'spiratio' - search in All Authors, Showing 1 to 143 of 143 hits

1Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0698D
« Sapientia Salomonis in Proverbiis ita exsequitur: Lux Domini spiratio est hominum, qui scrutatur interna ventris (Prov. XX, 27) . Et manifestum est quia Spiritus omnia scrutatur, quemadmodum scribit Paulus; et quod a principio formato Adam in faciem eius spirasset Deus Spiritum sanctum, sicut Moyses ait: Et spiravit Deus in faciem Adae inspirationem vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7) . Neque id quod spiratum est a Domino, anima est, secundum fabulatores Iudaeos: alioqui quomodo hoc quod a se spiratum est, Deus igni aeterno condemnat?
2Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0699A
Itaque Spiritus sanctus est spiritus vitae, a quo excidentes nonnulli viventes mortui sunt, sicut Paulus scribit: Nam quae in deliciis est, ait, vivens mortua est (I Tim. V, 6) . Alioqui quomodo audiendus est Salomon dicens: Lux Domini spiratio est hominum, qui scrutatur interna ventris: si animas hominum lumen Dei esse dicitis, nisi Spiritum sanctum lumen Dei esse credatis, dicente Moyse: Spiravit Deus in faciem Adae spiraculum vitae.
3Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0699D
Spiratio vero cuius est quae procedit a te? (Iob XXVI, 4.) Ex quibus unus magna loquens dicebat: Spiritus est qui mortalibus intercedit: spiratio vero omnipotentiae est, quae me docet (Iob. VIII, 27.) Omnipotens autem Filius Dei, de quo Zacharias ait: Propterea sic dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes (Zach. II, 8) . Igitur Salomone dicente: Lux Domini spiratio est hominum (Prov. XX, 27) . Et a Moyse instructi: Spiravit Dominus in faciem Adae spirationem vitae, et factus est in animam viventem (Gen. II, 7) ; audientes vero et Salvatorem dicentem: Ego sum vita (Ioan. XI, 25) , et Paulum scribentem: Lex enim Spiritus vitae (Rom. VIII, 2) ; et rursum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6) : videntes autem etiam Unigenitum insufflantem in faciem apostolorum et dicentem: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22) ; spirationem igitur Filii in propria vita et substantia manente Spiritum esse doceamur.
4Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0643D (auctor 1128-1203)
Cum dicitur, Pater est principium Spiritus sancti, hic praedicatur spiratio, quae communis Patri est, et Filio, secundum quam Pater, et Filius spirant Spiritum sanctum.
5Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0644A (auctor 1128-1203)
Pater est principium Spiritus sancti, secundum illam significationem, qua hoc nomine, Pater, praedicatur spiratio.
6Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0645A (auctor 1128-1203)
Sed si hoc est, spiratio est principium Spiritus sancti; et ita spirat Spiritum sanctum.
7Alanus de Insulis, Theologicae regulae, 210, 0645C (auctor 1128-1203)
Videretur enim non solum persona, sed et spiratio removeri a Filio.
8Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, I, 6; 5 (auctor fl.c.400)
item spiratio dormientium ordinata, lethargicorum tarda esse probatur.
9Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 9; 33 (auctor fl.c.400)
namque etiam in lethargis demersionis aucta uexatio ex uini efficitur potu, siquidem spiratio alta ac conductus corporis atque raptus adueniat et celerrime mortis sequatur effectus.
10Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 10; 46 (auctor fl.c.400)
At si ad peiora passio fuerit deuoluta, feruor plurimus corporis in superficie, magis sentitur spiratio, oculorum conuersio, menti quoque fixa conductio, manuum contractus et musculorum, qui buccas colligant, tamquam ridentium, sudor igneus, et quibusdam in thorace atque uultu emergentes discolores uel stantes in rotunditatem maculae in similitudinem scatebrarum corporis, quos Graeci ionthos uocant, et e magnitudine repentinus pulsus casus, gutturis stridor, quem Graeci rhogmon uocant, torpor frigidus et albidus uultus et in ultimo efflatio atque uitae periculum.
11Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 14; 5 (auctor fl.c.400)
accedit etiam articulorum frigidus torpor, genarum rubor, oculorum sanguineus color, uentris fluor spumosus ac felleus, urinae quoque frequens atque paulatim albida egestio, pulsus densior, celer, fortis et ueluti fluctuans et suo percussu pressuram significans, spiratio etiam circumdolens atque frequens et obtusa, uultus et thoracis roscida humectatio, mentis alienatio, gutturis stridor uel sonitus interius resonans aut sibilans in ea parte, quae patitur, acceptorum etiam per uomitum recursio et iacendi negata atque displicens omnis positio, sputa facile siccantia, et magis saliuosis ea, quae fuerint contra naturam uel in densitatem coacta.
12Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 14; 9 (auctor fl.c.400)
in ultimo autem cogente periculo celerrima fiet spiratio et praecordiorum suspensa adductio, pulsus inordinatus aut deficiens aut deserens in his, quae in peripneumonicam passionem aut apostema transire noscuntur.
13Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 17; 1 (auctor fl.c.400)
Similia pleuriticae passioni dicuntur dolor lateris, collectio in eius medio constituta, item uomica, quam Graeci empyema uocant, suspirium siue spiratio difficilis, quam iidem dyspnoeam uocant, item [cum] ad nares catarrhus, quem uocant coryzan, et anhelatio, siquidem supradictis tussicula atque spiratio difficilis adiuncta esse uideatur et febricula et dolores accedentes pleuriticam passionem fingant.
14Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 27; 3 (auctor fl.c.400)
sequitur eosdem etiam anhelitus celeritas, tussicula sanguinolenta atque fellea uel fumosa iactans sputa et in comparatione pleuriticorum fuluiora uel spumosiora, spiratio difficilis, desiderium frigidi atque plurimi aeris haustu rapiendi, frigidi etiam potus appetitio, os siccum, lingua aspera ac primo subalbida, dehinc rubra, pulsus uehemens et celer, anxietas, iactatio, uigiliae iuges, ingemens atque turbulentus somnus.
15Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, II, 37; 7 (auctor fl.c.400)
conuenit etiam neque maiora loca esse, solubili[bu]s enim plurimus aer esse perspicitur, sed neque satis breuia, sunt enim praefocabilia et quae facile feruorem ex ingressu hominum concipiant, quos naturalis spiratio aerem accipere atque reddere anhelitus raptu necessario cogit.
16Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, III, 6; 18 (auctor fl.c.400)
Ascendente passione atque erumpente distentio dura et durities partium fiet cum dolore uehementi colli atque musculorum, qui buccas colligant, rubor uultus et colligatio supradictorum musculorum, dentium quoque concubitus, hoc est incumbens confixio, sudor plurimus, articulorum frigidus torpor, pulsus obscurus, extensio colli, spiratio difficilis, contractio crurum atque manuum, et infusi et destillati liquoris in os recursio per nares fiet; quibusdam etiam mentis alienatio cum celerrima spiratione sequetur, gutturis et pectoris stridor.
17Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, III, 8; 68 (auctor fl.c.400)
Probat etiam uehementes feruores similis acrimoniae iubens saccello sale pleno aqua calida tincto partes, quae patiuntur, uaporari, tunc duobus cauteribus alternis sales incendi, ut ex ipsis inuadens quaedam spiratio penetret altiora.
18Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, III, 9; 10 (auctor fl.c.400)
quidam denique in hydrophobicam passionem deuenerunt solius aspirationis odore ex rabido cane abducto, cum deflectione quadam naturalis spiratio uexata uenenosum aerem adducit et uitalibus inserit partibus.
19Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, III, 11; 2 (auctor fl.c.400)
Obtinente passione appetentia bibendi atque timor et primo ad ipsius aquae uisum, secundo etiam, si eius audierint sonitum uel nomen, dehinc timor fomentationis olei, pulsus densus, paruus, inordinatus, quibusdam febricula, saltus stomachi, torpor atque stupor articulorum, subreptio atque extentio praecordiorum ad superiores partes et officii uentris abstentio, urinae reddendae paulatim frequentatio, tremor atque conductio neruorum, uox obtusa et uelut latrabilis et corporis spirae similis siue canina inuolutio, spiratio difficilis, iactatio corporis omnis ad ingressum hominum tamquam secum aquam afferentium, rubor uultus atque oculorum et corporis tenuitas attestante pallore cum sudore partium superiorum, ueretri frequens tensio cum seminis inuoluntario iactu, lingua prominens.
20Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, III, 17; 8 (auctor fl.c.400)
Sequitur autem in passione constitutos uentris uehemens inflatio et intestinorum et dolor nimius iliorum atque ossium, quae a pube usque ad ilia perueniunt, quae Graeci ephebia appellauerunt, totius quoque uentris atque superpositae cutis inflatio uel membranae maioris, quam peritonaeum uocant, scilicet quae omnia interius tegit atque continet uiscera, consensus etiam uesicae et officii uentris perfecta abstinentia, stomachi euersio per nauseam, saliuarum fluor, sitis uehemens, spiratio hirta atque anhelatio, articulorum frigidus torpor, pulsus densus, singultus, exitus per podicem uenti nihil releuan[ti]s.
21Caelius Aurelianus, Celerum passionum libri III, III, 20; 2 (auctor fl.c.400)
crescente passione aquati atque tenuis liquoris fiet egestio et aliquando similis loturae carnis, feruntur etiam cum his humoribus plerumque subalbida desputa; sequitur etiam densitas pulsus et articulorum frigidus torpor atque uultus nigrore fuscatus, ardor atque sitis insatiabilis, spiratio celerrima et contractio uel conductio membrorum cum neruorum tensione ac surarum et brachiorum, praecordiorum etiam ad superiora raptus cum dolore iliaco simili, aliquando etiam egestio uentris sanguinolenta, uultus in maciem atque tenuitatem deductus, oculi rubri et in ultimo singultus.
22Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco versorum et retractatorum quae exstant, 2, p115, 108; 3 (auctor fl.c.400)
sequitur etiam inniquitas corporis atque displicens sanitas, torpor frigidus membra percurrens, capitis dolor et nervorum cervicis cum radicibus oculorum, et stupor, gelidus sudor varius per membra, animi difficultas et in usus solitos piger motus, spiratio difficilis, sompnus admodum parvus, cibi fastidium.
23Caelius Aurelianus, Tardarum passionum libri V, p3, 5, 89; 11 (auctor fl.c.400)
at rursum in accessionem si redeunt aegrotantes, peiorante passione plurimus feruor accedit cutis et spiratio celerrima, quam Graeci tachypnoean uocant, oculorum conuersio, manuum contractio, sudoris ignei defluxio maculis emergentibus in thoracem atque uultum, et primo rotundis in similitudinem ulcerum, quae iontus appellant.
24Caelius Aurelianus, Tardarum passionum libri V, p3, 7, 105; 37 (auctor fl.c.400)
dehinc adhibenda gestatio praetecto ore, quo spiratio nulla tangatur iniuria.
25Caelius Aurelianus, Tardarum passionum libri V, p3, 13, 172; 84 (auctor fl.c.400)
Ac si etiam intra diatriti tempus fuerit attestata partium grauedo uel dolor aut spiratio difficilis uel tussicula sicca, phlebotomare conuenit atque aerem loci paruissimi t[r]epidare et iisdem partibus lanas oleo calido uiridi expressas apponere uel ob sanguinis fluorem ea ordinare, quae glutinare ualent, sed uirtutis frigidae non sint neque transuorationis asperent loca nec tumorem commoueant.
26Caelius Aurelianus, Tardarum passionum libri V, p3, 13, 179; 109 (auctor fl.c.400)
At irruente tumore erit coniciendum uel aduertendum, utrum glutinatio fecerit retentionem, cum neque grauedo neque dolor aut punctio uel pulsatio uel saltus partium aut extentio uel febris cum arida tussicula aut stridor aut singultus uel quaepiam sanitati impedita saucietas aegrum sequi uidebitur, sed sit aequalis atque ordinata spiratio perseuerans.
27Caelius Aurelianus, Tardarum passionum libri V, p5, 8, 139; 167 (auctor fl.c.400)
ac si spiratio difficilis fuerit, quam dyspnoean uocant, et tempus aestatis et ae[s]tas media, dicit ex brachio phlebotomandos et post detractionem factam dat panem calidum uino infusum atque oleo et carnem suillam ex aceto decoctam.
28Caelius Aurelianus, Tardarum passionum libri V, p8, 10, 96; 14 (auctor fl.c.400)
In pulmone uero emergente uomica spirandi plurima difficultas sequetur aegrotantes, tussis uehemens, uox obtusa uel rauca et odoris taetri spiratio, thoracis grauedo et adductio superiorum ad inferiora, item grauatio atque tensio supinatis aegrotantibus et releuatio sedentibus; denique se ipsi sustollunt ad partes lecti superiores, quo leuatius habeant caput.
29Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 2, 4a; 13 (auctor 1501-1576)
Dum enim per os spiritus exhalat ex corde, circunfusus aer ab arteriarum osculis illius loco rapitur, fitque, licet non eodem tempore, gemina in spiratio, altera ex ore, altera ex arteriarum osculis, quasi alterna vicissitudine.
30Franciscus Suarez, Disputationes Metaphysicae, disp., disp. XXXIV, 7, 1; 9 (opus 1597)
Et (quod maxime urget) etiam in productionibus ad intra, ut sunt generatio et spiratio, aiunt graviores theologi formale principium earum es‎se naturam, vel intellectum, vel voluntatem; relationem vero personae producentis esse tantum necessariam conditionem; idque satis esse ut solum talis persona dici possit generare aut spirare, et non divina natura.
31Giordano Bruno, De imaginum compositione, 2, 6; 45 (auctor 1548-1600)
Quibus secundo adsunt praeceps Pernicitas, furtiva fugaxque Volucritas, propera Sollicitudo, tenera Ventositas, Spiratio vehemens, propera Celeritas, cita Rapiditas, infrenis Declivitas, subita Vivacitas, vaga Concitatio, defrenata Volucritas, Lymphatio anhela, ardens Effusio, strepens Transmissio, erumpens Traiectio.
32Giordano Bruno, De imaginum compositione, 2, 13; 49 (auctor 1548-1600)
Illic Panchaeus Odor, Pharitea Redolentia, myrrhea Fragrantia, Thymbraea Spiratio, Oronteus Fumus, Corycea Emissio, nectarea Emanatio.
33Giordano Bruno, De principiis rerum elementis et causis, p1, p4; 14 (auctor 1548-1600)
Et in singulis animantibus et viventibus illud idem principium atque diversum secundum proprias differentias tum specificas tum numerales invenitur, ad quas nihil pertinere videtur vel conducere imaginarius ille caelestis motus, qui si est, universalis et unus; et ita spiratio illa, quae a tali motu esset, eiusdem esset conditionis.
34Gregorius I, Moralia II, 76, 0590D (auctor 540-604)
Cum flatus nare reddendus trahitur, spiratio vocatur, et illud saepe per odorem nare deprehendimus, quod oculis non videmus.
35Guillelmus abbas, De natura et dignitate amoris, 184, 0382C (auctor 1085-1148)
Etenim cum in faciem novi hominis spiraculum vitae, spiritualem vim, id est intellectualem, quod sonat spiratio et spiraculum; et vitalem, id est animalem quod sonat nomen vitae, infudit, et infundendo creavit; in eius quasi quadam arce vim memorialem collocavit, ut Creatoris semper potentiam et bonitatem memoraret: statimque et sine aliquo morae interstitio, memoria de se genuit rationem: et memoria et ratio de se protulerunt voluntatem.
36Guillelmus de Ockham, Summa logica, II, 2; 46 (auctor c.1288-1347)
Similiter, paternitatem et spirationem actiuam distingui formaliter non est aliud quam dicere quod paternitas non est filiatio et quod spiratio actiua est filiatio, et tamen quod paternitas est spiratio actiua.
37Guillelmus de Ockham, Summa logica, II, 2; 48 (auctor c.1288-1347)
Sed hoc non potest unquam contingere nisi quando una res simplex est plures res, sicut unica diuina essentia est tres personae, et unica spiratio actiua est paternitas et filiatio.
38Hieronymus Stridonensis, Liber Iob 2, 29, 0093A (auctor 340-420)
ET ADIECIT IOB AD PROOEMIUM SUUM, ET DIXIT: [Cap. XXVII.] Vivit Dominus, qui sic me iudicavit, et omnipotens qui amaricavit animam meam: quia donec spiratio mea est in me, et spiritus divinus in naribus meis, non loquentur labia mea iniusta, nec anima mea meditabitur iniqua.
39Hieronymus Stridonensis Incertus, Expositio interlinearis libri Iob, 23, 1451C
Sed ut video spiritus in hominibus est, et spiratio [Vulg. inspiratio] omnipotentis dat intelligentiam.
40Hildegardis Bingensis, Explanatio symboli S. Athanasii, 197, 1076A (auctor 1098–1179)
Sic enim in rationali anima nulla commutatio per carnem hominis est, quin ipsa rationalis spiratio sit a Deo, quae totum corpus hominis perfundit, et quae cuncta opera operantis hominis movet; et ut sic anima et caro unus est homo, ita etiam absque omni dubio Dei Filius ante saecula natus carne ex Virgine assumpta pleniter, ut praedictum est, indutus, Deus et homo existens, unus est Christus, per unctionem utique gratiae Dei Christus dictus.
41Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0428B (auctor 1098–1179)
Misericordia gratiae Dei velut sol hominem illustrat, spiratio Spiritus sancti velut pluvia ipsum irrigat, et sic eum discretio velut bona temperies aeris ad perfectionem bonorum fructuum ducit.
42Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0624B (auctor 1098–1179)
Sicut enim in rationali anima nulla commutatio per carnem hominis est, quin ipsa rationalis spiratio sit a Deo quae totum corpus hominis perfundit, et quae cuncta opera operantis hominis movet ut sit anima et caro unus homo, ita etiam absque omni dubio Dei Filius ante saecula natus carne ex Virgine assumpta pleniter ut praedictum est indutus, Deus et homo existens unus est Christus, per unctionem utique gratiae Dei Christus dictus.
43Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, p13, 10; 14 (auctor fl.395-415)
Quoniam interdum, ita ut diximus, minus curati naris uitio praefocari uidentur, maxime cum opturato utroque foramine narium spirandi facultas eripitur, non alienum est scire, qua ratione utrumque praestari possit, ut neque spiratio inpediatur nec remedium efficacissimum, per quod opitulatio naribus efficitur, excludatur.
44Petrus Abaelardus, Sermones, 24; 31 (auctor 1079–1142)
" Cum flatus nare reddendus trahitur, spiratio uocatur, et illud saepe per odorem nare deprehendimus, quod oculis non uidemus.
45Petrus Abaelardus, Sermones, 178, 0530D (auctor 1079–1142)
Scriptum namque est: Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, etc. (Act. IX, 1) . Cum flatus nare reddendus trahitur, spiratio vocatur, et illud saepe per odorem nare deprehendimus, quod oculis non videmus.
46Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0884A (auctor c.1130-1215)
Illa igitur distinctio Deo attribuitur et in Deo est cum dicitur, Pater est distinctus a Filio et ita est divina essentia, vel proprietas divinae essentiae; sed si est proprietas et non est paternitas, vel filiatio, vel processio, nec innascibilitas, vel spiratio; est aliqua proprietas in Trinitate praeter aliquam istarum quinque, quod nefas est dicere.
47Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0888D (auctor c.1130-1215)
Item, id quod est paternitas, est innascibilitas vel spiratio; ergo paternitas est innascibilitas vel spiratio: si idem est Patri esse Patrem et esse spirationem, et idem est Filio esse Filium et esse spirationem, quod eodem modo probatur; ergo idem est Patri esse Patrem et Filio esse Filium; vel ita, idem est Patri esse spirationem et esse Patrem, Pater et Filius sunt una spiratio; ergo sunt unus Pater.
48Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0889A (auctor c.1130-1215)
Item, spiratio spiratione est Pater, spiratio spiratione est Filius; ergo spiratio eadem est Pater quae est Filius; ergo idem est esse Patrem et esse Filium, et ita aliquid est divina essentia cui idem est esse Patrem et esse Filium.
49Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0889A (auctor c.1130-1215)
Vel si nolit recipere quod spiratio spiratione sit Pater, recipiet quod Pater spiratione est Pater.
50Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0889B (auctor c.1130-1215)
Unde non est concedendum quod Pater aliquo sit paternitas, vel spiratio, vel innascibilitas.
51Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0889D (auctor c.1130-1215)
Ita constat quod spiratio, cum sit Pater, non aliquo est Pater; et ita non est spiratione Pater.
52Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0889D (auctor c.1130-1215)
Similiter Filius filiatione est persona Filii, licet in eo sit spiratio.
53Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0889D (auctor c.1130-1215)
Hoc autem inde est, quia paternitas et filiatio sunt personales proprietates sicut et processio quae est in Spiritu sancto; non tamen spiratio vel innascibilitas est personalis proprietas, id est non est factiva personae.
54Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0890A (auctor c.1130-1215)
Tres enim tantum sunt personales proprietates, id est factivae personarum, scilicet paternitas, filiatio, processio: reliquae duae distinctivae tantum sunt et non personales, id est innascibilitas, spiratio.
55Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0890A (auctor c.1130-1215)
Ad hoc enim ut aliqua proprietas sit personalis, oportet ut duo habeat, et ut conveniat uni soli personae, quod non habet spiratio quae convenit duabus personis; et quod per eam una persona ad aliam referatur, quod non habet innascibilitas; et ideo licet uni soli personae conveniat, non est personalis.
56Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0890B (auctor c.1130-1215)
Item paternitas, filiatio, spiratio, innascibilitas et processio sunt quinque proprietates a se distinctae, et quaelibet earum est persona in qua est; videntur ergo esse quinque personae sicut quinque proprietates.
57Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0895D (auctor c.1130-1215)
Sunt ergo quinque, quarum duae sunt propriae Patris, id est innascibilitas et paternitas; una propria Filii, scilicet filiatio; una propria sancti Spiritus, scilicet processio; una communis Patri et Filio, quae a magistris nostris solet dici spiratio.
58Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0901B (auctor c.1130-1215)
At spiratio in paternitate sicut in humanitate intelligitur rationalitas.
59Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0903B (auctor c.1130-1215)
Illa notio spiratio dicitur, et est istud verbum in ore hominis, licet non authenticum, imo usui odiosum videtur; cum dicatur ab utroque spirans flamen; et analogiae grammaticorum qui hoc verbo absoluto utuntur quando utuntur, quando proprie ponitur non transitive.
60Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0905C (auctor c.1130-1215)
Si vero dicatur hoc nomine significari relationem eo modo quo significatur hoc nomine spiratio, id est mathematice; verum quidem est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti quod non est Spiritus sanctus, id est una spiratio Spiritus sancti quae non est Spiritus sanctus: sed secundum hoc, cum idem sit Patrem esse principium Spiritus sancti, et esse spirationem Spiritus sancti; sicut non est idem Patrem esse Patrem, et esse paternitatem, non erit idem Patrem esse principium Spiritus sancti et spirare Spiritum sanctum, nisi dicatur quod hoc nomen principium aequivoce significat illam proprietatem, et adiective et substantive; cum tamen eam magis significare videatur substantive, cum sit substantivum.
61Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0906B (auctor c.1130-1215)
Magister tamen meus in nullo volens detrahere veritati theologiae propter grammaticorum considerationem conservandam, longe ulterius hic progreditur, dicens quod Pater est principium Spiritus sancti, quod non est Spiritus sanctus, passim admittens relationem; et quod Pater est principium Spiritus sancti quod est Filius, sub hoc sensu, id est Pater est spirans Spiritum sanctum, et Filius eadem notione est spirans, et praedicatur ibi hoc nomine principium spiratio, et copulatur, et adiective ponitur ibi hoc nomen et ad ipsum fit relatio per hoc nomen quod; quod in naturali facultate nequaquam reperitur ut ad nomen adiective positum fiat relatio per hoc nomen quod.
62Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0911B (auctor c.1130-1215)
Sicut incongrue dicitur, albus est homo, si supponit illud adiectivum adiective positum; si vero substantive ponitur, idem est dicere principium Spiritus sancti est Pater, ac si dicatur, spiratio qua Pater spirat Spiritum sanctum est Pater.
63Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0911B (auctor c.1130-1215)
Et ita passim ibi admittetur relatio, quemadmodum si poneretur ibi hoc nomen spiratio, et ita dabitur, principium Spiritus sancti quod est Pater, est Filius, id est spiratio quae est Pater est Filius, et principium Spiritus sancti quod est Pater non est Spiritus sanctus, id est spiratio quae est Pater non est Spiritus sanctus, nec etiam illa propositio indefinita est, sed singularis.
64Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0913C (auctor c.1130-1215)
Si autem dicatur, spiratio est principium de principio, per nominativum notatur temporalis relatio, cum Spiritus sanctus non sit principium ab aeterno; per ablativum aeterna relatio: et quia inconveniens videtur talis iunctura relationum quae diversae sunt rationis quarum altera aeterna, altera temporalis, nec sustinet haec praepositio, de, talem iuncturam.
65Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0913C (auctor c.1130-1215)
Sic igitur secundum eos sic notatur per nominativum aeterna relatio, scilicet spiratio.
66Petrus Pictaviensis, Sententiae, 211, 0913D (auctor c.1130-1215)
Non enim ibi essentiam potest supponere hoc nomen principium vel relationem, cum nec divina essentia nec spiratio sit a Patre principio.
67Philippus de Harveng, Commentaria in Cantica canticorum, 203, 0338A (auctor 1100-1183)
Cui enim dum hic vivitur, sanctus ille spiritus digne spirat, cui non solum ad vitam, sed ad vitalem vitam benigno munere se inspirat; ei dies lucidior additamento ineffabili tunc aspirat, adversus quem antiqua nox, umbrarum deinceps importunitas non conspirat; Deus quippe dies est, dies occasum nesciens, dies una, cuius et nunc spiratio, et tunc magis aspiratio non mediocriter opportuna.
68Sennert Daniel, Institutionum Medicinae Libri V, 3a, 3, 1; 6 (auctor 1572-1637)
Sudores item, facilis et difficilis spiratio, levis vel difficilis morbi tolerantia, pulsus, facies et decubitus decens, et similis consueto vel his contraria; de quibus passim Hippocrates in libris prognosticorum.
69Sennert Daniel, Institutionum Medicinae Libri V, 3a, 3, 1; 11 (auctor 1572-1637)
Quaedam tantum signa sunt, ut delirium, vigiliae, sopor, dolor capitis, difficilis sensus, inquietudo, difficilis spiratio, tenebrae quasi oculis obortae, aurium sonitus, splendores oculis obversantes, lacrymae involuntariae, nox absque ratione molesta, labri inferioris agitatio, vehemens rigor, facies et oculi rubescentes, hypochondrioru retractio, nausea, aestus, et sitis vehemens.
70Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 57; 2 (auctor 1225-1274)
Una qua distinguatur a filio solo, et haec est paternitas; alia qua distinguatur a duobus, scilicet filio et spiritu sancto, et haec est innascibilitas, quia pater non est Deus procedens ab alio, filius autem et spiritus sanctus ab alio procedunt; tertia est qua ipse pater cum filio a spiritu sancto distinguitur; et haec dicitur communis spiratio.
71Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 58; 2 (auctor 1225-1274)
Unam scilicet qua distinguatur a patre, et haec est filiatio; aliam qua simul cum patre distinguatur a spiritu sancto, quae est communis spiratio.
72Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 58; 9 (auctor 1225-1274)
Sunt igitur quinque quae personis attribuuntur: scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, spiratio et processio.
73Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 59; 7 (auctor 1225-1274)
Manifestum est enim quod communis spiratio et processio originem significant; non autem relationes originem consequentes: quod potest perpendi ex relationibus patris et filii.
74Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 60; 7 (auctor 1225-1274)
Similiter communis spiratio non opponitur neque paternitati, neque filiationi, nec etiam innascibilitati.
75Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 60; 9 (auctor 1225-1274)
Propter quod communis spiratio non est persona subsistens seorsum a persona patris et filii.
76Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 60; 11 (auctor 1225-1274)
Unde, cum communis spiratio conveniat patri et filio, oportet quod processio sit alia persona a persona patris et filii.
77Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 60; 19 (auctor 1225-1274)
Communis autem spiratio ordine naturae praesupponit paternitatem et filiationem, sicut processio amoris processionem verbi.
78Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 60; 20 (auctor 1225-1274)
Unde nec communis spiratio potest esse prima notio patris, sed nec filii.
79Thomas Aquinas, Compendium theologiae ad fratrem Raynaldum, 1, 65; 5 (auctor 1225-1274)
Duae vero relationes quae sunt in persona patris, scilicet paternitas et communis spiratio, sunt quidem idem secundum rem prout comparantur ad personam patris: sicut enim paternitas est pater, ita et communis spiratio in patre est pater, et in filio est filius.
80Thomas Aquinas, Contra errores Graecorum, 2, 18; 1 (auctor 1225-1274)
Quod est aeternaliter a filio spiratus Ne quis autem dicat quod spiratio ad processionem pertinet temporalem, exprimunt praedicti doctores, quod spiritus sanctus sit aeternaliter a filio spiratus.
