'suspiro' - search in All Authors, Showing 1 to 164 of 164 hits

1Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0205C (auctor fl. 1150)
De tertio bibunt lugentes, de quibus Iob: Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantis aquae sic rugitus meus (Iob III) : et tales sunt ex conscientia peccatorum pavidi, suspiriis anxii, lacrymis perflui flagellis et verberibus attriti.
2Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0269B (auctor fl. 1150)
Qui ergo verba sacrae Scripturae exhortationis devotus suscipit, etiam vitam praeteritam non deserens, iuxta aquam sacri eloquii positus est, de qua dicitur: Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum (Eccle. XV) . Qui vero dona gratiarum quae in se non habet, in aliis veneratur et diligit, iuxta aquam gratiae spiritalis positus est, de qua dicitur: Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech. XXXVI) . Qui ad lachrymas poenitentium in seipso erubescit et confunditur, iuxta poenitentiae aquam positus est, de qua scriptum est: Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantis aquae, sic rugitus meus (Iob. III) . Sic igitur et plateae sunt, et tamen quodammodo iuxta aquas ponuntur, quoniam etsi latas huius vitae vias teneant, eo quod Dei dona venerantur in aliis et diligunt, suscipiendae gratiae habiliores et promptiores fiunt.
3Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0747C (auctor 1110–1167)
Ecce ego servus tuus et filius ancillae tuae, qualitercunque dilector tuus et unicae matris tuae, non quidem ad tantae maiestatis tuae aequalitatem praesumptuosus aspiro, sed ad aliquam huius tantae rei similitudinem timens suspiro.
4Alcuinus, Confessio fidei, 101, 1098A (auctor 730-804)
Hoc autem opto adhuc, suspiro, et quaero; sed praepedientibus peccatis meis, reperire non valeo.
5Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthae [CSEL], 22; 12 (auctor 340-397)
illum erubesco, huius misereor: illius gradum suspiro, huius aetatem: ille iam sentit aerumnam.
6Ambrosius Mediolanensis, De Nabuthe Iezraelita, 14, 0737B (auctor 340-397)
Illum erubesco, huius misereor: illius gradum suspiro, huius aetatem: ille iam sentit aerumnam, iste ignorat: flectit me illius dolor, huius inscitia.
7Anonymus, Vita Desiderii Cadurcae urbis episcopi, 563; 97
Tu ora, ut egredientem animam ille suscipiat, in cuius amore die noctuque suspiro.
8Anselmus Cantuariensis, Meditatio super Miserere, 158, 0832B (auctor 1033-1109)
In hoc autem considero, et suspiro, iustissimam condemnationis sententiam tuam, Deus, quam in Adam et in eius posteros ratione illius inobedientiae protulisti: quod videlicet non est aliquis, qui etiam post baptismum vixerit in hac carne, qui non ab huius hostili concupiscentia affligatur, nisi forte ineffabili miraculo ab omnipotentia tua, Deus, lex peccati, quae est in membris eius, in eo penitus exstinguatur, quod valde magnum privilegium est paucorum.
9Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0758B (auctor 1033-1109)
Et nunc, Domine, Iesu Redemptor meus, te ut verum Deum adoro, in te credo, in te spero, et quibus possum desideriis ad te suspiro.
10Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0816A (auctor 1033-1109)
ad quid aspirabam, et in quibus suspiro? Quaesivi bona, et ecce turbatio (Iob XIV, 19) . Tendebam in Deum, et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo, et tribulationem, et dolorem inveni (Psal. CXIV, 3) in intimis mei.
11Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0816B (auctor 1033-1109)
Et si antequam comedam suspiro, da mihi post suspiria quod comedam.
12Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0902D (auctor 1033-1109)
Deus meus, Creator meus, tolerator et nutritor meus, esto adiutor meus (Psal. XXVI, 9) , te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco.
13Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0905B (auctor 1033-1109)
O si satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15) , quam esurio. O si inebriabor ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 9) ad quam suspiro: si potabis me torrente voluptatis tuae (ibid.) quam sitio.
14Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0906B (auctor 1033-1109)
Domine Deus, Creator meus, tolerator meus, nutritor meus, et adiutor meus, te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco.
15Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0906C (auctor 1033-1109)
O si quando satiabor, cum apparuerit gloria (Psal. XVI, 15) eius quem esurio! O si inebriabor ab ubertate domus (Psal. XXXV, 9) eius, ad quem suspiro! O si potabis me torrente voluptatis tuae (ibid.) , quam sitio! Da mihi, Domine, in hoc exsilio panem doloris et lacrymarum, quem esurio supra omnem copiam deliciarum.
16Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0966B (auctor 1033-1109)
Ad te suspiro, domina, Meas accepta lacrymas, Sinum misericordiae Dignare mihi pandere.
17Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 1010B (auctor 1033-1109)
Satis enim scimus, chara amica Dei, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) . Non ego sceleratissimus, domina beatissima, non ego sceleratissimus peccata tua improperando retracto; sed immensitatem clementiae, per quam deleta sunt, pertracto; et per eam respiro ne desperem, et ad eamdem suspiro ne peream; ego, inquam, miserabiliter in profundum vitiorum praecipitatus, ego nimio pondere criminum gravatus, ego in obscuro carcere peccatorum a memetipso detrusus, et in torporis tenebris obvolutus.
18Anselmus Cantuariensis, Proslogion, 158, 0226C (auctor 1033-1109)
In quibus suspiro?
19Anselmus Cantuariensis, Proslogion, 158, 0227A (auctor 1033-1109)
Et si antequam comedam suspiro, da, vel post suspiria, quod comedam.
20Anselmus Cantuariensis, Proslogion, 2; 47 (auctor 1033-1109)
Ad quid aspirabam, in quibus suspiro?
21Anselmus Cantuariensis, Proslogion, 2; 67 (auctor 1033-1109)
Et si " antequam comedam suspiro ", da vel post suspiria quod comedam.
22Anselmus Cantuariensis Incertus, Passio SS. Guineri Fingaris Pialae et sociorum, 159, 0329A
Regni huius gloriam contemno, quae non debet dici gloria, quia non potest carere miseria; et ad regnum, quod promittit Dominus Iesus Christus, suspiro, ubi non est dolor, vel tristitia, sed perpetua iucunditas, et laetitia sempiterna.
23Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, De contritione cordis, 40, 0945
Tua me, Domine, bonitas creavit, tua misericordia me ab originali peccato mundavit, tua patientia post illam emundationem in aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus toleravit, nutrivit, et exspectavit Domine Deus meus, creator meus, adiutor meus, te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco.
24Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, De contritione cordis, 40, 0945
O si satiabor cum apparuerit gloria eius (Psal. XVI, 15) , quam esurio! O si inebriabor ab ubertate domus tuae, ad quam suspiro!
25Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0926
O aeterna veritas, et vera charitas, et chara aeternitas, tu es Deus meus: tibi suspiro nocte ac die, tibi inhio, tibi intendo, ad te pervenire desidero.
26Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0936
Et si antequam comedam suspiro, da vel post suspiria ut comedam.
27Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0937
Ad quem aspiravi, et nunc in quibus suspiro?
28Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0940
Te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco: et sicut pupillus benignissimi patris orbatus praesentia, flens et eiulans incessanter eius dilectam faciem toto corde amplectitur; sic et ego, non quantum debeo, sed quantum queo, memor passionis tuae, memor alaparum tuarum, memor flagellorum, memor crucis, memor vulnerum tuorum, memor qualiter pro me occisus es, qualiter conditus, qualiter sepultus, simul memor gloriosae tuae resurrectionis et admirabilis ascensionis, haec indubitata fide teneo, exsilii mei aerumnas defleo, spero tui adventus solam consolationem, ardenter desidero tui vultus gloriosam contemplationem.
29Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0942
o si satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15) , quam esurio! O si inebriabor ab ubertate domus tuae, ad quam suspiro; si potabis me torrente voluptatis tuae (Psal. XXXV, 9) , quam sitio! Sint mihi Domine interim lacrymae meae panes die ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce Deus tuus (Psal. XLI, 4); donec audiam, Anima, ecce sponsus tuus.
30Augustinus Hipponensis, Confessiones [CSEL], 7, 16; 8 (auctor 354-430)
tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte.
31Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0742 (auctor 354-430)
tu es Deus meus; tibi suspiro die ac nocte.
32Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0421 (auctor 354-430)
Iam ecce transilivi mortalia omnia, et ima contempsi, calcavi terrena, ascendi ad delectationem legis Domini, fluctuavi in dispensatione numerorum dierum dominicorum, desideravi etiam finem illum, cuius non est finis; desideravi numerum dierum meorum qui est, quia numerus dierum istorum non est; ecce iam talis sum, tanta transilivi, in ea quae stant sic inhio: Verumtamen, sic quomodo hic sum, quamdiu hic sum, quamdiu in hoc saeculo sum, quamdiu carnem mortalem porto, quamdiu tentatio vita humana est super terram (Iob VII, 1) , quamdiu inter scandala suspiro, quamdiu timeo ne cadam qui sto, quamdiu mihi incerta sunt et mala mea et bona mea, universa vanitas omnis homo vivens.
33Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1267B
Ego cum e lectulo meo vigilavero, non laetor, sed pugno: non regnum coelorum suspiro, sed cum carne pugno.
34Balde Iacob, Poemata, 1, 1a, 8; 15 (auctor 1604-1668)
Horum aliquis summo ieiunus mane, feroci Rus verberat suspiro.
35Balde Iacob, Poemata, 1, 7, 7; 29 (auctor 1604-1668)
Ter de profundis, quod bene sospitet, Suspiro fibris luce cassos Davidica miseratus Oda.
36Balde Iacob, Poemata, 4, p17, 74, 1; 3 (auctor 1604-1668)
cur invitus suspiro?
37Balde Iacob, Poemata, 4, p21, 21, 1; 1 (auctor 1604-1668)
Ergo pro me misera, quam tu dilexisti, Mortis in aculeum sciens invegisti: Cum te Patri victimam sanctam obtulisti: Et in tuo sanguine sordidam lavisti, Quis miretur igitur, pro te si suspiro: Iuncta sine meritis tam zelanti viro, Nam affectum alit is meum modo miro: Pro me vitam finiens exitu tam diro.
38Balde Iacob, Poemata, 4, p21, 22, p0; 7 (auctor 1604-1668)
Te te vigili suspiro face: Vacuum noctu dum lustro torum.
39Baldricus Dolensis, Historia Hierosolymitana, 166, 1102D (auctor c.1050–1130)
De Christianitate tua, ad quam vehementer suspiro, quam invictissimam video, et gloriosam nequaquam diffiteor, loquaris volo.
40Beda, De orthographia, p. 51, l. 1099 (auctor 672-735)
suspiro uerbum trahit nomen datiui casus et accusatiui, ut suspiramus patriae caelesti et suspiramus regnum dei, et praepositione addita, suspiramus ad uitam immortalem.
41Bene Florentinus, Candelabrum, 7, 52; 7 (auctor -1239)
(4) Potes etiam summere fixum ab aliis eiusdem significationis verbis, ut sunt 'gemo', 'lacrimor', 'conqueror' et 'suspiro' et per casus similiter variabis, hoc modo:
42Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0372B (auctor 1090-1153)
Caeterum quo memoriam plus accepto, eo avidius suspiro praesentiam Sed quando istud, aut si quando istud?
43Bernardus Claraevallensis, In Septuagesima, 183, 0164C (auctor 1090-1153)
Utique antequam comedam, suspiro, atque utinam cum suspiravero et flevero, vel fragmentum exiguum merear de coelesti convivio, et tanquam catellus edam de micis quae cadunt de mensa dominorum meorum!
44Bernardus Claraevallensis, In Septuagesima, 183, 0168A (auctor 1090-1153)
Hinc nempe vim faciunt qui quaerunt animam meam, ut clamare necesse sit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? (Rom. VII, 24.) Inde priusquam comedam suspiro, quia regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12) . Nihilominus tamen et illic unitas, et hic tenenda divisio est, sicut et Adam soporatus est in contemplatione, et animalia nominum impositione discrevit.
45Bernardus Claraevallensis, Sermones de diversis, 183, 0587D (auctor 1090-1153)
Interim priusquam comedam, suspiro; et nec tunc quidem permittor, ut glutiam salivam meam.
46Biblia, Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam, VT, Iob, 3; 24
Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus:
47Bonaventura, Rhythmi, 1, 1; 68 (auctor 1217-1274)
Quis miretur igitur, pro te si suspiro, Iuncta sine meritis tam zelanti viro?
48Braulio Caesaraugustanus, Epistolae, 80, 0679D
Sortem humanae vitae non tam in illa quam in nobismetipsis doleo, et quid de nobis contingat dubius suspiro.
49Bruno Astensis, Expositio in Iob, 164, 0566B (auctor 1047–1123)
« Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantis aquae, sic rugitus meus, quia timor, quem timebam, evenit mihi, et quod verebar, accidit.
50Bruno Astensis, Expositio in Iob, 164, 0566C (auctor 1047–1123)
» Ante, inquit, quam comedam, antequam illius, de qua nunc loquor, iucunditatis dulcedinem degustem, antequam summi boni suavitate reficiar, quid hic aliud ago, nisi quia suspiro, et illius magni convivii desiderio affligor?
51Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0800C (auctor c.1030-1101)
Et etiam posuisti hic in consideratione mea quod substantia, id est essentia mea, quam modo habeo, tanquam nihilum est ante te comparata, id est ad respectum illius substantiae quae futura est ante te, id est cum ero in praesentia tui in futuro; vel sic: Tanquam nihilum est ante te comparata, id est ad tui comparationem, ad cuius conformitatem attingendam suspiro; vel sic: Tanquam nihilum est ante, id est reputatur in mente mea, quae est ante te quam solus vides.
52Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0814A (auctor c.1030-1101)
Ad hoc ergo sic respondet: Ideo suspiro dicendo, quando veniam et apparebo, quia in tribulationibus posita sum, a quibus erui vellem.
53Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 1285D (auctor c.1030-1101)
Ideo igitur oro et obsecro te, Domine, ut cum hoc ad praesens esse nequeat, ut resolvar, et sim cum Christo, ad quod valde suspiro, saltem adiuves me, auxilio constantiae, ne in persecutionibus deficiam.
54Campano Giannantonio, Carmina, 1, 7; 9 (auctor 1429-1477)
Sin manet illa procul, tenui suspiro susurro, Et faciunt avidas lumina moesta notas.
