tractatu habito, quod verum et infucatum Christianae fidei esset invenit.
387Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0629A
Legatur ex quo est religio christiana, vel certe detur exemplum in Ecclesia Dei a quibuslibet pontificibus, ab ipsis apostolis, ab ipso denique Salvatore, veniam, nisi corrigentibus, fuisse concessam.
388Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0635A
Nunquidnam cum ab aliquibus religio infestata est, quantacunque potuit novitate superari; et non magis hoc invicta permansit, quo aestimata est posse succumbere?
389Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0648C
Sit clara urbs illa potestate praesentis imperatoris, religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.
390Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0660C
Si vero de qualibet haeresi fuerant impetiti, tanto magis eos decuit ista cognoscere, qui et secundum religionis tenorem possent ista discutere, et haberent pristinum, ex quo est christiana religio, pontificium iudicandi.
391Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0681C
(Cod. Theod. lib. XVI, tit. I, l. 2.) Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis, religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandrinae urbis episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unam Deitatem sub parili maiestate et sub pia Trinitate credamus.
392Auctores varii 056, Prisca editio canonum, 56, 0747
Et quamvis alia non pauca depravata, corrupta, et confusa in eodem libro passim occurrant, quae non abs re amanuensis errata iudicari possent, nobis tamen in tam eleganti et tantae vetustatis cimelio aliquid emendare aut immutare religio fuit; satis esse rati, si ad marginem scriptoris σφάλματα annotaremus.
393Auctores varii 056, Vetus interpretatio canonum, 56, 0840B
Igitur gratia Dei subveniente, ipsi piissimi imperatores congregaverunt nos ex diversis provinciis et civitatibus, et sanctam hanc synodum apud Sardicam fieri permiserunt, ut omnis discordia pertoliatur; tota vero mala fide expulsa, in Christo religio sola apud omnes servetur.
394Auctores varii 063, Testimonia, 63, 0569B
Nec Iudaeus quidem nec Graecus sub praetextu religionis medicinae declinet usum, cum sapientibus in fide et in perfidia desipientibus sic vividae rationis confectio proficiat artificiosa, ut nulla religio quod miscet abominari audeat, nisi quis rationis expers est.
395Auctores varii 084, Concilia Galliae, 84, 0282A
De mancipiis Christianis quae in Iudaeorum servitio tenentur, si eis quod Christiana religio vetat a dominis imponitur, aut si eos, quos Ecclesia excusatos tollet, pro culpa quae remissa est affligere vel caedere fortasse praesumpserint, et ad ecclesiam iterato confugerint, nullatenus a sacerdote reddantur, nisi pretium offeratur ac detur quod mancipia ipsa valere constiterit iuxta taxationem.
396Auctores varii 084, Concilia Graeciae, 84, 0151D
Quod si hoc religio tua facere distulerit iuxta dilationem litteris praefinitam sanctissimi et venerantissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis Ecclesiae Coelestini, scias te nullam sortem [T. 1, partem] habere nobiscum, nec locum aut colloquium cum Dei sacerdotibus et episcopis obtinere.
397Auctores varii 084, Concilia Graeciae, 84, 0152A
Omnes itaque quos propter fidem tua religio a communione removit aut ab ordine suo deposuit, laicos aut clericos, in nostram communionem recipimus [T., 1, 2, G., recipimus]: non enim iustum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire, qui etiam bene facientes tibi prudentissime restiterunt; hoc idem namque in epistola quam misisti ad praesulem amplae Romae sanctum et coepiscopum nostrum Coelestinum significare curasti.
398Auctores varii 084, Concilia Hispaniae, 84, 0458A
Si quis enim, ut Apostolus ait, putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio: cultum enim suum iustitia perdit, quando silentia iudicii obstrepentium turba confundit, dicente propheta: Erit cultus iustitiae silentium.
399Auctores varii 084, Concilia Hispaniae, 84, 0445C
Iacobus igitur ita loquitur: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
400Auctores varii 084, Concilia Hispaniae, 84, 0621C
Si regalis pietas pro salute hominum suarum legum dignata est ponere decreta, cur religio sancta per sancti concilii ordinem non habeat instituta quae omnino debent esse cavenda?
401Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0651A
Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam; viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consuerunt.
402Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0653A
De laicis vero religio tua consuluit quos canones ordinare prohibeant.
403Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0662D
Unde advertimus non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima apostolica sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana et quae conventum apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit, quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit ista susceptum apud se consummatumque gauderet.
404Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0704B
Ecce ego, Christianissime et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicator, ne ante tribunal Domini rei de silentio iudicemur, obsecramur coram unius deitatis inseparabili Trinitate quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctrix imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse iubeatis in quo fuerunt ante omne iudicium, donec maior ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur; nec alieno peccato patiamini vos gravari, quia, quod necesse est nos dicere, veremur ne cuius religio dissipatur indignatio provocetur.
405Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0754B
Quae illic religio populi, quae salus plebis, ubi contra humanam societatem pudoris sanctitas tollitur, coniugiorum foedus aufertur, propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur, contra verum Dei cultum Trinitas deitatis negatur, personarum proprietas confunditur, animabus humanis divina essentia datur, et eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur.
406Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0817C
Haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio.
407Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0824A
Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica citra maculam semper est catholica servata religio.
408Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0825
Talibus indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus, qui, compressis provida dispositione turbinibus, diu peregrinatam pacem, depulsa tempestate, reducerent, et in futura post saecula propositi sui exempla tendentes sibi ad scribendum indubitanter ostenderent, quidquid Deo placitum posteri pro sua imitatione fecissent.
409Auctores varii 087, Formulae diversae, 87, 0922B
Sed si quando aliquem quisque sepeliri in commisso sibi loco concesserit, si quidem parentes ipsius proximi vel haeredes pro luminaribus vel in eleemosyna defuncti sponte quid offerre voluerint, accipere non prohibeat; peti vero aut exigi aliquid omnimodo vetet, ne, quod valde irreligiosum est, ut venalis, quod absit, dicatur Ecclesia, aut de humanis sacerdotalis religio videatur mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studuerit quaerere quolibet modo compendium.
410Auctores varii 088, Testimonia, 88, 0057A
Pythagoras enim, ille primus philosophiae nuncupator, inter plurima quae humano generi saluberrima documenta praecepit, praesertim monet, Deum religione colendum esse, animum disciplinis excolendum, quae duo sociali nodo connexae, procul dubio fient beatitudinis effectrices, quippe religio, vitiorum expultrix, Deo nos conciliat, et vinculo pulcherrimo connectit.
411Auctores varii 090, Testimonia, 90, 0113C
Et infra: Benedictionis interea gratiam quam nobis per praesentem portitorem tua misit devota religio, libenter et hilari animo, sicuti ab ea directa est, nos suscepisse cognosce.
412Auctores varii 095, Homiliae de Sanctis, 95, 1464B
Huius autem solemnii religio sic Ecclesiis introducta est: Cum enim pertransiret apostolus disseminans verbum vitae, et iaciens fundamentum Ecclesiae, cum appropinquaret Antiochiae, coepit per Niciam [Nicetam] et Aquilam tota civitas audire quia Petrus adventaret.
413Auctores varii 095, Homiliae de Sanctis, 95, 1486D
Procedat dicere sermo quomodo mutavit hanc Christiana religio.
414Auctores varii 095, Homiliae de Sanctis, 95, 1488B
Altiori consilio tractavit sic inventum thesaurum Romanis commendare, ut quoad viveret religio fidei Christianae, perpetuum haberet in sancta Ecclesia memoriale.
415Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1205A
Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum hac ipsa die festivitatis beatae Mariae, plebs clerusque et sacerdotes cum cereis et hymnis ecclesiarum loca circumeunt, non utique ob recordationem paganae superstitionis, aut imperii terrestris, sed in perennem memoriam regni coelestis, quando, iuxta evangelicam parabolam, omnes electi cum lampadibus sponso et sponsae sunt occursuri, et supernae claritatis thalamum intraturi.
416Auctores varii 098, Epistolae pontificum Romanorum, 98, 0342B
Iam quidem dudum decessores et praedecessores nostri sancti pontifices, pro hac quaestione simulque haeresi illis compatribus [Grets., compartibus] monitorium atque adhortationem dirigentes, congruis epistolis beati Cyrilli, atque Theophili, nec non et aliorum sanctorum Patrum, quas dinumerare longum est, promulgantes docuerunt, quas vestrae dilectioni gnaras esse dubium non est; pro quo non silemus, charissimi, impensius commonere ut a falsis fratribus caveatis, et in eo modo quo sancta nostra Romana Ecclesia, caput omnium Ecclesiarum Dei, Paschalem celebrat solemnitatem, et vos procul dubio celebrare studeatis ut sicut pares nos Christianorum fidei religio efficit, aequales nimirum in festivitatibus efficiat.
