'scamnum' - search in All Authors, Showing 1 to 176 of 176 hits

1Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0687C (auctor 950-1008)
Chrannus quoque ipse, dum filias pariterque uxorem captivitati subducere gestit, ab exercitu captus patrique praesentatus, iussu eius in cuiusdam pauperculae casa super scamnum extensus orarioque sugillatus, ibidem cum coniuge ac filiabus igni est concrematus.
2Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0731A (auctor 950-1008)
Rex ergo iterum in regiam regressus, cubiculum post illam intravit, et eam, ut iacebat, super scamnum acclinem baculo in posterioribus ludens percussit.
3Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0739A (auctor 950-1008)
Sed et clericum quemdam iam temulentus, quod vinum sibi non largiretur, super scamnum extensum pene usque ad mortem flagellis cecidit, multorumque caedem in atrio beati antistitis exercuit, non veritus illi ingerere contumeliam cuius quotidie flagitabat clementiam.
4Anonymi, Ars Bobiensis, p. 2, l. 29 (auctor c.450)
neutrum est cui praeponitur pronomen hoc, ut hoc scamnum.
5Anonymi, De dubiis nominibus, p. 806, l. 726 (opus c.600)
scabellum generis neutri; sicut scamnum, ut Varro in actionibus scenicis.
6Anonymus, Liber historiae Francorum, p1, 28; 18
Inclusique tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extensus, orario suggillatus est; et sic postea super eos ipsa casella incensa cum uxore et filiabus est.
7Anonymus, Passio Praeiecti Arverni, 14; 240
Erat scamnum infra urbem predictam, in quo predictus pontifex iacere consueverat, exportatusque exinde fuit ab excurribus et in mimmorum ludum deditum.
8Anonymus, Passio Praeiecti Arverni, 14; 241
Sed cum miraculum aliquod ad ipsum scamnum patefactum fuisset, arripuit eum pavor et eum in basilicam sancti Simphoriani deportavit, et ibidem Dominus multum miraculum dignatus est ostendere.
9Aristoteles Boetius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, 64, 0309D (auctor 480-525)
Velut si quis in nomine dicat, id quod est scamnum levius est eo quod est ostium, hoc quod diximus, id quod est scamnum, ad ipsum scamnum articulare praepositivum iunximus, tanquam si diceremus, hoc scamnum.
10Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p. 327, l. 12 (auctor c.400)
harum exempla, tabula monile frugi ratio genu mel scamnum flumen arbor flos nox allec caput.
11Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p4; 89 (auctor c.400)
harum exempla, tabula monile frugi ratio genu mel scamnum flumen arbor flos nox allec caput.
12Augustinus Hipponensis, De doctrina Christiana, 34, 0057 (auctor 354-430)
Artium etiam caeterarum, quibus aliquid fabricatur, vel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus, et scamnum, et vas aliquod, atque alia huiuscemodi; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina, et agricultura, et gubernatio; vel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum: harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta faciunt etiam futura coniici; nam nullus earum artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat.
13Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium tractatus CXXIV, 35, 1703 (auctor 354-430)
Aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit, lignum ipse non creavit.
14Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1165A
Artifex carpentarius fecit scamnum: numquid de utero illius generavit?
15Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1165A
numquid dicit ei: De utero meo genui te, o scamnum?
16Augustinus Hipponensis Incertus, De grammatica, 32, 1388
Simili declinatione haec omnia procurrunt, telum, tectum, scamnum, bellum, monstrum, portentum, oppidum, carpentum, venenum, donum, bonum: malum, magnum, pessimum, parvum: frumentum, medicamentum, membrum, forum, metrum, porrum, tignum, plaustrum, claustrum, instrumentum, olivetum, vinetum, palmetum, quercetum, esculetum, lauretum, argumentum, sacrum, testamentum, iugerum, vinum: sed nunc tantum in singulari, vina enim poetae dixerunt: et cicera.
17Balde Iacob, Poemata, 3, p13, 16; 10 (auctor 1604-1668)
Hernicus everso scamnum ferit intestino Pulchra verecundae videas spectacula cenae, Cum refluo Euripo stomachorum mappa lavatur, Nauciades nihilo melior natus patre Nauci, Arietat in medios postes, resilire coactus.
18Beda Incertus, Cunabula grammaticae artis Donati, 90, 0615B (auctor c.820)
Masculinum, ut hic magister; femininum, ut haec musa; neutrum, ut hoc scamnum; commune, ut hic et haec sacerdos.
19Beda Incertus, Cunabula grammaticae artis Donati, 90, 0615C (auctor c.820)
Scamnum, cuius generis nomen est?
20Beda Incertus, Cunabula grammaticae artis Donati, 90, 0615C (auctor c.820)
Ut hoc scamnum.
21Beda Incertus, De octo partibus orationis, 90, 0633C (auctor c.820)
Neutrum est cui numero singulari, casu nominativo, pronomen vel articulus praeponitur hoc, ut, hoc scamnum.
22Beda Incertus, De octo partibus orationis, 90, 0636A (auctor c.820)
Duodecim litteris omnia nomina Latina, casu nominativo singulari terminantur, vocalibus quinque, semivocalibus sex, muta una: a, e, i, o, u, l, m, n, r, s, x, t: a, ut tabula; e, ut sedile; i, ut frugi; o, ut ratio; u, ut genu; l, ut mel; m, ut scamnum; n, ut flumen; r, ut arbor; s, ut flos; x, ut nox; t, ut caput; adiiciunt quidam c, ut lac, halec.
23Benedictus Nursiae, Regula cum commentariis, 66, 0791D (auctor c.480–547)
Hoc superponebat formulae, hoc solo supersternebat, hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lecti commoditas.
24Boetius, Commentaria in Porphyrium a se translatum II [CSEL], 2, 5; 5 (auctor 480-525)
de singularitate uero, inquit, praedicantur quaecumque unum quodlibet habent subiectum de quo dici possint, ut ea quibus singula subiecta sunt indiuidua, ut Socrates, Plato, ut hoc album quod in hac proposita niue est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum – hoc enim uniuersale est —, sed hoc quod nunc suppositum est, nec album quod in niue est — uniuersale est enim album et nix —, sed hoc album quod in hac niue nunc esse conspicitur; hoc enim non potest de quolibet alio albo praedicari quod in hac niue est, quia ad singularitatem deductum est atque ad indiuiduam formam constrictum est indiuidui participatione.
25Boetius, Commentaria in Porphyrium a se translatum II [CSEL], 3, 10; 31 (auctor 480-525)
ultimum uero genus id est quod ante specialissimas species collocatur et de solis speciebus specialissimis dici potest, species uero de indiuiduis, ut dictum est, indiuidua autem de singulis praedicantur, ut Socrates et Plato, eaque maxime sunt indiuidua quae sub ostensionem | indicationemque digiti cadunt, ut hoc scamnum, hic ueniens atque quae ex aliqua proprie accidentium designantur nota, ut, si quis Socratem significatione uelit ostendere, non dicat ‘Socrates’, ne sit alius qui forte hoc nomine nuncupetur, sed dicat ‘Sophronisci filius’, si unicus Sophronisco fuit.
26Boetius, Ars geometriae et arithmeticae, 63, 1354D (auctor 480-525)
Omnem mensuram huius culturae mediam longiorem sive latiorem facere debes, quod latitudine longius fuerit, scamnum est, quod vero in longitudinem longius fuerit striga.
27Boetius, Commentaria in Porphyrium, 64, 0093A (auctor 480-525)
Omnium, inquit, quae praedicantur, alia de singularitate dicuntur, alia de pluralitate: de singularitate vero, inquit, praedicantur quaecunque unum quodlibet habent subiectum, de quo dici possint, ut ea quibus singula subiecta sunt individua, ut Socrates et Plato, ut hoc album quod in hac nive proposita est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum (hoc est enim universale), sed hoc quod nunc suppositum est; nec album quod in nive est (universale enim est album et nix), sed hoc album quod in hac nive nunc esse conspicitur: hoc enim non potest de quolibet alio albo praedicari quod in hac nive est, quia ad singularitatem deductum est, atque ad individuam formam constrictum est individui participatione.
28Boetius, Commentaria in Porphyrium, 64, 0114A (auctor 480-525)
Ultimum vero genus id autem est quod ante specialissimas species collocatur sine medio, et de solis speciebus specialissimis dici potest et de earum individuis: species vero de individuis ut dictum est, individua enim de singulis praedicantur, ut Socrates et Plato, eaque maxime sunt individua, quae sub ostensione, indicationeque digiti cadunt, ut hoc scamnum, et hic veniens, eaque quae ex aliqua proprietate accidentium designantur nota, ut si quis Socratem significatione velit ostendere, non dicat Socrates, ne sit alius qui forte hoc nomine nuncupetur, sed dicat Sophronisci filius, si unicus Sophronisci fuerit: individua enim maxime ostendi queunt, si vel tacito nomine, sensui ipsi oculorum digito, tactuve monstrentur, vel ex aliquo proprio nomine, si solus illud adeptus est nomen: vel si ex parentibus, si illorum est unicus filius, vel si ex quolibet alio accidenti singularitas demonstratur, eo quod accidentia ad unam se praedicationem habeant, eiusque vel praedicatio vel dictio non transeat ad alterum, sicut generis quod ad species, specierum vero ad individua.
29Cantemir Demetrius, Descriptio Moldaviae, 3, 4; 32 (opus 1714)
Moldavi autem in singulari masculino duos habent articulos, ul et le, unum, quem nominibus in consonantem desinentibus, alterum, quem in vocalem exeuntibus suffigunt: ut omul, homo, calul, equus, scaunul, scamnum, vasul, vas, szerpele, serpens, kynele, canis, etc.
30Cassiodorus Vivariensis, Commentarium de oratione, 70, 1225D (auctor 485-580)
Verum ex generibus duo genera principalia reperimus, masculinum et femininum, ab his enim duobus generibus cuncta descendunt: nam neutrum est, quia nec masculinum nec femininum, ut si dicamus hoc scamnum; ideo quia quemadmodum sunt masculina sive feminina, aut non gignit, aut non creatur.
31Cassiodorus Vivariensis, Commentarium de oratione, 70, 1233D (auctor 485-580)
Nominativus in Latinis aut in a terminatur, ut musa; aut in e, ut sedile; aut in i, ut frugi; aut in o, ut Cicero; aut in u, ut cornu; aut in l, ut mel; aut in um, ut scamnum; aut in en, ut carmen; aut in r, ut puer; aut in s, ut doctus; aut in x, ut pix; aut in t, ut caput; aut in c, ut halec: cuius declinatio in dubitationem cecidit; incertum est enim utrum halec an halect dicatur, ideo quod nullum nomen in c terminetur, nisi lac; quod et ipsum in maiorem venit dubitationem.
32Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0794C (auctor 485-580)
O beatum scamnum quod pedibus sanctis apponitur, supra omnia regna evehitur, cui subiectio tanta praestatur.
33Cato, De re rustica [vel: De agri cultura], 10, 4; 2 (auctor 234BC–149BC)
Vilicum, vilicam, operarios quinque, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I, summa homines XIII; boves trinos, asinos ornatos clitellarios qui stercus vectent tris, asinum molarium I, oves C; [2] vasa olearia instructa iuga V, ahenum quod capiat Q. XXX, operculum aheni, uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula II, ahenum quod capiat Q. V, operculum aheni, uncos III, labellum pollulum I, amphoras olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas tris, situlum aquarium I, pelvim I, matellionem I, trullium I, scutriscum I, matellam I, nassiternam I, trullam I, candelabrum I, sextarium I; plostra maiora III, aratra cum vomeribus VI, iuga cum loris ornata III, ornamenta bubus VI; [3] irpicem I, crates stercerarias IIII, sirpeas stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III; ferramenta: ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra V, rastros quadridentes II, falces faenarias VIII, stramentarias V, arborarias V, securis III, cuneos III, fistulam farrariam I, forpicis II, rutabulum I, focolos II; [4] dolia olearia C, labra XII, dolia quo vinacios condat X, amurcaria X, vinaria X, frumentaria XX, labrum lupinarium I, serias X, labrum eluacrum I, solium I, labra aquaria II, opercula doliis seriis priva; molas asinarias unas et trusatilis unas, Hispaniensis unas, molilia III, abacum I, orbes aheneos II, mensas II, scamna magna III, scamnum in cubiculo I, [5] scabilla III, sellas IIII, solia II, lectum in cubiculo I, lectos loris subtentos IIII et lectos III; pilam ligneam I, fullonicam I, telam togalem I, pilas II, pilum fabarium I, farrearium I, seminarium I, qui nucleos succernat I, modium I, semodium I; culcitas VIII, instragula VIII, pulvinos XVI, operimenta X, mappas III, centones pueris VI.
34Cato, De re rustica [vel: De agri cultura], 11, 3; 2 (auctor 234BC–149BC)
Vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum I, asinarium I, salictarium I, subulcum I, summa homines XVI; boves II, asinos plostrarios II, asinum molarium I; vasa torcula instructa III, dolia ubi quinque vindemiae esse possint culleum DCCC, dolia ubi vinaceos condat XX, [2] frumentaria XX, opercula doliorum et tectaria priva, urnas sparteas VI, amphoras sparteas IIII, infidibula II, cola vitilia III, cola qui florem demat III, urceos mustarios X; plostra II, aratra II, iugum plostrarium I, iugum vinarium I, iugum asinarium I, orbem aheneum I, molile I; [3] ahenum quod capiat culleum I, operculum aheni I, uncos ferreos III, ahenum coculum quod capiat culleum I, urceos aquarios II, nassiternam I, pelvim I, matellionem I, trulleum I, situlum aquarium I, scutriscum I, trullam I, candelabrum I, matellam I, lectos IIII, scamnum I, mensas II, abacum I, arcam vestiariam I, armarium promptarium I, scamna longa VI, rotam aquariam I, modium praeferratum I, semodium I, labrum eluacrum I, solium I, labrum lupinarium I, serias X; [4] ornamenta bubus II, ornamenta asinis instrata III, semuncias III, sportas faecarias III, molas asinarias III, molas trusatilis unas; ferramenta: falces sirpiculas V, falces silvaticas VI, arborarias III, secures V, cuneos IIII, vomeres II, ferreas X, palas VI, rutra IIII, rastros quadridentes II, crates stercorarias IIII, sirpiam stercorariam I, falculas viniaticas XL, falculas rustarias X, foculos II, forpices II, rutabulum I; [5] corbulas Amerinas XX, quala sataria vel alveos XL, palas ligneas XL, luntris II, culcitas IIII, instragula IIII, pulvinos VI, operimenta VI, mappas III, centones pueris VI.