55Convenevole da Prato, Regia carmina ad Robertum Andecauensem, 1, 32c; 1 (auctor fl.c.1500)
Crux ego, sancta salus in qua Rex ipse pependit Omnia qui fecit, genus ut salvaret ab Orco Humanum, suspiro gemens et conqueror, ipsa Rapta, canum manibus teneor, despecta diuque Vilificata, queror hiis quos de morte redemi: Clavis ego, celum que clausum, crux, reseravi, Claudor et in tenebris oblivio ceca relinquit; Crux ego, clavis, eum signacula quem sacra septem Firmarunt librum post aperui, prout Agnus Iussit, et archana sub lege latentia pandi, Crux cuius virtute sedent cathedris seniores.
56Cunichius Raymondus, Epigrammata, 4, 167; 1 (auctor 1719-1794)
Nondum uno, Torquate, die procul urbe moratus, Iam desiderium posse tui videor Vix ferre, absentem suspiro, in collibus Albae Quam trahis, immodicam conqueror esse moram, Et tardo facio soli convicia, longo Et, clamo, haec anno est longior una dies.
57Cunichius Raymondus, Epigrammata, 4, 383; 3 (auctor 1719-1794)
384. [381.] [ 167] Ad Torquatum rusticantem. Torquati absentis desiderium Nondum uno es, Torquate, die procul urbe moratus, Iam desiderium posse tui videor Vix ferre, absentem suspiro, in collibus Albae Quam trahis, immodicam conqueror esse moram, Et tardo facio soli convicia, longo, Et clamo, haec anno est longior una dies.
58Ennodius Magnus Felix, Opera, 1, CDXXXV; 6 (auctor 473-521)
sed haec ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi illos perire quos diligo.
59Ennodius Magnus Felix, Opera, 1, CXLII; 3 (auctor 473-521)
nam diu in consolationem scripta suscipiens absentiao vestrae damna suspiro.
60Ennodius Magnus Felix, Opera, 1, CLXXII; 6 (auctor 473-521)
at ego casum meum versa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit tempori non amori, facessat a nostro in amicitiis frons picta proposito, nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum lima conposuit, nudam scimus ad coniunctionem adferre concordiam.
61Ennodius Ticinensis, Epistulae [CSEL], 4, 13; 3 (auctor 473-521)
nam diu in consolationem scripta suacipiens, absentiae uestrae damna suspiro.
62Ennodius Ticinensis, Epistulae [CSEL], 4, 34; 4 (auctor 473-521)
at ego casum meum uersa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit tempori non amori.
63Ennodius Ticinensis, Epistulae [CSEL], 9, 13; 5 (auctor 473-521)
sed haec ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi illos perire quos diligo.
64Ennodius Ticinensis, Epistolae, 63, 0076C (auctor 473-521)
Nam diu in consolationem scripta suscipiens, absentiae vestrae damna suspiro.
65Ennodius Ticinensis, Epistolae, 63, 0085B (auctor 473-521)
At ergo casum meum versa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium, quod exhibuit blandimentis; dum quod praecessit, ascribit tempori, non amori.
66Ennodius Ticinensis, Epistolae, 63, 0155A (auctor 473-521)
Sed hanc ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro, dolet mihi illos perire quos diligo.
67Flacius Illyricus Matthias, Clavis scripturae sacrae pars prima, p1031, p1088; 106 (auctor 1520-1575)
Os meum aperui, et suspiravi quia praecepta tua desideravi, Psal. 119. pro, nihil aliud facio quam suspiro, prae ardenti desiderio tuorum praeceptorum.
68Francesco Petrarca, De viris illustribus liber II, p11; 2 (auctor 1304-1374)
Una compendii spes est: video michi tritum iter deserendum carpendasque quam brevissimas semitas et occultos calles; sic forte perveniam quo suspiro.
69Francesco Petrarca, De vita solitaria, 1, 5; 1 (auctor 1304-1374)
Vides ne quanto verborum ambitu, utcunque cum occupatis in gratiam redire voluerim. Tempus est ut his iam digressionibus modus sit. Ad me igitur et ad solitudinem revertor. Cuius ego veram intimamque dulcedinem, utinam profundius hausissem, ut fidentius in hoc tecum sermone versarer. Nunc de re sanctissima, profanum ingenium fari pudet. Quis enim fando equet, quod vix percipit cogitando? Celestis et prorsus angelica vita est, de qua terrenus, ne dicam terreus, homuncio loqui vult, splendore nominis captus, famaque rei optime, et ut vere dicam, odore magis quam sapore delectatus. Haud aliter quam si natus in silvis pastor, et in silvis educatus sitim fluvio herbis famem sedare silvestribus, humi cibum sumere solitus dumosoque requiem sub antro, casu aliquo ad amplissime cuiuspiam atque opulentissime urbis muros accesserit et, dum in vestibulo fessus sedet oculosque avide circumflectit inque urbem ipsam inicit, custodum domos aut coherens portis angiportum viderit; exinde reversus in silvas, sociis narret quid in ea urbe conspexerit, quid in atriis, quid in vicis, quid in curia, quid in foro, quid in officinis artificum, quid in thalamis procerum, quid in publicis privatisque consiliis agatur. Aut si quia primum forte religiosissimi templi limen attigit, idcirco quicquid amictuum seu vasorum imis penetralibus abditum servatur, cuntas librorum formas, singula sacerdotum officia, omnes sacrorum cerimonias nosse putet. Re enim vera quantum ego ab huiuscemodi pastore differo, nisi quod is urbem semel adiit aut templum, ego sepe solitudinem; is exterius substitit, ego introii; ille mox abiit, ego permansi? Quid tamen ego certius novi, qualis solitarie vite status interior sit? Antra, colles et nemora eque omnibus patent; nemo arcet intrantes, nemo pellit ingressos, deserti nullus est ianitor, nullus custos. Sed quid locorum solus introitus, quid ambiti vehunt amnes, quid lustrate iuvant silve, quid insessi prosunt montes, si quocunque iero, animus me meus insequitur, talis in silvis qualis erat in urbibus? Ille ante omnia deponendus, ille, inquam, ille domi relinquendus erat, suppliciterque poscendum a domino ut cor in me crearet mundum, et spiritum rectum his in visceribus innovaret. Tum demum vite solitarie abdita penetrassem. Hec enim (quid alieno glorier?) hec solitudo utique, non solitaria vita est, ea scilicet quam suspiro, quamvis exterius simillima videatur, eque hominum turbis educta, sed non eque passionibus expedita. Vidissem quenam illa dulcedo ineffabilis sanctarum animarum, quam de preteritorum commemoratione discriminum et venturi gaudii expectatione percipiunt, sive quibus trimphatus hostis, sive quibus sepe quidem victus, sed vincendus adhuc, et in acie nunc etiam standum est, non sine spe certa victorie, militandumque non solis, sed suffultis angelico comitatu; et quibus indutis armaturam Dei loricamque iustitie, ut verbo utar Apostoli, munitis scuto fidei, gladio spiritus et salutis galea, adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, iterum atque iterum nullo quidem spectante mortalium sed celicolarum maximo consensu, et eximio omnium favore, Cristoque Iesu spectaculis presidente pugnandum est. Quenam illa suspiriorum quies de profundis ad excelsa tendentium, fatigato animo gratissima; quenam suavitas lacrimarum de purissimo cordis fonte cadentium; quenam militum Cristi vigilie excubieque psalmorum in turribus Ierusalem, et in propugnaculis Sion adversus exercitum Babilonis, tota nocte canentium vallumque et castra servantium, loco arduo et munito, ubi nec pabulum desit nec aquatio, ubi fidant hostibus insidiis tentari se posse non obrui; eoque se gratie subvectos, ut ferocissimi hostis incursus ipsis obsequium supplicium illi sit, ut, qui saluti iam amplius non obest, sepe prosit ad gloriam, exercendoque fiat cautior militia, fortior victoria, clarior triumphus Cristi pugilum in vite huius agone certantium. Quod illud solatium, quanta iucunditas gaudere presentibus, sperare meliora: pro brevi solitudine hominum perpetuam frequentiam angelorum et divini vultus aspectum — ubi totius sacre concupiscentie et desideriorum omnium est finis — pro paucis lacrimis interminabilem risum, pro temporalibus ieiuniis eterna convivia, pro voluntaria paupertate inestimabiles verissimasque divitias, pro incolatu silvarum ius civitatis etheree, pro fumoso tugurio stellantia Cristi palatia, pro agresti silentio cantus angelicos et celestis dulcedinem armonie, queque omne melos excesserit illam Dei vocem, tot transactis laboribus, suos eternam in requiem evocantis; proque his omnibus sponsorem veracissimum ac locupletissimum habere; cogitare quotidie: «quid est quod reliqui, quid est quod secutus sum, quale est quod patior, quale quod expecto, quantum est quod sevi, quantum est quod metam!», extimare quam brevi temporis iactura, imo vero non iactura sed lucro, et innumerabilium tediorum fuga, felicitatem negotientur eternam, et dimissis hominum fastidiis urbiumque periculis, ubi vere est infernus ille viventium cuius meminit Psalmista, ad supernam patriam properantes iam hinc ceperint esse felices; siquidem miserie finis felicitatis initium est, natura contrariorum exigente ut ubi hoc desinit illud incipiat. Postremo et cogitatus altissimos, et collocutores spiritus, et visiones beatificas habere, et sepe presentem Cristum familiarius compellare. Semper enim presens est qui ubique semper est. Quis est autem Hic, nisi de quo scriptum est: «si ascendero in celum tu illic es, et si descendero ad infernum ades; si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris»? Cui si facile fuit oculos nobis atque aures intellectumque largiri, multo est profecto facilius nos videre et audire et intelligere. Videt ille igitur nos auditque prius etiam quam loquamur; ipse est enim igitur, qui tacito Moysi ait: «Quid clamas ad me?». Prevenit vota nostra et affectus anticipat; cogitationes nostras intelligit de longinquo, hoc est multo antequam fiant; preces nostras exaudit antequam sonent; necessitates nostras aspicit antequam veniant; exitus nostros speculatur antequam nati simus. Sed ita nos aspicit ut, indignos licet inveniat, misereatur tamen, nisi forte, quod procul absit a nobis, contumacia pertinaci misericordiam repellamus. Habentes ergo testem Patrem iudicem, teste illo imaginario non egemus de quo alibi scripsi, quem philosophorum quidam querendum nobis esse dixerunt.
70Francesco Petrarca, Epistole extravagantes, 47; 2 (auctor 1304-1374)
Quid delectationis et quid gaudii tuis ex litteris capiam non facile dixerim: ita, preter quod per se faciles ac iucunde, ardentibus etiam ad virtutem stimulis plene ad me veniunt, et illum michi preterea representant, quem quanti faciam honestius apud quemquam alium sim dicturus. Non exequar quam penetrabiliter in cor meum descenderit illa pars epistole ubi fortune iniuria prereptum nobis otium defles: quamvis, quod ad me attinet, et Dei munere et studio atque arte quadam non omnibus facili, quando aliud non possum, in mediis urbibus ipse michi solitudinem atque otium conflare didicerim; contraque rerum atque hominum fastidia aures atque oculos et proinde animum obstruere. Quod nunc maxime facio: alioquin plane perditus et consumptus essem. Veram tamen interea solitudinem verumque otium suspiro semper et cogito. In quam rem, ut michi tue opis pollicitatio grata sit, plus est quam quod hoc calamo et hoc momento temporis possit absolvi. Atque utinam tibi, ut generosa mens, sic et facilitas actionis data esset: quam negatam esse satis apud me indicii est, quoniam in eo statu res humane sint quando boni nichil, omnia mali possunt. Verum ista pretervehar, ne preter indignitatem rerum doloremque meum, me querelarum inutilium et pondus premat et pungat aculeus. Reliquum est quod ego te hac reversurum, ut Lelii nostri scriptis acceperam, aliquandiu animo suspensus atque avidus expectavi: non quod aut tali honore dignus ego, aut domus mea tanti hospitis capax esset: sed memineram non modo Alcidem Evandri inopem atque horrentem regiam, sed vimineam Amicle casulam Iulium Cesarem, quodque omnia superat, Zachei domum Christum Dominum subiisse. Sed oh! spes mortalium. Dum michi talia fingerem, tu iam calle alio nimbose Alpis iuga transcenderas, iam (pro quo, magna licet spe deiectus, Deo gratias tecum ago) tue domus limen incolumis tenebas. Vale. Mediolani, III Kal.
71Francesco Petrarca, Epistole familiares, 4, 1; 37 (auctor 1304-1374)
Atque utinam vel sic animo peragam iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, sicut, superatis tandem difficultatibus, hodiernum iter corporeis pedibus peregi!
72Francesco Petrarca, Epistole familiares, 8, 3; 34 (auctor 1304-1374)
Ut enim, iuxta perfecte legem amicitie, omnes tibi pectoris mei fluctus aperiam, sensum hac in parte rationi rebellantem sentio et, fateor, vallem illam nunc vel maxime repudians suspiro; meque vel invitum nescio quis locorum amor vellicat.
73Francesco Petrarca, Epistole familiares, 11, 12; 25 (auctor 1304-1374)
Sed dabitur plusculum aliquid, ut spero, et biennium ceptis pendentibus suffecturum auguror, ut dixi; quibus, si datur, explicitis, alia michi restat vite via, ad quam iampridem nisi ponderibus meis premerer, anhelo et magna mentis agitatione suspiro.
74Francesco Petrarca, Epistole familiares, 14, 4; 79 (auctor 1304-1374)
Ego quod ad me attinet, pergam qua cepi neque ab hac sententia muscarum murmure deterrebor et surda aure inanem strepitum pretervectus, vel perveniam quo suspiro vel, si id forte non dabitur, at saltem infortunii mei penes vulgum gloria non erit.
75Francesco Petrarca, Epistole familiares, 15, 8; 35 (auctor 1304-1374)
[12] Est illic quoque rex novus, de quo licet apud Lucanum sit quod mitissima sors est Regnorum sub rege novo; ego tamen antiquum regem memori semper mente suspiro.
76Francesco Petrarca, Epistole familiares, 19, 16; 11 (auctor 1304-1374)
Quod tunc vidisti, nunc agentem cogita, nisi quia quo magis progredior eo magis accelero et ceu fessus viator ad vesperam adhuc longe vie cogitatione suspiro et calcar incutio, lassitudinem excutio et gressum ingemino et multiplex vite tedium obliviscor.