417Auctores varii 098, Epistolae pontificum Romanorum, 98, 0383B
Iam quidem dudum decessores et praedecessores nostri sancti pontifices pro hac quaestione simulque haeresi illis partibus commonitorium atque adhortationem dirigentes, congrua capitula beati Cyrilli atque Theophili, nec non et aliorum sanctorum Patrum, quos dinumerare longum est, promulgantes docuerunt, quod vestrae dilectioni gnarum esse dubium non est, pro quo non silemus, charissimi, impensius vos commonere, ut a falsis fratribus caveatis, et eo modo quo sancta nostra Romana Ecclesia, caput omnium Ecclesiarum Dei, Paschalem celebrat solemnitatem, et recte, si Dei tenet traditiones, et vos procul dubio celebrare studeatis, ut sicut pares nos Christianorum fidei religio efficit, aequales nimirum in festivitatibus efficiat.
418Auctores varii 101, Dogmatica, 101, 1347B
Nam quae religio est scribere nolluit pro noluit, et huiusmodi sexcenta?
419Auctores varii 101, Historica, 101, 1372C
O vos felicissimos, quorum et religio crimen est, et vita supplicium.
420Auctores varii 105, Liber diurnus Romanorum Pontificum, 105, 0115B
Quia vero plurimis transactis annis, Monasterium, cui praeest tua religio, Ill.
421Auctores varii 125, Testimonia, 125, 0045A
Nobilitatem vestrae generositatis ornat eruditio salutaris, altitudinem officii commendat religio professionis.
422Auctores varii 129, Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX, 129, 1013B
Caeterum vero hoc deliberantes decernimus ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur ne forte, quod absit, sub huius privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma iustitiae aliquo modo retorqueatur.
423Auctores varii 138, Acta conventus ad Theodonis villam, 138, 0537A
4. Occasionem etiam et fomitem, unde ordo ecclesiasticus et canonica forma atque monastica religio saepe a longe superiori tempore, cum minus religiosos principes habuit, titubavit et pene conlabens deperiit; et iterum, cum devotos et in Dei zelo ferventes principes accipere meruit, resurrectione quadam revixit et vigorem recepit, atque sui processus tempore ambulavit, quod non sine gravi dolore et ultionis divinae dicimus; in vestri regiminis tempore in destructionem, non in aedificationem sicut Paulus docuerat, accidisse conspicimus.
424Auctores varii 138, Concilium in Verno palatio, 138, 0540D
2. Verum ut ad nos episcopos redeamus, per hanc civilem, immo plus quam civilem discordiam, multa interdum in nobis ipsis ac aliis nobis commissis negleximus, interdum neglegere coacti sumus, ita ut in omnibus ordinibus religio magnum detrimentum acceperit, et alii quidem per ignorantiam in interitum tendant, alii vero longa licentia assuefacti, impune se peccare posse confidant.
425Auctores varii 141, Annales Hildesheimenses Quedlinburgenses et Lamberti, 141, 0555D
Gerburg, dum sancta religio optime viguit a prioribus canonice nutrita, sed iam emerita, rebus eximitur humanis, Arnulfus Halberstadensis episcopus, sapientia divina praeditus, scientia humana facundus, cunctis perpetim seclis lugendus, coeli collocatur palatio, postque huius dormitionem clerus totusque populus quendam Hermannum, natu nobilem sed morum artiumque probitate nobiliorem, seniorem suum, antistiti eligunt vicarium; maxime proceres, beato protomartyri Stephano habitu militari deservientes, centies centuplicata pecuniarum praebentes munera, quo velle suum, praefata videlicet electio, eo firmius staret, haereditates proprias potestati regiae subdere non differunt.
426Auctores varii 141, Annales Hildesheimenses Quedlinburgenses et Lamberti, 141, 0575
Hiemali tempore Chnuht, rex Danorum et Anglorum, inmatura morte praeventus obivit, et christiana religio ab ipso fideliter exculta periclitari coepit.
427Auctores varii 151, Epistolae ad Urbanum, 151, 0556A
Cuius iuvenilibus ideoque incompositis moribus, quibus per biennium fere quo praefuit, dissipatis rebus ecclesiasticis, religio quoque quae in loco eodem gloriose vigebat deperiit.
428Auctores varii 163, Epistolae ad Calixtum, 163, 1349B
Religio Christianae veritatis est, malle ubi decet humiliter subiici, quam superbe maioribus ubi non decet aequari.
429Auctores varii 166, Continuationes Cosmae, 166, 0354B
Anno Domini 1277. 6. Idus Septembris rex Otakarus, immemor sponsionis suae, filiam suam, quam desponsaverat N. filio Rudolphi electi Romanorum, reclusit eam in monasterium sancti Francisci, subiiciens regulae et religioni, quae vocatur religio pauperum dominarum.
430Auctores varii 179, Concilium Remense, 179, 0681B
Cumque impudicus oculus impudici cordis sit nuntius, illa etiam de quibus loqui erubescit honestas, non debet religio pertractare.
431Auctores varii 179, Epistolae III, 179, 0038B
Accingere igitur, et archiepiscopis, et episcopis, abbatibus religiosisque viris, nec non et regni principibus solito more in auxilium principis apostolorum properanter occurre: quatenus Ecclesia Dei laetetur, religio Christiana sublimetur, schismaticorum perfidia comprimatur, corona capitis tui a rege coelesti benedicatur.
432Auctores varii 185, Testimonia, 185, 0630D
quae religio!
433Auctores varii 206, Epistolae ad Coelestinum III, 206, 1266C
Perierunt enim ius et fas, timor Dei, fides, religio et honestas.
434Auctores varii, Carmina Burana, 1, 37; 6 (auctor fl.1230)
4. Clausa quondam religio vel otium secretum nunc subiacet opprobrio per vulgus indiscretum, quod tali tirocinio non erat assuetum; et, quod format, decretum non legis patrocinio nec litteris est fretum.
435Auctores varii, Panegyrici Latini, 2, 29, 2; 2 (auctor c.300)
Sed nimirum graves suberant invidiosaeque causae, ut unco ad poenam clari vatis matrona raperetur; obiciebatur enim atque etiam probabatur mulieri viduae nimia religio et diligentius culta divinitas.
436Auctores varii, Panegyrici Latini, 6, 16, 1; 1 (auctor c.300)
Haec est fides, haec religio Palatini sacrarii devota penetralibus, ut lente et cunctanter, iam scilicet cum illis belli consiliis, itinere confecto, consumptis copiis mansionum ne quis consequi posset exercitus, repente intra parietes consideret purpuratus et bis depositum tertio usurparet imperium, litteras ad sollicitandos exercitus mitteret, fidem militum praemiorum ostentatione turbare temptaret, secure scilicet usurus exercitu quem venales manus habere docuisset.
437Auctores varii, Panegyrici Latini, 12, 24, 2; 2 (auctor c.300)
Romanum vero militem, quem qualemque ordinat disciplina et sacramenti religio confirmat, aut trucem Francum ferina sola carne distentum, qui vitam pro victus sui vilitate contemnat, quantae molis sit superare vel capere!
438Auctores varii Dionysius Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 67, 0247C (auctor c.470–c.544)
Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam; viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt, et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur, virorum autem latente commisso non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur, si eius flagitium detegatur.
439Auctores varii Dionysius Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 67, 0249B (auctor c.470–c.544)
XXX. De laicis vero religio tua consuluit quod canones ordinare prohibeant.
440Auctores varii Dionysius Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 67, 0255B (auctor c.470–c.544)
Unde advertimus non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quae conventum apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit, quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gaudet.
441Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1240
Nam qui non refrenat linguam suam, huius vana est religio.
442Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1259
A quibus tamen nos liberet Deus, sicut hactenus fecit per gratiam suam: ut nostra sancta et immaculata religio de bono in melius semper augmentetur, per Iesum Christum Salvatorem nostrum.
443Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1279
Nec crudele hoc esse credatis, nec illi qui expulsi sunt ad tempus, de hac expulsione dolere debent; sed cum omni humilitate eam suscipiant, dolentes tamen et flentes, quod nondum intellexerunt Apostolum dicentem, Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, huius vana est religio (Iacobi I, 26) . Melius est enim a congregatione praesenti expelli ad tempus, quam a coelesti regno perpetuo.
444Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1307
Haec est illa religio immaculata, cuius sanctitas per totum orbem terrarum divulgatur, quorum conversatio a cunctis miratur, quorum vita non solum a Christianis, sed a Iudaeis et Paganis potius angelica quam humana reputatur.
445Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1307
Haec est ergo religio apostolica, et a mundo corde et corpore segregata, quae percutit duces Moab, interficit satrapas et tyrannos Ierusalem, et Aegyptiorum hypocritas vulneravit ad mortem.
446Augustinus Hipponensis Incertus, Ad fratres in eremo commorantes, 40, 1314
Ecce quidquid continet nostra christiana sancta religio.
447Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 12; 3 (auctor 354-430)
intellege, quia in ueritate religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur.
448Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 12; 6 (auctor 354-430)
itaque tribunus tamquam homo militaris errauit, ut ei, quem scit uel credit haereticum, diceret: per religionem tuam, cum haeresis non religio, sed superstitio, religio autem non in falsitate, sed in ueritate propria locutione dicatur.
449Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 12; 7 (auctor 354-430)
proinde secundum hanc expositionem tuam uerus dei cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur.
450Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 12; 13 (auctor 354-430)
ille autem homo, ut iam dixi, militaris et in istis uerborum proprietatibus minus eruditus quid esset religio nesciebat; absit enim ut dicam: lte adulando fallebat'.
451Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 12; 22 (auctor 354-430)
si ergo ipsius religio est, tua superstitio est.
452Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 13; 1 (auctor 354-430)
Quamobrem secundum hoc tuum uerissimum testimonium et tuam uerissimam expositionem quoniam religio est quam Dulcitius tribunus tenet, profecto religio est qua te ad nostram communionem praeceptum imperatoris impellit.
453Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 13; 2 (auctor 354-430)
unde fit consequens, ut religio sit etiam qua Christianus imperator ad curam suam iudicat pertinere, ne in res diuinas inpune peccetur, a quo tu non uis curari nisi ea, quae terrena re publica continentur.
454Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 13; 17 (auctor 354-430)
ergo quia ista religio est in qua est tribunus Dulcitius — neque enim uerba tua negaturus es —, superstitio est pars Donati unde te uult erui huius religio.
455Augustinus Hipponensis, Breviculus collationis cum Donatistis [CSEL], 2, 13; 18 (auctor 354-430)
superstitio est quod te quaeris occidere, quod ualde prohibet huius religio, superstitio est quod erga ista curam reprehendis imperatoris, quam suscepit exequendam huius religio.
456Augustinus Hipponensis, Contra Academicos [CSEL], 11, 2; 2 (auctor 354-430)
unde et illa uerba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam.
457Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 4; 4 (auctor 354-430)
inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eatlem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, schisnui factum, non haeresis dicitur; siquidem haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero idem sequentium seiia ratio.
458Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 5; 2 (auctor 354-430)
si enim et nobis et uobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum est, nonne rebaptizare peruersum eat?
459Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 5; 5 (auctor 354-430)
sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam uel nimis acutus id quod semel breuiterque dixisses interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti inmergere atque inculcare sententiam : una, inquis, religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.
460Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 5; 9 (auctor 354-430)
una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.
461Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 5; 10 (auctor 354-430)
nam si nobis et uobis non est unus baptismus, quomodo est una religio?
462Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 5; 11 (auctor 354-430)
sed tu dixisti (una religio', ergo unus et baptismus.
463Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 6; 4 (auctor 354-430)
si una religio est, eadem sacramenta.
464Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 7; 2 (auctor 354-430)
ecce audite uidete legite: una est nobis uobisque religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.
465Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 7; 9 (auctor 354-430)
certe ergo nobis et uobis una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum'?
466Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 7; 10 (auctor 354-430)
an responderes: 'sed Christi baptismus non est religio, non est sacramentum, non est obseruatio christiana*?
467Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 7; 12 (auctor 354-430)
quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti: 'una nobis uobisque religio est; quibus autem baptismus unus non est, non est una religio; ergo nobis uobisque unus est baptismus.
468Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 9; 3 (auctor 354-430)
si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se diuidunt una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, hinc est uestra rebaptizatio damnabilior, quia in una religione, eisdem sacramentis, nihilo in christiana obseruatione diuerso alius et diuersus esse non potest baptismus.
469Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 2, 9; 6 (auctor 354-430)
tua quippe uerba sunt, quod nobis uobisque sit una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.
470Augustinus Hipponensis, Contra epistulam Parmeniani [CSEL], 1, 19; 1 (auctor 354-430)
Nec pro eis aliquid promulgasse inuenitur nisi apostata Iulianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat, quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret.
