'tibi' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 131610 hits      Show next 500

1A episcopus, Responsiva eiusdem, 1; 2
Auctoritate apostolica moniti et venerabilium fratrum nostrorum cardinalium consilio roborati, per presentia tibi scripta mandamus quatinus F. Romanorum imperatori, salva sanctae tuae matris ecclesie ac eius pontificum reverentia et ordinis tui cautela, fidelitatem ex nostri licentia facere nullatenus dubites.
2Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0469D (auctor c.945–1004)
Tantum evangelicus sermo prodit quod si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te non audierit, dic Ecclesiae; quod si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 17).
3Abbo Floriacensis, Carmen acrostichum, 139; (auctor c.945–1004)
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTURNO Te felix atavis quoT coelo sidera lucenT Te dominum sibi Saxo Tulit, et Roma notaviT Orbis et ipse capit, solO contentus alumnO Virtutum titulis et Vir cognosceris actV Ac domitor patriae pAcis sectator in aulA Lumen ubique micans iubar Lucendo velut soL Ergo Dei sOlita reddEntur sanCta benignE Nec deeriT virtus omNis, qua grAtia culmeN Scandit eT occultiS - - - - vEnia causiS Certe nos Omnes tibi Caesar neScius et nunC Austrasios quae terra mAnet cereAlis opimA Et foecunda secu pollEt satis ubeRe glebaE Summis cara viriS ac saevis plena coloniS A patris imperio nonAbsit ismaelithA Rexit cum solers et Regnans induperatoR Nunc Auguste tuum poNam venerabile nomeN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTVRNO Solus enim regnans abSens, o Caesaris haereS Totus avo similis, si Te nova vita resignaT Rex fuit ille potens Romanae legis amatoR Omne decus patriae soliO prognatus avitO Tempora pacis erant, Tali dum iure vigereT Vir tantus quem sic dVxi describere versV Cur ergo nAtale tuum, Cur contrAhis et nunC Exulis in Bellis defErs pia deBita pompaE Dum vates Bonus opto Dari miraBilis istuD Expandes Opus, ipse mEum tractAbilis indE Caesar ut invictis sCuto minutuS et ex hoC Omnibus utilior, mirO datus ante triumphO Terribilis clemens tuTo diademate risiT Vultus avi patrisque tVi praeclarus amictV Rursus uterque fuit diRo sub tempore VictoR Nunc unum vivens digNum cum patre vocameN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TU CEDE COTURNO
4Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0423B (auctor c.945–1004)
Translatos Patris cineres Bene nomine dicti, Mandant Hesperiis et tibi, Sancte Dei.
5Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0429C (auctor c.945–1004)
Haec idcirco tuae sanctitati scribo, similibus similia conferens, quia in Sancti Martini Maiori monasterio tibi satis admodum vicino talia facta rumor innotuit, quae tuis rationibus possunt imputari, non quod malevolis assensum praebueris, sed quod inauditum nefas tua irrefragabili auctoritate corrigere neglexisti; siquidem, percurrentibus legatis e diversis mundi partibus, amatores sacrae religionis iudices convenire oportuit, eorum sententia determinare obiectiones criminis, et utrum iudicio iusto repulsam meruerit qui dicitur reus ante conspectum divinae maiestatis.
6Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0429D (auctor c.945–1004)
Idipsum etiam nostro privilegio inserendum credidi quod de sanctis manibus domni Gregorii nostra aetate papae sanctissimi sub auctoritate sancti Petri suscipere, quamvis indignus, emerui: quapropter, venerabilis in Christo, non declamatorie sed dispensatorie tibi persuadeo, quem plurimum diligo, ne credas subornatis testibus, ne credas derepente falsis fortasse criminationibus, quia et diabolus, ut bonos decipiat, aliquando in angelum lucis se transfigurat (II Cor.
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0432C (auctor c.945–1004)
Neutrum tamen firmas vires defensionis suggerit, maxime tibi qui incentor factus es vitiorum, ad hoc electus ut fieres magister virtutum.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0448A (auctor c.945–1004)
Et ideo, quoniam Stephanus abbas monasterii Sancti Marci quod constitutum iuxta muros Spolitanae civitatis esse dignoscitur, questus nobis est Massam Veneris in provincia Campaniae sitam territorio Minturnensi, quam ei beatae memoriae decessoris nostri Benedicti redditam praeceptione cognovimus, ab ecclesia nostra nunc indebite retineri; idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut, si manifeste ab ecclesiae nostrae hominibus detinetur, in iure eam praedicti monasterii sine aliqua mora vel altercatione restituas.
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0457D (auctor c.945–1004)
Ac ne forsitan in eo quod supra dixerat: Servus vocatus es, non sit tibi curae, sed et si potes liber fieri magis utere (Ibid., 21), sugillasse continentiam videretur, et in famulatum tradidisse nos coniugum, infert sententiam quae omnem cavillationem amputet: Pretio magno empti estis; nolite fieri servi hominum (Ibid.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0458C (auctor c.945–1004)
Si autem asserueris hoc de malis dictum esse coniugibus, et ego tibi breviter respondebo: Quae enim mihi incumbit necessitas venire in dubium utrum mala sit an bona futura quam duxero?
11Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0460B (auctor c.945–1004)
Si ergo talis fueris sacerdos, et talis fuerit doctrina tua et sermo tuus, pars tibi datur eorum quos correxeris, ut illorum meritum tua merces sit et illorum salus, tua gloria.
12Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0551A (auctor c.945–1004)
Cumque ingressus esset cum solo Vigilio, Antonina patritia, ut iacebat in lecto, videns eum dixit: Dic Domine Silveri Papa, quid fecimus tibi et Romanis, ut tu velles nos in manus Gothorum tradere?
13Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0551C (auctor c.945–1004)
Prius locutus sum male et insipienter, modo autem nullo modo tibi consentiam, ut revocem hominem haereticum et anathematizatum.
14Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0532B (auctor c.945–1004)
Comparationum gradum dicunt grammatici servire semper ablativo casui; sed in opusculis Augustini legi quod si rebus propositis eumdem casum comparativus iunxerit, extra ipsas res erit quod idem gradus intulerit, ut puta sint tres docti: si requiris quis eis doctior sit, quartum procul dubio tibi reddi cupis; sin per genitivum quis eorum sit doctior investigas, unum ex his tribus doctiorem scire desideras.
15Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0534C (auctor c.945–1004)
Vasta palus, piscosa nimis, sua dyndima pandit, Ut nova sint eremi claustra reperta tibi.
16Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0507B (auctor c.945–1004)
Postquam, a te, venerabilis Pater, digressus sum cum multa alacritate cordis, et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe ii cum quibus fraterna charitate detentus hospitando hactenus degi, pulsare manu sancti Desiderii, ut mirabilium patratoris Eadmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum Ecclesias non inutile monumentum.
17Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0513B (auctor c.945–1004)
Thesauros et divitias quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat, consumat tua insatiabilis aviditas; quoniam, etsi hoc corpus caducum et fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi nunquam tibi vel ad momentum suberit.
18Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0489D (auctor 1000)
Questi quoque sunt monachi abbatem suum terram tibi donationis concessisse sub praetextu fabricandae ecclesiae.
19Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0493D (auctor 1000)
« Volumus ut quidquid ecclesiae tuae ex redditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconibus ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere, et unicuique, ut meritum laboris exegerit.
20Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0504A (auctor 1000)
Nam nos non solum tibi, sed etiam omnibus, quod iustum legitimumque fuerit, parati sumus, Deo iuvante, per omnia custodire, tantum ut tu, quod lege praecipitur, facere non omittas.
21Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0504A (auctor 1000)
» Item, GREGORIUS CASTORIO notario et chartulario Ravennae (lib. VII, ep. 81, ind. 2): « Quantum credi tibi a nobis, et necessarias vides causas iniungi, tanto te magis strenuum debes et sollicitum exhibere.
22Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0723C (auctor fl. 923)
Eandem itaque ob gratiam faustissime noveris germane, tibi hancce dirigi pagellam, cum tam rara ne umquam penes me frustretur petitio, tum solamine omnium apud lectorem amicissimi, ut cara finetenus vice illam mittentis fungatur; quin etiam a deviis prudenti dextera relevetur.
23Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0726A (auctor fl. 923)
Gaudia quod radii Febo, tibi sint et honores, Cum fine in finem, clam quoque fine Deo.
24Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0725 (auctor fl. 923)
O pedagoge sacer meritis Aymoine piis radians Digneque sidereo decore: Perrogitat matites liniens Ore pedes digitosque tuos, Cernuus Abbo tuus iugiter Sume botros, tibi quos tua fert Vitis adhuc virides; rubeant Imbre tuo radiisque tuis, Continuo seris atque fodis Tu, celebrande, putas et eam Nuncque cupis, niteat pluviis Alterius, iubare alterius?
25Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0725 (auctor fl. 923)
Nam tibi palmes et uva manet.
26Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0725 (auctor fl. 923)
Floruit has mihi Parisius Nobilis urbs, veneranda nimis, Bella precans sua ferre tibi.
27Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0725 (auctor fl. 923)
Dic alacris salvata Deo Lutecia summo, Sic dudum vocitata, geris modo nomen ab urbe Isia, Danaum latae media regionis, Quae portu fulget cunctis venerabiliori; Hanc Argiva sitis celebrat peravara gazarum, Quod nothum species metaplasmi modo nomen O collega tibi, Lutecia, pingit honeste Nomine, Parisiusque novo taxaris ab orbe, Isiae quasi paris merito pollet tibi consors; Nam medio Sequanae recubans, culti quoque regni Francigenum, temet statuis per celsa canendo; Sum polis, ut regina micans omnes super urbes!
28Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0725D (auctor fl. 923)
Quisque cupiscit opes Francorum, te veneratur, Insula te gaudet, fluvius sua fert tibi giro Brachia, complexo muros, mulcentia circum Dextra tui pontes habitant tentoria limfae Levaque claudentes; horum hinc inde tutrices Cis urbem speculare falas, citra quoque flumen.
29Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0726D (auctor fl. 923)
Haec tibi nempe litaverunt libamina saevi: Septies aerias centum praeter iuniores Quamplures numero naves numerante carentes, Extat eas moris vulgo barcas resonare; Quis adeo fartus Sequanae gurges fuit altus Usque duas modicumque super leugas fugiendo, Ut mirareris, fluvius cui se daret antro, Nil parens; abies quoniam velaverat illum Ac quercus ulmique simul, madidae sed et alni ( An. 885.) Urbem quo tetigere quidem Titane secundo, Egregii Sigefredus adit pastoris ad aulam, Solo rex verbo, sociis tamen imperitabat, Vertice flexo ad pontificem sic inchoat ore: « O Gozline, tibi gregibusque tuis miserere, Ne pereas, nostris faveas dictis, rogitamus; Indulge siquidem, tantum transire quaeamus!
30Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0727A (auctor fl. 923)
Ut nobis, si forte tibi commissa fuissent Menia, quodque peregisses iustum tibi narras, Quid fore sancires?
31Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0727B (auctor fl. 923)
Toxica, ni tamen his precibus caedas, tibi tela Nostra ministrabunt castella die veniente, Decedente famis pestem, hoc peragentque quotannis.
32Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0728C (auctor fl. 923)
Non tibi nunc cererem vel apros bacchumque litavi?
33Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0728D (auctor fl. 923)
Haec iterum gestisne tibi poni?
34Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0733A (auctor fl. 923)
Hocce pius cernens praesul, clara lacrymando Voce vocat domini Salvatorisque parentem: Alma redemptoris genetrix mundique salutis, Stella maris fulgens cunctis praeclarior astris, Caede tuas praecibus clemens aures rogitantis; Si tibi me libeat missas umquam caelebrare, Impius atque ferox saevus crudelis et atrox, Captivos perimens, laqueo necis inretiatur!
35Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0733C (auctor fl. 923)
Cultorum miserere tui iam nata potentis; Gloria, laus et honor, radiansque decus tibi semper; Sit benedicta Dei mater sceptris in Iesu.
36Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0739A (auctor fl. 923)
Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis, Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum, Ne pigeat capta turri producere, quaeso, Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando Distentum variis tractum gazis tamen olim ( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.) Mi soboles, aliquis censere potest?
37Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0747A (auctor fl. 923)
Nomina, tunc ensem quorum perpessa fuisti, Nec vocitare prius, pigra o Burgundia bello, Nustria praecluibus thalamum nisi comeret altis Iam tibi consilio facilis, verum modo iam scis ( An. 887.) Inde revertentes prato sua castra reponunt. Iam dicto, templum Sancti velut ante colentes.
38Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0752B (auctor fl. 923)
Demon certe proprium tibi favit; Non tua mens procurat oves Christo tibi missas?
39Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0752C (auctor fl. 923)
Te maiora triumphasti quibus atque iugasti Regna tibi?
40Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0752C (auctor fl. 923)
Quippe supercilium Veneris quoque feda venustas, Ac vestis preciosae elatio te tibi tollunt!
41Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0752C (auctor fl. 923)
Afrodite adeo, saltem quo arcere parentes Haud valeas lecto, monachas Domino neque sacras; Vel quid naturam, siquidem tibi sat mulieres, Despicis, occurrant?
42Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0752D (auctor fl. 923)
Aurea sublimem mordet tibi fibula vestem; Efficis et calidam tyria carnem preciosa.
43Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0753 (auctor fl. 923)
Clerice, dipticas [tabellas] lateri ne dempseris umquam; Corcula [princeps ludi] labentis fugias ludi fore, ne te Laetetur foedus [obscenus] sandapila [baccaulus] neque toparcha [princeps unius loci i. diabolus erebi]; Machia [pugna] sit tibi, quo ierarchia [sacer principatus s. sit tibi festa tartari], necque cloaca Non enteca [pecunia] nec alogia [convivium], verum absida [lucida] tecum Commaneat, mentes acrimonia [vigor animi vel corporis industria] non quia mordet. Agoniteta [praeliator] tuus fiat ambasilla [venter], tui mens Ne uranium [celestem] praeter cromam [colorem] legat; is quia multis Esse deus solet; anodiam [medicinam] sectare gemellam. Sistere sincophanta [calumniator] verere, boba [vehemens robustus] tamen adsis. Gripphia [scriptura] te tangat, carchesia [vasa pastoralia], togaque crebro [vestis poetalis]. Grammaton [litterarum] sinteca [compositio] frequens sistat tibi longe, Absistat vero glauconia [caligo oculorum], criminis offa [massa]. Brathea blatta [auri lamina purpura] dehinc, enclitiva [inclinativa humilis], prosapiaque Militiae Christi per te nullatenus absint.
44Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0755 (auctor fl. 923)
Amphytappa laon [laicorum tapete undique villose populorum] extat, badanola [lectus in itinere] necnon; Effipiam [ornamentum decorum valde amant vestem putam vel gumfañ claram potionem per linteum] diamant, stragulam pariterque propomam Agagula [lenocinatio] caelebs aginat [fugat] pecudes nec ablundam [pateam]. Effipia et stragula praetexta est [C. vestis] aulica cura [palatina]. Utitur anabola [ornamentum muliebre] mulier, set abutitur ipsa. Convenit invalidis apozima [aqua cum variis cocta condimentis] nec ne placenta [pultis]. Cleronome Codrus [nobilis rhetor vel poeta] maneas unaque disertus [sis]; Cum fisco [saccus testiculorum] teneas yppos [equos]: uxorius [servator uxoris] haud sis. Nomine limphatici [dementis] careas, crisostomus [os aureum habens] ut sis. Aposicrarus ades [minister secretorum adesto], aforismos [breves sermones] os tibi servet. Basileus [rex] constes [sis], abstemius [sobrius], antigraphusque [cancellarius scriptor], Cosmographus [mundi descriptor], solumque tui catasscopus [explorator] esto. Gimnus, ab inlicitis, ne sisque biotticus [secularis mundanus] actor. Acrizimum [panem leviter fermentatum] celebres [frequentes], oroscopus [horarum inspector] esque [praecor] didasclus [magister]. Inque thoro amphyballum habeas [birrum undique villosum] effebus et absit [inberbis]. Canterus sit habunde tibi, sed amasius absit [qui ob turpitudinem amatur]. Cerritus [fumosus iracundus] caveas fore, perifrasticus [circumlocutivus] atque. Abbachus [tabula putoria] manui, niteatque teologus [divinus sermo] ori. Baccaulum [feretrum] fauste [feliciter propter] videas te ferre cloacae [fossae]; Prodigus, obliquus [distortus], monotaimus [luscus], subdotus, haud sis. Ludibrium vites, baratrum [infernum s. vites], sectare tropheum [laudem victoriae] Amphyteatra [loca spectaculi ubi pugnant gladiatores] procul tibi stent, egilopia [vulnera oculorum] necnon; Nam scrupulum generant ΨΙΧΗ, vexantque pupillas.
45Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0757 (auctor fl. 923)
Scandito analogium, crisis [aurum] nitet ore docentis; Declina birotum, [currum duarum rotarum coronam] bravium capito ac cliotedrum [sectam plectibilem]. Culleum [vas pice oblinitum] habe, diametra scias, [medietatem sperae, horologium loca exilii] ergastula nesci. Apponas emistichium [dimidium versum], cum distica [II. versus] sculpes [scribes]. Enoforo liba [vasi vinario], lotium [urinam] laxare suesce. Dilige tu xenodochium [domus qua pauperes colliguntur], zelotipiaque odi [odia]. Hinc acitabula [vas quo fertur acetum] doma tuum seu congia [mensuras] stringat. Pomerium [locus vacuus] curti, pomaria [viridiaria s. sunt pomis] congrua malis. Fulgeat ecclesiis ostrum, longe sit oletum. [stercus humanum] Praedia quala [corbes] tibi statuant, agitent flabra flogra. [venti virgas, viridiaria] Eminus ut [longe] gorgon [serpentis proprium] fugiat, pota [bibe] diamoron. [morittium] Sperne platon olon [lutum totum], sinposia, quatinus odon [via] Te lustret; temeson [medius sons] vigeas, si non potes insons. Lar tibi [penus], quo nectar fraglet [redoleat], lucarque [pecunia de lucis] nec absit. Gallonis [mercennarii] memor esto tui, ambro timeto cieri [elluo luxuriosus dissipator vocat]. Mulio [custos mulorum] strabo tuus [uuekus] neque sit, neque agoson inermis [provisor equorum] Abbaso [domus infirma] quo fuerit, sit hirudo [sanguisuga] frequens [assidua] comitata. Disparet [disiungat] ac validos intercapedo citatim [intervallum agiliter], Si qua virago [femina virilis animi] tuum penetret [intrat], reminiscere, doma [tectum]. Bule [consilium sermo] tegat Christi mentem tibi, gausape [mantile] mensam. Entole [mandatum] te comat, regesque baben [torques aurea cum gemmis.] proceresque. Abdomen minime superet corpus mage teche [mandatum]. Uranei [celestis] neotericus [novus], atque neofitus [novus in fide] haud sis Dogmatis ac fidei, iugiter sed priscus ab olim.
46Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0761 (auctor fl. 923)
Noveris, lector sive auditor, quicunque es mediocris loquacitatis dives, sed latinitatis indiges, hoc opusculum tibi nudo nuditer factum, ut qui per obscura doctorum commenta et homilias non intelligis Evangelia, saltem huic libello ab illis mutuato intendas vel legendo, vel audiendo.
47Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0775B (auctor fl. 923)
Unde profecto testimonium perhibet beatus Ioannes in Apocalypsi, dicens: « Locutus est ad me unus ex septem angelis dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam sponsam Agni (Apoc. XXI, 9) . Gaudeat ergo omnis plebs Christiana, quia vocata est et facta est sponsa Agni, hoc est Fili Dei.
48Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0762A (auctor fl. 923)
Cur vero sermones istos conscripserit vulgaveritque Abbo, causam affert in argumento sive praefatiuncula sermonibus praefixa, his verbis ad Lectorem: « Hoc opusculum tibi nudo, » etc.
49Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314C
Hibernenses dicunt: Sed Deo tuo gratulare nunc, quia tuae datae sunt tibi quatuor petitiones quas petisti.
50Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1314C
Secunda petitio est, ut quicunque hymnum qui tibi compositus est, in die exitus de corpore cantaverit, tu eius poenitentiam iudicaveris.
51Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1294A
Synodus Hibernensis: Aliis tibi opponentibus iubileum, respondebis: Annus iubileus de rebus venditis et commutatis ex cohaeredibus propriis ad homines catholicos est.
52Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0757 (auctor 1178-1201)
Deus te servet tuosque, et cui tantas gratias debeam sciant tum vivi, tum posteri, meque Tibi, domine perillustris Humili cultu et obsequio deditum vivere Dabam Hafniae, a.
53Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0015C (auctor fl. 1150)
Quis enim tuam considerans perfidiam vel dignum venia te iudicaret, qui abiectus Domino tuo, alienae servituti te subdidisti, et in spontaneam te deiiciens miseriam, collata tibi beneficia abiecisti?
54Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0015C (auctor fl. 1150)
Volens enim redemptor tuus te feliciter vivere, tria bona tibi proposuerat: Primum, innocentiam conditionis.
55Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016A (auctor fl. 1150)
Nonne videtur tibi artifex iste in apothecam hanc descendisse, quando dictum est Mariae ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Ibi artifex iste hoc unguentum confecit, quando Filius Dei totum suscepit quod erat hominis, et assumptae naturae plenitudo divinitatis corporaliter se infudit.
56Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017C (auctor fl. 1150)
Sed esto, pro voto tibi omnia respondeant, sis affluens divitiis, praeclarus scientia, praeditus honoribus, in his omnibus quaeso quid finaliter vis apprehendere, an salutem?
57Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0023B (auctor fl. 1150)
Non sint tibi haec infirma Dei tui occasio scandali, quae debent esse causa salutis, sicut olim in illis impiis factum est, qui eius mortalia contemnentes in faciem eius inspuerunt, lanceis pupugerunt, qui exclamaverunt dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem (Ioan. XIX) : quin potius adora humanatum, amplexare infirmum, patienti et despecto condole, pauperi et egeno studia humanitatis impende: omnia enim ista pro te suscepit, non pro se.
58Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0024B (auctor fl. 1150)
Unde dicitur: Confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII) . Et haec de formidolosis.
59Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025D (auctor fl. 1150)
Quid tibi potest esse animi recta sapienti, quando frater tuus hoc meditatur in oratione, hoc in lectione, hoc in opere, imo ubique locorum gemit cruentus vulnere quod tu iniuste ei inflixisti?
60Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0025D (auctor fl. 1150)
Et ego tibi sine tui iudicio illius ethnici versiculo respondebo: Quia omne animi vicium tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
61Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037B (auctor fl. 1150)
Sed quid si vanitatem tibi finem ponis, erras et te ipsum decipis, cum illis deputandus, qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, et ideo stulti facti sunt et defecerunt in vanitatibus suis (Rom. I) . Si autem per scientiam veritatem investigare conaris, in hoc etiam erras et teipsum decipis, et cum Pilato quaerens quid est veritas (Ioan. XVIII) , ipse tamen veritatem deprehendisti.
62Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037C (auctor fl. 1150)
Sed et si veram sapientiam, hoc est, sapientiam sanctam quaeris, melius hanc tibi revelabit exercitium orationis quam studium lectionis.
63Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0041C (auctor fl. 1150)
Vade et tu, peccator, quem accusat testimonium conscientiae, praepara cor tuum ad imbrem matutinum, ut reddat tibi annos quos comedit locusta, et brucus, rubigo et eruca.
64Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045B (auctor fl. 1150)
Proponit tibi sermo iste Christi humilitatem, ut cum ipsum humilem et despectum videris, despicias et tu quidquid hoc mundo videtur superbum et sublime.
65Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045B (auctor fl. 1150)
Proponit tibi infirma Christi, ut cum videris eum tantis vallatum infirmitatibus et miseriis, contemnas omnia mundi huius fortia, quae promittunt aliquam in se firmitatem.
66Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045B (auctor fl. 1150)
Proponit tibi sermo iste paupertatem Christi, ut cum videris eum vilibus pannis involvi, non habentem ubi reclinet caput suum, nec etiam dignum aestimatione iudices quidquid in hac vita amabile et iocundum possidetur.
67Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0046A (auctor fl. 1150)
Caetera verba quae sequuntur, in hac vita loquuntur tibi tantum ad consolationem, ne forte deficias in tribulationibus huius seculi, quia in futura vita melius illa cognosces, quando audiens ea vives in eis.
68Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0046A (auctor fl. 1150)
His verbis sermo Dei dictante divina sapientia tibi loquitur, et verbis quibusdam fallacibus repellis ea a corde tuo, ut eo ipso gravius iudicium portes, qui audiens verba Dei nolueris ea opere adimplere.
69Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047B (auctor fl. 1150)
Ecce sapientia Dei clamat, dicens: Plange, plange, resipisce, resipisce, et dicunt omnes: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? (Ioan. VI.) Vociferatur sapientia humana: Fruere voluptatibus, sequere desideria cordis tui; et dicunt omnes, quoniam bene. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII) . Quid tibi, o misera anima, in fluctibus vitae huius, vel ipsa vexatio non dat intellectum (Isa. XXVIII) , ubi non pax, non securitas, non ulla vitae certitudo?
70Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047D (auctor fl. 1150)
Vides, ni fallor, quam periculosum sit tibi his iactari fluctibus.
71Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0049B (auctor fl. 1150)
Nonne in conceptione quamdam butyri pinguedinem Christus homo videtur tibi accepisse, quando unctione charismatum unctus est prae participibus suis, quando vitulus ille saginatus in utero Virginis est praeparatus, ut filio prodigo redeunti de terra dissimilitudinis pingue convivium instauraret, et usque adeo pingue, ut omnes electos ad illud convivium invitatos sua pinguedine saginaret?
72Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0055B (auctor fl. 1150)
Nonne tibi videtur Verbum caro factum in his qui tantum Christiani nominis participes, omni studio vacant voluptatibus vitae huius, comessationibus et ebrietatibus, carnis illecebris, divitiis congregandis?
73Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0055C (auctor fl. 1150)
Nonne tibi videtur Verbum caro factum in his, qui de patrimonio Crucifixi viventes, exinde pascunt non pauperes sed canes, accipitres, histriones, et erogant illud in pravos usus et sacrilegos, quos verbis explicare inhonestum et audientibus forte scandalum inferret?
74Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0057B (auctor fl. 1150)
Econtra Christus habitans in domo tua, id est, in corde tuo, comites suos habet, qui sunt pax, pacientia, charitas, longanimitas, benignitas, bonitas, continentia, castitas, et caeterae virtutes quae testante Paulo ad fructum spiritus pertinent: quas si habueris, Christus in te habet mansionem, et cum istis tecum perseverat usque ad consummationem vitae, ut cui in praesenti vita tu parasti mansionem, ipse in futura tibi largiatur aeternam beatitudinem, quam nobis praestare dignetur Iesus Christus, Dominus noster, qui vivit et regnat, et coetera.
75Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059C (auctor fl. 1150)
Si quaeras a ratione quae Deo offerre debemus, respondet tibi, puram voluntatem, sanctam orationem, bonam actionem.
76Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0060D (auctor fl. 1150)
Dum enim psalmos vel alias orationes ore proferimus, ad hoc utique hoc facimus, ut interiorem hominem ad devotionem, ad charitatem, ad serviendum Deo excitemus, ac si diceremus ei: Surge qui dormis, intende tibi, et illuminabit te Christus.
77Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0061C (auctor fl. 1150)
Quod si finis inchoatae deliberationis tibi honestus, proximo utilis, Deo acceptus est, progredi expediens puta, sed cum ipse finis rei, tibi etiam honestum, proximo scandalum, Deo offensam parat, cessare in principio magis necessarium.
78Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0063D (auctor fl. 1150)
Quantam enim humilitatis formam tibi exhibuit, quando rex et regis filius formam servi accipiens semeptisum exinanivit?
79Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0065C (auctor fl. 1150)
Unde, vir bone, qui posuisti manum ad aratrum, et iugum Domini suave et onus leve suscepisti, tibi, inquam, opus est pugna, si vis gaudere de innocentia.
80Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0071B (auctor fl. 1150)
Vel si hoc parvum munus aestimas, divitias gloriae suae omnes tibi proponit: imo donat secundum desideria cordis tui, ut eas in delitiis tuis possideas, dummodo timor eius semper maneat apud te, nec desistas iuste et pie vivendo illi militare.
81Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073A (auctor fl. 1150)
Sicut enim Psalmista dicit: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi (Psal. LXXV) . Quare potius cogitatio confitetur Deo quam sermo vel opus?
82Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073D (auctor fl. 1150)
Non sit tibi sermo communis cum infirmo de infirmitate spiritali, utpote cum avaro de divitiis, cum ambitioso de dignitate et honoribus, cum superbo de excellentia, cum eo qui rixas diligit de discordia, cum carnali de luxuria: neque cum guloso de mensae delitiis confabuleris.
83Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078A (auctor fl. 1150)
Esto quod tibi qui haec loqueris Christus dignitates plures, praebendas quatuor, Ecclesias forte septem indulserit, quas tamen contra statuta canonum, contra legem charitatis in tuam ipsius pernitiem obtines.
84Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078A (auctor fl. 1150)
Nunquid concessit tibi sellas picturatas, calcaria deaurata, frena sericis loris dependentia, et thalamos variis coloribus depictos?
85Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078A (auctor fl. 1150)
Nunquid indulsit tibi in avibus coeli ludere, pascere mimos et ioculatores, nutrire filios vel filias et concubinas, quarum non est numerus?
86Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0078B (auctor fl. 1150)
Ridiculum plane est si in ea aliquid tibi vendicare praesumas, sicut ridiculosum est si mulier, quae domi columba iulat, velit spolia cum milite dividere qui in bello fortiter expugnavit adversarium suum.
87Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0092A (auctor fl. 1150)
Cum flammam intueris, festina ad illam gloriam quae tibi in coelis praeparata est, largiente Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum.
88Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0093A (auctor fl. 1150)
O anima misera, quae tantum Dei gratiam in vacuum recipis, et Salvatorem tuum tibi oblatum male vivendo a te repellis, erubesce et confundere in temetipsa.
89Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0094A (auctor fl. 1150)
Nisi forte finem tibi statuas, alium redarguere falso inopinabili, caeterisque nugarum ineptiis proximum circumvenire, et sic statuas finem studii attigisse metam falsitatis.
90Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0095B (auctor fl. 1150)
Aliorum vero bona, quae manifesta tibi sunt, debes venerari et magna aestimare; et eorum mala, quae tibi occulta sunt, non debes iudicare, vel, si nota tibi fuerint, excusare charitatis affectu: ut sic ex consideratione tuae infirmitatis, quam manifeste intelligis, te iudices despectum et vilem, proximum vero tuum, propter manifesta bona quae in eo vides, semper iudices te meliorem; haec est iocundi illa facies et hilaris, quam Christo debemus ostendere.
91Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0100D (auctor fl. 1150)
Neminem iniusta operatione concusseris, nulli detrahendo calumniam intuleris, non alicui malum pro malo reddas, iniuriam tibi illatam in tribulatione gaudens patienter sustineas, benedic maledicentibus, ora pro persequentibus et calumniantibus, ut sis filius Patris tui qui in coelis est.
92Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0101B (auctor fl. 1150)
Omnia haec, o anima fidelis, in te invenies, omnia tibi possunt assignari.
93Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0108D (auctor fl. 1150)
Vere cum in honore esses, non intellexisti: quia cum in horto voluptatis omnia optata tibi succederent, ecce labor te cruciat, inedia macerat, servitus premit, dolor urit, periculum angustat, mors ad ultimum exterminat.
94Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0109C (auctor fl. 1150)
Sicut enim ros quandoque figura est peccati, sicut supra diximus, sic et in bona significatione accipitur, ut ibi: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam (Gen. XXVII) . De hac aqua tripartita prima humectat, secunda lavat, tertia inebriat.
95Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0117D (auctor fl. 1150)
Si munus est tibi consilii vel scientiae, ut nescias vitam tuam regere, transi ad secretarium domus istius, ut a viris perfectis accipias monita vitae.
96Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0121C (auctor fl. 1150)
Elige ergo tibi inter has virgas quam teneas, an velis inter amicos, an inter inimicos Dei computari?
97Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0124B (auctor fl. 1150)
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Hodiernae diei solennitas, fratres dilectissimi, Dominicae Annuntiationis vocabulo honoratur, quia salutis nostrae exordia hodie beatae Virgini creduntur denuntiata.
98Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0125B (auctor fl. 1150)
Suscipe ergo virgo Maria verbum, quod tibi a Domino per angelum transmissum est.
99Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0126B (auctor fl. 1150)
Unde etiam subiungitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
100Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0126B (auctor fl. 1150)
Sed si virtutem Altissimi Christum (qui, iuxta Apostolum, est Dei virtus et Dei sapientia) appellamus, cum ipse Dei Filius lux inaccessibilis, sol iustitiae, lucifer sive stella matutina appelletur, videtur potius debuisse dixisse: Virtus Altissimi illucebit tibi, quam obumbrabit: cum ea quae sunt lucida, magis claritatem quam umbram praestare soleant.
101Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0129C (auctor fl. 1150)
Ecce enim clamat lex naturae, quam Deus in corde hominis scripsit: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris, et non advertimus: legem Moysi abiicimus, Evangelii mandata non custodimus.
102Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130C (auctor fl. 1150)
Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Verbum quod audistis, fratres charissimi, Dominicae annunciationis continet historiam, in qua Verbum, quod erat in principio apud Deum, venturum in carne annunciatur, sicut Ioannes dicit: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Ioan. I) . Ipsum est illud verbum abbreviatum, quod fecit Dominus super terram, imo vere brevissimum.
103Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134A (auctor fl. 1150)
Neque enim ipse qui amor est, affectum amoris tibi ostenderet, nisi tu vicem dilectionis ei exhiberes.
104Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134C (auctor fl. 1150)
Sequitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
105Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0135D (auctor fl. 1150)
Quidam vir nobilis, et eius servus contumax in custodia tibi dati sunt hac lege, ut servum pane et aqua more servi, nobilem autem secundum dignitatem natalium suorum splendide procurares.
106Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0135D (auctor fl. 1150)
Quid respondebis ei, qui utrunque tibi commendavit?
107Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136A (auctor fl. 1150)
Et o utinam tibi sufficeret occidisse tantum virum et non illuderes mortuo, non saevires in extinctum, non infligeres vulnera vulneribus, quod faciunt omnes qui peccatum peccato adiiciunt.
108Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136B (auctor fl. 1150)
Si enim umbra Petri potuit suscitare mortuos (Act. V) , non poterit hoc ipsum facere umbra Christi? Certe si laborares infirmitate aliqua corporali, et mandaret tibi Hippocrates vel Galenus per clientulum suum abstinere a vino et saginatis, modicas oblationes sumere, libenter obedires pro consequenda sanitate corporis.
109Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136B (auctor fl. 1150)
Mandat tibi eadem Deus Pater per Christum suum, ut saneris in anima, et non exaudis: At magis oportebat Deo obedire, quam hominibus, sicut Petrus dicit (Act. V) . Ne dicas: volo sedere sub umbra Christi, sed non comparet deformitas vel ignominia passionis eius.
110Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136C (auctor fl. 1150)
Da eleemosynam necessitatem patienti, da, inquam, patienti: imo potius reserva tibi, quia in futuro centuplum accipies, et vitam aeternam possidebis.
111Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136C (auctor fl. 1150)
Si potens aliquis divitias multas tibi contulisset, et insurgerent in te inimici, qui propter tollendam pecuniam etiam vitam vellent auferre, et diceret tibi is, qui te ditavit: Commenda mihi pecuniam tuam, liberabo te ab hostibus, conservabo tibi vitam tuam, et pecuniam ad integrum resignabo, nonne multas gratias agens acquiesceres illi?
112Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136D (auctor fl. 1150)
Ecce bona temporalia accepisti a Christo, insurgat in te luxuria, partem illorum sibi vult vendicare, et vitam tibi auferre: hoc ipsum facit gula, comessationes et ebrietates appetendo: facit hoc superbia, luxum vestium et pompam secularem ambiendo.
113Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0136D (auctor fl. 1150)
Da ergo pauperi bona temporalia, imo Christo in paupere ea commenda, quo facto vitam conservasti tibi, et recipies ea in die necessitatis.
114Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0140D (auctor fl. 1150)
Istis membris anima mutilatur, quando nec sensus Deum quaerit, nec memoria recolit, nec voluntas appetit, nec ratio eligit, nec intellectus comprehendit, et sic anima misera, quam Deus tibi dedit sociam, ubicunque locorum fueris, si dormis, si vigilas, si ambulas, si sedes, contra te clamat volutata in suo sanguine quem tu effudisti.
115Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0141B (auctor fl. 1150)
Sed etiam ipse Moyses in deserto erigit tibi serpentem aeneum (Num. XXI) , quem si vis aspicere, recipies sanitatem, et ablutionem criminum tuorum, medicinam vulnerum, augmentum virtutum: et perfectae sanitati restitueris, si fideli mentis oculo velis illum intueri.
116Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194C (auctor fl. 1150)
Iam ipsa vexatio potest tibi dedisse intellectum, ut per experientiam sentias ficus malas, malas valde, quas conviva tuus hostis humani generis tibi apposuit, quarum gustu malum perversitatis expertus es in culpa, postmodum vero malum adversitatis in poena.
117Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194D (auctor fl. 1150)
Ecce mors in olla tibi oblata est, et non cognovisti.
118Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0194D (auctor fl. 1150)
Quanto prudentius filii prophetarum olim convivati sunt, qui dum sylvestres herbas amaritudine plenas in ollam concidissent, consilio Helisaei mortem, quam in olla invenerunt, admixtione farinae dulcoraverunt, usque adeo ut nihil amaritudinis apposita farina remaneret (IV Reg. IV) . An non etiam tibi mors in olla apposita est, quando suggestio venenata serpentis praemeditatione, quasi in olla decocta, praeceptum Dei tui praevaricari te fecit (Gen. II) ? Sed consilio Helisaei, videlicet Dei prohibentis ne de fructu ligni comederes, debueras hanc mortem admixtione farinae, id est subtili rationis examine temperasse, ut quodam modo dulcis tibi fieret dum victrix conscientia de hoste triumphato tentationi non consentiendo gauderet.
119Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0195A (auctor fl. 1150)
Sed iam tardum est consilium postquam corruisti, sed nec tamen adhuc obliviscitur tui misereri Deus, quoniam et in praesenti miseria, secundum tibi convivium praeparavit, et pro ligno vitae quo in paradiso voluptatis conservare debueras vitam temporalem, aliud quoddam lignum vitae tibi offert, cuius fructus longe melior, excellenter efficacior est, utpote cuius esu aeternam beatitudinem assequeris.
120Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0195D (auctor fl. 1150)
Plura sunt exempla talium, sed nunc tibi loquor, homo, qui vovisti votum Deo Iacob: dum contumeliis afficeris, dum vilibus pannis te indutum aspicis, dum pallet vigiliis vultus, dum ieiuniis corpus atteritur, placet ne convivium hoc ad quod Christus te invitavit?
121Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0198A (auctor fl. 1150)
Philosophus etiam mundi tuam tibi denuncians originem de te tuisque similibus dicit: Ignea vis illius est et coelestis origo, Seminibus (hoc est animabus) quantum non noxia corpora tardant , Defessique gravant artus moribundaque membra.
122Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0198B (auctor fl. 1150)
O utinam vel in hoc carcere constituta saperes et intelligeres, quia eo ipso quod in miseriis non subsistis, quod labore et dolore fatigaris, eo ipso, inquam, admoneris non tibi statuere hic manentem civitatem, sed futuram inquirere.
123Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0199A (auctor fl. 1150)
Vade ergo, o piger homo, non dico modo ad formicam, quae tamen in exemplum vitae homini proponitur, sed ad phoenicem avem Arabiae, quae natura mirabilis est, id est essentia singularis, haec dicet tibi quid te oporteat facere.
124Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0145C (auctor fl. 1150)
Hic siquidem est iustitia patriarcharum, hic constantia martyrum, hic omnium iustorum innocentia, qui laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni: Hic etiam magni illi peccatores, qui prophetas occiderunt, qui Christum pupugerunt, qui Ecclesiam Dei sunt persecuti: et omnes consecuti criminum suorum veniam, tibi quoque dant fidutiam veniae consequendae.
125Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149A (auctor fl. 1150)
Recole quam humilis, quam despectus Christus nascendo apparuit, et reddit tibi cantus iste sonum humilem.
126Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149B (auctor fl. 1150)
Recole quam mansuetum, quam pium verbo et opere se exhibuit, et reddit tibi sonum dulcem.
127Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0149B (auctor fl. 1150)
Si recolis qualiter contumeliis affectus, vulneribus confossus, coronatus spinis, et tandem cruci affixus, reddit tibi cantus iste sonum gravem.
128Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0152A (auctor fl. 1150)
Et cum in libro illo scripta sint lamentationes, carmen et vae, habet singulum istorum verba sua, quibus tibi loquitur, vel ad terrorem, vel ad correctionem, vel ad consolationem.
129Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154A (auctor fl. 1150)
Si ergo vis expeditus transire, ne forte demergat te tempestas huius aquae, vel absorbeat te profundum, fac tibi pontem de lignis levigatis, columnas in eo eriges, et utrinque impones illis latera, tabulata sternens desuper, et firmabis clavis, sicque consummabis eum.
130Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0165A (auctor fl. 1150)
Aristoteles etiam hanc habuit sapientiam, qui dum causas rerum omnium sapienter investigasset, ad causam supremam quae causa erat omnium causarum, inquirendo perveniens, dum causam illius causae supremae non inveniret dixit: O causa causarum fac me tibi acceptabilem.
131Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189A (auctor fl. 1150)
Et ecce tam honorabilis facta es in conspectu Dei, ut non solum te tam vilem redimere, sed etiam in sponsam sibi sociare voluerit, nisi forte tam pertinacis sis impudicitiae quod nuptiis eius et ferculis tibi praeparatis nolis delectari.
132Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189A (auctor fl. 1150)
In ipsa ergo desponsationis tuae die tibi tria fercula apponit Sponsus tuus, quorum primum est ablutio criminum, secundum aemulatio virtutum, tertium reparatio bonorum naturalium.
133Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189B (auctor fl. 1150)
Et ipse speciosus forma prae filiis hominum, ad hoc ut et tu speciosa sis te concupivit, et ne aliqua forte excuseris inopia iubet Sponsus de thesauris suis tibi proferri ornamenta, dicens: Cito proferte stolam primam et induite illam, et date anulum in manum eius, et calciamenta in pedes eius (Luc. XV) . Hic per anulum signaculum fidei, per calciamenta mortificationem carnis, per stolam primam, consolationem futurae repromissionis debemus accipere.
134Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0189D (auctor fl. 1150)
Ibi ergo oportet te ornatum quaerere, ut in mandatis Dei cognoscas qualiter vivendum, vel in via Dei ambulandum sit, quid tibi, quid Deo, quid proximo debeas, et omnino ea quae ad electionem et fugam pertinent, id est sive ad amorem virtutum, sive ad odium vitiorum.
135Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0200B (auctor fl. 1150)
Cum igitur arcus ille signum sit propitiationis, nonne colorem terrae divini consilii propitiatio sumpsisse tibi videtur, cum terram nostrae carnis et defectus mortalitatis nostrae induit, ut participatione miseriae nostrae miseriam nostram sanaret?
136Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0201D (auctor fl. 1150)
Malus est iste finis qui non consummatur, sed potius consumit, de quo dicitur, quia finis eorum interitus et gloria in confusionem (Philip. III) . O homo insensate, radix amaritudinis, vas contumeliae, inimica honestatis, ut quid tibi cordi est relinquere finem omnis consummationis, videlicet Christum, et torqueri ambitione, intumescere honoribus, negligere disciplinam, perdere castitatem?
137Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0202A (auctor fl. 1150)
Vellem ego merum quod tibi apponi praecipis non esset de vinea Aegypti, sed de vinea Sorech, vel certe de vinea Engaddi.
138Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0203B (auctor fl. 1150)
Ecce quod in nullo aliquo alio quod in te ipso, o Christiane, invenis, qui in filium Dei adoptatus regni haereditatem non quaeris a Deo tibi praeparatam, a Deo et repromissam, quin potius tibi ipsi factus adversarius hostem tuum foves et pascis, ipsum amas, illum sequeris, nec est aliquis tibi familiaris super illum.
139Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0206C (auctor fl. 1150)
Tolle lumen interius, hoc est, flammam charitatis, et lucerna tua cito extinguitur, et cum virginibus fatuis audire mereberis: Amen dico tibi, nescio te.
140Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0208A (auctor fl. 1150)
Sed unde tibi, homo insensate, radix peccatrix, haec infatuata sapientia, ut rei rationalis ductu postposito, bestiam imiteris?
141Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0208A (auctor fl. 1150)
Statue tibi hominem exsulem a patria, viam ignorantem, nonne tibi abusivum videbit, si relicto tramite, quem vir sapiens ei indicaverit, pecudum et bestiarum invia comitetur?
142Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222A (auctor fl. 1150)
Certe, si absque appetitu cibum corporalem accipias, magis detrimentum quam nutrimentum tibi acquiris, eo quod superflue infusum aut noxium fiet aut iniucundum.
143Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222A (auctor fl. 1150)
Tibi ergo loquar nunc, o anima mea misera, quae in domo orationis, imo inter orandum, tot turpia, tot curiosa, tot vana cogitasti, quid respondebis Deo tuo cum tecum ponet rationem, quod opus suum feceris fraudulenter?
144Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0223A (auctor fl. 1150)
Si in domo orationis es, ora: si meritis tuis exigentibus foris es, pulsa ad portas domus huius, et aperientur tibi.
145Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0227A (auctor fl. 1150)
Mensa vero huius domus est sacra Scriptura, de qua Salomon ait: Sedisti ad mensam divitis, diligenter attende quae apponuntur tibi, ut et tu similia praepares (Eccli. XXXI) . Haec est mensa veteris tabernaculi super quam duodecim panes propositionis ponebantur, quibus sacerdotes et eorum filii reficiebantur (Lev. XXIV) . Duodecim illi panes apostoli fuerunt et caeteri viri apostolici, qui in mensa divinae Scripturae meditati sunt die ac nocte, caeterisque Ecclesiae filiis verbum vitae ministraverunt, cibantes illos pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potantes illos.
146Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0228B (auctor fl. 1150)
Tu quoque, qui coelesti regi militas, tua signa tecum portare debes, ut sit tibi pro aquila eminentia charitatis, pro leone fortitudo operis, pro rosa patientia tribulationis, pro lilio candor castitatis, pro lunula perseverantia perfectionis.
147Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0229A (auctor fl. 1150)
Horae vocales sunt septem, quae in Ecclesiis Dei singulis diebus decantantur, de quibus dicitur: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII) . Horae reales sunt, quae bonis operibus non verbis decantantur, ut largitio eleemosynae, peregrinorum susceptio, vestire nudum, visitare infirmum, sepelire mortuum, et his similia.
148Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0230A (auctor fl. 1150)
Per carnis enim concupiscentiam in flumine vitiorum enutriti, cum adulti fuerint, non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulare incipiunt, et vias suas malas relinquentes, ad filios Israel, id est ad videntes Deum redire cupiunt: attendentes enim in quos fines seculorum, hoc est, fines secularitatis deveniunt, quasi in se ipsos invectiva facientes, voce prophetica exclamant, dicentes: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis, (Psal. CXXXVI) , de filia Babylonis, hoc est, de voluptate carnis, conqueruntur dicentes ei: Beatus est qui dignam recompensationem tibi exhibuerit, ut sicut tu spiritum in carne mortificasti, sic et tu per spiritum in carne mortificeris.
149Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0237A (auctor fl. 1150)
Pro vitio virtus crimina saepe tulit. (OVID.) In omni ergo sacrificio tuo sal offeras, hoc est discretionem habeas, sicut praecipit tibi Dominus (Levit. II) , ne si onera importabilia alligaveris citius oneri succumbas: aut si inutiles collegeris lentiscas, et desidiosus fias sicut in Apocalypsi legitur: Utinam calidus esses, aut frigidus: sed quia neque calidus es neque frigidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III) . Post discretionem sequitur devotio in oratione, compassio in proximi infirmitate, devotio quantum ad Deum, compassio quantum ad proximum, mansuetudo quantum ad te ipsum.
150Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0249A (auctor fl. 1150)
Tu ergo qui vis esse activus, sed non potes primum genus activae vitae attingere, quia supra te est, neque tertium, quia amarum est, saltem medium, quod curiosum diximus, velis attentare, et cum beato Iob esto oculus caeco, pes claudo, pater pauperum, consolator pupillorum (Iob XXIII) . Vide si Christum peregrinum compulisti intrare, si caecum mendicantem iuxta viam misericorditer respexisti, si vulneratum qui incidit in latrones cum sacerdote et levita non praeteristi, si in curam illius erogasti denarios: quia haec sunt infirma Christi membra per quae Deus vult tibi operari salutem, et illis per te impendi consolationem.
151Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0250A (auctor fl. 1150)
Quem modum contemplandi etiam philosophi gentium habuerunt, sicut Aristoteles qui in theologia sua causas rerum, imo causarum causas investigans, unam causam supremam reperit, cuius nulla alia causa, sed ipsa omnium causarum causa fuerat, de qua idem dixit: O causa causarum, fac me tibi acceptabilem.
152Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0252C (auctor fl. 1150)
Nonne ab his omnibus immunis tibi videbitur Maria?
153Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0253A (auctor fl. 1150)
Multo magis tamen fiet tibi mirabile, si huius castelli incolas velis advertere, Martham scilicet et Mariam.
154Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0254C (auctor fl. 1150)
Attende ergo, homo ambitiose, homo superbe, quam digne Salomonis tibi praeiudicet sententia, ut videlicet puer pauper et sapiens, id est quilibet innocens pauper spiritu et pacificus, de carcere subiectionis et cathenis obedientiae egrediatur ad regnum praelationis, vel potius ad regnum consummatae virtutis, cum tu in regno virtutum natus per regenerationem, sponte deiectus consumaris inopia vitiorum.
155Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0259C (auctor fl. 1150)
Nunc ergo age tu qui in tantis beatae Virginis respiras beneficiis, ad ipsam vota tua et desideria converte, et dulce sit tibi sub umbra illius arboris quiescere, quia hactenus longo itinere pravae conversationis laborasti.
156Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0262C (auctor fl. 1150)
Tu ergo terra infructuosa et sterilis, homo, inquam, peccator, vel sero ad fructum te praepara, boves istos arantes libenter suscipere, et audi vocem speculatorum tuorum dicentium tibi: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius tanquam flos foeni (Isa. XL) . Non iam delectet te flos terrenae prosperitatis, non viriditas fallacis iuventutis, non amoenitas dignitatis huius seculi, quae omnia frequenter accedunt potius ad cumulum damnationis quam ad fructum salutis.
157Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0262D (auctor fl. 1150)
Quod si sub flore isto venenum quandoque expertus es, cave tibi, et sollicitus esto ne quid deterius contingat, quia et pisciculi curiosius escas declinant, in quibus quandoque fallacis hami cauterium deprehenderunt.
158Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0263A (auctor fl. 1150)
Nonne recte navi huic videntur tibi comparari, qui in voluptatibus huius vitae consummati sunt, et hanc partem suam aestimaverunt uti delitiis, et frui bonis, non cogitantes indicium mortis et adventum gloriae magni Dei?
159Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0265A (auctor fl. 1150)
Et ecce animal dat tibi peccati vetustatem, mortale poenae necessitatem, rationale coelestem dignitatem.
160Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266A (auctor fl. 1150)
Si non recolis primum vae, quod per Evam damnata est humana posteritas, suggerit tibi illud languor corruptionis corporeae.
161Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266B (auctor fl. 1150)
Vis ergo, o peccator, audire Mariam tibi repromissam?
162Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266B (auctor fl. 1150)
Recole virgam Iesse de qua Esaias loquitur (Isa. II) , et ecce in ea promittitur tibi nativitas Mariae.
163Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266B (auctor fl. 1150)
Recole arcam testamenti, quae operiebatur auro purissimo (Exod. XXXVII) , et in ea figuratur tibi Mariae virginitas.
164Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266B (auctor fl. 1150)
Recole florentem amygdalum, de qua Salomon loquitur, et ibi tibi significatur Mariae foecunditas.
165Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266C (auctor fl. 1150)
Recole ferculum Salomonis, cuius columnae argenteae, reclinatorium aureum, ascensus purpureus (Cant. III) , et ibi ostenditur tibi Mariae regalis dignitas.
166Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0268A (auctor fl. 1150)
Campi siquidem mentes humiles, et a tumore secularis conversationis metu divini iudicii adaequatae intelliguntur, ut ibi: Ascendunt montes et descendunt campi, in locum quem fundasti eis (Psal. CIII) . Sed forte in campo isto nondum apparuisti, eo quod in tenebris peccatorum sis usque adhuc, et lumen iusticiae non illuxit tibi.
167Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0269C (auctor fl. 1150)
Umbra illius platani nihil aliud confidentius accipitur, quam incarnatio Verbi de qua dicitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I.) . Si enim umbrae naturam enucleatius inspiciamus, ex lumine et corpore efficitur.
168Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0270D (auctor fl. 1150)
Unde Psalmista ex persona eius: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea (Psal. XXI) . Post resurrectionem vero tanquam crystallus firmatus et solidatus fuit, eo quod impassibilis et immortalis, sicut David propheta dicit: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX) . Unde Ezechiel propheta ipsum appellat firmamentum, et crystalli speciem dicit habere, ubi sic loquitur: Super capita quatuor animalium similitudo firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis extendit super capita ipsorum quatuor (Ezech. I.) Luminaria vero huius firmamenti omnes sancti sunt, qui in eo sunt fundati.
169Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0278C (auctor fl. 1150)
Est ibi forsitan aliquid tibi admodum utile, quoniam scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccl. I) . Hoc probatae monetae denario filius ille prodigus, qui dissipaverat bona sua vivendo luxuriose, defraudatam pecuniam patri suo restauravit, dicens: Pater, peccavi in coelum et coram te, et non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis (Luc. XV) . Hunc denarium doloris repone in marsupio conscientiae tuae, hunc foris ostende per studium, intus per affectum, et a te ipso tormentis et cruciatibus exige, quod de commissa pecunia Domino tuo defraudasti.
170Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0278D (auctor fl. 1150)
Et in hoc praecipue divinae legis tibi commendatur utilitas, ut ipsum qui docet illum tecum habeas commorantem.
171Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0278D (auctor fl. 1150)
Quod si diligenter velis intueri, triplici via tibi divinae legis commendatur utilitas, scilicet per zelum, studium et affectum.
172Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0279B (auctor fl. 1150)
Utile tibi erat, ut iuxta mandatum Domini sumeres librum istum et devorares illum, ut faceret amaricare ventrem tuum, et in ore tuo fieret dulcis tanquam mel (Apoc. X) . Sumere certe debueras librum divinae legis, et sancta meditatione devorare illum, ut in ore memoriae dulcis fieret dum ventrem infirmae conscientiae ad amaritudinem compunctionis provocaret.
173Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0280B (auctor fl. 1150)
Sic et ille qui dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII) . Isti comparantur a Ioanne ligno afferenti fructum, cuius folia sunt ad sanitatem gentium: Ostendit, inquit, mihi flumen aquae vivae splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
174Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0280D (auctor fl. 1150)
Facies utique, quia tibi alligatus est charitatis vinculo: nec, te praesente, corruere potest, nisi tu cum eo corruas, maxime si potes eum sustinere.
175Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0281B (auctor fl. 1150)
Nam si angeli dicerent archangelis, throni dominationibus, aut certe cherubin ad seraphin: Non tibi obediemus, nolumus te praeesse nobis, putasne placeret summae illi maiestati?
176Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0285C (auctor fl. 1150)
Trahat te sursum signaculum naturae, quia ad imaginem Dei factus es: trahat te sursum commissum fidei, quae in specie bona invisibilia tibi repromittit.
177Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0285D (auctor fl. 1150)
Si haec omnia te non movent, respice ad corpus tuum fragile, vas luteum, dicet enim tibi quid te oporteat facere.
178Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0286D (auctor fl. 1150)
Sane affectus devotionis oculus animae est, quo ad Deum respicere debet, de quo dicitur: Melius est tibi cum uno oculo intrare ad vitam, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Matth. V) . Imo potius duo sunt animae oculi, videlicet intellectus, et affectus, quorum altero, id est intellectu Deum videre debet per cognitionem, altero, id est affectu, per devotionem.
179Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0290C (auctor fl. 1150)
Audi quid tibi praecipitur (Exod. XXIII) : Si videris bovem aut asinum fratris tui cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
180Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0290D (auctor fl. 1150)
Sed nec aliter tu offerre potes sacrificium Deo gratuitum, cum etiam alio loco (Deut. XVII) praecipiatur tibi: Non offeres Domino Deo bovem, et ovem habentem maculam, aut quippiam alterius vitii: est enim abominatio Domini.
181Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0290D (auctor fl. 1150)
Si ergo dum tibi innocens in oculis tuis videris, alienum servum in anima tua iudicare praesumis, iam ovem habentem maculam, id est innocentiam tuam offers Domino in sacrificium, et te reum trangressionis constituens, in ipsa tua oblatione facis te poenae obligatum.
182Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294B (auctor fl. 1150)
Quandoque etenim tibi divitias facis, o homo . . . . . . quandoque sibi.
183Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294B (auctor fl. 1150)
Et tibi quidem divitias facis, quandoque cupiditate sive avaritia dominante per omnia illicita te distrahit, ut vel si gloria domus tuae eo stimulante multiplicari possit, ut animam in divitiarum vanitate, quasi incarnatam, totam possideat, quam absque divitiis forsitan ad suum Creatorem quandoque respirare existimat.
184Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294B (auctor fl. 1150)
Has divitias tibi congregas, ut tuae delectationi in illis per omnia satisfacias.
185Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0294C (auctor fl. 1150)
Et haec omnia ad hunc finem tendunt, ut cum interieris non sumas omnia, neque descendat tecum gloria tua: quin potius omni virtutum fructu destitutum, portionem tibi destinet cum descendentibus in lacum, ubi absque spe liberationis possideat, absque remedio suppliciis afficiat: sicque fiat, ut iam tibi non faciat divitias ad consolationem, sed sibi ad maliciae suae qualemcunque executionem.
186Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211; (auctor fl. 1150)
Quo ego vocis tuae classico excitatus, licet minime a provincia hac suscipienda abhorrerem, ut qui una alteraque libri pagina, accuratius perlecta, tanquam leonem (ut aiunt) ex unguibus agnoscens, me operae pretium hic facturum indicabat, tamen ita animo confirmatus sum, ut nullius neque sumptus neque sudoris exantlandi laboris ratione deterritus, hoc officium suscipere decreverim, quo et tibi gratificarer, et veterum authorum studiosis.
187Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013 (auctor fl. 1150)
Quare tibi, observande pater, simul nostros qualescunque labores consecratos habe, simul ipsum Absalonem a calumniis ac sycophantiis tui nominis autoritate vindicandum suscipe.
188Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141; (auctor 947-1030)
In tabulis describe tui per singula cordis Quanta Deus tibi concessit, vel qualia misit.
189Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141; (auctor 947-1030)
Lac tibi sugenti dat nutrix induperatrix (4) Mundus adhuc puero dominum metatur et omnis (5) Congaudet, plaudit manibus, laetatur et optat (6) In regem sibi, mox concordi voce coronat.
190Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141; (auctor 947-1030)
Plurima sub pedibus tibi fortia regna iugavit (9).
191Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0775 (auctor 947-1030)
Lunaris pendere prius debet tua pelta (43); Insuper apponas tibi loricamque trilicem.
192Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Quid tibi vis, rabies, tetris dignissima claustris (54)?
193Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0777 (auctor 947-1030)
Prospera si tibi sunt, non taedeat hoc reminisci (64), Rex regum temet quanto ditavit honore.
194Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0783 (auctor 947-1030)
Oratoris inest tibi, rex, concessa facultas (116).
195Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0785 (auctor 947-1030)
Pandere no moriens nos haec natura coegit (120) Immerito culpor, haec vi quia dicere cogor Quid tibi peccavi?
196Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0513B (auctor 969-988)
Virgo Maria tuus tibi praesul Adalbero munus.
197Adalbero Remensis, Epistolae, 137, 0518B (auctor 969-988)
Congratulamur tibi, dulcissime frater, pervasore atque hoste monasticae religionis, ad multorum salutem humanis rebus exempto.
198Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 79, 184; 1 (opus 1158-1170)
Quod in ecclesiam Heidenheimensem clericos reduxisti et nostra id petis auctoritate firmari, eo plurimum miramur atque dolemus, quo ex iniuncto tibi pontificatus officio te vigilantius oporteret religionem plantare, fovere ac conservare et non eradicare, disperdere et dissipare.
199Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1311B (auctor fl. 979)
Inter eosdem nempe libros Moralia in beato Iob edita, dulcedine dictorum allecti, subinde revolventes, quaedam tuo iussu teque praesente prima ex parte tibi excerpsi: unde tuo tam provocatus studio, quam etiam fultus consilio, quod prius sub arcano pectoris mei latebat, tali sum ordine conatus perficere, videlicet ut triginta quinque libros memorabilis papae Gregorii diligentia qua possem transcurrerem, et quaeque in eisdem libris de quibuslibet rebus magis necessaria reperissem, codice sub uno aggregata colligerem, atque singulas sententias capitulis praenotarem.
200Adalbertus Moguntinus, Epistolae, 172, 1340A (auctor 1111-1137)
Ad Dei misericordia Moguntinensis Ecclesiae archiepiscopus et apostolicae sedis legatus . . . in Christo fratri et coepiscopo H. Patherbrunensis Ecclesiae . . . Cognoscentes poenitentiam tuam . . . ac Dei misericordia, ut opus bonum quod in te coepit, indeclinabiliter conservare et consummare per ipsius gratiam studeas, de caetero fideliter in obedientia sanctae matris Ecclesiae perseverans, ex consilio et dispensatione fratrum nostrorum, in quorum conspectu de tua causa deliberavimus, infirmitati tuae indulgendum esse decrevimus, et pro temporis necessitate et propagandorum in Ecclesia tua fidelium Christi salute, episcopalis officii administrationem tibi concedimus, in quo domni nostri beatae memoriae papae Paschalis universalis Ecclesiae pontificis auctoritatem sequentes, et nihil novi tanquam ex nobis in Ecclesia Dei statuentes, quae tecum egit, et in quibus te restituit, rata habemus, et sub testimonio fratrum nostrorum episcoporum Coloniensis, Bavembergensis, Corbeiensisque abbatis facta praecipimus, ut apud te permaneant, sine malevolorum ac detractorum iniuriosa calumnia.
201Adalbertus Moguntinus, Epistolae, 172, 1340B (auctor 1111-1137)
Tibi autem fratri in Christi visceribus amplectendo, fraternae charitatis affectu consulimus, et auctoritate Dei et B. Petri et nostra iniungimus, ut fratres tuos paterna compassione nutrias, amplectaris, foveas, si qui infirmi et imbecilliores erunt, debita eis pietate condescendas, sicque tibi commissis ovibus studeas providere, ut in die Domini illud fidelium servorum Euge ovanter merearis audire.
202Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2; 7 (auctor -c.1150)
Petis nempe et indesinenter flagitas, ut dictaminum tibi precepta tradam et introductionum imitans modum epistolarum modos ostendam; rem quidem utilem, multo tamen difficilem, preclarum opus, sed grande onus, tui tamen amoris supplicatione conmotus leve mihi videtur tam pergrave onus.
203Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 3; 59 (auctor -c.1150)
Idcirco, amabilissime domne, tuam, ut dixi, amicitiam incomparabiliter expetens, has tibi litteras scripsi, orans et summa prece deposcens, ut, quid tibi super his placeat, quam cito rescribas.
204Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 4; 14 (auctor -c.1150)
Hoc unum tamen pretereundum non puto summam mihi cum illo esse officiorum familiarium societatem, que res tibi etiam minora merita plerumque commendat.
205Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 16 (auctor -c.1150)
Bonorum regum tibi iugis sit recordatio, malorum nequaquam assit oblivio.
206Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 30 (auctor -c.1150)
Noli me velut hominem, imperator, contempnere; Deum in nobis venerare, qui per nos tibi loquitur.
207Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 39 (auctor -c.1150)
Quapropter licet hec sint brevia, sana tamen mente tritura, ut per pauca, que suscipis, plurima in protentam proventionem suscipias et terrenum regnum tibi rerum [dispensator] stabiliat et perpetuum tribuat.
208Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 6; 11 (auctor -c.1150)
Summo enim labore, assiduoexercitio huius doctrine tibi est habenda perfectio; nam non credas esse quiddam materiale et corporale ut quidam stulti, qui tam leviter et suaviter hoc volunt adipisci velut electuarium.
209Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 10; 4 (auctor -c.1150)
Bone ergo rex, tue dignitatis est effrenatos refrenare ac superbos humiliare, quatenus recuperata sancte ecclesie preda totus clerus tibi servire ac pro te orare queat.
210Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 53 (auctor -c.1150)
Quod, cum ita sit, frater, ut diximus, et multorum doctorum luce clarius potes discere assertionibus, miror te prudentem virum sic dampnare, ut concordiam, virtutum altricem, fugias, discordie, viciorum seminatrici, inhereas et cum socio et amicissimo nostro Gerhardo, dudum tibi karissimo, nuper autem, nescio, qua de causa, exoso bellum geras, cum quo coniunctissime vixisti, cuius mihi fidem sepe laudasti, cuius constantiam inmensis preconiis extulisti, cuius animi munificentiam et liberalitatem coram multis sepissime predicasti.
211Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 71 (auctor -c.1150)
Quis enim Ciceroniana eloquentia sic habundans, quis sic Maroniana proprietate redundans, quis prime artis sic precepta eructat, quis Aristotelicas sic disputationes coniectat, quis tibi vini pocula sic propinat, quis ad quadrivii fastigia sic aspirat, quis ita affectat singula, ut post fidem universa?
212Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 72 (auctor -c.1150)
Denique mihi Latialis utcumque stridit camena, tibi Attica vernat eloquentia; attamen aliquibus intentionem meam aperire curabo; quia me in epistola tua obiurgasti longo transacto tempore me te non visisse ac ideo tibi videri me veterem amicitiam deseruisse, paucis respondeo.
213Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0915B (auctor fl. 964)
Tuae non immemor piae petitionis, o charissima mater, tibi, ut rogasti, scribere studui.
214Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0915B (auctor fl. 964)
Novi enim ardorem animi tui erga Scripturas divinas, novi tibi inesse studium legendi, et implendi ea quae legis.
215Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0916B (auctor fl. 964)
Mente solerti pertracta, ne hoc agas, unde tuo coelesti sponso displiceas, quia ipse tibi, si bene, ut coepisti, perseveraveris, inauditam laetitiam, invisum gaudium cum caeteris condonabit sanctis, Paulo apostolo affirmante, qui dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; quae praeparavit diligentibus se Deus (I Cor. II, 9).
216Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0918D (auctor fl. 964)
Ut autem quam magna sit haec virtus agnoscas, miraculum tibi ad memoriam revocabo.
217Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920C (auctor fl. 964)
Huius vero sanctissimi monachi continentiam tibi scripsi, ne ipsa tibi virtus gravis videretur, ut cognosceres quantum ab antiquis vel modernis quibusdam Patribus distemus.
218Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0921A (auctor fl. 964)
Suadebat autem ei animus suus dicendo: Tolle tibi unum cucumerem, et manduca.
219Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0921D (auctor fl. 964)
Propterea vero, o sanctissima mater, haec tibi de Piore monacho scripsi, ut perfecte scires, quod continentia etiam in visu sit necessaria.
220Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0921D (auctor fl. 964)
Non sit tibi cura videndi tuos propinquos vel amicos, quos in saeculo reliquisti, et per illorum curam tua oratio, tuaeque lacrymae non minuantur, ne cum uxore Loth retro respiciendo in salis convertaris statuam.
221Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0922D (auctor fl. 964)
Ut ergo tibi virtus taciturnitatis placeat, audi adhuc, quid Zacharias de ipsa interrogatus respondeat: dixit abbas Pastor, quia interrogavit Moyses fratrem Zachariam dicens, quid vides?
222Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0923A (auctor fl. 964)
Hora autem mortis eius sedens abbas Isidorus respexit in coelum et dixit: Laetare, fili Zacharia, quia apertae sunt tibi ianuae regni coelorum.
223Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0923A (auctor fl. 964)
Ut ergo et tibi aperiantur, ama tacere, dilige silere.
224Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0924C (auctor fl. 964)
Audiens autem haec senex, contristatus est et dixit: Siquidem patres et magni viri bene tibi imposuerunt onera, quibus gravaris; sed si me parvulum audire volueris, cito invenies requiem.
225Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925B (auctor fl. 964)
Maxima autem in cura fuit, haec tibi scribere, religiosissima mater, ut ab utroque periculo te immunem custodias, videlicet ut curam corporis non Dei servitio praeponas: et rursus, ut Dei servitium explere queas, corporis necessaria illi ministrare non negligas.
226Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925C (auctor fl. 964)
Idcirco tuam, o mater, charitatem hortor, ut quidquid agis, id est, vel silentium teneas, vel abstinentiam facias, vel nuditatem ames, vel vigilias furtivas inquiras, omnia pro Dei amore fac, et cum lacrymis; si lacrymae non occurrunt, adsit tibi salutaris compunctio, ita duntaxat, ut cum discretione, de qua supra dictum est, facias, ut per te non scandalizentur aliae, sed potius aedificentur.
227Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925D (auctor fl. 964)
Simus ergo in omni opere nostro compuncti, ut possimus Domino cum Psalmista dicere: Holocausta medullata offerimus tibi.
228Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0928B (auctor fl. 964)
Non ideo haec tibi scribo, ut de te suspicer talia; sed ut pleniter et lucide scias, qualis compunctio esse debeat.
229Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0928B (auctor fl. 964)
Et quia tibi iam manifestata est compunctionis virtus, restat ut modus orandi pandatur.
230Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0928C (auctor fl. 964)
Non ideo hoc tibi scripsi, ut tu ita facere tentes; sed ut affectum, et studium, quod ille per solam noctem, vel etiam per totum tempus habebat, tu vel in regularibus horis, habere studeas, et sic stes in oratione, ut mens tua concordet voci tuae.
231Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930B (auctor fl. 964)
Si te delectat balneorum usus, veniat tibi ad memoriam beatus Iacobus frater Domini, qui primus post apostolos Ierosolymorum rexit Ecclesiam, de quo Iosephus narrat, quod nunquam carnem comederit, nec balneo usus fuerit unquam, nec lineis vestibus fuerit indutus, non caput suum secundum consuetudinem gentis suae oleo unxerit.
232Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930B (auctor fl. 964)
Si in delectationem tibi deliciae veniunt, propone ante oculos tuos Ioannem Baptistam, qui fuit in utero matris suae sanctificatus, et de quo Dominus Iesus dixit, quod maior illo inter natos mulierum non surrexit.
233Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930B (auctor fl. 964)
Si ei, qui in te peccat, qui tibi detrahit, aut maledicit, aut in aliquo laedit, non potes ignoscere, sicut vis, veniant ad memoriam quanta et qualia passus fuerit pro te Christus: pro te factus est homo, mortalis, corruptibilis, passibilis, qui erat immortalis, impassibilis.
234Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930D (auctor fl. 964)
Si tibi venerit voluntas vagandi, recole quod iam mortua es, quod crucifixa es.
235Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930D (auctor fl. 964)
Vide autem ne tu illi, aut ille tibi reviviscat: dic potius cum apostolo Paulo: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI, 14).
236Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0931B (auctor fl. 964)
Non est in his diu morandum, quia transmitto charitatem tuam ad latissimum campum divinarum Scripturarum, ut quod hic tibi cernis deesse, ibi solerter perquiras.
237Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0931C (auctor fl. 964)
Si haec ita sunt, o Deo dicata, necesse est tibi orandi legendique studium habere.
238Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932A (auctor fl. 964)
Hortor igitur, ut si vel infirmitas, vel alia contrarietas tibi accidet, quatenus perfecte valeas scire, qualiter tribulationes, omnesque infirmitates tolerare debeas, lectioni esto dedita.
239Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932B (auctor fl. 964)
Unam rem volo tibi de historia Tripartita narrare, quam subinde volo ut legas, et memoriae commendes.
240Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0932D (auctor fl. 964)
Stude ergo et tu similiter dicere, quando tibi infirmitas aut alia contrarietas evenit.
241Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933B (auctor fl. 964)
Tertio modo Deus hominem flagellat propter peccatum, sicut paralyticum, cui dixit: Remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2).
242Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0934A (auctor fl. 964)
Et quia sermo se intulit de venia peccatorum speranda, volo factum Theodosii imperatoris tibi ad memoriam adducere, per quod et ad sperandam peccatorum veniam mens tua sublevetur, et ad lacrymarum fluentiam proferendam cor tuum compungatur.
243Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0935D (auctor fl. 964)
Rufinus vero: Curro, inquit, si tibi placet, et pontifici precibus persuadeo, ut solvatur vinculum, quo te ligavit.
244Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0937C (auctor fl. 964)
Haec enim Theodosii christianissimi principis, et beatissimi Ambrosii pontificis contentio sancta provocat hominem ad sperandum veniam peccatorum, ob quam maxime causam hanc sanctam contentionem tibi scribere studui.
245Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 27; 4 (auctor c.624-704)
In eadem quoque superiore planitie non parui aedificii ternae sunt fundatae celebres ecclesiae iuxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus caelesti laetificatus uisione et ualde pauefactus ad Dominum locutus ait: Bonum est nobis hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Heliae.
246Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 12 (auctor c.624-704)
Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore, quo ad expeditionem faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum, in qua supra memorata marmorea extat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: (Me tibi, Georgio confessori, et meum commendo equum, et ut per orationum uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi perueniamus, et si tibi ita deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum optionem nostrae paruitatis, ego hunc meum, quem ualde amo, ippum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.
247Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 15 (auctor c.624-704)
Propterea hos tibi uiginti solidos auri adfero equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem.
248Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 18 (auctor c.624-704)
' Haec dicens X super XX solidos adiciens ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias et meum ad ambulandum resoluas equum.
249Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4; 23 (auctor c.624-704)
Hoc itaque iuxta id, quod desideras, totum auri pondus, uidelicet LX solidos, tibi munus offero, ippum quoque meum; quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi, licet inuisibilibus alligamentis uinculatum, condono, sed mox, ut credo, resoluendum per tuam in deo honorificentiam.
250Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0805A
In eadem quoque superiori platea, non parvi aedificii ternae fundatae sunt ecclesiae celebres, iuxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus coelesti laetificatus visione, et valde pavefactus, ad Dominum locutus, ait: Bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XVII) . Itaque supra memorati monasterii, et trium ecclesiarum aedificia cum cellulis monachorum, lapideo omnia circumveniuntur muro: ubi sanctus Arculfus una hospitatus est nocte in eiusdem sancti montis celsitudine.
251Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812A
Quidam homunculus saecularis Diospolim civitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo ad expeditionem faciendam multa populorum millia undique conveniebant collecta, illam accedens intravit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: Me tibi Georgio confessori et meum commendo equum, et ut per orationem virtutum tuarum ab universis bellorum atque morborum, aquarumque periculis liberati, ambo hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reversi perveniamus; et si tibi ita Deus misericors nostram reversionem donaverit prosperare secundum optionem nostrae parvitatis, ego hunc meum, quem valde amo, equum, ipsum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae assignaturus formulae.
252Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812C
Propterea hos tibi viginti solidos auri affero, equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conservasti diem.
253Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0812D
Haec dicens X super XX solidos adiiciens, ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias, et meum ad ambulandum resolvas equum.
254Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0813A
Hoc itaque iuxta id quod desideras, totum auri pondus, videlicet LX solidos tibi munus offero, ipsum quoque meum equum, quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi licet invisibilibus alligamentis vinculatum condono, sed mox, ut credo, resolvendum per tuam Deo honorificentiam.
255Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0735B
» Et post aliquod modicum intervallum fiducialius, agens, audet Sanctum interrogare, inquiens: « Nunquid in hac hora aliqua tibi formidabilis ostensa visio erat?
256Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0735C
» Sanctus tum sic profatur: « Sulphurea de coelo flamma super Romani iuris civitatem intra Italiae terminos sitam hac hora effusa est; triaque millia ferme virorum, excepto matrum, puerorumque numero, disperierunt: et antequam praesens annus [Add. absolvatur], Gallici nautae de Galliarum provinciis adventantes, haec eadem tibi enarrabunt.
257Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0739A
Sanctus tum supra memoratum ad se Lugbeum vocans silenter ad eum ait: « Qui nunc clamitat ultra fretum ipse est, de quo tibi prius dixeram longaevus viator; vade, et educ eum ad nos.
258Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0739A
» Post haec illius verba narratoris, idem Lugbeus Christi miles Sanctum seorsim coepit interrogare, dicens: « Quaeso mihi de his talibus narres propheticis revelationibus, quomodo si per visum tibi, an auditum, an alio hominibus incognito manifestantur modo?
259Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0739B
» Ad haec Sanctus: « De qua nunc, ait, inquiris, valde subtili re, nullatenus tibi quamlibet aliquam particulam intimare potero, nisi prius flexis genibus per nomen excelsi Dei mihi firmiter promittas, hoc te obscurissimum sacramentum nulli unquam hominum cunctis diebus vitae meae enarraturum.
260Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0740C
Quare hucusque te occultare conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur veneratio?
261Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0741C
Sanctus: Idcirco, ait, nolo tibi de illo tuo comite nocuo nunc manifestius aliquid edicere, ne eius crebra recordatio nimis te moestificet, donec veniat dies, qua eiusdem rei veritatem probabis.
262Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0742A
Quam ideo tibi diligenter commendo, quia de nostrae paternitatis regione est oriunda.
263Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0753D
» Broichanus e contra: « Non poteris, ait, nam ego ventum tibi contrarium facere, caliginemque umbrosam superinducere possum.
264Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0757B
Illa dehinc: Scio, ait, quia tibi impossibile non erit, ut ea quae vel difficilia, vel etiam impossibilia videntur, a Deo impetrata donentur.
265Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0761D
Commeneus Albus, in libro quem de virtutibus sancti Columbae scripsit, sic dixit, quod sanctus Columba de Aidano, et de posteris eius, et de regno suo prophetare coepit dicens: Indubitanter credo, o Aidane, quod nullus adversariorum tuorum tibi poterit resistere, donec prius fraudulentiam agas in me, et in posteros meos.
266Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0769A
Postera die Sanctus illum advocans asperius obiurgavit inquiens: De caetero praecavere debes, fili, ne quasi explorator coeleste lumen, quod tibi non est donatum inspicere coneris; quia te effugiet.
267Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0769B
Sed tibi hac vice propter me Dominus pepercit.
268Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0771C
Cui Sanctus hoc dedit responsum: Aliquem arcanum habeo sermusculum, quem si mihi firmiter promiseris, nemini ante meum denudare obitum, de meo egressu tibi aliquid manifestius intimare potero.
269Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0772C
Ecce tu homo cum sis, et rationabilem animam habeas, nullo modo scire de meo exitu potuisti, nisi quod tibi ego ipse nuper manifestavi; huic vero bruto et irrationabili animanti quoquomodo ipse Conditor voluit egressurum a se dominum manifeste revelavit [Forte, revelare]. Et haec dicens, moestum a se, revertentem equum benedixit ministratorem, et inde egrediens, et monticellum monasterio supereminentem ascendens, in vertice paululum stetit et stans ambas elevans palmas, suum benedixit coenobium inquiens: Huic loco, quamlibet angusto et vili, non tantum Scotorum reges cum populis, sed et barbararum et exterarum gentium regnatores cum plebibus sibi subiectis, grandem et non mediocrem conferent honorem.
270Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 1 (auctor 1068-1081)
Suscipe magne tui praesul munuscula servi, Quae tibi et ecclesiae fert pleno cordis amore Parva quidem sunt haec, et vix, me iudice, digna Quae possint oculis relegenda placere Catonis.
271Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 2 (auctor 1068-1081)
Nam cum rethoricis sermones floribus ornes, Cum tua lingua sacrae sit clavis bibliothecae Cum divina Patrum scrutere volumina cautis Indiculis, quid verba putem tibi balba valere?
272Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 4 (auctor 1068-1081)
Et confido etiam, quod commendatio scripti Carior inde tibi maneat, dum nil ibi fictum Externumque vides, sed quaevis pagina veram Ecclesiae laudem canit hystoriamque Bremensem.
273Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 8 (auctor 1068-1081)
Nempe tibi fateor, venerabilis et bone pastor, Si bene non potui, certe veracia scripsi, Testibus his utens, quibus haec notissima res est.
274Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 9 (auctor 1068-1081)
Nec mihi scribendo laudem vel munera quaero, Quippe placere tibi, reor hoc satis esse labori.
275Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 20 (auctor 1068-1081)
O Liemare pater, faveat tibi gratia Christi, Nosque tuae pecudes tibi corde et voce favemus.
276Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, ded.; 9 (auctor 1068-1081)
Tuo igitur, sanctissime praesul, examini audacter incepta committo: te iudicem simulque defensorem imploro, sciens tibi pro sapientia tua nichil dignum posse deferri: qui decurso mundanae prudentiae stadio, ad studium divinae philosophiae maiore gloria nunc ascendisti, terrena despiciens, et sola meditans celestia.
277Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, ded.; 13 (auctor 1068-1081)
Nobis propositum est non omnibus placere, sed tibi, pater, et ecclesiae tuae; difficillimum est enim invidis placere.
278Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, ded.; 14 (auctor 1068-1081)
Et quoniam sic emulorum cogit improbitas, fateor tibi, quibus ex pratis defloravi hoc sertum, ne dicar specie veri captasse mendacium: itaque de hiis quae scribo, aliqua per scedulas dispersa collegi, multa vero mutuavi de hystoriis et privilegiis Romanorum, pleraque omnia seniorum, quibus res nota est, traditione didici, testem habens veritatem, nichil de meo corde prophetari, nichil temere definiri; sed omnia quae positurus sum certis roborabo testimoniis, ut si michi non creditur, saltem auctoritati fides tribuatur.
279Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0606A (auctor 1068-1081)
Ceterum talis erat eloquentia eius usque in finem, ut si eum audires contionantem, facile tibi persuaderetur, omnia per illum fieri plena ratione magnaque auctoritate.
280Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0609B (auctor 1068-1081)
Quid tibi nunc, o venerabilis pater Adalberte, prosunt illa quae semper dilexisti, gloria mundi, populorum frequentia, elatio nobilitatis?
281Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0610A (auctor 1068-1081)
Cum quibus et nos veraciter possumus affirmare, tibi neminem deinceps comparem fore in clementia et largitate peregrinorum, in defensione sanctarum ecclesiarum et reverentia omnium clericorum, sive qui male potentium rapinas aut praesumptiones superborum ita persequatur; postremo qui in divinis humanisque prudenter disponendis paratior inveniatur ad omne consilium.
282Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0610A (auctor 1068-1081)
Illi enim tuum laudabile ingenium suis depravantes insidiis, a bono malum effecerant; ideoque oportet nos clementissimum orare Dominum, ut tibi indulgeat secundum multitudinem misericordiae suae, teque in aeterna beatitudine collocet, per merita omnium sanctorum suorum, quorum te patrocinio devote semper commendasti.
283Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0645B (auctor 1068-1081)
In qua re ne tibi aliqua signa dubietatis remaneant, in nomine Christi, qui est filius meus, tu recipe lumen oculorum tuorum.
284Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p1; 8 (auctor -1081)
Tuo igitur, sanctissime presul, examini audacter incepta committo, te iudicem simulque defensorem imploro, sciens tibi pro sapientia tua nihil dignum posse deferri, qui decurso mundanae prudentiae stadio ad studium divinae philosophiae maiore gloria nunc ascendisti, terrena despiciens et sola meditans celestia.
285Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p1; 11 (auctor -1081)
Nobis propositum est non omnibus placere, sed tibi, pater, et ecclesiae tuae.
286Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p1; 13 (auctor -1081)
Et quoniam sic aemulorum cogit improbitas, fateor tibi, quibus ex pratis defloravi hoc sertum, ne dicar specie veri captasse mendacium.
287Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXVIII; 6 (auctor -1081)
In qua re ne tibi aliqua signa dubietatis remaneant, in nomine Christi, qui est filius meus, tu recipe lumen oculorum tuorum'.
288Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXII; 11 (auctor -1081)
Ceterum talis erat eloquentia eius usque in finem, ut, si eum audires contionantem, facile tibi persuaderetur omnia per illum fieri plena ratione magnaque auctoritate.
289Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVI; 2 (auctor -1081)
Quid tibi nunc, o venerabilis pater Adalberte, prosunt illa, quae semper dilexisti, gloria mundi, populorum frequentia, elatio nobilitatis?
290Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVI; 7 (auctor -1081)
Cum quibus et nos veraciter possumus affirmare tibi neminem deinceps comparem fore in clementia et largitate peregrinorum, in defensione sanctarum ecclesiarum et reverentia omnium clericorum, sive qui male potentium rapinas aut presumptiones superborum ita persequatur, postremo qui in divinis humanisque prudenter disponendis paratior inveniatur ad omne consilium.
291Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXVI; 10 (auctor -1081)
Ideoque oportet nos clementissimum orare Dominum, ut tibi indulgeat 'secundum multitudinem misericordiae suae', teque in aeterna beatitudine collocet per merita omnium sanctorum suorum, quorum te patrocinio devote semper commendasti.
292Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Suscipe magne tui presul munuscula servi, Quae tibi et ecclesiae fert pleno cordis amore.
293Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Nam cum rethoricis sermones floribus ornes, Cum tua lingua sacrae sit clavis bibliothecae, Cum divina patrum scrutere volumina cautis Indiculis, quid verba putem tibi balba valere?
294Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Et confido etiam, quia commendatio scripti Carior inde [tibi] manet, dum nil ibi fictum Externumque vides, sed quaevis pagina veram Ecclesiae laudem canit hystoriamque Bremensem.
295Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Nempe tibi fateor, venerabilis et bone pastor, Si bene non potui, certe veracia scripsi, Testibus his utens, quibus haec notissima res est.
296Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Nec mihi scribendo laudem vel munera quaero, Quippe placere tibi, reor hoc satis esse labori.
297Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
O Liemare pater, faveat tibi gratia Christi, Nosque tuae pecudes tibi corde et voce favemus.
298Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p2; 14 (auctor fl. 1059)
Sit tibi semper gloria; Qui surgens cum victoria Sedes in Patris dextera Per sempiterna saecula.
299Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p6, p13; 1 (auctor fl. 1059)
Hostias tibi, quaesumus Domine, B. Domnii Pontificis et Martyris tui dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
300Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p20, p0; 7 (auctor fl. 1059)
Custodi tuos Servulos Canentes tibi modulos, Eisque Pater gloriam Efflagita perpetuam.
301Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0583B (auctor 1145-1221)
Unde, obsecro, unde hoc tibi ut maiorem quam sim me existimes, et ita tuo importunus factus es dilectori?
302Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0583D (auctor 1145-1221)
Tua te, fili, fallit opinio et nimis de me tua praesumit dilectio; nec interim tibi conferre poterit suppositio Liae quod optas de Rachelis obtutibus obtinere.
303Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0588C (auctor 1145-1221)
Caeterum quaestioni ultimae, quam tu ipse tibi proposuisti, satis sufficienter, ut arbitror, respondisti.
304Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0589C (auctor 1145-1221)
Si forte ad ea quae recta sunt mens tibi est tardior quam deberet, nihilominus exhortatio forte morbo remedium adhibebit.
305Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0591C (auctor 1145-1221)
Unde illi qui a iuventute sua asserebat se Dei mandata omnia custodisse dicit Dominus in Evangelio: Unum, inquit, tibi deest.
306Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0592D (auctor 1145-1221)
Vale in Domino semper, et sic vive ut et conscientia tua tibi interius perhibeat testimonium, et exterius valeas esse fratribus in exemplum.
307Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593B (auctor 1145-1221)
Et ideo de taedio notari te non metuis, quia tribuit tibi confidentiam internae conscientia charitatis.
308Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0594A (auctor 1145-1221)
Dum enim anima, quae ad Creatoris iniuriam innocentiam perdidit, per poenitentiam de seipsa iustitiam Deo facit, nonne videtur tibi per poenitentiam reparare innocentiam, cui sane multo gratius erat illam non descendisse de Hierusalem in Iericho, non in latrones incidisse, quam vulneratae a latronibus salutis remedia procurasse?
309Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0594C (auctor 1145-1221)
Tu igitur, charissime, cum festivitas huiusmodi ex amoris infusi beneficio laetificaverit tibi mentem, habe me solemnitatis internae consortem; nec bonum collatum tibi facias singulare, sed amici adhuc exterius mendicantis in tuis deliciis recordare.
310Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0595D (auctor 1145-1221)
Quod igitur tibi ex magno amore secretius dico vel scribo, vide ne per te fiat in propatulo.
311Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596A (auctor 1145-1221)
Utinam, fili mi, sit tibi mare mortuum quod fuit Israeli mare Rubrum, ut, dum tibi per illud liber transitus, duce gratia, datur, in eo cum suo Pharaone persequentes te Aegyptii submergantur!
312Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0596D (auctor 1145-1221)
Verum tibi considerandum est quae igni tuo fomenta adhibeas.
313Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597B (auctor 1145-1221)
Verumtamen propter hoc non irascar tibi, si volueris et potueris saepius rescribere mihi; quia revera ex frequentibus litteris est amoris quaedam probatio permanentis.
314Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598C (auctor 1145-1221)
Verumtamen damni huius in hoc idoneam recompensationem recipio, si per venerationem tuam misericordia et veritas apud alios et maxime subditos faciunt quid faciendum tibi per sacerdotii ministerium iniunxerunt.
315Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599A (auctor 1145-1221)
Oblitus sum, fateor, episcopalis reverentiae, de antiquo amore adhuc quid retinens, nec absens potero unquam parcere tibi: quantalibet debeatur reverentia dignitati, zelus vitiis, amor debetur virtutibus, et utinam aemulatio nostra in amico non inveniat, unde vulnus ferat vel inferat, sed quod potius ipsum laetificet, se delectet!
316Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599A (auctor 1145-1221)
Caeterum cum paternitatem tuam videre per memetipsum meruero, exprimam tibi viva voce quae nunc melius arbitratus sum reticere.
317Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0600B (auctor 1145-1221)
In mentem mihi saepius venit, ut tibi, amantissime, scribam aliquid, unde et quem affectum habeam erga te, tibi aliquatenus innotescat, et tuae erga me dilectionis affectio incalescat.
318Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602D (auctor 1145-1221)
Obsecro te, charissime, cum tibi convivium escae fortioris sapuerit, cum te grandium cibus oblectaverit, in deliciis tuis ne sis meae immemor parvitatis.
319Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0603C (auctor 1145-1221)
Ex litteris tuis, amantissime, sumpta est tibi rescribendi occasio, in quibus postulas ut per unum ex nobis tibi uni trinae nostrae dilectionis unio se tibi uniens, de unico illo bono, aliquid consolationis rescribat.
320Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0605C (auctor 1145-1221)
Providendum est tibi ut de auri tui copia tui suppleas cantoris inopiam, qui adhuc specietenus huic mundo deserviens videtur et ipse ex animo lutum saeculi calcare.
321Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0609B (auctor 1145-1221)
Humilitas te tibi homo ostendit quid sis, quid fueris, quid postmodum sis futurus.
322Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0610B (auctor 1145-1221)
Totam te illi debes qui se totum tibi contulit, licet te carnali marito placere oporteat; ille nihilominus ius suum in te repetere non desistit.
323Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0610C (auctor 1145-1221)
O si dotem hanc diligas, si sponsum hunc quasi parum tibi dederit non asperneris!
324Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0610D (auctor 1145-1221)
Sic igitur in carne tua ius suum exhibeas viro, ut Deum non spolies iure suo, quia non cedet tibi in prosperum, si usurpative ius in alterius usum transferas alienum.
325Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0611B (auctor 1145-1221)
Sit igitur tibi humilis animus, castum corpus, torus immaculatus, habitus moderatus, victus sobrius, vultus verecundus, sermo pudicus, munifica manus, quae pro facultate indigentibus necessaria largiatur.
326Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0611D (auctor 1145-1221)
Ecce, amantissima mea, formulam hanc me tibi depingere coegisti, ad quam si viam tuam et vitam correxeris, et tibi gloriam, et mihi laetitiam adaugebis.
327Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0611D (auctor 1145-1221)
Ille tibi vires tribuat, ille te, sponsumque tuum, sobolemque tuam, in omni pace et salute custodiat, qui se diligentium vota semper prospicit, et felici perseverantiae in praemium se exponit.
328Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0612A (auctor 1145-1221)
Postulas, fili, et instanter petis tuis litteris meis aliquam tibi virtutum formulam excidi, cui tuae initia imprimas iuventutis.
329Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613C (auctor 1145-1221)
De ipsius amore taceo; quia satis est tibi interim per timoris initium vitiis resistere lubricae iuventutis, donec processu temporis ad virtutes proficias: quod ex studio fit amoris.
330Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613D (auctor 1145-1221)
Caeterum, fili, in fine epistolae unum tibi consulte suadeo, quod sicut est iucundum et facile, ita et honestum, et utile, et plenum gloriae et honoris.
331Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0613D (auctor 1145-1221)
Illam tibi in matrem suscipe, in nutricem dedica, elige in sponsam, in amicam constitue: quam cum charitatis tuae dono investieris, et amoris eius suavissimi praedulcia oblectamenta persenseris, nullam prorsus aliam contingere patieris.
332Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614A (auctor 1145-1221)
Illis tamen est facile, quos illexit amor nostrae Virginis, quae cum sit ubique imperiosa et praepotens, est etiam ex miseratione gratuita, si illam amaveris, tuumque illi dedicaveris corpus, tibi etiam non deerit amor meus.
333Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614B (auctor 1145-1221)
Importuna nimis instantia me, charissime, compulisti, ut tibi de aedificatione animae aliquid scriberem, et maxime quod ad institutionem novitiorum pertineat et doctrinam.
334Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0614C (auctor 1145-1221)
Ego, ego nondum exutus a veteri necessario tibi excidere formam novi.
335Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0615C (auctor 1145-1221)
Hinc est quod Deus ad Abraham sic locutus est, dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi (Gen. XII).
336Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0616A (auctor 1145-1221)
Forsitan, charissime, dum haec legis, irasceris; et qui tibi petieras destinari utilia, forsitan irrides minus necessaria scriptitantem.
337Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0616A (auctor 1145-1221)
Tibi enim, non iuxta velle tuum, sed iuxta posse meum, spopondi me, si recolis, pariturum.
338Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0620D (auctor 1145-1221)
Tibi ergo, tibi imputandum, quidquid in his litteratis invenies minus rectum.
339Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0621B (auctor 1145-1221)
Num propterea ille peccavit, quia sociam mulierem tibi concessit?
340Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0621B (auctor 1145-1221)
Tibi magis imputa, tu magis accusa, cum in tua esset potestate positum scire et posse vitare peccatum.
341Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0621C (auctor 1145-1221)
Quae sunt crimina non opus est tibi ostendere, quibus mundum aspicis plenum esse.
342Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0624C (auctor 1145-1221)
Obsecro te, dilectissima, ut cum in Iesu tuo bene tibi fuerit, pro meis apud eum excessibus depreceris.
343Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0624C (auctor 1145-1221)
Cum solito profusius tibi splendor ille festinus arriserit, dilectorem tuum dilecto tuo commenda attentius, ut quem mente adoro et diligo, te satagente et orante, tecum valeam obtinere.
344Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0627D (auctor 1145-1221)
Erit tibi proinde respectus in Iesum, ex quo tibi plene satietas emanabit.
345Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0628C (auctor 1145-1221)
De hac arida David loquitur, dicens: Anima nostra sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII).
346Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0631C (auctor 1145-1221)
Bene recolis, amantissime, nec excidisse tibi existimo, quid tibi fuerit, te instante, promissum.
347Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0633B (auctor 1145-1221)
(Psal. XXX.) Obsecro, charissime, si, te promovente Spiritu sancto, ad id loci quandoque perveneris, amici tui memoriam in tantis deliciis non postponas: memento, inquam, mei, cum bene tibi fuerit, et licet introducere nuptiali veste carentem non audeas, ne confundaris, amicum quaerere vel indulgentiam delictorum.
348Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0634D (auctor 1145-1221)
Tibi autem, mater misericordiae, competit electio solis, quae splendoris aeterni radios exhibes universis.
349Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0635B (auctor 1145-1221)
Si indiges misericordia, apud viscera Virginis copiosior invenitur; si veritatis cultor es, age gratias Virgini, quia virgineae carnis Veritas de terra orta est, quam tu colis, si pacis sectator es: nihilominus age gratias, quia ex ea tibi nascitur pax quae exsuperat omnem sensum; si es exsecutor iustitiae, vide ne ingratus sis Virgini, quam ipsius utero mediante iustitia de coelo prospexit; si fides tua aliquo partis contrariae pulsu quatitur, respice Virginem, et quod erat titubans, stabile solide stabilitur; si concupiscentia carnis te delectat, respice Virginem et periculum castitatis aufertur: si mentem pulset elatio, in Virginem verte intuitum, et de merito humilitatis virgineae tumor animi detumescit; si iracundiae accensus es facibus, oculos leva ad Virginem, et de eius tranquillitate mitesces: si de via vitae te ignorantia aut error abduxerit, ad stellam maris Mariam respice, et in luce eius ad veritatis semitam reduceris; si vitium avaritiae idololatriam imperaverit, recole munificentiam Virginis, et cum paupertatis amore tibi veniet pietas largitatis.
350Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640D (auctor 1145-1221)
Saluta fratrem tuum mihi dilectissimum, tibi autem fide et dilectione germanior quam carne.
351Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0645A (auctor 1145-1221)
Quatuor tibi, homo, discenda esse proposuit, si bene intelligis, et retines quae mandavit.
352Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0645A (auctor 1145-1221)
Proposuit tibi quid discere, a quo discere, quomodo discere debeas, et quo fructu.
353Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648C (auctor 1145-1221)
Rogasti me saepius, frater charissime, ut tibi scriberem aliquid unde tibi et fidei fervor accresceret, et morum aedificatio proveniret.
354Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649B (auctor 1145-1221)
O utinam, homo, solum tibi accessisset humana mortalitas, ut perdita benignissimi Conditoris similitudine insensato pecudi compareris, et non maiori infelicitate pene in omnibus pecude inferior habearis!
355Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649C (auctor 1145-1221)
Cum enim sis carne corruptior, vita peccati turpior, insitae rationis abusione insipientior, corporis quoque sensibus invalidior, obligatione mortis aeternae infelicior, dum in his omnibus tibi iumentum praecellit, unde in te captivata natura superbit?
356Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649C (auctor 1145-1221)
praecellis tamen pecudibus insitae rationis beneficio, secundum quam tibi impressa est nobilissima Conditoris imago.
357Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650A (auctor 1145-1221)
Caeterum tibi virtus est in desiderio, sed adhuc coram hominibus de specie virtutis confunditur.
358Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650B (auctor 1145-1221)
In omnibus, fili charissime, erit tibi respectus in Iesum, quem nosse est vivere; diligere, salus, sequi, gloria, consequi summum bonum.
359Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650D (auctor 1145-1221)
Nunc igitur si apud te est locus poenitentiae, negligentiae meae dabis veniam, quia fateri sine tormento confusionis non audeo me tibi aliquando fuisse mentitum.
360Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650D (auctor 1145-1221)
Devote itaque petis et instanter pulsas ad ostium, ut tibi scribatur aliquid unde normam in te excipias, quasi aut doctus aut potens sim magistris correctioris vitae tradere instituta.
361Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0653B (auctor 1145-1221)
Ecce proposui tibi speculum in quo te intuearis saepius, verius agnoscas, plenius accipias donum et gratiae formam et virtutis.
362Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0653D (auctor 1145-1221)
Petisti, frater charissime, ut tibi scribam aliquid quo et credentium fides firmari, et infidelium maxime Iudaeorum possit pertinacia confutari.
363Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0654D (auctor 1145-1221)
Quid igitur tibi et illi?
364Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0655B (auctor 1145-1221)
Non hic avaritiae idololatria, non superbiae tumor, non libidinis foeda rabies, non malitiae horrenda caecitas ibi locum obtinent; tibi ex proposito divinae similitudinis dignitas conservatur.
365Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0656B (auctor 1145-1221)
Quod si tua tibi conscientia perhibet testimonium, te huiusmodi subiectum pestibus, consulo tibi cum illis familiarem habere conflictum.
366Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0656B (auctor 1145-1221)
Satage igitur honeste vivere, ut tua tibi fides ad iustitiam reputetur.
367Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0657A (auctor 1145-1221)
Quis tibi es et qualis, ubi inter manus tuas Virgo de Spiritu sancto concipit, cum te proferente verba mysterii illibata, visibilis oblationis substantia in divinae carnis substantiam transit?
368Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659A (auctor 1145-1221)
Si haec tibi defuerint, et tamen ab Agni immolatione non temperas, non es Israelita, sed Aegyptius; non es fidelis, sed apostata; non es sacerdos, sed sacrilegus; non es defensor fidei, sed offensor.
369Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659A (auctor 1145-1221)
Caeterum, quid tibi dicam de blasphemiis, quae de tuis toties sonare labiis audiuntur?
370Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0660A (auctor 1145-1221)
Tu igitur ex verbis meis accendi desiderans, petisti instantius, ut quae aliquando in conventu virginum, te praesente, ad ipsarum aedificationem disputaveram, traditum litteris recollectum breviter tibi transmittere non negarem.
371Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0664A (auctor 1145-1221)
Cum illuc perveneris, et bene tibi fuerit, vide ne sis immemor meae infelicitatis, cum teneriori amplexu Sponsum strinxeris, suscipe apud eum causam servi, ut de vestibulo timoris in thalamum introducatur amoris.
372Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0664A (auctor 1145-1221)
Ne invideas servo posse adoptari saltem in filium cum tibi sufficiat sponsae privilegium, ad laudem et gloriam Sponsi Ecclesiae, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
373Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0666D (auctor 1145-1221)
Verum tu quia de terra es, aliter sapis, huiusque magnam sapientiam adhuc tibi non sapere mundanae sapientiae requisitio protestatur.
374Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0667A (auctor 1145-1221)
o si tibi esset ratio, quae fidei radiis illustrata, omne quod facit iniuriam iuri, per iudicii rectitudinem reprobaret, quia distortum est istud, et a regula iuris et aequi resiliens homines hominum fieri iudices, et pene universos videri contra iustitiam conspirasse!
375Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0668A (auctor 1145-1221)
Utinam tibi de appetenda animi virtute sit studium, quod facile contemptum mundi parere consuevit!
376Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0672B (auctor 1145-1221)
Quod si aliquis ex invidia Martini titulos derogat, corrigatur; alioquin potens est Deus Martini, in Martino mirabilia faciens, ulcisci sanctum suum, et temerariae assertioni finem imponere, praesertim cum sit tibi melior pia dubitatio de occultis, quam litigiosa contentio de incertis.
377Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0672B (auctor 1145-1221)
Venerare itaque de caetero Martinum, qui ei hactenus, aut ignorando, aut invidendo detraxeras: et ne diffitearis apostolis parem, quem etiam Christo esse non dubitas in gloria similem, si tamen verum tibi dixisse videtur, qui ait: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (Ibid.).
378Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0672D (auctor 1145-1221)
Rogasti me saepius, amantissime, ut de poenitentia tibi aliquid scriberem, quod me fateor facturum promisi.
379Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0681C (auctor 1145-1221)
Si quaeras quare facienda sit confessio, cum sufficiens sit peccata delere contritio, respondeo tibi, quia praeceptum est ut fiat.
380Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0681C (auctor 1145-1221)
Si praeceptum est, obedire teneris; si teneris, et non obedias cum possis, contemnis; si contemnis, superbus es; si superbus es, tibi resistit Deus, quia alta a longe cognocens, non nisi humilia respicit.
381Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0683B (auctor 1145-1221)
Sunt et alia multa, et forte necessaria, quae salubriter scribi de poenitentia possent; sed haec interim tibi, Pater venerande, sufficiant, usquequo uberioris fontis tibi venas aperiat, qui emittit fontes in convallibus, qui sitientes iustitiam potat aqua sapientiae salutaris.
382Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686A (auctor 1145-1221)
Utinam, anima mea, odor iste sit tibi semper in naribus!
383Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686C (auctor 1145-1221)
Sed iam in Mariae laudibus finem suum sortiatur epistola: quam forsitan tibi facit sui ipsius prolixitas onerosam.
384Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686D (auctor 1145-1221)
Si quid in ea durum vel difficile intellectui tuo occurrerit, habes penes te G. venerabilem capellanum, qui tibi possit et sciat singulas difficultates explanare.
385Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686D (auctor 1145-1221)
Laico sermone tibi scripsisse debueram, nisi quia te comperi Latini sermonis aliquantulam intelligentiam percepisse.
386Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0687A (auctor 1145-1221)
Propterea et ipse totus tibi inhaereo, quia penes te desiderii mei thesauros teneas, amorem scilicet et desiderium Creatoris.
387Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0687B (auctor 1145-1221)
Cum sui copiam tibi praebuerit, nunquid te mei patietur esse immemorem, qui nec ad horam charitatis tuae me patitur oblivisci?
388Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0687C (auctor 1145-1221)
Diu enim est quod invisere sanctum istum conventum desidero, et si haberem quo competenter tibi evehi possem, desiderii mei consummatio non tardaret.
389Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0690A (auctor 1145-1221)
Nonne videtur tibi iurgium esse contra Verbi incarnati mysterium, contra regulae praeceptum, contra conscientiae testimonium, loquendi excedere terminos, et silentii frangere vota?
390Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691C (auctor 1145-1221)
Haec tibi, frater, interim de silentii utilitate sufficiant: quae et si devotioni tuae non satisfaciunt, mensuram tamen meae parvitatis excedunt.
391Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691D (auctor 1145-1221)
Instanter, filia, tuae dilectionis devotio postulavit, quatenus sermunculos meos tibi transcriptos dirigerem, et hoc quippe ex multo desiderio deposcere videbaris.
392Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691D (auctor 1145-1221)
Digna plane et laudanda petitio, si quae Latine dicta sunt per te posses intelligere, aut si eo modo dicta essent, quo ex eis tibi posset aedificationis beneficium provenire.
393Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0691D (auctor 1145-1221)
Ad hoc enim, ut arbitror, sermones ipsos expostulas, ut ex eorum lectione aedificata, proficias, dummodo tibi interdum forte vacanti ab aliquo exponantur.
394Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0693C (auctor 1145-1221)
Ex centesimo fructu quem facit virginitas, nihil interim tibi dico, qui tamen ante vinculum coniugii te tantae rei ferventissimum habuisse desiderium non ignoro: ille qui de voluntatibus iudicat, propositum illum tibi faciat fructuosissimum; licet ab ipso nolens deducta sis compulsa consiliis amicorum.
395Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0694A (auctor 1145-1221)
Sacra lectio tanquam speculum intendit quid tibi sit faciendum; in studio meditationis quaeris et invenis quem in faciendo teneas modum.
396Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0694A (auctor 1145-1221)
quid tibi et coelestium contemplationi, quam per occasionem terreni et transitorii principatus totum pene mundanae vanitatis demersit pelagus?
397Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0694C (auctor 1145-1221)
Caeterum, amantissima, meos in hoc libro transmitto tibi sermones, qualescunque sint, quos tantopere postulasti, ut si eis usa fueris, et aliquam tibi conferant meliorationem, et per occasionem ipsorum tuum in memoriam habeas dilectorem.
398Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0743D (auctor 1145-1221)
Asperges me, domina mea, hoc hyssopo, et mundabor, lavabis me rore isto tibi de corde patris infuso, et super nivem dealbabor (Psal. L).
399Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0744C (auctor 1145-1221)
In te « pax, et iustitia osculatae sunt (Ibid.) » Non tibi inesse distortum aliquid aequitas iustitiae sineret, nec aliquid inesse laboriosum pacis tranquillitas sustineret.
400Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0746A (auctor 1145-1221)
Tibi autem competit, mater misericordiae, electio Solis, quae splendoris radios exhibes universis.
401Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0746B (auctor 1145-1221)
Si veritatis cultor es, age gratias Virgini, quoniam tibi de terra virgineae carnis veritas orta est (Psal.
402Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0746C (auctor 1145-1221)
Si pacis sectator es, nihilominus gratias age Virgini, quoniam tibi ex ea nascitur « pax, quae exsuperat omnem sensum (Philip.
403Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0746D (auctor 1145-1221)
Si vitium avaritiae idololatriam imperaverit, recole munificentiam Virginis, et cum paupertatis amore tibi veniet pietas largitatis.
404Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0753D (auctor 1145-1221)
Si sanus es, et de testimonio conscientiae arridet tibi iustitiae sanitas, oleum laetitiae suscipis ex Maria.
405Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Nec solum quia a Cisterciensi ordine est, sed quia etiam de Deiparae Virginis laudibus pertractat, Opus hoc speciali iure debetur tibi; qui ab ortu ipso totus eidem Deiparae Virgini mancipatus, miro cum pietatis sensu, aut per quotidiana pietatis exercitia, aut per assiduam Marianarum virtutum imitationem, ab ipsius laudibus nunquam cessas.
406Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Acceptum fert ille tibi, quod tandiu sepultus in tenebris, sub luce tua vitae restitutus, in suo Opere rursum vivat; et beneficio gratus, quamvis sit ipse solvendo, vices tamen suas Deiparae etiam delegat, ut illa eminentiam tuam dignis processibus muneretur.
407Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0697 (auctor 1145-1221)
Accipe igitur, princeps eminentissime, benignitate tibi innata, hoc Adae abbatis Perseniae Opus Marianum, quod ab interitu vindicatum vitaeque restitutum, tanquam protectionis iure tibi omnino debitum, tuo patrocinio committo, et paterno affectu amplexum, ex tui officii munere, atque etiam ex ardentissimo tuo in Deiparam affectu fove et protege.
408Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0704B (auctor 1145-1221)
Infinita tibi pietas, infinita potestas.
409Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0707C (auctor 1145-1221)
Placet igitur tibi, ut Virginis filius, Deus, et homo: secundum hominem flos, secundum quod Deus est, fructus appelletur?
410Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0708B (auctor 1145-1221)
Pulchritudinem eius tibi insinuat Propheta, cum eum speciosum prae filiis hominum dicit (Psal. XLIV).
411Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0708D (auctor 1145-1221)
Non tibi videtur huius odoris mens percepisse latronis, cum socium increpans, cum criminum suorum fetorem redarguens, diceret: « Nos quidem digna factis recipimus, hic autem nil mali fecit?
412Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0721A (auctor 1145-1221)
« Spera in Deo (ibid.), » et erit tibi canticum novum ipsum spei desiderium.
413Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0723A (auctor 1145-1221)
» Et quod non sit expers cantici novi, in sequentibus huius psalmi ostendit, dicens: « Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi.
414Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0730A (auctor 1145-1221)
Aut si forte alias ad purificandum cor hydrias quaeris, de lapide Christo excide tibi sex opera illa misericordiae, quae ipse lapis angularis Christus (Ephes. II), per Evangelium nobis proponit.
415Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0730B (auctor 1145-1221)
» Adhibe tibi huius aquae lavacrum, et « si fuerint peccata tua ut coccinum, quasi nix dealbabuntur (Isai. V).
416Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0734B (auctor 1145-1221)
Ubi mater mulier appellatur, non quod fracta sit ad mollitiem voluptatis, sed propter naturam sexus infirmioris, unde ei a Domino dicitur: « Quid mihi, et tibi est, Mulier?
417Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0736C (auctor 1145-1221)
Unde et in Evangelio ipsa Sapientia loquitur: « Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI).
418Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0737A (auctor 1145-1221)
Unde Propheta: « Mane, inquit, astabo tibi (Psal. V), » hoc est in fide, et fideliter ministrabo.
419Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1425A (auctor fl. 1173)
Tibi fiet mors, natalis.
420Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1425B (auctor fl. 1173)
Tibi poena terminalis Dat vitae primordia.
421Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1426A (auctor fl. 1173)
Tibi coelos reserari, Tibi christum revelari Clama voce libera.
422Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1456B (auctor fl. 1173)
Servorum humilitas Deo Patri Filioque, Redemptori, tibi quoque, Laudes reddat debitas.
423Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1484A (auctor fl. 1173)
Tuos tibi confidentes Tuo siste Filio.
424Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1499B (auctor fl. 1173)
Nam thesauros quos exquiris, Per tormenta non acquiris Tibi, sed Laurentio.
425Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1516B (auctor fl. 1173)
Formae formant figurarum Formas evangelistarum: Quorum imber doctrinarum Stillat in Ecclesia Hi sunt Marcus, et Matthaeum Lucas, et quem Zebedaeus Pater tibi misit Deus Dum laxaret retia.
426Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0446D (auctor c.1140–1212)
Quae profecto sicut tibi esse non possunt, nisi rectus fueris, ita nec alia duo, quae pertinent ad teipsum.
427Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0448C (auctor c.1140–1212)
Cum itaque te vides caduca incessanter, et carnalia, quorum illa ad mundiale gaudium, haec vero ad corporale spectant oblectamentum, in mente revolvere, eaque mentis ad te complexibus, eis agglutinatum, fortiter astringere, vel certe, in ipso sanctitatis exercitio, manus tuas ab omni munere non excutere, curvum te esse non ambigas; et iam necesse, ut illam tibi vocem flebilem assumas, et dicas: Miser factus sum, et curvatus (Psal. XXXVII, 7) . IX. Et cum talem te deprehendis, scito te non talem factum a Deo, sed a te ipso.
428Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453B (auctor c.1140–1212)
Dedecus tibi quam maximum est, te illis per amorem subiicere, quae ideo nihilominus te indigna sunt [al., nullo modo te digna sunt], quia tam natura quam pretio longe te inferiora sunt.
429Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453B (auctor c.1140–1212)
Sic nec minus perniciosum tibi, atque damnosum, haec ne dicam prae illo, sed et cum illo in affectu tuo admittere, qui ab aeterno est, et tibi dedit ut esse accipere ab illo, et in aeternum ut beate esse accipere in illo [al., qui tibi, uti ab aeterno est, dedit ut esse acciperes ab illo et in aeternum ut beate esse perciperes in illo]. Adde etiam hic quod cum vilia sint, et te penitus indigna: in tantum instabilia, ac pene nulla sunt, ut nec tunc aliquid sint, cum supra modum sublime ac praecellens quid esse videntur.
430Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453C (auctor c.1140–1212)
II. Collige itaque, o homo, quantum miser, et miserabilis, pauper, et caecus, et nudus es (Apoc. III, 17) . Collige, inquam, prae oculis tibi, mundum, teipsum, Deum, tria haec.
431Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453C (auctor c.1140–1212)
Ibi mundana, hic autem tibi patebunt divina.
432Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0453C (auctor c.1140–1212)
En tibi mundus in imo, Deus in summo, tu autem in medio es.
433Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0454B (auctor c.1140–1212)
Et curva nimirum est affectio tua, vel cum amas experiri quod caro sentit suave, vel cum desideras adipisci quod oculus indicat delectabile; vel cum tibi vis conferri quod superbia praesumit sublime.
434Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457B (auctor c.1140–1212)
Alioquin fructuosum tibi non est.
435Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0457B (auctor c.1140–1212)
Ipse tibi causa, ipse tibi sit finis.
436Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0458B (auctor c.1140–1212)
Nam necesse, ut exterius demonstres, hoc tibi inesse, quo de eis dubitare non possint, qui in faciem vident.
437Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0467D (auctor c.1140–1212)
Nam si de candidis agitur vestibus, quibus nunc induuntur in merito sancti, dicit in Apocalypsi Angelo Laodiceae Ecclesiae: Testis fidelis, et verax, qui est principium creaturae Dei (Apoc. III, 14) , Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias (ibid. 18) . Quod quidem aliud non est, nisi quod exercendo aequitatem iustitiae, claritatem acquirere nobis debemus sapientiae, iuxta illud viri sapientis: Concupisti sapientiam?
438Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0467D (auctor c.1140–1212)
serva mandata, et Deus eam praebebit tibi (Eccli. I, 33) . Hoc est dicere: Desiderasti aurum?
439Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0467D (auctor c.1140–1212)
eme tibi, et habebis illud.
440Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0468C (auctor c.1140–1212)
Teipsum quippe tunc plene possidebis, nihilque in te grave tibi et contrarium, nec contra te in aliquo rebellans habebis, si modo rigidam cervicosae voluntatis tuae pravitatem frangens, in exsecutione mandatorum Altissimi, seniorum eam iussionibus sine murmure, et mora supponas, et membra tua, quae sunt super terram, cum vitiis, et concupiscentiis mortificans (Col. III, 5) , ad utilitatem bonae operationis ea extendas.
441Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0474A (auctor c.1140–1212)
Ad quod profecto mentis secretum, cum ovium, quem pascit, gregem minat sanctus Moyses, magnam in monte visionem videt; quia tunc nimirum ad sublime quid videndum in contemplationis summitate pertingis, cum innocuam cogitationum simplicium collectionem, quas verbo Dei nutris, ad infima perducis secreti: quod est Moysem gregem ad interiora minare deserti (Exod. III, 1). VIII. Si igitur perfecte tibi patet, quid mysterii salutaris contineat desertum Moysi, quid loculus Ioseph, quid dormitio Iacob, quid arca Noe, quid denique immissus sopor in Adam, poteris et consequenter intelligere, quid perfectae innuat quietis, seu quietae perfectionis monumentum Domini, quod quartum esse locum diximus, in quo, sacro id nobis reserante Evangelio, positum legimus sacratissimum corpus illius.
442Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0478C (auctor c.1140–1212)
Sed appareat tibi in hac eius transfiguratione Moyses, et Elias: ut nihil de incomprehensibili eius natura temere affirmare praesumas, nisi quod auctoritatibus legalibus, et propheticis affirmare possis.
443Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0481A (auctor c.1140–1212)
Factus est aliquando huiuscemodi sermo a Domino ad Abraham: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Gen. XXII, 2) . Tu iste Abraham: quia sicut iste Pater multarum gentium nomine, sic et tu cogitationum, opere et veritate.
444Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0481B (auctor c.1140–1212)
Sed antequam in holocaustum filium offeras, necessarium tibi, ut ad terram visionis vadas.
445Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0481C (auctor c.1140–1212)
Sic enim se habet ipse ordo verborum, quae Dominicum continent praeceptum, qui talis est: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis; atque offer eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Gen. XXII, 2) . Et quae haec terra visionis, nisi illa, quam Psalmista viventium appellat?
446Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0482C (auctor c.1140–1212)
Tu autem si ad hanc terram visionis non ambulasti, unde tibi accidit, quod te ipsum offerens tradidisti?
447Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0482C (auctor c.1140–1212)
Sic et tu, ni fallor, nec offerres, nec traderes teipsum, nisi prius agnosceres quod tibi pro hac oblatione et traditione dabitur praemium. Veni, sequere me (Marc. X, 44) , ait cuidam Dominus? sed praemisit, habebis thesaurum in coelo (ibid.) , volens utique, ut prius iret ad terram visionis, et sic immolaret Isaac filium suum.
448Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0482D (auctor c.1140–1212)
Vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum (Gen. XLIX, 13) . Quis Issachar iste fortis, quem tibi interveniente mortificatione ab illicitis, confert Dominus?
449Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0484A (auctor c.1140–1212)
Quem monstravero tibi.
450Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0484B (auctor c.1140–1212)
Mihi quoque videtur, si tamen id tibi non displicet, dum audio te obtulisse, et tradidisse, non quidem simpliciter te, sed teipsum: nihil quod tu es, tibi dimisisse, nihil de te tibi retinuisse.
451Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0485A (auctor c.1140–1212)
tu es ille vir, qui fecisti hanc rem: si teipsum, quem obtulisti et tradidisti, et a quo, te offerendo et tradendo alienasti, iterum tibi illicite vindicasti, et usurpatione sacrilega in proprium rapuisti.
452Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0485B (auctor c.1140–1212)
Utique religiosus virorum sanctorum, quos coram video, coetus in unum redactus; sanctificante et regente uno spiritu, cuius sub summo capite universorum electorum, caput est praelatus: in quo, sub eodem capite, tu quoque sanum et decorum ac utile membrum es: huic te Ecclesiae obtulisti et tradidisti, ut te tibi renuntiato, suus ex tunc, in omni quod es, quod scis, quod potes, existas.
453Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0485C (auctor c.1140–1212)
Iubetur tibi, ut scribas, et ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4) , oculorum tuorum visus hebet, caput dolet, et pro eo quod curvatur, stringitur pectus.
454Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0486B (auctor c.1140–1212)
Hunc itaque, de quo loquor, in exemplum tibi propone, o piger, illustrem Uriam, ut aliis laborantibus marcescere ignavia erubescas.
455Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0487A (auctor c.1140–1212)
Plenum quippe, ac perfectum ipse tibi silentium imposuisti, ex quo teipsum offerens et tradens funditus quidquid es, quidquid scis, quidquid potes, et a te alienasti et ei contulisti.
456Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0487A (auctor c.1140–1212)
Noli ergo, ut iam saepe tibi dixi, auferre quod alienum est: ne ut raptor et invasor, et merito quidem, iudiceris.
457Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0487B (auctor c.1140–1212)
XI. Revocavimus tibi paulo superius ad memoriam, praecellens illud et eximium, quod tibi hac in parte Dei Filius ostendit exemplum: de quo dicit Apostolus, quod tradidit semet ipsum (Gal. II, 26) . De quo nihilominus propheta dicit: quod tradidit in mortem animam suam (Isai. LIII 12) . Vide igitur, quia in hac traditione nihil sibi de se retinuit; nihil penitus vindicavit.
458Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0487C (auctor c.1140–1212)
Per hanc siquidem semitam vade post illum, si venire cupis ad illum per patientiam currens, propositum tibi certamen aspiciens ad illum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.
459Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0487C (auctor c.1140–1212)
Simili modo et tu, proposita tibi libertate illa, ad quam promoveri te speras in futuro, noli a tuis excutere cervicibus iugum gloriosae servitutis: quod voluntate tibi spontanea imposuisti, quando teipsum huic Ecclesiae Dei tradendo obtulisti et offerendo tradidisti, ad illam tunc provehendus feliciter, qui hanc modo portas perseveranter, adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui est cum Patre et Spiritu sancto Deus benedictus in saecula.
460Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0488D (auctor c.1140–1212)
Quid enim tibi prodest, quod te offers Deo, si vel mente, vel corpore fueris pollutus.
461Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0489B (auctor c.1140–1212)
Itaque teipsum offers, et tradis; et quia id solum tibi sufficere non posse arbitraris, morum tuorum conversionem promittis.
462Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0490A (auctor c.1140–1212)
Discurre, accelera, festina, ac ante omnia, per omnia, supra omnia, in omnibus quae tibi secundum Deum praeceperint praelati tui, impigre et intrepide absque mora et murmure obtempera.
463Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0491C (auctor c.1140–1212)
VI. Hiccine tibi videtur Deo morum suorum, quam promisit, reddere conversionem?
464Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0493C (auctor c.1140–1212)
Sed necesse est tibi, ut id quod de te exterius homo approbat ad exemplum, in te quoque interius occultorum ille inspector acceptet ad meritum, ne forte si, quod absit, aliter tibi contigerit, semines quidem multum, sed colligas parum (Agg. I, 6) . Seminare ad operationem, colligere vero pertinet ad remunerationem.
465Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0493D (auctor c.1140–1212)
Idcirco insistendum tibi summopere, ut hoc coram Deo intrinsecus fulgeat in conscientia, quod coram hominibus extrinsecus nitet in vita.
466Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0495D (auctor c.1140–1212)
Duo prima, si tibi videtur, refer ad animam tuam; tertium ad corpus.
467Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0496A (auctor c.1140–1212)
Et si tibi videtur, illam denotat claritas auri; hanc quoque suavitas thuris.
468Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0498A (auctor c.1140–1212)
Hic est Dominus Deus tuus, qui seipsum tibi dabit in praemio, pro quo laboras in merito cui nihil exaequari potest.
469Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0499D (auctor c.1140–1212)
Ego autem ad haec dico tibi, quia quod vovisti, cogeris reddere: alioqui dissentirem ab eo qui dicit: vovete, et reddite: Hoc est, si voveritis, reddite.
470Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501C (auctor c.1140–1212)
Nam si fatua es, damnum inferet discessus tuus tibi ipsi; si vero prudens, inferet domui tuae.
471Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501D (auctor c.1140–1212)
His autem de duobus, super quibus modo sciscitatus es, nescio quomodo respondere tibi possum, quod eorum sit melius, cum neutrum sit bonum.
472Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0501D (auctor c.1140–1212)
Idem profecto esset; cum a me quaereres utrum melius tibi esset, incendio perire, an praecipitio.
473Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
videlicet, an ut tibi ostendam, quomodo non quidem moriaris, sed tamen aegrotes: an quomodo ita plene cureris, ut amplius non infirmeris?
474Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
Vis ergo, inquam, ut ostendam tibi quomodo potes reprobare malum et eligere bonum?
475Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502A (auctor c.1140–1212)
qualiter videlicet te potes habere, ut necesse tibi non sit ad devitandum quod est pessimum, facere quod minus est malum, sed quod plene est bonum?
476Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502B (auctor c.1140–1212)
Et ego: Si tuorum, inquam, fratrum, praelatorumve contrarii tibi mores sint, bonis tuis moribus pravos eorum mores emendare studeas.
477Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0502B (auctor c.1140–1212)
Eorum namque tibi magis prodesse quam obesse poterit malitia, si tua tibi non defecerit patientia.
478Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504A (auctor c.1140–1212)
Si domus quippe tuae tam perniciosae ac pestiferae consuetudines fuerint, ut tuus tibi praelatus, atque cohabitantes, quod promisisti in professione tua, implere non permittant, non tibi, ut arbitror, damnabile erit, si alio, ubi secundum hoc quod promisisti vivas, humiliter discedis.
479Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504A (auctor c.1140–1212)
Et ego: Quid si tibi prohibuerit secundum id quod promisisti, vivere?
480Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504B (auctor c.1140–1212)
Et si semper tenenda, qualis ipse tibi pastor est, qui ea te pascua habere non sinit, sine quibus nec in vita praesenti spiritualiter, nec in futura feliciter vivere vales?
481Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506A (auctor c.1140–1212)
Sed modis omnibus cavendum tibi est, ne in hac voluntate tua propria te impatientia fallat, et ne causam medullitus placendi Deo, eique soli adhaerendi, agente falso spiritu, simulans, ipsa tua tibi pusillanimitas veraciter in causa sit, ut id agas.
482Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506B (auctor c.1140–1212)
Providendum nihilominus tibi, ut cum praelatorum tuorum assensu, ac tuorum gratia sodalium id agas, quatenus sic sacrificium tuum in odorem suavitatis sit acceptum.
483Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506C (auctor c.1140–1212)
Idcirco primo necesse habes providere ut longe perfectio maior et conversatio sit sublimior, ad quam modo suspiras inflammatus, quam illa est quam eatenus exercebas: ut in eo, quod professionis tuae mutas locum, sanctitatis quoque tibi provenire gratuleris incrementum.
484Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506C (auctor c.1140–1212)
Alioquin quid tibi prodest professionis tuae mutare locum, si sanctitatis tibi per hoc non provenit augmentum.
485Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506C (auctor c.1140–1212)
Secundo quoque non minore tibi deliberatione cogitandum est, ne novitas, quam aggrederis sanctitatis, aliis sit scandalum et occasio perturbationis.
486Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506C (auctor c.1140–1212)
Haec itaque duo in conversationis tuae exercitio summo tibi desiderio affectanda sunt: effectus videlicet salutis propriae, et occasio pacis fraternae.
487Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0506D (auctor c.1140–1212)
Ut enim ait Iacobus, Sapientia, quae desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica (Iacob. XXXIX, 17) . Quapropter non tibi putes sufficere ad conscendendum perfectionis fastigium, si sic exerces primum, ut negligas secundum.
488Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0507A (auctor c.1140–1212)
XII. Eo siquidem tendunt omnia haec, ut si volueris, inspirante Deo, professionis tuae, causa vitae melioris et perfectionis maioris locum mutare, tunc nimirum voluntatem hanc effectui mancipare scias tibi esse salubre, si cum pace et gratia praelatorum, et fratrum tuorum tuus iste fuerit discessus: eorumque tibi in hoc gratus non defuerit consensus.
489Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0507B (auctor c.1140–1212)
Tertio necesse tibi est ut metiri studeas vires tuas, si forte quod aggredi proponis usque ad debitum finem perducere possis.
490Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510A (auctor c.1140–1212)
Primo, inquit, vende: non quidem unum quid, vel duo, vel aliqua; sed omnia quae habes, ut eorum quae possides nihil tibi penitus reserves.
491Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510A (auctor c.1140–1212)
Secundo da pauperibus: ut eorum quae distraxisti, nec pretium praesumas retinere tibi: sed ea, quibus te privas, egenis expendas.
492Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510B (auctor c.1140–1212)
Nonne tripartito isti exercitio magna tibi videtur inesse perfectio?
493Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0510D (auctor c.1140–1212)
Sicque non iniuste illam tibi Psalmistae vocem vindicare poteris, quae talis est: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8) . Hoc est dicere: paratus sum aggredi quod iubes, quod prohibes declinare.
494Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0511A (auctor c.1140–1212)
Sic sic conabor placere tibi in utroque: et cum videlicet insisto devitare peccatum, omne malum nolens; et cum studeo declinare delictum, iam bona cuncta volens. Et quia hilarem datorem diligis (II Cor. IX, 7) , non sum in his turbatus. Idcirco cantabo, et psalmum dicam (Psal. LVI, 8) . Quod canticum istud? Spiritualis hilaritas in mente.
495Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0514C (auctor c.1140–1212)
Et certe, sic tibi agendum esse intelliges, cum illa breviter coeperimus attingere virtutum spiritualium insignia, de quibus praedicta Regula tractat.
496Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0516C (auctor c.1140–1212)
Salubre itaque tibi esse noveris quidquid agis, si charitatem habueris.
497Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0516C (auctor c.1140–1212)
Et magna admodum videtur esse licentia haec, quam tibi concedit, ut facias, non quasi unum aliquid, sed quidquid vis.
498Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0516C (auctor c.1140–1212)
Recte indulgetur tibi, ut facias quidquid vis, sed cum charitatem prius habueris; quia quid mali velle poteris, si eam habueris?
499Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0526A (auctor c.1140–1212)
De quibus omnium iustorum spiritu plenus beatus Benedictus in regula monachorum, hoc modo facit mentionem: Ait propheta: Septies in die laudem dixi tibi.
500Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0526B (auctor c.1140–1212)
Quia de his horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi.