'tam' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 102216 hits      Show next 500

Nor id , p2, 16 found in
Nor id , p11, 15 found in
Nor id , p12, 23 found in
4A Teramensis archipresbyter, Epistolae, 1; 2
Aut viam videtur penitus veritatis deserere, aut in aliquam partium amore vel odio declinare, aut proprie cognitionis intuitum alterius arbitrii potestati submittere, qui ob alicuius infamiam et proprie utilitatis involucro tam falsa quam iniqua fingentibus purum et verum accomodat intellectum.
5Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1345B (auctor fl. 1130)
Verumtamen, ne cui ad incredulitatem proficiat tam molesta et violenta contrarietatum dissensio, cum unum idemque corpus frangi et integrum manere astruatur, putetque nil tale in Scriptoris posse reperiri: attendat quid in Evangelio Lucae scriptum sit.
6Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346D (auctor fl. 1130)
Verumtamen ipse Dominus noster Iesus Christus, quando beatus Thomas de eius resurrectione dubitavit, non tam propheticis testimoniis quam propriorum oculorum ei satisfecit.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0425C (auctor c.945–1004)
Nec pudet te habere iudicem propositae quaestionis, quem commendat lepor dulcissimae affabilitatis, ut puta antiquae nobilitatis comptum prosapia, cum eloquentia quam venustat frequens et humilis sapientia; hanc nimirum plus solito expertus sum compendioso itinere, cum pariter remoraremur tam in nostro quam in Sancti Dei monasterio, ubi quidam ex fratribus vestris, ut mihi visum fuit, satis benevolus, attentus et docilis, requisivit de repetitione similium numerorum qui habentur frequentius in canonibus Evangeliorum.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0449B (auctor c.945–1004)
Igitur gloriosae memoriae Childebertus Francorum rex catholicae religionis amore succensus, intra muros Arelatensis civitatis monasterium virorum, ut scripto reperimus, pro sua mercede constituens, quaedam ibidem pro habitantium sustentatione concessit; cuius ne voluntas unquam duceretur in irritum, et ea quae pro quiete monachorum disposita fuerant turbarentur, quaeque [pro quaecunque] contulit in iure eiusdem monasterii epistolis suis apostolica petiit auctoritate firmari; hoc quoque suae petitioni subiungens, ut eidem monasterio tam in dispositione rerum quam in ordinatione abbatis quaedam pariter privilegia largirentur: sciens quippe eam apostolicae sedi reverentiam a fidelibus exhiberi, ut quae eius fuissent decreto disposita nullius deinceps illicitae usurpationis molestia quaterentur.
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0451D (auctor c.945–1004)
Qui enim litteras non scit, clericus esse non potest: doceantur et presbyteri et diaconi sacras orationes et ecclesiasticos canones: quos scilicet consecrari oportet sine reprehensione, sine contradictione, sine pecuniarum datione, liberatos tam officiali quam curiali conditione, nisi forte secundum observationem quam in primo capite praesentis constitutionis exposuimus.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0458C (auctor c.945–1004)
Luter in tabernaculo funditus, et intrinsecus in sanctuario tam Cherubim, quam propitiatorium et arca testamenti, et mensa propositionis et candelabrum et thuribulum ex auro mundissimo sunt: neque enim in Sancta sanctorum poterat inferri argentum.
11Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523B (auctor c.945–1004)
Nunc quia ita contigit per obedientiam, quae melior est victimis, non solum fratrum cum quibus moror imperiis deservire gestio, verum etiam quibusque huius insulae iuxta modulum meae parvitatis desidero prodesse, quoniam non sine divino constat moderamine gestum quod, sedatis fluctibus marinae tempestatis, ad id deveni exsilii cum mira tranquillitate tam vasti aequoris; ubi dum quibusdam studiorum occupationibus detineor, levior sit calamitatis miseria quam tolero, quandoquidem benevolentia eorum cum quibus habito ad id me compellit ut non solum pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere, sed etiam ultra vires velle.
12Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0527B (auctor c.945–1004)
S autem quae in media parte simplici nunquam finit syllabam consonante sequente (sicut nec c nec p, nisi cum ipsae se praecedunt,) tam levi sono ubique sola exprimitur ut apud Graecos, auctore Prisciano, pro ea aspiratio nonnunquam scribatur, ἥμισυ pro semis, ἓξ pro sex, ἑπτά pro septem.
13Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0529C (auctor c.945–1004)
Tandem dicendum est quod vitando cavenda est collisio quae solet fieri vel pronuntiatione vel scripto ut ve. . . t rex, pro eo quod est venit praesentis temporis tam in prima quam in secunda syllaba praeteriti, nisi illa prima vocalis praesentis temporis sit a, ut tendo, tetendi; posco, poposci, tundo, tutundi; exceptis pello, pepuli; spondeo, spopondi; nam si littera a sit in praesenti, semper prima syllaba praeteriti in c desinit; secunda vero modo in e productam, modo in i correptam, ut fallo, fefelli; parco, peperci; tango, tetigi; cano, cecini.
14Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0509C (auctor c.945–1004)
Sed ut ad propositum revertamur, huic provinciae tam feroci [rex fuit], ex antiquorum saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo suae aetatis tempore cultor veracissimus fidei Christianae.
15Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0510B (auctor c.945–1004)
» Cumque tam conspicuus in Christo et Ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis: qui eo bonis plus invidet, quo apparitu ( sic ) bonae voluntatis caret.
16Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0513D (auctor c.945–1004)
Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis, ac si mihi tam dira sit cupido regnandi, ut velim praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa supellectili.
17Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0515A (auctor c.945–1004)
Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem, subtractum, ut credimus, paganorum gladiis, divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset.
18Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0516A (auctor c.945–1004)
Qui cis a tergo imminens, et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini importunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit; nec ulterius in illis locis lupus, specie tam terribilis, apparuit.
19Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0484A (auctor 1000)
Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis, vel acceptis exstiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus aut monachus, anathematizetur.
20Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0487A (auctor 1000)
(Ex conc. Vernensi I, c. 5.) « Monasteria tam virorum quam puellarum, quae contempserint secundum ordinem regulariter vivere, ab episcopo in cuius parochia esse videntur emendentur.
21Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0493C (auctor 1000)
Pro qua re constitutum est a praesenti concilio, episcopos ita dioeceses suas regere ut nihil ex earum iure praesumant auferre, sed, iuxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus quam de tributis ac fructibus tertiam consequantur.
22Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0494A (auctor 1000)
» Quod quatuor fieri debeant portiones de rebus ecclesiae, Gelasius in decretalibus, cap. 27: « Quatuor autem, inquit, tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet facultas ecclesiae permittit, sicut dudum est rationabiliter decretum, convenit fieri portiones: quarum sit una pontificis; altera clericorum; tertia pauperum; quarta fabricis applicanda ecclesiae.
23Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0495A (auctor 1000)
Hi vero clerici, tam locales quam dioecesani, qui se ab episcopo gravari cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferre non differant: qui metropolitanus non moretur eiusmodi praesumptiones coercere.
24Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0495D (auctor 1000)
Siricius papa in epistola cap. 7 (SIRIC., Decret. ): « Plurimos sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugibus propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.
25Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0723 (auctor fl. 923)
Tuae admodum mihimet acceptissimae germanitatis affectio sibimet dudum destinari crebro poposcit, ut bellorum Parisiacae polis, praecellentissimi quoque principis ab examine regni hucusque Odonis, nostro genitum labore codicellum didicit, tam contigui studiosa ingenioli quam fraterni insuper non inmemor flagri.
26Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0723C (auctor fl. 923)
Eandem itaque ob gratiam faustissime noveris germane, tibi hancce dirigi pagellam, cum tam rara ne umquam penes me frustretur petitio, tum solamine omnium apud lectorem amicissimi, ut cara finetenus vice illam mittentis fungatur; quin etiam a deviis prudenti dextera relevetur.
27Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0723D (auctor fl. 923)
Caeterum tam tuae quam reliquorum quidem lectorum almae charitati non istud metricae conplecti volumen, quod vates taxer, notum fore molior.
28Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0724C (auctor fl. 923)
Quorum duo quidem tam praeliis Parisiacae urbis, Odonis quoque regis, quam profecto almi ac heroys praesertim mei Germani, eiusdem sedis olim egregii praesulis, effulgent miraculis, alias tamen quibuslibet inauditis.
29Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0751C (auctor fl. 923)
Olli tam sero per verba measse respondit, Ocius et dicto trans pectora lancea transit.
30Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0765C (auctor fl. 923)
Et istam suam imaginem nos commendat Dominus habere, quando dicit in Evangelio: « Estote sancti, quia et ego sanctus sum (Lev. XI, 44) . » Et in alio loco dicit: « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36) . » Ergo quia Deus tam bonum et tam sanctum fecit Adam, propterea legimus, « quia misit eum in paradisum ut operaretur, et custodiret illum (Gen. VII, 15) . » In ipso autem paradiso dedit ei Dominus omnem gloriam.
31Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0766A (auctor fl. 923)
Ad ultimum vero post suam mortem missus est in carcerem infernalem, ubi longo tempore planxit et doluit, quia propter suum peccatum perdiderat paradisum, et tam grandi tempore fuit ibi dolens et poenitens, donec Dominus noster Iesus Christus, qui est pontifex pontificum, absolvit eum per suam passionem, et liberavit eum de poenis tenebrarum, et reddidit ei paradisum.
32Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0767D (auctor fl. 923)
Et quia vos convenistis in ista die ad recipiendam societatem sanctae Ecclesiae et absolutionem de vestris peccatis, et ideo venistis cum toto desiderio, quo vos possitis recipere tam magnum gaudium de Paschali solemnitate, et quo possitis communicare de corpore et sanguine Domini, propterea non debet remanere in vobis superbia, per quam cecidit Lucifer angelus de coelesti gloria in infernum.
33Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771D (auctor fl. 923)
Verum non sic leviter primo et novissimo collibuit Omnipotenti qui fuit mortuus, et ecce est vivens in saecula saeculorum, habens claves mortis et Erebi; illi, inquam, non placuit tam leviter cultum orthodoxae religionis pullulare.
34Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0773D (auctor fl. 923)
Beatorum quoque confessorum sanis tam exemplis, quam dogmatibus est deinceps illuminata.
35Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0774A (auctor fl. 923)
Se quoque, suaque omnia, villas scilicet et fiscos tam his sedibus, quam monasteriis tradiderunt, satisque adiecerunt ibidem die ac nocte Christo servientibus tam canonicis quam monachis.
36Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0774A (auctor fl. 923)
Ergo hanc religionem tam Deo charam, tamque humanis animabus salubrem, proh dolor!
37Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0774D (auctor fl. 923)
Nempe si illi vos devastant, Deus et Dominus noster Iesus Christus, cuius nomen habetis, ipse vos honorat, suisque facultatibus quotidie ditat, ut non tam ab hostibus efficiamini pauperes, quam ab ipso Deo divites.
38Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0776B (auctor fl. 923)
Omnia antem haec agmina tam in superis exsultantia, quam in imis peregrinantia, sunt civitas Dei, quam Ioannes vidit evangelista descendentem de coelo ornatam et omni decore compositam.
39Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0778A (auctor fl. 923)
De quibus lupis compatiens vobis, sic inquit Dominus per Prophetam: « Omnes qui operantur iniquitatem, sic devotant plebem, ut cibum panis (Psal. LII, 5) . » Unde et pius idem pastor noster Christus Dominus benigna consolatione nos confortat dicens: « Noli metuere, pusillus grex, quia complacuit Patri nostro dare vobis regnum (Luc. XII, 32) . » Ergo, fratres, unanimiter simus patientes ad omnes tam hospites quam hostes.
40Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1317A
XX. Qui viderit aliquem ex fratribus abbatis transgredi praecepta, debet abbatem non celare: sed ante admoneat peccantem, ut solus quod male agit confiteatur abbati, non tam delator, quam veritatis regulae exsecutor inveniatur.
41Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1311C
Clericus haereticorum et schismaticorum tam convivia quam solemnitates aequaliter vitet.
42Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1286B
Synodus: Eleemosynae a spoliis aut a pretio mendacii non tam prosunt quam si non essent; sed tunc melius est dari quam inter propria his uti, ne et propria illicita.
43Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288D
Non oportet Iudices Ecclesiae tam veloces esse in iudicio, donec sciant quod probum fiat; quia scriptum est: Noli iudex esse cito (Eccli. VII, 6) . Non oportet Iudices Ecclesiae volubiles esse.
44Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1297D
CAP. XI. - De eo quod non tam esca et potus, quam cogitatio et opus pravum hominem maculant.
45Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1297D
Synodus: Non tam esca et potus nocent, quam mala cogitatio et opus pravum hominem maculant: sine alio enim potes esse, sine vero teipso nunquam.
46Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1303B
Synodus: Viduae quae ecclesiae stipendio sustentantur, tam assidue in opere Dei esse debent, ut orationibus et meritis ecclesiam adiuvent (Conc. Carth. IV, can. 103) .
47Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1308C
Patricius (Opusc. S. Patricii, p. 49) : Non oportet iudices tam veloces esse in iudicio; donec sciant quod probum fiat; quia dictum est: Noli iudex esse cito (Eccli. VII, 6) . Isaias e contra - Vae mihi qui tacui (Isai. VI, 5).
48Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0757 (auctor 1178-1201)
In te quod Maecenates plures revixerint, Maecenas optime, haud mihi praefatiuncula hac sola dicendum veniet; neque enim tam misere meritus es, ut in laudes tuas e carceribus, ad metas tam breviculas effundi sit opus.
49Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0757 (auctor 1178-1201)
Quidquid dicere potero, omnes iam norunt; te militaribus innutritum rebus, iisque spectatissimum, in litteris tamen ita desudare, ut novo rursus exemplo tuo militiam litteris indigere doceas, qui illas artes tam feliciter coniunxisti.
50Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0015B (auctor fl. 1150)
Sed attende, homo qualem te invenit, quam durae addictum servituti, quam ingratum collatis beneficiis, et vix mirari sufficies, quod tam vilis res, et tam abiecta, talem ac tantum meruit redemptorem.
51Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0022A (auctor fl. 1150)
Et quis tam fortes adversarios una die expugnaret?
52Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0027A (auctor fl. 1150)
Illam potius loquor diem, quando rorantibus coelis desuper illuxerunt coruscationes gratiae orbi terrae, et Dei Filius in carnis trabea apparens mortis foedere sublato pacem mundo intulit, non qualemcunque dico, sed eam ut (mirabile dictu) habitaret lupus cum agno, et delectaretur infans super foramine aspidis, et manum ablactatus mitteret in cavernam reguli (Isa. XI) . In illa die tam solemni tantum expectata erit germen Domini in magnificentia, etc.
53Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0027B (auctor fl. 1150)
Et recte in angelo floruisse hoc germen dixerim, qui mysterium absconditum a seculis Virgini denuncians in ipso salutationis verbo monstravit, et quod in arcano divini consilii latuerat, quasi in flore fructum, ita et in salutatione virginis Christum promisit nasciturum. Ave (inquit) Maria gratia plena (Luc. I) . Quis in flore tam suavis colloquii germen desperet proventurum, quod dispensavit bonitas, promisit veritas, evangelizavit fortitudo?
54Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0028C (auctor fl. 1150)
Quod signum Propheta sibi imprecatur, cum dicit: Fac mecum signum in bono (Psal. LXXXV) . Sed sibi vult quod ille tam sublimis radix appellatur, cum radix inter omnes ramos arboris magis sit humilis?
55Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0032C (auctor fl. 1150)
Aut quis expectans iudicem tam terribilem securus unquam fuit?
56Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0032C (auctor fl. 1150)
O quam caute quam curiose ambulandum, ubi unus et idem Dominus fortis propugnator ad salvandum, et tam districtus iudex ad un uscuiusque opus quale sit discutiendum!
57Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0040B (auctor fl. 1150)
Superficiem terrae irrigavit, quando ipsos peccatores et abundantes in seculo, tam Iudaeos quam gentiles ad fidei gratiam convertit, et non solum convertit, verum etiam a laqueo mortis redemit, sicut scriptum est de ipso: Quia venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat: et animam suam dare in redemptionem pro multis (Luc. XIX) . Et fortassis expressius pro omnibus dixerim: quia peccaverant omnes et egebant gloria Dei (Rom. III) , ideoque clamaverunt ad Dominum dum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Psal. CVI) . Quid aliud quaeso significant quatuor versus illi in nocturnis laudibus, primo responsorio accantati, nisi commune omnium desiderium pro communi liberatione?
58Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0044A (auctor fl. 1150)
Primum verbum, id est immensitas creaturarum praedicabat invisibilem Dei virtutem (Rom. I) , quatenus tam potentem timeret homo offendere per culpam.
59Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0048D (auctor fl. 1150)
Sed quis iste est tam tenellus, tam delicatus filius, qui pane non pascitur, vinum fastidit, sed et caetera omnia quae terra marique nutriuntur, tamen butyrum et mel comedet, quorum alterum saginat, alterum delectat?
60Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0055C (auctor fl. 1150)
O anima misera, quae bonis istis temporalibus per amorem tam pertinaciter insedisti, disce quid facere debeas ab homine qui accipitrem portat in laeva ut iactet eum ad dexteram et sic praedam capiat, cui insidias tetendit.
61Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0063D (auctor fl. 1150)
Quantam aestimas charitatem, quando pro impiis et peccatoribus tam vilem, tam despectum se exhibere voluit?
62Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069A (auctor fl. 1150)
Longe admodum profectus est a Deo et sui ipsius immemor, qui regem istum tam potentem non me tuit, imo qui non contremiscit ad memoriam illius: eo quod terreat minis intolerabilibus, et plagas insanabiles sine misericordia imponat, non parcens aetati vel conditioni, gladio semper extenso transgressores puniens iuxta scelera sua.
63Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069A (auctor fl. 1150)
Respiciant ergo amatores huius seculi regem istum venientem ad se cum ira magna, et paveant indignationem tam crudeliter comminantis, tam aspere ferientis.
64Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069A (auctor fl. 1150)
Respiciant omnes voluptatibus et carnalibus suffocati desideriis ad regem istum, et paveant aspectum tam crudeliter comminantis.
65Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069B (auctor fl. 1150)
Respiciant ad regem istum omnes illi, qui omnium iniquitatum genere latam perditionis viam ingressi sunt, et paveant eum tam crudeliter comminantem, tam aspere ferientem.
66Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073C (auctor fl. 1150)
Si vero ventus fuerit contrarius, cito ad terram, de qua solverat gubernator, illam repercutit, vel quod deterius est, in mediis procellis tam diu colliditur quousque in profundum maris sine spe salutis absorbeatur.
67Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073D (auctor fl. 1150)
Si vero perversis maculetur colloquiis, quae etiam bonos mores corrumpunt (I Cor. XV) , et hominem a Deo separant, quasi vento existente contrario, aut ad terram, id est, terrena et carnalia opera revertitur, aut si pravi operis deest opportunitas, tam diu procellis tentatationum interius colliditur, quousque demergatur in barathrum desperationis, ut postremo in profundum damnationis absorbeatur.
68Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0079C (auctor fl. 1150)
Dum enim impius quilibet recolit Dei erga se beneficia, quod eum in vitam istam perduxit, quod eum sanguine suo de morte redemit, quod eum habuit in periculis defensorem, in paupertate largitorem, quod tot beneficiis temporalibus eum consolatur, quod aeterna praemia repromittit; dum, inquam, ista recolit, pudet eum culpae, per quam offendit Dominum Deum suum, quem sibi tam propicium, tam beneficum, tam plenum pietatis visceribus meminit erga se exstitisse.
69Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0086A (auctor fl. 1150)
Primi sunt qui vitam suam tam sancte instituerunt, ut incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela a via iustitiae non exorbitent et in dies seipsis meliores effecti per bona opera Deo appropinquant.
70Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0095D (auctor fl. 1150)
Ursi, inquam, hoc est foetidi homines, qui luxuria, immunditia seipsos inquinaverunt; leones, id est cupidi et avari, qui rapina, furto, ambitione, simonia, caeterisque generibus avaritiae tam Deo quam proximo suo iniuriam intulerunt; aquilae, quae in altum volant et de rapto vivunt, ipsi sunt superbi, qui seipsos super se elevantes in oppressionibus et deiectione aliorum gloriantur.
71Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0096A (auctor fl. 1150)
Qui enim fructuosam orationem Deo offerre intendit, primo miserias et iniquitates suas ante oculos statuere debet, unde oritur fumus compunctionis; secundo misericordiam Dei, quae magna est, qui tam facilis est ad ignoscendum, pronus ad parcendum benignus ad praemiandum; quibus consideratis, fervor accenditur charitatis, ut homo ardenter eum diligat, sine quo nec evadere suas miserias, nec apprehendere bona illa potest quae praeparavit Deus diligentibus se.
72Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0099A (auctor fl. 1150)
Dies igitur purgationis beata Virgo observavit, non tam pro necessitate purificationis, quam pro sacramento, ut diximus, mysticae significationis.
73Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0102C (auctor fl. 1150)
Modo enim corpus nostrum animale, tunc erit spiritale: tandem cereus ardens ad mensam Domini offertur ubi pane benedictionis reficimur, et nos ad ultimam coenam illam vitae coelestis, quae est tam interminabilis quam incomprehensibilis, admittemur.
74Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0113A (auctor fl. 1150)
Videmus ergo quae sit domus illa tam necessaria, ut hanc turpitudinem possit protegere.
75Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0118C (auctor fl. 1150)
Quartum eorum quae ad praelatum pertinent, est amor disciplinae, ut ipse forma sui gregis effectus disciplinam libens habeat, et ad omnia, quae vitae regularis ordo exigit, se exhibeat caeteris proniorem, ut quae docet sermone etiam impleat operis exhibitione; ne forte audiat in se directum illud evangelicum verbum: Quae dicunt facite, opera autem ipsorum nolite facere (Matth. XXIII) . His omnibus rite observatis, claustralis tam subditus quam praelatus, invenit quid eum oportet facere, qualiter de sancta conversione migret ad bonam conversationem, et inde ad perfectae vitae consummationem, quousque perveniat in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: ubi servis bonis et fidelibus gaudium Domini sui datur, et in hac vita legitime certantibus coronam iustitiae largitur Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia secula seculorum.
76Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120A (auctor fl. 1150)
Cuius etiam pulchritudinem Daniel propheta commemorans ait: Vestimenta eius candida sicut nix, capilli albi sicut lana munda, corpus eius sicut chrysolithus, thronus sicut flamma ignis (Dan. VII) . Huius ergo floris fructu, odore, pulchritudine tam praeclari, virga beata Dei Genitrix fuit, cuius sementem angelus Gabriel hodierna die iecit, quando Christum Dei virtutem, Spiritus sancti operatione de ipsa nasciturum annunciavit.
77Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0137D (auctor fl. 1150)
Sed iam vertamus considerationis oculum, id diligentius attendentes, qua dispensationis ratione, Christus crucem subire voluerit, et tam ignominiosam mortem sustinere, quae utique et Iudaeis scandalum, et Graecis stultitia reputata est.
78Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151C (auctor fl. 1150)
Nam quid prodest libros, quos in arca reponimus, tam studiose ornare, tanto labore corrigere et librum conscientiae, a qua vita procedit, relinquere incorrectum?
79Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0183B (auctor fl. 1150)
Unde Paulus in Epistola ad Hebraeos: Sedet, inquit, ad dextram maiestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit (Hebr. I) . Ad coelum divinae maiestatis Christi humanitas elevata est, quando verbo Dei ita unita est, ut assumptum assumens, et assumens assumptum fieret, ut quae tam ineffabilem haberent inter se unionem, nullam in maiestate vel potestate reciperent divisionem.
80Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0184B (auctor fl. 1150)
Quid ergo dicturae sunt miserae illae animae, quando is qui deposuit, ponet rationem cum eis, qui depositum tam nobile coelestis regis signaculo insignitum tantis criminibus et enormitatibus subdiderunt.
81Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0188D (auctor fl. 1150)
Et ecce tam honorabilis facta es in conspectu Dei, ut non solum te tam vilem redimere, sed etiam in sponsam sibi sociare voluerit, nisi forte tam pertinacis sis impudicitiae quod nuptiis eius et ferculis tibi praeparatis nolis delectari.
82Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189A (auctor fl. 1150)
Primo ut per ablutionem criminum munda et immaculata appareas in conspectu eius, quia non ad hoc tam deformem redemit ut talis remaneres, sed ut lotam aquis poenitentiae sine omni naevo foeditatis sponsam sibi possideret.
83Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0205A (auctor fl. 1150)
Quippe duas naturas, tam diversas Dei et hominis sua spiratione in unam personam redegit.
84Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0209B (auctor fl. 1150)
Sed quid sibi vult quod tam aspera increpatione contra aquilonem erigitur, cum dicit: Surge, aquilo!
85Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222D (auctor fl. 1150)
Timeo vehementer ne animas pias pro quibus fideliter non intercessisti, invenias accusatrices tui ante Deum, angelos testes, ipsum Deum iudicem experiaris, qui in divinis obsequiis tam negligens tam indevota convinceris extitisse.
86Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0224B (auctor fl. 1150)
Haec est quae in lege veteri (Deut. IV,) per tres illas civitates refugii significata est, ad quas rei confugientes tam diu morabantur, quousque in morte summi pontificis vel anno iubilaeo ad possessiones pristinas redirent.
87Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0243A (auctor fl. 1150)
Dicitur autem poena martyrii magna tribulatio, non propter diuturnitatem temporis, quia multae aliae poenae tempore longiores sunt, sed dicitur magna, tum propter acerbitatem, quia in hac vita nulla poena acerbior est martyrio, tum propter effectum, quia nulla alia poena seculi huius tam efficax est ad peccatorum purgationem.
88Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0243B (auctor fl. 1150)
Sed quid causae esse potest, quod in poena ignis purgatorii, quae incomparabiliter maior est quolibet martyrio, etiam illi qui minus peccaverunt non tam cito purgantur, sicut qui plus peccaverunt, et tamen per poenam martyrii quae multo minor est purgatorio, statim liberantur.
89Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0243B (auctor fl. 1150)
Nec est alia actio tam efficax ad merendum, quam homo statim in ipso martyrio meretur purgari, et consummato martyrio ad gloriam transferri.
90Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0258D (auctor fl. 1150)
Quis demum tam degenerantis naturae insipientiam incurrit, ut si e duobus concedatur optio, melius non aestimet eligendum?
91Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0259A (auctor fl. 1150)
Omnimodo ergo dulcia vitae huius fugienda sunt, quorum finis tam amarus est, aut si dulcia delectant, mittant manum suam hi qui talia desiderant ad fructum illum, qui ad edendum dulcis est, et ad reficiendum necessarius.
92Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0264A (auctor fl. 1150)
Ex his autem studiis tam diversis, diversa imitatoribus suis studia Augustinus reliquit.
93Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0269D (auctor fl. 1150)
Considerate modo omnes plantas, quae de radice matris Evae prodierunt, si aliqua tam sublimis sit, ut Maria, quae, et si pro conditione naturae aequalis sit caeteris, tamen donis et meritis supra omnes exaltata est.
94Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0270A (auctor fl. 1150)
Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram (Gen. I) . Sicut ex Scripturis sanctis cognovimus, omnia opera Domini benedicunt ei, quoniam nulla creatura tam despecta est quae non aliquo singulari beneficio laudem Dei videatur continere.
95Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0277B (auctor fl. 1150)
Quis ergo tam inops est recti consilii, ut a paupertate non festinet ad sufficientiam, a tristicia ad laeticiam, ab angustiis ad voluptates?
96Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0286A (auctor fl. 1150)
Quomodo enim nisi gratia Dei confirmati sancti martyres, et alii iusti in causa Dei tam constantes esse potuissent, ut gladio imminente cervices flecterent, aperto carcere nollent evadere, mortem ultro appeterent, persecutores provocarent?
97Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0291D (auctor fl. 1150)
Investigemus in nobis an si in statu illius quem arguimus constituti essemus, nos de similibus iuste calumniari possemus: et sic proprio iudicio animi possumus dicere, quam fraudulenta sit ista inimici tentatio, qua nos impugnat tam occulte.
98Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294D (auctor fl. 1150)
Huius domini tam crudelis iugum, fratres dilectissimi, studeamus effugere, et semper vigilantes, animo, ei qui nos elegit in haereditatem sibi, in timore Dei et amore proximi nosmetipsos commendare: ut in die ultionis impiorum evitantes sententiam, cum benedictis Dei Patris in vitam admittamur aeternam.
99Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211; (auctor fl. 1150)
Si prisca gentilitas adeo grata benignaque extitit, Reverende Pater, ut iis qui vel gemmarum vel frugum, vel herbarum quarumdam usum potentiamque primitus mortalibus indicassent, partim divinos honores exhiberet, partim memoriam eorum posteritati consecrando nunquam delendam gloriam conciliaret: quid de te fieri a Christianis par esset quod hunc tam incomparabilem scriptorem paucissimis notum ex bibliothecae vestrae tenebris situ squaloreque obsitum orbi per typographiam communicaris?
100Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013 (auctor fl. 1150)
Et quanquam eum sua tum pietate tum eruditione satis laudatum Momorum petulantia defensum iri confidam: tamen quia summis authoribus tam sacris quam profanis in publicum absque tutelari quopiam patrono non satis secure egredi compertum sit, Absalonem etiam simili praesidio muniendum putavi.
101Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0512C (auctor 969-988)
Et quomodo rem ut erat cognovistis, cognitam secundum dignitatem vestri nominis diiudicastis: nos nostrique omnes velut fidissimi comites tantum ducem sequemur, nec unquam huic pervasori ac tam probo improbo approbato, vestro sine iussu communicabimus.
102Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0515C (auctor 969-988)
Permovemur autem aliquantulum quod tam sero quae circa vos essent nobis significastis, et maxime super causa fratris ac nepotis nostri.
103Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0516C (auctor 969-988)
Sit interim vestra pervigil cura ut secundum divinas et humanas leges res defuncti episcopi, tam mobiles quam immobiles, futuro reserventur episcopo: ne si, quod absit, mille cautum fuerit, in negligentes cum regalis censura, tum etiam gravior adhibeatur divina sententia.
104Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0516D (auctor 969-988)
Immensas porro vobis rependimus grates, quod tam praecipuo affectu nostri geritis curam.
105Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0519B (auctor 969-988)
Visis itaque et auditis reverendus pontifex tam sanctis quam laude et admiratione dignis divinae virtutis miraculis, quae sub brevi suae praesentiae tempore huius beati exhibebantur meritis ac nomine, non tulit diutius quae longe ante satis animo conceperat, sed mature opus facto disposuit, ne alterius esset operis quod erat suae intentionis, et inde sibi si negligeret meriti fieret detrimentum; unde alter qui id fideliter efficeret, coronam portaret et praemium.
106Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0519B (auctor 969-988)
Unde intra mentis suae secretum, tanquam intra speculum amplissime contemplando collectis, quae sint, quae fuerint, quae post futura sequantur (ex praeteritis enim persaepe ventura coniiciuntur) quosdam procerum suorum, tam cleri quam militiae suae nobiles in praesenti sibi coessentes advocat, et quid voti mente diutius collectum supportet, expostulata sui gratia consilii, an approbent seu magis improbent audire et referre monet, dicens: Quo consilio et sententia iudiciorum Dei ad hanc pastoralis curae pervenerim et ordinatus sim dispensationem, penitus ignoro; sed quod semper timere debeo tanquam irruentes super me fluctus, sic onus istud quoties penso, toties reformido.
107Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0527D (auctor 969-988)
Notum fiat universis tam praesentibus quam etiam futuris fidelibus, quondam nobis episcopio gratia et benignitate regia contradito, sanctorum quoque loca quaedam in honore integro reperisse plurimum valentia, quaedam vero pristinae dignitatis statu deficiente prorsus neglecta.
108Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0528B (auctor 969-988)
« Quo igitur comperto mens nostra, adhibito fidelium nostrorum diligenti consilio, liquido perpendens eumdem locum pro mundi infelicitate in canonicali ordine utiliter stare non posse, aeternorum spe, prout opportunum exstitit, ibidem monasticae religionis vitam ordinato abbate Leotaldo [al. Ledaldo] constituit, ut eiusdem loci cultores religiosi tam rebus delegatis, quam etiam forte delegandis utentes, continua vota Deo solventes, sint et pro nobis et pro posteris nostris caeterisque ordinibus iugiter exorantes.
109Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 13, 37; 2 (opus 1158-1170)
Postquam sanctus Bonifatius et sanctus Wunebaldus ceterique eiusdem societatis fideles fratres tam dilectum deo et hominibus fratrem salvum receperunt, diutissime in oscula et in collum eius irruerunt et pre gaudio flentes deum largitorem omnium bonorum pro universis beneficiis suis glorificaverunt.
110Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 13, 38; 3 (opus 1158-1170)
Sed et rex Pipinus, ut cognovit adventum tam venerabilis persone, plus quam credi potest, cepit in domino gaudere - eo, quod tantum lumen iustitie regno suo illuxit, - eo, quod omnes adversitates eorum orationibus a regno suo propelli firmissimam spem habuerit.
111Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 22, 65; 3 (opus 1158-1170)
Flebant autem omnes, qui tunc aderant, quod tanti patris corporali presentia orbati essent, gaudebant vero, quod ad celestem iudicem tam deo placitum intercessorem premississent.
112Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 26, 78; 2 (opus 1158-1170)
Qui cum oratorium sancti Wunebaldi intueretur, comites itineris sui flebiliter exoravit, ut eorum permissione ecclesiam predicti confessoris ei ingredi liceret, quatenus ante mortem, qua plectendus erat, in salutem anime sue et in adiutorium angustiarum suarum tam pretiosum confessorem Christi precibus et fletibus suis inclinaret.
113Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 30, 91; 5 (opus 1158-1170)
Tunc pater familias audito nomine Walpurge de sede sua prosiluit et miratus tam nobilis et tam sancte virginis adventum studiosissime totam domum emundavit et omnibus, que oculos sanctitatis eius offendere possent, detersis benignissime eam in domum suam recepit et omne humanitatis et devotionis obsequium ei exhibuit .
114Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 30, 92; 6 (opus 1158-1170)
Videns itaque sancta Walpurga patrem et matrem et omnem familiam circa premortuam et tam agonizantem puellam et iam in supremo vite articulo constitutam esse turbatos, intrinsecus pia compassione atracta petiit, ut intra cubiculum moribunde puelle lectus sibi sterneretur, ut omnibus exclusis nocturna quiete sola cum sola puella frueretur.
115Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 59, 157; 2 (opus 1158-1170)
Sed abbas pedibus eius provolutus suppliciter et lacrimabiliter rogavit, ut intollerabili iugo eum absolveret, quia sine adiutorio et sine defendentium patrocinio in tam periculosa et laboriosa administratione se nichil proficere conspiceret.
116Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 62, 162; 1 (opus 1158-1170)
Eugenius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Adelberto abbati monasterii sancti Wunebaldi in Heidinheim eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
117Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 79, 186; 3 (opus 1158-1170)
Quoniam vero morte preventus tam sanctum et laudabile votum effectui mancipare non potuit, deberet fraternitas tua, ut id conpleretur, elaborasse, non quorumlibet suggestionibus evacuare atque infringere presumpssise.
118Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 86, 205; 1 (opus 1158-1170)
Interim nulla divina in Heidinheimensi ecclesia celebrabantur et omnes fideles Christi, qui exterminia loci videbant, dolore intrinsecus tacti super destitutione tam nobilis ecclesie lacrimabiliter cruciabantur.
119Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 94, 220; 3 (opus 1158-1170)
Et ecce vobis eum, licet invitum et renitentem, resignamus hoc tenore, ut, si vos ei securitatem manendi auctore deo contuleritis, secundum honorem dei et sedis apostolice et tam vestre quam nostre ecclesie manens nobis remaneat, sin autem excusso pulvere tam in eos, qui ei repugnant, quam in eos, qui eisdem consentiunt, in sua se quiete iam diu desiderata et optata .
120Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 95, 221; 1 (opus 1158-1170)
Ille vero literas cardinalium reverenter suscipiens ex eo et deinceps predictam cellam et abbatem eius in suam tuitionem recepit et omnem humanitatem et adiutorium tam pro deo quam pro reverentia pape constantissime ei inpendit.
121Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 113, 274; 2 (opus 1158-1170)
Non enim se sibi sufficere in tam gravi causa et in tam lamentabili desolatione arbitratus est.
122Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1311B (auctor fl. 979)
Inter eosdem nempe libros Moralia in beato Iob edita, dulcedine dictorum allecti, subinde revolventes, quaedam tuo iussu teque praesente prima ex parte tibi excerpsi: unde tuo tam provocatus studio, quam etiam fultus consilio, quod prius sub arcano pectoris mei latebat, tali sum ordine conatus perficere, videlicet ut triginta quinque libros memorabilis papae Gregorii diligentia qua possem transcurrerem, et quaeque in eisdem libris de quibuslibet rebus magis necessaria reperissem, codice sub uno aggregata colligerem, atque singulas sententias capitulis praenotarem.
123Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1311B (auctor fl. 979)
Non temerario si quidem, ut mihi videtur, ausu id tentavi peragere, sed revera eo magis studio, ut tam ego quam et mei, si forte sunt similes, quos non multum vacat legere, aut etiam si vacat, desidia non sinit multa legendo percurrere, aut si studium adsit, forsitan copia, ut plerisque in locis assolet, deest librorum; hoc nostrum, si tamen libuerit excerptionis opusculum compendio percurrere queant, et fastidium prolixitatis pati omni modo nesciant.
124Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1312B (auctor fl. 979)
Sed quia universa concupita exili praeditus industria mecum ferre non valui, sedit animo ut flores quos pulchriores inspexi habere colores, et perplurima praevidi habere medicamina, decerpere studerem, quatenus peritum quemque ac divinae voluntatis aemulum tam decorositas florum illiceat, quam et remedium salutare ad amorem suum pellat sive accendat.
125Adalbertus Moguntinus, Epistolae, 172, 1338A (auctor 1111-1137)
ADALBERTUS, sanctae Moguntiensis Ecclesiae humilis minister et apostolicae sedis legatus, dilectis in Christo qui sunt Halberstadensis Ecclesiae fratribus, abbatibus, praepositis, caeterisque tam maioribus, quam minoribus, spiritum cogitandi quae recta sunt.
126Adalbertus Moguntinus, Epistolae, 172, 1337B (auctor 1111-1137)
De morte charissimi et venerabilis fratris nostri patris vestri Reinbardi episcopi quantum doleamus et siluerimus omnipotens Deus novit, et ipse qui est veritas, testis est nobis, quam gravi nos moerore affecerit, quod tam subito sublatus est nobis, et cum personis et ecclesiis nostris unum corpus fuerit et anima una, iamdiu exspectantes exspectavimus ut aliquem nuntium vestrum reciperemus super tanta desolatione vestra, qui et de vestra voluntate certiores nos redderet, et nostrae fraternitatis assensum super ordinanda Ecclesia vestra non despiceret.
127Adalbertus Moguntinus, Epistolae, 172, 1339A (auctor 1111-1137)
Quod tamen de tam instructa hactenus Ecclesia et tot laboribus et persecutionibus pro obtinenda canonica investitura attrita satis mirari non possumus.
128Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 1; 11 (auctor -c.1150)
Petitis nempe et indesinenter flagitatis, ut dictaminum precepta tradam et introductionis imitans modum modos epistolarum ostendam; rem quidem utilem, [multo tamen] difficilem, preclarum opus, sed grande onus, vestri tamen amore commoto leve mihi videtur tam pregrave onus.
129Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2; 6 (auctor -c.1150)
Huius igitur tam preclari studii affectione ulnis te cordis amplectens tuis petitionibus, licet arduis, libens acquiesco, non mei ingenii confidentia, sed tue supplicationis sedula instantia.
130Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2; 7 (auctor -c.1150)
Petis nempe et indesinenter flagitas, ut dictaminum tibi precepta tradam et introductionum imitans modum epistolarum modos ostendam; rem quidem utilem, multo tamen difficilem, preclarum opus, sed grande onus, tui tamen amoris supplicatione conmotus leve mihi videtur tam pergrave onus.
131Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 1; 4 (auctor -c.1150)
Huic ergo tam preclaro operi operam dantes oportet cognoscere salutationem unicuique esse preponendam epistole, in qua lex ista servatur: Si minor scripserit maiori, maior persona preponitur, minor subsequitur.
132Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 4; 3 (auctor -c.1150)
Oportet quoque cognoscere tam prosaico quam metrico tria esse dictamini necessaria: cola, commata, periodos.
133Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 4; 36 (auctor -c.1150)
Quod autem in re tam aperta dubitasti, nos et fratres nostros ammiratos turbasti.
134Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 6; 11 (auctor -c.1150)
Summo enim labore, assiduoexercitio huius doctrine tibi est habenda perfectio; nam non credas esse quiddam materiale et corporale ut quidam stulti, qui tam leviter et suaviter hoc volunt adipisci velut electuarium.
135Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 51 (auctor -c.1150)
Agrigentinum quoque quendam doctum virum Grecis carminibus vaticinatum idem orator testatur ea, que in toto mundo et in rerum natura consisterent, amicitiam contrahere, discordiam dissipare, quod ex oppugnationibus nulla arx tam natura vel arte munita, que odiis et discidiis funditus non evellatur et radicitus subruatur.
136Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 67 (auctor -c.1150)
Expeto et a vobis quedam vestri amoris insignia, non tam necessaria quam mutue dilectionis representaria: accipitrem, hastas fraxineas sequentemque leporem canem sagacem.
137Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917D (auctor fl. 964)
Igitur quam magna virtus sit humilitas, Marci etiam monachi vita insinuat, quem dicunt etiam in iuventute valde fuisse mansuetum, humilem ac sapientem, et pro eiusmodi virtutibus tam dicunt Deo fuisse amabilem, ut dum ad Dominicum corpus accederet, angelus ei sacramenta praeberet.
138Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917D (auctor fl. 964)
Pensare vero debemus ex hoc miraculo quam magnum donum sit humilitas, per quod tam amabilis tamque acceptabilis Deo adhuc homo mortalis efficiatur.
139Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920A (auctor fl. 964)
Ne igitur tam gravis videatur continentiae virtus, miraculum hic inseram, quod in Tripartita historia legi.
140Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926C (auctor fl. 964)
Quod si illi tam sancti et iusti, et Dei per omnia facientes voluntatem, sic se mortificabant, quanto magis nos, qui peccatores sumus, flere et lugere debemus?
141Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0536C (auctor fl. 820)
Isti vero CL uno semper tenore in nostris diebus liberandi sunt, sicut hodie per singulas officinas liberantur; alii sic, alii vero sic, quod ideo hic scribere necesse non fuit, quia ex usu quotidiano tam dantibus quam accipientibus notissimum est; et ipsi ministeriales habent inde singuli breves suos; id est, camerarius, cellerarius et senescalcus.
142Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0545D (auctor fl. 820)
Senior autem cellerarius tam interius quam exterius, id est, vel in refectorio, vel in coquina, vel in his habitaculis, quae ad coquinam pertinent, in omnibus et pro omnibus sollicitudinem gerat, ne quis ibi aliter agendo, loquendo intemperanter, vel se, vel ea quae agit, tractare praesumat, nisi secundum quod religioni nostrae omnino conveniat.
143Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0548A (auctor fl. 820)
Ligna quoque similiter quae comportanda, scindenda, vel congrue praeparanda sunt, per fenestram, ut diximus, aut per opportunum introitum ita abundanter immittantur, ut nec illis introire ad fratres, nec fratres ob hoc ad eos exire necesse sit: forsitan enim nec haec alicui tam multipliciter dicta increscunt, ut si nos magis eligimus singula, prout necessaria videntur, singulariter ordinando dicere, quam alicui, ac si nesciat quid facere debeat, occasionem excedendi relinquere.
144Adalhardus Corbeiensis, Statuta pro monachis suis, 105, 0549C (auctor fl. 820)
Cum verbo horae incompetentes transierint, et tam colloquendi quam coniungendi tempus licitum advenerit, semper tamen ibi, sicut et in caeteris omnibus locis, sive pauciores sive plures fuerint, in loquendo et agendo saepe commemorata honestas servanda est; nec unquam postponenda, aut contemnenda.
145Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, p2; 32 (auctor c.624-704)
Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui eam frequentauit, quam fama praedicabilis per uniuersarum gentium ecclesias diffamata, in dorso sita <est> angusto undique ex omni parte uallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur.
146Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0795A
Quae civitas, non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit qui eam frequentavit, quam fama praedicabilis per universarum gentium ecclesias diffamata, in dorso [Supple montis] sita est angusto, undique ex omni parte vallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur.
147Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0810B
Tertia die, hoc est sabbato paschali, episcopus et universus post eum clerus cum timore et tremore et omni honorificentia accedunt ordinatim, victoriale osculantes lignum in sua positum capsa: finitisque sanctis et laetificis talibus sacrosanctae crucis osculationibus, illa venerabilis capsa superclauditur, et ad suum cum tam honorifico thesauro reportatur armarium.
148Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0732B
Abbasque ad coelum in prora sedens, palmas elevat; turbatum quoque et tam formidabile pelagus benedicit, quem tamen Dominus sic terret, non ut navis naufragio, in qua ipse resedit, undis obruatur, sed potius ad orandum intentius suscitetur, ut ad nos, Deo propitio, post transvadatum perveniat periculum.
149Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0735B
» Cui Sanctus tale dedit responsum: Tam terrifica ultio nunc in remota orbis parte peracta est!
150Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0728C
Nemo itaque me de hoc tam praedicabili viro, aut mentitum aestimet, aut quasi quaedam dubia vel incerta scripturum; sed ea quae maiorum, fideliumque virorum, tradita expertorum cognovi relatione narrantium; et sine ulla ambiguitate carraxaturum sciat.
151Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0751C
Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praeda accensa in profundo fluminis latitabat, sentiens, eo nante, turbatam supra aquam, subito emergens natatilis ad hominem in medio natantem alveo cum ingenti fremitu aperto occurrit ore.
152Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0751D
Vir tum beatus videns, omnibus qui inerant, tam barbaris, quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare devota manu in vacuo et in aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae, dicens: « Nolis ultra progredi, nec hominem tangas, retro citius revertere.
153Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0759D
Illa vero de illo tristificata sublato, sic ad illum venerandi habitus virum: Cur a me, ait, hoc laetificum tam cito abstrahis pallium?
154Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0759D
Ille consequenter: Idcirco, inquit, quia hoc sagum tam magnifici honoris alicuius est, quod apud te diutius retinere non poteris.
155Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0766A
Quibus vir venerabilis hoc responsum dedit, inquiens: Angelo Domini, qui nunc inter vos stabat, iussi ut alicui ex fratribus de summo culmine magnae domus lapso tam cito subveniret, quae his in diebus in Roboreti campo fabricatur.
156Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0766B
Quam stupenda haec inquam velocissima et opportuna subventio, quae dicto citius tantis maris et terrae interiacentibus spatiis tam celerrime effici potuit.
157Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0767C
Qui eorum obsecundans iussioni simul cum eis die Dominica ex more post Evangelii lectionem, ecclesiam ingreditur, ibidemque, dum Missarum solemnia celebrarentur, sanctus Brendenus, sicut post Concello et Cahinnecho intimavit, quemdam criniosum igneum globum, et valde luminosum de vertice sancti Columbae ante altare stantis, et sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem, et instar alicuius columnae sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria.
158Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0471B (auctor 1068-1081)
([11.] Cap. 10.) Sedit igitur domnus et pater noster Willehadus post ordinationem suam annos duos, menses 3, dies 26, praedicavitque tam Fresos quam Saxones post martyrium sancti Bonifacii omnes annos triginta quinque.
159Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0479C (auctor 1068-1081)
([23.] Cap. 19.) At ille in paupertate sua Deum glorificans, verbum Dei, cuius legatione functus est, tam suis, quam alienis infatigabiliter seminavit.
160Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0482B (auctor 1068-1081)
In quibus etiam additum est, quod idem papa Nykolaus tam ipsum Ansgarium, quam successores eius legatos et vicarios apostolicae sedis constituit in omnibus gentibus Sueonum, Danorum atque Sclavorum; quod et antea Gregorius papa concessit.
161Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0484C (auctor 1068-1081)
Episcopos etiam tam voce quam litteris, ut vigilarent supra dominicum gregem, hos arguit, illos obsecravit.
162Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0490B (auctor 1068-1081)
Nunc autem, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum: (Psal. XI, 2,) vix possibile credimus, Nos, genus ignavum, quod tecto gaudet et umbra, ut in tam aspero persecutionis tempore, in tam feroci, quae vix hominem vivit, natione, in tam remotissima, inquam, ab nostro mundo regione, quisquam vel apostolus auderet accedere!
163Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0490C (auctor 1068-1081)
Ceterum omnium districtam sollicitudinem habens, Hammaburgensis cathedrae praecipuam curam egit, tam fratribus quam pauperibus oportuna ministrans solatia.
164Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0500C (auctor 1068-1081)
Eia, vos episcopi, qui, domi sedentes, gloriae, lucri, ventris et somni breves delicias in primo episcopalis officii loco ponitis; respicite, inquam, istum pauperem saeculi et modicum, immo laudabilem magnumque sacerdotem Christi, qui nuper tam nobili fine coronatus, exemplum dedit posteris, nulla temporum vel locorum asperitate vestram pigriciam excusari posse: cum per tanta pericula maris et terrae feroces aquilonis populos ipse pertransiens, ministerium legationis suae tanto impleret studio, ut in ultimis terrae finibus exspirans animam suam poneret pro Christo.
165Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0503B (auctor 1068-1081)
Cui etiam sua vice ius ordinandi episcopos, tam in Daniam quam in ceteros septentrionis populos, apostolica auctoritate concessit.
166Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0505A (auctor 1068-1081)
De quo viro et progenie viri, quoniam tam Bremensi ecclesiae quam aliis magno excidio surrexisse videntur, altius ordiri necessarium duxi.
167Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0509B (auctor 1068-1081)
De quibus etiam tam laeta clamare videtur: Annuntiavi et locuta sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XL, 6).
168Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0516A (auctor 1068-1081)
His tribus, aeque fortissimis ac iustissimis imperatoribus, tam carus ac familiaris erat sanctus Adaldagus pro virtutis merito et doctrinae magisterio, ut a latere eorum vix aut raro divelleretur, sicut ostendunt praecepta imperatorum ad nutum archiepiscopi disposita.
169Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0517B (auctor 1068-1081)
Aestimo, ea faciente causa, quod in rudi Christianitate nulli episcoporum adhuc certa sedes designata est, verum studio plantandae Christianitatis quisque in ulteriora progressus, verbum Dei tam suis quam alienis communiter praedicare certabant.
170Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0520B (auctor 1068-1081)
] Certissimum vero est eum tam nostro populo quam Transalbianis et Fresonum genti leges et iura constituisse, quae adhuc pro auctoritate viri servare contendunt.
171Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0525B (auctor 1068-1081)
Ipse vero oculis ac manibus in coelum tensis, liquentes flammas tam patienter sustinuit, ut veste prorsus combusta et in favillam redacta hylari et iocundo vultu nec fumum incendii se sensisse testatus sit.
172Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0534B (auctor 1068-1081)
Bernardus enim dux, tam avitae humilitatis quam paternae religionis oblitus, primo quidem per avaritiam gentem Winulorum crudeliter opprimens, ad necessitatem paganismi coegit; deinde per superbiam beneficiorum immemor, totam secum ad rebellandum caesari movit Saxoniam; novissime surgens in Christum, ecclesias huius patriae non dubitavit impugnare, praecipue vero nostram, quae et ditior eo tempore ceteris et longinquior videbatur a manu imperatoris.
173Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0536B (auctor 1068-1081)
([36.] Cap. 89.) Suein, rex Danorum atque Nortmannorum, veteres iniurias tam occisi fratris quam suae repulsionis ulturus, classe magna transfretavit in Angliam, ducens secum filium suum Chnut et Olaph, filium Cracaben, de quo supra dictum est.
174Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0542A (auctor 1068-1081)
Eorum alter, qui natus est a concubina, Emund nomen accepit; alter Anund, quem rex a legitima genuit, cognomento fidei et gratiae dictus est Iacobus, iuvenis quidem aetate, verum sapientia et pietate praecessit omnes, qui fuerunt ante eum; nec quispiam regum fuit populo Sueonum tam acceptus sicut Anundus.
175Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0542A (auctor 1068-1081)
([42.] Cap. 95.) Eo tempore cum esset pax firma inter Sclavos et Transalbianos, Unwanus archiepiscopus metropolem Hammaburg renovavit, clerumque dispersum colligens, magnam ibidem tam civium quam fratrum adunavit multitudinem.
176Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0558C (auctor 1068-1081)
Cuius benedictionis copiam ipse sibi multociens maledicentibus obiecit, subridens ac dicens: se non posse ab aliquo maledici, qui a tantis ecclesiae patriarchis ab initio et simul tam sollempniter benedictus fuerit.
177Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0559B (auctor 1068-1081)
Praeterea in legatione gentium, quod primum est Hammaburgensis ecclesiae officium, nemo unquam tam strennuus potuit inveniri.
178Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0559B (auctor 1068-1081)
Nam cum talis fuerit ab initio, circa finem deterior videbatur; ad quem virtutis suae defectum corruit vir non bene cautus tam sua negligentia, quam ceterorum inpellente malicia.
179Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0569C (auctor 1068-1081)
Et primo quidem filius regis nomine Anund, a patre missus ad dilatandum imperium, cum in patriam feminarum pervenisset quas nos arbitramur Amazonas esse , veneno, quod illae fontibus immiscuerunt, tam ipse quam exercitus eius perierunt.
180Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0571B (auctor 1068-1081)
Nam et papa Alexander confestim, missis ad eundem regem litteris, praecepit, ut tam ipse quam episcopi sui vicario sedis apostolicae dignam subiectionis exhibeant reverentiam.
181Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0573A (auctor 1068-1081)
In Sclavania citeriori nemo unquam surrexit potentior et tam fervidus Christianae religionis propagator.
182Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0577A (auctor 1068-1081)
([27.] Cap. 144.) Tocius itaque parrochiae suae diligentissimam adhibens provisionem metropolem Hammaburg in principio leticiae posuit archiepiscopus, fecundissimam gentium matrem illam appellans, omnique devotionis officio venerandam, protestatus, ei tanto maiorem offerri debere consolationem, quanto maiori plaga et propioribus insidiis et tam longiturna paganorum infestatione cribraretur.
183Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0579A (auctor 1068-1081)
([30.] Cap. 146.) Ea tempestate caesar Heinricus, ingentibus regni divitiis utens, in Saxonia Goslariam fundavit, quam de parvo, ut aiunt, molendino vel tugurio formans venatorio, in tam magnam, sicut nunc videri potest, civitatem bono auspicio et celeriter perduxit.
184Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0580B (auctor 1068-1081)
([32.] Cap. 148.) De qua synodo mentionem ideo fecerim, quod domnus Adalbertus eo tempore, quo tam clarihomines in ecclesia fuerunt, sapientiae ac virtutum merito fere omnes praecelluit.
185Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0584B (auctor 1068-1081)
([38.] Cap. 153.) Noster vero metropolitanus tamen pro nobilitate certans et gloria terrena, indignum habuit aliquem suorum exaltare, licet multos in obsequium traxisset egentes, arbitrans sibi hoc esse dedecus, si aut rex aut quisquam magnatium suis benefaceret, quos ipse, inquit, tam bene aut melius possum remunerare.
186Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0586A (auctor 1068-1081)
Itaque tam in bono, si misertus est, quam in malo, si iratus est, in utroque mensuram excessit.
187Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0587C (auctor 1068-1081)
Recumbens autem non tam cibis aut poculis quam faceciis oblectabatur, aut regum hystoriis aut raris philosophorum sentenciis.
188Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0588B (auctor 1068-1081)
(Cap. 157.) Ex quibus infestissimi erant tam illi quam ecclesiae nostrae dux Bernardus et filii eius, quorum invidia, simul et odia, itemque insidiae, obprobria et calumpniae traxerunt archiepiscopum ad omnia quae supra diximus offendicula praecipitem, et quasi vecordem fecerunt, dum minor ipsis et cedere videretur.
189Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0595B (auctor 1068-1081)
Passus est autem noster Machabaeus in civitate Leontia, VII Idus Iunii 1066, cum presbytero Yppone, qui super altare immolatus est, et aliis multis tam laicis quam clericis, qui diversa ubique pro Christo pertulerunt supplicia.
190Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0599B (auctor 1068-1081)
Cuius veraci et dulcissima narratione didici, suo tempore multos ex barbaris nationibus ad Christianam fidem conversos, aliquos etiam tam in Suedia quam in Norvegia martyrio coronatos; « ex quibus, ait Hericus quidam peregrinus dum Sueones ulteriores praedicaret, martyrii palmam capitis abscisione meruit.
191Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0600B (auctor 1068-1081)
([18.] Cap. 173.) Quod autem erga suos parrochianos se tam crudelem exhibuit, quos potius diligere ac sicut pastor oves suas procurare deberet, ipse magnam exposuit rationem, quam de illius ore nos audivimus; alia didicimus ex aliis.
192Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0604A (auctor 1068-1081)
Deinde remotis impedimentis ecclesiae suae, pro cuius exaltatione tam in ambitu curiae, quam in profusione pecuniae videbatur improbior, non fuit ociosus.
193Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0605B (auctor 1068-1081)
([27.] Cap. 187.) Signa vel prognostica vicinae mortis eius plurima fuerunt, tam pavorabilia et insolita, ut nos ipsumque pontificem terrefacere viderentur; tam ingentia et manifesta, ut quisquis morum suorum turbulentiam, valitudinis inconstantiam diligentius intueretur, procul dubio finem dixerit adventasse.
194Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0607B (auctor 1068-1081)
Ilii siquidem vaticinabantur illum tam diu victurum, donec poneret omnes inimicos suos scabellum pedum suorum (Psal.
195Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0607C (auctor 1068-1081)
Mortui numquam tam familiariter locuti sunt cum vivis.
196Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0608B (auctor 1068-1081)
Sensit et ipse solutionem corporis sui tam virium defectu quam rerum praesagio dictarum instare.
197Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0609A (auctor 1068-1081)
Eheu quam vellem meliora scribere de tanto viro, qui et me dilexit, et tam clarus in vita sua fuit.
198Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0613C (auctor 1068-1081)
([40.] Cap. 200.) Ignosce igitur, quaeso, lector, si tam diversi hominis diversam hystoriam diverso themate compaginans, cum non potui breviter aut dilucide, ut ars praecipit, omnem operam dedi, ut scriberem veraciter, secundum quod scientia et opinio se habet in hac parte; quamvis multa reticens, ad ea praesertim festinarim quae generaliter posteris ad sciendum sunt digna, vel spetialiter ad retinendum Hammaburgensi ecclesiae utilia.
199Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0624A (auctor 1068-1081)
Sunt et aliae insulae contra Fresiam et Daniam, sed nulla earum tam memorabilis.
200Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0624B (auctor 1068-1081)
Haec tam fortitudine virorum quam opulentia frugum celeberrima, longitudinem habet bidui, cum latitudo fere sit aequalis.
201Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0625B (auctor 1068-1081)
Et multa quidem alia tam in legibus quam moribus aequo bonoque contraria Dani habent; ex quibus ni utile mihi visum est ut dicerem, nisi quod mulieres, si constupratae fuerint, statim venduntur.
202Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0629B (auctor 1068-1081)
Quod in ostio eiusdem sinus videri potest, cuius ab oceano introitus inter Alaburc, promunctorium Daniae scopulosque Nortmanniae tam strictus invenitur, ut facili saltu per noctem carbasa traiiciantur.
203Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0634A (auctor 1068-1081)
Itaque pro lancis indumentis, quae nos dicimus faldones , illi offerunt tam preciosos martures.
204Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0638B (auctor 1068-1081)
Populi Sueonum multi sunt, viribus et armis egregii, praeterea tam in equis quam in navibus iuxta optimi bellatores.
205Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0644A (auctor 1068-1081)
Is enim lucus tam sacer est gentilibus, ut singulae arbores eius, ex morte vel tabo immolatorum divinae credantur.
206Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0648A (auctor 1068-1081)
Sunt etiam continentissimi omnium mortalium, tam in cibis quam in moribus parcitatem modestiamque summopere diligentes.
207Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0653A (auctor 1068-1081)
De qua tam a Romanis scriptoribus, quam a barbaris multa referuntur digna praedicari.
208Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0654A (auctor 1068-1081)
Multa insignia in moribus eorum, precipua karitas, ex qua procedit, ut inter illos omnia communia sint tam advenis quam indigenis.
209Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0660A (auctor 1068-1081)
LXXVI, 11), et tam velociter currit sermo omnipotentis Dei, ut a solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie laudabile sit nomen Domini, et omnis lingua confiteatur quia dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris, cum Patre et sancto Spiritu vivens et regnans per omnia saecula saeculorum.
210Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XIII; 1 (auctor -1081)
Sedit igitur domnus et pater noster Willehadus post ordinationem suam annos duos, menses III, dies XXVI, predicavitque tam Fresos quam Saxones, post martyrium sancti Bonifacii omnes annos XXXV. Obiit autem 'senex et plenus dierum' in Fresia, in villa Pleecazze, quae sita est in Rustris.
211Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXIII; 1 (auctor -1081)
At ille in paupertate sua Deum glorificans verbum Dei, cuius legatione functus est, tam suis quam alienis infatigabiliter seminavit.
212Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXVII; 7 (auctor -1081)
In quibus etiam additum est, quod idem papa Nykolaus tam ipsum Ansgarium quam successores eius legatos et vicarios apostolicae sedis constituit in omnibus gentibus Sueonum , Danorum atque Sclavorum; quod et antea Gregorius papa concessit.
213Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXIII; 2 (auctor -1081)
Nec solum erga suos, verum et alios sollicitus, quomodo viverent; episcopos etiam tam voce quam litteris, ut vigilarent supra dominicum gregem, hos arguit, illos obsecravit.
214Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XLII; 2 (auctor -1081)
Nunc autem, 'quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum', vix possibile credimus nos genus ignavum, quod tecto gaudet et umbra, ut in tam aspero persecutionis tempore, in tam feroci, quae vix hominem vivit, natione, in tam remotissima, inquam, ab nostro mundo regione, quisquam vel apostolus auderet accedere, nescientes illud cotidie et nobis dici, quod Salvator ait apostolis: Ite in orbem universum, 'et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi'.
215Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XLIII; 3 (auctor -1081)
Ceterum omnium districtam sollicitudinem habens Hammaburgensis cathedrae precipuam curam egit, tam fratribus quam pauperibus oportuna ministrans solatia.
216Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, LXIII; 3 (auctor -1081)
Qui nuper tam nobili fine coronatus exemplum dedit posteris, nulla temporum vel locorum asperitate vestram pigriciam excusari posse, cum per tanta pericula maris et terrae feroces aquilonis populos ipse pertransiens ministerium legationis suae tanto impleret studio, ut in ultimis terrae finibus exspirans animam suam poneret pro Christo.
217Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XLIIII; 4 (auctor -1081)
Nimirum 'haec' est 'mutacio dexterae Excelsi', et tam velociter currit sermo omnipotentis Dei, ut 'a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari' laudabile sit nomen Domini, 'et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris', cum spiritu sancto vivens et regnans per omnia secula seculorum.
218Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, III; 10 (auctor -1081)
Sunt et aliae insulae contra Fresiam et Daniam, sed nulla earum tam memorabilis.
219Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, V; 2 (auctor -1081)
Haec tam fortitudine virorum quam opulentia frugum celeberrima longitudinem habet bidui, cum latitudo fere sit aequalis.
220Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, VI; 4 (auctor -1081)
Et multa quidem alia tam in legibus quam in moribus aequo bonoque contraria Dani habent; ex quibus nil utile mini visum est ut dicerem, nisi quod mulieres, si constupratae fuerint, statim venduntur; viri autem, si vel regiae maiestatis rei vele in aliquo fuerint scelere deprehensi, decollari malunt quam verberari.
221Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XI; 4 (auctor -1081)
Quod in ostio eiusdem sinus videri potest, cuius ab occeano introitus inter Alaburg [velu Wendilam], promunctorium Daniae, scopulosque Nortmanniae tam strictus invenitur, ut facili saltu per noctem carbasa traiciantur.
222Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXII; 1 (auctor -1081)
Populi Sueonum multi sunt, viribus et armis egregii, preterea tam in equis quam in navibus iuxta optimi bellatores.
223Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXVII; 8 (auctor -1081)
Is enim lucus tam sacer est gentilibus, ut singulae arbores eins ex morte vel tabo immolatorum divinae credantur.
224Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXI; 13 (auctor -1081)
Sunt etiam continentissimi omnium mortalium, tam in cibis quam in moribus parcitatem modestiamque summopere diligentes.
225Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXVI; 2 (auctor -1081)
De qua tam a Romanis scriptoribus quam a barbaris multa referuntur digna predicari.
226Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXVI; 13 (auctor -1081)
Multa insignia in moribus eorum, precipua karitas, ex qua procedit, ut inter illos omnia communia sint tam advenis quam indigenis.
227Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXIIII; 5 (auctor -1081)
His tribus aeque fortissimis ac iustissimis imperatoribus tam carus ac familiaris erat sanctus Adaldagus pro virtutis merito et doctrinae magisterio, ut a latere eorum vix aut raro divelleretur, sicut ostendunt precepta imperatorum ad nutum archiepiscopi disposita; in quibus etiam hoc est notandum, quod tercius Otto consistens in Wildashusin precepta fecit.
228Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LVIIII; 3 (auctor -1081)
Alter Anund, quem rex a legitima genuit, cognomento fidei et gratiae dictus est Iacobus, iuvenis quidem aetate, verum sapientia et pietate precessit omnes, qui fuerunt ante eum; nec quispiam regum fuit populo Sueonum tam acceptus sicut Anundus.
229Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, III; 13 (auctor -1081)
Cui etiam sua vice ius ordinandi episcopos tam in Daniam quam in ceteros septentrionis populos apostolica auctoritate concessit.
230Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, VIII; 4 (auctor -1081)
De quo viro et progenie viri, quoniam tam Bremensi ecclesiae quam aliis magno excidio surrexisse videntur, altius ordiri necessarium duxi.
231Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XVII; 8 (auctor -1081)
De quibus etiam tam laeta clamare videtur: 'Annuntiavi et locuta sum, multiplicati sunt super numerum'.
232Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXVI; 2 (auctor -1081)
Aestimo faciente ea causa, quod in rudi christianitate nulli episcoporum adhuc certa sedes designata est, verum studio plantandae christianitatis quisque in ulteriora progressus verbum Dei tam suis quam alienis communiter predicare certabant.
233Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXVIII; 12 (auctor -1081)
Certissimum vero est eum tam nostro populo quam Transalbianis et Fresonum genti leges et iura constituisse, quae adhuc pro auctoritate viri servare contendunt.
234Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXXV; 6 (auctor -1081)
Ipse vero oculis ac manibus in celum tensis liquentes flammas tam patienter sustinuit, ut veste prorsus combusta et in favillam redacta hylari et iocundo vultu nec fumum incendii se sensisse testatus sit.
235Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XLVIII; 7 (auctor -1081)
Bernardus enim dux tam avitae humilitatis quam paternae religionis oblitus primo quidem per avariciam gentem Winulorum crudeliter opprimens ad necessitatem paganismi coegit.
236Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LI; 1 (auctor -1081)
Suein rex Danorum atque Nortmannorum, veteres iniurias tam occisi fratris quam suae repulsionis ulturus classe magna transfretavit in Angliam, ducens secum filium suum Chnud et Olaph, filium Cracaben, de quo supra dictum est, Itaque multo tempore multis preliis adversum Anglos exactis Suein veteranum regem depulit Edilredum et insulam tenuit in sua ditione.
237Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LX; 1 (auctor -1081)
Eo tempore cum esset pax firma inter Sclavos et Transalbianos, Unwanus archiepiscopus metropolem Hammaburg renovavit, clerumque dispersum colligens magnam ibidem tam civium quam fratrum adunavit multitudinem.
238Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XVIIII; 6 (auctor -1081)
In Sclavania citeriori nemo umquam surrexit potentior et tam fervidus christianae religionis propagator.
239Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVIIII; 8 (auctor -1081)
Recumbens autem non tam cibis aut poculis quam faceciis oblectabatur aut regum hystoriis aut raris philosophorum sentenciis.
240Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LIIII; 8 (auctor -1081)
Cuius veraci et dulcissima narratione didici suo tempore multos ex barbaris nationibus ad christianam fidem conversos, aliquos etiam tam in Suedia quam in Norvegia martyrio coronatos.
241Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVIIII; 4 (auctor -1081)
Deinde remotis impedimentis ecclesiae suae, pro cuius exaltatione tam in ambitu curiae quam in profusione pecuniae videbatur improbior, non fuit ociosus; quo tempore Plisnam, Duspurc, Groningen et Sincicum acquisivit.
242Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXIIII; 8 (auctor -1081)
Mortui numquam tam familiariter locuti sunt cum vivis, omnia mortem episcopi portendebant.
243Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, I; 4 (auctor -1081)
Cuius benedictionis copiam ipse sibi multociens maledicentibus obiecit, subridens ac dicens se non posse ab aliquo malediei, qui a tantis ecclesiae patriarchis ab initio et simul tam sollempniter benedictus fuerit.
244Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, I; 9 (auctor -1081)
Preterea in legatione gentium, quod primum est Hammaburgensis ecclesiae officium, nemo umquam tam strennuus potuit inveniri.
245Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, I; 12 (auctor -1081)
Ad quem virtutis suae defectum corruit vir non bene cautus tam sua negligentia quam ceterorum inpellente malicia.
246Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XVI; 2 (auctor -1081)
Et primo quidem filius regis nomine Anund a patre missus ad dilatandum imperium, cum in patriam feminarum pervenisset, quas nos arbitramur Amazonas esse, veneno, quod fontibus inmiscuerunt, tam ille quam exercitus eius perierunt.
247Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XVII; 13 (auctor -1081)
Nam et papa Alexander confestim missis ad eundem regem litteris precepit, ut tam ipse quam episcopi sui vicario sedis apostolicae dignam subiectionis exhibeant reverentiam.
248Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVI; 1 (auctor -1081)
Tocius itaque parrochiae suae diligentissimam adhibens provisionem metropolem Hammaburg in principio laeticiae posuit archiepiscopus, fecundissimam gentium matrem illam appellans omnique devotionis officio venerandam, protestatus ei tanto maiorem offerri debere consolationem, quanto maiori plaga et propioribus insidiis et tam longiturna paganorum infestatione cribraretur.
249Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXVIII; 1 (auctor -1081)
Ea tempestate cesar Heinricus ingentibus regni divitiis utens in Saxonia Goslariam fundavit, quam de parvo, ut aiunt, molendino vel tugurio formans venatorio in tam magnam, sicut nunc videri potest, civitatem bono auspicio et celeriter perduxit.
250Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXI; 1 (auctor -1081)
De qua synodo mentionem ideo fecerim, quod domnus Adalbertus eo tempore, quo tam clari homines in ecclesia fuerunt, sapientiae ae virtutum merito fere omnes precelluit.
251Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVI; 1 (auctor -1081)
Noster vero metropolitanus tantum pro nobilitate certans et gloria terrena indignum habuit aliquem suorum exaltare, licet multos in obsequium traxisset egentes, arbitrans sibi hoc esse [quasi] dedecus, si aut rex aut quisquam magnatium suis benefaceret, 'quos ipse', inquit, 'tam bene aut melius possum remunerare'.
252Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXXVII; 8 (auctor -1081)
Itaque tam in bono, si misertus est, quam in malo, si iratus est, in utroque mensuram excessit.
253Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XLI; 1 (auctor -1081)
Ex quibus infestissimi erant tam illi quam ecclesiae nostrae dux Bernardus et filii eius, quorum invidia, simultates et odia, itemque insidiae, obprobria et calumpniae traxerunt archiepiscopum ad [haec] omnia, quae supra diximus, offendicula precipitem et quasi vecordem fecerunt, dum minor ipsis et cedere videretur.
254Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, L; 4 (auctor -1081)
Passus est autem noster Machabeus in civitate Leontia VII. idus Iunii cum presbytero Yppone, qui super altare immolatus est, et aliis multis tam laicis quam clericis, qui diversa ubique pro Christo pertulerunt supplicia.
255Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LVI; 1 (auctor -1081)
Quod autem erga suos parrochianos se tam crudelem exhibuit, quos potius diligere ac sicut pastor oves suas procurare deberet, ipse magnam exposuit rationem, quam de illius ore nos audivimus; alia didicimus ex aliis.
256Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXII; 1 (auctor -1081)
Signa vel prognostica vicinae mortis eius plurima fuerunt, tam pavorabilia et insolita, ut nos ipsumque pontificem terrefacere viderentur, tam ingentia et manifesta, ut, quisquis morum suorum turbulentiam, valitudinis inconstantiam diligentius intueretur, proculdubio finem dixerit adventasse.
257Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXV; 2 (auctor -1081)
Sensit et ipse solutionem corporis sui tam virium defectu quam rerum presagio dictarum instare.
258Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXV; 8 (auctor -1081)
Eheu quam vellem meliora scribere de tanto viro, qui et me dilexit et tam clarus in vita sua fuit.
259Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXXI; 1 (auctor -1081)
Ignosce igitur, quaeso, lector, si tam diversi hominis diversam hystoriam diverso themate compaginans, cum non potui breviter aut dilucide, ut ars precipit, omnem operam dedi, ut scriberem veraciter, secundum quod scientia et opinio se habet in hac parte.
260Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p28; 5 (auctor fl. 1059)
Laetatur urbs egregia, Devota sumat gaudia, Thesauro tam perfulgido Suscepto cum tripudio.
261Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585B (auctor 1145-1221)
In monte quippe Moysi est exemplar ostensum cuius instar debuit componere tabernaculum, quia tam sublimis debet esse vita praesidentium ut ad exemplum ipsius formetur conversatio subditorum.
262Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0586D (auctor 1145-1221)
Haec siquidem salutis via tam arcta, tam ardua, Dominus Christus est: arcta, propter assumptae carnis humilitatem; ardua, propter peccati immunitatem.
263Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0595A (auctor 1145-1221)
Certe qui panibus huiusmodi vescitur, tam fortis efficitur, tanto figitur pondere, ut non dico evertere, sed vix eum vanae cogitationes et inutiles valeant commovere.
264Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596B (auctor 1145-1221)
Nihil certe tam facit ad amoris negotium quam solitarium esse, id est monachum.
265Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598A (auctor 1145-1221)
Cum ego itaque sim inter modicos minimus, tu magnus inter maximos, quae, obsecro, rerum tam dissidentium potest esse conventio, ut in rebus tam disparibus amica sibi paritate dilectio delectetur?
266Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598D (auctor 1145-1221)
Sed forte causaris me irreverentius loqui, nec omnino humilitatem id sapere, quod invehor in episcopum tam audacter.
267Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599C (auctor 1145-1221)
Tantus quippe episcopus, tantum desideratus ab omnibus, tantis sanctorum omnium votis a Domino expetitus, tantis fidelium lacrymis ad proferenda germina perfectionis irrigatus, non debet habere in conscientia, multominus agere debet in evidentia, unde sua laedatur opinio, unde tam devota omnium exspectatio defraudetur.
268Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599C (auctor 1145-1221)
Quod si, ut dicitur ab aliquibus, te multis debitis obligatum necessitas aliquid agere compulit, ubi tamen tyrannica non intervenit extorsio aut potestativa exactio, sed humilis ac supplex necessitatis insinuatio, aliquid benigne rogaverit, certe non hoc tam talliationem dixerim quam collectam.
269Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0601C (auctor 1145-1221)
Ex hac ipsa praesumptione facile est intelligere, me necdum intelligentiae vel sapientiae spiritum percepisse, qui de rebus tam abditis inexpertus ausus sum disputare.
270Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602A (auctor 1145-1221)
Tam superfluitatis expers est, quam iactantiae, in altero temperantia utens, in altero iustitiae desiderio inardescens.
271Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0610B (auctor 1145-1221)
Utinam tu, filia, ista saepe recogites, nec iuxta exigentiam alti sanguinis tam affectes huic saeculo conformari, quam placere illi studeas, qui altissimi Patris Filius voluit humiliter humanari!
272Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0611C (auctor 1145-1221)
Sacramentum est, cum duo in carne una viventes ita similitudinem Christi et Ecclesiae sua unanimitate exprimunt, ut nulla ratione tam individuae unionis divortium quaerant.
273Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613B (auctor 1145-1221)
Quinta est benignitas quae, tam cauta circumspectione erga omnem hominem agit, ut nulli faciat quod iuste pati ipsa non velit.
274Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613B (auctor 1145-1221)
Sexta est pietas, quae tam larga liberalitate fraternis se necessitatibus exponit, quanta sibi subveniri in sua necessitate requirit.
275Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0619B (auctor 1145-1221)
Solertissimus est enim ianitor iste, et amori tam subservit humiliter, et fideliter ministrat, ut nihil omnino quo amoris festivitas perturbetur, admittat.
276Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0620A (auctor 1145-1221)
Hinc iam grata et gratiosa humilitas singulis quibusque virtutibus suas in mente mansiones constituit, officia singulorum disponit, et nihil tam in corporeis sensibus quam in affectibus animae geritur, quod non humilitatis timoratae magisterio gubernetur.
277Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0620C (auctor 1145-1221)
Caeterum illi frequenter desipiunt, qui initium sapientiae Dei timorem negligunt, nec tam saepius in peccata corruunt, sed etiam, quod gravius est, peccata defendunt.
278Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0621A (auctor 1145-1221)
Certe si suam culpam humiliter excusasset [f. accusasset], non tam crudelem mortis sententiam excepisset.
279Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622A (auctor 1145-1221)
Sed si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Exod. XIV), quia qui bestiali mente, hoc est sine intellectu, divinis inservit officiis, magis ex duritia cordis lapidei cruciatur quam oblectet eum divinae praesentiae bonitas tam suavis.
280Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0622B (auctor 1145-1221)
In planctum animae veniat quod de praeteritis malis nondum digne poeniteat, quod malis instantibus provide nimis restat, quod accipiendis Dei beneficiis se indignum exhibeat, quod tot et tam saepe acceptis ingrata existat.
281Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0624D (auctor 1145-1221)
Quod sublimitati vestrae tam frequentibus litteris vel nuntiis importuni sumus, partim facit familiaritas vestra, qua immeriti fruimur, partim necessitas nostra, qua gravamur.
282Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0624D (auctor 1145-1221)
Ex utroque igitur sumens audaciam, non vereor oculis vestris litteras etiam solito prolixiores ingerere, licet illos sibi detineat tam varia, tam multiplex rerum occupatio, quae etiam sibi deesse animum non patitur nec ad horam.
283Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625A (auctor 1145-1221)
In illa et ad illam venerationis vestrae personam diligimus; et utinam mundanae vanitatis diluvium, cuius tam periculosae innatatis gurgitibus, hoc nobis bonum non invideat in amico.
284Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625C (auctor 1145-1221)
Nulla deinceps ratione splendor ille tam feliciter infulgens animo seipsum aestimanti viluerit; sed agitur in eo quasi post matutinum meridies, cum de splendoris aspectu et usu in amoris desiderium inardescit.
285Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0627B (auctor 1145-1221)
felicem plane nos dixerim, cui Christi solitudo tam dulcis est, ut quidquid in Aegypto est sapidum, nobis faciat fastidire.
286Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0631A (auctor 1145-1221)
Utinam tu sis unus ex eis, qui cibo uti tam solido habearis!
287Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0633C (auctor 1145-1221)
Ego enim infelicissimus hominum, qui cum temere audeam de talibus commentari, nec primum adhuc gradum mereor attigisse; totus quippe in illicitis diversor, qui cum illicita tam saepe commiserim, merui etiam licita mihi non licere.
288Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640B (auctor 1145-1221)
Ab amore quidem coepi, ex amore magno scribere volui, et dixi quod potui de amore; dulcis est amoris materies, dulcis et praedulcis affectio, et cuius est tam dulce officium, praemium quoque dulce erit; nec aliud sanctus amor exspectat in praemio, nec ad aliam aspirat gloriam, quam ut valeat sui plenitudinem promereri.
289Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0643A (auctor 1145-1221)
Magnus est et tam magnus, ut magnitudo eius nec comparationem habeat nec quantitatem; quomodo ergo magnificat eum quem necdum de minimo facis magnum, nec de magno maiorem?
290Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0644C (auctor 1145-1221)
Viventes sane aquae putei sunt, dona multiformis gratiae Christi, aquae sunt quia lavant, quia refrigerant, quia refocillant; viventes sunt, quia negotium mortis exterminant; in puteo sunt, quia secretum divinae elationis et causas tam secretae ordinationis omnibus non revelant.
291Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649D (auctor 1145-1221)
Tam sobrius est sanctus amor, ut quia suspectam semper habet carnis mollitiem, gulae et ventri velit parcimoniam principari.
292Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650D (auctor 1145-1221)
Non sermo mihi tam potens, non vita tam venerabilis, non tam conspicui mores, ut esse valeam aut debeam sapientibus in exemplum.
293Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0652B (auctor 1145-1221)
Non enim facile lucerna in vento accenditur, nec meretur tam aeris turbati commotio lumen serenitatis amictum.
294Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0654B (auctor 1145-1221)
Sunt tamen plerique, qui non tam rerum examini, quam verborum certamini dantes operam, magis gloriantur de plausibus hominum vanis, quam de vivente iudicio veritatis.
295Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659B (auctor 1145-1221)
Quid illud est quod sacrilego ore, corde tam impuro, tam incircumcisis labiis, etiam inter actus diabolicos beata Iesu membra in iurandi, imo in blasphemandi consuetudinem adducuntur!
296Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0661D (auctor 1145-1221)
Quo ergo pacto, tam leviter de cubiculo Sponsi egrederis, et de interioribus tuis foris servum Sponsi tui consulis, praesertim cum nesciat servus quid faciat dominus eius?
297Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0665B (auctor 1145-1221)
Quo igitur pacto solus Creator in homine suam perdidit similitudinem, quam tam sibi dissimilem deformitas iniustitiae reddit?
298Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0667A (auctor 1145-1221)
Verus siquidem amor tam assentationis expers quam formidinis, sicut palpare non novit, sic nec parcere; sed tanto vehementius quanto confidentius invehitur in amicum.
299Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0676D (auctor 1145-1221)
Unde et in ipsis flagitiis positi, multa bona plerumque faciunt, operibus misericordiae insistunt, esurientes pascunt, nudos vestiunt, hospites colligunt, indigentibus officia humanitatis impendunt: a Deo, tam precibus, quam operibus implorantes, ut peccata sua quae nimis diligunt, quibus carnali voluptate contra conscientiam suam adhaeserunt, pro quibus ad mortem se pertrahiscunt, quae per se nullatenus deserere possunt, divina tandem inspiratione dexterae Excelsi mutatione per veram poenitentiam conversi relinquunt.
300Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0678A (auctor 1145-1221)
Laudandi sunt isti, quia bene incipiunt, quia contra diabolum arma assumunt, qui vitiis suis certamen indicunt, quia cum diabolo conflictum inveniunt, quia Iesum peregrinum prius et hospitem intra se per poenitentiam colligunt, quia se coelesti medicinae sanandos offerunt, sed vehementer arguendi sunt, quia tam cito a pugna desistunt, arma reiiciunt.
301Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0678A (auctor 1145-1221)
Iesum quem susceperant a se tam irreverenter expellunt, sanata per poenitentiam vulnera cuspide iniquitatis redivivae confodiunt, valentes utique dicere cum Propheta: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII).
302Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0681C (auctor 1145-1221)
Sed ecce, si sola cordis contritio peccata diluere creditur, cur confessio oris, tam corpore, quam corde facienda iubetur?
303Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684B (auctor 1145-1221)
Amicorum parcere vitiis adulatio est, non dilectio; nec tam amicitiam quam inimicitiam sapit, non redarguere quos amamus.
304Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684C (auctor 1145-1221)
Felicem plane te dixerim, amabilisque Iesus desideratissima visione dignissimam; si pro amore illius ab oculis cordis pulveres supranominatos abegeris, ut videas clarius, quam charius valeas adamare; pulcher est enim et desiderabilis aspectu: speciosus forma prae filiis hominum; qui cum sit « Splendor gloriae, et omnis pecie elegantior (Psal. XLIV), » nihil minus habet in plenitudine bonitatis quam in perfectione splendoris, tam bonus quam pulcher, tam speciosus quam pretiosus, tam patiens quam sapiens, tam humilis quam sublimis.
305Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686A (auctor 1145-1221)
Quam oblectat tam mirificae amoenitatis iucunditas, non potest vel saltem respicere vanitatem.
306Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686D (auctor 1145-1221)
Tam tenaciter illa pro sui devotione et honestate meis inhaesit visceribus, ut suavem eius memoriam nulla mihi oblivio valeat invidere, cum eam ex parte mea salutaveris, id etiam ipsam ex nomine meo commoneas, ut tam integra dilectione Sponso virginum Christo inhaereat, ne virginitatis ipsius lilium, quo adhuc vernare creditur, aliqua sacculi marcessere corruptione patiatur.
307Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0687B (auctor 1145-1221)
Quanta putas iucunditas est illum videre qui solus est salus et summa suavitas, si tam salutiferum est et suave tantae suavitatis habitacula intueri?
308Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0688D (auctor 1145-1221)
Spiritus enim sanctus de obscuritate Verbi abbreviati, id est usque ad servi formam exinaniti, quasi quamdam expositionem fecit, dum tanti mysterii causas ipsius Verbi discipulorum tam evidenti dispersione linguarum impressit.
309Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689D (auctor 1145-1221)
Quid est tam tumidum et tam instabile quam mare?
310Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689D (auctor 1145-1221)
Quid tam amarum quam iurgium?
311Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691A (auctor 1145-1221)
Quid hic dicturi sunt quidam, tam monastici, quam canonici ordinis professores, qui cum linguam et labia Dei Verbo dedicaverint, et se silentii disciplinae ex vocis obligatione subdiderint, nihilominus assidue per multiloquium diffluunt, et laborant omnimodis ne teneant quod voverunt?
312Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0692A (auctor 1145-1221)
Verum quibuscunque modis possem, tuae ex animo aedificationi intenderem, et utinam tu catholicis exhortationibus et his quae dicta sunt, tam studiose intenderes, ut coram Deo et hominibus gratiam invenires.
313Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0743B (auctor 1145-1221)
O necessarium vellus virginitatis Mariae impassibilis, quod tam silenter, et suaviter suscepit pluviam gratiae salutaris!
314Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0754C (auctor 1145-1221)
Quid dulcius quam Verbi inesse cunabulis, quam in diversorio Christi feriatum et liberum esse, et infantiae colludere tam felici?
315Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Serius fortasse, quam par est, emersit e tenebris; sed non sine numine tam sero emersit, ne videlicet tuae protectionis gloria fraudaretur.
316Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0703B (auctor 1145-1221)
Tam pia es ad parcendum miseris, quam potens ad impetrandum quod postularis.
317Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0705B (auctor 1145-1221)
O si tam potens fuit Verbum in defectibus!
318Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0717A (auctor 1145-1221)
Hoc tempore latroni adfuit, cui extrema agenti tam subito et fidei meritum dedit et paradisum aperuit (Luc.
319Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0718A (auctor 1145-1221)
» Sermo itaque velociter currens (Psal. CXLVII), qui tam suaviter, et silenter nostrae mysteria salutis disposuit, dum « a fine usque ad finem fortiter attingit (Sap. VIII), » etiam usque ad miseriae nostrae profunda dignanter descendit.
320Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0719A (auctor 1145-1221)
Cum itaque Rex regum, nomen aut regum dignitatem sine unctione non habeat, merito rex noster Christus dicitur, quo nomine tam regia quam sacerdotalis unctio designatur.
321Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0719C (auctor 1145-1221)
Tanto itaque debemus devotius et festivius regi nostro occurrere, quanto cognoscimus ipsum nullam habentem indigentiam bonitate tam gratuita immeritorum utilitatibus deservire.
322Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0724C (auctor 1145-1221)
Non excutit, aut percipit modulos tam mirae suavitatis, quem non extulerit ad virtutum sublimia purificatae intelligentia mentis.
323Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0724D (auctor 1145-1221)
Tales, quo amplius anhelant ad aeternae retributionis denarium, eo suavius et subtilius tangunt Psalterium decem chordarum; qui denarius numerus tam inenarrabili dulcedine resonat, ut suavitas eius omnem intellectum humanae et angelicae rationis excedat.
324Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0725D (auctor 1145-1221)
Propterea pueri qui natus et datus est nobis, vocatur nomen « admirabile (Isai. IX), » quia mentibus sua gratia innovandis in seipso parat tam stupendae miracula novitatis.
325Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0729C (auctor 1145-1221)
(13) Purificari hac credendum est purissimam Domini matrem, cuius tam singularis et in partu et post partum fuit puritas, ut totius puritatis nobis proferret auctorem?
326Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0731A (auctor 1145-1221)
In huiusmodi sex hydriis lavantur et purificantur qui non indigent nisi ut pedes lavent, sed sunt mundi omnes (Ioan. XIII): qui contemptores mundi, et contemptores sui tam expeditis gressibus ad aeterna festinant, ut nihil amori Christi praeponant, et quamvis terram carnis, quam adhuc gerunt, pedibus spiritualium affectuum conculcent et conterant, adhuc tamen de pulvere carnis pedes contrahunt affectionis.
327Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735B (auctor 1145-1221)
Dum enim fortitudo omnipotens se tam dignanter exinanivit, nostrae vanitatis inanitas soliditatem et robur accepit.
328Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735C (auctor 1145-1221)
Denique tam fecunda fuit exinanitio, ut gloriam augeret angelis, pastoribus gaudium faceret, fidem magis, pacem procuraret quoque hominibus bonae voluntatis (Luc. II).
329Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735C (auctor 1145-1221)
Tam potens haec infirmitas fuit ut curaret paralyticos, leprosos mundaret, caecos illuminaret, surdis auditum, claudis gressum, mutis officium loquendi restitueret, mortuos suscitaret (Matth. XI), siccis pedibus super aquas ambularet (Matth. XIV), tempestates et maria solo imperio tranquillaret (Matth. VIII), daemones ab obsessis corporibus effugaret, omnem infirmitatem verbo curaret (Matth. IX), verbis mirabilibus scientiam Scribarum et Pharisaeorum superbiam confutaret (Matth. XXIII).
330Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735D (auctor 1145-1221)
Tam fortis, inquam, haec infirmitas fuit, ut Christo secundum naturam passibilem moriente, fieret solis obtenebratio, terraemotus concussio, veli diruptio, petrarum scissio, monumentorum apertio, sanctorum corporum resuscitatio (Matth. XXVII), inferni spoliatio, et mirum in modum tunc fortius firmitas elementorum concutitur, cum nostrae mulieris infirmitas abiectior reputatur.
331Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0738A (auctor 1145-1221)
De his ultimis finibus liberationis nostrae pretium venit, quod redemptis tanto pretiosius esse debet, quanto de tam longinquo veniens potuit efficaciam tantam habere.
332Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0738A (auctor 1145-1221)
Quam fortis haec mulier fuit, quae sine exemplo, tam sexum quam saeculum invicti spiritus fortitudine superavit!
333Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0740D (auctor 1145-1221)
Sed adhuc tam Herodes quam Pharao in partum Ecclesiae debacchantur.
334Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0742D (auctor 1145-1221)
O si servasset rationalis anima cum longitudine immortalitatis longanimitatem perseverantiae, cum latitudine liberae voluntatis libertatem iustitiae, cum sublimitate rationis altitudinem contemplationis divinae, cum profunditate essentiae simplicis simplicitatem innocentiae, pretium suum, quod ei de tam loginquo venerat, minime perdidisset!
335Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1432B (auctor fl. 1173)
Res est ineffabilis: Tam pia tam humilis Christi generatio.
336Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1461A (auctor fl. 1173)
Foederatam tam largo munere: De proprio produxit latere Deus homo.
337Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1510B (auctor fl. 1173)
In hac luce tam festiva, Gaude, mater, et votiva Deprome praeconia.
338Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1511A (auctor fl. 1173)
Fert iniustae iustus poenam, Rem detestans tam obscenam Regis et adulterae.
339Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1523B (auctor fl. 1173)
Tam praeclara passio, Repleat nos gaudio.
340Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0439C (auctor c.1140–1212)
I. Reverendissimos dominos et Patres meos in Christi visceribus dilectissimos, vitae venerabilis viros, abbates ordinis Praemonstratensis, qui hunc lecturi sunt librum, in hac praefatione alloquens, super temeritate iure me redarguendum non diffiteor, quod ante tam claros solis iustitiae radios, vel momento aliquo apparere praesumo, caeca talpa, et subfodiens ego.
341Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0440D (auctor c.1140–1212)
Tales infatigabiliter ad implendam legem Christi, quicunque fuerint, sublevante cum eis, illa, quae non tam aliqua solummodo, quam omnia sustinet onera, aliorum supportant persequentes quidem pro loco, et tempore, pro persona, et causa, culpam; sed foventes semper in omnibus naturam.
342Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0442B (auctor c.1140–1212)
VI. Superaddi volo istud, ut tam vestris quam alienis abscondatis hos a sapientibus et prudentibus: et reveletis eos parvulis: ut et istis esse possim odor vitae in vitam, et illis odor mortis in mortem.
343Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0443D (auctor c.1140–1212)
Non solum secundum quid, sed et diligentius interdum attendunt, qui et vivant, et quantum polliciti sint, quatenus profecto quanto, quibusve sint obligati perpendant, tam ex ipsis videlicet promittentium personis, quam ex magnitudine quoque promissionis.
344Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0445A (auctor c.1140–1212)
Tunc quippe non modicus ex sermone nostro, tam vobis, qui auditis, quam nobis, qui loquimur, provenit fructus: cum et vos Patrem illum luminum, a quo omne datum optimum.
345Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0449B (auctor c.1140–1212)
Sed loca haec, ut quid tam subtiliter notamus?
346Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0452A (auctor c.1140–1212)
Sed de natura nos modo loqui permittit tam angustia temporis, quam prolixitas huius, qui finiri exposcit, sermonis.
347Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453A (auctor c.1140–1212)
cur eis tam tenaciter agglutinaris?
348Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453B (auctor c.1140–1212)
Dedecus tibi quam maximum est, te illis per amorem subiicere, quae ideo nihilominus te indigna sunt [al., nullo modo te digna sunt], quia tam natura quam pretio longe te inferiora sunt.
349Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453D (auctor c.1140–1212)
III. Hinc exhortatio illa salubris: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (Ioan. II, 15) . Videbatur, ni fallor, ei, quod magnum sibi electi discipuli dedecus, et ignominiam inferrent, si sibi in affectu assumerent: quamvis sibi in aliquibus utile scirent, ubi longe se inferius [al., quod si sibi in aliquibus utile scirent, tamen longe se inferius] tam natura, quam pretio non ignorarent.
350Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457C (auctor c.1140–1212)
Primo, stude ut quidquid vel cogitando amas, vel amando cogitas, ad hunc finem referas, quatenus ab universis contagiis tuis, tam corporalibus, quam spiritualibus, poenitentia vera, confessione pura, satisfactione digna emenderis.
351Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0459A (auctor c.1140–1212)
Sic rectum erit opus tuum, dum in eo tam erga te, quam erga proximum tuum, et omittis quod obest, et quod prodest, admittis; sed insiste inter haec, ut talem te exhibeas in corpore, ut iuste a quoquam de alicuius levitatis vitio notari penitus non possis.
352Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461D (auctor c.1140–1212)
Ipsum namque quod portamus nomen, monet nos, et invitat, ut sanctam in vita regulari conversationem teneamus: omne penitus, sine exceptione aliqua, quod distortum est, declinantes, et quod rectum est, tam intus in mente coram Deo, quam exterius in opere coram proximo, exercentes.
353Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461D (auctor c.1140–1212)
Quibus autem, et quot modis, vel declinare illud, vel hoc exercere nos conveniat, utinam tam perfecte et vestram amodo contingat et nostram sollicitudinem agendo implere, quam plene iam contigit, nos loquendo docuisse et vos audiendo didicisse.
354Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0462B (auctor c.1140–1212)
Haec quippe Beati Iacobi Apostoli sententia est: Quicunque voluerit esse amicus huius saeculi, inimicus Dei constituetur (Iac. IV, 4) . Idem etiam asserit pertinere ad religionem mundam, et immaculatam apud Deum, et Patrem, cum quis immaculatum se custodit ab hoc saeculo (Iac. I, 27) . Est autem et Pauli in Epistola ad Romanos exhortatio, hunc habens modum: Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII, 2) . Dicit quoque ad Ephesios, in delictis suis, et peccatis ambulasse, secundum saeculum mundi huius (Ephes. II, 1, 2) . In secunda quoque ad Timotheum Epistola: Demas, inquit, dereliquit me, diligens hoc saeculum (II Tim. IV, 9) . Dicit etiam Tito, erudire nos gratiam Dei Salvatoris nostri, ut abnegemus impietatem, et saecularia desideria (Tit. II, 12) . Patris nostri quoque beati Augustini haec confessio est: Mihi displicebat, quidquid agebam in saeculo ?(AUGUST., in lib. Confess.) . Cum igitur Dei sit constituendus inimicus, quicunque huius saeculi voluerit esse amicus; cum illius munda, et immaculata religio non sit, qui se immaculatum ab hoc saeculo non custodit; cum et nos Apostolus conformari huic saeculo prohibeat, et Ephesios in delictis suis, et peccatis ambulasse aliquando secundum saeculum mundi huius asserat; cum in causa illud fuerit, quod Demas apostolum dereliquit, quia hoc saeculum dilexit; cum denique ut abnegemus saecularia desideria, nos gratia Dei Salvatoris nostri erudiat, et fateatur Augustinus, quia displicebat ei, quidquid agebat in saeculo: patet nimirum tam ex his, quam ex quibusdam aliis Scripturae locis, quae in praesenti supprimimus, non eum veraciter esse regularem, quem constat esse saecularem.
355Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0462D (auctor c.1140–1212)
Sit ita, quod videlicet sic appellantur, non quia criminibus saeculi, ipsi saeculo implicati conformantur; sed pro eo quod tam arctum vivendi propositum non complectuntur, quam arctum illi tenere videntur, qui Regulares vocantur.
356Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0463A (auctor c.1140–1212)
Praecipimus, inquit, ut tam episcopi, quam clerici, neque in superfluitate, seu inhonesta varietate colorum, aut fissura vestium, neque tonsura, intuentium, quorum forma et exemplum esse debent, offendant adspectum: sed potius in suis actibus ita errata condemnent, et amorem innocentiae conversatione demonstrent, sicut dignitas exigit ordinis clericorum Et adiunxit: Quod si moniti ab episcopis suis, infra quadraginta dies, non obtemperaverint, omnibus ecclesiasticis beneficiis, eorumdem pontificum auctoritate priventur.
357Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0463B (auctor c.1140–1212)
Quotidie superfluitatem in vestibus eorum et inhonestam videmus varietatem colorum, enormi interveniente fissura tam anteriora, quam posteriora nudari.
358Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0469B (auctor c.1140–1212)
- 2. Utrumque in veste candida adumbratur, tam meritum iustitiae, quam praemium gloriae.
359Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0470B (auctor c.1140–1212)
Nec illa, nec ista ullo unquam fine claudenda: quin tam illa quam ista aeterna erunt.
360Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0470B (auctor c.1140–1212)
Tunc quoque ab aeterna damnatione erunt erepti et in illo beato grege numerati: ut impleatur illa dulcissima promissio Salvatoris nostri, quae talis est: Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Ioan. III, 16) . II. Utrumque autem hoc, de quo loquimur, tam meritum videlicet sanctitatis, quod in praesenti exercemus, quam praemium beatitudinis, ad quod suspiramus, in candore habitus nostri notamus.
361Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0470D (auctor c.1140–1212)
III. Haec dicenti venit mihi in mentem, quod tam in resurrectione, quam in ascensione Domini angeli in albis apparuerunt.
362Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0471A (auctor c.1140–1212)
Rogo, pulsemus; vos orando, nos autem meditando; tam vos quoque, quam nos pie et humiliter quaerendo, quid sibi velint haec.
363Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0473B (auctor c.1140–1212)
Intuetur etiam purificato mentis oculo vitae praedicatores, per eam et in ea ascendentes et descendentes super Filium hominis: ipsumque, cui tam in ascendendo, quam in descendendo famulantur, et ad subveniendum promptum, et ad remunerandum paratum.
364Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0478D (auctor c.1140–1212)
XIII. Ostendimus iam, idque sacri eloquii auctoritate roboravimus: denotare nos posse in albis, exsultationem tam futurae felicitatis, quam praesentis sanctitatis.
365Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0481A (auctor c.1140–1212)
Sed tunc solummodo et Deo est acceptum, et sempiternae beatitudinis praemio dignum, cum et a Deo esse certissime scitur, et pro Deo, tam in effectu externo, quam in affectu interno exercetur.
366Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0483C (auctor c.1140–1212)
Idcirco non cunctatus es, offerre, et tradere teipsum: quia sic speras sempiternum coelorum te posse accipere regnum: ut iucundum sibi deputet, et leve, tam Issachar humerum suum supponere ad portandum, cum requiem vidit bonam et terram optimam, quam Abraham in holocaustum offerre Isaac filium suum, cum ad terram vadit visionis.
367Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0488B (auctor c.1140–1212)
Hinc in Levitico scriptum est: Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus, quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit.
368Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0489B (auctor c.1140–1212)
Oportet enim ut, dum te mutat intrinsecus, et renovat dextera Excelsi, eamdem quoque extrinsecus mutationem repraesentes in morum conversione: providens scilicet bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17) . Et quidem adiungere curavit Apostolus, cuius haec verba sunt, omnibus: ut tam omnibus, quam in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros.
369Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0489C (auctor c.1140–1212)
Ut autem mihi videtur, tunc eos conversos habes, si talem in universis exterioribus tuis omnium hominum tam auribus, quam oculis te exhibes, ut iuste a quoquam reprehendi non possis.
370Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498A (auctor c.1140–1212)
Et quia hoc nimis parum est, nihil tam bonum vel pulchrum; nihil tam suave vel dulce.
371Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498B (auctor c.1140–1212)
At opus summopere, ut tuo huic tam dono, quam operi perseverantia adsit, quae sola aeternitatem meretur, sine qua aeternitas non confertur.
372Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0499C (auctor c.1140–1212)
Unde mihi liquido apparet, quidquid tu dicas, quod licite potest locus professionis deseri, et aliud expeti: quod si hoc licite fieri non posset, quidam profecto ex eis nec de loco et ordine suo egrederentur, nec alias [forte pro alibi] reciperentur. Nam tales inter eos cognosco, tam videlicet scrupulosos ac de sua salute sollicitos, ut etsi ob magnam, qua pollent, probitatem alibi recipi possent, ne tamen in hoc, modo aliquo Deum offenderent, nullo modo egredi vellent: quin potius ad hoc egressi sunt, ut Deo omnipotenti plus placerent.
373Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501D (auctor c.1140–1212)
Hucusque ego; at ille ad haec: Si praelatorum, et fratrum meorum tam contrarii mihi mores sint, ut cum pace in domo mea remanere non possim, nonne melius est alio, ut cum amore et pace sim, etiam prohibente praelato meo, migrare, quam cum rancore et odio remanere?
374Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504A (auctor c.1140–1212)
Si domus quippe tuae tam perniciosae ac pestiferae consuetudines fuerint, ut tuus tibi praelatus, atque cohabitantes, quod promisisti in professione tua, implere non permittant, non tibi, ut arbitror, damnabile erit, si alio, ubi secundum hoc quod promisisti vivas, humiliter discedis.
375Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506B (auctor c.1140–1212)
Cum vero consensus illud spontaneus tam fratrum, quam praelatorum tuorum commendat, quasi magnum quemdam ex se fragrantiae odorem emittit.
376Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0508D (auctor c.1140–1212)
Quod ergo vel iam agimus, vel adhuc agere aggredimur, tunc nimirum et gravitatis maturitate ponderosum, et veritatis erit examinatione probatum, quidquid fuerit vel in occulto proposito conceptum, vel in aperto facto in lucem productum; iuxta id, quod tam sacrae Scripturae instituunt verba, quam sanctorum virorum informant exempla.
377Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510D (auctor c.1140–1212)
Teipsum offerens tradis, et tradens offers Ecclesiae Dei, cum Christo medullitus inhaerens, et tenaciter agglutinatus, pia ipsum tam in praeceptis quam in prohibitis suis devotione imitaris: sequens eum quocunque ierit, tam in nolendo sine ulla exceptione, quae non vult admitti, quam in volendo quae non vult omitti.
378Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510D (auctor c.1140–1212)
Paratus, inquam, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal CXVIII, 60) ; tam ea quae admitti, quam quae mandas omitti.
379Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519A (auctor c.1140–1212)
XIV. Sed aliquis de circumsedentibus clamoso silentio et silenti clamore commotus per haec, hoc fortassis modo ad haec: Dum tam formidolosas de vitio proprietatis sententias profers, dic, quaeso, manifeste quid sit proprietas.
380Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0520B (auctor c.1140–1212)
- 8. Septem horae canonicae tam a servatore nostro mysteriis consecratae, quam in lege veteri figuratae, ac nova frequentatae sunt.
381Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0522C (auctor c.1140–1212)
Mentis videlicet ad superna intuitum per sancta desideria erectum, non per immunda ad ima declinatum habeant: alioquin non tam pauperibus erunt utilia monasteria, quam divitibus: dum in eis et illos superbia facit esse elevatos, et istos humilitas submissos.
382Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0524A (auctor c.1140–1212)
Nos communi huic vitae nostrae multa de facultatibus nostris, tam pretiosa contulimus, quam utilia; illi vero attenuati, et pene nudi venerunt.
383Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0529B (auctor c.1140–1212)
Pro eo enim, quod non cibus, sed appetitus in vitio est, nonnulli multoties et in multis ferculis ac ciborum generibus, dum parce sumunt, carnem suam domant: et nonnulli quandoque in uno tam ferculo, quam genere, dum nimio rapti desiderio in vitium gastrimargiae ruunt, eamdem carnem suam, ad contumelias, quibus stimuletur, excitant.
384Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0534A (auctor c.1140–1212)
Itaque tam religiose habere nos debemus, et quando incedimus, et quando stamus, et in universis exterioribus motibus nostris; ut iuste nos digni non simus ab aliquo reprehendi: nec per nos aliquis possit offendi.
385Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0543A (auctor c.1140–1212)
Pro magno excessu, ut ex his verbis datur intelligi, habuit sanctus Augustinus, Canonicum vitam communem professum aliquid occulte accipere: de quo locuturus tam expresse praemittere curavit: qui autem in tantum progressus fuerit malum (IV Reg. IV) : ordinis quippe sui, qui hoc agere praesumit, non mediocriter praevaricator existit Munus dudum occultum puer Elizaei Giezi a Naaman Syro accepit: quod ut magnum esse malum propheta ostenderet, horribili eum, ut scitis, plaga percussit.
386Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0547D (auctor c.1140–1212)
Illi igitur ea dare non differant, cum adsunt; hi autem importune petere non praesumant, cum desunt: ut dum nec illi danda, et iam habita, avare retinent: nec isti quae deesse sciunt, anxie extorquent, condignam tam ipsi pro largitate, quam isti pro patientia percipere mereantur retributionem: ipso praestante, qui et bonorum omnium Largitor, et patientiae electorum suorum pius est Remunerator; qui super omnia Deus est benedictus in saecula, Amen.
387Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0549A (auctor c.1140–1212)
Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Ioan. III, 15) . Quam salubris exhortatio, lites aut nullas habeatis! Sed paucorum istud est, et maxime hoc miserabili tempore: quando ex insita sibi infirmitate ad malum discordiae tam pronus homo, tamque proclivis est.
388Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0549A (auctor c.1140–1212)
Qui autem in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Iac. III, 2) . Unde tam saepe contingit, ut ad lites proruant homines?
389Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0551B (auctor c.1140–1212)
Vos, dico, qui non tam audiendo, quam experiendo didicistis, et quidem iugiter: Quam bonum sit, et quam iucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) . Lites, ut vester vos admonet Pater, ut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis: ne crescat in odium ira, et trabem faciat de festuca: fiatque anima homicida.
390Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0552C (auctor c.1140–1212)
Magno igitur se sciant obnoxios reatui, tam conviciantes, quam maledici; quia de illis dicitur, quod damnabuntur; de istis vero, quod non salvabuntur.
391Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0554A (auctor c.1140–1212)
Ad hoc quoque in monasterio sumus, ut quotidiana, imo assidua, tam nocte quam die, nostra Deo omnipotenti sacrificia offeramus.
392Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0557B (auctor c.1140–1212)
Lanceis vero longe positos tangis, dum absentes a verbis detractionis tuae quietos esse non sinis: Deo te odibilem exhibens, dum surdo contra legem maledicere praesumis (Lev. XIX, 14) ; consumptione nihilominus te exhibens dignum, dum symbola dans, et venenosis potibus vacans, carnes quoque ad vescendum confers (Prov. XXIII, 21) . Sed tam proximi, quam propria bona ulnis amoris amplectere, et quod te in futuro ob hanc benevolentiam manet, praemium intuere.
393Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0557C (auctor c.1140–1212)
Quod si sollicite agere studueris, nimirum lanceas tuas mutabis in falces, dum tam proximi, quam propriis, modis omnibus, benedictionibus insistens, agnoscis te de benedictionibus messurum vitam aeternam (Gal. IV, 8) ; atque a derogationibus proximi cessans, illis intendis utilitatibus sermonis, pro quibus dignus sis in futuro praemium aeternae recipere refectionis.
394Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0564C (auctor c.1140–1212)
- 8. Causae graviores deferendae primoribus; praelatis autem ut animarum medicis incumbit, tam salutem integram conservare, quam amissam recuperare.
395Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0566B (auctor c.1140–1212)
De unitate vero concordiae, quam habere nos convenit in invicem, in sermone, qui hunc proxime praecessit, audistis tam ex Patris vestri, quam ex verbis nostris: qualiter videlicet eam vel retinere debeatis adhuc custoditam, vel recuperare iam forte elapsam.
396Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0567C (auctor c.1140–1212)
Unde, inquit priori, ut tam miserabiliter fratres incarcerare praesumat?
397Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0573B (auctor c.1140–1212)
Econtrario vero cum potentes vos, auctore Deo, cernitis in opere et sermone (Luc. XXIV, 19) , et ad eorum informationem, qui vobis commissi sunt, tam in omittendo prudenter quod malum est, quam in admittendo fortiter quod bonum est, in sanctae conversationis iubare lucis exempla monstrare; prohibendo mala, praecipiendo bona, concedendo media, suadendo perfecta, de thesauro vestro proferre nova in promissione praemii et vetera in comminatione supplicii (Matth. XIII, 52) ; infundendo vulneribus saucii oleum consolationis, et vinum correptionis (Luc. X, 34) et aliquid huiusmodi ad oris spectans aedificationem agendo, in verbo laborare et doctrina: scitote hanc vestram devotionem, quae apparet in publico, ab imo manare charitatis, quae latet in occulto.
398Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0578C (auctor c.1140–1212)
Et quid nisi speculum sacra lectio est, cui dum intendimus, tam nostra, quam aliorum et bona, et mala inspicimus; videmus namque in eam quae in nobis sunt, vitia quoque, quae nos indecoros; et virtutes, quae nos reddunt formosos; et debilia quae alios infirmos; et fortia quae eos exhibent robustos.
399Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0578C (auctor c.1140–1212)
Nam de his, in ipso exordio secundi libri Moralium haec B. Gregorii tam nitida, quam vera verba sunt.
400Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0581D (auctor c.1140–1212)
Quae autem illa sint, quae ad ordinis dignitatem, ac habitus significationem, atque ad ipsam nostram pertinent professionem, prout nobis occurrere potuit, et quantum ipsa nobis, de qua agebamus, materia occasionem praebuit, utinam tam sit a vobis fructuose auditum, quam est a nobis profuse ostensum!
401Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0584B (auctor c.1140–1212)
V. Si tam gravis est inobedientiae culpa, quis salvari poterit?
402Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0585C (auctor c.1140–1212)
Quia tam multa iubent, tam multa probibent, ut nec numero queant includi, nec memoria retineri.
403Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0585C (auctor c.1140–1212)
Et ille: Durus est, inquit, hic sermo (Ioan. VI, 61) . Et quid, quod tam gravia plerumque iubent, ut ea obediendo exsequi non possimus?
404Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0586C (auctor c.1140–1212)
Quod iniustus in hoc Deus fuit, qui pro modico conditum tam excellenter a se hominem ab amoenitatis loco in hoc tenebrosum exsilium eiecit?
405Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0587A (auctor c.1140–1212)
Et ideo pro excellenti et magna voluntate iubentis sic modicum, sicut magnum Dei prohibitum debuit ille primus homo vitare; dum constet ipsum Dominum tam magna, tamque excellenti voluntate voluisse prohibitum suscipi modicum, quam magna, quamque excellenti voluit suscipi magnum.
406Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0595A (auctor c.1140–1212)
Medicinae quoque eorum custodiae sanitatis, et expulsioni aegritudinis competentes, institutiones sunt eorum, et canones, tam acquirendis virtutibus, multiplicandis, conservandis, quam vitiis et delictis atque peccatis devitandis minuendis, ac expellendis congruentes.
407Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0598D (auctor c.1140–1212)
Inglorium admodum in sublimi sedere tam vilem.
408Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0599A (auctor c.1140–1212)
O quanta, et qualia facturus sum ego, tam nova, quam magna; quam multa, tam insolita?
409Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0602B (auctor c.1140–1212)
Haec dicenti mihi, occurit memoriae, quod tria quaedam erant dudum in tabernaculo Moysis extra velum, tam pretiosa, quam sancta; et haec erant: candelabrum, mensa, altare (Exod. XL, 20, 22, 24) . In candelabro lumen, et erat ad illustrationem; in mensa panis, et fuit ad refectionem; in altari thymiama, et emittere solebat ex se suavitatis odorem.
410Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0603D (auctor c.1140–1212)
Utquid, fratres, haec tam subtiliter notamus?
411Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0606C (auctor c.1140–1212)
Stantes in eo fabulas garruli et verbosi tam dulce habent contexere, ut mora penitus carere, omnem, quam ibi faciunt, moram aestiment, et omnis morae nescii, vel obliti exire nesciant; quousque pulsato signo oratorium ingredi debeant.
412Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0606C (auctor c.1140–1212)
Miror eorum in auditorio tam fortes esse tibias, et sanas, quas in oratorio tam debiles conspicio, et infirmas: ut in fabulatione pene toto die infatigabiliter stare praevaleant in auditorio, qui sine magno gravamine vix in oratione usque ad finem unius psalmi stare possunt in choro.
413Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0606C (auctor c.1140–1212)
Unde ergo eis tam superflua haec, tamque longa locutio, nisi quia silentii ignorantia talis eis locutionis est causa illis proinde plerique iure possunt assimilari, quos B. Ambrosius scit loqui, cum tacere nesciant.
414Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0606D (auctor c.1140–1212)
XVIII. Quis est, vel esse potest in conventu tam religiosus, tamque sollicitus, cui aliqua ex his locis aliquando negligentia non subrepat?
415Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0610D (auctor c.1140–1212)
Sed quia his tam suavibus nos iudicastis complexibus dignos; ille nimirum a vobis, et in eis, testis expeti, et pro eis, debet Remunerator exspectari: cui et ad discernendum meritum uniuscuiusque laborantis, omnia pervidens oculus adest: et ad condignum repetendum stipendium, omnia potens manus non deest.
416Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0618A (auctor c.1140–1212)
Nonne quasi quodam laborioso circuitu terram eos ipse etiam in Evangelio Dominus perambulare asserit, qui Martham in ipsorum persona alloquens: Martha, Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima (Luc. X, 4) . Nigredo quaedam sollicitudo est; est et turbatio, quia a mente tam illa, quam ista serenitatem tollit, et quamdam ei offuscationem inducit.
417Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0619C (auctor c.1140–1212)
XVI. Nunquid ista tam excellenter, ut illi, vel novitii possunt habere; vel obedientiarii, vel praelati?
418Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0620A (auctor c.1140–1212)
Apud ipsos vita penitus abiecta mortali, Sara mortua est morte vitali, vitamque habens absconditam cum Christo, in Deo, in spelunca actionis pariter et contemplationis, et ideo duplici, sepelitur (Gen. XXIII, 19) . Apud ipsos seri patris semen, beatum gaudium, ut nomen portet in re, habens in Spiritu sancto Isaac, qui puteos tam diu fodere non cessat, quousque aquam vivam reperiat (Gen. XXVI, 19); deambulans per viam, quae ducit ad puteum, cuius est nomen Viventis, et Videntis; et egrediens ad meditandum in agro, inclinata iam dic (Gen. XXIV, 62, 63) . Apud ipsos vir simplex domum mentis inhabitans Iacob, natale solum deserit; unoque de iacentibus lapidibus capiti supposito, in Bethel, post solis occasum, in idipsum dormit in pace, et requiescit (Gen. XXVIII, 11) : ubi angelorum per charitatis scalam, usque ad coelos pertingentem, ascensum pariter et descensum, Dominumque scalae contemplatur innixum (ibid., 12, 13) . Idem etiam apud ipsos, iam potitus exoptatis nuptiis, amorem sequentis priori praefert; mercede tamen conductus pro mandragoris filii sui, eiusdem prioris repetit cubile (Gen. XXX, 14, 17) ; et multiplici tandem utriusque prole fecundus, domum festinat adire paternam; et ne terram duabus viis ingrediatur, ab angelo iam ascendente aurora, tangitur in femore, et uni ex toto pedi innitens, claudus incedit (Gen. XXXII, 25) . Apud ipsos simul contingit, et ortus Beniamin et occasus Rachelis (Gen. XXXV, 17, 18) . Apud ipsos mortuus Ioseph, conditus aromatibus, ponitur in loculo in Aegypto (Gen L, 25) pro eo quod specialiter apud eos, in tenebroso vitae praesentis exsilio, extinctus mundo huic, et multimodis virtutum odoribus refertus, quasi Rachelis primogenitus, in internae contemplationis secreto, absconditur fructus; quia et fluvius quartus ipse est Euphrates.
419Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0621D (auctor c.1140–1212)
Apud ipsos, sanctificatus in utero, virgo, et sacerdos Dei, Ieremias sanctissimus (Ier. I, 5) : quem de lacu lutoso panni, et funes veteres levant (Ier. XXXVIII, 6) , habentem in ascensu suo, quo ad cantica graduum venire contendit, tam sagittas acutas, quam carbones vastatores (Psal. CXIX, 4) . Apud ipsos Daniel de mensa regis Babylonici pollui nolens (Dan. I, 8) , quem et Gabriel facit intelligere visionem (Dan. VIII, 16) . Apud ipsos pater Tobias, super flumina Babylonis sedens, flet, dum recordatur Sion (Psal. CXXXVI, 1) , suspirans ad decoram civitatem Ierusalem: cuius portae ex saphyro, et smaragdo aedificantur, et ex lapide pretioso ; cuius murorum circuitus ex lapide candido; cuius plateae sternuntur auro mundo; per cuius omnes vicos cantatur canticum laetitiae, quod est, Alleluia (Tob. XIII, 21) . Apud ipsos nobilis rex Ezechias; cuius oculi attenuati sunt, suspicientes in excelsum (Isa. XXXVIII, 14) . Apud ipsos Iosias, celeberrimum faciens phase; et prophetissam super invento libro, in domo Domini, humiliter consulens (II Paral. XV) . Apud ipsos Iesus sacerdos magnus, templum reaedificans (I Esd. III, 10) ; Esdras legem renovans (I Esdr. VII) . Internus consolator. sic enim interpretatur nomen istud, quod est Nehemias, muros Ierusalem construens (II Esd. II, 17) . Primusque adest ad sanctificationem; sccundus ad eruditionem; tertius ad securitatem.
420Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0623B (auctor c.1140–1212)
Serpens iste, homo est apostata, vir inutilis, qui graditur ore perverso, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia seminat (Prov. VI, 12, 14) . Hic ad interdictum esum pertrahit hominem, dum quoscunque potest, tam verbis quam exemplis contaminat; seminans inter fratres iras et inflationes, invidias et detractiones, malitias et indignationes, discordias et perturbationes: hos ad odia sociorum, illos vero pertrahens ad contemptum praelatorum.
421Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0633D (auctor c.1140–1212)
Quod si dixerit, quis ex libri Exodi dictis praedicti tabernaculi facturam et dispositionem materialem plene nos coniicere posse: sciat mirum non esse, si praefati libri verba nequaquam nos plene iuxta litteram intelligamus, cum nonnulli doctores eximii longe a nobis tam sanctitate vitae, quam sublimitate scientiae remoti, diversa super eorumdem verborum intellectu litterali sensisse inveniantur.
422Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0635D (auctor c.1140–1212)
III. Haec vobis, Pater charissime, ideo dixerim, ut cogitetis non esse mirum, si ego succumbo, dum tam grave infirmis meis cervicibus onus imponitis; et si in illius solis radiis ego talpa caligem, in quibus tales, tantaeque aquilae caligare inveniuntur.
423Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0647B (auctor c.1140–1212)
Hoc autem nobis sciendum est, quod ex longitudinibus suis tam cortinae, quam saga domus operiebant longitudinem; et ex longitudinibus suis eius per transversum tegebant latitudinem.
424Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0649A (auctor c.1140–1212)
Illorum vero trium cubitorum spatium, quod in parte orientali, et in parte occidentali deficientibus sagis usque ad terram pertingit, nequaquam nudum remanebit; sed septenorum cubitorum saga, sicut paulo ante de cortinis diximus, quae parietibus deficientibus supersunt, ad invicem adducentur, et eis firmissime usque ad terram tam anteriora quam posteriora domus contegentur; quia nimirum saga haec non solum sicut cortinae, quae non nisi quinque cubitis orientalem et occidentalem domus partem in descendendo tegebant, ad invicem pertingere, et sese in medio utriusque parietis occidentalis videlicet, et orientalis contingere valebant; sed quia septenorum in utroque pariete cubitorum erant, medium profecto et orientalis et occidentalis lateris in utramque hinc inde partem duobus cubitis excedebant.
425Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0649C (auctor c.1140–1212)
De his vero pellibus ita longe quidam ante nos scripsit: Sciendum, inquit, tam hoc operimentum de rubricatis pellibus, quam illud de hyacinthinis, non nisi secundum formam et quantitatem tecti tabernaculi fieri debere, quia neque a lateribus, neque a frontibus aliquid deorsum pendebat.
426Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0651D (auctor c.1140–1212)
Haec sic extendebantur secundum Hebraeos et Iosephum, ut tam cortinae quam saga triginta cubitis tectum tabernaculi, tanta enim erat eius longitudo, et decem cubitis occidentalem frontem domus, quia haec erat altitudo tabernaculi, cooperirent.
427Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0653A (auctor c.1140–1212)
Ostendant igitur Iudaei, et Iosephus, qui dicit tam cortinas, quam saga decem cubitis occidentalem frontem domus cooperuisse, cuius sagi medietate posteriora tabernaculi, id est illarum cortinarum, quae, ut multi affirmant, in pariete fuerunt occidentali Moyses cooperuit, si in eodem occidentali pariete tam longae erant in descendendo cortinae, quam longa fuerunt et saga, hoc est, si tam cortinae quam saga parietem illum ex toto usque ad terram tegebant.
428Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0653D (auctor c.1140–1212)
Quod cum ita fuerit, ut aliquid secundum coniecturam loquamur humanam, quae ratio dictaret, ut partem aedificii occidentalem, ubi paries quidam erat solidissimus, qui videlicet paries ex tabulis constans fortissimis, et inferius per cardines basibus immissos, et in lateribus per incastraturas, et in medio per vectes annulis impositos fortissime fuit compactus, tripliciter tam cortinae, quam saga usque ad terram tegerent, et partem orientalem, ubi nullus omnino erat paries, sed quinque solummodo, cum una cortina eis appensa, erant columnae; nec aliqua ex cortinis, nec ex sagis etiam, nisi unum solum operiret.
429Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0655B (auctor c.1140–1212)
Vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua.
430Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0658B (auctor c.1140–1212)
Alia quoque opinio est, quae dicit, quod mensam circumcingebat labium per quamdam cavaturam ex ipsa mensa, et eiusdem labii latitudinem tegebat corona interrasilis, ducta per circuitum ad firmitatem et ornamentum, cui et alia coronula superponebatur priori praebens tam firmitatem, quam decorem.
431Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0663A (auctor c.1140–1212)
Altare thymiamatis auro vestitur purissimo, et tam craticula altaris, quam parietes, et cornua vestiri auro iubentur.
432Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0664A (auctor c.1140–1212)
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus, et caeremonias, tam paxillos eius, quam atrii ex aere facies (Exod. XXVII, 9-19) .
433Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0665B (auctor c.1140–1212)
Craticulamque subauditur, facies ei in modum retis aeneam, per cuius quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei, quos pones super arulam altaris, eritque usque ad altaris medium (ibid., 4) . De hac craticula magna ambiguitas est tam apud Hebraeos, quam apud nostros: praecipue cum Hebraica veritas nonnihil a nostra translatione discrepare videatur.
434Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0667D (auctor c.1140–1212)
Tam longa igitur, tamque lata in circuitu tabernaculi praedicta erant tentoria, idem tabernaculum intra se habentia, ad occidentem conversum, ab oriente habens introitum: eratque ante atriorum introitum interius altare aeneum statutum, non quidem in ipso introitu, sed seorsum ad austrum, et inter illud altare, et tabernaculi ingressum, aeneum labrum.
435Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0684A (auctor c.1140–1212)
LXXVI. Ecce hoc modo, Pater venerande, in hac prima libri nostri parte tam fabricam et formam, dispositionemque tabernaculi, quam earum rerum, quae intra illud erant, sicut rem difficillimam, et a nullo prorsus huius nostrae aetatis homine corporaliter visam, prout ex textu libri Exodi, ut verbis Venerabilis Bedae presbyteri, quae pluribus in locis colligere potui, caligando; et trepide incedendo, atque dubie palpando descripsi: aliorum dicta, in quantum putavi necessarium, interponens, et quorumnam debeat verbis adhiberi fides, lectoris discretioni relinquens.
436Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0684A (auctor c.1140–1212)
Non enim tam hoc ostendi, ut cuiusque scientiae, et eius maxime, qui in his me doctior est, praeiudicium aliquod faciam, quam ut me ipsum in primis studiose in his exerceam, et eos qui indigent, si qui tamen forte sunt, charitative, in quantum capio, instruam.
437Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0626B (auctor c.1140–1212)
V. Sed quoniam de medietate sexti sagi, qua duplicatio ad protegenda posteriora tabernaculi fiebat, a nonnullis quaestio oriri solet: de ipsa latius disputatio, in hac eadem parte libri, protendatur; praecipueque de craticula altaris, de qua tam apud Graecos, quam apud Latinos, maxima ambiguitas esse videtur.
438Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0684D (auctor c.1140–1212)
LXXVIII. Igitur in medio ipsius plani in quo tabernaculum depingere volo, apposita per quatuor partes Regula, quatuor rectas, et strictas lineas traho, ex quibus quatuor lineis duas quidem, australem videlicet, et septentrionalem tantae facio longitudinis, quantae latitudinis tabernaculum erit; quia illae duae quae tabernaculi longitudinem efficiunt, ter tam longae erunt, quam erunt illae duae quae eius faciunt latitudinem; quia sic erat tabernaculum Moysi cubitos habens triginta in longitudine, et in latitudine decem, hoc est, ter tam longum quam latum.
439Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0685A (auctor c.1140–1212)
Ad orientem vero in ipsa superficie plani tam longe ab illa linea, quae per transversum ab australi usque in septentrionalem porrigitur, quam longa est ipsa linea, vectem quemdam aliquantulum latum; et tam longum, quam longa est praedicta linea, ab austro in septentrionem porrigo.
440Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0687C (auctor c.1140–1212)
LXXXI. Hoc itaque modo tribus tabernaculi parietibus erectis, columnis vero quinque in eius introitu ante tentorium eis appensum positis, et quatuor nihilominus columnis inter Sancta, et Sancta sanctorum erectis, et velo ante eas appenso; positis denique intra saepe dictos parietes, tam in Sancta, quam in Sancta sanctorum his, quae in eis erant ponenda, decem primum cortinas ex quatuor praefatis coloribus contextas, cubitos viginti octo in longitudine, et quatuor in latitudine cubitos habentes, ansulisque hyacinthinis lateraliter simul coniunctas supra parietes illos proiicio.
441Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0688A (auctor c.1140–1212)
Quos vero illos cubitos cortinarum, qui cessantibus parietibus supersunt tam in oriente, quam in occidente, ab orientali simul, et occidentali latere ad invicem in medio utriusque hinc inde parietis induco, sibique mutuo ibi coniungo; sicque undique domum, excepto uno, ex omni parte iuxta terram cubito contego.
442Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0689A (auctor c.1140–1212)
Videtis itaque ut arbitror, aperte, quomodo ex adductis ad invicem, et sese in medio parietis duobus cubitis excedentibus septenorum cubitorum sagis, quae cessantibus parietibus australi, et septentrionali tam in oriente ex utraque parte, quam in occidente ex utraque parte similiter supersunt, tam orientalem domus partem medietate sagi duplicata, quam occidentalem eiusdem domus parietem duobus cubitis, qui sese in medio eiusdem parietis excedunt, sibi invicem superimpositis usque ad terram cooperio, quia nimirum cortinae, et saga tot cubitis duorum parietum, australis videlicet, et septentrionalis longitudinem ex utraque parte et in oriente, et in occidente etiam iuxta terram excedunt, quot cubitos et in parte orientali, et in parte occidentali; in descendendo habent; hoc est cortinae quinque, et saga septem.
443Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0689B (auctor c.1140–1212)
Et hoc modo cortinis, et sagis, pellibusque rubricatis, et hyacinthinis tam parietes, quam ea, quae intra illos sunt, tego.
444Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0689B (auctor c.1140–1212)
Sed nec cortinae, nec saga, nec pelles, de quibus tam multa dicta sunt, oculo corporali in pictura, quae in plano iacet, videri possunt; quia et cortinae sagis undique ne appareant ut supra sufficienter ostensum est, exterius teguntur, et saga sub tribus parietibus in uno per planum iacentibus, et sub tentorio in pictura ad orientem iacente, quasi ex toto abscondantur, intelliguntur.
445Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0689D (auctor c.1140–1212)
LXXXIV. Igitur hoc modo per parietum erectionem, et ipsorum tectionem perfecto tabernaculo, apposita regula quamdam magnam quadraturam bis tam longam, quam latam longe extra circumduco, cuius videlicet quadraturae longitudo in tanto longitudinis spatio tabernaculi longitudinem excedit, quantum spatium duplex tabernaculi longitudo, et ipsa latitudo tenet; quia centum cubitorum fuit atriorum longitudo, quam videlicet longitudinem eorum, huius quadraturae longitudo innuit, et tabernaculi, ut saepe iam dictum est, longitudo non erat nisi triginta cubitorum, latitudo vero eius non nisi decem.
446Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0690A (auctor c.1140–1212)
E quibus viginti ad austrum, totidemque ad aquilonem, et decem tam ad orientem, quam ad occidentem argento vestitis erectis, eis tentoria de bysso retorta a capitibus eorum argenteis, usque ad bases earum aeneas undique, exceptis illis quatuor columnis, quae in medio orientis latere ponuntur, quibus tentorium non de sola bysso, sed de quatuor saepe dictis coloribus contextum appendo.
447Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0692D (auctor c.1140–1212)
Tabulae quoque, quae eisdem basibus superponuntur, eisque innituntur, sanctos designant, qui post Christi adventum, usque ad finem vitae huius in mundo apparent, et sanctorum praecedentium tam dictis, quam factis quasi quaedam quibusdam basibus tabulae innituntur.
448Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0693C (auctor c.1140–1212)
Haec itaque sunt sanctorum nomina tam virorum, quam mulierum, quae hic sub horum trium parietum ponuntur basibus; qui sancti in mundo usque ad Christi adventum fuerunt: quorum nullus exstitit, qui non eiusdem Iesu Christi Domini nostri gratiam, statumque sanctae Ecclesiae vel in verbis, quae dicebant, vel in operibus, quae faciebant, vel in nominum saltem suorum interpretationibus praesignaret.
449Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0694C (auctor c.1140–1212)
Hoc autem notandum quod omnes sanctos tam Veteris Testamenti, quam Novi a capite depingo; ita ut Adam sub Christo positus, sursum ad ipsum Christum manus, et oculos quasi devote tendat.
450Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702B (auctor c.1140–1212)
Post haec, quia quemlibet spirituale hoc dominium habentem per quod haec tria mala deprimuntur, quaedam in coelesti patria ex praesentia Deitatis praemii novitas, et virile hoc regnum, quod septem illa criminalia peccata retundit, possidentem quaedam magnitudo mercedis ineffabilis manet; idcirco haec in dextra imaginis manu in Sancta sanctorum contra Dominus dominantium una tenetur rotula, in qua scriptum est: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5) . Et in sinistra eiusdem manu contra Rex regum altera habetur rotula, in qua scriptum est: Merces mecum magna reddere unicuique iuxta opera sua (Apoc. XXII, 12) . Et quia tam novitas illa, quam magnitudo haec omni prorsus fine carebit, ideo iuxta utramque rotulam viridis circulus ponitur: quia nimirum electorum praemia nullo fine marcescent; sed sine fine virescent, sicut in circulo nec initium, nec finis invenitur.
451Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0703A (auctor c.1140–1212)
Et haec est causa, quare deorsum in Sancta, in ipsa videlicet humanitate, inter pedes eius scripsi, Via: sursum in divinitate, quae est in Sancta sanctorum, Vita: et in Sancta simul, et in Sancta sanctorum, tam in humanitate, quam in divinitate, Veritas: quia idem ipse, ut superius iam dictum est, et Via est in exemplis, quae ostendit in humanitate, et Vita in praemiis, quae exhibet in divinitate, et Veritas in promissis, quae quidem in humanitate promittit, et in divinitate reddit.
452Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0703C (auctor c.1140–1212)
Singularum etiam iconum tam hominis, quam angelorum oculi ad faciem imaginis sunt conversi; quia tota et angelorum, et hominum beatitudo in visione Deitatis consistit.
453Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0707D (auctor c.1140–1212)
Hoc modo atriis undique intitulatis, quia per sanctam Scripturam cui septem artes subserviunt, sancta Ecclesia contra errorum incursus protegitur et munitur, per tres eorumdem atriorum partes iuxta summitates columnarum omnes tam Veteris, quam Novi Testamenti libros cum septem artibus, quas liberales vocant, scribo; ita ut in quatuor angulis eorum evangelistae quatuor depicti sint; ut ad orientem leo sit, qui nos in sanctae conversationis exortu ad boni operis excitet fortitudinem; ad austrum homo, ut per afflatum sancti Spiritus ad mentis nos ducat rationem; ad occidentem aquila, ut contra virtutum occasum nos illustret per contemplationem; ad aquilonem vitulus, qui nos contra hostis antiqui suggestiones, qui per aquilonem exprimitur, ad carnis hortetur mortificationem.
454Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0710B (auctor c.1140–1212)
Horum vero omnium iconum, tam Veteris videlicet, quam Novi Testamenti clericorum imagines per circuitum tentoriorum atrii competenter depingo: sacerdos missam ad altare celebrat; diaconus ei calicem offert; subdiaconus epistolam legit, acolythus accensum cereum in manibus tenet, ostiarius clavem tenens ostium aperit, lector lectionem recitat; exorcista immundum ab homine spiritum eiicit.
455Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0710B (auctor c.1140–1212)
Hoc itaque modo tam Veteris, quam Novi Testamenti ministros circa tabernaculum disposui.
456Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0711A (auctor c.1140–1212)
Hos viros apostolicos una cum Petro, cuius et locum tenent, et officium exercent, idcirco in tam sublimi loco posuimus, quia ipsi sunt sanctae universalis Ecclesiae capita, et praelati omnium praelatorum eius.
457Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0711D (auctor c.1140–1212)
De qua Apostolus breviter dicit: Et erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) . Igitur spirituales nostri temporis ministri et quingenti sunt, dum sancte vivunt; et octuaginta sunt, dum recte credunt, et octo millia sunt, dum ideo tam fidem rectam, quam sanctam student habere conversationem, ut plenam, quam post generalem resurrectionem mortuorum electis suis iustus dabit Iudex, felicitatem consequantur.
458Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0718A (auctor c.1140–1212)
Sane de annuo censu, qui ei pendebatur, iustissima distributione ordinavit, ita ut pars tertia bellatorum deputaretur stipendiis, pars tertia in mercedem principis redderetur, pars tertia regiis muneribus, quae munificentissime advenientibus tam divitibus, quam pauperibus largiri consueverat, servaretur.
459Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0721C (auctor c.1140–1212)
Volens deinde emit tam fratres Edmundi, qui in Northmannia exsulabant, quam filios eius puerulos, Edmundum et Edwardum, spe regni penitus privare sed eos ferire metuens prae pudore, ad regem Suanorum eos occidendos transmisit.
460Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0722A (auctor c.1140–1212)
Qui cum pacem tam a suis quam ab extraneis obtinuisset et vicinis regibus, et principibus gratus exstitisset, et amabilis, dirigit nuntios ad Romanum imperatorem, rogans ut nepotem suum, filium scilicet fratris sui Edmundi, Ferreum Latus, debiti sibi regni futurum haeredem mittere dignaretur.
461Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0722B (auctor c.1140–1212)
Qui prospero cursu in Angliam veniens, tam regem quam populum suo laetificavit adventu.
462Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0728D (auctor c.1140–1212)
In illa rotula una, quae ad orientem tenetur, scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35) . In alia: In carcere eram, et venistis ad me (ibid., 36) . In rotula vero illa, quae in parte australi ad occidentem est, scriptum habetur: Sitivi, et dedistis mihi bibere (ibid., 35) . In altera: Hospes eram, et collegistis me (ibid.) . In illa quoque rotula, quae ad aquilonem tenetur, in manu scribitur: Nudus eram, et cooperuistis me (ibid. 36) . In altera: Infirmus fui, et venistis ad me (ibid.) Singulae vero rotulae illis porriguntur imaginibus, quae illud, quod in eis scriptum est, opus misericordiae exercent; ut sciamus ipsi etiam Christo nos facere, quidquid in eius nomine pro amore eius uni ex minimis suis faciamus (Matth. XXV, 40) . CXXVII. Illa vero duo spatia, in quorum uno nuptiae legitimae celebrantur; in altero quoque thorus immaculatus depingitur, colore purpureo, qui afflictionis designat angustiam, cooperiuntur: quia nimirum fideles coniugati in eo quod licite sibi invicem carnis debitum reddunt, a crimine quidem damnabili et a peccato mortali penitus immunes fiunt; sed ob diversos vitae praesentis eventus, et ab afflictione temporali tam per sollicitudinem in mente, quam per laborem in corpore plene liberi non sunt.
463Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0729D (auctor c.1140–1212)
CXXVIII. Adhuc autem post haec omnia ad tabernaculum redeo, et duos Levitas, duabus argenteis tubis clangentes, unum ex una parte ostii, et alterum ex alia statuo: quia duo praecepta charitatis habentes praedicatores sancti per praedicationem sanctam tam ad mala cavenda, quam ad bona exercenda admonent fideles.
464Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0730B (auctor c.1140–1212)
Unde et unam ex una tabernaculi parte Christi iconem, et duplicem ignis et nubis columnam hinc inde depinxi: non quia duo Christi sunt; sed quia dupliciter per hanc nubis et ignis columnam unus, idemque Christus iuxta aliud et aliud accipi debet, quod in plano picturae videri nullatenus posset, nisi geminata figura in eodem plano tam iconis Christi, quam columnarum ignis, et nubis repraesentata fuisset.
465Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0732D (auctor c.1140–1212)
Sicut enim in die universalis iudicii cunctis generaliter reprobis, tam Iudaeis, quam gentibus Dominus dicet: Ite maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV, 41) : ita nunc quoque iusto, sed occulto iudicio eiusdem Dominus per effectum rei, Iudaeis incredulis, et infidelitate sua induratis, eos reprobando dicet: Ite, maledicti in ignem aeternum: illum videlicet ignem, de quo legitur in prophetia: Et nunc ignis adversarios consumit.
466Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0733A (auctor c.1140–1212)
Rursum sicut in die universalis iudicii cunctis generaliter electis tam Iudaeis quam gentibus Dominus dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34); ita et nunc quoque per affectum rei gentilibus, quos assumere proponit, per electionem gratiae, et vocationem misericordiae suae idem Dominus dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.
467Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0630C (auctor c.1140–1212)
VI. Quia vero nonnulli modernorum, quomodo idem tabernaculum in re factum fuerit et dispositum nequaquam deprehendunt: ut aliquid de hac re ego quoque, licet mihi et acumen ingenii, et nitor desit eloquii, scribere deberem, veneranda auctoritas vestra parvitati meae dignata est praecipere, ut merito debeam et expavescere cum stupore, et obstupescere cum pavore, dum in his nostris diebus tam evidenter video sanctum Moysen, qui in omni Dei domo fidelissimus est (Num. XII, 7) , et Iethro consilium humiliter audire (Exod. XVIII, 1) , et Obab Raguelis filium in ducem itineris eligere; cum dubium ei non sit, ipsum Deum et ore ad os loqui ad eum, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Deut. XXVIV, 10) : et in columna semper praecedere populum ad providendum castrorum locum (Exod. XIII, 21) . Quis enim inter omnes sapientes, qui in hac terra sunt, vobis hac in re, non dico, praeferendus, sed vel aequandus esset, si vos his intendere suscepti a Deo regiminis negotia sinerent?
468Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0631A (auctor c.1140–1212)
Non solum autem, quomodo visibile illud Moysi tabernaculum in re factum fuerit et dispositum, ostendere conatus sum; verum etiam, quid tam idem tabernaculum, quam ea, quae ad illud pertinebant, iuxta significationem allegoricam et tropologicam, innuant explicare, iuxta praeceptum vestrum, pro posse aggressus sum.
469Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0631B (auctor c.1140–1212)
De altaris vero craticula, de qua tam apud Graecos, quam apud Latinos magnam dicitis esse ambiguitatem, meam opinionem dicere non praesumpsi; sed quid de ea viri, qui longe me aetate, scientia et vita praecesserunt, non modo dixerint, sed et in scriptis suis reliquerint, in medium ponere curavi, superfluum aestimans in sole accendere lucernam.
470Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0631D (auctor c.1140–1212)
Ut enim securius et evidentius tam de tabernaculo sanctae Ecclesiae, quod est in allegoria, quam de cordis humani tabernaculo, quod est in tropologia, tractare valerem: primum quomodo vetus illud Moysis tabernaculum in re factum fuit, vel dispositum, in quantum et ex dictis libri Exodi, unde prima ad nos huius rei emanavit agnitio; et ex libro Venerabilis Bedae presbyteri, in quo allegorica ipsius super idem tabernaculum continetur expositio, coniicere, et capere potui, demonstravi.
471Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0632A (auctor c.1140–1212)
Primum itaque verba Exodi, tam ea, in quibus de eodem tabernaculo adhuc faciendo sanctum Moysen Dominus alloquitur, quam quae, cum iam aedificatum esset, libri eiusdem auctor compendiose repetit, posui; deinde, quomodo intelligentiae meae Venerabilis Beda presbyter assentiat, ostendere volens, eiusdem etiam, quam super praedicta verba Exodi ponit, ipse quoque sententiam annectere curavi; sed et viri cuiusdam honesti et docti, quoties opus fuerit verba ponere, non omisi; librum praeterea istum in tres partes, ut vestrae Paternitatis praecepit auctoritas, distinxi.
472Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0743C (auctor c.1140–1212)
Quae nimirum praeceptio vestra tam iusta est, ut eam merito exaudire debeam; tam sincera, ut velim; si tamen vestra oratio impetraverit, ut, quod volens debeo, et debens volo, etiam explere efficaciter possim.
473Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0748D (auctor c.1140–1212)
In omnibus namque motibus nostris tam interius quam exterius hoc solum intendere debemus, ut soli Deo placeamus.
474Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0750C (auctor c.1140–1212)
Et haec causa est, ob quam, sicut longe superius dixi, non extra, sed intra tabernaculum hos vectes posui; quia cum parietes non sursum sint erecti, sed in imo potius, in ipso plano picturae iaceant substrati, nullo modo corporali duntaxat oculo viderentur; nec tam evidenter eorum significationes intelligerentur, nisi interius depingerentur.
475Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0751C (auctor c.1140–1212)
Omnesque sanctos, qui et ab Adam patre omnium nostrum in utroque sexu usque ad communem Dominum nostrum Iesum Christum in mundo fuerunt; et ab incarnationis eius exordio, usque ad finem saeculi nunc sunt, mente et cogitatione percurre; et tam ea quae dixerunt, quam ea quae fecerunt, tibi propone; ut ex eorum verbis doctior, et factis sanctior fias, et maxime quam mundas habuerint cogitationes, quas moraliter diximus debere accipi per tabulas deauratas; quamque rectas intentiones, quas per bases argenteas, diligenter perscrutare: sicque in interiore tabernaculo tuo, et sub basibus, et in tabulis icones inscriptas habebis.
476Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0752D (auctor c.1140–1212)
Vergit itaque in tabernaculo paries iste ad austrum: quia, ut in nobis, qui Dei tabernaculum esse debemus, ordinatus sit motus mentis, necesse est ut, tam in volendo quam in nolendo, imitetur Spiritus sancti inspirationem; ut diligenter, inquam, quid ipse et quando velit vel nolit exquirat et in utroque eum obedienter sequi studeat, quatenus eius, ut iam dictum est, voluntatem nec fraudulenter praevenire, nec arroganter ei audeat contraire.
477Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0759D (auctor c.1140–1212)
Pulchritudine, propter aurum; specie, propter ligna setim; qui tam pulcher es in auro divinitatis, ut in te desiderent angeli prospicere: tam speciosus in lignis imputribilibus humanitatis, ut te speciosum forma prae filiis hominum propheta David asserat, quem unxit Deus Pater oleo laetitiae prae participibus tuis (ibid., 3) . CLIV. Hanc etiam arcam quatuor annulis immissi duo portant vectes; quia utramque Christi naturam, divinam videlicet et humanam, circumcisionis et praeputii praedicatores dictis quatuor evangelistarum instructi mundo nuntiant et manifestant.
478Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0760B (auctor c.1140–1212)
Quam nimirum veritatem una cum manna mansuetudinis, quae pertinet ad electos, et virga iustitiae, quae ad reprobos, huic de qua loquimur arcae tam reprobi quam electi plene videbunt inesse: quando impletum erit quod eadem in Evangelio arca et minatur, et pollicetur, dicens: Et ibunt hi (haud dubium quin reprobi) in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 26) . Igitur arcam illam, quae in Sancta sanctorum praefulget et terribilem nobis exhibet virga, et amabilem manna; et veritatem manna simul commendat et virga, quia ab aeterno simul, et in aeternum vera est filiorum Dei electio, et filiorum perditionis reprobatio; ut nec istos salvari, nec illos contingat damnari.
479Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0764C (auctor c.1140–1212)
Considerans itaque seipsum qui orat, talem se esse videat, tam scilicet proclivem ad vitia, tam invalidum ad virtutes, tam pigrum ad bonum, tam ad malum promptum, tantis etiam miseriis implicatum, tot denique tantisque peccatorum molibus oneratum: ut pro suis meritis nihil omnino debere se a Deo impetrare certissime sciat.
480Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0766A (auctor c.1140–1212)
Restat itaque nunc, ut iam de ipso tabernaculo, in quo tam diu demorati sumus, egrediamur, et quomodo ea quae extra sunt, secundum sensum duntaxat tropologicum, intelligi debeant intueamur: ita tamen, ut prius de operimentis illius veteris tabernaculi aliquid moraliter, prout capimus, loquamur.
481Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0767C (auctor c.1140–1212)
Sed sicut in secunda libri huius parte dictum est, nec cortinae, nec saga, nec pelles, de quibus tam multa iam diximus, oculo corporali in hac pictura nostra, quae iacet in plano, possunt videri; quia cortinae et sagis undique, ne appareant, ut in praecedentibus sufficienter ostensum est, teguntur; et saga sub tribus parietibus in plano picturae iacentibus, et sub tentorio, quod in pictura ad orientem iacet, quasi ex toto abscondantur, intelliguntur; et tectum parietum, ipsis parietibus in plano picturae iacentibus, omnino non videtur.
482Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0773C (auctor c.1140–1212)
Idcirco prius quidem isto, quo te instruxi, modo tam tabernaculum, quam quae intra illud esse debent, construe; sed tentorium per circuitum eius sollicite suspende, ut et bona prius in te per sollicitum exercitium aedifices, et eadem deinde per vitae circumspectionem providam conservare procures.
483Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0780C (auctor c.1140–1212)
Ideo post haec omnia in circuitu tabernaculi fideles, et sanctos tam clericos in omni gradu, quam laicos in utroque sexu depinximus; quia ut in nobis et acquiramus, et retineamus sanctae religionis exercitia, de bonis clericis, et laicis sumere debemus exempla.
484Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781D (auctor c.1140–1212)
Mundanus vero timor hominibus placere non quaerens, sed tamen displicere metuens, et ipse, quod non est, fingit, tam mendax in veritate neganda, quam fallax alter in falsitate tegenda.
485Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0785A (auctor c.1140–1212)
Moraliter itaque manus Moysi Aaron sustentat et Hur, quando praelatum quemlibet disertum et iustum tam in corripiendo, quam in parcendo et sublimis fortitudo humilitatis, et ardor temperat charitatis: ne vel per superbiam in corripiendo nimis rigidus, vel per teporem in parcendo nimium sit remissus.
486Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0786C (auctor c.1140–1212)
Haec autem feliciter erit gemina cordis tam consolatio, quam reprehensio: quae etiam per picturas, quae ex utraque tabernaculi parte, iuxta geminam hinc inde ignis, et nubis columnam sunt, figuraliter, ni fallor, accipi potest.
487Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0795D (auctor c.1140–1212)
Neque enim tibi vel quod fuit, transiit antiquum; vel quod erit, eveniet novum; sed utrumque tibi stat, inest tam quod iam est, quam quod necdum est.
488Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0797A (auctor c.1140–1212)
Caeterum a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur invisibilia tua; sempiterna quoque virtus tua, et divinitas (Rom. I, 20) . Et, o! quam mirabilis es, Domine Deus, in teipso, qui tam mirabilis videris esse a nobis, qui creatura mundi sumus, in his, quae a te facta sunt.
489Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0797A (auctor c.1140–1212)
O, inquam, mirabilis in teipso Creator, cuius tam mirabilia sunt creata!
490Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0814B (auctor c.1140–1212)
Perniciose foris tam diu moraris (Gen. XXVII, 22) , dum sic per moram et propter moram tuam paternae benedictionis haereditate privaris.
491Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0821C (auctor c.1140–1212)
Qui, etiam apud alienigenas, puteos tam diu fodere non cessas, donec aquam vivam reperias (Gen. XXVI, 19) . En tibi pax, domum mentis inhabitans vir simplex, o Iacob!
492Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0821D (auctor c.1140–1212)
Qui fratris cedens iracundiae, ad eius minas devitandas, natale solum deseris: et uno de iacentibus lapidibus capiti supposito, post solis occasum, in Bethel, in pace in idipsum dormis et requiescis: ubi etiam charitatis scalam usque ad coelos pertingentem, angelorumque per eam ascensum et descensum, Dominumque scalae contemplaris innixum (Gen. XXVIII, 5, 12) . Quam beatus es! Qui pro decora Rachele annis septem tam infatigabiliter servis: quos nimirum annos paucos tibi reddit amoris magnitudo (Gen. XXIX, 17, 20); et multiplici tandem actionis simul et contemplationis prole ditatus domum repetis paternam (Gen. XXX, 43) ; et, ne in eam duabus viis ingrediaris, ab angelo tactus in femore, uni ex toto innitendo claudus incedis (Gen. XXXII, 25) . Pax tibi, o innocens Ioseph!
493Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0815C (auctor c.1140–1212)
Miser, inquam, et miserabilis, qui tam ardenti, tamque foedo sorori tuae, primo quidem dulci; sed postea ex nomine amaro conglutinaris amore: ardenti usque ad tuam aegritudinem; foedo usque ad ipsius oppressionem.
494Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0817C (auctor c.1140–1212)
Sed haec interna dispositio tua tam occulta est, ut ipsas etiam malas voluntates, in quibus est, lateat; quae ideo suo se putant arbitrio dirigi, quia se sentiunt praeter coactionem proprio appetitu moveri.
495Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0825A (auctor c.1140–1212)
o bone fili boni patris, Tobia! (Tob. I, 2.) Et Tobia, qui tam devote, tam prompte in terra captivitatis vestrae Domino deservitis, devote ad Dominum, prompte ad proximum, flentes sedetis, dum recordamini Sion; In salicibus in medio eius suspendentes organa vestra (Psal. CXXXVI, 1, 2) , et suspirantes ad decoram civitatem Ierusalem: cuius portae ex sapphiro, et smaragdo aedificantur, et ex lapide pretioso: cuius murorum circuitus ex lapide candido: cuius plateae sternuntur auro mundo: per cuius omnes vicos cantatur laetitiae cantus, canticum scilicet cantici, quod est Alleluia (Tob. XIII, 21, 22) . Sed quorsum haec omnia?
496Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0826B (auctor c.1140–1212)
Procul dubio, ex incomprehensibili amoris dulcedine, quo nos tam gratuito, tamque stabiliter amplecti dignaris.
497Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0827B (auctor c.1140–1212)
Talem certe, Domine: talem, inquam, videris mihi exhibere te electis tuis, quibus te ostendis tam suavem et dulcem; tam quietum et amabilem; tam benignum et tractabilem; tam compatientem et sollicitum; tam hilarem et laetum; tam modestum et pacificum; tam misericordem et tranquillum; tam serenum et blandum; tam clementem et pium; tam bonum et iucundum; qui tibi tam tenaciter ab aeterno inhaerent, ut a te in aeternum nequeant avelli.
498Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0827D (auctor c.1140–1212)
Sentiat per poenitentiam, ostendat per confessionem: ut et semetipsum poenitendo arguat, et ore proprio confitendo dicat: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13) . Istam, Domine, ab eo vocem audire desiderasti; ideo tam clamose ad eum in propheta tuo clamasti; ut et ipse audiret vocem post tergum monentis, et tu post te audires ab eo hanc vocem magnae commotionis: Sed ecce repulisti, et destruxisti eum, Domine; iratus es et misertus es ei: commovisti David, et conturbasti eum: sana contritiones eius, quia commotus est (Psal. LIX, 3) . Appone, Domine, vulneri suo, quod tibi tam humiliter ostendit, efficax remedium et sufficientem medicinam; et responde ei per prophetam tuum: Dominus transtulit a te peccatum tuum, non morieris (II Reg. XII, 13) . Maria quoque Magdalena septem daemonibus, universis scilicet vitiis plena fuit; sed quantumlibet Pharisaeus exhorreat, quantumlibet improperet, plus apud eam pius, et mansuetus Iesus pascitur intus quam apud Pharisaeum foris (Luc. VII, 44) . Magis Mariae osculis et lacrymis delectatur quam ullis Simonis obsequiis.
499Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0828D (auctor c.1140–1212)
O mutatio dextrae Excelsi! (Psal. LXXVI, 2.) Et unde, Domine Deus tanta talisque, tam magna videlicet tamque subita in electis tuis mutatio vitae, nisi ex stabili beatae et beatificantis praedestinationis, qua eos diligis et eligis, eligis et diligis aeternitate?
500Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0837C (auctor c.1140–1212)
Ut enim de creatura interim taceam angelica, sensibili a te isto condito mundo, tam pulchra varietate tamque varia pulchritudine ornato, tam bona iucunditate tamque iucunda bonitate praedito: statim hominem, quem mundi eiusdem dominum et possessorem fore disponebas, ad imaginem et similitudinem tuam fecisti et factum in mundo posuisti: ei et omnia creata mundi ad serviendum subiiciens, et tibi in obedientia mandatorum tuorum servire praecipiens, ut et omnibus iure conditionis dominaretur, et tibi, a quo tam excellenter conditus est, voluntate libera et libertate voluntaria subiiceretur.