35Cato, De re rustica [vel: De agri cultura], 13, 1; 2 (auctor 234BC–149BC)
Urceum I, ahenum quod capiat Q. V, uncos ferreos III, orbem aheneum I, molas, cribrum I, incerniculum I, securim I, scamnum I, seriam vinariam I, clavem torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent (tertius servus una cum factoribus uti cubet), fiscinas novas, veteres, epidromum I, pulvinum I, lucernas, corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas unas.
36Cledonius, Cledonii ars, p. 46, l. 13 (auctor c.450)
quare antiqui rectius dicebant uasum, quo modo scamnum.
37Columella, De re rustica, 2, 2, 26; 58 (auctor 4–c.70)
Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant; boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
38Consentius, De nomine et uerbo, p. 344, l. 16 (auctor c.450)
est enim masculinum cui numero singulari casu nominatiuo articulus siue pronomen praeponitur hic, ut hic magister; femininum est cui numero singulari casu nominatiuo articulus uel pronomen praeponitur haec, ut haec Musa; neutrum est cui numero singulari casu nominatiuo articulus uel pronomen praeponitur hoc, ut hoc scamnum; commune duorum generum est quod masculinum femininumque significat, ut hic et haec sacerdos; commune trium generum est quod tria genera significat, ut hic et haec et hoc felix.
39Consentius, De nomine et uerbo, p. 347, l. 8 (auctor c.450)
nunc quoniam nominatiuo singulari duodecim litteris nomina terminantur, id est uocalibus quinque, a e i o u, semiuocalibus sex, l m n r s x, et muta una, t, ut tabula sedile frugi ratio genu mel scamnum flumen arbor flos nux caput, longumque etiam penitus est omnes formas conprehendere, de his tantum nominibus quae uocalibus terminantur pauca dicemus.
40Consentius, De nomine et uerbo, p. 348, l. 2 (auctor c.450)
sed recta ratio obtinuit apud Latinos duos esse, singularem, ut hic magister haec Musa hoc scamnum, et pluralem, ut hi magistri hae Musae haec scamna.
41Consentius, De nomine et uerbo, p. 351, l. 27 (auctor c.450)
triptotos est forma, quotiens nomen in sex casibus tribus uocibus inmutatur, ut scamnum scrinium.
42Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Daremberg, 8, 20, 6; 12 (auctor c.25BC—c.50)
Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur: qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
43Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Daremberg, 8, 20, 6; 13 (auctor c.25BC—c.50)
Collocandus autem homo super id scamnum) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est; ea inferior, a qua recessit.
44Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Marx, 8, 20, 6; 12 (auctor c.25BC—c.50)
Etiamnum ualentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt.
45Cornelius Celsus, De medicina - Ed. Marx, 8, 20, 6; 13 (auctor c.25BC—c.50)
Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit.
46De Restiis Iunius Antonius, Carmina, 1, 16; 39 (auctor 1755-1814)
Nam quibus haec magni fabricari moenia mundi Cura fuit, rerumque operosam hanc sistere molem Marte suo, faber ut scamnum fecitve Priapum, Hi sectam abietibus, trinoque foramine capsam Trini ipsi, trino inflectentem lumina vitro Circumquaque ferunt, illud solemne canentes: Este faces procul: ecce novi nova machina mundi.
47Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 325, l. 31 (auctor c.375)
item masculina in us casu nominatiuo terminata et neutra in um finita eadem ul syllabam recipiunt, ut agnus agnulus, scamnum scamnulum.
48Diomedes Grammaticus, Diomedis ars, p. 492, l. 24 (auctor c.375)
omnia igitur nomina quibus uniuersa dictionis silua copiosa est non plus quam per duodecim ultimas litteras {syllabas} finiuntur, quinque uocales, a e i o u, sex semiuocales, l m n r s x, unam mutam, t, ut Sisenna monile sinapi Cicero ueru consul scamnum pecten Caesar Liuius silex caput.
49Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 1, p6; 108 (auctor c.375)
item masculina in us casu nominatiuo terminata et neutra in um finita eadem ul syllabam recipiunt, ut agnus agnulus, scamnum scamnulum.
50Diomedes Grammaticus, Ars grammatica, 3, p28; 266 (auctor c.375)
omnia igitur nomina quibus uniuersa dictionis silua copiosa est non plus quam per duodecim ultimas litteras [syllabas] finiuntur, quinque uocales, a e i o u, sex semiuocales, l m n r s x, unam mutam, t, ut Sisenna monile sinapi Cicero ueru consul scamnum pecten Caesar Liuius silex caput.
51Donatus, Ars maior, p. 619, l. 11 (auctor c.350)
neutrum est, cui numero singulari casu nominatiuo pronomen uel articulus praeponitur hoc, ut hoc scamnum.
52Donatus, Ars maior, p. 628, l. 10 (auctor c.350)
duodecim autem omnino litteris nominatiuo casu singulari Latina nomina terminantur, uocalibus quinque semiuocalibus sex, muta una, a e i o u l m n r s x t, ut tabula, sedile, frugi, ratio, genu, mel, scamnum, flumen, arbor, flos, nox, caput.
53Donatus, Ars minor, p. 586, l. 6 (auctor c.350)
masculinum, ut hic magister; femininum, ut haec musa; neutrum, ut hoc scamnum; commune, ut hic et haec sacerdos; est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epicoenon, id est promiscuum, ut passer, aquila.
54Donatus, Ars minor, p. 587, l. 5 (auctor c.350)
scamnum nomen appellatiuum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui accusatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hoc scamnum, genetiuo huius scamni, datiuo huic scamno, accusatiuo hoc scamnum, uocatiuo o scamnum, ablatiuo ab hoc scamno; et pluraliter nominatiuo haec scamna, genetiuo horum scamnorum, datiuo his scamnis, accusatiuo haec scamna, uocatiuo o scamna, ablatiuo ab hic scamnis.
55Dositheus, Hermeneumata Leidensia, II, 20; 1 (auctor c.350)
ἐνδομενία supellex κλίνη lectus ἐνήλατον sponda παράθεμα pluteum φορεῖον lectica δίφρος sella ὑποπόδιον scabellum βάθρον scamnum γλωσσόκομον loculum κάμπτρα capsa τράπεζα mensa ἄβαξ caliclare πυργίσκος armarium κιβωτός arca ἱστός tela στόποδες peditelae σκάφη alveum ἁλατρίβανος pistillus τορύνη tudicula ζωμάλιστρος trulla μύλη mola ὄλμος pila ὑσσός pilus κόσκινον cribrum θυμιατήριον turibulum φανός lanterna σφυρίς sporta κάλαθος quasillum ῥιπίς flabellum σάρος scopa ψίαθος teges ἄτρακτος fusum σφόνδυλος verticellum κερκίς radium κτένιον pectinis ἀκόνη coticula στία focus ἠλεκάτη colus χώνη infidibulum / traiectorium χαράδρα cancellum
56Dositheus, Hermeneumata Leidensia, III, 6; 76 (auctor c.350)
scamnum.
57Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1, p3; 309 (auctor 1610-1688)
Banc, Senensibus Banco, Florentinis Panco, subselium, sedile ligneum longius, quod plures una sessores capit: ex Saxonico Benc, abacus, scamnum, sedile.
58Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1b, 50; 145 (auctor 1610-1688)
+ LANCIOLA Incertus de Limitibus: E. in scamnum iacet per iugum in lanciolam; habet ad pedem aquam vivam, etc.
59Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10; 1904 (auctor 1610-1688)
+ SCAMNOCANCELLUS Repertae nuper, anno scilicet 1670.+ SCAMNUM vox Agrimensorum.
60Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10; 1905 (auctor 1610-1688)
Hygenus: Quod in latitudinem longius fuerit, Scamnum appellatur: quod in longitudinem, Sriga.
61Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10; 2535 (auctor 1610-1688)
# SELAVE Pactus Legis Salicae tit. 58.+ SELEGERET Traditiones Fuldenses lib. 3. c. 36.+ SELDA Taberna mercatoria, ex Saxonico ele, sedile, sedicula, scamnum, stallum.
62Du Cange Charles du Fresne, Glossarium Ad Scriptores Mediae et Infimae Latinitatis, 1c, p10; 4870 (auctor 1610-1688)
de Ianua: Scamnum, quod altioribus lectulis apponitur: seu scabellum, quod parvulis lectulis apponitur.
63Duns Scotus Iohannes, Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen, 9, 14, 9, 16; 23 (auctor 1266-1308)
Et unum agit in alterum, sicut artifex in lignum de quo facit scamnum, sicut uidetur Aristoteles uelle in De animalibus, lib.
64Ernaldus Bonaevallis, Liber II, 185, 0282A (auctor c.1071-c.1113)
Quae cum ad Virum Dei adducta fuisset, saltu concito scamnum in quo sedebat inopinata celeritate transiliit.
65Euclides Megarensis Boetius, Geometria, 63, 1335C
Et quod in latitudine longius fuerit, scamnum, et quod in longitudine longius appellare voluerunt ut subiecta docet formula.
66Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1401, p1429; 1 (auctor 1520-1575)
seu parvum scamnum solemus pedibus subiicere, cum sedemus, ut non solum reliquum corpus, sed et pedes sint in sublimiore loco ab infimo pavimento.
67Flauius Sosipater Charisius, Ars, p. 191, l. 29 (auctor c.362)
ternaria forma est quae in neutralibus nominibus inuenitur, in quibus nominatiuus accusatiuus uocatiuus sociantur, ut scamnum scrinium, datiuus et ablatiuus, huic scamno ab hoc scamno et cetera.
68Francesco Petrarca, De otio religioso, 1; 305 (auctor 1304-1374)
De hoc non imputribili ligno sed trunco et inutili diu olim et irrisorie ait Flaccus: Faber incertus scamnum faceret ne Priapum maluit esse deum, magis ad avium furumque formidinem quam ad religionem cultumque fidelium, et ut potius talem custodem ortus, quam ut talem deum humana mens habeat.
69Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 2; 7 (auctor 1304-1374)
Verritur putre solum et fedo pulvere cunta complentur, volat atriis argentum auro infectum et pocula cavis gemmis expressa, scamnum serico vestitur, ostro paries, terra tapetibus, dum servorum nuda interim cohors tremit.
70Giordano Bruno, Cantus Circaeus, 2, p10, 3, 3; 8 (auctor 1548-1600)
Collocamus ergo aliquando rem ipsam si ipsa est figurabilis a phantasia, ut scamnum pro scamno, equum pro equo.
71Giordano Bruno, De imaginum compositione, p2, 2, 13; 19 (auctor 1548-1600)
CAMPUS REGIS. Unicum Conus Flamma Suggestus Equus Statua — Divinitas Regnum Imperium Dux Comes Legatio — Solium Sedes Tribunal Scamnum Pulvinar Tapetum — Dapes Coniugium Concubitus Ganym.
72Giordano Bruno, Summa terminorum metaphysicorum, p1, 30; 10 (auctor 1548-1600)
Constat enim quo ordine domus fiat, quo ordine scamnum et statua.
73Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, 71, 0847D (auctor c.538–594)
Tunc custos loci effossa cum radicibus colomna, incisis ipsis cum ramis suis scamnum adaptat, in quo interdum aut resideret lassus, aut aliquid secure decideret, cum necessitas exegisset.
74Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, 71, 0848A (auctor c.538–594)
Quod cum per duos annos aut fere amplius scamnum in hoc usu habuisset, tactus, ut credo, inspiratione divina, dolore cordis, ait: Vae mihi quia peccavi, ut arborem quam talis sacerdos propria manu plantavit, ego ad diversas necessitatum utar sessiones [Mss., incisiones]. Et haec dicens, accepto sarculo, effossa humo, et incisis scamni pedibus, posuit ipsum sub terra, replevitque fossam humo.
75Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0286B (auctor c.538–594)
Quod cum Chlothachario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igni consumi: inclusique in tugurio cuiusdam pauperculi, Chramnus super scamnum extensus orario suggillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.
76Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0335A (auctor c.538–594)
Cumque venissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Bertchramnus episcopus, ad laevam vero Ragnemodus stabat: et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis ferculis.
77Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0378D (auctor c.538–594)
Adveniente autem die tertia, deposuit catenas quibus vinctus erat, prostravitque se in orationem; et cum diutissime cum lacrymis orasset, collocans se super scamnum, extensis pedibus, elevatisque ad coelum manibus, gratias agens Deo, tradidit spiritum.
78Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0428C (auctor c.538–594)
Presbyterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceret, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut pene animam reddere videretur; et fecisset forsitan, si ei medicorum ventosae non subvenissent.
79Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 71, 1068C (auctor c.538–594)
In hac ergo rupe cavati montis, habitationis ut diximus necessaria praeparabat, formans in antris ex ipso lapide scamnum, et sellulam, sive lectulum, in quo post laborem multum fessi corpusculi requiem indulgeret.
80Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 71, 1090B (auctor c.538–594)
Revertitur ad cellulam illam in qua prius fuerat commorata, in eo perstitit inconcussa, nec est amplius a viro suo quaesita; ibique paucas colligens monachas, cum fide integra et oratione degebat; non sumens panem nisi hordeaceum, non vinum nisi parumper in diebus festis, et hoc ipsum nimio latice temperatum; nullum habens stratum feni, paleaeque mollimen, nisi tantum illud quod intextis iuncti virgulis fieri solet, quas vulgo mattas vocant; hoc superponens formulae, hoc solo supersternens: hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lectuli necessitudo, sic docens easdem facere quas secum ascivit.
81Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, 4, 15; 269 (auctor c.538–594)
Inclusique in tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extensus orario sugillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.
82Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, 5, 193; 324 (auctor c.538–594)
Cumque venissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Berthchramnus episcopus, ad levam vero Ragnemodus stabat; et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis fercolis.
83Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, 6, 19a; 133 (auctor c.538–594)
Adveniente autem die tertia , deposuit catenas, quibus vinctus erat, prostravit se in orationem; et cum diutissime cum lacrimis orasset, conlocans se super scamnum, extensis pedibus elevatisque ad caelum manibus, gratias agens Deo, tradedit spiritum.
84Gregorius Turonensis, Libri historiarum X, 7, 14; 204 (auctor c.538–594)
Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut paene animam reddere videretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum ventusae non subvenissent.
85Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, p7, 23; 6 (auctor c.538–594)
Tunc custus loci, effossam cum radicibus colomnam, incisis ipsis cum ramis suis scamnum adaptat, in quo interdum aut resederet lassus aut aliquid secure decideret, cum necessitas exegisset.
86Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, p7, 23; 7 (auctor c.538–594)
Quod cum per duos annos aut fere amplius scamnum in hoc usu habuisset, tactus, ut credo, inspiratione divina dolore cordis, ait: 'Vae mihi, quia peccavi, ut arborem, quam talia sacerdos propria manu plantavit, ego ad diversas necessitatum utar incisiones'.
87Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, 23, 5; 853 (auctor c.538–594)
In hac ergo rupe cavati montis habitationis, ut diximus, necessaria praeparabat, formans in antris ex ipso lapide scamnum et sellulam sive lectulum, in quo post laborem multum fessi corpusculi requiem indulgeret.
88Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, 23, 5; 1196 (auctor c.538–594)
Ibique paucas collegens monachas, cum fide integra et oratione degebat, non sumens panem nisi hordiacium, non vinum nisi parumper in diebus festis, et hoc ipsum nimio latice temperatum; nullum habens stratum feni paleaeque mollimen, nisi tantum illud quod intextis iunci virgulis fieri solet, quas vulgo mattas vocant; hoc superponens formulae, hoc solo supersternens; hoc erat cotidianum scamnum, hoc culcita, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lectuli necessitudo; sic docens easdem facere quas secum adscivit.
89Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, 23, 5; 1205 (auctor c.538–594)
Quod ponens super alvum iuvenuli, dolore paululum sedato, obdormivit in scamnum, qui olim, doloribus insistentibus, caruerat somnum.
90Grillius, Commentum in Ciceronis rhetorica, 7; 15 (auctor fl.c.450)
Recte ergo definit: Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars, quoniam omnis ars in materia versatur et facultas, id est quod potest ex arte effici, ut fiat ex ligno ostium, scamnum et cetera.
91Guibertus S Mariae de Novigento, De pignoribus sanctorum, 156, 0619D (auctor c.1055–1124)
Culcitra neutiquam usus, scamnum pene sine ullius sternii fulcro pro cubili habens, nunquam nudus accumbens.
92Gulielmus de Rubruquis, Itinerarium, 28, 14; 64 (auctor c.1215-1270)
iuxta quem fecerunt stare interpretem, nos vero fecerunt sedere super scamnum ante dominas.
93Herbertus Turrium in Sardinia, De miraculis, 185, 1329C
Hic itaque per quatuor dietas a Claravalle remotus, eadem die et hora qua praedictus Dei famulus de mundo migravit, somnolentia pressus praeter consuetudinem, super scamnum obdormivit.
94Hermannus S Martini Tornacensis, Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis, 180, 0056B
Sic ergo novem suspensis, cum decimus superesset, comes ei iussit, ut funem ultra trabem iaceret, et super scamnum stans de ipso fune laqueum in collo suo aptaret.
95Hermannus S Martini Tornacensis, Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis, 180, 0056C
Quo facto, comes scamnum pede longius propellens eum duobus cubitis a terra pendentem reliquit; sicque cum viris domum regressus, rursus a parentibus eorum exoratus: Eia, inquit, egredimini et eos educite, eductosque ne aliquid ulterius in terra mea capiant admonete.
96Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 12, XLIV; 80 (auctor 340-420)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum: Cum faber incertus scamnum faceretne Priapum.
97Horatius Flaccus, Satyrarum libri, 1, 8; 1 (auctor 65BC-8BC)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse Deum.
98Hugo de Cleeris, Commentarius de maioratu et senescalcia Franciae, 163, 1036B
Cum autem die suae coronae ad mensas rex discubuerit, scamnum pulcherrimum fulcro pallio aut tapeto coopertum senescallus praeparabit, ibique comes quousque fercula veniant sedebit.
99Hugo de Folieto, De claustro animae, 176, 1096C (auctor 1096-1172)
Sed quandoque sedet super fenum, quandoque super scabellum, quandoque super scamnum, quandoque super cathedram.
100Hugo de Folieto, De claustro animae, 176, 1096C (auctor 1096-1172)
Cum vero sedet super scamnum, novissimum eligat locum, ut audiat: Amice, ascende superius (Luc. XIV) , ne cum rubore descendat et audiat: Da huic locum (ibid.) . Qui humilitatem sequitur, ad superiora vocatur; qui vero superba eligit, ad inferiora descendit.
101Hugo Eterianus, De haeresibus Graecorum, 202, 0287D (auctor 1177-1180)
Unum enim singula naturaliter habent motum, unamque materiam: nam una numero materia, unius formae actu susceptiva est, quod in compositionibus magis patet: unum enim lignum, non simul scamnum, mensa et paries esse potest: licet una numero species plura efficiat, ut ars aliqua et quilibet artifex plura, differentiaque conficit.
102Hyginus ps, De metatione (uel munitionibus) castrorum, 15; 1 (auctor c.250)
Dabimus itaque infra uiam principalem legatis pedaturam, quod scamnum est appellatum nec communis strigarum dictationem metationis habet propter legionum numerum incertum, quod semper latitudine a pedibus L ad LXXX obseruari debebit, prout numerus legionum effecerit; in quo tribuni cohortium praetoriarum tendere solent.
103Hyginus ps, De metatione (uel munitionibus) castrorum, 15; 2 (auctor c.250)
Similiter tribunis legionum inferius adsignari debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo uia interposita alae miliariae vel quingenariae et deinceps, prout quis tendere debebit.
104Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 740, 96; 89 (auctor c.1229-1298)
Post hoc Christophorus regi presentatur, qui iussit eum uirgis ferreis cedi et cassidem ferream et igneam in caput eius poni, deinde scamnum ferreum fieri fecit et Christophorum ibidem ligari et ignem iniecta pice succendi.
105Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 740, 96; 90 (auctor c.1229-1298)
Sed instar cere scamnum confringitur et Christophorus illesus egreditur.
106Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 990, 124; 16 (auctor c.1229-1298)
Tunc iussit eum in media ciuitate super scamnum ligari et suppositis lignis, oleo et igne incendio concremari.
107Incertus 096, Gesta regum Francorum, 96, 1447B
Quod cum Chlotario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igne consumi: inclusique in tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extentus orario suggillatus [Id est strangulatus] est, et sic postea super eos ipsa casella incensa, cum uxore et filiabus est combustus.
108Incertus 138, De successoribus S. Hidulphi in Vosago, 138, 0206A
Ipse quoque suapte praedium Petri scamnum nuncupatum, iuri nostri coenobii contradidit, cuius collatione illud ampliavit.
109Incertus 147, Benedictio abbatis monachorum, 147, 0147A
Dicti vero abbates assistentes, baculos tenentes in manibus, electus vero baculum non ferat, sed super altare ponatur, donec illum de manu episcopi recipiat, sicque sedeant in ordine super scamnum ad gradum altaris, et dicto Confiteor a pontifice, etc.