77Francesco Petrarca, Epistole familiares, 21, 12; 39 (auctor 1304-1374)
[19] Hanc amplectar, hanc teneam, hac qua datur amissi temporis damna restaurem; hoc meditor, huc suspiro, huc forsitan duce Deo et magna animi intentione perveniam.
78Francesco Petrarca, Epistole familiares, 23, 12; 32 (auctor 1304-1374)
Et hoc ipsum magno animo ferendum; vepricosis callibus ascenditur quo suspiro; nunquam tam iuvenis fui ut ad requiem me venisse crederem, quamvis illam sepe — de quo hodie miror — ubi non erat, infelix et nescio quid cogitans, quasi per tenebras palpitando quesierim.
79Francesco Petrarca, Secretum, 1; 174 (auctor 1304-1374)
A.Quotus ergo fuerit qui omnes cupiditates extinxerit quas ne dicam extinguere sed vel enumerare longum sit; qui animo suo frenum rationis admoverit; qui dicere audeat: "nil michi iam comune cum corpore; que videntur cunta sordescunt; ad feliciora suspiro"?
80Francesco Petrarca, Secretum, 2; 94 (auctor 1304-1374)
nunc recolo, atque illius temporis commemoratione suspiro.
81Francesco Petrarca, Secretum, 3; 527 (auctor 1304-1374)
Humana michi satis est gloria; ad illam suspiro, et mortalis nonnisi mortalia concupisco.
82Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio, 194, 0941A (auctor 1093-1169)
Effundo copiose, quia prae anxietate suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus.
83Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1493A (auctor 1093-1169)
Itaque dum anima mea sitit in Deum vivum, talem deum nolo, cui mortem, seu aliquid aliud praevaluisse, vel adhuc praevalere posse invenio: ad Deum fortem vivum suspiro, cui vere conveniat ista invocatio: Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.
84Gilbertus Foliot, Epistolae, 190, 0824C (auctor c.1110–1187)
In Patris et domini suspiro gratiam, ob mihi reconciliandam chartulae continuavi iam chartulam, etsi plena dignitate currenti minus digne responderim, cum cyathum phiala propinanti porrexerim.
85Godefridus Admontensis, Homiliae festivales, 174, 0809B (auctor -1165)
Per Ierusalem, quae visio pacis interpretatur, anima hominis ad aeternae pacis visionem tendens apte figuratur, et est quasi dicat: Tu solus, quem solum desidero, pro cuius amore cuncta saeculi labentis gaudia despicio, tu solus gaudium te quaerentium, salus invenientium, tu solus, inquam, qui omnibus sufficis, et in te nunquam deficis, tu solus, ad quem solus suspiro, quem solum requiro, peregrinus es in Ierusalem, in anima mea, quam visitare et vivificare dedignaris desiderata dulcedinis tuae gratia.
86Godefridus Admontensis, Homiliae festivales, 174, 0921D (auctor -1165)
Scio quidem quia tu es ille quem desidero, ad quem suspiro.
87Gorus Aretinus, Regulae ortographie per alphabetum compilate, 1, 3; 12
Sed circa predictam regulam ne dubium possit occurrere, sciendum quod suscipio, sustuli, sustineo, suspicor, suspicio et suspiro, non sunt composita a prepositione /sub/, sed a sursum adverbio, et ideo in eis non scribitur /b/.
88Gregorius I, Dialogi, 77, 0152B (auctor 540-604)
Et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum ductis oculis viso littore suspiro.
89Gregorius I, Epistolae, 77, 1057A (auctor 540-604)
Quotidie enim in dolore deficio, et mortis remedium exspectando suspiro.
90Gregorius I, Liber responsalis, 78, 0834A (auctor 540-604)
Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus, quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
91Gregorius I, Moralia, 75, 0686B (auctor 540-604)
VERS. 24. - Antequam comedam, suspiro.
92Guibertus S Mariae de Novigento, Moralia in Genesin, 156, 0188D (auctor c.1055–1124)
Antequam comedam, suspiro, ait quidam (Iob III, 24) ; sed pane hoc sibi apposito se comesurum servus negat, donec suos sermones exsolvat, quia ad illum qui angelos pascit edendum panem se sufficere non posse deputat, nisi conceptae devotionis affectum appetitus noster effectu piae operationis absolvat.
93Guibertus S Mariae de Novigento, Moralia in Genesin, 156, 0214A (auctor c.1055–1124)
Noli adhaerere illecebris voluptatum de genere Chanaan, id est negotiatorum, in quo procul dubio conformeris eis qui fidem ac bona opera pro carnalitate exsequenda expendunt, sed ad hoc proficere stude, ut illis assimileris animabus, quae nitore puritatis non fluxu libidinis filiae sunt candoris aeterni, ad cuius germanitatem per tolerantias suspiro.
94Guido Farfensis, Disciplina Farfensis, 150, 1231C (auctor fl. 1093)
Sabbato ad vesperam responsorium, Antequam comedam suspiro: antiphona ad Magnificat, cum audisset Iob.
95Guigo V prior Carthusiae, Epistola, 184, 0339C (auctor 1174-1180)
Ego vero, sicut dicit Ieremias, vir videns paupertatem meam (Thren. III, 1) , cum alienas divitias computo, in memetipso erubesco, et suspiro, quia quod tracto in alieno, mallem experiri in proprio.
96Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Iob, 26, 0626C (auctor 340-420)
Quod autem poenas tenebrarum nomine dixerit, audi quid sequitur: Antequam comedam suspiro, et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus.
97Hieronymus Stridonensis, Liber Iob 1, 28, 1086C (auctor 340-420)
Antequam comedam, suspiro: et tanquam inundantes aquae, sic rugitus meus: Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar, accidit.
98Hieronymus Stridonensis Incertus, Expositio interlinearis libri Iob, 23, 1413B
Antequam comedam, suspiro; et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus.
99Hildebertus Cenomanensis, Carmina miscellanea, 171, 1414 (auctor 1056-1133)
Urbs coelestis, urbs beata Super petram collocata; Urbs in portu satis tuto, De longinquo te saluto: Te saluto, te suspiro, Te affecto, te requiro.
100Hildebertus Cenomanensis, Vita B. Mariae Aegyptiacae, 171, 1326B (auctor 1056-1133)
Hanc Zosimas sequitur, rogat ut stet, nec minus itur Ille magis solito clamat: Moderantius ito, Quisquis es, exspecta, vetor ire labore, senecta: Exspecta fessum, non sum fera, supprime gressum, Sum res parva quidem, sed homo, peccator, et idem Christum confessus, monachique frequento recessus, Hic delictorum veniam suspiro meorum; Nec fuge, siste parum, verearis lustra ferarum Per nomen Christi, per praemia quae meruisti, Serve Dei, resta, benedic mihi, quod rogo praesta.
101Hildegardis Bingensis, Epistolae, 197, 0374C (auctor 1098–1179)
Quapropter antequam in his doleam propter ignorantiam populorum suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus in alta voce sonitus aquarum multarum, propter nimietatem stultorum hominum in garrulitate morum ipsorum, et in strepitu inhonestatis.
102Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0733A (auctor 1098–1179)
INVOCATIO FIDELIS ANIMAE. O dulcis divinitas, et o suavis vita, in qua perferam vestem praeclaram, illud accipiens quod perdidi in prima apparitione: ad te suspiro, et omnes virtutes invoco.
103Hrothsuita Gandersheimensis, Historia intactae Genitricis Dei, 137, 1066D (auctor 935-973)
Huius percerte post menses inclyta quinque Coniux, desperans, illum iam vivere salvum, In soles flevit, nec solamen sibi scivit Hasque preces Domino profudit, triste dolendo: Israelis Rector, solus quoque gentis amator, Qui semper refoves miti pietate dolentes Cur mihimet socium voluisti tollere charum, Addens moerorem tristi semperque dolenti, Quod semper sterilis mansi, sine germine ventri Sed nunc maioris vulnus suspiro doloris, Hoc, quia nec penitus, quid conferret, scio, cas Legali Domino devoto legis amico.
104Hrotsvita Gandeshemensis, Hagiographica, 5; 14 (auctor 935-974)
Sed nunc maioris vulnus suspiro doloris, Hoc quia nec penitus, quid conferret, scio, casus Legali domino, devoto legis amico.
105Hugo de Folieto, De claustro animae, 176, 1084A (auctor 1096-1172)
In prima cruce crucior, ad secundam tendo, pro tertia suspiro.
106Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 332, 46; 48 (auctor c.1229-1298)
Perpendo itaque quod tolero, perpendo quod amisi, dumque intueor illud quod perdidi fit hoc grauius quod porto; ecce enim nunc magni maris fluctibus quatior atque in naui mentis tempestatis ualide procellis illidor et cum prioris uite recolo, quasi post tergum ductis oculis uiso litore suspiro’.
107Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 332, 46; 149 (auctor c.1229-1298)
Vnde in quadam epistola sic loquitur dicens: ‘Tantis podagre tantisque molestiarum doloribus premor ut uita mea mihi grauissima pena sit; cotidie enim in dolore deficio et mortis remedium expectando suspiro’.
108Incertus 040, De spiritu et anima, 40, 0824
Suspiro, frendo, precibus, votis ibi tendo: Atque modo miro quae sint ibi quantaque gyro.
109Incertus 040, Soliloquia animae ad Deum, 40, 0866
En ad te suspiro creatura tua; Creator es, recrea me.
110Incertus 040, Soliloquia animae ad Deum, 40, 0866
Aegrotus sum, ad medicum clamo; caecus sum, ad lucem propero; mortuus sum, ad vitam suspiro.
111Incertus 083, Lamentum poenitentiae, 83, 1255
Ablato consolatore, Quadro clausus lapide, Gemo lugens, et suspiro, Miserere, clamitans, Pulso rogans tota die, Sed tu semper dilatas.
112Incertus 083, Lamentum poenitentiae, 83, 1258
Anxius ob hoc suspiro, Quod impie gesserim, Pessimorum peccatorum Sanctus sum vulnere, Difficile tantis malis Esse salvus arbitror.
113Incertus 086, Breviarium, 86, 0350B
Antequam comedam suspiro: * et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus: Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit.
114Incertus 184, De vita et passione Domini seu Stimulus amoris, 184, 0962C
Et nunc, Domine redemptor meus, te ut verum Deum adoro, in te confido, in te spero, et quibus possum desideriis ad te suspiro; adiuva imperfectionem meam.
115Incertus 184, Oratio devota, 184, 1325B
Iesu Christe, fons indeficiens, Fons humana corda reficiens, Te suspiro, te solum sitiens: Solus eris mihi sufficiens, Fili Dei.
116Ioannes diaconus Hymonides, Vita S. Gregorii Magni, 75, 0219B (auctor c.825-880)
Quotidie enim in dolore deficio, et mortis remedium expectando suspiro.
117Iohannes Aegidii Zamorensis OFM, Legende sanctorum, A, p10; 38 (auctor c.1241-c.1318)
Gloriabor ab ubertate domus tue, ad quam suspiro.
118Landulphus de Sancto Paulo, Historia Mediolanensis, 53; 3 (auctor 1077-1137)
De cuius Anselmi morte nimirum valde suspiro, quia, licet ille fuerit mollis et dulcis suspectis meis meisque adversariis et suis proditoribus, tamen ipse non fuit ceu Yordanus furiosus, nec immemor mei ceu Olricus.
119Landulphus iunior, Historiae Mediolanensis urbis, 173, 1521A (auctor 1097-1137)
De cuius Anselmi morte nimirum valde suspiro , quia licet ille fuerit mollis et dulcis suspectis meis, meisque adversariis, et suis proditoribus, tamen ipse non fuit ceu Iordanus furiosus, nec immemor mei, ceu Olricus.
120Leonzio Pilato, Odissea, 1; 6 (auctor 1369)
Nam ego Non scio non certe aliquis proprium patrem ipse cognovit Sic iam ego debui beati alicuius esse filius Viri quem in possessionibus propriis senectus advertit Nunc autem qui miserimus natus est mortalium hominum Ex illo me fantur ortum esse postquam tu me de hoc interrogas Huic autem dixit dea glaucopis Athena Non certe tibi generationem dei ingloriosam retro Fecerunt postquam te talem genuit Penelopia Sed eya mihi hoc dic et veraciter narra Que epulatio queque congregatio hec est quid autem tibi necessitas Convivii vel nuptiarum postquam non eranos hoc est Quoniam mihi iniuriantes superbe videntur Comedere per domum reprehendet hoc vir Vituperia multa respiciens quisquis sapiens adveniet Huic autem Thelemacus scientificus contra locutus est Amice postquam iam te his me interrogas atque inquiris Apparebat certe quondam domus ista dives et irreprehensibilis Esse donec adhuc ille vir presens erat Nunc autem aliter volverunt dei mala consulentes Qui illum certe inapparabilem fecerunt ultra omnes Homines quia non mortuo sic contristarer Si cum propriis sotiis interfectus fuit Traianorum in loco Vel amicorum in manibus postquam bellum perfecit Ex hoc sibi sepulturam certe fecerunt iam omnes Achivi Atque et proprio filio magnam gloriam tulit post Nunc autem ipsum ingloriose Arpie usurpaverunt Corruptus est inapparabilis inexauditus mihi autem dolores fletusque Reliquit non autem illum flens suspiro Solum quia mihi alia dei mala flagella preparaverunt Quot enim insulis dominantur optimi Dulichie Samoque et arborosa Zachipho Atque quot aspere Itachie predominantur Tot matri mee procantur consumuntque domum Hec autem non abnuit odiosas nuptias neque finem Facere potest.
121Nicolaus Claraevallensis, Epistolae Nicolai Clarevallensis, 196, 1649D (auctor fl.1160)
Pro his omnibus graviter fero absentiam tuam, et suspiro ad praesentiam tuam, suspiriis et gemitibus inenarrabilibus: et, quia non possum habere praesentiam, memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabo, et dicam animae meae: « Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me (Psal. XLI) ? » Spera in Deo quoniam adhuc videbo illum, si non in terra, saltem in coelo, et satiabor praesentia sua, cum apparuerit gloria Domini mei.
122Odo Cluniacensis, Moralia in Iob, 133, 0147D (auctor c.878–942)
Sequitur: VERS. 24. Antequam comedam suspiro.