471Augustinus Hipponensis, Contra Litteras Petiliani [CSEL], 2, 92; 4 (auctor 354-430)
purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio Iribnlationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat.
472Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 1, 36; 2 (auctor 354-430)
Commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet.
473Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 2, 3 (auctor 354-430)
CAPUT III. – De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret.
474Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 2, 6; 4 (auctor 354-430)
Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, sicut nos ostendimus ad hoc ecclesias institutas, quaqua uersum religio Christiana diffunditur.
475Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 2, 23; 5 (auctor 354-430)
Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conuiciis indignissimis laeditur?
476Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 2, 29; 4 (auctor 354-430)
Tunc enim tibi gloria popularis adfuit, sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam eligeres defuit.
477Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 1; 1 (auctor 354-430)
De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio.
478Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 2; 1 (auctor 354-430)
Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet.
479Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 7; 10 (auctor 354-430)
Nam post mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire potuisse?
480Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 4, 27; 11 (auctor 354-430)
Praeclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur.
481Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 5, 23; 8 (auctor 354-430)
Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta potuisset, quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat?
482Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 5, 23; 11 (auctor 354-430)
statuisset inruptione barbarica grauiora <pati> dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illum primo faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non peruix caciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeternae uitae fidelissima expectatione teneatur.
483Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 1; 1 (auctor 354-430)
Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et insanias mendaces.
484Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 6, 4; 4 (auctor 354-430)
Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem.
485Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 17; 10 (auctor 354-430)
Cum enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira instigemur, sed ei potius resistamus.
486Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 17; 11 (auctor 354-430)
Cum daemones donis inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum acceptione faueamus.
487Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 17; 12 (auctor 354-430)
Cum daemones honoribus mulceantur, nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur.
488Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 17; 13 (auctor 354-430)
Cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros etiam diligamus inimicos.
489Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 17; 14 (auctor 354-430)
Postremo omnem motum cordis et salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio deponere iubet.
490Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 18 (auctor 354-430)
CAPUT XVIII. – Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant aduocatis.
491Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 19; 8 (auctor 354-430)
Ita enim uel sententiam suam persuaderet iudicibus, uel, si illi secundum iniquas leges saperent eumque talia praedicantem adque laudantem morte multarent, digna animae illius daemones dona rependerent, pro quorum diuinis operibus praedicandis humanam uitam sibi adimi non timeret; sicut martyres nostri, cum eis pro crimine obiceretur Christiana religio, qua nouerant se fieri saluos et gloriosissimos inaeternum, non eam negando temporales poenas euadere delegerunt, sed potius confitendo profitendo praedicando et pro hac omnia fideliter fortiterque tolerando et cum pia securitate moriendo leges, quibus prohibebatur, erubescere conpulerunt mutarique fecerunt.
492Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 23; 16 (auctor 354-430)
' Deinde multis uerbis Hermes hunc locum exequitur, in quo uidetur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio, quanto est ueracior adque sanctior, tanto uehementius et liberius cuncta fallacia figmenta subuertit, ut gratia uerissimi Saluatoris liberet hominem ab eis dis, quos facit homo.
493Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 23; 27 (auctor 354-430)
siue quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius opinabantur, siue quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, qua fiebat ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur, sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non sicut iste quasi omni uento doctrinae hinc adque inde perflatus et falsis uera permiscens dolet quasi perituram religionem, quem postea confitetur errorem.
494Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 26 (auctor 354-430)
CAPUT XXVI. – Quod omnis religio paganorum circa homines mortuos fuerit inplicata.
495Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 8, 27; 2 (auctor 354-430)
Honoramus sane memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro ueritate certarunt, ut innotesceret uera religio falsis fictisque conuictis; quod etiam si qui antea sentiebant, timendo reprimebant.
496Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 9, 9; 2 (auctor 354-430)
Cum enim animans, id est animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum: quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in corpore sit, non in animo constituta.
497Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 10, 1; 17 (auctor 354-430)
Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece ϑρησϰεία dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis adque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri.
498Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 10, 1; 24 (auctor 354-430)
Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus Deum; uel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel quam illi εὐσέβειαν, nos uero non uno uerbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos.
499Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 10, 3; 7 (auctor 354-430)
Hunc eligentes uel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) — hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti.
500Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 10, 3; 14 (auctor 354-430)
Hic est Dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita seruitus.