110Innocentius II, Epistolae et privilegia, 179, 0522D (auctor -1143)
Eapropter, dilecte in Domino fili Milo abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium cui, Domino auctore, servire dignosceris; sub beati Petri tutela et nostra suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum iuste et rite possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tuisque successoribus, et illibata remaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: Eamdem villam ipsius monasterii ( Moyenmoustier ) cum aliis villis sibi subiectis, videlicet Rua ( Ravon ), Werria ( La Voivre ), Visivallum ( Veseval ), ecclesiam Sancti Petri scamnum ( Pechone ) cum praedio ibi acquisito; villam quae vocatur Alba ( Blamont ); ecclesiam de Montiniaco ( Montigny ), et praedium quod ibi habetis; ecclesiam de Guineix ( Gugney ) cum praedio et hominibus quos in eadem habetis; ecclesiam de Erkelingis ( Ersing ) cum praedio; curiam de Montis ( Mont-dit-Berg ) cum appendiciis suis; apud cortem Mantonis ( Mantoncourt ) praedium quod fuit Odonis. Ecclesiam de Serris ( Serres ) cum his quae rationabiliter acquissitis; ecclesiam Riclusicortis ( Rechicourt ), ecclesiam de Corte ( Gelacourt ) et capellam de Asteravalla ( Aizerailles ); campum et partum quod Hilfridus in eadem villa vobis dono dedit: apud Manceriolas ( forte Mazerulles ) praedium cum silva et molendino; allodium de Moyen ( Moyen ) quod Draco et Robertus eidem monasterio contulerunt, et allodium quod ab ecclesia Sancti Deodati legitime acquisistis; praedium de Romoraldivilla ( Remenoville ) et allodium domini Garcirii, et apud Barbonvillam ( Barbonville ) allodium quod dedit vobis idem Garsirus; allodium quod dederunt vobis Widericus et Cono; possessiones Barbonvillae apud Manierias ( Magnières ); decimas de Avenigis et Croadis quod fuit de beneficio ipsius Mediani-Monasterii, ecclesiam de Gevoniscurte ( Givicourt ) cum capellis suis, et terram quam dedit vobis ibidem Simon de Paroya ( hodie Paroye ), et concambium de Hunaldi Masnile ( Hunamesnil ) et quod habetis apud Marsallum et Richecicortem ( Marsal et Richecourt ), et allodium apud domnum Rosvinum ( forte domnum Iuvinum, Domgevin ); curiam de Welchercha ( Veldkirch ) cum appendiciis suis; ecclesiam Beati Maximini cum capellis Beatae Mariae et Sancti Apri de Erguiseim ( nunc Krautergershim ), apud Tutelheim ( Titelheim ) mansos novem; apud Hundenisheim ( Hindesheim ) ecclesiam Beati Petri apostoli et curtem cum appendiciis suis; Uthratisheim ( Itersheim ) allodium Gerardi et Hecelini. Apud Startosheim ( Storstheim ) mansum unum. Apud Hergenseim ( Krautergersheim ) mansum unum.
111Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 199, 0830A (auctor c.1120–1180)
Docebunt hi forte, quod poeta versifice nihil dicet, nisi cognominet versum, quod faber lignarius scamnum facere nequeat, nisi scamnum aut lignum volvat in ore.
112Iohannes Aegidii Zamorensis OFM, Legende sanctorum, X, p118; 97 (auctor c.1241-c.1318)
Deinde scamnum ferreum fieri fecit et Xristoforum ibidem ligari et ignem, iniecta pice, succendi.
113Iohannes Aegidii Zamorensis OFM, Legende sanctorum, X, p118; 98 (auctor c.1241-c.1318)
Sed instar cere scamnum confrigitur et Xristoforus illesus egreditur.
114Iulianus Toletanus, Iuliani Toletani ars, p. 19, l. 248 (auctor c.680)
masculinum, ut hic magister; femininum, ut haec Musa, neutrum, ut hoc scamnum; commune, ut hic et haec sacerdos.
115Iulianus Toletanus, Iuliani Toletani ars, p. 25, l. 395 (auctor c.680)
isto modo: sicut magister sic declinanda sunt tota genera masculina, sicut Musa sic tota genera feminina, sicut scamnum sic tota neutralia, sicut sacerdos sic tota communia, sicut felix sic declinantur tota nomina omnis generis.
116Lactantius, Divinae Institutiones [CSEL], 2, 4, 1; 2 (auctor 250-325)
idcirco aput Horatium Priapus ita loquitur: olim truncus eram ficulnus, inutile lignum cam faber incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse deum.
117Lactantius, Divinarum institutionum liber II, 6, 0268B (auctor 250-325)
Idcirco apud Horatium Priapus ita loquitur: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
118Marius Victorinus, Ars, p. 70, l. 2 (auctor c.285-c.365)
in neutris autem sunt septem, e l m n r s x, ut pingue, tribunal, scamnum, lumen, marmor, nemus, audax.
119Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 295, 1; 1 (auctor fl.c.450)
M littera etiam neutra finiuntur, ut telum, scamnum.
120Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 295, 1; 2 (auctor fl.c.450)
Sed hoc animaduertamus, quoniam, quae nominatiuo i ante ultimam syllabam habent, genetiuo singulari, item datiuo et ablatiuo pluralibus, eandem geminare debent, ut lilium, folium, quoniam genetiuus aut pares syllabas nominatiuo habet, ut scamnum, scamni, aut plures, ut caput, capitis, pauciores numquam.
121Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 295; 1 (auctor fl.c.450)
m littera etiam neutra finiuntur, ut telum, scamnum.
122Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 295; 2 (auctor fl.c.450)
sed hoc animadvertamus, quoniam, quae nominativo i ante ultimam syllabam habent, genetivo singulari, item dativo et ablativo pluralibus, eandem geminare debent, ut lilium, folium, quoniam genetivus aut pares syllabas nominativo habet, ut scamnum, scamni, aut plures, ut caput, capitis, pauciores numquam.
123Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0239B (auctor 1075–c.1142)
Ernaldus, qui primogenitus erat, vir fortis et probus, quadam die, dum apud Monasteriolum iocaretur, et cum quodam iuvene luctaretur, forte super acutum scamnum lapsus est, confractisque tribus costis, post tres dies defunctus est.
124Ovidius Naso, Ars amatoria, 2; 96 (auctor 43BC-17)
Nec dubita tereti scamnum producere lecto, Et tenero soleam deme vel adde pedi.
125Papias, Ars grammatica, 4, 6; 22 (auctor fl.c.1100)
23 In nus, na, num, siue habeant aliam consonantem ante n siue non, et ita quod abiciant n, et in lus, la, lum si non habent geminatam l, et in er, ra, rum, in ellus, ella, ellum faciunt, ut "geminus, gemina, geminum, gemellus, gemella, gemellum", "bonus, bona, bonum, bellus, bella, bellum", "asinus, asellus", "catena, catella", "pugnus, pugillus", "signum, sigillum", "agnus, agnellus" (quod n seruat differentie causa), "scamnum, scamellum", "anulus, anellus", "oculus, ocellus", "tabula, tabella", "capulum, capellum"; "tener, tenera, tenerum, tenellus, tenella, tenellum", "liber, libellus", "libra, libella","cerebrum, cerebellum","sacer, sacra, sacrum, sacellus, sacella, sacellum", "umbra, umbella", "puera, puella"; et omnia habent e penultimam.
126Petrus Alphonsus, Disciplina clericalis, 157, 0693D (auctor 1062-1110)
At Nediu ait: Cum videris eum huc et illuc aspicientem et terram manibus verberantem et a sua sede surgentem et scamnum super quod sedet manu rapientem, tunc scias eum esse insanum, et nisi tibi et tuis provideris, caput fuste dolabit.
127Petrus Alphonsus, Disciplina clericalis, 157, 0693D (auctor 1062-1110)
Talibus dictis Nediu sequenti die magistri sui forfices secreto abscondit, at incisor quaerens forfices et non inveniens coepit manibus terram percutere et huc et illuc aspicere et a sua sede surgere et scamnum super quod sedebat manu dimovere.
128Petrus Amelius, Ordo Romanus XV, 78, 1356D
Item mensam, scamnum, non tamen capsam, nisi esset aperta totaliter desuper.
129Petrus Cluniacensis, Statuta Cluniacensia, 189, 1040C (auctor 1092-1156)
LV. Statutum est ut conventus, qui, domno abbate in capitulum veniente, ex antiquo more non solum ei assurgere, sed et per omnes inferiores gradus ad terram usque descendere solebat, assurgat quidem reverenter, sed scamnum subpedaneum descendendo non transgrediatur.
130Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 1248B (auctor c.1130-1215)
Ita desinit esse hoc scamnum, quando in partes dissolvitur.