123Paschasius Radbertus, De vita S. Adalhardi, 120, 1510D (auctor 785-860)
Intelligo quidem plane talia te canentem, sed suspiro dolens, et gemo anxius, longe interdum a tuo seiunctus consortio: et quod serius est, orbis te virtutis virum praedicat, nec contingimus, nec videmus 6. Novi igitur quod neque has velis accipere laudes, qui tuas iam in coelo scriptas procul dubio tenes.
124Paulus Alvarus Cordubensis, Indiculus luminosus, 121, 0514D (auctor 807-861)
Sed ne ex hoc quod mihi, excellentissime Domine, concessisti, ut temerarius arguat, ut iniquus excutiar, ut usurpator condemner: tremens et pallidus ergo, pavidus gemensque suspiro: neque per devia et abrupta, per inania et caduca, per tumida et stulta, per dedecora et elata, per levia et inflata, operibus inserviendo sinistris, quotidie ambulo, loquendo etiam in ea quae tibi acceptabilia reputo, naevum iniquitatis itidem contraham, et unde lenigare utcunque nequitiarum mearum debui, pondera inde, quod, te ordinante, sit procul, centupliciter cumulum scelera.
125Paulus Vinfridus, Vita S. Gregorii Magni, 75, 0044B (auctor c.725-c.799)
Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior, atque in navi mentis tempestatis validae procellis illidor, et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum reductis oculis, viso littore suspiro; quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix iam portum valeo videre quem reliqui.
126Petrus Abaelardus, Epistolae, 178, 0196D (auctor 1079–1142)
Quae cum ingemiscere debeam de commissis, suspiro potius de amissis.
127Petrus Blesensis, Passio Reginaldi principis, 207, 0957B (auctor 1135-1212)
Antequam comedam suspiro et quasi inundantis aquae sic rugitus meus, quia timor quem timebam evenit mihi, et quodcunque verebar accidit.
128Petrus Cellensis, Epistolae, 202, 0428A (auctor c.1115-1183)
Reliquias prandiorum tuorum, Domine Iesu, suspiro.
129Petrus Cluniacensis, Epistolae, 189, 0104C (auctor 1092-1156)
Et cum Salomon idem confirmet, dicens: Cuncta quae sunt adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit (Eccle. XII) , terreor vitae meae incerto et cogitans infinitum aggerem miseriarum mearum, alto cordis dolore actus suspiro.
130Petrus Damianus, De divina omnipotentia in reparatione corruptae et factis infectis reddendis, 145, 0595C (auctor 1007-1072)
Ego itaque episcopatu dimisso, me quidem velut arenis expositum gaudeo; sed te ventis atque turbinibus atteri, ac inter hiantes pelagi fluctuare voragines, non sine fraterna compassione suspiro.
131Petrus Damianus, De frenanda ira et simultatibus extirpandis, 145, 0658D (auctor 1007-1072)
Levem virgam iudico tauream, tolerans colaphum suspiro plumbatam.
132Petrus Damianus, Epistolae, 144, 0446A (auctor 1007-1072)
Quoniam a sancta praesentia vestra remotus sum, et hoc tempore vobiscum esse non possum, satis doleo, et quotidiana lamentatione suspiro.
133Petrus Damianus, Epistolae, 144, 0447B (auctor 1007-1072)
Et, ut multa praeteream, ego quoque donec te procul abesse suspiro, Romana conspicere moenia perhorresco.
134Petrus Damianus, Epistolae, 144, 0227C (auctor 1007-1072)
Et haec quidem desidero, ad haec toto corde suspiro, sed ad haec consequenda meritis prohibentibus non assurgo.
135Petrus Damianus, Liber Gomorrhianus ad Leonem IX, 145, 0177B (auctor 1007-1072)
Ego, ego te, infelix anima, defleo, atque ex intimo pectore de tuae perditionis sorte suspiro.
136Petrus Damianus, Sermones, 144, 0622C (auctor 1007-1072)
Cor meum vacuefactum atque ad te paratum teneo, quia effossis ex eo vitiorum ruderibus ad amplectendam tui Spiritus gratiam tota mentis intentione suspiro.
137Petrus Damianus, Epistulae; 509 (auctor 1007-1072)
Et haec quidem desidero, ad haec toto corde suspiro, sed ad haec consequenda meritis prohibentibus non assurgo.
138Petrus Damianus, Epistulae; 3595 (auctor 1007-1072)
Ego itaque episcopatu dimisso me quidem velut arenis expositum gaudeo, sed te ventis adhuc atque turbinibus atteri, ac inter hiantis pelagi fluctuare voraginem non sine fraterna conpassione suspiro.
139Philippus de Harveng, Commentaria in Cantica canticorum, 203, 0303D (auctor 1100-1183)
Utinam disrumperet coelos et veniret (Isa. LXIV) . Volo quidem iam praeconem non praeloqui, praeambulum non praeire; sed ipsum qui loquitur, propius advenire, ut videat et gaudeat cor meum impleri verbum illius prophetiae, quam veraci praeconio per os protulit Isaiae: « Ego ipse, ait, qui loquebar, ecce adsum (Isa. LII) . » Verumtamen quantum praesagire, imo quantum iam sentire mihi videor, ecce venit, viam prudentiae, modum viandi, tempus congruum adinvenit; et quem desidero, cui suspiro, quem votis amplector continuis, ecce venit cum impetu, et propior iam est in ianuis.
140Ratherius Veronensis, Sermones, 136, 0726A (auctor 887-974)
1. Antequam comedam suspiro (Iob III, 24) , Iob legitur beatus dixisse.
141Reinerus S Laurentii Leodiensis, Palmarium virginale seu Vita et passio S. Mariae Cappadocis, 204, 0066C (auctor 1110-1182)
Dum nihil itaque sit quod a Christo separare nos debeat, testor illum, quem diligo, quem desidero, ad quem suspiro, me in eius duraturam confessione, et malle mori quam vinci.
142Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0367C (auctor c.841–908)
Aliter: Propterea conturbatus in me ad te suspiro quia audio in voce Scripturarum quod si me nunc habet abyssus iniquitatis, ipsa vocabit aliam, id est de ipsa transibo ad abyssum gehennarum.
143Richardus S Victoris, Adnotationes mysticae in Psalmos, 196, 0279B (auctor -1173)
Utrumque desidero, quia ad perfectionem suspiro.
144Richardus S Victoris, Adnotationes mysticae in Psalmos, 196, 0351D (auctor -1173)
Illam ergo, illam Dei mei internae aspirationis gratiam, quae praedicta omnia ineffabiliter superat gemens suspiro, suspirando requiro; quia utiquc eius sermo suavior, doctrina facilior, sensus subtilior, eruditio iucundior.
145Richardus S Victoris, De eruditione hominis interioris, 196, 1256B (auctor -1173)
Quidam ita que sunt qui nunquam nisi post intimam compunctionem, et quasi post cordis emundationem ad sublimia contemplanda vel penetranda ascendere possunt, qualium personam Iob in seipso expressit, cum dicit: Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus (Iob. III) . Antequam comedat suspirare habet necesse, qui nisi per compunctionis gratiam, et post lacrymarum effusionem, ad intimam animae refectionem, veritatisque pabula nullo modo potest pertingere.
