'sine' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 134201 hits      Show next 500

Nor id , p7, 7 found in
Nor id , p7, 11 found in
Nor id , p8, 7 found in
Nor id , p12, 9 found in
5Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1344D (auctor fl. 1130)
Si quis tamen humile pusilli consilium non aspernatur, hoc divini corporis mysterium nullatenus ratione discutiat, sed evangelicae auctoritati sine dubitatione credat.
6Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0462B (auctor c.945–1004)
Et primum de fide mea discutiendum exopto, sine qua salvus esse non potero, ut mea examinatione alii proficiant, vel mea obtestatione se in haeresim cecidisse cognoscant, a qua conentur quantocius erui: ne in ea usque ad mortem manendo fiant stipula diaboli; nam quicunque de Deo, de religione, de communi statu sanctae Ecclesiae aliter credit quam Christus docuit, aut sub sanctis apostolis catholica Ecclesia tenuit, suisque successoribus tenendum tradidit, non catholicus vel fidelis, sed plane haereticus existit.
7Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0463B (auctor c.945–1004)
Sciendum quippe est quod sacerdos quotidie inter missarum solemnia non pro haereticis vel schismaticis, sed pro orthodoxis tantum atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus Deo supplicans intercedit, a qua nimirum supplicatione alienus existit qui in verbo vel opere se ab eorum unanimitate superbiendo dividit; qui vero se peccatis obnoxium vel fide dubium humiliter confitetur, portandus et corrigendus est non ut extraneus, sed ut frater, quia nec dum partem suam posuit cum hypocritis, praesertim cum et Petrus princeps Ecclesiae Deum negaverit, et Thomas in fide dubitaverit; siquidem ex utroque sexu fidelium tres ordines, ac si tres gradus, in sancta et universali Ecclesia esse novimus; quorum licet nullus sine peccato sit, tamen primus est bonus, secundus melior, tertius est optimus.
8Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
An aliquis usus est igne sine ea, qua nutritur, fomenti materia?
9Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
Quis mel sine dulcedine?
10Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
quis absinthium sine amaritudine deprehendit?
11Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0466B (auctor c.945–1004)
Sic quoque talis negotiatio bona aestimatur, cum pro certo mala sit, quia turpis lucri gratia contingit: de qua re adeo consuetudo inolevit, ut hoc iam credatur sine peccato fieri.
12Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0469A (auctor c.945–1004)
Novi enim quam austerus in Letaldo Miciacensi monacho fuerit, quem oblitus reverentiae sacerdotalis iniuriose et sine ullis legibus tractavit; qui si epistolam Gregorii ad Lupum abbatem legisset, profecto nunquam tantum facinus perpetrasset: « Quoniam multae, inquit, occasiones in deceptatione religiosarum personarum a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, presbyterum praedictae Ecclesiae nullomodo privandum deponendumque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente; unde necesse est ut, si qua contra eum huiusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis causam examinet, sed adhibitis sibi coepiscopis suis subtili investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer iudicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire aut innocentem possit absolvere.
13Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0470B (auctor c.945–1004)
Aut sine authentica degradatione presbyter vel episcopus cessabit ab officii sui munere?
14Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0424A (auctor c.945–1004)
Et infra: Proinde his fraternitatem vestram hortamur affatibus, ut a monasterii molestia se sine aliqua excusatione contineat, et quae eis sunt diutius custodita, nullius occasionis tentet usurpatione convellere, sed cuncta illibate et sine aliqua studeat refragatione servare; et plus sibi in eodem monasterio, quam, praedecessoribus suis licuit, noverit non licere.
15Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0437B (auctor c.945–1004)
Denique Acephalorum haeresis, quae nunc exorta est, cum Saterris damnanda est: quoniam sine capite regnant, sine patre spiritali, contra ius fasque naturae suos fratres dilaniant, et mordentes pacem praedicant, cum nullum genus animalium saeviat nisi in dispar feris.
16Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0446A (auctor c.945–1004)
Sed si qua forte causa inter Ravennatem et praefatum monasterium evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud electos a partibus timentibus Deum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur.
17Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0446A (auctor c.945–1004)
Defuncto vero abbate non extraneus, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua ordinetur.
18Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0446D (auctor c.945–1004)
» Ut privilegia et ordinationes et decreta beati Gregorii et aliorum sanctorum sine aliqua refragatione serventur: « Bonifacio primo defensori (ID., ibid.
19Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447A (auctor c.945–1004)
» Et post aliqua: « Haec itaque institutionis nostrae decreta, quae pro defensorum sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione servari, sive quae scripto decrevimus, seu quae in eis in nostra praesentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum vel partem vel ex qualibet occasione convelli decernimus, vel mutari: nam nimis est asperum et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quacunque rationis excusatione, ut quae bene sunt ordinata rescindere, et exemplo suo docere caeteros sua quandoque posse constituta dissolvere.
20Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447B (auctor c.945–1004)
Proinde his fraternitatem vestram hortamur affatibus, ut, si ita est, ab eius se molestia sine aliqua excusatione contineat, et quae eis sunt diutius custodita, nullius occasionis tentet usurpatione convellere, sed cuncta illibate et sine aliqua studeat refragatione servare, et plus sibi in eodem monasterio, quam praedecessoribus suis licuit, noverit non licere.
21Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447C (auctor c.945–1004)
Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulissae, necesse est ut, si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis debuerat magis munificentia demonstrare.
22Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447D (auctor c.945–1004)
Quidquid vero extra parietes eiusdem ecclesiae esse potuerit, ad iura monasterii sine difficultate aliqua revertatur; quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii de iure eius quolibet titulo segregari.
23Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0447D (auctor c.945–1004)
Quapropter donationem eiusdem terrae, quae contra rationem facta est, sine aliqua restitue contradictione.
24Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448B (auctor c.945–1004)
Et ideo, quoniam Stephanus abbas monasterii Sancti Marci quod constitutum iuxta muros Spolitanae civitatis esse dignoscitur, questus nobis est Massam Veneris in provincia Campaniae sitam territorio Minturnensi, quam ei beatae memoriae decessoris nostri Benedicti redditam praeceptione cognovimus, ab ecclesia nostra nunc indebite retineri; idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut, si manifeste ab ecclesiae nostrae hominibus detinetur, in iure eam praedicti monasterii sine aliqua mora vel altercatione restituas.
25Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448B (auctor c.945–1004)
Si vero non a nostris, sed a quibusdam forsitan extraneis detinetur, strenua te agere sollicitudine volumus, ut in iure modis omnibus memorati debeat monasterii reformari, quatenus et ipsum quod suum est te sollicitante sine aliqua fatigatione recipiat, et alter de dispendio monasterii iniuste lucrum non habeat.
26Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0450D (auctor c.945–1004)
« Si diaconus vel subdiaconus futurus non habeat uxorem, secundum ea quae superius exposuimus, sibi coniunctam, non aliter consecretur nisi prius a consecratore interrogatus promiserit posse post consecrationem et sine legitima uxore caste vivere, non concedendo consecratore tempore consecrationis diacono vel subdiacono futuro permittere ut post consecrationem uxorem accipiat.
27Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0451D (auctor c.945–1004)
Qui enim litteras non scit, clericus esse non potest: doceantur et presbyteri et diaconi sacras orationes et ecclesiasticos canones: quos scilicet consecrari oportet sine reprehensione, sine contradictione, sine pecuniarum datione, liberatos tam officiali quam curiali conditione, nisi forte secundum observationem quam in primo capite praesentis constitutionis exposuimus.
28Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452D (auctor c.945–1004)
» De presbyteris constituendis statutum est: « Ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet Ecclesiis nec constituantur nec expellantur, et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in Ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiiciant.
29Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456C (auctor c.945–1004)
» Idem in eodem libro: « Sint igitur et virgines episcopi, casti, mundi, et pergant viam sublimitatis; pede humilitatis sequantur Christum, tenendo perseveranter quod voverunt ardenter, ita ut professi hac servata integritate, caeteris etiam moribus congruant, sine quibus procul dubio otiosa et inanis manet virginitas.
30Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456D (auctor c.945–1004)
Curam enim mundi coniugalis copula gignit, Paulo docente, dum dicit « Volo autem vos sine sollicitudine esse.
31Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456D (auctor c.945–1004)
Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Domino.
32Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0458D (auctor c.945–1004)
Quam rarum sit uxorem sine his vitiis invenire, novit ille qui duxit uxorem.
33Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0545D (auctor c.945–1004)
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro de regione quinta Caput tauri, sedit anno 1. mensibus 2. diebus 24. Hic propterea quia communicavit cuidam diacono Thessalonicensi nomine Photino, qui communis erat Acatio sine consilio Episcoporum, presbytororum, vel clericorum Ecclesiae Catholicae, suspenderunt se ab eius communione.
34Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0549D (auctor c.945–1004)
SILVERIUS, natione Campanus, ex patre Hormisda Episcopo Romano, sedit anno 1. mensib. 5. dieb. 11. Hic levatus est a tyranno Theodato sine deliberatione decreti.
35Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0563B (auctor c.945–1004)
Hic post multorum annorum curricula Episcopum Turritanae Ecclesiae, quem sine auctoritate Romani Pontificis fecerat Citonatus Archiepiscopus Caralitanus sub ditionem eiusdem Ecclesiae redintegravit atque firmavit.
36Abbo Floriacensis, Praefatio commentarii in cyclum Victorii, 139, 0571A (auctor c.945–1004)
Cum enim ut filii patri servirent, liberaliter et sine invidia, non ad oculum, sed alter alteri in meo servitio praeferret, ingratus esse potui; si spretis eorum suggestionibus, apparuissem immemor accepti beneficii: qui ex quo illis praecordialiter adhaesi, semper mea commoda ex eorum comparavi commodis.
37Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523A (auctor c.945–1004)
Quam etsi inter tot religiosae vitae viros, Deo auctore, perfero, qui me quasi seipsos diligunt, ut ipsa re coniicio; non tamen voti impos, sine dolore recordari valeo, quod illius mei spiritalis alumni in praesentiarum corporali praesentia minime perfruor, quae aliquando perfruenti erat vita ipsa dulcior.
38Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523B (auctor c.945–1004)
Nunc quia ita contigit per obedientiam, quae melior est victimis, non solum fratrum cum quibus moror imperiis deservire gestio, verum etiam quibusque huius insulae iuxta modulum meae parvitatis desidero prodesse, quoniam non sine divino constat moderamine gestum quod, sedatis fluctibus marinae tempestatis, ad id deveni exsilii cum mira tranquillitate tam vasti aequoris; ubi dum quibusdam studiorum occupationibus detineor, levior sit calamitatis miseria quam tolero, quandoquidem benevolentia eorum cum quibus habito ad id me compellit ut non solum pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere, sed etiam ultra vires velle.
39Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0527D (auctor c.945–1004)
Sed t in eadem syllaba, praecedente consonante, sonat expresse ut fest, est, et nonunquam sine consonante causa differentiae, maxime dum sequitur vocalis in altera parte orationis.
40Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0527D (auctor c.945–1004)
Nos quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione leves, cum aspiratione asperas facit, id est c, p, t, quarum medium obtinent tres reliquae ipsarum mediarum voces in dictionibus positarum, exprimimus sono levium, dum in finibus partium sunt Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas, ut ad sonum c et g prope eodem modo collidatur palato plectrum linguae, ad sonum p, b vix distinguatur pulsus in labrorum agitatione, a sonum t et d satis parvam differentiam faciat, dum resilit a dentibus summitas linguae; sicque fit ut etiam per se positae inveniri possint, quandoquidem dicimus quingenti pro quincenti, et actus pro agtus, et scriptus pro scribtus, et attinet pro adtinet, et id genus plurima.
41Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0528C (auctor c.945–1004)
Quod si post g idem quis fecerit, proponimus unde sit imperitia notabilis; et stultum est dicere pingue pro pinge, et lingue pro linge, et ut Servio placet in IX Aeneidos, ungue pro unge, unde et ungentum sine u dicit esse cum g; sicut et q tunc tantum pinguem sonum habeat, si ei v ante alteram vocalem adhaereat, qua amissa, g quidem permanet, sed q manere non valet; quin in c transit, statim ut u ante alteram vocalem perdiderit, ut sequor, secutus.
42Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0519B (auctor c.945–1004)
Sed de hoc sancto martyre aestimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua; quando quidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt, extollant catholici Patres suae relationis indiculo, de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
43Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0477C (auctor 1000)
Unde ex libris, qui ex conciliis sui temporis effecti sunt cum subiectione episcoporum, quanta facile est reperiri, expressum libro II, cap. 1 (Concil. Paris. VI), post aliqua: « Iustitia regis est, neminem iniuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum iudicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et peierantes vivere non sinere, ecclesias defensare, pauperes eleemosynis alere; iustos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et iuste contra adversarios defendere; per omnia in Dec vivere, prosperitatibus non elevare animum, cuncta adversa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum.
44Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0479C (auctor 1000)
Proinde de his fraternitatem vestram hortamur affatibus, ut, si ita est, ab eius se molestia sine aliqua excusatione contineat, et quae ei sunt diutius custodita nullius occasionis tentet usurpatione convellere; sed cuncta illibate et sine ulla studeat refragatione servare, et plus sibi in eodem monasterio quam praedecessoribus suis licuit, noverit non licere.
45Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0482B (auctor 1000)
Nam Cicero in rhetoricis harum similitudinem ac differentiam ita definitione pandere non supersedit (CIC. lib. II, de Invent.) « Consuetudinis ius esse putatur id quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobarit.
46Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0482C (auctor 1000)
Porro quosdam comperimus, qui nec bonis moribus per consuetudinem, nec ullis legibus se subditos arbitrentur; et qui sine lege vivunt, sine lege peribunt.
47Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0483A (auctor 1000)
Quem rursus per subscriptionem nostram decrevimus, ut iuxta priscorum Patrum synodalem sententiam nullus virorum sine concilii examinatione deiiciendum quemlibet presbyterum vel diaconum audeat.
48Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0484D (auctor 1000)
Nullus igitur ultra audeat de redditibus, rebus, vel chartis dicti monasterii, vel de loco aliquo, qui ad eum pertinet, quocunque modo, qualibet excusatione minuere, nec immissiones dolosas aliquas facere, sed si qua forte causa inter Ravennatem ecclesiam et praefatum monasterium evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud electos a partibus timentes Deum, sine voluntaria dilatione mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur.
49Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0485A (auctor 1000)
Defuncto vero abbate, non extraneus, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate congregatio elegerit, et qui electus fuerit, sine dolo vel venalitate aliqua ordinetur.
50Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0489D (auctor 1000)
Et ideo necesse est ut, si quid indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis magis debuerat munificentia demonstrare.
51Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0490A (auctor 1000)
Et ideo, praeter id quod circumdant parietes ecclesiae, volumus ut in iura monasterii sine aliqua difficultate revertatur, quia nec mundanarum legum nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii de iure eius quolibet titulo segregari.
52Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0490A (auctor 1000)
Quapropter donationem eiusdem terrae, quae contra rationem facta est, sine aliqua restitue contradictionem.
53Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0492C (auctor 1000)
» Item, cap. 2 (Ibid.): « Cum saepe sit solitum etiam illa quae non debentur, prece supplicationis et vi quodammodo extorquere doloris, quanto magis sine obstaculo non cedi debent exquisita simul et ordine iuris et dolore compassionis?
54Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0493C (auctor 1000)
« Volumus ut quidquid ecclesiae tuae ex redditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconibus ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere, et unicuique, ut meritum laboris exegerit.
55Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0494B (auctor 1000)
» Item ex concilio Coloniae, cap. 56: « Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica.
56Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0494B (auctor 1000)
Anathema autem sine consensu archiepiscopi et episcoporum praelata etiam evangelica admonitione nulli imponat, nisi unde canonica doceat auctoritas, quia anathema aeternae mortis est damnatio, et nonnisi pro mortali debet imponi crimine, et illi qui aliter non potuerit corrigi.
57Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0496A (auctor 1000)
Qui ergo ignorantia lapsos se esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut, sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio perseverent, si tamen post haec continentes se studuerint exhibere.
58Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0497C (auctor 1000)
Quod vero ipse imperator fecerit, si canonicum est, sequimur; si vero canonicum non est, in quantum sine peccato nostro possumus, portamus.
59Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0498B (auctor 1000)
Bonarum quippe mentium est ibi aliquo modo culpas suas agnoscere ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa.
60Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0498B (auctor 1000)
Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis actum est ut esuriamus.
61Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0498B (auctor 1000)
Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quae naturaliter accidit; sed tamen quod natura ipsa vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo seipsam, qualis per iudicium facta sit humana natura, cognoscit, ut homo, qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus.
62Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0506C (auctor 1000)
Usque adeo autem hoc insolevit malum, ut iam quasi ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur iura, sententia ipsa venalis sit, et nulla iam causa possit esse sine causa.
63Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0732C (auctor fl. 923)
Certabant plures alii fossata studere, Quae circa resident illam, sulcosque replere; Hinc glebas specubus frondesque dabant nemorosas, Atque suo segetes etiam fetu viduatas, Prata simul, virgulta quoque, et vites sine gemmis, Hincque senes tauros pulchrosque boves vitulosque, Postremumque necant elegos, heu!
64Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0738B (auctor fl. 923)
Quorum, prae terrore, virum certamina promo, Corpora crudeles Sequanae tradunt sine vita, Laus corum iugiter nomenque per ora virorum, Insignesque simul mortes et bella volabunt, Sol radiis donec noctis pompare tenebras, Luna diem, stellae pariter conponere discant.
65Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0739A (auctor fl. 923)
Confestim socium nixus munimine, saeva Castra petit, murosque ferit; quo Lemnius adsit Ipse iubet; pugnant nostri, constantius illi; Argutus nimium fremitus iam fumat ab illis, Exiliuntque foras, vulgusque fugant sine tactu, Extiterant plures quoniam nobis; tamen illis Obvius hic Ebolus, sociique simul, stetit heros.
66Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0742A (auctor fl. 923)
Protinus his propriae claudis sine crimine causae Connectunt alios, pluresque dehinc aliosque; Certabant elegi scapulis cornuque invenci, Iamque lavant proprias rubeo de sanguine costas, Nonque valent axem terris disiungere fixum, Attonitique stupent domni miracula nostri.
67Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0743C (auctor fl. 923)
Nocte quidem cives crebrius pecorum sub opaca Custodes adeunt, quosdamque fugant, aliosque Attribuunt iugulis, hoc egeruntque frequenter; Indicioque tulere Danos urbi sine flatu Atque simul vivos, ut sic credi potuissent.
68Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0745A (auctor fl. 923)
Robore qui multus fuerat sed corpore parvus, Gesserit hoc miles quinis comitatus ab armis, Gerboldus, nusquam cuius petiit catapultae Sanguinei rostrum siccam sine fluminis unda.
69Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0748D (auctor fl. 923)
Mox adhibent propriis vitam sine mandere castris Vallatam geminis mortem sine tegmine prunas, Quae nostri praecibus sperarunt tuta tenere Securum frangunt, Senones tempnunt, Matronamque Aequoreo curru sulcant.
70Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0749D (auctor fl. 923)
( Ad oram cod., HYRONIA.) ( An. 889.) Denique Luteciae revolant ad culmina tutae. Convocat huc omnes proprios per regna morantes, En, sine iam numero numerum praestans Odo nectit.
71Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0759 (auctor fl. 923)
Quattuor immo tuum hec ut item [utinam] comitentur in aevum. Teche Dei, ieron [sacer], archonque [princeps], palinodianque [laus iterata et duplex]. Ancisus [Circumcisus] vivas, quin cardiacus moriare [cardian id est pulsum cordis patiens]. Ceruleas [nigras] vestes si gestas, posce colimbum [lavandariam]. Ducitur anguina [fune corda] limbus [navis] arcippio [arcus] nec non. Canterius [equus] antelis et postelis [que] equitatur. Aporiam [anxietatem] sed et atrophiam [tenuitatem corporis] patiaris, ut acam [amenitatem] Atervam [perpetuam] appodix [socia] tua mens sibi congregat [congreget] eius. Algemam [dolorem] mentis anquirunt [valde quaerunt] talia verum Aphatiam [inpassibilitatem] amendant [effugant], anteceniam [merendam] quoque largam Edificant; agapem [alienum laborem] suffert agape nimis apta [dilectio]. Nisibus aegidiam [capram] in giro secteris acutis. Agnatos [consanguineos, propinquos] teneas aregidiam [pluviam] quoque verb Anheles, hostis [daemonis] ne sis atratus [lugubris] in aslum [spolium]. Aulea [vela] ne angustent animam sceleris, set aprilax [calor]. Alluat aethereus, noxis ne apostata [transgressor] fias. Leva ancile [scutum] geras, dextra agoniamque [confidentiam alacritatem] fidei Auspicio a maneas [extra], apogeum [edificium sub terris, antrum annonam] aliquam ampliet [protrahat, protelet] altum. Armenum [velum] cordi tollas, arcisterium [monasterium id est singularitatem Dei servitii] addas. Architriclinus [princeps domus] amicalo [amicitiae aptum] amineum [album ornum] colit atque Huic malis etiam apofereta [vasa pomis ferendis apta] autumnus honustat. Antropus [homo] ast agamus [sine coniuge] caelibatum [castitatem] colat, et sic Argiripam [urbem] cernet, patriam [paternam] civesque beatos. Haud huic est apoplexia [mors subita] cure, sed et astu [astutia] Angustat nullos, amartetes [miseros] solet idem Antiquare, [ad statum revocare fugat] aginat venerem, anaboladia [amictorium lineum] portat. Albuneis [albidis] albent [splendent] pomis huic apofereta; Virtutes cunctae comitantur amiciter illum; Hunc non allidunt affurcillando [labefactendo concutiendo diaboli] sinistri. E baccho quoniam bittunt geniti bibiones [proficiscuntur mustiones qui nascuntur de vino], Platterat [stulte loquitur] amineo [vino albo] si constiterint et eidem Indignum referens brancho [gutture], prorsusque brutescit, Haud illa bittit [illuc it ambulat], quo quisquis honore bimetur [duplicetur] Burra [rufa nigra] probum [bonum], fateor, buteonem [iuvenem] qui arva bidentat [fodit]. Hic set et ingenuus similem retinent genituram.
72Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0769B (auctor fl. 923)
Quia sicut ipse Salvator ait, « Gaudium est angelis Dei in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . » Ergo cum omni humilitate et puritate cordis, sine ira et sine aliquo scandalo poenitemini, et deprecamini pium Deum ut respiciat vos, atque dignanter recipiat vestram humilitatem.
73Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0770B (auctor fl. 923)
Illa scilicet vobis convenit commonitio, ut omni tempore recordemini quales eratis ante confessionem et poenitentiam, et indulgentiam, quae nunc consecuti estis, vobis Deo inspirante: ipse enim Deus dixit: « Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5) . » Igitur ante confessionem et poenitentiam peccatorum vestrorum eratis filii diaboli, et servi peccati, quia « Qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34) . » Nunc vero quia fugistis diabolum, et venistis ad pium Christum per poenitentiam, liberati estis a peccato, et servi facti estis Deo.
74Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771C (auctor fl. 923)
Praeter id tamen sacramentum catholici cultus, omnia quae operatio divina creavit saecula et gubernat, sine ulla quidem molestia plene condidit et moderatur.
75Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771D (auctor fl. 923)
In primo etiam die mundi fecit lucem de nihilo; secundo autem die statuit firmamentum in medio aquarum sine quolibet sudore; tertio edidit species maris et humi, cum surculis radicitus terrae inhaerentibus; quarto luminaria coeli de luce, quae in primo die patuit facta omni procul gravedine; quinto creavit natatilia et volatilia de aquis ullo sine dolore; sexto quidem die plasmavit caetera animantia, hominemque partim de humo, partim ex nihilo.
76Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771D (auctor fl. 923)
Et haec omnia quidem suaviter, et sine quavis amaritudine Dominus noster patravit Iesus Christus, Dei scilicet Filius manens semper cum Patre, et Spiritu sancto personaliter Trinitas, substantialiter Unitas.
77Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0775D (auctor fl. 923)
Sic ipsc approbans: « Ego, inquit, sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Ioan. X, 9) . » Ergo, fratres, certemus cunctis nisibus, celsis quoque desideriis, denique orando sine intermissione, uti docemur apostolica voce, quatenus immensa Dei miseratione digni mereamur fieri magis ac magis intrare per illud ostium, ac quotidie idonei cooperatores existere civitatis Christi, et crescere in ista valle lacrymarum de virtute in virtutem, donec videamus Deum deorum in coelesti Sion.
78Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0776D (auctor fl. 923)
Quidnam sunt isti rapaces lupi, qui sine cessatione persequentes devorant et depannant Christianitatem?
79Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315A
Si vero sanguis episcopi ad terram non perveniat, nec collyrio indigeat, manus percutientis abscindatur, aut dimidium VII ancillarum reddat, si de industria: si autem non de industria, pretium ancillae tribuat Qui vero episcopum sine effusione sanguinis percusserit, vel commotaverit, dimidium VII ancillarum pretium reddat.
80Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315C
I. Presbyter aut diaconus faciens fornicationem naturalem, sive sodomitam, prolato ante monachi voto, III annis poeniteat, veniam omni hora roget, superpositionem faciat in unaquaque hebdomada, exceptis L diebus post passionem: pane sine mensura, et ferculo aliquatenus butyro impinguato die Dominico: caeteris vero diebus paximati panis mensura, et misoclo parvum impinguato.
81Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315D
III. Si vero sine monachi voto presbyter aut diaconus peccaverit: sicut monachus sine gradu sic poeniteat.
82Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1318C
Diaconus VI, sine gradu.
83Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1318C
Si autem peccaverit, sed non pollutus est, XXIIII; si sine voluntate pollutus, XV. V. Antiqui decrevere sancti ut episcopus pro capitalibus peccatis XXIIII annis poeniteat, presbyter XII, diaconus VII: sic virgo, lectorque et religiosus.
84Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1321A
Sic sine culpa excedat; si non iuraverit, ancillas V et VII servos reddet, et securus fiat.
85Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1321B
VII. Si quis ingenuus servum alterius sine culpa occiderit, servos duos domino restituat.
86Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1322B
Si in messe quantum iuraverit dominus, de messe cum alio idoneo quidquid damni pertulerit, sine dubio restauratur.
87Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1322D
XXIX. Si quis ad iudicium compeditus venire noluerit, hoc ut in testibus probetur, argenti libram unam cogatur exsolvere; et quidquid ad eum fuerit repetitum, sine dilatione restituat.
88Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1324B
LVI. Si quis clericus laicum ferierit, sed plagam laici ordine sine dubio reddat.
89Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1326B
Arreum anni tridui dies et noctes sine sede et somno, nisi paulisper; vel CL psalmis cum X canticis stando et orando in omni hora, XII quoque flectiones genuum flectuntur in omni hora orandi, et palmae supernae ad orationem.
90Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1326C
Arreum anni triduum cum mortuo sancto in uno sepulcro, sine cibo potuque ac sine dormitatione praecinctus vestimento suo et cum cantico psalmorum, et cum adoratione horarum post confessionem sacerdoti et post votum.
91Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1326C
Arreum anni triduum in ecclesia sine dormitatione cum vestimento circa se sine sede, et canticum psalmorum cum canticis sine intermissione, et missa uniuscuiusque horae, et XII inflexiones uniuscuiusque horae per confessionem peccatorum coram sacerdote et plebe et post votum.
92Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1326D
Arreum anni dies C in pane et aqua missa in omni hora orandi poenitentia illorum per longum quorum arreum in his praedictis emittitur, sine carne et vino et butyro et lacte dulci agatur.
93Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1325D
Annum integrum poeniteat cum pane et aqua, et sine ministerio clericatus.
94Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1311B
Clericus per plateas et andronas, certa et maxima sine officii sui necessitate non ambulet.
95Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1312C
Synodus Consulensis ait: De his qui contentionem faciunt quacunque ex causa, si alter cum teste uno aut pluribus testibus, et alter sine teste, iuramentum cum pluribus esse debet.
96Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1313D
Synodus Consulensis: Hi qui contendunt quacunque ex causa, si alter cum teste uno, aut cum pluribus, et alius sine teste: iuramentum cum pluribus erit.
97Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314B
Patricius ait: Quicunque clericus ab hostiario usque ad sacerdotem sine tunica femorali visus fuerit, quae turpitudinem ventris non tegat et nuditatem; et si non more Romano tonsus fuerit, et uxor si non velato capite ambulaverit, pariter condemnabuntur, et ab Ecclesia separabuntur (Synodus S. Patricii, art. 6) . ( Caput vero VI est in codice nostro VII, et VII est VIII.)
98Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1281C
Hoc ergo solum in omnibus contendens, ne meo iudicio quae videbantur velut commendatitia describerentur, singulorum nomina, singulis testimoniis praescripta posui; ne velut incertum quis, quodque dicat, minus luceat: sed hoc lectorem non fallat, ut cum ad generales titulos quos necessario praeposuimus recurrat, numeros diligenter observet: e quibus observatis, quaestionem quam voluerit sine ulla cunctatione reperiet.
99Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1282C
Synodus dicit: Episcopus non invadat alienam parochiam; non ordinet alium clericum alicuius Ecclesiae; non praesumat pretium ordinationis; non praesumat dona iniquorum, quae reprobat Altissimus; non ambulet sine presbytero.
100Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1285C
CAP. V. - De ieiunio inutili sine charitate.
101Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1285C
Gildas ait: Abstinentia corporalium ciborum sine charitate inutilis est.
102Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288D
CAP. XXVII. - De eo quod licet clerico appetere causam suam sine lite.
103Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1291B
Synodus sancta dicit: Si quis filios reliquerit, et eos non enutrierit, et non facit quod pertinet eis causa divini cultus, sine contentione anathema sit (Can. 6 eiusdem concil.). Item: Quicunque filios procreaverit causa posteritatis, nutrire debet, ne suae carnis homicida sive dispersor existat; dicit enim Scriptura: Carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7) .
104Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1293A
Postea sine reputatione reddat debitum.
105Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1293A
CAP. VI. - De eo quod aliquis non debet emere aut vendere sine ratis et stipulationibus.
106Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1293D
Synodus Hibernensis: Quidquid per 50 annos remanserit, hoc est annum iubileum, in unius iure transgrediens, sine murmuratione, aut excommunicatione in perpetuo non revertetur.
107Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1294B
Non de antiquis commendatio; non de his quae per vim raptae sunt; non de his quae sine pretio fiunt; non de his quae venduntur ex alienis haereditatibus; non de his quae inter regem et Ecclesiam fiunt: quia rex proprium Ecclesiae quanto tempore non subtrahet, ita Ecclesia ius regis non subtrahet: non de his quae fiunt inter fratres, quia frater fratrem fraudat (Inter Opusc. S. Patricii, in Notis ad synod., p. 118) .
108Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1294D
CAP. XV. - De eo quod non debet princeps nisi parva donare sine consilio subiectorum.
109Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1294D
Synodus dicit: Non debet facere quidquam sine consilio subiectorum, nisi pauca in liberationem vinctorum, et in consolationem pauperum et viduarum; et si clerici absentes sint, tunc faciet (Ex concil. Carth. IV, c. 32) .
110Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1296A
Synodus Hibernensis: Monachus Graece, Latine unalis, sive quod solus in eremo vitam solitariam ducit; sive quod sine impedimento mundiali mundum habitet; sive quod in hac vita solus, etsi inter multos habitet, versetur.
111Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1296A
CAP. IV. - De eo quod non oportet monachum fieri sine abbate.
112Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1296B
Synodus: Non oportet monachos fieri sine gubernatione, nisi tantum una hora, ne ventus discordiae et dissensionis disperdat Ecclesiam.
113Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1296C
Gildas ait: Qui veniunt ad vos de viliore loco ad perfectionem, quorum abbas ita degeneravit ab opere Dei ut mereatur ad mensam non recipi sanctorum, et fornicationis crimine non suspectionis, sed male videntis onerari, suscipite etiam sine ullo scrupulo monachos tales ad vos de flamma inferni confugientes, nequaquam illorum consulto abbate: illos vero quorum abbatem de mensa sanctorum propter infamiam non arcemus, non debemus illo nolente suscipere; quanto magis venientes de sanctis abbatibus et nullo alio modo suspectis, nisi quod habet pecora et vehicula, vel pro consuetudine patriae, vel sua infirmitate, quae minus laedunt habentes, si cum humilitate et patientia, quam aratra trahentes et sofosoria figentes terrae cum praesumptione et superbia.
114Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1297A
CAP. XVI. - De eo quod non oportet monacho cellam construere sine abbatis permissu.
115Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1297A
Synodus Aurelianensis (Cap. 722) : Nullus monachus ambitionis et vanitatis impulsu cellam sine abbatis sui permissione construere praesumat.
116Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1297D
Synodus: Non tam esca et potus nocent, quam mala cogitatio et opus pravum hominem maculant: sine alio enim potes esse, sine vero teipso nunquam.
117Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1298C
Synodus Hibernensis: Sicut sine permissu abbatis monachus nihil commendare audebit; ita degens sub censu potestatem non habebit donare aliquid in morte sua, nisi iubente domino suo.
118Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1299A
Synodus: Ager inquiratur in scriptione duarum ecclesiarum; si in scriptione non inveniatur, requiratur a senioribus et propinquis quantum temporis fuit cum altera, et si sub iubileo certo mansit, sine vituperatione maneat in aeternum.
119Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1300A
Patricius: Si quis redemptionem captivi inquisiverit in plebe, suo iure, sine permissione abbatis, meruit excommunicari.
120Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1303A
sive acervo lapidum conditi sunt Item: Nemo alienus fuerit in libertatem scindendi basilicam sine principis permissione habet; et si hoc ausus fuerit, reddet secundum dignitatem eiusdem loci.
121Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1304D
Prima pars haeredibus sine sorte datur.
122Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1305A
Et tres ordines columnarum in templo leguntur, primus lignorum sine tegmine, hoc est subiecti: secundus cum argento, significans reges: tertius cum auro, significans principes catholicos.
123Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1308B
Gildas in epistolis suis: Hi dum pane in mensura vescuntur; pro hoc ipso sine mensura gloriantur: dum aqua utuntur, simul odii poculo potantur: dum sanctis ferculis vescuntur, detractionibus utuntur: dum vigiliis expendunt, aliquos somno pressos vituperant.
124Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0760C (auctor 1178-1201)
Annulos aureos quindecim cum lapidibus, et sedecimum sine lapide, monasterio B. Laurentii dedit ad (71) plenarium faciendum. (72) Praeposito Achoni minorem ciffum argenteum, quem Sorae habuit, dedit.
125Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016D (auctor fl. 1150)
Unguentum super omnia necessarium, sine quo nec vulnera nostra curari, nec primae praevaricationis delictum expiari poterat.
126Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025D (auctor fl. 1150)
Et ego tibi sine tui iudicio illius ethnici versiculo respondebo: Quia omne animi vicium tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
127Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029A (auctor fl. 1150)
Timeo vehementer ne voce illa Petri respondeat: homo nescio quid dicis (Luc. XX) . Quin potius maledicat ei qui se invitavit dicens: tu discipulus illius sis, ego autem discipulus Moysi (Ioan. IX) . Quomodo enim discipulus eius sum, cum ipse praecipiat humilitatem, ego sequor superbiam: ille patientiam iubet, ego teneo impatientiam; ille monet iniurias sustinere, ego non solum non sustineo iniurias, imo etiam aliis sine causa iniurias infero.
128Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0033A (auctor fl. 1150)
Fugiamus ad dominum servi, ad redemptorem captivi, ad consolatorem miseri dicentes cum propheta: Recordare, Domine, quid acciderit nobis, intuere et respice opprobrium nostrum (Thren. V) , liberasti nos de Aegypto, et murmuravimus dicentes: Utinam mortui essemus in Aegypto cum sedebamus super ollas carnium (Exod. XVI) , dedisti nobis legem et diximus: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus (Sap. III) , venis ad nos per gratiam ut solvas a peccatis, sed nos ingrati beneficiis dicimus: Quis est hic qui etiam peccata dimittat? (Luc. V.) Nil sine te possumus, et tamen te sequi tecum esse recusamus.
129Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0033C (auctor fl. 1150)
Veniunt Aegyptii et dicunt animae nostrae, incurvare ut transeamus, et nos exhibentes obedientiam sine mora, contradicere aut nolumus aut non valemus.
130Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0039D (auctor fl. 1150)
An non vere caecus qui ait: Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII) Similiter et aridus qui dixit: Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui (Psal. CI) . Et alibi de claudis dicitur: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII) . Et caeci quidem ignorando Deum, claudi per defectum bonorum operum, aridi sine humore virtutum.
131Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040A (auctor fl. 1150)
Forsitan hoc est, sine vae.
132Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040B (auctor fl. 1150)
Hoc est ergo quod dicit angelus: Ave Maria, hoc est, sine vae, quae gratia plena, id est Spiritu sancto foecunda fuit: Plenam siquidem gratia esse expedivit per quam quasi per carnale quoddam fons divinae gratiae ad universitatem humani generis redundavit.
133Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0043B (auctor fl. 1150)
Quid denique magnum sine labore conquiritur?
134Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0056A (auctor fl. 1150)
Nam si fides tua sine charitate est, fides tua mortua est, et sic Christus in te mortuus est.
135Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0056B (auctor fl. 1150)
Fumus ergo vanitas est rerum temporalium, quae mutatibilitate, mortalitate vel omnimodo defectu tanquam fumus evanescunt, utpote divitiae, honores, nobilitas, forma, et potentia huius seculi, et caetera talia, quae amatores mundi tanquam perpetua sine mensura super omnia diligunt: quae dum sicut fumus pertranseunt replentes cor hominis amaritudine, Christum habitatorem de conscientia expellunt.
136Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0058C (auctor fl. 1150)
Quod si radicem aridam habuerit truncus arboris stat inutilis, rami sine foliis, et exsiccati sine spe florum et fructus proventuri.
137Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0064D (auctor fl. 1150)
Primo in Adam et Eva, severae sententiae prolatio: secundo filiis Israel sine gratia adiuvante praeceptio.
138Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069A (auctor fl. 1150)
Longe admodum profectus est a Deo et sui ipsius immemor, qui regem istum tam potentem non me tuit, imo qui non contremiscit ad memoriam illius: eo quod terreat minis intolerabilibus, et plagas insanabiles sine misericordia imponat, non parcens aetati vel conditioni, gladio semper extenso transgressores puniens iuxta scelera sua.
139Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069B (auctor fl. 1150)
Neque enim comminatur tantum, sed sine misericordia, sine mitigatione eos subdit suppliciis, testante Propheta, qui ait: Quia non est respectus, id est, misericordia, morti eorum, et firmamentum id est firmitas et stabilitas, est in plaga eorum (Psal. LXXII) . Et merito: quoniam enim in vita sua cum viris sanctis laboribus et aerumnis propter Deum se subdere noluerunt.
140Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073C (auctor fl. 1150)
Si vero ventus fuerit contrarius, cito ad terram, de qua solverat gubernator, illam repercutit, vel quod deterius est, in mediis procellis tam diu colliditur quousque in profundum maris sine spe salutis absorbeatur.
141Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0074A (auctor fl. 1150)
De hac aedificatione superna et spiritali in lege Moysi scriptum est: Quod si unus e duobus fratribus sine prole moritur, alter ducet uxorem illius, et suscitabit semen fratris sui: quae si noluerit facere, mulier expuet in faciem illius, et discalciabit illum, et vocabitur domus illius in Israel domus discalciati (Deut. XXV) . Homo qui mortuus est sine liberis, Iesus Christus est: quia dum in carne est passus, nondum discipuli eius credebant in eum.
142Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0080B (auctor fl. 1150)
Similiter veram confessionem oportet esse simplicem, hoc est, sine excusatione vel attenuatione peccati.
143Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086A (auctor fl. 1150)
Primi sunt qui vitam suam tam sancte instituerunt, ut incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela a via iustitiae non exorbitent et in dies seipsis meliores effecti per bona opera Deo appropinquant.
144Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086B (auctor fl. 1150)
Habent enim folia verborum tantum sine fructu bonorum operum.
145Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0088C (auctor fl. 1150)
Per viam irriguam gradiuntur illi, qui, post multos lapsus criminum et circuitus errorum in se reversi, considerant in quantum profundum miseriae devoluti sunt, et lachrymis peccata sua abluentes, cum filio prodigo revertuntur ad Deum dicentes: Pater, peccavi in coelum et coram te, et non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV) . Via inaquosa gradiuntur illi, qui non acquiescentes carni et sanguini servaverunt vestimenta sua candida, ne nudi appareant, et immaculatos se custodientes ab hoc saeculo, puero Iesu castitatem offerunt, illud Apostoli mandatum implentes: Habete sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Heb. XII) . Via regia gradiuntur illi, qui pleni sunt operibus bonis et eleemosynis, et timorati in mandatis Domini Dei, pedes sunt claudorum, oculi caecorum, manus debilium, patres orphanorum illud promissum expectantes: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V) . Via lucida gradiuntur sacrae Scripturae investigatores, legentes librum Dei legis intus et foris: intus per cognitionem veritatis, foris per exercitium boni operis.
146Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0091B (auctor fl. 1150)
Videres eos modo gaudere in Domino, quia segregavit eos a seculo, modo plangere tempora, quae moram facientes in seculari conversatione inutilia sibi reddiderunt, modo devota precum instantia paradisi portas aperire, modo Scripturae investigatione voluntatem Dei cognoscere: ad hoc solum studiosi, ut studium vitae huius sine Dei offensa possint pertransire.
147Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0095A (auctor fl. 1150)
Haec postrema, praecipua humilitatis species, omnibus admodum necessaria est, ut sine ea non relinquatur etiam sanctis viris ulla spes salutis.
148Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0096A (auctor fl. 1150)
Qui enim fructuosam orationem Deo offerre intendit, primo miserias et iniquitates suas ante oculos statuere debet, unde oritur fumus compunctionis; secundo misericordiam Dei, quae magna est, qui tam facilis est ad ignoscendum, pronus ad parcendum benignus ad praemiandum; quibus consideratis, fervor accenditur charitatis, ut homo ardenter eum diligat, sine quo nec evadere suas miserias, nec apprehendere bona illa potest quae praeparavit Deus diligentibus se.
149Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0096C (auctor fl. 1150)
Ex his duobus, velut oleo purissimo nutritur, ignis charitatis, qui magis plerumque accenditur ex his pietatis affectibus quae ad proximum pertinent, quam spiritalibus exercitiis, quae immediate ad Deum respiciunt, quoniam lectio sine intellectu, oratio sine affectu est, quae virtute pietatis non conditur.
150Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099A (auctor fl. 1150)
In aliis tamen non sic: quia neque continent sine difficultate, neque pariunt sine corruptione.
151Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099C (auctor fl. 1150)
Siquidem legis mandata neminem ad perfectum perduxerunt sine spiritali intelligentia (Hebr. VII) : nam litera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III) . Hinc est quod Moysi qui figuram legis gerit, terra promissionis ostenditur (Deut. XXIV) , sed in ipsam non introducitur: quia lex ostendebat per quam viam homines legis ad veram et coelestem terram promissionis deberent incedere, sed tamen in ipsam eos minime potuit introducere.
152Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0101A (auctor fl. 1150)
Quod fortassis praefigurant luminaria quae hodie offertis ad mensam Domini, hoc est ad altare, non sine lumine sed ardentia.
153Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0103A (auctor fl. 1150)
Nam, etsi monita salutaria, exempla virtutum, viam perfectionis quandoque libenter audimus, sed non amore virtutis, sed non studio imitationis, sed in superficie tantum, more puerorum, qui belli Troiani picturas in parietibus libenter aspiciunt: in qua si aliquem picturatum hominem videant viribus et armis prementem adversarios, mortibus et plagis hominum sibi nomen comparantem, laudant illum et magnificant dicentes: quia rem fortem fortiter operatus est; verum si ad aliquid simile fuerint invitati dum steterint in acie, et viderint fundi sanguinem, solo timore resoluti deficiunt, et sine commissione pugnae in fugam convertuntur.
154Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0104D (auctor fl. 1150)
Iter primae diei est, mundi lascivia, quae per delectationem homines sibi attrahit: iter secundae diei facit insidiosa fallacia, quae attractos falsa felicitate decipit: iter tertiae diei facit finalis malicia, quae consummatos in malis sine misericordia ad tormenta transmittit.
155Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0105B (auctor fl. 1150)
Attende ergo vir bone, et circunspectus esto si operaris ad quod venisti: pone iuxta sancti viri illius consilium, rationem cum operibus tuis, et vide si vitam tuam, imo diem transigis sine invidia, sine superbia, sine murmuratione vel detractione, si cibo vel potu, somno vel otio est resolutus, si minus legis, minus oras, minus plangis quam oportet, si incipientem aliquo exemplo tuo destruxisti, si maiori tuo fuisti inobediens, si ira, vel gula, vel quocunque alio vitio superatus es.
156Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0107C (auctor fl. 1150)
Correctio vero in opere sanitatem operatur, dum ea tantum facit homo, quae sibi salubria, proximo utilia, et Deo scit esse accepta: cuius sanitatis conservativa est perseverantia virtutis, sine qua omnis poenitentia imperfecta debet iudicari.
157Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0111B (auctor fl. 1150)
Primus subcinericius est sine oleo, quia totus est in luctu; secundus, qui coquitur in clibano, et tertius qui ponitur in craticula, partim habent oleum, quia, sicut dicit legislator, debent esse oleo liti.
158Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0112B (auctor fl. 1150)
Videbitur forte durum alicui, scilicet humilem et despectum exhibere se omnibus, sed in hoc est consolatio, quia, ut dicit Apostolus: Disciplina in praesenti non est gaudii, sed moeroris, quae in futuro fructum recipiet pacatissimum (Hebr. XII) . Certe Rachel cum parturiret, egrediente anima, prae dolore, ut dicit Scriptura, vocavit filium suum Bennoni, hoc est filium doloris mei; pater vocavit eum Beniamin, hoc est filium dexterae (Gen. XXXV) . Rachel quippe, hoc est anima quaelibet videns Deum per sanctum desiderium, non sine dolore parit fructum bonorum operum, quae opera a Deo Patre vocantur filius dexterae, quia propter ipsam consolationem recipient in aeternitate, quae per dexteram consignificatur.
159Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0119B (auctor fl. 1150)
O fructus dulcis, o fructus suavis, quem appetit esuries sine tormento, manducat sine fastidio, quo satiatur sine superfluo, sanatur sine recidivo!
160Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120D (auctor fl. 1150)
An nescis quid Esaias clamat de superbis, qui ambulant in mirabilibus super se: Pro eo, inquit, quia elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, decalcabit Dominus verticem earum, et crinem nudabit (Isa. III) . Digne sic punitur superbia, quia, sicut dicit Clarae illius vallis magister Bernardus, Nec etiam virginitas Mariae sine humilitate Deo placuisset.
161Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0121B (auctor fl. 1150)
In his vero quae erant unius coloris, exprimens qui sine tormentis, orthodoxa fide, et doctrina, et morum pietate Ecclesiae Dei lumen dederunt, quas virgas oves, id est simplices debent inspicere, ut in earum aspectu concipiant.
162Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0123B (auctor fl. 1150)
Quicunque enim in tentationibus vult esse fortis, debet ante oculos statuere iudicium illud sine misericordia, ubi separabuntur oves ab hoedis: futuram etiam beatitudinem quae debetur iustis, sed et viam quae conducit ad illam, scilicet latitudinem charitatis, ut et timor iudicii ab illicitis abstineat, et promissa beatitudo in latitudinem charitatis inducat.
163Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0124B (auctor fl. 1150)
Deus autem meus faciat eum placabilem et remittat, et hunc fratrem vestrum qui loquitur, et eum quem tenet in vinculis, id est illos qui ad obediendum Deo vinculis disciplinae se astrinxerunt, remittat, inquam, ad Patrem suum, ad summi et aeterni illius Patris visionem, ubi vita sine termino, et gaudium sine nubilo: quo nos perducere dignetur ipse Iesus, rex et salvator noster, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum, Amen.
164Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0128B (auctor fl. 1150)
Es tamen vir sine detractionis nota, cum retractare potes crimen fratris tui.
165Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0128C (auctor fl. 1150)
Potest etiam causa communis utilitatis sine crimine crimen alterius retractari, ut si forte velint aliqui virum homicidam Ecclesiae Dei praeficere, vel aliquem publico notatum crimine in fraternum inducere consortium, licet his qui contradicere volunt in suae contradictionis patrocinium crimen illius quod opinione publica celebratum est, in medium proferre.
166Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0129C (auctor fl. 1150)
Quis nostrum denique illam comminationem Evangelii timet: Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: qui dixerit, racha, reus erit concilio: Qui dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V) . Ubique subintellige, sine causa.
167Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0129C (auctor fl. 1150)
Sed hoc semper sine causa fit, quando causa correctionis non intervenit, sive communis utilitatis.
168Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130B (auctor fl. 1150)
Et quoniam hoc non est currentis neque volentis, sed miserentis Dei qui operatur velle et perficere in omnibus, conemur id prece qua possumus ab eo obtinere, quatenus peccati frigore exterminato, et igne charitatis in cordibus nostris accenso, suae obumbrationis sentiamus refrigerium, donec tandem abscondat nos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum, ubi est vita sine termino, et gaudium sine nubilo, ipso donante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum, Amen.
169Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0133C (auctor fl. 1150)
In Christo plenitudo superfluens fuit, quia ipse accepit gratiam sine mensura, ita ut de plenitudine eius nos omnes acciperemus.
170Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0137D (auctor fl. 1150)
Sapientiae plenitudo superavit fraudulentum, qui dolosa suggestione hominem innocentem creatum seduxerat, sicut ex historia libri Genesis manifestum est: Charitatis amplitudine devicit invidum, qui hominem fraudulenter seductum ab aeternitatis felicitate per invidiam deiecerat: Humilitatis fortitudine devicit superbum, qui hominem nihil sibi debentem in iniuriam Creatoris sui contumaciter possidebat: Misericordiae magnitudine devicit crudelem, qui hominem iniuste possessum sine misericordia vexabat.
171Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0138B (auctor fl. 1150)
Fuit etiam illa miseria perennis, quia homo sine termino, et sine remedio illam miseriam sustinuisset, nisi mediator Dei et hominum Christus Iesus, morte sua interveniente, illi miseriae finem imposuisset.
172Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0139D (auctor fl. 1150)
Nam quod de latere ipsius sacramenta Ecclesiae emanaverunt, ipse Evangelista testatur cum dicit: Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Ioan. XIX) . Quod verbum expositor manifestans ait: non dicit percussit, non dicit vulneravit, sed aperuit, ut in latere ipsius ostium panderetur unde sacramenta Ecclesiae emanarent, sine quibus ad vitam non intratur.
173Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194C (auctor fl. 1150)
Languor naturae, afflictio spiritus, appetitus mali, calamitas supplicii, ut sit languor sine remedio, afflictio spiritus sine solatio, appetitus mali sine modo, poena supplicii sine termino.
174Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146D (auctor fl. 1150)
Obedientiam illam loquor, ubi horrea messibus, torcularia vino abundant, ubi curia frequens est famulis et fabulis, ubi mensa plena poculis et ferculis, ubi phase cum fermentato celebrant, et agnum paschalem comedunt sine lactucis agrestibus.
175Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0158A (auctor fl. 1150)
Quamvis ergo Christum solem appellem, (Quia sicut sol mundum, ita ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum) aptius secundum aliquid cum Propheta illum vermem appellabo, qui ex persona ipsius dicit: Ego sum vermis, et non homo (Psal. XXI) : quia sicut vermis de terra sine patre nascitur, ita Christus de beata Virgine sine virili operatione progenitus est.
176Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0166D (auctor fl. 1150)
Sunt etiam plerique, qui fracti adversitatibus huius seculi, scilicet infirmitate corporis, sine damno rerum temporalium, vel quacunque alia tribulatione quae in mundo sunt, intus virtutibus animi deficiunt: et istis fortitudo necessaria est, quae ad toleranda adversa constantiam animi in eis operatur.
177Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0171A (auctor fl. 1150)
Per hanc unanimitatem multi iusti usque ad mortem vexati sunt, per hanc religio claustralis frequenter destructa est, et (quod sine gemitu dici non debet) per hanc multa monasteria acervus lapidum facta sunt.
178Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0171C (auctor fl. 1150)
Confessione, dum claustralis pure, integre, ordinate ibi peccata sua confitetur Domino: pure, id est sine admixtione falsitatis, simulationis, et excusationis: integre, id est sine truncatione veritatis, ne sit dimidiata confessio, nec ibi conscientiae quaerat angulum, ubi omne delictum suum Deo facere debet manifestum.
179Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0172D (auctor fl. 1150)
Primo illam evangelicam autoritatem quae dicit: Eiice primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII) . Et alibi: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat (Ioan. VIII) . Et Paulus: In quo alium iudicas, teipsum condemnas (Rom. II) . Sed istae auctoritates contra illos sunt, qui non zelo iustitiae alios corripiunt, sed magis ea intentione, ut cum iniqui sunt, iusti appareant ex aliorum reprehensione.
180Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0174B (auctor fl. 1150)
Tunc enim etiam licentia non accepta, licet eis habere ad usum ea sine quibus quod iniunctum est non perficitur, ut cultellum, pergamenum, incaustum, etc.
181Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0175D (auctor fl. 1150)
Quintum votum est communis vitae, et appellatur ibi vita, non vita qua vivimus, sed modus vivendi secundum quem vivimus, ut dicatur ibi vita communis ille vivendi modus, secundum quem omnes vivimus aut vivere possumus sine iusta reprehensione.
182Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0175D (auctor fl. 1150)
Infirmi tamen communem vitam tenent, quia sani pro simili causa vivere possunt sicut illi, sine reprehensione.
183Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176B (auctor fl. 1150)
Quod si absque infirmitate vel alia iusta causa aliquis delicatius vivat quam caeteri, ut dum alii vinum positivum ipse superlativum bibat: dum alii fabam, ipse gallinam comedat: et dum gobione alii, ipse psalmone utatur, ille praevaricator voti est, quia sine iusta causa a rigore communis vitae discedit.
184Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176B (auctor fl. 1150)
Vere vota praedicta de substantia ordinis sunt, personis in statu suo permanentibus sine peccato mortali relinqui non possunt, nisi quantum in voto ultimo, quod est communis vitae, pro necessitate emergente dispensative toleratur.
185Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0179C (auctor fl. 1150)
Et vide quoniam calami quos praelatos significare diximus, de hastili ipsius candelabri procedunt et illi inhaerent; sic et illi qui praesunt, et caeteri iusti per fidem catholicam Christo inserti esse debent, sine qua impossibile est placere Deo, quia iustus ex fide vivit (Rom. I) . Sicut enim pes truncatus pes quidem est, sed inutilis, et manus praecisa de corpore manus quidem est, sed nullum habet usum operis; sic et ille qui spiritum Christi non habet et fidem, in eo mortuus est, et omnino infructuosus.
186Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0180C (auctor fl. 1150)
Quicunque ergo scyphus aureus esse cupis, et verbum vitae contines, semina verbum Dei, porrige potum fratri tuo sitienti, et sine invidia communica quod gratis accepisti.
187Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0184D (auctor fl. 1150)
Non minus isto periculosus est secundus fluvius, videlicet cursus spiritalium tentationum, quae sunt odium, invidia, irae, rixae, dissensiones, ambitio, superbia, et his similia, quibus infelices illae animae deorsum rapiuntur, quibus onerosa aliena prosperitas, semper machinantes malum et invidentes alienae virtuti, suspiciosi, dolosi, fallaces, inventores scelerum, sine affectione, absque foedere, cum bonis et modestis discoli, cum perversis hominibus foederati.
188Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0187C (auctor fl. 1150)
Super te est ut faciat tecum iudicium sine misericordia, si inveniat contumacem et a via iustitiae alienum.
189Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0188B (auctor fl. 1150)
Ut autem de primis nuptiis primo loquar, quae sunt desponsationis, iam nunc, o anima misera, quae sola ad has nuptias vocata es, iam, inquam, ingredere secretum cordis tui, et considera qualis fuisti antequam ad nuptias istas vocata esses, quando in rota huius mundi movebaris sine stabilitate, laborabas sine requie, currebas sine perventione, vivebas sine ordine, usque adeo criminum tuorum squalore confecta, ut nec etiam ulla imago Dei tui in te reluceret.
190Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189A (auctor fl. 1150)
Primo ut per ablutionem criminum munda et immaculata appareas in conspectu eius, quia non ad hoc tam deformem redemit ut talis remaneres, sed ut lotam aquis poenitentiae sine omni naevo foeditatis sponsam sibi possideret.
191Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0201D (auctor fl. 1150)
Ipse siquidem visum mentis conducit ut in eum finiatur cui se homo probavit, infra quem nihil optimum, supra quem nihil appetendum, ad quem Propheta disiderans pervenire dicit: Notum fac mihi, Domine, finem meum (Psal. XXXVIII) . Sed sunt nonnulli qui ad finem debitum non tendunt, quia non habent finitorem qui eos conducat Spiritum sanctum, sine quo nesciunt quo vadunt, sine quo non possunt viam scire.
192Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0202B (auctor fl. 1150)
Tradidit eos, inquit Apostolus, in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos: sine affectione, absque misericordia (Rom. I). Quousque, anima misera, vino isto Aegypti ebria eris?
193Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0206B (auctor fl. 1150)
Lumen siquidem interius non proficit ad videndum sine exteriori, quod probatur in tenebris, sed neque exterius sine interiori, quod manifestum est in caeco.
194Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0206C (auctor fl. 1150)
Adsit lumen exterius, scilicet cognitio veritatis, sine charitate quid proficit?
195Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0206C (auctor fl. 1150)
Ubi est, inquit Esaias, verba legis ponderans? (Isa. XXXIII.) Et Apostolus: Si habuero omnem scientiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, sine charitate nihil sum (I Cor XIV) . Desit certitudo remunerationis, existimo quia cito deficit lumen charitatis.
196Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0208C (auctor fl. 1150)
Terra ergo Madian, quilibet terreni in iudicio aeternae damnationis addicti: pelles, quae abstrahuntur de animalibus mortuis, opera sunt mortua sine virtute charitatis.
197Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217C (auctor fl. 1150)
Sonus est strepitus ille qui sine instrumento linguae et adminiculo oris efficitur ut collisio lapidum vel aliquid tale.
198Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217C (auctor fl. 1150)
Vis scire quomodo sub lege naturali sonus sine adminiculo linguae et oris fuit?
199Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0217D (auctor fl. 1150)
Quia ergo loquela, qua utebantur homines ante legem, nullam Dei sapientiam, nihil spiritalis gratiae continebat, quasi ad tumultum saeculi, tantum sonum sine adminiculo linguae et oris faciebant.
200Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0220B (auctor fl. 1150)
Sive enim Ecclesiam, civitatem, sive turrim, sine domum orationis appelles, non errabis, ut tamen dictorum causa ex rerum similitudine colligatur.
201Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0221A (auctor fl. 1150)
Remedium conversationis contra vae poenale institutum est, vae, inquam, ignis gehennalis, vel ignis purgatorii, ut hi qui, abiecta saeculari conversatione, laboribus poenitentiae et bonorum operum exercitiis peccata sua in seipsis puniunt, et post excessum vitae huius nihil puniendum in se relinquentes, sine impedimento dirigant spiritum ad Deum qui fecit illum.
202Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0221D (auctor fl. 1150)
Quid enim valet littera sine spiritu, vox sine sensu, cibus sine appetitu, oratio sine affectu?
203Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222A (auctor fl. 1150)
Simili modo oratio sine affectu, quae cibus debet esse animae, illam non reficit, quia sine fructu est oratio, quae immundis foedata cogitationibus, et spiritalibus plagis odii, invidiae, elationis, et caeterorum talium sauciata, caret devotione.
204Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0228D (auctor fl. 1150)
Unde et in lege Domini a sacerdotio talis prohibetur, ut scriptum est: Sacerdos de semine Aaron maculam habens non ministret in tabernaculo, neque offerat panes Domino Deo suo: ut, si fuerit caecus, si claudus, si grandi vel parvo vel torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbosus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem, si ponderosus (Lev. XXI) . Non enim debet sacerdos ministrare ad mensam Domini, si fuerit caecus per ignorantiam divinae legis; si claudus, per dissimilitudinem conversationis, ut quod verbis dicit, contradicat factis; si parvo naso per indiscretionem boni et mali; si grandi vel torto naso, per nimiam prudentiam secularem; si fracto pede, id est sine affectionibus misericordiae, et veritatis; si fracta manu, id est sine exercitio boni operis; si gibbosus, id est oneratus vitio curiositatis; si lippus, id est mente turbatus carnalibus desideriis; si albuginem habens in oculo rationis; si iugem scabiem per scandala luxuriae; si impetiginem, per aestum avaritiae; si ponderosus, occultarum cogitationum pondere depressus.
205Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0234A (auctor fl. 1150)
Si illuminarentur sine iocunditate, bonum esset imperfectum, si iocundarentur sine illuminatione, et hoc quoque bonum minus plenum esset: et ideo utrunque datur, alterum ad gloriam corporis, alterum ad iocunditatem mentis.
206Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0239C (auctor fl. 1150)
In Thimaeo Platonis scriptum asserunt, quoniam intellectus solius Dei est, et admodum paucorum hominum: sed si paucorum hominum est intellectus, cum multi sint homines, consequens est ut aliqui sint sine intellectu.
207Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0241C (auctor fl. 1150)
Ubi et recte appositum est, sunt, qui ad verum esse pervenerunt, quod nec laboribus frangitur, nec infirmitate corrumpitur, nec mutabilitate transit, nec aliquo fine deficit, sed immutabilitate semper idem, aeternitate sine fine subsistit: Isti ergo sunt, qui venerunt ex magna tribulatione.
208Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0251C (auctor fl. 1150)
Communione luminis, quia caeteris vicissim lumen suum praebentibus, haec sine vicissitudine, semper aequali radio, quantum in se est, cunctis viventibus claritatem effudit.
209Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0254A (auctor fl. 1150)
Dum enim iumentum primo vitae suae capit initium, seipsum quodammodo regit, calcat terram, et super eam graditur, naturali vestitur habitu, sine adminiculo alterius accipit sufficientiam naturae.
210Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0255D (auctor fl. 1150)
Cum corpore dicam exaltatam, an sine illo?
211Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0257B (auctor fl. 1150)
Quia tamen sine humore virgulta haec crescere non poterant, accesserunt quatuor paradisi flumina, quibus irrigata fortius invalescerent, ut sic firmiter radicata nullo tentationis vento deinceps commoveri possent.
212Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0264A (auctor fl. 1150)
Iuridicialis est rhetorica, quae ad legem fori, et controversias causarum pertinet, pro qua de Augustino dictum est, quia discipulos suos sine dolo docebat dolos.
213Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0264B (auctor fl. 1150)
Asinae siquidem sunt tales, quia primo mane intrantes vineam Domini portant pondus diei et aestus sine murmure et simulatione.
214Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0268A (auctor fl. 1150)
Ne ergo in loco isto horroris et vastae solitudinis inveniaris adaequa sylvam istam in campum, et praecide proceras illas vitiorum arbores quae surrexerunt, fastum videlicet mundanae elationis, ambitionis malum, flammam luxuriae, invidiae tabem, et caetera genera vitiorum, ut excisis vitiis campi aequalis facies, id est conscientia pura appareat, et sic libere olivam istam respicias, et sine nubilo possis intueri Mariam.
215Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0271A (auctor fl. 1150)
Unde et sine macula sunt ante thronum Dei et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apo. XIV) . Ipse enim speciosus est, et speciosas libentius aspicit alloquitur, tangit, osculatur, et amplexibus stringit, et illae speciosi desiderio sequuntur eum quocunque ierit.
216Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0272B (auctor fl. 1150)
Simili modo ad flammam charitatis, quia ardebant apostoli et martyres, usti sunt persecutores et tyranni, qui eis poenas et tormenta intulerunt: quia dum eos vita privari conati sunt, primo in anima malitiae ardore sunt adusti, postmodum vero iusto Dei iudicio gehennae incendiis mirabiliter sine remedio cruciati sunt.
217Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0273C (auctor fl. 1150)
Siquidem in regno illo superno impletum est quod dixit, qui sedebat in throno cum ait: Ecce nova facio omnia (Isa. XLIII) . Sancti etenim Dei ibi renovati sunt in ratione, quia perfecte Deum cognoscunt, ideoque sunt sine omni errore.
218Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0273D (auctor fl. 1150)
Renovati sunt in voluntate, quia pacem plenam, quae ex Deo est, assecuti sunt, ideoque Deum diligunt sine omni perturbatione.
219Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0273D (auctor fl. 1150)
Renovati sunt in memoria, ut affectum suum semper in Deum dirigant, ideoque Deum cogitant sine intermissione.
220Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0273D (auctor fl. 1150)
Videmus in hac vita quod sicuti quaedam claritas est sine calore, et illa illuminat et non calefacit, alia est cum calore, quae et illuminat et calefacit, ita est in scientiis.
221Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274C (auctor fl. 1150)
Sol ergo diem illuminat, quia Deus qui est verus sol, vitam illam beatam supra praesentia clarificat, et sicuti ipse totus lux est, ita et illa vita tota est dies sine omni nube obscuritatis.
222Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274D (auctor fl. 1150)
Cum enim nox illuminatur, et claritas videtur quodammodo obscura et obscuritas clara: quoniam in vita praesenti, nec bona sine malis, nec vitia sine virtutibus omnino esse possunt, ita ut etiam iusti quodammodo clari, et quodammodo tenebrosi esse videantur.
223Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276C (auctor fl. 1150)
Statuentes enim ante oculos suos quomodo vitia reliquerint, pugnaverint contra tentationes, maioribus fuerint sociales, quomodo demum disciplinam tenuerint, et portaverint pondus diei et aestus, eo ipso se dignos aestimantes in charitate tepere incipiunt, et dissoluti esse in disciplina et circa vitae terminum cum ferventiores spiritu esse debuerant pene frigidi et sine virtute inveniuntur.
224Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0280B (auctor fl. 1150)
Iuxta haec fluenta sedebant illi, de quibus dicitur: quod erant incedentes in omnibus mandatis Domini et iustificationibus sine querela.
225Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0281B (auctor fl. 1150)
Propter hoc enim praecipitatus est rex ille superbiae, quia voluit esse similis Altissimo (Isa. XIV) , non participatione deitatis, sed similis, hoc est sine dominio sicut ille, ne alicui superiori exhiberet reverentiam debitae subiectionis.
226Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0282C (auctor fl. 1150)
O quam infelix illa anima quae triplici carcere, videlicet conscientiae, corporis, et gehennae torquebitur, ut nec intus sit sine angustia, nec foris sine poena: cui immortalitas in essentia et possibilitas semper durabit in poena: nec aliquod illius muneris accipiat, quod sanctis in impassibilitate conferet superni gratiam largitoris.
227Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0291B (auctor fl. 1150)
Quae omnia uni tribuit, dum voluntate et possibilitate bene operandi concessa bene operatur quis ex dilectione, et in bono perseverans, in virum perfectum consummatur sine boni operis intermissione.
228Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0773 (auctor 947-1030)
Nudi pontifices aratrum sine fine sequantur (13) Carmina cum stimulo primi cantando parentis.
229Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Causa senum, sine spe pueriles plangere cursus.
230Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
P. Persius indignans promet tum lusca sacerdos (63), Qui legit, sapit officium musae sine Musis.
231Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0779 (auctor 947-1030)
Hic muri sunt absque petris, lapides sine mur Vivi sunt lapides: aurum vivit platearum.
232Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0781 (auctor 947-1030)
Nam valet ingenuus sine servis vivere nullus.
233Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0507B (auctor 969-988)
Is quem nostis nobis intimus, vobisque fidissimus, interpres apud regiam maiestatem ut decuit fuit, quod expetistis firmiter obtentum sine inimicorum respectu.
234Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0508C (auctor 969-988)
Sed quoniam quae Domini sunt hoc tempore pauci providerunt, si quando legem Domini zelamus, aut perfidia aut alio quolibet vitio denotamur: eoque fit, ut (ita dicam) inter malleum et incudem positis sine iactura animae et corporis spes evadendi sit difficilis.
235Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0512C (auctor 969-988)
Et quomodo rem ut erat cognovistis, cognitam secundum dignitatem vestri nominis diiudicastis: nos nostrique omnes velut fidissimi comites tantum ducem sequemur, nec unquam huic pervasori ac tam probo improbo approbato, vestro sine iussu communicabimus.
236Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0512D (auctor 969-988)
In quem cumulum ira furorque regis in nos proruperit, testis est impetus eius repentinus et inopinatus, vixque sine multa caede partium repulsus.
237Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0517C (auctor 969-988)
Rationes harum rerum tractare, conferre, communicare quolibet modo liceret, si R. K. I. G. H. H. T. Z. V. datis obsidibus ad nos usque pervenire posset, cui talia credere fas est, sine quo nihil talium agere possumus et debemus.
238Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0522C (auctor 969-988)
Fratres itaque diversa sentientes, atque, ut est ingenium mobilium mentium, idque potius iuvenum, non eadem mirantes; interim vacillante sententia, et nutante seniorum iudicio, dum suae opinioni quisque magis innititur, primo abnuere nec assentiri velle, quod semel acceperant cur alteri curandum quam sibi credant, votum fidelis mulieris eleemosynam facientis manere debere, sibi subtrahi quod alter faceret, sibi minui unde alius cresceret, hoc apud populum non esse laudis praeconium, sed videri vitae degeneris et contumeliosae improbationis [f., improperationis] elogium. Talia renarrantibus, motuque vario dissonantibus, abbas silentium imperat, fandique auctoritate, et vocis libertate ad compescendum murmuris strepitum arrectus, piae exhortationis allocutione sic inchoat: Fratres dulcissimi, Deoque charissimi, verba sunt ista dicentis Apostoli: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum (Philip. II, 2, 3) . Haec Apostoli verba sunt quasi fermentum bonae conspersionis in nostra intelligentia, ut omnia quae facimus, sint sine murmurationibus et haesitationibus: Ut simus sine querela et simplices sicut filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16) . Et alibi: Solliciti estote servare unitatem spiritus, in vinculo pacis.
239Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0524D (auctor 969-988)
Episcopus abbati locutus est et fratribus: Non frustra neque sine causa sit, quod hic vos admittimus, quod mutatione facta ordinem clericorum vobis postponimus, sed pensate quod dicitur: Amice, ad quid venisti? (Matth. XXVI, 50.) Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta (Psal. II, 11, 12) . Vestrum sit pro nobis orare; nostrum erit, Deo donante, victualia vobis ordinare.
240Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 4, 10; 2 (opus 1158-1170)
Utique sine celebri memoria vestra Heidenheimensis celle reformatio numquam in recordatione erit et dum de his, que circa predictam cellam gesta sunt, non silebitur, hoc quoque, quod vos ob honorem dei et reverentiam sanctorum suorum in hac re laborastis ubique sollempniter predicabitur.
241Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 12, 35; 3 (opus 1158-1170)
Interea beatus papa recordatus, quod sancto Bonifatio archiepiscopo de cooperatione et societate sancti Willibaldi promiserit, paterna exhortatione et apostolica auctoritate precipiendo rogavit, ut sine contradictione ad sanctum Bonifatium Moguntine sedis archiepiscopum cum festinatione properaret et in vinea Sabaoth fidelem cooperatorem et humilem ministrum in omnibus, que ei sanctus Bonifatius iniungeret, se exhiberet.
242Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 26, 79; 4 (opus 1158-1170)
Captivo itaque lacrimas cum precibus effundente per interventum et merita sancti Wunebaldi omnipotens deus virtutem et misericordiam suam omnibus astantibus ostendit et ligaturas et firmissimos nexus captivi sine atractu manuum disolvit et, quam prope sit deus omnibus invocantibus eum in veritate, in captivo illo evidentissime demonstravit.
243Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 37, 111; 2 (opus 1158-1170)
Postquam venerabilis papa seriem et veritatem prefate cause episcopo edocente cognovit, communicato cum cardinalibus et aliis religiosis viris, qui ad synodum illam convenerant, consilio precepit auctoritate apostolica episcopo, ut in pristinum monastice religionis statum sine dilatione inde eliminaret.
244Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 44, 126; 1 (opus 1158-1170)
Bone memorie Gebehardus Eistetensis episcopus amore sacre religionis accensus in ecclesia de Heidinhaim deo accepttum dolens non exhiberi servitium summotis inde pacifice clericis secularibus religiosos fratres statuit ordinare - ita tamen, ut clerici seculares ibidem eo tempore commorantes habita exinde beneficia in vita sua tenerent, eis vero decedentibus in usus monachorum sine cuiusquam contradictione integre devenirent.
245Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 44, 127; 2 (opus 1158-1170)
Nunc autem, quod sine gravi merore non dicimus, quoniam eo his temporalibus rebus adempto et ad eternitatem domino auctore vocato nondum fuerant regulares fratres iuxta propositum eius adducti, Mogontinus archiepiscopus et Eistetensis episcopus clericos seculares ausu temerario reduxerunt.
246Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 45, 129; 2 (opus 1158-1170)
Ceteri vero, quos post institutionem eiusdem episcopi constat illuc fuisse intrusos, sine cuiusquam beneficii perceptione velud invasores exinde propellantur. Si autem vobis super hoc obedire contempserint, in personas eorum excommunicationis, in locum vero auctoritate nostra interdicti sententiam promulgate .
247Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 49, 139; 2 (opus 1158-1170)
Cumque se sine fructu laborare et magis ac magis adversantium sibi numerum augeri - eo, quod nullum consilium in Eistetensi episcopo sibi repositum esse conspiceret - ad Babergensem episcopum, cui Eugenius papa negotium istud commiserat, rediit et contradictiones et oppresiones, quas patiebatur, lacrimabiliter ei exposuit.
248Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 51, 143; 2 (opus 1158-1170)
Nam parentes et familia exclusorum canonicorum tanta ira et odio in monachos et in eos, qui eis adherebant, exarserunt, ut extra limen ecclesie pedem ponere sine conductu non auderent.
249Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 51, 144; 3 (opus 1158-1170)
Sine cessatione nunc manifeste, nunc occulte novos dolores super dolorem vulnerum eorum apposuerunt et, ut manifestius exprimamus, una nocte congregata multitudine et armata manu quadraginta modios frumenti, qui tunc temporis magno pretio conparati erant, et carnes triginta porcorum cum vestibus fratrum, quas ibi repererunt, violenter abstulerunt et novem carradas vini et cervisie nullum respectum sancti Wunebaldi habentes in terram effuderunt.
250Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 59, 157; 2 (opus 1158-1170)
Sed abbas pedibus eius provolutus suppliciter et lacrimabiliter rogavit, ut intollerabili iugo eum absolveret, quia sine adiutorio et sine defendentium patrocinio in tam periculosa et laboriosa administratione se nichil proficere conspiceret.
251Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 99, 234; 2 (opus 1158-1170)
Hoc quoque pacto firmissimo stabilitum est, ut post mortem eorum integre et sine inpedimento totius mali ingenii conservata ad usus monachorum inibi deo servientium redirent.
252Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 104, 253; 1 (opus 1158-1170)
Videns itaque abbas predicte celle, quod dominus mari et ventis imperasset et quod per interventum beati Wunebaldi aliquantulum quietius et remissius haberet, recordatus est beneficiorum omnium, que in tempore tribulationis Heidenhaimensis parrochianus sibi contulerat, et pertractans, ingratum et inmemorem esse beneficiorum, decimas Heidenhanensis parrochie, que ad ipsum pertinebant, predicto parrochiano, quoadusque viveret, in beneficium prestaret, sed integras et indivisas in proprios usus reservarett et post mortem eius sine diminutione ad utilitatem monasterii redirent.
253Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 105, 256; 2 (opus 1158-1170)
Quod factum miro modo Eistetensi episcopo Cunrado conplacuit - eo, quod sanctum Wunebaldum in quadam singulari veneratione et devotione haberet et post tanta temporum curricula reformationem illam non sine causa suis temporibus reservatam esse intelligeret.
254Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 108, 263; 1 (opus 1158-1170)
Quoniam sine vere cultu religionis nec caritatis unio potest salva subsistere nec gratus deo famulatus inpendi, oportet nos in universis ecclesiis sacre religionis cultum domino cooperante statuere et constitutam exacta diligentia conservare.
255Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 112, 272; 2 (opus 1158-1170)
Sed et ipsum monasterium et, quod sine lacrimis effari non possumus, ipsam tumbam sancti Wunebaldi auro et argento pretioso et artificioso opere decoratam et altaria infra monasterium posita ignis conflagratione et turbinum ruina ita deus minui et deleri permisit, ut christianus oculus predictam desolationem sine lacrimis et sine contritione cordis videre non possit.
256Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 115, 280; 2 (opus 1158-1170)
Dicebat autem: Si hoc opus a me in Christo, qui totius bonitatis est origo et consummator, inceptum fuerit, alius, qui michi mortuo vel viventi successerit, sine dedecore et sine hominum oblatione ab incepto opere non facile manum retrahere poterit.
257Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 2; 1 (opus 1158-1170)
Beato vero Wunebaldo de hoc mundo ad celestem remunerationem pervocato monachisque illis, qui sub eo erant, illum ad eandem remunerationem partim sequentibus, partimque quasi oves sine pastore errantes ad alios abbates decedentibus, beata Walpurgis ex consultu beati Bonifatii archiepiscopi sanctique Willibaldi fratris sui consensu hereditarioque iure in loco eodem fratri suo una cum sanctimonialibus successit totumque locum illum cum omnibus utensilibus suis uni illi congregationi vendicavit regulamque eandem, quam sub fratre suo prius exercuerant, usque ad annum post obitum fratris sui sedecimum religiosissime excoluit.
258Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 6; 5 (opus 1158-1170)
Ne quid tamen irrationabile inciperet et sine ecclesiastica auctoritate perficeret, dominum apostolicum Eugenium super huius negotii qualitate consuluit, qui tunc Remis, que est metropolis Gallie, synodum celebravit, metropolitanum quoque suum Heinricum scilicet Moguntine sedis archiepiscopum, qui et hodie est, consuluisset.
259Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, text ilsungs, 7; 2 (opus 1158-1170)
Episcopus igitur Gebehardus sua apostolicaque auctoritate barrochias, quas tunc vacantes habuit, una cum beneficiis quibusdam Heidinheimensis ecclesie prenominatis fratribus benignissime distribuit et locum illum sine querela et absque murmuratione ad maiorem, quam tunc ibi fuerat, religionem excolendam liberavit solo tantum Megenwardo diacono illic remanente, qui sententiam voti sui amicorum suorum minis cogentibus mutavit.
260Adalbertus Moguntinus, Epistolae, 172, 1340A (auctor 1111-1137)
Ad Dei misericordia Moguntinensis Ecclesiae archiepiscopus et apostolicae sedis legatus . . . in Christo fratri et coepiscopo H. Patherbrunensis Ecclesiae . . . Cognoscentes poenitentiam tuam . . . ac Dei misericordia, ut opus bonum quod in te coepit, indeclinabiliter conservare et consummare per ipsius gratiam studeas, de caetero fideliter in obedientia sanctae matris Ecclesiae perseverans, ex consilio et dispensatione fratrum nostrorum, in quorum conspectu de tua causa deliberavimus, infirmitati tuae indulgendum esse decrevimus, et pro temporis necessitate et propagandorum in Ecclesia tua fidelium Christi salute, episcopalis officii administrationem tibi concedimus, in quo domni nostri beatae memoriae papae Paschalis universalis Ecclesiae pontificis auctoritatem sequentes, et nihil novi tanquam ex nobis in Ecclesia Dei statuentes, quae tecum egit, et in quibus te restituit, rata habemus, et sub testimonio fratrum nostrorum episcoporum Coloniensis, Bavembergensis, Corbeiensisque abbatis facta praecipimus, ut apud te permaneant, sine malevolorum ac detractorum iniuriosa calumnia.
261Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 4; 31 (auctor -c.1150)
Verum quia inter fratres nostros varie super hoc sunt dissidentes sententie, nihil inde agere sine vestra auctoritate decrevimus.
262Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 45 (auctor -c.1150)
Beatus apostolus quippe, vas electionis, doctor gentium, cum de circumcisione questio ventilaretur, non per se diffinire presumpsit, sed Hierosolimam ad principem apostolorum detulit, hoc profecto patenter insinuans nihil difficile debere diffiniri sine apostolice sedis auctoritate.
263Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 7; 4 (auctor -c.1150)
Quocirca P., si meus vis esse amicus, consequitur, ut erga me sis benivolus, quia sicut aliquis alicui minime inimicus esse invenitur sine malivolentia, ita tu sine benivolentia mihi amicari non potes.
264Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 7 (auctor -c.1150)
Si quid igitur ignorantia delinquit, si quid terrene potestatis metu contra evangelium vel apostolica instituta enormiter committitur, nullius esse momenti Romanorum pontificum decreta decernunt, hoc sancte sedis auctoritate frangitur et cassatur et sine mora funditus annullatur.
265Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 48 (auctor -c.1150)
Redigite ergo ad memoriam filium, subeat vobis paternus animus; etsi non filiali affectione, saltim me vestris alimoniis visitate, vestre generositatis victum parate mihi, quem hinc penuria angustat, hinc mestitia cruciat, quia neque hic manere valeo et domo redire sine dedecore nequeo.
266Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 50 (auctor -c.1150)
Marco Tullio Cicerone, viro eloquentissimo, asserente didicimus amicitie copulam cunctis terrenis rebus eminere, omnibus, que sub sole volvuntur, excellere, eam et dispersa congregare, congregata sua luce irradiare, debilia consolidare, consolidata tenacius coaptare et, quod dictu quoque difficillimum, mortua vivificare, sine qua nil firmum, nil stabile, nil fidum valet esse vel conspici, qua remotaque, quod esse videtur, annullatur et ad non esse redigitur.
267Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0916B (auctor fl. 964)
Considera, Deo dilecta, quanta sit felicitas Dei vultum sine defectu cernere, sanctorum angelorum choris interesse, cum sanctorum hominum multitudine sine fine gaudere, et ad hanc gressibus virtutum quotidie appropinquare stude, et ut ad ea, quae commemoravi recto tramite pergas, citiusque pervenire queas, hanc tuae beatitudini admonitionem conscripsi, per quam non de una solummodo virtute, sed de multis te cupio admonere virtutibus.
268Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917A (auctor fl. 964)
Cum igitur de plurimis virtutibus te admonere desiderem, primum cum Paulo apostolo hortor, ut charitatis virtutem ante omnia habere studeas: quia sicut panis omnibus cibis melior est, ita charitas omnes antecellit virtutes, et sicut sine pane mensa efficitur inops, ita sine charitate nulla proficit virtus.
269Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917A (auctor fl. 964)
Sine charitate vera nec lacrymae, nec vigiliae, nec nuditas, nec castitas, nec eleemosynae, nec martyrium hominem possunt salvare.
270Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917C (auctor fl. 964)
Certissime vero convenit credere quod charitas nunquam sine humilitate et obedientia in homine regnat.
271Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0918B (auctor fl. 964)
Si igitur humilitas alterius daemonium expulit, sine dubio firmiter credere debemus quod nostra humilitas diabolum in cordibus nostris regnare non sinet.
272Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0919B (auctor fl. 964)
Hoc ergo miraculum hortor ut memoriae tradas et ut semper obedientiae virtutem ante oculos habeas, quia sicut illo tempore illius monachi obedientia exstinxit ignem fornacis, sic et modo si fueris obediens, ipsa virtus in corde tuo ignem vitiorum exstinguet; et si hic ignis vitiorum exstinctus fuerit in te, nequaquam post mortem in ignem descendes aeternum, sed ad coelestem gloriam sine fine manentem.
273Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0922B (auctor fl. 964)
Unde eradicabitur omnis detractor, sine dubio de coetu sanctorum.
274Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0923B (auctor fl. 964)
Haec cogitando et linguam tuam refrenando, imitando eorum actum, quorum superius facta est mentio, sine dubio ad eorum consortium, et ad eorum gloriam pervenies.
275Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0924A (auctor fl. 964)
De his namque virtutibus mens ornatur sine fine cum Deo victura; caro enim, quamvis pretiosis vestibus cooperiatur, quamvis auro argentoque ornetur, nihil aliud est quam caro, et pulvis, et lutum, et stercus.
276Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925A (auctor fl. 964)
Bonum ergo opus, si sine discretione fit, cito deperit; discretio enim est mater omnium virtutum.
277Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925D (auctor fl. 964)
Holocaustum namque sine medulla est bonum opus sine compunctione.
278Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926A (auctor fl. 964)
Et narravit nobis plorans: Audivi illic vocem sine cessatione dicentem: Vae mihi, vae mihi!
279Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926A (auctor fl. 964)
Utile namque consilium est, hic ad tempus deplorare, quia haec vita brevis est, labens est, misera est, cito transitura est; illa alia vita nullum terminum habet, nunquam finietur: et sicut sancti sine fine gaudebunt cum angelis in coelo, sic et peccatores sine fine cruciabuntur cum diabolo in inferno.
280Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0929B (auctor fl. 964)
sine dubio, quia mortificandus erat.
281Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0929C (auctor fl. 964)
At contra, qui in oratione pro remedio animae suae, sive pro aliorum peccatis, Dominum deprecatur, iste sine dubio in montem oraturus ascendit.
282Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930C (auctor fl. 964)
(Luc. XXIII, 34.) Ille ergo, qui sine peccato occidebatur, pro suis inimicis orabat, et tu si aliquam molestiam patiaris ab aliquo, non potes ex toto corde dimittere.
283Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0931A (auctor fl. 964)
Si isto modo actus carnis mortificare curaveris, sine dubio perenni laetitia cum angelis frueris.
284Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932B (auctor fl. 964)
Fuit Beniamin senior, qui valde clarus habebatur, dono Dei ditatus, ut sine medicamine tactu manus aut olei facta oratione sanaret aegrotos.
285Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933C (auctor fl. 964)
Quinto modo Deus homines flagellat, ut hic incipiant tormentum sustinere, quod postmodum sine fine sustinebunt, quod solummodo ad malos pertinet.
286Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933D (auctor fl. 964)
Firmiter enim debemus credere, quod nullum peccatum sine vindicta relinquatur: aut enim hic per poenitentiam, unusquisque suum peccatum delet, aut Dominus pie per suum flagellum purgat, aut post mortem igne purgatorio expiabitur.
287Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0938A (auctor fl. 964)
Si itaque ea, quae sanctitati tuae scripsi, prudentissima mater, perficere potueris opere, id est, si prorsus a te omnia vitia repuleris, et quae in hac admonitione narrantur bona, custodire volueris, scito, quod tuis viribus hoc non facias, sed inspirante et adiuvante, qui ducit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5).
288Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0537A (auctor fl. 820)
Et ideo necesse est ut tales ibi ponantur, qui omnes necessitates interiores facere possint, et de familia nostra sint; nec contradicere quidquam audeant, et iuxta quod esse potest ut officiales sint, et de ipso officio, vel religione sua, post praepositum et decanum, ad custodem sancti Ioannis respiciant: nec omnino sine custodia relinquantur, ne propter aliquam turpitudinem illorum religio monasterii blasphemetur.
289Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0543B (auctor fl. 820)
Ut fratres qui eos laborare debent, sine molestia, vel aliqua incommoditate inhonesta possint in eis officium sibi commissum ad communem explere utilitatem, constituimus ut mansiones, quae ibi necessariae sunt, et sepes faciant quandocunque necesse fuerit, et emendent maiores de his villis: ad primum ostium quod est iuxta vivarium, de Waniaco, et Cipiliaco; ad secundum de Villa; ad tertium de Albiniaco et Cerisiaco: ad quartum de Vernis, et Taziaco.
290Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0544C (auctor fl. 820)
Bovem disposuimos habere unumquemque suum, ut sine impedimento hoc solum excolant quae ad hortos necessaria sunt.
291Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0546B (auctor fl. 820)
Deinde ut ipsum silentium cum fructu alterius mercedis ab omnibus illis ibi servari possit, psalmi sine intermissione cantandi sunt: et quandiu duo ex illis adsunt, nunquam iidem psalmi praetermittendi: et cum contigerit, ut aliqui ex ipsis propter quamlibet necessitatem administrandam longius discesserit, et ob hoc solus fortasse inchoatum psalmum cantare non poterit, mox ut reversus fuerit in loco in quo caeteros psallentes invenerit, ingrediatur, et cum eis, quandiu cum ipsis est, cantare studeat.
292Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0550B (auctor fl. 820)
Similiter quidquid in diversis laborationibus quolibet modo acquiritur, vel in variis peculum generibus enutritur, vel in ipsis peculiis Deo dispensante sine humana providentia sponte producitur, ut est lac et lana.
293Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 14; 1 (auctor c.624-704)
Cui uidelicet turriculae quaedam lapidea domus a dextera cohaeret parte de rupe excisa et separata montis Oliueti, in qua intrinsecus ferramentis cauata duo monstrantur sepulchra sine aliquo ornatu,.
294Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 23; 2 (auctor c.624-704)
Cuius uidelicet rotundae ecclesiae interior domus sine tecto et sine camera ad caelum sub aere nudo aperta patet, in cuius orientali parte altare sub angusto protectum tecto constructum extat.
295Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, p2; 33 (auctor c.624-704)
In cuius campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur.
296Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 3; 2 (auctor c.624-704)
Quae sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam; quae eadem undula in primo dominico repleta natalicio ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione uel diminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die natiuitatis suae peragente, de quo propheta canit: Qui eduxit aquam de petra et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam.
297Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 4; 1 (auctor c.624-704)
Arculfus de sepulchro Dauid regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit inquiens: Sepulchrum Dauid regis in terra humati ego ipse non neglegenter inquirens frequentabam, quod in parte media pauimenti ecclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem illud supra circumdantem lampademque semper superpositam clare lucentem.
298Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 13; 4 (auctor c.624-704)
Mirum dictu, sola domus Raab post tres in eodem loco distructas ciuitates remansit, quae duos exploratores, quos Iesu Ben Nun transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit, cuius lapidei parietes sine culmine permanent.
299Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 19; 5 (auctor c.624-704)
Inde quoque emergentes et interiecto quodam interuallo in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Iulias, progreditur.
300Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 30; 20 (auctor c.624-704)
Hi nauigant, illi serunt, isti circumuehuntur nauigiis, illi excolunt sine aratro serentes, uiantes sine carpento.
301Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0788D
In eadem supra memorata valle, non longe ab ecclesia sanctae Mariae, turris Iosaphat monstratur, in qua ipsius sepulcrum cernitur: cui videlicet turricula quaedam lapidea domus a dextera cohaeret parte, de rupe excisa et separata montis Oliveti, in qua intrinsecus ferramentis cavata duo monstrantur sepulcra sine aliquo ornatu: quorum unum illius Simeonis iusti viri est, qui infantulum Dominum Iesum in templo ambabus [Al., ambis] amplexus manibus de ipso prophetizavit: alterum vero aeque Iusti Ioseph, sanctae Mariae sponsi, et Domini Iesu nutritoris.
302Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0791B
In toto [Al. isto] monte Oliveti nullus alius locus altior esse videtur illo, de quo Dominus ad coelos ascendisse traditur, ubi grandis ecclesia stat rotunda, ternas per circuitum cameratas habens porticus [Al. porticos] desuper tectas. Cuius videlicet rotundae ecclesiae interior domus sine tecto et sine camara, ad coelum sub aere nudo aperta patet, in cuius orientali parte altare sub angusto protectum tecto constructum exstat.
303Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795B
In cuius campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus, valliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet: mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula civium sternuntur.
304Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795D
Quae sacri lavacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente, quasi quamdam natura cavatam invenit fossam: quae eadem undula in primo Dominico repleta natalitio, ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur lympha sine ulla defectione vel diminutione, nostro Salvatore hoc miraculum a die nativitatis suae peragente, de quo Propheta canit: Qui eduxit aquam de petra (Psal. LXXVII) . Et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus (I. Cor. X) , qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam.
305Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0796A
Arculfus de sepulcro David regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit, inquiens: Sepulcrum David regis in terra humati ego ipse non negligenter inquirens frequentabam, quod in parte media pavimenti ecclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem lampademque semper superpositam.
306Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0799B
sola domus Rahab post tres in eodem loco destructas civitates remansit, quae duos exploratores quos Iesu-ben-Nun [Id est Iosue filius Nun] transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit: cuius lapidei parietes sine culmine permanent.
307Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0801B
Unde quoque emergentes et interiecto quodam intervallo in unum confluentes fluvium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum, CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Iulias, progreditur.
308Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0807A
Hi navigant, illi serunt; isti circumvehunt navigiis, illi excolunt terram sine aratro serentes, viantes sine carpento.
309Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0725D
Beati nostri Patroni, Christo suffragante, vitam descripturus, fratrum flagitationibus obsecundare volens; imprimis eamdem lecturos quosque admonere procurabo, ut fidem dictis adhibeant compertis, et res magis quam verba perpendant, quae, ut aestimo, inculta et vilia esse videntur; meminerintque regnum Dei non eloquentiae exuberantia, sed in fidei florulentia constare, et nec ob aliqua Scoticae, vilis videlicet linguae, aut humana onomata, aut gentium diversas vilescunt linguas; utilium et non sine divina opitulatione gestarum despiciant rerum pronuntiationem.
310Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0729A
Ieiunationum quoque et vigiliarum indefessus laborationibus, sine ulla intermissione diu noctuque occupatus, ita ut supra humanam possibilitatem uniuscuiusque pondus specialis operis videretur.
311Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0729C
» Tum deinde supra memoratum Columbum osculatus, et valedicens, navigationem praeparabat, et sine ulla morula transnavigans Iovam devenit insulam.
312Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0736B
XVII. Alio in tempore binos mittens monachos ad suum alium monachum, nomine Cailtanum, qui eodem tempore praepositus erat in cella, haec per eosdem nuntios Sanctus commendat verba: « Cito euntes ad Cailtanum properate, diciteque illi, ut ad me sine ulla veniat morula.
313Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0727
Tale tantumque vocabulum homini Dei, non sine divina Providentia inditum esse credimus.
314Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0728C
Nemo itaque me de hoc tam praedicabili viro, aut mentitum aestimet, aut quasi quaedam dubia vel incerta scripturum; sed ea quae maiorum, fideliumque virorum, tradita expertorum cognovi relatione narrantium; et sine ulla ambiguitate carraxaturum sciat.
315Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0728D
Et vel ex his, quae ante nos inserta paginis reperire potuimus; ut ex his, quae audivi ab expertis quibusdam fidelibus, antiquis, sine ulla dubitatione narrantibus, diligentius sciscitantes didicimus.
316Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0746B
Nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit virginem, aqua benedicta, sicut Sanctus commendavit, perfusa coxa, sine ulla morula condensato osse, plene sanata est; et in adventu sancti Columbae cum ingenti gratiarum actione gavisa, viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam, post sanitatem in bonis actibus permanens vixit.
317Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0754D
Cum vero Sanctus de non repertis adhuc clavibus, et obseratis foribus inter se conquirentes alios audisset, ipse ad ostium appropinquans: « Potens est Dominus, ait, domum suam etiam sine clavibus servis aperire.
318Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0760A
Fuit itaque talis eiusdem agitatio diei per longa viarum spatia sine ulla rotarum humerulorumque separatione sive labefactatione; nulla, ut supra dictum est, obicum retentione vel communitione retinente, sed sola diali, sic venerando praestante gratia viro, ut currus cui insederat salubriter absque ulla impeditione recta incederet orbita.
319Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0760D
Illi e contra: Quomodo, aiunt, ut dicis, ipsum glorificat Deus quem nos non sine causa excommunicavimus, scire cupimus.
320Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0762A
Hoc autem vaticinium temporibus nostris completum est in Belloroth Domnallo Brecco, nepote Aidani sine causa vastante provinciam Domnail nepotis Amureg.
321Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0766D
Quem cum idem explorator de monticelli vertice illius in quodam campuli colliculo stantem, et expansis manibus ad coelum orantem oculosque ad coelum elevantem conspiceret, mirum dictu, et ecce subito res miranda apparuit, quam idem supra memoratus homo, ut aestimo, non sine permissu Dei de prioris monticelli loco oculis etiam corporalibus aspexerat, ut nomen Sancti et eius honorificentia, quamvis ipso nolente, ob hanc manifestatam visionem postea magis in populis divulgaretur.
322Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0768B
Et post aliquantum quasi horae unius intervallum vir venerandus Columba eamdem sacram ingreditur domum, simulque cum eo aurea lux de summa coeli altitudine descendens totum illud ecclesiae spatium replevit, sed et illius exedriolae separatum conclave, ubi se Virgnous, in quantum potuit, latitare conabatur, eiusdem coelestis claritas luminis per interiorem illius cubiculi ianuam, quae ex minore patebat parte erumpens, non sine aliquo formidabili repleverat terrore.
323Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0770B
Secundum haec verba viri venerabilis, quae non sine magno gemitu et moerore, ut traditur, nec non et ingenti lacrymabilitate prolocutus est, quatuor postea annis in carne mansit.
324Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0772B
Sed Sanctus prohibuit eum dicens: Sine hunc si nostri ne amator est ut in hunc sinum fletus effundat amarissimi plangoris.
325Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0774B
Hanc praedictam visionem non solum paginis inscriptam reperimus, sed et aliquibus expertis senioribus, quibus ipse Virgnous retulerat, sine ullo didicimus cunctamine.
326Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0775B
Nam per tres illas exsequiales dies et noctes grandis sine pluvia facta est ventosa tempestas, qua fortiter prohibente nullus hinc et inde navicella vectus transfretare poterat.
327Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 12 (auctor 1068-1081)
Quamvis nota satis pateant tua gesta per orbem, Quae et sine scriptore vulgabit fama perhennis: Quem tua praeteriit felix electio, qua te, Prisco more patrum, pastoris nomine dignum Electumque Deo prodebat Spiritus index, Cuius tunc festum recolebat turba fidelis?
328Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0463A (auctor 1068-1081)
A meridie quidem Francos habentes et partem Thuringorum, quos praecedens hostilis turbo non tetigit, alveoque fluminis Unstrote dirimuntur; a septentrione vero Nordmannos, gentes ferocissimas; ab ortu solis Obodritos; et ab occasu Frisos, a quibus sine intermissione vel federe vel concertacione necessaria finium suorum spacia tuebantur.
329Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0498C (auctor 1068-1081)
Deinde vestigia secutus magni praedicatoris Ansgarii, mare Balticum remigans, non sine labore pervenit ad Bircam.
330Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0576B (auctor 1068-1081)
Cumque terrenis gravatus negotiis et spiritalia mox languescere cogeretur, in sola gentium legatione permansit integer officii et sine querela, et talis, qualem et tempora et mores hominum mallent habere.
331Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0579A (auctor 1068-1081)
Et alia multa facere solebat, rara modernis et ignorantibus ; cum tamen sine auctoritate scripturarum ipse nil fecerit, iam tunc scilicet meditatus ecclesiam suam divitiis et honore ceteris anteferre, si papam et regem suae haberet voluntati morigeros.
332Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0585A (auctor 1068-1081)
Pecuniam autem quam recepit a suis sive ab amicis, porro seu ab his qui frequentabant palatium, vel qui regiae maiestati obnoxii fuerunt, illam, inquam, pecuniam, licet maxima esset, sine mora dispersit infamibus personis et ypocritis, medicis et histrionibus et id genus aliis, scilicet non sapienter aestimans, talium personarum favoribus se effecturum ut vel solus placeret in curia vel maior domus fieret prae omnibus, et eo modo perfici posse, quod in animo habuit de provectu ecclesiae suae.
333Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0585C (auctor 1068-1081)
Nam cum saepe antea miser episcopatus eius tantis expeditionum sumptibus tantisque voracis curiae studiis laborasset, nunc vero in aedificationem praepositurarum et castellorum sine misericordia profligatus est.
334Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0593B (auctor 1068-1081)
Et iam consulatum adeptus est, iam remotis aemulis solus possedit arcem capitolii, non tamen sine invidia, quae semper gloriam sequitur.
335Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0608C (auctor 1068-1081)
Qua in re memor sentenciae cuiusdam sancti, non sine lacrimis huic loco possum aptare.
336Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0608C (auctor 1068-1081)
Iam, inquit, percutitur, iam sine penitentia cogitur exire peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei.
337Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0624C (auctor 1068-1081)
Unde etiam contingit, ut licentia, quam in hostes acceperunt, saepe abutantur in suos, adeo fide nulla utrique ad invicem sunt, et sine misericordia quisque alterum, mox ut ceperit, in ius famulicii vel socio vendit vel barbaro.
338Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0647B (auctor 1068-1081)
Sine invidia cum proximis habitant Sueonibus, quamvis a Danis, aeque pauperibus, non impune temptentur aliquando.
339Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0651B (auctor 1068-1081)
Inter Nortmannos tamen et Sueones propter novellam plantationem Christianitatis adhuc nulli episcopatus certo sunt limite designati, sed unusquisque episcoporum a rege vel populo assumptus, communiter edificant ecclesiam, et circueuntes regionem, quantos possunt ad Christianitatem trahunt, eosque gubernant sine invidia, quandiu vivunt.
340Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, V; 4 (auctor -1081)
A quibus sine intermissione vel federe vel concertacione necessaria finium suorum spacia tuebantur.
341Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, LX; 1 (auctor -1081)
Deinde vestigia secutus magni predicatoris Ansgarii, mare Balticum remigans non sine labore pervenit ad Bircam.
342Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXIIII; 8 (auctor -1081)
Inter Nortmannos tamen et Sueones propter novellam plantationem christianitatis adhuc nulli episcopatus certo limite sunt designati, sed unusquisque episcoporum a rege vel populo assumptus communiter aedificant ecclesiam, et circueuntes regionem, quantos possunt, ad christianitatem trahunt eosque gubernant sine invidia, quandiu vivunt.
343Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, VI; 3 (auctor -1081)
Unde etiam contingit, ut licentia, quam in hostes acceperunt, sepe abutantur in suos; adeo fide nulla utrique ad invicem sunt, et sine misericordia quisque alterum, mox ut ceperit, in ius famulicii vel socio vendit vel barbaro.
344Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXI; 9 (auctor -1081)
Sine invidia cum proximis habitant Sueonibus, quamvis a Danis aeque pauperibus non impune temptentur aliquando.
345Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXIIII; 3 (auctor -1081)
Cumque terrenis gravatus negotiis et ad spiritalia mox languescere cogeretur, in sola gentium legatione permansit integer officii et sine querela et talis, qualem et tempora et mores hominum mallent habere.
346Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVII; 9 (auctor -1081)
Et alia multa facere solebat, rara modernis et ignorantibus scripturas; cum tamen sine auctoritate [scripturarum] ipse nil fecerit, iam tunc scilicet meditatus ecclesiam suam divitiis et honore ceteris anteferre, si papam et regem suae haberet voluntati morigeros.
347Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVI; 5 (auctor -1081)
Pecuniam autem, quam recepit a suis sive ab amicis, porro seu ab his, qui frequentabant palatium vel qui regiae maiestati fuerunt obnoxii, illam, inquam, pecuniam, licet maxima esset, sine mora dispersit infamibus personis et ypocritis, medicis et histrionibus et id genus aliis.
348Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVII; 4 (auctor -1081)
Nam cum sepe antea miser episcopatus eius tantis expeditionum sumptibus tantisque voracis curiae studiis laborasset, nunc vero in aedificationem prepositurarum et castellorum sine misericordia profligatus est.
349Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLVII; 4 (auctor -1081)
Et iam consulatum adeptus est, iam remotis aemulis solus possedit arcem capitolii, non tamen sine invidia, quae semper gloriam sequitur.
350Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXV; 5 (auctor -1081)
Qua in re memor sentenciae cuiusdam sancti non sine lacrimis huic loco possum aptare.
351Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXV; 6 (auctor -1081)
'Iam', inquit, 'percutitur, iam sine penitentia cogitur exire peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei'.
352Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Quamvis nota satis pateant tua gesta per orbem, Quae et sine scriptore vulgabit fama perhennis.
353Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 286; XLIIII (auctor -1081)
Goutlande, Swetide, Grenelande; cuius terrae populi partim se christianos esse dicunt, sine fide quidem et sine confessione et sine baptismate, partim vero, cum similiter sint christiani, Iovem et Martem colunt.
354Adamus de Sancto Victore, Epitaphium, 185, 0569
Martyrio Magni celebrato, magnus ad ipsum Colligitur Martyr; par sine morte pari.
355Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, p9; 5 (auctor fl. 1059)
Huic sit laus sine termino.
356Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585D (auctor 1145-1221)
Unde sine causa colunt me (Matth. XV).
357Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0586D (auctor 1145-1221)
quod sine dubio cuncti faciunt qui esse veraciter Christi volunt.
358Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0591C (auctor 1145-1221)
Qui itaque in hac feria, hoc est in spiritu consilii, agit, nihil sine consilio facit, omni necesse habenti bonum consilium dare intendit; quippe qui et spiritum consilii in se habet, et quem magni consilii angelus Christus docet.
359Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605B (auctor 1145-1221)
Si pastores advenerint inter signa deferentes angelica sine nobis, de tantae rei mysterio non mirentur; si stella magos adduxerit, advenientium participentur laetitiae, et illis mystica deferentibus, nos quae illis signata sunt offeramus.
360Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0606C (auctor 1145-1221)
Prudens virginitas unctioni est amica, oleo non caret laetitiae, sine lampade et oleo non procedit, et lampadem quidem habet de perspicuitate puritatis vitream, de paupertate voluntaria strictam, deorsum et clausam, de concupiscentia aeternorum latam, superius et apertam.
361Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0607A (auctor 1145-1221)
Nunquid sine nobis parvulus noster in templo praesentabitur, aut sine nobis Simeon de nostra consolatione laetabitur.
362Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0607C (auctor 1145-1221)
Caput spinis coronandum sine contradictione exhibuit, quod vix tremebundus Baptista tangere ausus fuit.
363Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0609A (auctor 1145-1221)
Caeterum qui sine timore est, non iustificabitur; quia, dum negligitur aditus cordis, a penetralibus animae superbia non arcetur.
364Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613C (auctor 1145-1221)
Scriptum quippe est: Qui sine timore est, non iustificabitur (Eccli. I).
365Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0616C (auctor 1145-1221)
Intra Spiritus sancti auditorium, nihil prorsus carnis est inferendum; sed solum sine carne introeat spiritus, ubi solis est spiritualibus intendendum.
366Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0616D (auctor 1145-1221)
Si mediator vis amicitias iungere, si digne vis ministerio mediatricis assistere, vide ne discedas a medio, vide ne quid nimis, ne quid facias sine modo.
367Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0617A (auctor 1145-1221)
In oculis hominum piis conformare moribus conviventium, sed intus scientia coram Deo, si potes, alios transgredere diligendo, hoc solum est in quo moderator saeculorum nostra delectatur immoderantia, cum nostri amoris in ipsum affectio sine modo intenditur et mensura.
368Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0619B (auctor 1145-1221)
Moneantur ergo novitii ut in tertio gradu se credant timori, quia frustra facti sunt continentes, si aliquatenus sine timoris custodia dimiserunt cordis fores.
369Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0619C (auctor 1145-1221)
Qui sine timore est, non iustificabitur; non poterit sapere, quandiu sine initio fuerit sapientiae.
370Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0619D (auctor 1145-1221)
Humilitas sane nunquam sine contubernio discretionis progreditur; sed tanto se cautius ubique et in omnibus agit, quanto ex timoris familiaritate et consortio semper formidolosa, semper sibi suspecta existit.
371Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0620A (auctor 1145-1221)
Apud affectionis puritatem hospitatur misericordiae pietas, et inde sine acceptione personarum miseriis necesse habentium se exponit.
372Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622A (auctor 1145-1221)
Spiritus sane sanctus aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu.
373Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622A (auctor 1145-1221)
Qui sine intellectu sunt, plane sunt irrationabiles, ac per hoc sunt etiam bestiales.
374Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622A (auctor 1145-1221)
Si itaque opus tuum sine intellectu fuerit, hoc est irrationabile, nonne erit obsequium bestiale?
375Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622A (auctor 1145-1221)
Sed si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Exod. XIV), quia qui bestiali mente, hoc est sine intellectu, divinis inservit officiis, magis ex duritia cordis lapidei cruciatur quam oblectet eum divinae praesentiae bonitas tam suavis.
376Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0623B (auctor 1145-1221)
Nam dum haec tolerant sine culpa, nos a debito poenae et culpae per indebitam gratiam absolverunt.
377Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625C (auctor 1145-1221)
Ad hoc veritatis splendor est utilis, qui cum de rationis aere totius nebulas erroris abduxerit, etiam in fulgentem sibi sine fraude penset et aestimet veritatem.
378Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0626D (auctor 1145-1221)
Latorem praesentium quem ad praeceptum vestrum consensimus transfretare in Angliam, liberalitati vestrae commendamus attentius, ut de ipso sollicitudo vestra provideat, ne (quod absit!) in dispendium gloriae vestrae, et in nostrae filialis amicitiae laesionem, tanti itineris labor, praesertim cum dispositione vestra arreptus sit, sine fructu remaneat exspectato.
379Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0627A (auctor 1145-1221)
Unde interim, absente conventu, neminem licet recipere, praesertim cum sine fratrum nostrorum consilio minime tale quid aliquando promittamus vel praesumamus.
380Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628C (auctor 1145-1221)
De hac arida David loquitur, dicens: Anima nostra sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII).
381Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628D (auctor 1145-1221)
Fides enim sine operibus mortua est (Iac. II); sicut et firmamentum, nisi haberet et luminaria, esset obscurum.
382Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0631A (auctor 1145-1221)
Cibus sane fortior est inimicos diligere, sui contemptu gaudere, usque ad crucis ignominiam Christum sequi, cum illo cruci affigi, poenam sine culpa patienter amplecti, prae desiderio et contemplatione quaecunque terrena sunt oblivisci.
383Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632C (auctor 1145-1221)
Non quaerit sine lumine, sine suavitate non invenit, sine satietate non fruitur, nec finitur.
384Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637A (auctor 1145-1221)
Quis sine compassione vel audiat carnem teneram incidi durius, quae cum culpam omnino nescierit, finem criminibus dare venit?
385Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637A (auctor 1145-1221)
Sine tamen obsecro, sine puerum circumcidi, sine legislatorem legi dispensatoriae subiici, et quod dedit ipse suscipiat, et ibi lex unde coeperat finiatur.
386Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637B (auctor 1145-1221)
Penes illum immorari est melius, nusquam salus est alibi, nusquam securitas sine illo, semper teneamus quod nostrum est, nostra protendatur solemnitas usque ad gaudium Simeonis.
387Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637B (auctor 1145-1221)
Sine nobis sua eum mater non offerat in templo.
388Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0637C (auctor 1145-1221)
Quod si Herodis gladios devitans aufugerit, Aegyptus eum non suscipiat sine nobis.
389Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640D (auctor 1145-1221)
Verum ibi specialius habeto mei, et fac haberi memoriam, ubi Agnus sine macula immolatur, quia omni est acceptius holocausto.
390Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0644D (auctor 1145-1221)
Nec enim verus humilis sine certaminibus tentationum esse potuit: praesertim cum superbia semper contrariae sibi humilitatis et si non speciem tamen gloriam aemuletur.
391Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0644D (auctor 1145-1221)
Usurpat tamen aliquando, cum sine illa vane gloriari non praevalet, a quo astutius humilitatis praetextu se palliat secretius, ad cuius expletionem elationis prorumpat intentio.
392Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0646D (auctor 1145-1221)
Ideo Verbum per carnem venit, ideo hunc veniendi modum elegit, ut in carne quam accepit intra Virginem, dediscat caro vitae carnalis amorem, nec debuit Verbi divinitas se sine carne offerre carnalibus, nec melius potuit in hominibus amor rerum carnalium emori, quam si eos de coelestibus instrueret Verbi praesentia incarnati.
393Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0647B (auctor 1145-1221)
Tamen nec in tempore gratiae sancti sine gloria vivunt, sed de testimonio conscientiae cum Paulo gloriantur, et dicunt: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I).
394Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650D (auctor 1145-1221)
Nunc igitur si apud te est locus poenitentiae, negligentiae meae dabis veniam, quia fateri sine tormento confusionis non audeo me tibi aliquando fuisse mentitum.
395Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0651B (auctor 1145-1221)
Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem qui ante saecula a Patre genitus et modo a matre genitus, qui modo infantes genitos rationabiles sine dolo lac facit suae incarnationis concupiscere, quo enutriti valeant unum Verbum ad plenum formare, alioquin quomodo ex ore infantium laus perfecta fieret, nisi ad plenum Verbum formaret illud infantia, in quo meritorum fundatur perfectio, ex quo plenitudo gratiae et veritatis emanat?
396Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0652C (auctor 1145-1221)
Prompto animo tribulationes amplectitur et angustias, totus cruci inhaerens non sine damno reputat quidquid ei crucis imaginem non repraesentat.
397Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0655B (auctor 1145-1221)
Honor iste non pascitur iocis, non otio solvitur, non induitur mollibus, non se cibis ingurgitat, non plausus hominum quaerit, non spectaculis delectatur, non hic schaccorum otiosa subtilitas mansueti cordis felix otium inquietat, non hic infelicis aleae ludus male redimit tempora, quae toties cum fastidio defluuntur, quoties sine sceleribus transiguntur.
398Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0655C (auctor 1145-1221)
Per lineas enim rationis ducta et directa operatio, aut fidem ne moriatur custodit, aut iam mortuam ad vitam reducit: Fides enim sine operibus, mortua est (Iac. II).
399Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0656A (auctor 1145-1221)
Nam huius gratiae penitus est expers infidelis: Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. II).
400Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0657D (auctor 1145-1221)
Verum (quod sine gemitu dicendum non est), sacerdotes nostri temporis ita se vitiis armaverunt in Christum, in ipsum potius quam pro illo coniurasse videantur.
401Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0663D (auctor 1145-1221)
Moyses lator et zelator divinae legis significat scientiam vel zelum disciplinae regularis, cui tabernaculum est in fiscella scirpea, hoc est in tractabili et sine nodo iniquitatis conscientia humilis cordis.
402Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0668D (auctor 1145-1221)
Spiritualis quippe gratiae virum donatum gloria apostolis parificare potuit, et procul dubio parem fecit qui solus existens incomparabilis sine comparatione summus est, cuius pax exuberat omnem sensum.
403Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0669D (auctor 1145-1221)
Plus est sane vile stramen, absente Martino, operari virtutem, quam umbram Petri, quia sine Petri praesentia non potuit fieri [umbram] praestare remedium infirmanti.
404Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0669D (auctor 1145-1221)
Verum sine Christo, nec potuit Petrus praesens, nec Martinus absens virtutis aliquid fecit.
405Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0676B (auctor 1145-1221)
Eorum qui sine proposito emendationis sunt, alii propriam iniquitatem in tantum diligunt, ut nolint a peccato desistere, etiamsi possint; alii quidem vellent iniquitatem deserere; sed consuetudine peccati, quasi inviti retinentur in peccati oblectatione.
406Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0677D (auctor 1145-1221)
Verum cum sine gratia boni esse non possumus, non est tamen culpandus Deus, si gratiam noluerit elargiri.
407Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0680D (auctor 1145-1221)
Contritio vero omnino esse sine charitate non valet.
408Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0682C (auctor 1145-1221)
Potest quidem dolor contriti cordis sufficere ad omnem emendationem, etiam sine labore corporis, sed nunquam potest sufficere labor poenitentiae exterioris, si omnino defuerit dolor cordis.
409Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0683A (auctor 1145-1221)
Militibus etiam illis constitutis officiis, quae sine peccato agi non possunt, et ex quorum occasione multa flagitia perpetrata sunt, dicendum est quod dignos poenitentiae fructus facere non possunt, nisi peccati differentes officia, mutent vitam.
410Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0749A (auctor 1145-1221)
Ferrum, est durans et perdurans mentis humilitas; scirpus, est mansueta et sine nodo peccati virginitas.
411Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0749B (auctor 1145-1221)
Idcirco exsultat Mariae spiritus, quia, superabundante in ea oleo laetitiae, superveniente in ea Spiritu sancto, sine consumptione accenditur eius scirpus, sine corruptione virginitas fecundatur.
412Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0750D (auctor 1145-1221)
LXXXIV), sine quo nihil possumus facere (Ioan. XIV).
413Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0751C (auctor 1145-1221)
Doctrina enim sine sapientia est scientia inflans sapientia est charitas aedificans (I Cor. VIII).
414Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0752A (auctor 1145-1221)
In ipsa igitur quiescendum est, quia super ipsam requiescit Spiritus almus, sine quo omnis spiritus inquietus.
415Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Secundo autem venio ad te, non tantum, ut primo, libens et volens, meam meaeque congregationis universae in te, tuosque debitam observantiam declaraturus; sed quia ad alium si venirem, iusta possem ab omnibus repraehensione castigari, utpote protectionem quaerens sine protectore.
416Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Serius fortasse, quam par est, emersit e tenebris; sed non sine numine tam sero emersit, ne videlicet tuae protectionis gloria fraudaretur.
417Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0699B (auctor 1145-1221)
Sine termino dilatavit se arbor ista, « operuit montes umbra eius, et arbusta eius Cedros Dei (Psal. LXXIX).
418Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0703A (auctor 1145-1221)
Ipsa est virga Aaron, quae sine succo floruit, fronduit, et nuces protulit (Num XVII.), quia beata Dei mater sine viro Salvatorem concepit et peperit.
419Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0705B (auctor 1145-1221)
Suscepta a Verbo corporis membra sine culpa.
420Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0707A (auctor 1145-1221)
Fructificavit, quando quem sine contagione conceperat, sine dolore partu edidit.
421Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0707D (auctor 1145-1221)
Verum cum homo sit Deus, et Deus homo, possumus sine distinetione aliqua Redemptorem nostrum, et florem appellare, et fructum Convenientius tamen assumptae carnis fragililatem floris teneritudo designat.
422Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710B (auctor 1145-1221)
Planam scilicet, hoc est sine modo culpae virgam facit esse iustitia, hoc est, humilitas.
423Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710B (auctor 1145-1221)
Iustitia quippe humilitas dicitur, sicut Dominus veniens ad baptisma Ioannis, cum prohiberet Ioannes, testatus est, dicens: « Sine modo, sic enim oportet nos implere omnem iustitiam (Matth. III), » id est omnem humilitatem.
424Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710B (auctor 1145-1221)
Pax vera sine osculo adesse non solet.
425Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710D (auctor 1145-1221)
Verum quia sine Spiritus sancti gratia nec a malis recedere, nec in bonis proficere omnino possumus, ad florem, qui de Virga ascendit, et olfactum cordis levemus, et visum.
426Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0711B (auctor 1145-1221)
Sed longe aliter flos de Virga ascendens illum Spiritum habuit, quia super filium Virginis Spiritus sanctus plenissime requievit: et in aliis sanctis spiritus Domini habitat, utpote sine quo sancti esse non possunt, sed non ita excellenter, non ita veraciter, quippe qui nec unum sunt cum eo per unitatem substantiae, nec omnino sunt sine macula culpae.
427Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0711C (auctor 1145-1221)
» At unigenitus Dei Filius, et secundum quod Deus est, eadem est cum Patre, et Spiritu sancto natura, quamvis alia sit persona, et secundum quod homo est, accepit eumdem Spiritum sine mensura (Ioan. III): ubique ad Virginis matris exemplum se corrigit, qui districti iudicii Dei securim pertimescit.
428Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0718D (auctor 1145-1221)
Venit itaque rex in potestate et unctione: non enim sine unctione regiam obtinet dignitatem, nec sine potestate regia regiam obtinet unctionem.
429Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0719A (auctor 1145-1221)
Cum itaque Rex regum, nomen aut regum dignitatem sine unctione non habeat, merito rex noster Christus dicitur, quo nomine tam regia quam sacerdotalis unctio designatur.
430Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0726C (auctor 1145-1221)
Quod carnem nostram accepit, pes misericordiae fuit; quod sine mendacio peccati accepit, veritas fuit.
431Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0726C (auctor 1145-1221)
Attamen sub pedibus eius caligo fuit, quia in corpore, quod assumpsit ex misericordia et veritate, hoc est sine culpa, similitudo carnis peccati apparuit.
432Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0728D (auctor 1145-1221)
Non sit turtur sine gemitu, non sit castitas sine peccati luctu, ut dicere valeamus: « Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. 2.) » Quid est vox turturis « in terra nostra, » nisi luctus caste viventium in carne misera, in carne terrena, adhuc a bonis patriae per miseriam aliena!
433Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0729D (auctor 1145-1221)
Caeterum (14), non Mariae, sed nostra per Mariam purificatio facta est, quae dum sine omni peccato Dei Filium concepit et peperit, nostras impuritates detersit.
434Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737C (auctor 1145-1221)
Quam procul est sine exemplo illa patientia, in qua per indebitae mortis supplicium auctor mortis diabolus superatur, homo mortis reus absolvitur, aeternae vitae libertas restituitur?
435Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737D (auctor 1145-1221)
Duo superius ultimi sunt, aeterna generatio, qua Verbum de Patre sine matre nascitur; et incorrupta nativitas, qua idem Verbum de matre sine patre generatur; duo fines inferius ultimi sunt, quod crucis poenam patienter sustinuit sine culpa, et quod mortuus descendit ad inferos sine poena (17).
436Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0738A (auctor 1145-1221)
Quam fortis haec mulier fuit, quae sine exemplo, tam sexum quam saeculum invicti spiritus fortitudine superavit!
437Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742A (auctor 1145-1221)
Agios autem sine terra interpretatur.
438Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742D (auctor 1145-1221)
Nunc autem, etsi pretium divinae similitudinis perdidit, quia virtutem amoris deseruit, omnino tamen sine pretio non fuit, quia a pretiosa auctoris imagine non recessit.
439Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1441B (auctor fl. 1173)
Quid agnus sine macula Quid haedus typi gesserit, Nostra purgans piacula Messias nobis aperit.
440Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1443A (auctor fl. 1173)
Pascha nostrum Christus est, Qui pro nobis passus est Agnus sine macula.
441Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1468A (auctor fl. 1173)
Sponsum millena millia, Una laudant melodia, Sine fine dicentia: halelulia.
442Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1485B (auctor fl. 1173)
Agni sine macula, Qui mundavit saecula Ab antiquo crimine.
443Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1487A (auctor fl. 1173)
Sine lignis fidei, Nec lecythus olei Valet, nec farinula, Roma naves universas In profundum vidit mersas Una cum Maxentio.
444Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1491A (auctor fl. 1173)
Sese Christus sic excepit, Qui de carne carnem coepit Sine carnis opere.
445Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1527A (auctor fl. 1173)
Quanta deinde ibi sit ordinis pulchritudo in dispositissima angelicorum spirituum, ac sanctorum omnium secundum suum gradum et sortem collocatione, quanta dulcedo visionis divinae cum assidua satietate sine fastidio, et continuo desiderio sine taedii amaritudine, eleganter et suaviter expromens.
446Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1532B (auctor fl. 1173)
Ut adventus eius hora Praeparata, sine mora Intret ad convivia.
447Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0440D (auctor c.1140–1212)
Sic, quaeso, indignemini, si quae est, praesumptioni, ut quae sine dubio est, faveatis dilectioni.
448Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0442C (auctor c.1140–1212)
Quia enim in eadem professione de regula Patris et advocati nostri beati Augustini mentio fit, totam oportuit istam regulam exponi: quod profecto sine aliqua sententiarum prolixitate, congruo non potuit effectui mancipari.
449Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0442D (auctor c.1140–1212)
Hoc enim et ego habebo, quod ex me est in omnibus sine ulla exceptione, quae ad eosdem sermones pertinent, solum quod vestrum examen habuerit ratum.
450Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0447B (auctor c.1140–1212)
Nam Pauli vox est: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate, et sinceritate, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo (II Cor. I, 12) . Laetitia ergo est, ubi rectitudo; et ubi laetitia, ibi et gloria: quae gloria nec ipsa sine rectitudine esse valet.
451Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0448A (auctor c.1140–1212)
Sicque dum et collum praebet summis, et faciem imis, curvum se exhibet: ibi a coelo vultum avertens, hic nihilominus sine cessatione terram intuens.
452Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0454B (auctor c.1140–1212)
Nam aliquo sine ordine plerumque non sunt, etiam quae suo modo ordinata non sunt.
453Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457D (auctor c.1140–1212)
Tertio quoque, ut finem post vitam bonam nactus securum, sine fine beatorum civium societate, atque beata Conditoris tui visione perfrui merearis.
454Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457D (auctor c.1140–1212)
Veniam, qua a tuis, quae commisisti delictis, emunderis; gratiam, qua donis spiritualibus diteris: gloriam, qua in supernis sine fine gaudiis remunereris.
455Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461B (auctor c.1140–1212)
- 8. Gratissimum Deo indumentum est charitatis, iustitiae, ac ipsius Domini Iesu, sine quo monachus quisquam vel canonicus non est.
456Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461B (auctor c.1140–1212)
- 9. Vestis candida fulgorem conversationis sanctae per aequitatem iustitiae, et claritatem sapientiae designat, sine quibus vacui merito et nudi sumus.
457Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461D (auctor c.1140–1212)
Ipsum namque quod portamus nomen, monet nos, et invitat, ut sanctam in vita regulari conversationem teneamus: omne penitus, sine exceptione aliqua, quod distortum est, declinantes, et quod rectum est, tam intus in mente coram Deo, quam exterius in opere coram proximo, exercentes.
458Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0463C (auctor c.1140–1212)
Certe non pro eis agit hoc; quia nequaquam Paulo contrarius Augustinus, qui ait: Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (II Cor. VIII, 12) . Qui et nobis praecipit, ut sine offensione simus Iudaeis, et gentibus, et omni Ecclesiae Dei.
459Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0465C (auctor c.1140–1212)
Unde generaliter apud nos statutum est, ut omnes, qui altari ministrant, nunquam ibi sine superpelliciis, vel albis appareant: nec aliquis, praesente conventu, nisi superpellicio, vel alba indutus, superiores gradus altaris praesumat ascendere.
460Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0468C (auctor c.1140–1212)
Teipsum quippe tunc plene possidebis, nihilque in te grave tibi et contrarium, nec contra te in aliquo rebellans habebis, si modo rigidam cervicosae voluntatis tuae pravitatem frangens, in exsecutione mandatorum Altissimi, seniorum eam iussionibus sine murmure, et mora supponas, et membra tua, quae sunt super terram, cum vitiis, et concupiscentiis mortificans (Col. III, 5) , ad utilitatem bonae operationis ea extendas.
461Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0469D (auctor c.1140–1212)
Unum modo in via est; alterum vero in fine, sed sine fine in patria erit.
462Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0472B (auctor c.1140–1212)
Et istis Dominus Iesus in patibulo crucis est, qui in cruce charitatis, ab universis, quae in imo sunt, elevati, et extenti, atque sine macula, et ruga gloriosi effecti, pro summa habent dulcedine amara quaeque pro Christo tolerare.
463Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0479D (auctor c.1140–1212)
I. Expetit, charissimi, et quidem cum aviditate magna, et exspectat, nec sine spe curiosa, curiositas vestra ut de verbis professionis vestrae, aliquid tractemus.
464Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0485C (auctor c.1140–1212)
Quod in saeculo dudum pro saeculo facere solebas, modo vel omittere ex toto etiam iussus non formidas; nonnunquam vero postulatus non erubescis, aut certe non sine grandi murmure admittis.
465Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0488A (auctor c.1140–1212)
- 8. In malo punico unitas pacis et dilectionis commendata, sine qua nihil Deo placitum esse demonstratur.
466Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0488D (auctor c.1140–1212)
Eo igitur tendunt omnia verba haec, ut sciamus quidem debere nos offerre sine ulla exceptione, quidquid sumus, Deo; sed hoc perquam sollicite curandum est, quatenus tales nos per eius gratiam efficiamus, ut ab eo, in tanta hac nostri oblatione, suscipi digni simus.
467Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0489C (auctor c.1140–1212)
Hinc et asserit se sapientibus et insipientibus debitorem esse (Rom. I, 14) . Est autem super his salubris admonitio eius, hunc habens modum: Sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et omni Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32) . Adiungit quoque, et sumit exemplum: Sicut ego, inquiens, per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (ibid., 33) . Vide ergo, mi frater, ut mores tuos habeas modo conversos; quia offerens et tradens teipsum Ecclesiae Dei, eorum quoque conversionem promisisti.
468Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0492D (auctor c.1140–1212)
Monet Paulus, ut solliciti simus servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3) . O unitas salubris, sine qua acquiri vel haberi non potest salus spiritualis!
469Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0493B (auctor c.1140–1212)
Unum in templo Salomonis erat opus in duobus cherubim, quia unitatem nostri pacifici in Ecclesia praedicat utriusque intentio Testamenti (III Reg. VI, 25) . Unius nihilominus erat cubiti os luteris (III Reg. VII, 31) ; quia sine unitate sufficere ad salutem non potest, quam format dolor internus, confessio spiritualis compunctionis.
470Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0494A (auctor c.1140–1212)
Unde apparet quod hi poma sine eorumdem pomorum fructibus habent, de quibus Dominus in Evangelio dicit quod omnia opera sua faciunt, ut videantur ah hominibus (Matth. XXIII, 5) . Totus itaque in hoc fructus pomorum tuorum consistit, si manus tuas ab omni munere excutiens, ipsum solum in eis, ex cuius munere sunt, et expetis testem, et exspectas remuneratorem.
471Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498A (auctor c.1140–1212)
Nam collata in fine, durabit sine fine.
472Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498B (auctor c.1140–1212)
At opus summopere, ut tuo huic tam dono, quam operi perseverantia adsit, quae sola aeternitatem meretur, sine qua aeternitas non confertur.
473Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0503C (auctor c.1140–1212)
Quod si fallitur, agat gratias divinae misericordiae, qua ab errore suo defendatur: ne sine emolumento, aut etiam cum iactura, locum, vel vitae ordinem mutando, inconstantiae levitatisque frustra crimen subeat; aut maiora suis viribus experiendo fatigatus, deterius in priora, aut etiam in peiora prioribus deficiat.
474Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504B (auctor c.1140–1212)
Et si semper tenenda, qualis ipse tibi pastor est, qui ea te pascua habere non sinit, sine quibus nec in vita praesenti spiritualiter, nec in futura feliciter vivere vales?
475Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506B (auctor c.1140–1212)
Quasi insipidum quippe in mensa ferculum apponis, cum aliquid, nonnunquam etiam bonum, sine pace cohabitantium agis.
476Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510D (auctor c.1140–1212)
Teipsum offerens tradis, et tradens offers Ecclesiae Dei, cum Christo medullitus inhaerens, et tenaciter agglutinatus, pia ipsum tam in praeceptis quam in prohibitis suis devotione imitaris: sequens eum quocunque ierit, tam in nolendo sine ulla exceptione, quae non vult admitti, quam in volendo quae non vult omitti.
477Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0511D (auctor c.1140–1212)
Ut autem per ea, quae his bonis contraria sunt, evidentius ista intelligas, haec eo nimirum spectant, quatenus scias instituisse eos, ut qui fidem ad eorum praedicationem in primitiva Ecclesia suscepissent, et sine rerum mundialium viverent cupiditate, et sine proprietate, et absque personarum acceptione et sine pacis fraternae divisione.
478Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0512C (auctor c.1140–1212)
VII. Nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Act. IV, 32) . Ecce socialis terrenarum communio rerum: quam profecto communionem, non sine aliqua expressione, relator horum egregius sanctus Lucas nobis notam fecit in eo, quod asserit, aliquos eorum, haud dubium quin credentium, de quibus praemiserat, non solum non habere aliquid suum, sed nec dicere aliquid esse suum; Sed erant, inquit, illis, iam non quaedam, sed omnia communia.
479Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0516D (auctor c.1140–1212)
Apte quoque Pater, et advocatus noster B. Augustinus in primo capite, et in ipso mox exordio Regulae suae de dilectione Dei et proximi facit mentionem, utpote quam novit universi, cui debemus insistere, religiosi exercitii, et causam, et originem, ut incipiatur; et formam, et rectitudinem, ut ordinetur; et augmentum, ut crescat; et constantiam, ut maneat; et finem, ut sine consumptione consummetur.
480Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0517A (auctor c.1140–1212)
XII. Subiungit autem de quibusdam in capite secundo, sine quibus integra et inviolata esse non valet haec, de qua loquimur, Dei et proximi dilectio; quae sunt videlicet spiritualis et sincera concordiae unitas in animo, et omnis penitus in rebus temporalibus proprietatis abiectio.
481Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0518B (auctor c.1140–1212)
Sanctus quoque Benedictus in Regula monachorum suorum super haec ita scribit: Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, neque aliquid habere proprium.
482Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0518C (auctor c.1140–1212)
Caveamus ergo, fratres, ne sine agnitione Patris nostri aliquid temere et illicite habere praesumamus: ne Ananiae et Saphirae in crimine socii simus, quorum certe quam gravis exstitit culpa, subsequens innotuit poena.
483Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0518C (auctor c.1140–1212)
Non, inquam, sine agnitione Patris nostri: quia et beatus Benedictus de hoc sic scribit: Nec quidquam licet habere, quod non abbas aut dederit, aut permiserit.
484Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519C (auctor c.1140–1212)
Insistit quoque nos commonere, in primo, ut Deum amemus et proximum: quatenus, dum geminum quod promulgat in isto, et geminum nihilominus quod in illo, effectui studemus sollicite mancipare praeceptum, vivamus in Dei et proximi charitate; vivamus in unitate; vivamus denique sine proprietate.
485Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0527D (auctor c.1140–1212)
Hinc beatus Benedictus: Ubique, inquit, credimus esse divinam praesentiam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos (Prov. XV, 3) . Maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus.
486Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0529B (auctor c.1140–1212)
Carnes namque sine culpa Elias sumpsit (III Reg. XVII, 9) : et illicite lenticulam Esau concupiscens, etiam primogenita amisit (Gen. XXV, 34) . Verumtamen nimis multa fercula, vel genera, aut nimis delicata quaeritare, nullo modo ad viros pertinet Religiosos.
487Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0529C (auctor c.1140–1212)
Nam horum aliqua pro loco et tempore, pro persona et causa plerumque admittere, fortassis non reprehendendae dispensationis est; sed absque causa rationabili, importune, et intemperanter exigere, culpandae sine dubio est superfluitatis.
488Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0530A (auctor c.1140–1212)
XII. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu, et contentionibus audite.
489Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0530B (auctor c.1140–1212)
Sermo quippe sacrae lectionis, animae refectio est: sicut cibus iste visibilis, refectio est corporis; quia non in solo pane vivit homo; sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4) . Sine tumultu, inquit, et contentionibus audite, quod vobis secundum consuetudinem legitur: quatenus tunc, vel maxime videlicet, cum accedimus ad mensam, quantum ad quietem corporis simus compositi, simus etiam silentio oris intenti.
490Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0534B (auctor c.1140–1212)
Hoc enim decet sanctitatem nostram, ut non solum puri ante Deum: sed etiam sine offensione exterius appareamus coram proximo: iuxta illud Apostoli: providentes bona non tantum coram Deo: sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII, 17) . Omnibus, inquit, hominibus, ut non in aliquibus, sed in omnibus motibus nostris nihil fiat, quod cuiusquam offendat aspectum.
491Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537D (auctor c.1140–1212)
Verumtamen, quia sine custodia divina non sufficit humana, ideo subiungitur: Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.
492Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537D (auctor c.1140–1212)
Custodiet nos Deus, utpote sine quo nihil possumus facere.
493Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0541B (auctor c.1140–1212)
IX. Notandum vero, quod tria sunt, quae circa hunc convictum iubet sanctus Augustinus observari: quatenus videlicet nec culpa deseratur sine ultione, nec in ea inferenda praepositus, vel presbyter sua privetur auctoritate; nec ipsa, cum infligitur, careat discretione.
494Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0542C (auctor c.1140–1212)
Diligenter, ut studiosa in his omnibus, et sollicita habeatur observatio absque simulatione; fideliter, ut sine personarum acceptione.
495Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0543A (auctor c.1140–1212)
De hoc beatus Benedictus: Nullatenus, inquit, liceat monacho nec a parentibus suis, nec a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, aut eulogias, vel quaelibet munuscula accipere, vel dare sine praecepto abbatis.
496Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0545C (auctor c.1140–1212)
Certe cum aliquid canonico inter necessaria deputandum fuerit collatum: si id absque gratia, et non sine extorta, quae soror est inobedientiae, praelati sui licentia, ad suum referre praesumpserit usum, voti sui, quod distinxerunt labia sua, est violator, et sanctae, quam tenere promisit, hac in parte Regulae destructor.
497Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546A (auctor c.1140–1212)
Fiat sine murmure de consilio medici: ut etiamsi nolit, iubente praeposito faciat, quod faciendum est pro salute.
498Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546B (auctor c.1140–1212)
Sed quia haec de infirmitate locutus est, quae in aperto patet: subiungit et de dolore, qui in occulto latet: Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti, quid sibi doleat, sine dubitatione credatur.
499Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546C (auctor c.1140–1212)
Et si eius verbis, eo quod famulus Dei est, sine dubitatione credendum est: non tamen statim, nec semper eius desideriis acquiescendum est; quia et ipsos Dei famulos illicita plerumque desideria tentant.
500Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0546D (auctor c.1140–1212)
XIV. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam, seu febribus [al. sine febribus] laborantium, uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique opus esse prospexerit.