'sideratio' - search in All Authors, Showing 1 to 4 of 4 hits

1Balde Iacob, Solatium Podagricorum, 1, 13; 4 (auctor 1604-1668)
Non fuit inflammatio exterior; non ignis Antonianus; non erysipelas; non carbunculus; non alia sideratio.
2Giordano Bruno, De monade numero et figura, 11, p9, 1; 5 (auctor 1548-1600)
Ipsa sunt EHIEH, HOCMA, BINAH, KEIHER, NEZAH, HOD, TYPHERETH, GEBURAH, MALCUTH, HESED. Hinc et decem quaestionum numero, omnis rerum et intentionum inquisitio, inventio, et iudicium definitur. 1. UTRUM, sub qua sunt tres differentiae: Prima affirmati et negati; Secunda crediti et dubitati; Tertia certi, rati, et ficti seu apparentis. 2. QUID sub qua sunt, Primo quid nomen; Secundo quod genus; Tertio quae essentia propria seu differentia. 3. QUANTUM, sub qua sunt, Primo Momentum, Secundo Numerus, Tertio Magnitudo. 4. QUALE, sub qua sunt, Primo naturales facultates, Secundo habitus et dispositiones, Tertio actus interni ut contemplationes, passiones, et externi ut figurae. 5. QUARE, sub qua sunt, Primo Causaliter, Secundo effectualiter, Tertio Finaliter. 6. QUATENUS, sub qua sunt, Primo Est, Secundo Potest, Tertio Agit. 7. QUANDO, sub qua sunt, Primo Duratio seu rei vita, Secundo Sideratio seu constitutio caeli, Tertio Ordo seu vicissitudinis ratio. 8. UBI, sub qua sunt, Primo ut in principio et conservante, Secundo ut in genere, loco, et patria, Tertio ut in partibus et subiecto vel toto. 9. QUOMODO, sub qua sunt, Primo sub alio, Secundo in se, Tertio ad aliud. 10. QUO, sub qua sunt, Primo concomitans, Secundo Possessum, Tertio Medium, via, et instrumentum.
3Plinius maior, Naturalis historia, 17, 37; 11 (opus c.78)
communis vermiculatio et sideratio ac dolor membrorum, unde partium debilitas, societate nominum quoque cum hominis miseriis.
4Plinius maior, Naturalis historia, 17, 37; 19 (opus c.78)
[222] Sideratio tota e caelo constat.