131Pompeius, Pompeius in artem Donati, p. 160, l. 29 (auctor c.500)
ut puta hic magister masculinum est, haec Musa femininum est, hoc scamnum neutrum est, hic et haec sacerdos commune est.
132Pompeius, Pompeius in artem Donati, p. 162, l. 1 (auctor c.500)
item um syllaba dedicata est generi neutro, scamnum tectum; et inuenitur tamen non numquam alterius generis in eadem syllaba terminatum nomen.
133Pompeius, Pompeius in artem Donati, p. 194, l. 6 (auctor c.500)
quem ad modum hoc scamnum huius scamni huic scamno hoc scamnum, sic habes et hoc declinare, hoc iugerum huius iugeri; non huius iugeris, sed huius iugeri.
134Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, p. 110 (vol. 1), l. 26 (auctor c.500)
alia uero e habent in paenultima, nisi sit, quod superius docuimus, paenultima primitiui naturaliter longa, ut bonum bellum, geminum gemellum, scamnum scamnellum.
135Pseudo Asper, Ars maior, p. 550, l. 40 (auctor c.450)
genera nominum sunt quinque, masculinum, ut hic Cato, femininum, ut haec Porcia, neutrum, ut hoc scamnum, commune aut duobus generibus, ut hic et haec fortis, aut tribus, ut hic et haec et hoc elegans, promiscuum, in quo aut masculina sunt semper, ut coruus turdus, aut semper feminina, ut aquila cornix.
136Pseudo Augustinus, Regulae, p. 498, l. 31 (opus c.450)
simili declinatione et haec omnia procurrunt, ut telum tectum scamnum bellum monstrum portentum oppidum carpentum uenenum damnum bonum malum magnum pessimum paruum frumentum medicamentum membrum forum metrum porrum tignum plaustrum claustrum instrumentum oliuetum uinetum palmetum quercetum esculetum lauretum argumentum sacrum testamentum iugerum uinum, sed in numero tantum singulari (uina enim poetae dixerunt et Cicero rarius); sic oleum hordeum triticum ferrum uiscum aurum argentum plumbum stagnum uitrum electrum et talia, quae ad pondus ueniunt uel mensuram.
137Pseudo Caper, De orthographia, p. 95, l. 2 (opus c.450)
illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud.
138Pseudo Caper, De orthographia, p. 102, l. 6 (opus c.450)
idem correpte neutri est et ad rem refertur, ut idem scamnum et idem rus.
139Pseudo Probus, De nomine, p. 61, l. 2 (opus c.750)
nominatiuus finitur litteris tredecim: uocalibus quinque, id est a e i o u, ut Sisenna monile sinapi Cicero ueru, semiuocalibus sex, id est l m n r s x, consul scamnum flumen Caesar Liuius silex, mutis duabus, id est t et c, ut caput lac; genetiuus tribus, id est s i e, ut Catonis magistri Musae; datiuus tribus, id est i o e, ut agili docto scholae; accusatiuus quattuor, id est m s t e, ut hominem funus caput monile; uocatiuus septem, a e i m r x o, ut Musa monile Liui scamnum Caesar silex Cato, sed in generibus neutris similis est nominatiuo; ablatiuus terminatur uocalibus quinque, ut ab hac schola ab hoc monile ab hoc agili ab hoc docto ab hoc ueru, item m s et r, ut nequam nugas instar.
140Pseudo Probus, De nomine, p. 72, l. 17 (opus c.750)
tripertita forma est, quae in neutris nominibus inuenitur, in quibus similes sunt nominatiuus accusatiuus uocatiuus, ut est scamnum scrinium, datiuus et ablatiuus scamno et ab hoc scamno.
141Pseudo Sergius, Explanationes in artes Donati, p. 488, l. 8 (auctor c.500)
item inanimalia, hoc est quae animam non habent, scamnum cathedram lectum, aut quae incorporalia sunt, ut dignitas gloria.
142Pseudo Sergius, Explanationes in artes Donati, p. 488, l. 10 (auctor c.500)
si enim non uideam scamnum aut cathedram, sed tantum audiam, necesse est ut eius rei notitia ad animum ueniat.
143Pseudo Sergius, Explanationes in artes Donati, p. 544, l. 24 (auctor c.500)
ternaria est, cum nominatiuus accusatiuus uocatiuus sociantur in declinationibus, ut scamnum scrinium, item datiuus et ablatiuus, ut huic scamno et ab hoc scamno.
144Pseudo Victorinus, Victorini siue Palaemonis ars, p. 196, l. 16 (auctor c.550)
a e i o u l m n r s x c t, {exemplum} ut tabula, monile, frugi, ratio, genu, mel, scamnum, flumen, arbor, flos, nox, allec, caput.
145Rabanus Maurus, Commentaria in librum Sapientiae, 109, 0735D (auctor 780-856)
Super quo et Flaccus scribit in satyderidens simulacra gentilium Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
146Rabanus Maurus, De clericorum institutione, 107, 0394B (auctor 780-856)
Artium enim caeterarum quibus aliquid fabricatur, vel quid remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio: harum ergo cunctarum artium de praeteritis faciunt experimenta, etiam futura coniicienda.
147Rogerus Baco, Opus maius, 3, 9; 7 (auctor c.1214–1294)
Malum autem Graecum est, ut infert; et certum est quod est Graecum, licet secundum morem Latinorum aliquantulum aliter prolatum, quia nulla dictio apud Graecos terminatur in m literam, sed in n; et Latinus consuevit terminare dictiones suas in m, ut scamnum, lignum, bomum et huiusmodi.
148Thomas Aquinas, Commentaria in octo libros Physicorum, 8, 8, 1; 8 (auctor 1225-1274)
Et quia in secundo dixerat quod illa moventur naturaliter, quorum principium motus in ipsis est per se, et non secundum accidens; ex quo posset videri quod id quod est in potentia tantum calidum, cum fit calidum, non movetur naturaliter, tanquam principio activo motus exterius existente: quasi ad hanc obiectionem excludendam subiungit: cum habeat principium huiusmodi in seipso, et non secundum accidens; quasi dicat quod ad hoc quod motus sit naturalis, sufficit quod huiusmodi principium, scilicet potentia, de qua fecerat mentionem, sit in eo quod movetur, per se et non per accidens, sicut scamnum est potentia combustibile, non inquantum est scamnum, sed inquantum est lignum.
149Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 99; 15 (auctor 1225-1274)
Quod autem est in potentia ad fieri et esse alicuius, est materia eius, sicut lignum se habet ad scamnum.
150Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 104; 3 (auctor 1225-1274)
Sed quod ex ligno fiat scamnum, vel ex caeco fiat videns, non est in potentia naturali.
151Thomas Aquinas, Primae redactiones Super De Trinitate, 1, 1, 3; 24 (auctor 1225-1274)
5Praeterea, illud, quod non indiget aliqua praecedenti operatione ad hoc quod circa ipsum sit operatio alicuius operantis, prius cadit sub operatione illius operantis quam hoc quod indiget aliqua operatione alia, sicut lignum iam dolatum prius cadit sub operatione facientis scamnum quam lignum adhuc dolandum.
152Thomas Aquinas, Quaestiones de quolibet, 8, 2, 1; 20 (auctor 1225-1274)
Quoddam enim est patiens quod in nullo cooperatur agenti; sicut lapis cum sursum proiicitur, vel lignum cum ex eo fit scamnum.
153Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 3, 3, 13; 30 (auctor 1225-1274)
Potest tamen aliquis hoc vel illud per voluntatem facere, sicut artifex scamnum vel arcam, et iterum facere ea et a faciendo cessare; ignis vero non potest nisi calefacere, si subiectum suae actionis adsit; nec potest aliud inducere in materiam quam effectum similem sibi.
154Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 5, 5, 1; 79 (auctor 1225-1274)
Et differunt agibilia a factibilibus, quia factibilia dicuntur illa quae procedunt ab agente in exteriorem materiam, sicut scamnum et domus: et horum recta ratio est ars; sed agibilia dicuntur actiones quae non progrediuntur extra agentem, sed sunt actus perficientes ipsum, sicut caste vivere, patienter se habere, et huiusmodi: et horum recta ratio est prudentia.
155Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 12, 12, 8; 52 (auctor 1225-1274)
ad 5 Ad quintum dicendum, quod actio non attribuitur instrumento, sed principali agenti; sicut scamnum non dicitur effectus serrae, sed carpentarii.
156Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 25, 26, 1; 6 (auctor 1225-1274)
- Sed contra: instrumentum non complet actionem instrumentalem nisi exercendo actionem naturalem; sicut aqua Baptismi sanctificat animam lavando corpus, et serra facit scamnum secando lignum.
157Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 27, 27, 4; 116 (auctor 1225-1274)
Haec enim est ratio instrumenti, in quantum est instrumentum, ut moveat motum; unde, sicut se habet forma completa ad per se agentem, ita se habet motus quo movetur a principali agente, ad instrumentum, sicut serra operatur ad scamnum.
158Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 3, 3, 2, 1; qc. 3 co. (auctor 1225-1274)
Media probatur per hoc quod philosophus dicit, 15 de animalibus: vir dat animam, formam, et principium motus; femina dat corpus et materiam; sicut accidit in lacte coagulato, quod corpus exit ex lacte, et coagulatio ex coagulo; et post pauca subdit: manifestum est quod mas est operans, et femina patens; sicut erit scamnum ex carpentario et ligno.
159Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 3, 3, 2, 1; qc. 3 co. (auctor 1225-1274)
In ligno enim non est potentia naturalis ut ex eo fiat scamnum, cum per agens naturale in actum non compleatur: similiter nec in limo terrae ut ex ea fiat homo; unde quod inducitur, non est simile.
160Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 41, 3; 29 (auctor 1225-1274)
Hoc autem interest inter generationem veram, per quam aliquis procedit ut filius, et factionem, quod faciens facit aliquid de exteriori materia, sicut scamnum facit artifex de ligno; homo autem generat filium de seipso.
161Thomas Aquinas, Summa Theologiae, III, 19, 1; 39 (auctor 1225-1274)
Sicut securis operatio secundum propriam formam est incisio, secundum autem quod movetur ab artifice, operatio eius est facere scamnum.
162Thomas Aquinas, Summa Theologiae, III, 19, 1; 41 (auctor 1225-1274)
Sed illa operatio quae est rei solum secundum quod movetur ab alio, non est alia praeter operationem moventis ipsum, sicut facere scamnum non est seorsum operatio securis ab operatione artificis.
163Thomas Aquinas, Super Evangelium S. Ioannis lectura, 1, 2; 111 (auctor 1225-1274)
Sicut cum dico carpentarius facit scamnum per securim, quae non est causa carpentario quod operetur, sed ponimus esse causam quod scamnum fiat ab operante.
164Thuanus Iacobus Augustus, Historiae Sui Temporis, 2, 1, 1; 251 (auctor 1553-1617)
hominis LX circiter annos nati manibus post tergum reuinctis ad scamnum alligati vmbilico scarabeum testa tectum admouent, qui fodicare ac rodere nunquam desiit, donec in eius aluum penetrauit, et ita miserum captiuum truculento et inaudito mortis genere enecauit.
165Thuanus Iacobus Augustus, Historiae Sui Temporis, 2, 1, 12; 365 (auctor 1553-1617)
Regina, quasi facti ignara, ad tumultum excitata, mittit, qui quid rei esset, inspicerent; concursuque statim ab attonita multitudine facto, corpus, reginae iussu super scamnum inuersum extentum per baiulos in palatium defertur, vbi illud omnium suae aetatis formosissimum diu et auide spectasse dicitur, nullo in alterutrum indicio seu doloris seu laetitiae signa prodente.
166Varro, De lingua Latina, 5, 35, 168; 12 (opus 47BC-45BC)
Qua simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum, in altiorem, scamnum.
167Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 1, 63; 51 (auctor c. 1190-1264)
Scamnum, a scandendo, quia lecticis altioribus supponitur.
168Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 12, 26; 5 (auctor c. 1190-1264)
Haly Abbas Liber regalis Hali ubi supra [in practica sermone I] Mulier adveniente partu, modo deambulet, modo sedeat super scamnum.
169Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 14, 124; 11 (auctor c. 1190-1264)
Itaque hic cognoscitur si conceptio propter masculum aut feminam ablata sit: sedeat mulier super scamnum et pannis operta suffumigetur; si quidem ad os et ad nares suffumigatio perforet, non ipsa in culpa, sed masculus est: si enim os vulve clausum esset, et ora venarum unde sperma transit ad vulvam, et menstrua; suffumigatio corpus muliebre non perforaret: similiter et si ibidem esset humiditas, extingueretur fumus, sicut calor spermatis extinguitur: si nimius calor, fumus dissolveretur ac dispergeretur.
170Wilhelmus Hirsaugiensis, Constitutiones Hirsaugienses, 150, 0958D (auctor 1068-1091)
Et si procumbendo oratur, ipse super scamnum, quod ante pedes positum est, sustentatur.
171Wilhelmus Hirsaugiensis, Constitutiones Hirsaugienses, 150, 0958D (auctor 1068-1091)
Si ad sinistrum, ulnas ponit super scamnum; item versus ad latus dextrum.
172Wilhelmus Hirsaugiensis, Constitutiones Hirsaugienses, 150, 0999A (auctor 1068-1091)
Deinde coopertorio ad inferiorem partem lecti reiecto scamnum ascendit, et introlatus, ut convenienter lecto insidere possit, se praeparat, et tunc manus ad latera, non versus pedes extrahens se discalciat: ita tamen, ut crus cruri non superponat.
173Wilhelmus Hirsaugiensis, Constitutiones Hirsaugienses, 150, 1000C (auctor 1068-1091)
Quotidie matutinali missa audita in capitulum fratrum veniunt, ibique super scamnum et scabellum, quae sunt in dextra parte prope ostium sedent, nullo se intermiscente, nisi solo illorum magistro.
174Wilhelmus Hirsaugiensis, Constitutiones Hirsaugienses, 150, 1101C (auctor 1068-1091)
* Omni sabbato post nonam et in Quadragesima post coenam, panni fratrum noviter abluti ponuntur in claustro super scamnum, quod est prope cellarium.
175Wilhelmus Hirsaugiensis, Constitutiones Hirsaugienses, 150, 1118B (auctor 1068-1091)
Si sedens super pavimentum ad formas, ad scamnum, vel ad aliud se acclinat sustentaculum, si crura protendit, vel contrahit.
176Wolfero Hildesheimensis, Vita S. Godehardi, 141, 1174B
16. Quadam igitur nocte, ut semper per triginta iam annos consuevit, post primam tantum noctis quietem ecclesiam ingrediens, psalmodiae caeterisque talibus officiis intentus, pernoctabat; sed et post matutinas in incoepto decreto perstabat: iamque aurora irradiante, modice dormitans cubiculum intravit, seque super scamnum tantum inclinans huiusmodi somnium vidit.