146Richardus S Victoris, Explicatio in Cantica canticorum, 196, 0423C (auctor -1173)
Antequam comedam suspiro, ait beatus Iob (Iob III) . Antequam suspiret quis non comedit, quia nisi hanc gratiam desideret et quaerat, eius refectionem non percipit.
147Ricoldus de Monte Crucis, Epistole ad ecclesiam triumphantem, 1, 1; 82 (auctor c.1242-1320)
Loqui vobis gloriosis de vestra gloria et gaudio conveniret, sed meum cor miserum et multis miseriis occupatum in medio captivorum collacionem gaudii non admittit, nisi in quantum ad vestrum suspiro gaudium in futuro.
148Rupertus Tuitiensis, Commentarius in Iob, 168, 0982A (auctor 1070-1129)
« Et circumdedit eum Deus tenebris, » id est ignorantia, videlicet quia lucem suae visionis nobis auferendo, « posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII) . » VERS. 24. - « Antequam comedam suspiro, » videlicet tenebris circumdatus, ut praedictum est, « antequam comedam, » id est, supernae lucis contemplationibus pascar, « suspiro, » id est, gemitu afficior, et sic, cum per gemitum acquisiero, vix tandem contemplatione reficior.
149Rupertus Tuitiensis, Commentarius in Iob, 168, 0982A (auctor 1070-1129)
Nisi enim suspirem, non comedo, iuxta illud: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI) . » - « Suspiro, » inquam, « et tanquam inundantes aquae, » id est, multiplicibus fluminibus intumescentes, « sic rugitus meus, » videlicet dum occultam sententiam Dei trepido, pervenire ad Deum confidens, sed ne non perveniam metuens, praeterita deflens, et futura pertimescens.
150Rupertus Tuitiensis, Commentarius in Iob, 168, 0992D (auctor 1070-1129)
Non vane aut superflue quod nunquam futurum sit, optat, sed quod vere futurum est prophetat, et cum desiderio exspectat, voce humani generis dicens: « Utinam peccata mea, quibus iram, » id est mortem, « merui, et calamitas quam patior, » id est ipsa aeterna mors, non enim ait, et calamitas quam videtis, sed « quam patior, » id est pro qua suspiro « cunctis diebus quibus nunc milito (Iob XIV) , » - « peccata, » inquam, « et calamitas, quam pro peccatis patior, utinam appenderentur in statera, » id est in mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu (I Tim. II) . Quem idcirco stateram appellat, quia in illo « misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. XXIV) , » et positis peccatis nostris in lance veritatis vel, iudicii, nostram econtra calamitatem, quam pro ipsis patimur, in lance misericordiae appendit, moxque misericordia pondus calamitatis nostrae non sustinens, stateram ipsam, id est Deum et hominem Christum usque ad mortem inclinavit, et iudicii lancem tanto impetu sustulit, ut peccata nostra decuteret, et, iuxta prophetam, in profundum maris proiiceret (Mich. VII) . Et hoc est, quod dicit: VERS. 3. - « Quasi arena maris, » videlicet quae valde gravis est, « haec » scilicet calamitas, « gravior appareret.
151Rupertus Tuitiensis, Commentarius in librum Ecclesiastes, 168, 1226A (auctor 1070-1129)
Acquiro terrena, et curis dedita activae vitae invigilo studiosius; dum vero tangor amore contemplativae vitae, gaudeo perdere omnia acquisita pro Christo, cuius amore suspiro, dicoque: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I) . Est etiam alius perdendi modus, qui in Evangelio scribitur: Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Ioan. XII) . Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat.
152Rupertus Tuitiensis, De meditatione mortis, 170, 0382C (auctor 1070-1129)
Et venit super me indignatio (Iob III) . Ac si dicat. Nuntius venit ad me qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi (Iob I) . Nonne dissimulavi? Venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut annuntiarem tibi (ibid) . Nonne silui? Venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, nec non et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi (ibid.) . Nonne quievi? Nam in his omnibus os meum non aperui (Iob II) . Et quid deinde? Venit super me indignatio, id est, plaga tam grandis ut ad comparationem eius quidquid adhuc acciderat, non videretur indignatio, Filiis meis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos meos, et mortui sunt (Iob I) . Tandem et ego ipse percussus ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem, ecce testa saniem rado, sedens in sterquilinio (Iob II) . Nunc demun suspiro et tanquam inundantis aquae sic rugitus meus (Iob III) . Nunc demum os meum aperui, et gemens locutus sum.
153Ruricius, Epistulae [CSEL], 2, 4; 8 (auctor c.435-c.510)
hei mihi, fratres optimi, dum depositum uestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una uos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro.
154Ruricius, Epistolae, 58, 0083C
Et ideo in unius necessitudinis gradu, complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro.
155Ruricius Lemovicensis, Epistolae, 311, IV; 7 (auctor fl.500)
hei mihi, fratres optimi, dum depositum vestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una vos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solacia sublata suspiro.
156Thomas Aquinas, Expositio super Iob ad litteram, 3; 121 (auctor 1225-1274)
Ostenso igitur quod vita hominum difficilis est propter miseriam et amaritudinem hominum, haec quae communiter dixerat sibi adaptat, exprimens suam amaritudinem cum dicit antequam comedam suspiro; sicut enim risus gaudii signum est, ita suspirium amaritudinis animae: ostendit igitur ex modo suspirii suae amaritudinis modum.
157Thomas Aquinas, Expositio super Iob ad litteram, 3; 122 (auctor 1225-1274)
Suspirium igitur eius et tempestive incipiebat, dicit enim antequam comedam suspiro, et continuum erat et magnum, unde subdit et quasi inundantis aquae sic rugitus meus; sicut enim suspirium moderatae tristitiae signum est ita rugitus vehementis et quae vix tolerari potest.
158Thomas Aquinas, Expositio super Iob ad litteram, 4; 28 (auctor 1225-1274)
Postquam Eliphaz arguerat Iob impatientiae occasione accepta ex eo quod dixerat antequam comedam suspiro, nunc intendit eum praesumptionis arguere eo quod se dixerat innocentem.
159Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, 206, 0162C (auctor -1237)
De primo in hoc loco: « Antequam comedam suspiro; » de secundo: « Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
160Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, 206, 0409A (auctor -1237)
Sed et in aqua lavit, utpote homo ille de quo idem dixit discipulis: « Intrantibus vobis in civitatem occurret vobis homo lagenam aquae portans; » ubi etiam formam dedit nostri profectus, ut prius lagena aquae lavemur, postmodum in coenaculo devolionis reficiamur, sicut ait Iob: « Antequam comedam suspiro.
161Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, 206, 0682A (auctor -1237)
De primis: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo, quia laboravi in gemitu meo; » de secundis: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte; » de tertiis: « Antequam comedam suspiro, et velut inundantes aquae, sic rugitus meus.
162Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, 206, 0682B (auctor -1237)
In prima cruce crucior, ad secundam tendo, pro tertia suspiro.
163Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 25; 74 (auctor 1388-1464)
Sed fessus suspiro sub umbra.
164Valerianus Cemeliensis, Homiliae, 52, 0723B (auctor fl.450)
2. Erubesco quidem, dilectissimi, in confusione miserorum quos fames improbae cupiditatis illexit; sed multo plus illorum actu et conversatione suspiro, apud quos poenalis amicitia tristitiam removit, et laetitiam cruentus amor familiaritatis exegit.