81Thomas Aquinas, Lectura Romana in primum Sententiarum Petri Lombardi, 11, 2; 38 (auctor 1225-1274)
Similiter et plures notiones sunt in una persona divina quia non opponuntur ad invicem, sicut in Patre innascibilitas, paternitas, et spiratio activa.
82Thomas Aquinas, Lectura Romana in primum Sententiarum Petri Lombardi, 11, 2; 51 (auctor 1225-1274)
Et ideo non oportet quod si relationes sint duae, quod personae ex hoc sint duae distinctae, nisi ipsae relationes opponantur; nam in Patre sunt duae relationes, scilicet paternitas qua refertur ad Filium, et activa spiratio qua ad Spiritum Sanctum.
83Thomas Aquinas, Lectura Romana in primum Sententiarum Petri Lombardi, 12, 2; 26 (auctor 1225-1274)
Si vero loquamur de ea quantum ad ipsam spirationem, tunc non est invenire in ea aliquem ordinem, cum Pater et Filius una virtute et aequaliter spirent et una sit spiratio amborum.
84Thomas Aquinas, Lectura Romana in primum Sententiarum Petri Lombardi, 16, 4; 20 (auctor 1225-1274)
Ex hoc enim quod Pater habet tres notiones, quae sunt innascibilitas, paternitas et communis spiratio, Filius autem duas tantum, scilicet filiatio et communis spiratio: volebant Patrem maiorem esse Filio etiam secundum divinitatem.
85Thomas Aquinas, Officium corporis Christi Sapientia, p1, 1; 124 (auctor 1225-1274)
Spiritus autem sanctus ab utroque procedit; et secundum hoc spiritui sancto attribuitur processio, patri vero et filio communis spiratio, quia scilicet communiter spirant spiritum sanctum.
86Thomas Aquinas, Officium corporis Christi Sapientia, p1, 1; 125 (auctor 1225-1274)
Sic igitur quinque sunt notiones secundum quas distinctiones personarum designantur in divinis: scilicet paternitas, per quam ostenditur quod a patre est filius, filiatio per quam ostenditur quod filius est a patre; processio per quam ostenditur quod spiritus sanctus est a patre et filio; innascibilitas, per quam dignoscitur quod pater a nullo est; communis spiratio, per quam ostenditur quod pater et filius communiter spirant spiritum sanctum.
87Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 9, 4; 53 (auctor 1225-1274)
arg. 18 Praeterea, quatuor sunt relationes in divinis: scilicet paternitas, filiatio, processio, communis spiratio: innascibilitas enim, quae est quinta notio, non est relatio.
88Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 9, 9; 74 (auctor 1225-1274)
Ponuntur autem in divinis quinque relativae notiones, scilicet paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, et communis spiratio.
89Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 9, 9; 243 (auctor 1225-1274)
ad 27 Ad quintum dicendum, quod in divinis sunt quatuor relationes, nedum duae; sed solum tres ex eis sunt personales, nam una earum,scilicet communis spiratio,non est proprietas personalis, cum sit communis duabus personis: et ideo non sunt in divinis nisi tres personae.
90Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 30 (auctor 1225-1274)
arg. 8 Item, in patre invenitur activa generatio et activa spiratio.
91Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 90 (auctor 1225-1274)
Non ergo personaliter distinguitur nisi ab eo in quo est opposita relatio, quae est activa spiratio; quae non est in filio, si spiritus sanctus non sit a filio.
92Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 116 (auctor 1225-1274)
Sic etiam plures notiones inveniuntur in una persona divina, propter hoc quod oppositionem ad invicem non habent, sicut in patre: scilicet innascibilitas, paternitas, et spiratio activa.
93Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 131 (auctor 1225-1274)
Tertio, quia cum in patre sint duae relationes, scilicet paternitas et activa spiratio, sola paternitas constituit personam patris: unde dicitur proprietas sive relatio personalis; spiratio vero activa est relatio personae non personalis, quasi personae iam constitutae superveniens.
94Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 134 (auctor 1225-1274)
Aut ergo ita quod spiratio passiva intelligatur supervenire filiationi in eadem persona, sicut spiratio activa paternitati: et sic erit in eadem persona spirati et nati, sicut generantis et spirantis; aut oportet quod aliquem alium ordinem habeat filiatio ad spirationem passivam.
95Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 170 (auctor 1225-1274)
Unde ex omnibus supradictis datur intelligi, quod nec spiritus sanctus esset alius a filio si ab eo non procederet, nec spiratio esset aliud a generatione.
96Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 179 (auctor 1225-1274)
ad 5 Ad quintum dicendum, quod non oportet quod tot sint personae subsistentes in divinis, quot sunt relationes: nam in una persona patris sunt duae relationes, scilicet paternitas, per quam refertur ad filium, et communis spiratio, per quam refertur ad spiritum sanctum: paternitatis enim relatio constituit personam subsistentem; sed relatio communis spirationis non est proprietas personam constituens, sed relatio personae subsistenti inhaerens.
97Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de potentia, 8, 10, 5; 184 (auctor 1225-1274)
ad 8 Ad octavum dicendum, quod spiratio distinguit spiritum sanctum a spirante, sicut generatio generatum a generante; non tamen ex hoc sequitur quod spiratus a generato distinguatur, cum et spirans et generans sint idem.
98Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, 2, 3, 2; 78 (auctor 1225-1274)
ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod proprietates personales ideo inducunt distinctionem personarum in divinis, quia ad invicem opponuntur oppositione relationis; unde proprietates non oppositae non distinguunt personas, ut communis spiratio, et paternitas.
99Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 10, 1, 1; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Secundum autem quod est notionale, est quaedam relatio vel notio communis patri et filio, quae etiam dicitur communis spiratio; et hoc modo significatur amor in hoc verbo diligunt: cum dicitur, pater et filius diligunt se spiritu sancto.
100Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 10, 1, 5; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
In divinis autem non potest esse nisi duplex modus originis, secundum quod omne agens dividitur in agens a natura et agens a voluntate: et istae actiones inventae in creaturis, ut supra dictum est, dist. 4, quaest. 1, art. 1, reducuntur, ut in causam et exemplar, in duas processiones in divinis, quarum una est per modum naturae et vocatur generatio, et alia per modum voluntatis et vocatur spiratio, ut supra dictum est, loc.
101Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 11, 3, 27; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Similiter dico, quod spiratio egreditur ab essentia, non sicut a spirante, sed sicut a principio spirationis, inquantum habet rationem alicuius notionis quae est communis patri et filio, quae dicitur communis spiratio: et ita spirativa potentia dicit essentiam sub ratione talis proprietatis.
102Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 11, 3, 39; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Et ideo, cum secundum rationem communis spirationis essentia in patre et filio sit principium actus notionalis quo spiritum sanctum spirant; non oportet quod in spiritu sancto eadem essentia sit principium eiusdem actus, cum essentia divina in spiritu sancto non sit communis spiratio, sicut in patre et filio.
103Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 11, 4, 25; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Sed spiratio est actus conveniens pluribus suppositis quodammodo, secundum quod distinguuntur, ut supra dictum est, in corp.
104Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 12, 1, 26; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Sed verum est quod propter ordinem naturae spiritus sanctus est a filio; quamvis enim communis spiratio non sit proprietas personalis filii, est tamen ipsa persona filii, sicut bonitas divina est ipse Deus; et prima processio correspondens sibi est proprietas personalis spiritus sancti.
105Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 12, 3, 18; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Cum autem in spiratione pater et filius sint duo spirantes, inquantum sunt unum in potentia spirativa, possumus loqui de actu spirationis per comparationem ad ipsos spirantes, vel ad principium spirandi sicut virtute cuius fit spiratio.
106Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 12, 3, 19; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Si autem consideremus ipsum principium, scilicet potentiam spirativam, cum in hoc non distinguantur pater et filius, non potest dici spiratio esse a patre mediante filio.
107Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Sed communis spiratio est quaedam relatio conveniens patri et filio.
108Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Tertio quantum ad numerum; quia notiones sunt quinque, scilicet paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, communis spiratio.
109Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Communis autem spiratio non potest dici proprietas simpliciter, quia convenit duabus personis; sed secundum quid, secundum quod aliquid dicitur esse proprium ad aliquid; est enim proprium patris et filii respectu spiritus sancti.
110Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Harum etiam notionum quatuor sunt tantum relationes, scilicet paternitas, filiatio, processio, communis spiratio; innascibilitas enim non proprie dicitur relatio, nisi per reductionem, secundum quod negatio reducitur ad genus affirmationis, ut non homo ad genus hominis.
111Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Oportet ergo quod determinetur secundum specialem modum originis, qui non est nisi dupliciter, ut supra probatum est, dist. 13, qu. 1, art. 2, scilicet per modum naturae, et per modum amoris; et secundum utrumque habemus duas relationes: unam quae designat rationem principii, et alteram quae designat rationem eius quod est a principio; et sic sunt quatuor rationes, scilicet paternitas et filiatio quantum ad modum originis naturae; processio et communis spiratio quantum ad modum originis amoris.
112Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
ad 5 Ad quintum dicendum, quod esse ab aliquo non dicit determinatum modum originis; et ideo non dicit specialem notionem, sed salvatur in duabus notionibus, scilicet filiatione et processione, cum quibus non ponit in numerum, sicut nec aliquod commune cum propriis quae sub eo continentur, sed communis spiratio dicit determinatum modum originis, secundum quam pater et filius sunt principium spiritus sancti; et ideo dicit specialem notionem.
113Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 26, 2, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Unde sicut in Deo bonitas et sapientia est subsistens, non tamen alia et alia res est subsistens, quia non habent oppositionem; ita etiam communis spiratio est subsistens, non tamen est alia res subsistens quam paternitas et filiatio, quia non habent oppositionem ad eam: unde in una re subsistente cum utroque esse potest.
114Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 27, 1, 1; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Sed paternitas et communis spiratio non sunt duae res, quia non opponuntur relative; sed tantum duae relationes, quia distinguuntur differentiis relationis inquantum est relatio.
115Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 27, 1, 1; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Cum enim relatio dicatur secundum respectum ad alterum, differentiae relationis erunt secundum quod est ad diversa; et ideo, quia paternitate pater refertur ad filium, et communi spiratione ad spiritum sanctum, communis spiratio et paternitas sunt duae relationes, et similiter duae notiones, inquantum est alia et alia ratio innotescendi patrem in una et alia.
116Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 28, 1, 2; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Respondeo dicendum, quod sicut est in inferioribus, quod quidquid consequitur ad esse perfectum, non est constitutivum illius rei, ita etiam in divinis quidquid secundum intellectum praesupponit aliquid quo persona constituitur, non potest esse constitutivum personae; et inde est quod communis spiratio non potest esse proprietas personalis, quia praesupponit in patre et filio generationem activam et passivam, quibus illae personae constituuntur.
117Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 29, 1, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Sed proprietates quae sunt in una persona, sunt plures ex hoc quod ad diversa referuntur; sicut generatio in patre ad filium, et communis spiratio ad spiritum sanctum.
118Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 29, 1, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Cum igitur communis spiratio nominet specialem rationem principii secundum specialem modum originis, impossibile est quod sit nisi una numero in patre et filio.
119Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 29, 1, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
ad 2 Ad secundum dicendum, quod secundum idem non potest esse aliquid uniens et distinguens, et respectu eiusdem; unde communis spiratio distinguit patrem a spiritu sancto, sed unit filio.
120Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 29, 1, 4; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
, qu. 1, art. 4. Sed de creatione non est similis ratio ac de spiratione: quia spiratio praeexigit distinctionem in suppositis; unde est aliquo modo a pluribus suppositis inquantum distincta sunt, cum sit operatio personalis; sed creatio est opus essentiae divinae; unde est opus suppositi indistincti, prout essentia significatur id quod est, ut hoc nomine Deus; et ideo sicut pater et filius dicuntur unum, quod est unus Deus, ita et unus creator; non tamen creans unus, quia participium est adiectivum.
121Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 32, 1, 1; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Et ideo quidam dicunt quod ablativus construitur in habitudine signi, et quasi effectus; quia sicut generatio quodammodo terminatur ad filium, ita spiratio quae designatur in dilectione, terminatur ad spiritum sanctum.
122Thomas Aquinas, Scriptum super Sententiis, 1, 33, 1, 3; qc. 2 co. (auctor 1225-1274)
Respondeo dicendum, quod proprietates sunt in essentia et in personis; sed diversimode: quia in essentia sunt per identitatem rei, et non sicut in supposito; sed in personis sunt sicut in supposito; sed diversimode, secundum quod aliquid dicitur suppositum alicuius dupliciter: vel naturae per quam constituitur, sicut humanitas est in Socrate, et hoc modo proprietates personales sunt in personis; vel sicut illud quod advenit post esse constitutum, sicut albedo est in Socrate; et ita secundum intellectum proprietates non personales, ut innascibilitas et communis spiratio, sunt in personis; non tamen ita quod suppositum sit aliquid aliud ab eo quod inest secundum rem, sed secundum rationem tantum concreti et abstracti, ut dictum est, art.
123Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 4, 24, 9; 5 (auctor 1225-1274)
Oportet igitur in patre esse aliam relationem qua referatur ad spiritum sanctum, et vocetur spiratio.
124Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 4, 24, 9; 7 (auctor 1225-1274)
Et sic secundum originem filii a patre sint duae relationes, una in originante, alia in originato, scilicet paternitas et filiatio; et aliae duae ex parte originis spiritus sancti, scilicet spiratio et processio.
125Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 4, 24, 9; 8 (auctor 1225-1274)
Paternitas igitur et spiratio non constituunt duas personas, sed ad unam personam patris pertinent: quia non habent oppositionem ad invicem.
126Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 27, 4; 34 (auctor 1225-1274)
Sed potest nominari spiratio, quia est processio spiritus.
127Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 28, 4; 2 (auctor 1225-1274)
Videtur quod in Deo non sint tantum quatuor relationes reales, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio.
128Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 28, 4; 32 (auctor 1225-1274)
Sed vocatur relatio principii huius processionis spiratio; relatio autem procedentis, processio; quamvis haec duo nomina ad ipsas processiones vel origines pertineant, et non ad relationes.
129Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 30, 2; 4 (auctor 1225-1274)
Sed quatuor sunt relationes in divinis, ut supra dictum est, scilicet paternitas, filiatio, communis spiratio et processio.
130Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 30, 2; 38 (auctor 1225-1274)
Non autem potest esse quod processio conveniat patri et filio, vel alteri eorum, quia sic sequeretur quod processio intellectus, quae est generatio in divinis, secundum quam accipitur paternitas et filiatio, prodiret ex processione amoris, secundum quam accipitur spiratio et processio, si persona generans et genita procederent a spirante, quod est contra praemissa.
131Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 30, 2; 39 (auctor 1225-1274)
Relinquitur ergo quod spiratio conveniat et personae patris et personae filii, utpote nullam habens oppositionem relativam nec ad paternitatem nec ad filiationem.
132Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 30, 2; 42 (auctor 1225-1274)
ad 1 Ad primum ergo dicendum quod, licet sint quatuor relationes in divinis, tamen una earum, scilicet spiratio, non separatur a persona patris et filii, sed convenit utrique.
133Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 32, 3; 8 (auctor 1225-1274)
arg. 3 Praeterea, si, tribus personis existentibus in divinis, sunt quinque notiones, oportet quod in aliqua personarum sint aliquae notiones duae vel plures; sicut in persona patris ponitur innascibilitas et paternitas et communis spiratio.
134Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 32, 3; 11 (auctor 1225-1274)
Si autem differunt ratione tantum, sequitur quod una earum possit de alia praedicari, ut dicamus quod, sicut bonitas divina est eius sapientia propter indifferentiam rei, ita communis spiratio sit paternitas, quod non conceditur.
135Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 32, 3; 31 (auctor 1225-1274)
Sunt igitur quinque notiones in divinis, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio et processio.
136Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 32, 3; 33 (auctor 1225-1274)
Quatuor autem tantum proprietates sunt, nam communis spiratio non est proprietas, quia convenit duabus personis.
137Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 32, 3; 34 (auctor 1225-1274)
Tres autem sunt notiones personales, idest constituentes personas, scilicet paternitas, filiatio et processio, nam communis spiratio et innascibilitas dicuntur notiones personarum, non autem personales, ut infra magis patebit.
138Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 40, 1; 4 (auctor 1225-1274)
Sed contingit in una persona esse plures relationes, sicut in persona patris est paternitas et communis spiratio, et iterum unam relationem in duabus personis esse, sicut communis spiratio est in patre et filio.
139Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 40, 1; 39 (auctor 1225-1274)
Sic igitur communis spiratio est idem cum persona patris et cum persona filii, non quod sit una persona per se subsistens; sed, sicut una essentia est in duabus personis, ita et una proprietas, ut supra dictum est.
140Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 40, 4; 21 (auctor 1225-1274)
Quia origo significatur in divinis active et passive, active quidem, sicut generatio attribuitur patri, et spiratio, sumpta pro actu notionali, attribuitur patri et filio; passive autem, sicut nativitas attribuitur filio, et processio spiritui sancto.
141Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 43, 2; 20 (auctor 1225-1274)
Quorum quaedam determinant terminum aeternum, sicut generatio et spiratio, nam generatio est processio divinae personae in naturam divinam; et spiratio, passive accepta, importat processionem amoris subsistentis.
142Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 43, 2; 23 (auctor 1225-1274)
Generatio autem et spiratio solum ab aeterno.
143Vigilius Tapsensis, De Trinitate, 62, 0327B (auctor -c.490)
Alioquin quomodo audiendus est Salomon dicens: Lux Domini spiratio est hominum, quae scrutatur interna ventris (Prov. XX, 27), si animas hominum lumen Dei esse dicitis, nisi Spiritum sanctum lumen Dei confiteamini?